Juni 2002 Rüdiger Niehl
TEI header added, structural corrections, lines, searchlinks Editorial description: typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - manual spell-check
07/2010 Reinhard Gruhl
some corrections inserted (especially markup)


image: s003

POEMATA FERDINANDI LIBERI BARONIS DE FURSTENBERG.



image: s004

POEMATA FERDINANDI LIB. BARONIS DE FURSTENBERG Accedunt Adoptivorum Carminum Libri II. Editio altera priori auctior. Amstelodami Apud Danielem Elzevirium. MDCLXXI. [gap: illustration (motto: SUAVITER FORTITER; artists: I. G. Rudolphi delin. Th. Matham sculp.)]



image: s005

Reverendissimo et illustrissimo viro, Wilhelmo libero Baroni de Furstenberg, Praeposito Monasteriensi, Chorepiscopo Treverensi, Canonico Salisburgensi et Paderbornensi, Praeposito collegiorum in Busdorff et Meschede, Priori S. Mariae de Campeio in Alpibus Tridentinis, Consiliario intimo Monasteriensi, avunculo suo S. P. D. [abbr.: Salutem Plurimam Dicit] Christianus Theodorus de Plettenberg ex Lenhausen, Canonicus Hildesheimensis.

Si quis ea aetate, qua Populus Romanus, toto propemodum orbe terrarum, omnia armis domita in suam potestatem redegerat, et paribus Imperio suo florebat ingeniis, Poeticam nobilitati


image: s006

indecoram esse non dubitasset affirmare, is profecto furoris et insaniae compertus, in Anticyram insulam relegatus fuisset. Iam vero in Germania nostra, quae adhuc Romanorum Imperatori paret, et Romani Imperii nomen retinet, eoque vocabulo ab aliis regnis provinciisque distinguitur, tantopere perniciosus ille error increbruit, ut contra disputare et falsissimam istam opinionem omni studio et contentione refellere, cum omnibus popularibus nostris, tum nobilibus maxime iuvenibus, una mecum in aetatis flexu, ac velut bivio quodam constitutis, aut lubricum iuventae nondum egressis, non utile tantum, sed etiam necessarium esse videatur. Ita enim ratiocinantur passim homines nobiles, qui alios ea volunt ignorare, quae ipsi vel hebetudine mentis, vel inertia, aut voluptatum cupidine non didicerunt, ut eos, qui carminibus pangendis inesse sibi ingenium atque doctrinam ostendunt, ludo potius ac ferulae, quam rei publicae bene gerendae natos esse affirment, et in solitudines atque caenobia sese abdere iubeant; eos vero qui ad eximiam atque natalibus suis dignam claritudinem pervenire, atque vel ipsi populos imperio regere, vel dominantibus assistere cupiunt, longe alia ad gloriam via grassari, aliis artibus ac studiis omnem operam atque industriam impendere; carmina vero, ut ludicra et inania ac prope puerilia, vel nescire prorsus, vel certe contemnere oportere contendant. Qui quidem sermones tantam hoc aevo apud nobiles iuvenes fidem invenerunt, ut etiam sacerdotiis ornati, et aris templisque destinati, pugilatum potius, aut regimen equorum exercere, aut venando peragrare saltus, aut conviviis et compotationibus bonum otium conterere, quam dulces ante omnia Musas, et amoenissima bonarum artium studia sectari, sibi suisque familiis honorificum esse arbitrentur. Hi autem primum omnium docendi sunt, Poeticam non esse rem sordidam et abiectam, sed excelsam prorsus atque divinam, et ab ipso mundi exordio generis humani consensu laudatam. Quia enim non perinde ac aliae pleraeque disciplinae et artes, a quibuslibet ingeniis improbo tandem labore et assidua exercitatione paratur, sed paucis iisdemque praestantissimis


image: s007

mentibus singulari quodam divini Numinis afflatu contingit, vetustissimis Poetarum tantus honos est habitus, ut Diis geniti, eorumque interpretes atque convivae crediti sint, neque Deos ipsos aliter loqui suavitate carminum obstupefacti homines existimaverint. Insequentibus autem aetatibus, et multo elegantissimi Poetae sunt exorti, et summi Philosophi ac sapientes, Plato et Aristoteles, Solon et Thales, aliique doctrinae famam sibi absque Poesi quaerendam non esse iudicaverunt, et maximi Reges, atque clarissimi Imperatores egregios vates, eorumque Poemata veris pretiis aestimaverunt. Quorum sine dubio princeps Alexander Magnus tanti Poeticam fecit, ut Thebis expugnatis atque incensis, Pindari aedibus atque familiae pepercerit, et HomeriIliadi, una cum gladio illo invicto ac domitore orbis terrarum, suo pulvinari suppositae semper indormire, eamque in pretiosissimo Darii scrinio collocatam circumferre voluerit, eoque maxime felicem praedicaverit Achillem, quod talem tantumque virtutis suae praeconem nactus fuisset. Nec solum Graeci liberalibus disciplinis exculti, sed etiam barbari Septentrionis populi maximum Poetis honorem habuerunt. Cuius sane illustre exemplum Dania olim praebuit, quando neminem Poeta digniorem regno iudicavit. Id quod Saxo Grammaticus l. 6. Hist. Danicae his verbis testatur "Defuncto Frothone" , inquit, "DaniFridlevum qui apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam Regnum Regis inopia claudicare, nec in Regia gente continuari posse videretur, hunc sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia, recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret, famamque exstincti Regis specioso posteris titulo commendaret: Tunc quidam HiarnusDanicae admodum Poesis peritus, ut claritatem viri insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus, more suo barbarum condidit metrum, etc. Quo carmine edito auctorem Dani diademate remunerati sunt. Ita ab iis epitaphium


image: s008

Regno repensum, Imperiique pondus paucarum literarum contextui donatum est. " Romana vero Res publica uti ceteras gentes rerum praeclare gestarum gloria, et Imperii magnitudine superavit, ita et litterarum atque imprimis Poeseos amore longe antecelluit: nobilissimi enim ac potentissimi quique RomanorumMusas mirifice coluerunt; inter quos Scipio AfricanusEnnium Poetam sibi familiarissimum, atque in omnibus expeditionibus assiduum comitem ascivit, eumque et vivum et mortuum magno honore honestavit. Inde certatim Senatores, Consules, Imperatores, Dictatores et Principes, L. Sulla, Hortensius, Cicero, Sulpicius, Varro, Torquatus, Messala, Brutus, et alii cum eloquentiae laude, et amplissimis honoribus atque triumphis Apollinarem lauream coniunxere. Maxime vero in hoc genere admirabilis fuit C. Iulius Caesar, qui etsi modis omnibus incitata militum celeritate tam brevi tempore vicerit orbem terrarum, ut vix tabellarius quisquam velocius eum percursare potuisse videretur, nihilominus in tanta festinatione ac mole curarum versus facere, et itinera sua atque res gestas in carmen conferre non omisit. Mox felicissimus omnium ac potentissimus Imperator Augustus, et ipse luculenta carmina factitavit, et summorum Poetarum ingenia, quibus ea potissimum aetas effloruit, insigni benevolentia ac humanitate complexus est, et Populus Romanus ad exemplum Principis sui compositus, "auditis in theatro versibus Virgilii, surrexit universus, et praesentem forte spectantem Virgilium sic, quasi Augustum est veneratus" [note: Quintilianus in dialogo de oratoribus] . Exin Tiberius, etsi tristi arrogantia atque superbia, et immani crudelitate intestabilis, Musis tamen se facilem ac benignum praebuit, et Lyricum carmen ac Graeca Poemata reliquit. Germanicus autem Caesar, quo nihil maius meliusque fata Romanis ostendisse mihi videntur, ut omnes ante se duces bellica gloria aequavit, comitate et continentia, ceterisque virtutibus vicit, ita et Poetica laude superavit. Sed et Claudius Imperator hac arte non caruit, et Nero


image: s009

carmina libenter ac sine labore composuit, quod adeo non improbavit Seneca, ut maiori quam antea studio Poesin complexus, tragoediis scribendis facundiam exercuerit: neque id ei fuit impedimento, quo minus [note: Tacit. annal. Lib. XV. ] Imperio Populi Romani unus omnium dignissimus esse crederetur. At Domitianus, quamvis crudelissimus tyrannus, Poeseos tamen pulchritudine ita captus, atque mollitus est, ut et ipse Poemata scripserit, ac recitaverit, et erga Statium atque Martialem beneficum se et liberalem ostenderit. Titus autem Imperator, et Nerva, generis humani deliciae, omnes, quibus excelluere, virtutes carminum suavitate condierunt; et Hadrianus, Aelius Verus, Alexander Severus, Balbinus, Gordianus, Albinus, Macrinus, Gallienus, Numerianus, Iulianus, Gratianus, Theodosius, Imperatoriam virtutem esse Poesin suo exemplo docuere. Proximos autem Imperatoribus honores iis quoque tempestatibus eximii Poetae sunt adepti, cuius rei testes sunt Silius Italicus, Plinius iunior, Ausonius, Boethius Consules, Lucanus Augur, aliique amplissimae dignationis insignibus ornati; in quibus fuere Claudianus atque Sidonius Apollinaris, quorum illi Arcadius et Honorius, huic Leo et MaiorianusA. A. ob praeclara Poemata statuas in foro Traiani, flagitante Senatu, erigi collocarique iusserunt: Apollinaris autem tantae apud Maiorianum fuit auctoritatis, ut eo consiliante cum TheodoricoGothorum Rege pax facta, et ipse mensae Augustae admotus, atque Comitis titulo sit honestatus; qui postea Arvernensium Episcopus creatus, hoc munere praeclare gesto caelo receptus est, et Sanctorum catalogo adscriptus in Romano Martyrologio reperitur. Posthaec everso a barbaris Imperio Romano, concidit quoque Poetica facultas; attamen reliquiae eius et rudera tanti a D. [abbr.: Domino] Carolo Magno, eiusque vestigia secutis Imperatoribus sunt aestimata, ut quivis facile possit intellegere, quanto vigentis atque florentis Poeseos amore fuissent arsuri, qui mortuae pridem ac sepultae umbram et simulacrum tali benevolentia sunt complexi. Iam vero cum ante ducentos circiter annos illustrium virorum


image: s010

opera, velut e caelo delapsa, redierit in orbem terrarum, et a summis Pontificibus, Imperatoribus, Regibus atque Principibus non solum per Italiam, tanti boni originem, aliasque praecipuas Europae provincias, sed etiam Germaniam, ipsomet Augustissimo Caesare Maximiliano I. Poetices cultore, et MauritioHassiae Lantgravio egregio Poeta gloriantem, ac Westphaliam nostram, a viris genere ac virtute praeclaris Rudolpho Langio, Canonico Monasteriensis Ecclesiae,( "Primus Melpomenen qui rura in Westphala duxit,
" [note: Alexander Hegius in epigram. ] immo qui primus Germanorum, post restitutas litteras, eruditum carmen scribere coepit) et Hermanno Buschio, atque Alexandro Hegio, id temporis illustratam, honorificentissime sit excepta, quid, obsecro, causae est, cur hac tempestate nobiles Germani, quamquam ita geniti, atque ab ipsa natura formati, ut altissima quaeque ac praestantissima cupiant, humilia vero atque plebeia aspernentur, nobilissimam illam artem indignis modis despiciant, atque traducant? Verum enimvero si cum Gothis potius et Wandalis, Hunnis ac Longobardis eam proterere atque conculcare, quam cum Imperatoribus ac Regibus, aliisque summis viris complecti animis obstinaverint; numquid et omnipotentis DEI oracula despicient, quibus ea, quae in laudem Poeseos diximus, perspicue comprobantur? Si Linum et Amphionem, Orpheum atque Ariona, tractasque carminibus silvas, et saxa, ferasque, et animalia maris cicurata derident, quamquam hisce fabulis homines barbari, ac ferarum et piscium more vagantes, dulcedine carminum ad civilem societatem traducti significentur; numquid verissimis maximisque miraculis illustrem Vatem, Deo Optimo Maximo familiarissimum, Sacerdotum, Ducum, et Prophetarum facile Principem, Moysen [note: Iosephus lib. 11. de antiquitat. Iudaeorum. ] ignorare se aut ludibrio habere profitebuntur? Si omnibus rem publicam capessentibus, aut gubernantibus Poesin indecoram, ac noxiam esse contendunt, num Davidem [note: Idem Iosephus lib. 7. et S. Hieronymus praefat. in Chron. Eusebii. ] quoque maximum Regem


image: s011

et Vatem detrectare audebunt, cuius versibus in hodiernum usque diem, et in omne tempus Deum Optimum Maximum gaudere, nobisque propitiari credimus atque confidimus? Si versus facere et insanire contigua esse atque finitima iaciunt, an Salomonem quoque deliramenta locutum esse praedicabunt, omnesque sacrosanctos Prophetas explodent, qui divino Spiritu instincti fudere carmina, et caelestia quae videbant arcane cecinere? Longe alia mens fuit sanctissimis atque disertissimis viris, Cypriano, Paulino, Hilario, Ambrosio, Fulgentio, et Gregorio Nazianzeno, qui Christianam disciplinam non soluta tantum oratione, sed etiam versibus mirabiliter illustrarunt, ac veluti Patres et Praeceptores ab Ecclesia Catholica ubique coluntur. Nec inferius maiestate sua ratus est idem studium summus Pontifex S. Damasus, eumque secuti multis post aetatibus rerum gestarum gloria clarissimi Principes, Pius Secundus, Leo Decimus, et hoc aevo Urbanus Octavus, cui potissimum a nobis immortales gratiae debentur, quod ab eo in hasce regiones cum imperio missus est Fabius Chisius, Episcopus Neritonensis, flos Italicae nobilitatis, et bonarum artium decus et columen, qui sua cohortatione atque exemplo nos docuit, artem Poeticam non esse vulgarem ac tenuem, et imi tantum subsellii viris convenientem, sed hominibus veteris prosapiae ac multarum imaginum maxime decoram; cumque familiam Furstenbergicam hac opinione pridem imbutam, et communis inscitiae ac errore expertem, atque duobus praecipue laudatissimis viris, et Poeticae cultoribus, Theodoro Episcopo et Principe Paderbornensi, eiusque germano fratre Casparo Furstenbergio, Westphaliae et Angariae summo cum imperio olim Praefecto, avo tuo, celebrem atque illustrem comperisset, eximia eam caritate diligere coepit, Teque inprimis, Vir Illustrissime, et fratrem tuum Ferdinandum, quos et ingenii bonitate et domesticis incitatos exemplis, maximos in omni politiori litteratura videbat facere progressus, in sinu ac deliciis habuit, suasque "Musas iuveniles" a vobis potissimum typis evulgari permisit. Cardinalis factus, quamquam immensis occupationibus


image: s012

prope obrueretur, nihilo tamen minus, quod aliquando dixit Antiphanes apud Athenaeum, "Musas inter et literas versatus assidue, quoties agebatur sapientiae negotium," frequens cum eodem Ferdinando suavissime de Musis sermocinari solitus est, ac biduo ante, quam Pontifex Maximus crearetur, venustissimo carmine hexametro comitia Vaticana descripsit, ac Ferdinandum suum eo munere impertivit. Rerum potitus eundem confestim secretum Cubicularium creavit, et inter intimos amicorum tenuit, ac ferme quotidie, complures a prandio horas, tam de re publica, quam de liberalibus disciplinis cum eo colloqui, atque in hunc modum intervalla negotiorum elegantissime dispungere consuevit. Quemadmodum autem huic Pontifici vere Maximo purpuram inprimis, dein Summum Pontificatum invidia nequiquam praepedire conixa est, et instar araneae ex amoenissimi eius ingenii floribus venenum exsugens, rei Poeticae scientiam ei vitio vertit, ita et Ferdinandum simili modo allatravit, ac illud Martialis ei obiectare visa est. " Lingua doctus utraque, cuius unum est Sed magnum vitium, quod est Poeta.
" Verumtamen hisce obtrectationibus nihil aliud quam sibi dedecus, illi gloriam peperit. Nam AlexanderPont. Opt. Max. [abbr.: Pontifex Optimus Maximus] paucis post annis eum Episcopum et Principem Paderbornensem rite electum, tota Urbe, ac re publica litteraria, bonisque omnibus applaudentibus confirmavit, et ubi ductu atque auspicio suo rem optime gerere, et sicuti Poeseos amore cultuque, certis numeris ac legibus, et exactae atque concinnae verborum ordinationi insueverat, ita et in administratione rei publicae, nihil agere confuse, ac perturbate, sed omnia apud eum disposita, moderata, tranquilla, priscam gravitatem ac maiestatem ordinis ac dignitatis Pontificiae retinere comperit, ampliori dignum ratus imperio, Monasteriensis infulae Paderbornensi coniungendae potestatem ei et copiam fecit. Atque utinam proelium illud insigne, quo copiis omnibus in aciem eductis, valida factio cum Ferdinando conflixit, ac male pugnavit, hoc est, comitia Monasteriensia, totumque de futura in locum


image: s013

eius Episcopi successione certamen, et alumni sui gloriosissimam victoriam atque triumphum vidisset, quae paulo ante rebus humanis exemptus e caelo prospexit! Verumtamen quod ea Clemente IX. imperitante sunt gesta, ad laudem quoque Poeseos ac gloriam pertinet, cuius hic Pontifex fuit eximius cultor, teste viro eloquentissimo Augustino Favorito, qui die funeris eum pro contione laudavit, "ita ut Urbanus VIII. cum ab immensa curarum mole aliquam remissionem animi quaereret, nulla in re magis quam in familiari Clementis consuetudine eam inveniret, delectatus praesertim mira illius ad sacram Poesin dexteritate, in qua se Gregorii Theologi, aliorumque veterum Patrum exemplo aliquando exercebat, tanta cum Romani theatri atque universae Italiae approbatione, ut in ea facultate saeculi sui facile princeps esset et haberetur." Hic itaque sanctissimus atque doctissimus Pontifex Clemens IX. in tuenda atque ornanda familia Furstenbergica decessorem suum egregie imitatus, in celeberrimo illo, quod dixi, de re Monasteriensi certamine victorem pronuntiavit Principem Ferdinandum, illamque provinciam longe amplissimam ei decrevit, ita ut aliquando a confluentibus Visurgis et Dimolae usque ad Oceanum sit imperaturus. Te autem, Vir Illustrissime, ab Alexandro VII. fratri tuo Episcopo et Principi creato suffectum, et amplissimis sacerdotiis ornatum, atque ad Caesarem, et omnes Catholicos Electores et Principes, augustissimum Ratisbonae concilium habentes, ablegatum, post illius excessum, idem Clemens IX. e Germania in Palatium ac secretum cubiculum revocavit. Quod et hic Pontifex Clemens X. se praestiturum fuisse testatus est, nisi tu post fata Clementis IX. praepropero ab urbe discessu, Germanicum tibi iam caelum Italico magis placere ostendisses. Quo saepius mihi libet mirari, ac detestari etiam incredibilem quorundam hominum perversitatem, qui nobiles viros ludo et alea, luxuque et comissationibus, aliorumque vitiorum similitudine benevolentiam


image: s014

Principum adeptos collaudant, Vos autem sanctissimis atque innocentissimis moribus, et optimarum artium studiis in regia totius orbis Christiani gratiam, dignitatem, honorem consecutos cavillantur. Quid enim per Deum immortalem nobilitati totique nationi Germanicae magis honorificum ac utile potest esse, quam nobilissimos atque doctissimos gentis nostrae viros, a Summis Pontificibus honorari, amari atque in intimam familiaritatem admitti? eorum opera ac patrocinio sacerdotia, atque omnis generis beneficia, optimis atque dignissimis contingere; ab his consilia Rei publicae salutaria suggeri; Germanos in urbe commorantes ad Pontificem, et eminentissimos rei publicae Christianae Proceres, aliosque ornatissimos atque optimos viros deduci, atque in hunc modum arceri a vitiis, et ad virtutem ac gloriam inflammari? Quae quidem omnia Vos cumulatissime praestitisse Urbs Roma, ac forte paucis invidentibus exceptis, universa Germania testatur. Quapropter omnes vestros propinquos, amicos, clientes, meque inprimis, qui et Vos et avum vestrum, meumque proavum Casparum Furstenbergium imitari, ac Iurisprudentiam cum humanioribus litteris coniungere decrevi, summa ope niti decet, ut Furstenbergicae virtutis ac gloriae comes invidia, saepe iam fracta ac debilitata, magis magisque contabescat. Quod equidem pro mea virili non aliter efficere posse mihi sum visus, quam si omnia Poemata, quae Princeps Ferdinandus vel ipsemet fecit, vel ab aliis sibi dicata habuit in suis, et quodammodo adoptavit; postremo quae ab avo eius paulo ante memorato Casparo Furstenbergio scripta, et huic, et Episcopo ac Principi Theodoro, ac Furstenbergicae familiae ab egregiis viris oblata sunt, studiose sublegerem atque emitterem, ut eximia eorum elegantia ac nitore oculos invidiae perstringerem, ac everberarem. Hoc autem opus ea, quam dixi, ratione tripartitum, et priori quidem Ferdinandi Poematum editione longe auctius, Tibi, Vir Illustrissime, dedicandum esse censui, quem profecto non minus germani fratris, quam Philomathis Musae diligunt, et in tuos amplexus venire gestiunt. Suscipe


image: s015

igitur eo, quo fratrem inclutum complecteris, amore monumentum hoc aere perennius virtutis eius atque doctrinae, ac testificationem pietatis et observantiae erga te meae, quam non alia tibi ratione melius mihi videor posse declarare, quam hoc munere, quo fratrem Principem, quem populi ei subiecti dolent esse mortalem, ingenii sui fetibus immortalem Tibi sisto. Vale. PaderbornaeKal. Maii. M.DC.LXXI. [gap: illustration]

Daphnis, sive Fredericus Furstenbergius, parens, Bilstenii et Waldenburgi Dynasta; Advocatus hereditarius in Graffschaft; Schnellenbergae, Watterlappiae, Furstenbergae, et Herdringae Toparche; Satrapa Fredeburgensis; Westphaliae et Angariae Archisatrapa, et Serenissimo Ferdinando Electori Coloniensi ab intimis Consiliis, anno MDCXLVI V. Idus Augusti Bonnae defunctus.

Amisi [correction of the transcriber; in the print Amisii] virides umbrat qua plurima ripas
Fronde salix glauca, Lycidas hinc, Tityrus illinc,
Alter oves, alter pascebat forte capellas.
Tityrus, ut semper, pellebat taedia cantu.
Carmina dum Veledae memorat, dum proelia Vari:
Varus ut his olim nomen memorabile terris
Fecerit: ut sparsi legionum sanguine campi:
Aurem illi vellit Lycidas: Neque talia tempus
Carmina poscit, ait: Daphnis tibi, Tityre, Daphnis
Lugendus: Daphnin, si nescis, fata tulere.
Tityrus ingemuit casu perculsus acerbo:
Fistula lapsa manu est: fugit sensusque colorque.
Ut mens, ut rediit puero vox: Occidis, inquit,
Carum, Daphni, caput; spes, Daphni, decusque tuorum!


image: s016

Ab dulci patria procul, amplexuque tuorum
Occidis! Hoc fuerat, quod summae culmine villae
Tristia signa daret ferali carmine bubo;
Flebilibus quod sponte modis mea nuper harundo
(Hanc mihi tu, dederat Corydon tibi, Daphni,) sonaret,
Nunc sileat, ramoque infelix pendeat illo.
Vos etiam sine me (quamvis mihi vos quoque Daphnis
Tradidit, atque abiens, Has, inquit, Tityre, pasce)
Ite tamen sine me, quoquo lubet, ite capellae.
Amnis, et umbrosae salices, et rura valete:
Usque ego per silvas errans desertaque solus
Triste querar. Gemit erepta sibi matre iuvencus,
Nec minus amisso mater dolet orba iuvenco:
Mella queruntur apes cellis subducta, peremptos
Feta canis catulos, demptos avis arbore pullos;
Daphnin ego, tristi sublatum funere Daphnin.
Supremas saltem voces morientis ab ore
Excipere, affari extremum, et spectare iacentem,
Atque oculos nostra licuisset condere dextra!
Vulneribus nonnulla meis solacia saltem
Haec ferret pietas: solus de Daphnide luctus
Nunc superest. Pecudes illo quis pascat adempto,
Avertatque luem, curamque impendat et artem?
Daphnide non melior quisquam depellere venis
Implicitam pestem, et membris agere atra venena.
Daphnis et insidias stabulis praedasque cavebat.
A gelidas quoties hiemes perpessus et imbres,
Pervigil exegit brumali sidere noctem,
Incustoditum fera ne vastaret ovile,
Ne lac subtraherent pecori, ne vellera fures!
A quoties humeris per devia sustulit ipse
Rupe parens nuda quos nixa reliquerat haedos!
AngaridesNymphae testes, quas saepe laborum laborem
Miratas dixisse ferunt: Mortalia non sunt
Quae tolerat: saxo certe riget ille vel aere,
Quem neque ventorum rabies, pluviaeque, nivesque,
Non caelum inclemens, non ulla iniuria frangit.
Nymphae, non saxo Daphnis neque constitit aere.
Occidit heu! et nos pariter, terrasque reliquit.
Nequiquam roseum spargis iubar, auree Titan:
Gratius exstinctum nobis in Daphnide lumen.
Daphnidis adventu tellus ridebat et aether,
Frondebant silvae, spirabant floribus arva,
Ipsi laetitia montes plausuque fremebant:
Daphnidis interitu tellus lugebit et aether,
Squalebunt silvae, stabunt sine floribus arva,
Intonsi montes gemitus ad sidera tollent.
Ergo nil proavum series, regnataque late
Rura iuvant, centumque greges, armentaque centum,
Nil labor, et studium pulchrae virtutis, et artes?
Ergo cinis, formaque carens et triste cadaver
Nunc iacet ille omnes nuper pulcherrimus inter
Pastores! nec siderea fulgentia luce
Lumina, nec vultum, quem finxerat ipsa venustas,
Cernere erit posthac? At non, quae sustulit illum
Mors, etiam famam tollet. Sint tempora Musis
Non inimica meis, volitabis Daphni per ora.
Ipse ego virtutesque tuas, tuaque incluta facta,
Invictamque fidem, et sanctae pietatis amorem
Ferre Syracosio temptabo ad sidera versu.
In partem veniet Phoebo dilectus Amyntas,
Et mecum teneris passim tua nomina fagis
Inscribet: crescent illae, tua nomina crescent.
Quin etiam niveo tumulum de marmore Damon


image: s017

Exstruet, et tali signabit carmine marmor:
Hic situs est Daphnis. Quod erat mortale, sepulchro
Intulit atra dies: vivet per saecula nomen.
Ad tumulum venient, instaurabuntque quotannis
Pastores tibi cum donis funebria iusta.
Vina dabunt alii, purum lac adferet Aegon,
Et, Tibi, suspirans, puro mage candida lacte
Pectora, dicet, erant, et fraudis nescia, Daphni.
Ipse apium, ipse hederas, et nostris lilia spargam
Umida de lacrimis, teque ad tua sacra vocabo.
Talia iactantem supremo lumine vesper
Occupat, et primo conspexit Lucifer ortu.

Ad Alexandrum VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontifex Optimus Maximus] Anno MDCLV. VII. Id Aprilis renuntiatum.

HUnc cecinisse diem, venturi praescius aevi
Dicitur Aonias inter Apollo Deas.
Hunc fore, neglectas quo gloria tolleret artes,
Et faceret doctis vatibus ingenium.
Verba fides sequitur: rerum molitur habenas
Orbis Alexander natus ad imperium.
Ac velut exactae post tristia frigora brumae,
Cum ver iucundum floridus annus agit,
Ridet humus, ridet Zephyris spirantibus aether
Purus, et argutae dulce queruntur aves:
Exsultare novo sic Principe vidimus Urbem,
Et quot regna vagus circuit Oceanus.
Vidimus excitas Parnassi monte sorores
Aurea desuetae tendere fila lyrae.
Vidimus Ausonios, genus immortale, poetas
Praecingi sacra, quam meruere, coma.
Laetitiam et Pacem (miseris vix cognita terris
Numina, quas luctus semper et horror habet)
Ter Vaticani circum delubra volantes
Audiimus reditus signa dedisse sui.
Audiimus: laetas voces plaususque canentum
Vocibus et plausu Roma secuta suo est.
O mihi si populi sensus aequare canendo
Fas foret, et causa digna dieque loqui!
O mihi si Phoebus vacuis dictaret in hortis
Grandia Romani carmina Callimachi!
Non ego, Magne Pater, celebrarem facta tuorum,
Non fultam titulis divitiisque domum;
Non maris Etrusci portus et litora, quondam
Hercule, nunc proavis, incluta regna tuis;
Non belli claros studiis heroas, et altis
Adscriptos Superum sedibus indigetes;
Nec quae porticibus miramur nixa superbis
Atria, pressa Ducum Pontificumque pede;
Nec quas maiorum pietas caelestibus aras
Struxit Apelleis conspicuas tabulis:
Sed te, qui titulos tantum praecedis avitos,
Quantum nocturnas Cynthia plena faces;
Et tua non humili memorarem nomina cantu
Extremas ultra solis itura vias,
Qua levat Eoo rutilantem gurgite currum,
Et qua poscentes otia solvit equos.


image: s018

At non intacti mores, et quas rudis aetas
Virtutes teneris duxit ab uberibus,
Et data Pieriis iuvenilia tempora sacris,
Carminis, ut quondam, res foret una mei.
Maior equis pulsanda patet nunc area nostris,
Qua Padus obiectis aestuat aggeribus,
Qua centum populos centum Ferraria [note: Alexander VII, Ferrariae Prolegatus Pontificius dificillimis temporibus belli, pestilentiae, artioris annonae, et exundationis fluminum. ] sospes
Debet consiliis oppida salva tuis:
Seu circum fremerent irati Caesaris arma,
Nec non adversos Mantua passa Deos:
Seu propiora movens Venetus discrimina miles
Verteret Hadriacas ad nova bella rates:
Seu late grassata lues, et turpis egestas
Inferrent miseris urbibus excidium:
Seu Pater Eridanus campis undaret apertis,
Deucalioneae damna minatus aquae.
Ille idem assiduis Cycni plangoribus, idem
Certavit maestis Heliadum lacrimis,
Cum patriae fines et rectas legibus urbes
Linquentem ripis vidit abire suis,
Et Libycos temptare [note: Melitae Inquisitor. ] sinus, ubi classibus audax
Insula Threicias depopulatur opes,
Europeaeque suae custos delecta iuventus
Tutatur medii credita claustra maris.
Non secus ItaliaeCimbro natura minanti
Alpinas visa est opposuisse nives.
Non secus occiduis inhiantem finibus Afrum
Herculis obiectis meta coercet aquis.
O quoties Melitae fortes hortatus alumnos
Iussisti propera vellere signa manu!
O quoties Solymen, Asiaeque reposcere regna,
Sceptraque Bistoniae frangere barbariae!
Testis Neptunus, Tethys mihi testis, et omnis
Tritonum suboles, Nereidumque chorus.
Illis cura fuit partos cantare triumphos,
Et tua cognatis facta referre Deis.
Me decet Arctoo spumantem sanguine Rhenum
Dicere, nec patriae bella silere meae.
Infelix tellus, Romana clade tumentis
Arminii quondam signa secuta ducis!
Ei mihi, nunc ducibus nihilo melioribus usa
Scinderis in partes, et nova sacra colis.
At magno commissa luis. Quae flumina belli
Nescia? quaeve tuo terra cruore caret?
Forsitan et Divos nondum sibi sentiet aequos,
Et mala cum tulerit plurima, plura feret.
I celer, instantem capiti defende ruinam:
I celer, et longae vince pericla viae.
Non te Sicanii tardent fera murmura ponti,
Non formidatae navibus insidiae;
Non rigor Alpinus, non frigore saxa perenni
Horrida, non duro flumina vincta gelu.
Hic [orig: Hīc] Ubios [note: Nuntius Pontificius Coloniam, inde Monasterium pacis conciliandae gratia missus. ], domina deductos Urbe colonos,
Et flavos vises impiger Usipios.
Tum dextram tendes populis, quos Luppia [note of the transcriber: Standardform: 'Lupia' mit kurzem u! ] nostris
Caedibus infecta decolor ambit aqua,
Et quos bellipotens olim dicione premebat
Accola vicini Bructerus [note: "BructeriGermaniae populi ad Amisium [note of the transcriber: Standardform 'Amisus'] fluvium." Tacitus lib. 1. Ann. et alibi. ] Amisii:
Nunc ubi conventu mundi coiere vocato
Discordes studiis consiliisque Patres.


image: s019

Discordes, i, iunge animos: Europa, Deusque
Imponunt humeris publica vota tuis.
Auspiciis pax freta bonis frondentis olivae
Praetendit capiti mitia serta tuo.
Visa quieturis demum promittere terris
Aurea compositis saecula dissidiis.
Hic [orig: Hīc] etiam VeledamStatius lib. 1. Silv. in Soter. pro Rutilio Gallico: " Non vacat Arctoas acies, Rhenumque rebellem, Captivaeque preces Veledae, etc. " "Ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, quam coram adire alloquique negatum. Arcebantur aspectu, quo venerationis plus inesset. Ipsa edita in turre: dilectus e propinquis consulta responsaque, ut internuntius numinis, portabat." Tacitus Hist. lib. 4., qua nec Cumaea sacerdos,
Nec divina fuit clarior Herophile,
Te veniente, ferunt iterum de turre locutam
Fatidico tales ore dedisse sonos:
Laetus ades, rerum spes et tutela mearum,
Sospite quo nobis vita salusque redit.
Laetus ades, coetus nec dedigneris amicos,
Et mea securo visere regna pede.
Non iterum clades [note: "Clades Variana paene exitiabilis, tribus legionibus, cum duce, legatisque, et auxiliis omnibus, caesis." Sueton. in Octav. cap. 23. (Kurs.) "Qua nulla post Crassi in Parthis damnum, in externis gentibus, gravior Romanis fuit." Paterc. Hist. lib. 2. ] animo versamus, et iras,
Armaque Quintilios vincere docta tuos.
Qualis ad Assyrias immani funere Carras
RomanusPartho fusus ab hoste iacet.
Nulla salus bello, pacem deposcimus omnes:
Pax veniat populis saepe vocata meis.
Sed, nisi me Phoebi ludunt oracula, quondam
Quae cecinit nostro conscius ore Deus,
Pax erit: at sacris tam detestanda Latinis,
Quam male mercata pax coitura fide.
Non ideo curasque tuas vigilesque labores
Excipient meritis fata sinistra tuis.
Purpura virtutis pretium tibi cedet, et inde
Quo nihil haec maius, quod tibi donet, habet.
Scilicet et terris, caeloque, Ereboque verendum
Te solio accipiet maxima Roma suo.
Tum pia laturus sacratis oscula plantis
Orbis adoratos procidet ante pedes.
Tum Septem imperio quae nunc Christina triones
Frenat, et Arctoas ducit in arma manus,
Adveniet supplex, et Vaticana tenentem
Regna colet prono devenerata genu.
Tum consanguinei longo post tempore Reges
Arbitrio ponent impia bella tuo.
Et pacti stabilem iurato foedere pacem
Damnabunt pugnas, et grave Martis opus.
Arvaque laeta Ceres, et pleno Copia cornu
Dona ferens, niveis oppida viset equis.
Mox ubi iam fessas recrearint debita gentes
Otia, signa dabunt ad sacra bella tubae.
Bella recrudescent Naupacti, et barbara Thracum
Gaza per Ionias sparsa natabit aquas.
Quas ego nunc acies video! quos aequora remos
Verrere! quam laetis vela tumere Notis!
Quantus adest sudor populis! quot in arma volentes
Creta viros tota concitat Italia!
Ut Solyme poscit reduces in proelia Gallos!
Ut tremit Austriacas pallidus Hister opes!
An te etiam [note: Philomathis Musae iuveniles poemate 83. "Huc ego, seu sit opus Neptuni fluctibus, alta Puppe sedens; seu terrestri certare duello, Vectus equo veniam.
" ]
auspiciis tollentem signa secundis,
Magne Pater, toto cernimus ire mari?


image: s020

Impiaque Odrysiae contundere cornua Lunae,
Victoremque sequi, qua praeit arma, Deum?
Sit satis armatas in proelia mittere classes:
Bella gerant alii: tu prece bella iuva.
Consiliis opibusque iuva, Zephyrosque faventes
Sollicita, et faciles ad pia coepta Deos.
Sic per te victo Reges Oriente superbi
Threiciis statuent parta tropaea iugis.
Et Vaticanis Victoria figet ad aras
Dereptas Scythicis postibus exuvias.
Tunc aliquis vates, procerum de stirpe meorum,
Cantabit famae tot monumenta suae.
Bellaque signabit titulis: Haec Thrace subacto
Victor Alexander rettulit arma Deo.
Sic cecinit: partem, vates ne vana putetur,
Lapsa dedit, partem serior hora dabit.

Ad Imp. Caes. FERDINANDUM III. AUG. Cum eius auspiciis, et munificentia Athanasius Kircherus Oedipum Hieroglyphicum ederet.

Non genus Austriadum demissum a sanguine Divum,
Non clausum mundi finibus imperium,
Non victos dicam populos, urbesque receptas,
Nec Boreae fractas saepe furentis opes.
Haec memorent, quorum sublimi Musa cothurno
Surgit, et herois concinit arma modis.
Me mea Musa vetat tantarum pondera rerum
Tangere: me, quae sint viribus aequa, iuvant.
Me studia et placidae sibi poscunt Caesaris artes:
Materies numeris convenit ista meis.
Vates ille pios, et vatum dona piorum
Excipit, et vatum carmine digna gerit.
Qua sceptrum gestat, qua ius et regna tuetur,
Hac etiam Musas protegit ille manu.
Nec minor Augusto [note: "Augustus templum Apollinis in Palatio exstruxit, addita porticu cum bibliotheca LatinaGraecaque." Suet. in Octav. cap. 29. ], cuius successit habenis,
Fundat Apollineis publica templa sacris.
Ardua Cecropiae quis nescit fana Minervae
Condita, et Aonio tecta sacrata Deo?
Miratur moles Viadrus [note: ViadrusGermaniae fluvius, vulgo Odera. ], miratur et Ister,
In numerum pulsis et sibi plaudit aquis.
At quae Caesareo fulgentia limina sumptu
Praga videt, certant DelphicePhoebe tuis.
Qualis et armatas, post impia bella Gigantum,
Exuit infesto Iuppiter igne manus:
Qualis et, Herculeis cum iam cervicibus axem
Credidit, excusso pondere cessat Atlas:
Terrarum dominas sic fessus Caesar habenas
Laxat, et imperii grande reponit onus.
Tum vires, Natura, tuas, ac semina rerum
Scrutatur docto sedulus ingenio.
Quis tremor attonitas vertat cum civibus urbes:
Impellat refluas quis maris aestus aquas:
Quae vis divitias ima tellure repostas,
Donaque gemmiferi procreet Oceani:
Quam procul Arctoo concretus frigore Pontus
Deprensis Nili distet originibus:


image: s021

Quam procul Hesperiis divisum GadibusIndum
Hauriat Eoi [note: "Latius olim Rubrum mare patuit, et paulo aliter, quam ut vulgo hodie, appellatum. Nam in Taciti et aliorum veterum verbis, in hoc nomen venit mare Indicum, vastum illud et magnum, quod ab extremo sinu Arabico, sive ab Africa ea, in Auream Ptolomaei Chersonesum se protendit. Itaque Pomponius Mela duos sinus in mari Rubro agnoscit, Arabicum et Persicum." Lips. de magn. Rom. lib. 1. cap. 3. ], quae rubet, unda freti:
Unde ea vis ventis: unde ardens Aetna favillas
Semper, et exesi viscera montis alat:
Unde Amphitrites salsus liquor: unde teporem
Ducat Baianae vena salubris aquae.
Has ubi naturae partes accessit, in altum
Fertur ad aetheriae lucida signa domus.
Hic [orig: Hīc] illi geminam virgo Marathonia Libram,
Et sua vicinus subicit astra Leo.
Armatusque auro gladium praetendit Orion
Debita Caesareae praemia militiae.
Hic [orig: Hīc] Solis vestigat iter, causasque latentes,
Pallida cur fuscis Luna laboret equis:
Cur sitiant Afri: cur Septem regna trionum
Urat Hyperboreo frigore iugis hiems:
Cur fugiant umbrae, Cancro torrente, Syenen:
Cur variet maior meta minorve diem.
Sed quota doctrinae pars est laudumque tuarum,
Austriade, magni sidera nosse poli?
Et circumfuso porrectas aequore terras,
Qua Sol Eoos lustrat et Hesperios?
Se tibi Niliacis etiam sapientia chartis
Eruta, et arcanas explicat historias.
Nec te sacra latent adytis seclusa verendis,
Nec lapides, sculptae marmoribusque ferae.
Scilicet Aegyptus doctrinam credere saxis
Orsa, peregrinas finxerat effigies,
Ut solis arcana Deum mens cognita mystis
Falleret abstrusis vulgus imaginibus,
Seraque posteritas sensim labentibus annis
Non caperet prisci moris et artis opus.
O vanas hominum curas! O caeca futuri
Pectora! Mars ultor nil sinit esse diu.
Barbarus Armenii laceravit potor Araxis [note: Cambyses Persarum Rex Aegyptum foedissime vastavit. ]
Omnia, Niliacos depopulatus agros.
Tot moles, regum tumulos, tot stantia vertit
Culmina, regali suspicienda situ.
Et potuit fugiens, armis cessantibus, aetas
Servatas etiam vertere reliquias.
At non aeternos olim subducet honores
Longa dies meritis, incluta Roma, tuis.
Tu Pelusiacum spirantia rudera fastum
Colligis, et medio tollis ad astra foro.
Nec tua venturis, Caesar, delebitur annis
Fama, nec ingenium nox premet atra tuum.
Te duce, quis credat? post tot iam saecula scimus
Arcani quidquid Memphis et Isis habet.
Quid velit Inachiae facies ignota Iuvencae,
Quid Canis, et sacri mystica forma Bovis,
Et quae praeterea famosus monstra Canopus
Prodidit, antiquis conspicienda notis.
Teque adeo titulosque tuos leget accola Nili,
Et referet laudes ad sua sistra tuas.
Iam Solyme, iam discet Arabs, iam clara loquentur
Marmora Caesarea munera sparsa manu.
Fallor? an Austriacis addent quoque fata tropaeis
Sacra Paraetoniis signa revulsa tholis?


image: s022

An, Fernande, tuum iam nunc Victoria nomen
Laeta parat saxis scribere Pyramidum?
Gloria Pellaeis certe vocat aemula palmis
Europae resides ad pia bella manus.

Ad FRANCISCUM van der VECKEN, E Societate Jesu, SS. [abbr.: Sanctissimae] Theologiae Doctorem, et Professorem Coloniae Ubiorum, Anno MDCLIV. De Musis suis, et admirandis Urbis operibus, ac laudibus Fabii ChisiiS. R. E. Cardinalis.

Dum, Francisce, tuo Rhenus sermone tenetur,
In mediisque tibi plaudere gestit aquis;
Teque canit, curasque tuas, et numine plenum
Pectus, et ingenii pulchra reperta tui,
Dulcis amicitiae cultu fructuque carentem
Me procul a Rheno flumine Thybris habet.
Me tenet Iliacis felicius orta favillis
Roma, Phrygum profugis hospita terra Deis.
O quam te memorem terrarum maxima Princeps!
Non maiestatem vox capit ulla tuam.
Regibus est certo finitum limite regnum:
Sub regno latus est solis utrumque tuo.
Et terris dare iura parum est: nunc claudere caelum
Fas tibi, nunc dempta fas aperire sera.
Se tibi delegit propriam Sapientia sedem:
Quod Stoa, quod Memphis non docuere, doces.
Quae quondam gemino residebant vertice Musae,
Tu septemgeminas das habitare iugis.
O terrae decus, o nostris domus hospita Musis!
Utiliter dextro sis mihi tacta pede.
Quam mihi dulce tua meditatum carmen in umbra
Dicere, et hic [orig: hīc] Phoebo mens mihi mota calet?
Hic [orig: Hīc], qui me vatem faciat, lenissimus afflat
Spiritus: hae valles, haec iuga numen habent.
Forsitan hic [orig: hīc] segetes, cantataque bella Maroni:
Triverat hic [orig: hīc] calamos Tityrus ante suos.
Forsitan his lusit Naso leve carmen in hortis:
Materies illic Cynthia vatis erat.
Hic [orig: Hīc] sevit vites, hic legit poma Tibullus,
Et lucente foco, quod satis esset, erat.
Hic multo Flaccus sale defricuisse Quirites
Creditur, aut Lyricis detinuisse modis.
Hic soccos, illic grandes induta cothurnos
Prodiit, et plausum culta Thalia tulit.
Illustres salvete animae, salvete parentes
Eloquii, SuadaePieridumque decus.
Vos ego, vos, fama noti super aethera vates,
Si quid id est, merito semper honore colam.
Vos sequor, et, quoniam spes unica laudis in illo est,
Vestrorum relego conscia signa pedum.
Vos celebres mecum coetus venerantur, amantque,
Ductus ab Aoniis quos rigat Umor [orig: Humor] aquis.
Hos inter (neque enim his primum novus advena iungor
Coetibus) ut libuit, voce lyrave cano.
Inde ubi Calliope lasso dedit otia plectro,
Et sacer aestivo languet ab igne calor,
Me iuvat antiquas Urbis spectare ruinas,
Qua septemgeminis eminet alta iugis.


image: s023

Hīc [reg: Hic] ego versarum stupefactus imagine rerum
Relliquias Magnae Matris et ossa lego.
Ei [orig: Hei] mihi! quae fuerat populis aeterna Latinis
Credita, nunc molis pondere victa iacet.
Qui sumptus operum, quanti periere labores?
Pestis in exitium non satis una fuit.
Longa dies, et Mars gentis pater, insuper ipse
Mulciber has olim fregit et ussit opes.
Defensam vigili prospectans ansere rupem:
Maiestas, dixi, pristina rupis ubi es?
Pulsabat caelum moles: Hyperionis ignem
Aequabant radiis aurea tecta suis.
Iuppiter hic stabat multo spectabilis auro,
Et trifida ex auro lamina fulmen erat.
Quae nunc hostiles paverunt omnia flammas:
Vix reliqua est magni parva favilla rogi.
Me quoque Caesarei tangit fortuna theatri,
Dignaque non ullo forma perire die.
Heu confusa loci facies! lacera omnia: nusquam
Forma prior: culmen caespes et herba tegit.
At cum stabat opus, quid erat speciosius illo?
Scena voluptatis, nec minus artis erat.
Milia quot numquam campis eduxit apertis,
His pariter vidit Roma sedere locis.
Quid, quod odoratis redolebant pulpita nimbis,
Et soles contra lutea byssus erat.
Nec semper similem referebat harena paratum:
Nunc silvae species, nunc erat illa maris.
Nec semper lex et ratio certaminis una:
Diversum pro re munus harena dabat.
Spectabat populus (populum Mars ille iuvabat)
Saepe homines pugna, saepe coire feras.
Fama loci superest, et qualiacumque videmus
Disiectae molis fragmina nomen habent.
Et querimur, si nos morti debemur et umbris,
Cum rapiant ipsos haec quoque fata Deos?
At labor Agrippae, templum commune Deorum,
Splendoris retinet signa vetusta sui.
Corpus adhuc, quamvis spoliatum cultibus, exstat:
Nuda satis per se forma decoris habet.
Materiam superat quidquid manus addidit illi:
Credibile est omnes hic habitasse Deos.
Instar habet caeli: caelum quoque Maxima Mater
Nunc facit: hic [orig: hīc] aris praesidet ipsa suis.
Cetera quid memorem veterum monumenta laborum,
Quis [orig: Queis] aetas pretium fecit, et artis amor?
Seu Traiane tuam, sive Antonine columnam,
Parta solo vobis praemia, parta mari:
Aut quas Pyramidas misit trans aequora Memphis,
Aut aevo tritas, Appia saxa, vias:
Aut quos Roma suis posuit victoribus arcus,
Sive Tito, meritis sive Severe tuis.
Flaviades medio conspexerat aere signum:
Signum, quod bello vinceret, omen erat.
Vicit, et undantem vidit pons Milvius amnem
Stragibus obstructo tardius ire vado.
Arcu etiam posito celebravit Roma triumphum,
Sed quid non vitiat, comminuitve dies?
Qui fulsit spoliis, spolium quoque temporis idem est,
Et leve quid, de quo fama loquatur, habet.
Haec audita tibi pridem, Francisce: sed aures,
Ut puto, nunc subeunt gratius illa tuas.
Olim oculos subitura tuos, quando Arbiter orbis
Praesentem rebus te volet esse suis.


image: s024

Tunc ego te viso, flamma propiore calescens,
Invadam vultum saepe, premamque tuum.
Apprensumque manu stringam, totamque per urbem
Laetabor nota ducere posse via.
Me iuvat interea, dum nos sperata morantur
Gaudia, carminibus visa referre meis.
Scilicet invitant aevi monumenta recentis,
Aspectuque rapit me nova Roma suo.
Quae, Divi! medias ingressa palatia nubes
Stant Vaticano suspicienda iugo!
Quae, IovisElei nil concedentia fano
Templa! tholus caelum, qua decet arte, refert.
Quae sola! qui fornix! quae firmant tecta columnae!
Quam variae! nil par, qua patet orbis, habet.
Dein ubi me molli sensim iuga Caelia clivo
Accipiunt, Tuscis trita, Vibene, tuis:
Ut me Pontificum sedes augusta priorum,
Ut Laterana tenet, Flaviadaeque domus!
Divinus templo decor est: laquearia fulgent
Aurea: marmoribus strata superbit humus.
Reliquias Solymum monstrant ex aere columnae,
Cum fuit urbs vitio digna perire suo.
Hic, ubi Caesarei superant monumenta lavacri,
Quo spirant violae, spirat odore lapis?
Hic, ubi quinta sacrum designat Olympias annum,
Sancta ter impulso cardine porta patet.
Porta patet caeli pariter: ius namque per orbem
Servat idem Divum Romulidumque domus.
Frontem alibi ferro Caesar redimitus et aere
Prodeat: hic [orig: hīc] auro fulva corona datur.
Si lubet Esquilios spatiando visere colles,
Hic memor aestivae me tenet ara nivis.
Felix, quae posito descripta est area templo!
Conveniens Divae moribus illa fuit.
Nil nive candidius: nec, cui pulcherrima surgunt
Limina, non pura purior ipse nive est.
Hic [orig: Hīc] me suppliciter pacem veniamque precantem
Audiat: haec votis aequa sit ara meis.
Hic [note: Hanc postmodum aedem delegimus, in qua Deo primum litaremus. Anno 1659, nocte Christi nascentis. ] (ita sim felix!) videat me Roma ferentem
Prima sacerdotem dona, Deumque Deo.
Inde Quirinalem cum me via duxit ad arcem,
Ante aditum quos hic Roma locavit equos!
Armenii donum regis, dignumque Nerone,
Phidiaca sculptum Praxitelisque manu.
Ignescunt, quamvis rigido de marmore nares:
Hinnitum clare tollere paene putes.
Et, nisi sentirent Macetae domitoris habenas,
Paene putes cursu vincere velle Notos.
Admorsis spumam credas albere lupatis,
Plausaque diffusas spargere colla iubas.
Tales, quos olim medios ruiturus in hostes
Ad biiuges currus Mars sibi iunxit, erant.
Tales, quos Zephyro [note: Homerus de Xantho et Balio equis AchillisIliad. p. "*tou\s e)/teke *zefu/rw| a)ne/mw| *a(/rpuia *poda/rgh."
Homerum sequitur Virgilius, neque, si Aristoteli, Varroni, Plinio credimus, fabulose. ]
genitos HarpyiaPodarge
Non leve Pelidae munus habere dedit.
Hic mihi scribendi veniat si carminis ardor,
Nil morer alipedem Bellerophontis equum.
Monte Caballino faciet me Roma Poetam,
Quosque bibam fontes ungula pulsa dabit.
Non hic Phaeacum silvas umbrasque requiro,
Non nemora, aut hortos, Thessalis ora, tuos.


image: s025

Hic Tempe mihi sunt, et quos fert India flores,
Quosque sibi segetes MedusArabsque legunt.
Cum soles ardent, terraeque ardore dehiscunt,
Hic mihi dat frigus silva nemusque facit.
Si formam geniumque loci, si dicere pergam
Singula, dicendi quae mihi finis erit?
Tollitur aethereas frondens obeliscus in auras:
Ramorum simulat tonsilis umbra feras.
Armiger ipse Iovis terras depressus in imas
Emicat, et viridi fulmine terret aves.
Aesoniden mediis Argo (quis credat?) in hortis
Auratoque gravem vellere vectat ovem.
Prora viret, puppisque: virent pendentia malo
Vela: virent remi: transtra forique virent.
Qui fuit Hesperidum vigil ad pomaria custos,
Has etiam custos excubat ante fores.
At nullum, quidquid lingua vibrante minetur,
Sauciat: innocuo corpore verrit humum.
Terga notant maculae: sed enim maculosus adumbrat
Terga frutex: cristam muscus et herba facit.
Quid tibi nunc amnes referam, fontesque, lacusque,
Naiadum gelidas, humida regna, domos?
Ingenium sacris irritent vina Poetis;
Ingenium nobis hic quoque lympha facit.
Ut puro calices hilarent convivia Baccho,
Optima res purae vena perennis aquae.
Quid tibi sit Tepula, quid Agrippae gratius unda,
Aut quae PaelignosMartia findit agros?
At neque iam Tepula, nec Agrippae ducimur unda,
Nec quae PaelignosMartia findit agros.
Nunc alias iniere vias, populoque Quiritum
Pontificum solae paene bibuntur aquae.
Tu me (tanta tuae laus est virtusque scatebrae)
Vel visu recreas, candida Virgo, tuo.
Tu dulcis frigensque sitim solaris et aestum,
Et melius medicis haustibus ora levas.
Tantum, Virgo, tuae namque id candore mereris)
Virginibus pateant, et sitiantur aquae.
Et me felicem (neque enim tibi nomen inane est)
Quae merito Felix diceris unda, facis.
Ubertas tecum fecundaque divite cornu
Copia, qua placido volveris amne, venit.
Quin etiam talos a vertice sanus ad imos,
Qui tua delibat munera, saepe redit.
Tu quoque RomuleamBurghesia lympha per urbem
Labere, qua ducto fornice facta via est.
Labere, qua praestans varia testudine et arcu
Excipiet latices porticus alta tuos.
Ecce sua tibi se submittit Ianus ab arce,
Et Numa te tumulum gaudet obire suum.
Ut Vaticanas intraveris advena sedes,
Hic domus hospitiis apta futura tuis.
Candidus, et Pario structus de marmore crater
Te manet, unde tuas eiaculeris aquas.
Iam si Pamphiliae memorem molimina gentis,
Quas huc, quas misit Nilus et Isis opes!
Ardua stat moles, et saxo fulta cavato
Pyramis audaci surgit in astra via,
Arcanis inscripta notis, quas discere praesens
Gavisa est aetas, discere sera volet.
Hic [orig: Hīc], Bernine, tui caeli labor inclutus, ima
Parte sedent, tantum suscipiuntque decus,
Et TiberiGanges, nec non Argenteus amnis,
Et famulas subdunt Nilus et Ister aquas.


image: s026

Candida rorantem commendant marmora vultum:
Candida submissum sustinet urna latus.
AeliaRomanae quid propugnacula pacis
Exsequar, et gyro moenia tuta suo?
Vallorumque minas, tormentaque fusa metallo,
Impulsu nil non frangere nata suo?
Hic [orig: Hīc] fragor audiri, qualis cum Iuppiter atras
Increpitat nubes, et sua tela iacit.
Hic Mavors, quamvis non omnis tempore cuiquam
Letifer, excusso plurimus igne furit.
Praecipue cum lux illi sacrata recurrit,
Cui debet solium maxima Roma suum:
Cui pater omnipotens uni dedit atria Divum
Pandere, et apposita claudere posse sera.
Venerat ille dies, et iam venientibus umbris
Cesserat, ac dubiae tempora lucis erant.
Tum vero caelum iactis ignescere telis,
Et scintillantes vidimus ire globos,
Et pluvio late conspergi tecta Quiritum
Sulpure [orig: Sulfure], et horrificos aera ciere sonos.
Mox tenebras nigro propiores crescere fumo,
Et fumum volucres dissecuisse faces.
Quin etiam innocuo percussum fulmine Thybrim [orig: Tibrim]
Audiimus mediis exsiliisse vadis.
Ille diu strepitu flammisque exterritus haesit,
Expertae memorans tempora saevitiae:
Ut Nero flammata Vulcanum sparserit urbe,
Et nova Troia novo luxerit usta rogo:
Ut coniuratos sociis amentibus ignes
Praetulerit patriae fax Catilina suae:
Ut fuerit Geticis urbs, quanta est, mersa favillis,
Hauserit et LatiasVandalus acer opes.
Hunc tibi laetitiae scenam, Romane, quotannis
Exhibet illa tuo lux operata Patri.
Talia lustrantem plus me tamen afficit ingens
Chisius, Etruscae gentis et orbis amor.
Cui Vaticani delata est purpura regni,
Utque reor, trinus tempora cinget apex:
Ut novus Alcides fesso succedat Atlanti,
Et molem immensi fulciat imperii.
Ille mihi facilem cantanti commodat aurem,
Plenaque felici fert mea vela Noto.
Et facit ingenium nobis, et iungit amicos,
Et tribuit gratam saepe benignus opem.
Hic, Albi, Messala tibi, si prisca tulissent
Saecula, Maecenas hic tibi, Flacce, foret.
Neutro laude minor, nostro nisi carmine, laudes
Qui canimus parvis et benefacta modis.
Non tamen exiles ideo vetat ille Camenas
Praesidio tutas delituisse suo;
Quin amat, et vultu non dedignatur amico,
Has aliquid nugas dum putat esse meas.
Et molles aditus toties concedit et horas,
Rara illi quamvis otia Roma facit.
Quid loquor? ipse suas, iuvenilia carmina, Musas A me non blando sustinet ore legi.
Triste supercilium, frontemque, animumque severum
Exigit, usque adeo non placet ipse sibi.
Quod Phoebus, quod Roma probat, quod sera probabunt
Saecula, quis credat? non probat auctor opus.
O bene, quod tandem caecis erepta latebris
Crediderit curae pignora cara meae.
Cumque sui pridem fetus abolerit amorem,
Me sinat huic vitam, quam fugit ipse, dare.


image: s027

Per me discetur, per me liber ibit in ora,
Per me deliciae posteritatis erit.
Quid memores fastos, lentaeque volumina pacis,
Et de Parrhasia persequar arte librum?
Nec non Caesareis certantia vultibus aera,
Et procerum vivis aemula signa notis?
Quid titulos, et opes, et priscae nomina gentis,
Et decora, et magnae splendida facta domus?
Quae facilis nostris obtutibus ille recludit
Omnia, vix aliis pervia luminibus.
Di mihi, Di tantum servent Heroa clienti,
Dulce decus Musae praesidiumque meae.
Chisia sic faveant mihi sidera, Chisia quercus
Me tegat, et senis stet mea Cyrrha iugis.

Ad PHILOMATHEN Nequiquam Musarum iuvenilium auctorem tegi.

Qualis, ubi Pharios exurit Sirius agros,
Frugibus optata Nilus inundat aqua,
Et super arentes fuso natat aequore glaebas [orig: glebas],
Et riguam laetis messibus ornat humum;
At longe positis idem cunabula terris
Et caput ignotis celat originibus:
Talis Maeonio quae certant carmina vati
Fundis, et ut magno Pindarus ore, ruis:
Et Latium sermone beas, et divite vena
Fecundas, Vatum Maxime, Castaliam.
At cur Perrhaebi bene cognitus incola Pindi,
Cor Charitum, nostri spesque decusque chori,
Cur latitas, et lene sacrae caput occulis undae,
Quo veniunt Clario pocula digna Deo?
Cur tegis ambigua iuvenilis imagine Musae
Ingenii cultum divitiasque tui?
Cur dubitas proprio dignari nomine fetum?
Cur dubitas famae pandere vela tuae?
Nequiquam, Vir Magne, lates: te nostra loquuntur
Tempora, te Vatem saecla futura canent.
Admirata tuos SirenAcheloia cantus
Audiit, auditis cedere fassa suos.
Cum Phaethonteae canerent tua carmina Nymphae,
Suspenso Cycnus plausit ab Eridano.
Constitit aurata captus testudine Thybris [orig: Tybris],
Et iussit fluctus lentius ire suos.
Saepe tuos avidis Rhenus pater auribus hausit,
Saepe Mosella tuos, et piger Alpha modos.
Nequiquam, Vir Magne, lates: te fama latentem
Prodit, et Eois monstrat et Hesperiis.
Nec sinit indictum pietas, animusque periclis
Altior, et pacis, quem profiteris, amor.
Sichemios colles, et collibus addita testor
Templa coronato suspicienda tholo.
Vos Ubii testes, testis Mimigarda laborum,
Et septem geminis Roma superba iugis.
Eripe nunc ergo tenebris caput, eripe nocti,
Et larvam fictis detrahe nominibus.
Si minus occultum Scyros celavit Achillem,
Agnitus Aeolidae si fuit ille dolo:
Si, qui regna tenet late Parnassia, Phoebum
Ora latere vetant, et coma digna Deo:


image: s028

Si, licet obscura celetur nocte, pyropus
Nativo rutilum provocat igne diem:
An poterit diffusa tuae lux aurea Musae,
An poterunt gentis signa latere tuae?
Sidera scintillant, sublimi vertice Quercus
Eminet, et senis Mons subit astra iugis.
Sed pudor, et castae divina modestia frontis
Nobilior Tyriis purpura muricibus,
Vatis Apollinei titulos, nomenque recusat,
Phoebeaque vetat tempora fronde tegi.
Nec te grande sophos, nec famae cura moratur,
Nec fuco roseas gloria picta genas.
Virtuti satis est caelo se teste probari,
Et sese famae notitiaeque negat.
Ut neget, invitam curru sectatur eburno,
Et circumfuso lumine vestit Honor.
Sic radiant puro servata corallia vitro,
Sic lucent calathis lilia virgineis.
Sic adamas fundo mersus pellucet in imo,
Sic micat auriferi dives harena Tagi.

EPULUM AUGUSTINI CHISII, In porticu supra Tiberim pensili, Leoni X.Pont. Max. [abbr.: Pontifici Maximo] et compluribus Cardinalibus datum.

Laudarunt alii convivia ditis Elissae [orig: Elisae],
Et Luculleas, Alcinoique dapes,
Et quas Romano cenas Cleopatra marito
Instruxit Phariis perdita deliciis:
At mea sollemnes epulas, et Regibus aequas,
Augustine, tuas Musa loquatur opes.
Stat super impendens Tiberinae porticus undae
Chisia, divitiis nobilis Attalicis;
Hospite nobilior, vultu dignata Leonis,
Quo posuit curas urbis, et orbis onus.
Haec quoque pupureos aurato limine Patres
Accepit, totidem ceu Iovis aula Deos.
Quae mensis tum dona Ceres, quae dona Lyaeus
Intulit, et largo Copia laeta sinu!
Vix tulit ipsa suum genialis mensa paratum.
Et pretii quota pars ipse Lyaeus erat?
Fulgebant auro, fulgebant pocula signis,
Fulgebant rutilis aspera chrysolithis.
Pascebant oculos perfecta toreumata caelo,
Aut Myos, aut dignus Mentoris arte labor.
Ipsa penus populo poterat satis una videri:
Hic poterat genio quisque litare suo.
Sic, ubi prostratos celebrarunt vina Gigantes,
Semideis licuit poscere vina Iovem.
Res nova: caelatas ceperunt retia lances,
Et Polycletea vasa superba manu.
Miratur Tiberis proiectas flumine gazas,
Et quas nec Ganges, nec vehit Hermus opes.
Innocuam pisces escam mirantur in undis,
Mirantur nullo retia tensa dolo.
Retia nulla suis, nec quae Nero texuit auro,
Praemia captarunt divitiora plagis.
Scilicet argenti quidquid Tiberinus et auri
Ceperat, haec domino restituere suo.


image: s029

I nunc, et Crassum memora Romana vetustas,
In Parthos auri quem sacer egit amor.
Serviit ille opibus: laudato Chisius usu
Effusae dominum se probat esse rei.

Ad AUGUSTINUM FAVORITUM De morte Natalis Rondinini, Alexandro VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontifex Optimus Maximus] ab Epistolis ad Principes.

Non ita Lampetie casu Phaethontis acerbo
Flevit, et ambusto Cygnus in amne Padi;
Non ita Pelides, media cum vidit harena
Actoriden sparsis caede iacere comis;
TrosAnchisiades non sic Pallante perempto,
Nec Theseus cari funere Pirithoi;
Ut mihi maesta piotabescunt lumina fletu,
Imaque perpetuos pectora dant gemitus:
Dum desiderio mentem perfixus inani,
Natalis mutos conqueror ad cineres.
Crudeles Divos, crudeliaque astra vocanti
Nulla venit misero nocte dieve quies.
Nec magis, heu, lacrimis saturatur luctus amaris,
Quam matutino rore perustus ager.
Si fugit interdum, vagus ut Maeander, in orbem
Mox redit, et sese decipit ipse dolor:
Notaque dilecti passim Natalis imago
Occurrit madidis obvia luminibus,
Dulce loqui fido, velut ante solebat, amico,
Bracchiaque et caras tendere visa manus.
Sive etenim ripam Tiberini propter amoenam
Cernere velivolas, quas vehit unda, rates,
Et septem geminis late spectare iacentes
Collibus antiquae me iuvat Urbis opes,
Pyramidasque novo ductas ad sidera sumptu,
Et Vaticano templa superba tholo:
Sive suburbanas Latii peragrare ruinas
Mite iubet sancti Principis imperium,
Albanumque lacum, dilectaque rura Minervae
Posthabitis Romae visere deliciis,
Montis ubi quondam per viscera ductus aperti
Fatalis Veiis irrigat arva liquor:
Semper amarities, semper dolor haeret eunti,
Et cruciat miris anxia corda modis.
Nec vetus Alba gravem potis est mihi demere curam,
Umbra nec aestivis Tuscula frigoribus;
Nec nemus Egeriae, Scythicae nec regna Dianae,
Nec lacus occulti conscius Hippolyti.
Tene mala, iuvenum castissime, fraude novercae
Distractum rapidis membra cruenta rotis,
Tene Coronides mediis e faucibus Orci
Ereptum Triviae restituisse Deae,
Et laetos oculos, roseumque potentibus herbis
Os valuit, nitidas et reparare comas?
At miserum, ut primae Natalis flore iuventae
Occidit indigno flebilis interitu,
Non pietas, non sancta fides, non Pallas, et omnis
Aonidum tanto cultus amore chorus,
Ipse nec aetherias revocare ad luminis auras
Sustinuit medicae Cynthius auctor opis?


image: s030

I nunc, et demens animos attolle superbos,
Et Zephyro plenos finge tumere sinus.
Finge miser titulos, et grandia munera rerum,
Et spera Pylii tempora longa senis.
En iacet exigua iuvenis compostus in urna,
Promeritus coeptis omnia fausta suis.
Nam quid Alexandri meritus favor, aut quid honorum
Spes, et fraterna foedera iuncta fide?
Quid praeclara domus, genitrix aut profuit illi
Optima, Castalias inter habenda Deas?
Laeta quid aspirans rebus fortuna secundis,
Et plausus tota maximus Ausonia?
Scilicet exorare nefas est fata, nec ulli
Parcarum licuit frangere duritiem.
Non tamen Heroum manes inferna coercent
Flumina, nec Stygii pallida regna Iovis.
Aetherias illos virtus sublimis ad arces
Evehit, et campis consecrat Elysiis.
Hic, hic Natali domus est: hinc arduus imas
Sub pedibus terras despicit et maria;
Miraturque novos orbes, convexaque mundi
Moenia, et innumeras, splendida signa, faces.
At licet huic longos inviderit Atropos annos,
Dum meritis implet Solis utramque domum;
Ne tamen ulla queat nomen delere vetustas,
Provisum Clario gratulor esse Deo.
Dum terras atque omne sibi devinciet aevum,
Curaque Alexander posteritatis erit;
Dum pius in Venetos animus studiumque canetur,
Classis et AegaeoThracia victa mari;
Dum referetur amor, quo tristia bella Tyranni
Ardet in excidium vertere Bistonii,
Quo res Sarmatiae, viduataque Caesare regna
Curat, et impositos AlpibusHelvetios,
Natali constabit honos, vivaxque manebit
Doctrinae, et Suadae nomen, et ingenii.
Semper Alexandri, sacra per vestigia, laudes
Pone sequens, ibit clara per ora virum.
Tu quoque, Pieridum decus, Augustine, sororum,
Quo Latium, et tumidis Macra superbit aquis,
Ingenuos mores, et vitam puriter actam,
Cordaque non ullis tacta cupidinibus,
Virtutesque alias cari memorabis amici
Carmine, quod possit nulla abolere dies.
Nam neque signa tuae spirantia marmore Lunae,
Nec Polycletea nobilis arte labor,
Longius extendant famam Natalis in aevum,
Quam tua Maeoniae proxima Musa tubae.
At mihi, cui tantum non concessere Camenae,
Ut canerem paribus grandia facta modis,
Sat fuerit gelidis extrema dedisse labellis
Oscula, et exsangues imbre rigasse genas.
Sat fugientem animam fato legisse supremo,
Et clausisse pia lumina cara manu.
Sat tumulum lauri foliis ornare quotannis,
Et cineri multa solvere iusta prece.

AD EUNDEM. Inique artem poeticam viris nobilibus vitio dari.

O cui victurum dictat Polyhymnia carmen,
Saepe fides digitis tendere visa tuas:


image: s031

Pone lyram Augustine: licet te vate superbus
Cessurum Calabro se neget esse Ligur.
Phoebeos arcus, tutandis arma Camenis
Poscimus: haec nostri temporis arma cape.
Ecce novum tumidoque gravem Pythona veneno
Horret Apollineis dedita turba sacris.
Ipsum etiam qui Pindi aditum, Phoebique recessus
Occupat, inque sacrum nos vetat ire nemus.
Quid moror, et ficto dubium te carmine duco?
Ah nimis ex vero nostra querela venit.
Livor edax Python, Python inscitia rerum:
Haec vates dictis mordet, et ille suis.
Non capit ingenio, quae dente lacessit iniquo
Carmina, nobilibus ceu minus apta viris.
O quoties dixi: Quid carmen et otia vatum
Arguis, et solo stirpis honore tumes?
O quoties: Si fama tibi, si gloria curae est,
Cur non et vatis te quoque cura subit?
Seu placet antiqua deductus origine sanguis,
Antiqui seriem sanguinis ille canet.
Seu caperis positis fumosa per atria ceris,
Ornabit ceris atria lata tuis.
Addet et his proavum titulos, et carmine dicet,
Quot tulerint palmas, quasque, quibusque modis.
Addet et his vocem: picturas ille loquentes
Finget, et his animos ingeniumque dabit.
Quid? quod habent sua cum superis commercia vates,
Quique illos agitat spiritus, inde venit?
Quid? quod honoratos memorant ex ordine reges
Auratam digitis increpuisse lyram?
Creditur Amramides (nihil est illustrius illo)
Isacidis carmen praecinuisse suis.
Carmen erat populus, cui Mempheos arma timenti
Ipse Deus facilem straverat ante [orig: antč] viam.
Iverat et montes inter securus aquarum:
Tanta fides pelagi dissilientis erat.
Obruerat regem fluctu gravis unda refuso:
Tanta fides pelagi mox coeuntis erat.
Ibat ErythraeasMareotica gaza per undas,
Et fracti currus, et iuga vulsa rotis.
Qui miseros regni casus luctusque referret,
Haustaque tot pelago milia, nullus erat.
Omnia quae populus, populum praeeunte poeta,
Audiit, et paribus rettulit inde modis.
At nunc quae subito strepuit lyra! me mihi totum
Surripit, et superis inserit ipsa choris.
Iesside, salve regum, salve optime vatum,
Sive lyram docta, seu geris arma manu.
Militiaene prius mirer, cantusne scientem?
Par utroque tibi nomine constat honor.
Quis [orig: Queis] ego te regem componere regibus ausim?
Nil potuit regno sanctius esse tuo.
Quis [orig: Queis] ego te vatem componere vatibus ausim?
Nil potuit plectro dulcius esse tuo.
Luce tibi sonuere tubae: lyra nocte canebat,
Victorique Deo carmine gratus eras.
Et modo strata tuis, modo fletibus ara madebat:
Et modo te tarda Musa levabat humo.
Sancte velis mihi te facilem praebere canenti,
Et vates vati dexter adesse tuo.
Si non me tecum fas est excedere terris,
Nec mea me supra sidera Musa levat:
At placare tuo fas sit mihi Numina cantu:
Hac, precor, hac liceat te mihi parte sequi.


image: s032

Talia cantabant afflati numine vates,
Otia post pugnas cum sibi iusta dabant.
Et quisquam, sit dives opum, sit clarus avito
Sanguine, tanta neget nomina pone sequi?
Et leve nescio quid, quod tantum tempora fallat,
Esse putet, doctae carmina mentis opus?
Ille ego sim, qui, dum Pindi sedet arduus arce,
Urbani sacris oscula dem pedibus.
Ille ego sim, qui Chisiadae iuvenilia dicar
Otia parte aliqua posse referre meis.
Nec mihi quis, si castra vocant, neget artibus illis
Esse aliquem lituos inter et arma locum.
Tunc erat, extremum Macedo cum subderet orbem,
Et captis Ganges mollior iret aquis.
Tunc erat, Iliadem caperet cum lectus et ensem,
Qui custos Musis, esset, Homere, tuis.
Scipiade, tibi iugis erat comes Ennius: idem
Emeruit tumulo proximus esse tuo.
Caesar in adversos cum fulminis instar Iberos
Tenderet, ipse suum carmine lusit iter.
Aiacem nobis invidit spongia: dextra
Occidit Augusti fixus, ut ipse sua.
Saecula (cur sileam?) vates quoque nostra tulerunt,
Imperio populos qui tenuere suo.
Caesareae studuit Phoebeam nectere laurum
Primus ab AustriacisMaxmilianus [sic] avis.
Summos summa iuvant: res est quoque summa Poesis:
Et qui digna gerunt carmine, carmen amant.
Quo quisque ingenio pollet magis, altius ire
Nititur ad geminum, qua via facta, iugum.
At rudis, invitis Musis et Apolline natus,
Laudis egens, animo deficiente iacet.
Haec ego: tu nervis torque maioribus arcum,
Cui Phoebus pharetram credidit ipse suam.
Surge: premat querulas rostrata ciconia ranas:
Figat Apollineus sibila monstra labor,
Surge: animam vocemque novo praeclude Lycambi:
Supplicium Momus, quod tulit ille, ferat.

AD GALLIAM DE MORTE DIONYSII PETAVII e Societate Jesu, Cum Franciscus BarberinusS. R. E. Cardinalis illi a Poetis parentari iuberet.

Si vacat, et nostras civilia bella Camenas
Audiri lituos inter et arma sinunt,
Accipe quae vates cineri sacramus amico
Carmina, non uno Gallia pressa malo.
Scilicet in longum veniunt tibi tristia morem,
Teque alia ex aliis fata vicesque gravant.
Non satis in luctus fuerat, tua pignora, cives
In te discordes exacuisse manus.
Et Parcae fecere nefas, commune, sed atrox,
Cui natura nihil quo medeatur habet.
Sirmondus [note: Iacobus Sirmondus e Societate Jesu, vir totius antiquitatis curiosus investigator. ], quo non alius Regum acta tuorum
Certior, et regni iura referre, iacet.


image: s033

Sumpserunt etiam, dum Regum scrinia servas,
In te lanificae ius, Puteane [note: Petrus Puteanus, Regiae Bibliothecae Custos ac Praeses, litteratorum erga litteratos officiosissimus. ], Deae.
Communis, Puteane, dolor nunc vatibus, olim
Grande decus Clarii praesidiumque chori.
Nec satis: exstincti mors importuna Petavi
Accedit tantis nunc nova causa malis.
Ille silet, parvaque cinis compostus in urna est,
Suada iacet riguis quam super uda genis.
Qualis scissa comas, lacerataque pectus apertum
incubuit Pylio commoritura seni.
Ereptum Ligeris plorat natalis alumnum,
Turbatasque suis fletibus auget aquas.
Ipsa dolet miserum regina Lutetia casum
Funerea sparsas fronde revincta comas.
Iure etiam libat lacrimas Franciscus adempto
Romuleos inter gloria prima Patres.
At bene quod cineri (quid enim non ille meretur?)
Doctorum vatum carmine iusta paret.
Nam quid felices frustra dolor urgeat umbras?
Iustius in laudes ora resolvat amor.
Desine, quisquis amas, magni pia busta Petavi
Nil profecturis sollicitare modis.
Quamvis indocilis leges mutare severas
Vitalem Lachesis ruperit atra colum;
Non omnis tamen ille perit [orig: perīt]: meliore superstes
Parte sui, volitat docta per ora virum.
Quid metuat Lethen oblivia nigra trahentem
Fluctibus? ignavos torqueat ille metus.
Hic rerum memores fastos, memorandus et illis,
Edidit, et Batavam contudit invidiam.
Bis senis docuit celeres cum mensibus annos
Munitam certis legibus ire viam.
Aetheriasque domos animo percurrit, et astra
Divisit numeris temporibusque suis.
Hunc adeo egressum nostrae contagia terrae
Uranie famula duxit ad astra manu.
Errantesque globos, mundique volubilis orbes
Pandit, et in toto sidera fixa polo.
Quae super evectus, meriti nunc civis Olympi,
Fertur in auctorem, non velut ante, suum.
Nunc illo fruitur propior, totumque quod ipse est,
Inque ipso quidquid condidit ipse, videt.
Sive Palaestini regalia carmina vatis
Concinit Argolicis reddita carminibus:
Seu Divum medius, Patrum monumenta revolvit,
Ingenio Divos detinet ille suo.
Non igitur tibi vana ferunt solacia Musae:
Tu modo te Superum, Gallia, iunge choris.

AD IACOBUM WALLIUM de morte Sidronii Hosschii.

Etsi me, Walli, patriis excedere terris,
Et procul Angariae collibus ire meae,
Et maris insuetas ausum dare vela per undas,
Ardentesque gravi sole secare vias,
LydiusHesperidumThybris [orig: Tibris] regnator aquarum,
Et septem geminis Urbs tenet alta iugis,
Alpinaeque nives, ac nubifer Appenninus,
Et pia Tyrrhenae vota morantur aquae:


image: s034

Ut nequeam Tungros, et pulchrum visere Mosam,
Et praesens maesto solvere iusta rogo,
Et terrae tumulo componere vatis amici
Relliquias nostris irriguas lacrimis:
Non tamen exstinctum miseris urgere querelis,
Iustaque, qua fas est reddere cessat amor.
Nunc firmata subit studiis concordia nostris,
Et desideriis invida fata meis.
Nunc mandata lego, quae te mihi scribere iussit,
Et moriens lingua deficiente dabat.
Quin etiam violis, et lauri frondibus urnam
Halantem fictis ponimus exuviis.
His etiam flores, vitae monumenta fugacis,
Addimus, albenti lilia mista rosa.
At circum Latii, doctissima turba, Poetae
Aonia feriunt carmina maesta lyra.
Quos praeit ereptum lugens Elegeia vatem,
Saecula cui nullum nostra tulere parem,
Postera vix sperent; quo vindice desiit esse,
Quod fuerat, Paphiae lena comesque Deae.
Illa igitur squalet, quo nos, confecta dolore,
Et queritur nostris saucia vulneribus.
Ipse etiam fletu tumulum dignatur inanem
ChisiusAusoniae gloria prima togae.
Et gemitu manes ciet, et Permesside lympha
Spargit flebilibus marmora scripta notis.
Hoc meruit iusti monumentum Belga doloris,
Proximus ingenio, culte Tibulle, tuo.
Interea curis liber mortalibus errat
Hosschius, Elysium qua facit umbra nemus;
Qua Zephyri blandis immurmurat aura susurris,
Et viret intonsis laurea silva comis;
Qua saliunt vitrei per amoena rosaria fontes,
Et praebet faciles florida ripa toros.
Illic divinos inter considere vates
Gestit, et Heroum proximus ire choris,
Et modo cantatos suspirat Numinis ignes,
Virginis et grato carmine laudat opem.
Et modo tot vitae, quibus ut mare volvimur, aestus
Gaudet inoffensa se superasse via.
Et modo commendat faciles miserescere Divos,
Dum Petri lacrimis miscuit ipse suas.
Denique quae vovit Leopoldo plurima, votis
Exorat melius prosequiturque suis.
Illinc, si nostri tangit te cura, nec omnis
Excidit oblito pectore suetus amor,
Aspice perpetuis lacrimarum turgida rivis
Lumina, et exsequias, docte Poeta, tuas.
Aspice ut immensum tua gloria lata per orbem
Transvolet Eoas, Hesperiasque domos:
Ut male neglectas, monumenta perennia, Musas
Wallius indignis vindicet a tenebris;
Wallius, Aonidum post te non parva sororum
Cura, tibi quondam, nunc mihi primus amor.
Quam pius ille manu fugientes clausit ocellos,
Et summis animam legit anhelitibus!
Quam pius aeternis mandat tua nomina chartis,
Et damnat lacrimis impia fata suis!
Scilicet ereptum sic tristis NasoTibullum
Luxit, et OrpheamCalliopeia necem.



image: s035

ALEXANDRO VII. PONT. OPT. MAX. [abbr.: PONITFEX OPTIMUS MAXIMUS] Villam Barberinam, Domitiani olim Caesaris Albanum, ubi quotannis Quinquatria fiebant Minervae, animi causa invisenti anno M.DC.LVII. Idib. Maii.

Hic ubi porticibus se Flavia villa superbis
Aequabat summis ardua sideribus,
Et nemus hinc, Scythicae non mitia regna Dianae,
Illinc Tyrrhenas prospiciebat aquas,
Sollemnes olim ludos, et sacra Minervae
Quinque fuit iunctos mos celebrare dies.
Quare amat hos colles etiam nunc Diva, lacusque,
Plurima quos glauca vestit oliva coma.
Atque adeo praesens Albae cum proxima nuper
Vidit Alexandrum per iuga ferre pedem:
Laetus ades, dixit, nostrosque invise recessus,
Terrarum custos maxime: laetus ades.
Hic [orig: Hīc] posita regni tantisper mole licebit
Otia prolatis dulcia rebus agas.
Quando dira lues, et frugum tristis egestas,
Auspice te, Latios pulsa reliquit agros.
Mox instaurato mens corpore firmior, altas
Imperii curas, et geret orbis onus.
Interea dignam servato cive coronam
ChisiacisDryades texite de foliis.
Alma Ceres, spicas; date laurea serta merenti,
Aonides: parta mox mea pace feret.

AD IOANNEM ROTGERUM TORCKIUM Praepositum Mindensem, et Canonicum Paderbornensem ac Monasteriensem. De Aeneae statua, Laurentii Bernini opere, in hortis Burghesiis extra portam Collinam.

Torcki noster amor, doctarum prima Sororum
Gloria, spes patriae magna decusque tuae,
Aspice Bernini docto spirantia caelo
Marmora, Phidiaco par opus ingenio.
Aspice Troiugenam curva cervive ferentem
Et patrem, et profugos, sacra paterna, Deos.
Has pius Aeneas parvo comitatus Iulo
Subtrahit incensae relliquias patriae.
Quis dolor e muto ducit suspiria saxo!
Qualis in inflexo vertice regnat amor!
Ut lapis ipse suae praesagus fata Creusae
Sentit, et impositum ferre laborat onus!
Et trahit Ascanium flentem! comes ille paternae
Non potis est aequis passibus ire fugae.
Ut miserans captae fumantia moenia Troiae
Effigies tantis ingemit aegra malis!
At ne Berninus vocem daret arte querelis,
Obstitit infandus, qui premit ora, dolor.



image: s036

Alexandro Pollino Donum natalicium.

Mentoreos alii donent, Polline, labores:
Natali nostro pyxida munus habe.
Forma pyrum simulat: circum violaeque colores,
Albaque purpureis mista ligustra rosis.
Aspicis et variis ut aranea floribus audax
Incubat, et fatuus papilionis amor.
Nec tamen inclusam potis est libare medullam,
Et qui sub fulvo spirat odor calyce.
Namque ibi odorifero sudantia balsama ligno,
Dulces Aurorae divitis exuvias,
Et Cilicum messes, et quae Titanius ales
Cinnama, et extremus munera legit Arabs,
Et nardi felicis opes, et pinguis amomi,
Composuit miro Paeonis [orig: Poeonis] ars studio.
Sic operi contendit odor: cui praestat utrique
Dantis amor meritis dona minora tuis.

DE CORVO Bartoldi Nihusii discipulo mortuo.

Occidit heu Corvus Batavis celeberrimus oris,
Bartoldi longo tempore discipulus.
Nec domino veniente, kakou= ko/rakos kako\n w)o\n,
Increpitat Graio garrulus eloquio.
Vox silet, ac lepidae cessant convicia linguae,
Nulla quibus sese composuisset avis.
Non Agrippinae turdus, non sturnus amores
Caesaris, humanos doctus uterque sonos;
Nec Corvus populi plausu gemituque Latini
Nobilis, et ducti funeris exsequiis.
At rumpare licet Clotho, quae fila volucrum,
Maeonidae si fas credere, dura secas,
Carmine vivet adhuc, qualis Melioris alumnus
Psittacus, et Teii fida columba senis.
Qualis et exusto celebrata Ciconia nido
In Batavis pullos morte secuta suos.
Ut meruit, vos ergo rosa PermessideMusae
Compositum molli condite fundus humo:
Et notum tumulo carmen superaddite: Si quem
Non hodie, cras, cras auferet atra dies.

ALEXANDRO VII.PONT. OPT. MAX. [abbr.: PONTIFEX OPTIMUS MAXIMUS] Tertium Pontificatus annum feliciter auspicanti.

Laeta dies rediit, qua te Rex aetheris alti,
Sancte Pater, magnum misit in imperium:
Et terris dum pulsa lues, tibi tertius annus
Illuxit faustis candidus auspiciis.
Prima fames Latium, te principe, liquit, et Urbem
Externis pavit frugibus alma Ceres.


image: s037

Iam nunc Hadriacis classis tua iuncta carinis
Hellespontiacae claustra refringet aquae,
Interea sacras voti rea fundit ad aras
Ingenuo tales pectore Roma preces:
De nostris, Pater alme, tibi Deus augeat annos,
Si servata tuo munere vita mea est.

IN EIUSDEM EFFIGIEM Marmoream, opus Laurentii Bernini Equitis et sculptoris egregii.

Spirat Alexandri vivus de marmore vultus,
Nullus adhuc potuit quem simulare color.
Par animo siquidem facies pigmenta recusat,
Et melius niveum marmor utrumque refert.

AD EUNDEM De aedibus Pontificiis ad Lacum Albanum tactis fulmine III. Id. Octob. M.DC.LVII.

Ne mirare manu Cyclopea tela rubenti
In tua, Sancte Parens, tecta vibrare Iovem.
Indignatur enim Latio, te Principe, demum
Aurea Saturni saecla redisse senis.

DE BIBLIOTHECA URBINATE, Alexandri VII.Pont. Max. [abbr.: Pontificis Maximi] liberalitate, Vaticanae donata.

Regifico quondam sumptu, studioque parata
Feltriadum celebris bibliotheca Ducum,
Vaticana tuas, huc longe iussa venire
Munere Alexandri Principis, auget opes.
Nobilior poterat nec muneris auctor haberi,
Nec munus poni nobiliore loco.

In Caroli I., magnae Britanniae Regis, An. M.DC.XLVIII. V. Id. Febr. Londini capite plexi, necem.

Cerne lupae geminos pendentes ubere natos:
Romulus hic Romae est conditor, ille Remus.
Inde Caledoniae praebentem colla securi
Indigno Carolum respice supplicio;
Et genus acre lupos terrae dic deesse [note: In Anglia lupi nulli, assiduis venationibus stirpitus excisi. Polyd. lib. I] Britannae:
Saevior est ipsis terra Britanna lupis.

AD FRANCISCUM BARBERINUMCard. [abbr.: Cardinalem] et S. R. E. Vicecancellarium. Ut Lucae Holstenii, Hamburgensis, Vaticanae Basilicae Canonici, et Bibliothecae Custodis primarii, IV. Non. Febr. An. M.DC.LXI. defuncti scripta in lucem proferat.

Occidit Holstenius, GraiaeLatiaequeMinervae
Artibus, Eois notus et Hesperiis.
Holstenius, quo non fuerat mihi carior alter,
Nec posthac unquam carior alter erit.
Heu! Vaticanae mecum plorate Camenae
Delicium vestri praesidiumque chori.


image: s038

Illius imprimis studio defensa fideli
Relligio madidis lugeat orba genis.
Grande decus, columenque sacri, Francisce, Senatūs [reg: Senatus]
Solari nostras perge tuasque vices.
Ede laboratas, quas celant scrinia chartas,
Quīs [reg: Quis] meliore sui parte superstes agat.
Vivitur ingenio, nec in illud ferrea quidquam
Inciso Lachesis stamine iuris habet.
Sic bene de Musis, et relligione merendo,
Laus tua, et Holstenii vita perennis erit.

ALEXANDRO VII.P. O. M. [abbr.: Pontifici Optimo Maximo] Usitatā [reg: Usitata] SS. Patrum conciliis comprecatione; cuius sedem et annos, de restituta valetudine gratulatur. An. M.DC.LXVI.

Vivit Alexander, mendax quem fama negabat
Longius extremum ducere posse diem.
Vivit, et Albanos colles petit, Urbe relicta,
Incolumis: Clariae solvite vota Deae.
Vestra salus agitur; quae nunc hoc sospite florent,
Incipient artes hoc moriente mori.
Hoc igitur faciles adeamus carmine Divos,
Carmine, quo sancti nos praeiistis avi:
Cuius Alexandersedem tenet, illius annos
Expleat, utque tulit, sic ferat Orbis onus.
Tu, cuius primum auspiciis haec incluta Roma
Caelitibus leges terrigenisque dedit:
Tu mea tam iustam vota exorantia causam
Excipe, dum partes Urbis et Orbis ago.
En ut porticibus, pro quo precor, alta coronat
Limina supplicibus relligiosa tuis;
Ut solium augustis decorat sublime columnis,
Artis divinum se superantis opus.
Quod populus posthac his te venerabitur aris
Saepius, hoc illi prosit, opemque ferat.

EIUSDEM Summo Reipubl. [abbr.: Rei publicae] Christianae luctu, ac damno, XI. Calend. Iun. An. M.DC.LXVII. defuncti Sacrae Memoriae.

Quae non flebilibus complevit regna querelis
Mortis, Alexander, nuntia fama tuae?
Te Caesar, te flevit Iber, infestaque nuper
Gallia nunc lacrimas victa dolore dedit.
Nec tulit irarum causas referentia stare
Marmora Pipinis invidiosa suis.
Orbis uterque suum fato cessisse parentem
Credidit, et pietas omnibus una fuit.
Omnibus ex aequo par sit data causa dolendi,
Iustior haud ulli, quam mihi causa datur.
Amisius, mecum ante alios maestissimus, urnam
Deciduis, in quas solvitur, implet aquis.
Ne tamen assiduo cogar tabescere luctu,
Virtuti cautum gratulor esse tuae.
Non tibi summa dies angusti terminus aevi est:
Quamlibet invita morte superstes eris.
Nec tibi, quae multis, ponet fataliter aetas
Tempora, nec famae meta futura tuae est.


image: s039

Qua pelagus, qua terra patet, surguntque caduntque
Sidera, sunt meritis omnia plena tuis.
Hadria te Thressas armis diffringere Lunas,
Teque tuas illi iungere vidit opes.
HadriaLoiolidis, quo se tibi nomine debent,
Hospitio dextras iunxit, ut ante, suas.
Quam debere tibi gaudet Germania pacem [note: Inter Imperatorem et Galliarum Regem conciliatam Monasterii Westphalorum. ],
Se debere diu non potuisse dolet.
Acrior hoc tangit Rhenum dolor, acrior Histrum,
Quo fuerat visi gratior oris honos.
Scit bene, quas habeat lugendi Vistula causas,
Ille tua posthac destituendus ope.
Scit bene, quas illi dederis in proelia vires,
Seu Geta, seu MoscusMarte petendus erat.
Quae mihi praestiteris, si persequar, omnibus undis
Amisius numero fit minor ipse meo.
Talia cum de te peragat praeconia Virtus,
Te rapto lacrimis obruor, et sileo.

AD CLEMENTEM IX.P. O. M. [abbr.: Pontificem Optimum Maximum] Cum Episcopo et Principi Monasteriensi adiutor successorque lectus designatusque esset An. M.DC.LXVIII. pridie Cal. Maias. EUCHARISTICON.

Grandibus immensas tibi debeo, maxime Clemens,
Pro meritis grates muneribusque tuis:
Quod tua me populis sacravit dextra [note: An. M.DC.LXI. VI. Iunii. Romae. ] regendis
Impositum, Paderae quos rigat unda meae:
Quos Mimigarda potens, aequo te iudice, nobis
Detulit imperii proxima iura sui;
Tincta nec adversae valido potuere veneno
Invidiae nostrum laedere tela caput.
Sed tua quando meae nequeunt aequare canendo
Aonides parvis maxima dona modis;
Mente, precor, grata contentus, perge tueri
Praesidio fretum me, Pater alme, tuo.
Sic Tibi dent Superi quod aves, quod iure mereris,
Et pro Te Superos publica vota rogant.
Sic Themidi ambiguam faciat Clementia palmam,
Ornet an haec mores, an magis illa tuos.

IMP. CAES. [abbr.: IMPERATORI CAESARI] LEOPOLDOAUG. [abbr.: AUGUSTO] Victoriam Hungaricam sine sanguine partam gratulatur. An. M.DC.LXX.

Edite Caesaribus proavis, fortissime Caesar,
Orbis et Austriacae spes, Leopolde, domus:
Marte tuos superes, precor, ut virtutibus hostes,
Et iugis circum tempora laurus eat.
Primus in arma ruens poenas, Te vindice, Gotthus
Infestus CimbrisSauromatisque dedit.
Post Thracem infractum non una clade tyrannum
Sanguineis vidit decolor Hister aquis.
Nunc tibi periuros debellat Sporchius armis
Pannonios, nostri gloria magna Padi,


image: s040

Laetaque Caesareas circum Victoria turmas
Serta gerens nulla caede cruenta volat.
Magna quidem ferro populos domuisse rebelles
Laus est, innumeri quam meruere duces;
Sanguinis expertem sed deportare triumphum
Praestat, et imperium laus decet illa tuum.

AD IACOBUM BALDE, e Societate Jesu, Versiculos nostros, de corvo Bartoldi Nihusii, exstincto, laudantem.

Siccine, quem tristes olim flevere Camenae,
Est tibi visus olor, qui mihi corvus erat?
Verterit has formas opifex amor: omnia vertit,
Et pulchrum quod non invenit, esse facit.
Quos tu nunc, specie multum delusus inani,
Das corvo vultus, hos dedit ille Iovi.
Di faciant, cui dat corvus te iudice nomen,
Ille suo dici carmine possit olor.
Tunc me non humili vectum mirabere penna,
Quo CalaberLatiae se tulit arte lyrae.
Tunc ego Daedalide ferar huc, ferar ocior illuc,
Nomina caeruleis nulla daturus aquis.
Te visam ante alios, ac nostro carmine captus
Defluere immemores arriget Hister aquas.
Exceptum Tiberis ripa me Sidus Olorum [note: Clementis IX.P.O.M. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] tessera haec est, inter illas, quas Pontificibus singulis attribuit S. [abbr.: Sanctus] Malachias. ]
Respiciat tantum, sponte canorus ero.

AD ACIDULAM FONTIS MELLITI, Iuxta Smechtam, pagum Dioecesis Paderbornensis.

Nympha decus silvae, pulcherrima Nympha sorores
Inter Hamadryadas, Naiadasque deas.
Quis te praesenti sparsit medicamine? quis te
Melliti fontis nomen habere dedit?
An, magis ut saperent, acidas tibi dulciter undas
Ambrosiae succis diluit ipsa Salus?
An, velut Hyblaeis e floribus omnia libat
Fingendi studio sedula mellis apis;
Sic, dum nunc ferri venas, nunc aeris oberras,
Vim trahit inde tuae, qua fluit, humor aquae?
Quicquid id est: stomachi fastidia vincis inertis,
Nec sinis accensum bile tumere iecur;
Et quae praeterea versu comprendere non est,
Saepius innumeris pota medere malis.
Salve Naturae mulsum, gratissima morbis
Sospita, languentum nectar, inempta salus.
Quod mihi si bilem solita virtute coerces,
Quae iecori, nimio dum furit igne, nocet;
Carminibus nostris decorataque marmore, nomen
Grande salutiferas inter habebis aquas.



image: s041

AD S. [abbr.: Sanctam] URSULAMVIRG. ET MART. [abbr.: VIRGINEM ET MARTYRAM] de natali suo, Qui fuit XII. Kal. Novemb. A. M.DC.XXVI.

Virgineas acies quae te lux ordine longo
Ducentem superas vidit inire domos;
Auspiciis haec ipsa tuis, fortissima Virgo,
Me vitae limen vidit inire meae.
Hinc Tibi sacra fero, votivaque dona quotannis,
Natalemque tuum rite meumque colo.
Vela Caledonium si te rapuere per aequor,
Excepitque tuas barbara terra rates:
At fera te superis tempestas appulit oris,
Optataeque tibi mortis aperta via est.
Nos quoque iactat hiems, et cum superasse procellas
Credimur, in portu naufraga turba sumus.
Tu porro secura maris precor, Ursula, portum
Ut teneat, nostrae dirige navis iter.

AD S. [abbr.: SANCTAM] BARBARAMVIRG. ET MART. [abbr.: VIRGINEM ET MARTYRAM] pro fausto vitae exitu.

Barbara, supplicibus Virgo non aspera votis,
Has, rogo, neglectas ne sine Virgo preces.
Stamina cum vitae candente fluentia filo
Praecidet Parcis de tribus una soror,
Et Mors atra suos diducet, et Orcus hiatus,
Coget et infernas in mea damna manus:
Tunc succurre meo tam mitis, Diva, labori,
Immitis genitor quam fuit ipse Tibi.

AD HORTENSIUM MAURUMVeronensem, GEORGIO WILHELMO, Duci Brunowicensi et Lunaeburgensi, ab epistolis, acidulam fontis Melliti, iuxta Smechtam, pagum Dioecesis Paderbornensis, hoc Epigrammate laudantem.

Aurea dum primae coluerunt saecula gentes,
Ambrosias populis mella dedere dapes;
Aeriae quercus sudarunt roscida mella,
Mel fuit in foliis, mel fuit inter aquas.
Te quoque, qui reddis nobis ea tempora, Princeps
Inclute, non miror mellis amore capi.
Cum Tu sis vere mira dulcedine morum,
Melleus ingenio, melleus eloquio,
Par est, ut fontes ipsi Tibi mella propinent,
Ut Tibi mellitas terra ministret aquas.

Responsum Auctoris.

Mellitos latices nuper dum libat Apollo
Imbutos venae nectare, Maure, tuae:
Non magis insignis mira virtute medendi,
Carmine quam Mauri nobilis unda mei.


image: s042

Vatis, ait, tanti meritis et laude superba,
Castalii poteris vincere fontis aquas.

FONS PAMPHILIUS,INNOCENTII X.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] opus admirabile, in circo Agonali Romae.

Orbis quadrifidi simulacrum cernis in Urbe,
Flumina qui nostro fonte quaterna bibis.
Hic [orig: Hīc] Ganges, [orig: hīc] qui dulces Argenteus amnis
In mare perrupta Doride [note: Amnis Argenteus, qui Hispanis dictus Rio de la Plata, hoc est ab argento, leucarum quadraginta ostio in mare fertur adeo violentus, ut inde nautae dulces hauriant latices, priusquam tellurem ex alto conspiciant. Maffaeus Hist. Indica lib. 2. ], volvit aquas.
Hic [orig: Hīc] Hister prona recubat septemfluus urna,
Et totidem Nilus cornua fronte gerit.
Omnes Roma parens gentes complexa, ministrat
Omnibus ex uno fonte salutis aquam.

De S. [abbr.: Sancti] Petri Apostolorum Principis Martyrio.

Cur, capite inverso, plantas ad sidera tollit
Affixus domina Petrus in Urbe cruci?
Ut caput in terris summum, sub Principe Christo,
Seque piis certum monstret ad astra ducem.

DE MARIA REGINA ANGLIAE vindicata a calumniis Georgii Buchanani Scotilib. 2. Epigramm.

Sum Marie, male grata patri, male grata marito,
Caelo invisa, meae pestis atrox patriae.
Nulla aberat labes: nisi quod fuit addita custos
Fida pudicitiae forma maligna meae.

Antithesis.

Sum Marie, male spreta Patri, bene cara marito,
Caelo accepta, meae certa salus patriae.
Nullae aberant laudes: nisi quod natura negavit
Progeniem regnis non satis aequa meis.

In Rufum Poetam malum.

Nolo, Rufe, tuos, ne dedignare, libellos
In caelum falsis tollere carminibus.
Carmina tu numquam laudas aliena; quid ergo
Laudari quaeris carmina, Rufe, tua?

In eundem.

Non mea, quod velles, te laudant carmina, Rufe:
Ne tua me laudent carmina, nostra timent.



image: s043

In Cantharum potatorem saepius aegrotantem.

Post calices haustos toties, potamque salutem,
Aeger Apollineam, Canthare, quaeris opem;
Pocula dein redeunt, redit et medicaminis usus:
Hoc est, nolle bene, et velle valere bene.

In Podagram.

Bacchus et alma Venus quam progenuere, Podagram
Miretur claudos ecquis habere pedes?
Ebria quando trahit vestigia Bacchus, et haeret
Tardipedi Cypris consociata viro.

Adulatoris et corvi similitudo secundum illud Graec. Epig. [abbr.: Graecum Epigramma] *r(w= kai\ *la/mbda mo/non ko/rakas ko/laka/s te diiza|=.

Ecce KO/LAC KO/RAKI quam concolor esse videtur;
Hic niger est plumis, moribus ille niger.
Hic fronti rapit, ille animo sua lumina; gaudet
Hic cruce; suffigi dignus et ille cruci est.

Amicitia fucata.

Quisquis amicitiam iungis, ne fronte serena
Tincta venenato pectora felle tegas:
Plus fallax oris species, velut abdita rupes
Plus ratibus, quam quae prominet alta, nocet.

IULIUS CAESAR Iniuriarum immemor.

Omnia conservat memori sub pectore Caesar;
Sola sed in ventos, quae mala passus, eunt.
Mnemosynen alii laudent: me iudice, pluris
Sic oblivisci, quam meminisse fuit.

AD FRIDERICUM FURSTENBERGIUM, Fratrem, dynastam Bilstenii et Waldenburgi, Dominum in Schnellenberg, Waterlapp, Furstenberg et Herdringen, Serenissimi Electoris Coloniensis, et utriusque Bavariae Ducis, Satrapam Fredeburgensem, et consiliarium intimum, Advocatum hereditarium in Graffschafft, eiusque coniugem Annam Catharinam de Petra ex castro Leyen. DE WILHELMO FURSTENBERGIO Eorum filiolo, eadem hora nato, et denato. An. M.DC.L.

FurstenbergiacoWilhelmus sanguine cretus
Hic [orig: Hīc] iacet: huic vitam, quae dedit, hora rapit;
Vivat ut aeternum, maesti ne flete parentes,
Huic eadem vitam, quae rapit, hora dedit.



image: s044

AD FRIDERICUM HÖNINGUMARENSBERGENSEM, Ord. Praemonstr. [abbr.: Ordinis Praemonstratensium] Canonicum, Cal. Ianuariis An. M.DC.XLIX.

Ianus adest, sed munus abest, tamen urget amanti
Debita ferre tibi munera gratus amor.
Quid faciam Friderice? tibi si dona merenti
Musa negat, nostrum cor tibi donat amor.

IN EFFIGIEM CHRISTOPHORI BERNARDI Episcopi et Principis Monasteriensis, Penicillo Theodori Caspari Lib. [abbr.: Liberi] Baronis de Furstenberg, Canonici Moguntini et Spirensis, eleganter depictam.

Principis ora vides Bernardi, fortibus armis
Victorem supplex quem Mimigarda colit:
Thrax timuit: nec adhuc impune lacessiit ullus:
Scit Batavus. Martem frons generosa refert.
Nec minor est pietas: immo pius arma tuenda [orig: tuendā]
Pro patria, et vera relligione gerit.

IN BERNARDUM FULGOSIUM, Medicum et Poetam malum.

Cum tua, Fulgosi, tellus errata medentis
Celet, et aggesta funera condat humo;
Quae nunc tanta animum cepit dementia, luci
Ut mala committi carmina discupias?

FABII CHISIIS.R.E. Cardinalis Auspicatissimus natalis Hendecasyllabis iam olim celebratus, antequam Pontifex Maximus renuntiaretur.

Ingens gloria purpurae Latinae,
Phoebi delicium, medulla Suadae,
Sacrorum Cynosura certa vatum,
Paulum, magne Fabi, graves labores
Alti pectoris, arduaeque Romae
Fultum consiliis remitte pondus,
Et nostris solito favore Musis
Aspira facilem secundus auram,
Dum natalicias sacrare cantu
Idus Hendecasyllabi laborant.
Quos duros licet, ac parum politos
Laevi pumice, Daedalaque lima,
Ut blando tamen in sinu receptos
Illa fronte legas, precamur, illa,
Qua septem iuga, purpuramque Romae,


image: s045

Et curas Latii Patris serenas,
Et nostri rapis ingeni calorem.
Vestris nunc opus est choris, venite
Suaves Laetitiae, venite Plausus,
Cantus, Gaudia, Gratiae, Camenae.
Festivo Genium vocate ludo,
Et sertis, et odoribus Sabaeis;
Et nataliciis adeste sacris
Faustis ominibus, bonisque verbis.
Sollemnem Februarii reduxit
Quinquagesima sexta bruma lucem:
Natales Fabii canamus Idus.
Idus tot maris Indici lapillis
Signandas, quot hiems creat pruinas,
Quot ver purpureum per arva flores;
Quot votis celebravit, et coronis
Natalem VenusinaMusa lucem
Maecenatis agens, Aprilis Idus;
Quot votis cumulavit, et coronis
Idus, Mercurii diem, vetustas
Maio sidere, nobilesque partu
Octobres coluit Maronis Idus.
Ergo cum superas beatus infans
Natus Chisiades, futurus heros,
Blando murmure personaret auras,
Vagitus tener, ac rudes querelae
Commissae Zephyris, procul remotas
Parnassi geminis novem Camenas
Excivere iugis, Claroque Phoebum,
Et Pandionis arcibus Minervam.
Illae Pegaseos repente fontes
Liquerunt, et Hyantias cavernas,
Et Pindi virides tulere lauros,
Et molles violas, rosaeque florem,
Parvis munera delicata cunis.
Princeps Calliope labella primum
Permulsit tribus osculis puelli,
Et vatum simul entheos furores
Afflavit, tenerosque fronde crines
Cinxit Bacche tua, tuaque, Daphne,
Nostris Orphea gratulata terris
Dono Caelituum novo renatum.
Hinc fati quoque consciae sorores
Arrisere Deae, lyramque Paean
Donavit puero; puer iocosus
Arreptas digito fides procaci
Prensavit, fidium daturus omen,
Ut quondam dedit Hercules tenellus
Omen roboris anguibus peremptis.
Tunc amplexa tenacibus lacertis
Mellitum stupet undecumque Pallas
Infantem, cerebrumque mollicellum
Implet numinis, ac suas olivas
Pacis praemia subligat corymbis.
Adsunt, et comitum trahunt catervas,
Linquentes Ciceronis aeviterni
Pictum veris honoribus sepulchrum,
(Quo fixere domum) diserta Pitho,
Facundus Lepor, aureumque nodum
Segnes solvere Gratiae sodales,
Iucundique Sales, et elegantes
Doctarum facies Facetiarum.
Quae postquam niveam ligustra nubem
Fuderunt bene olentibus canistris,


image: s046

Et felicibus irrigata sucis
Sacri nectaris ora miscuerunt:
Quales CecropiiPlatonis olim,
Quales gutture Pindari canoro,
Quales Ambrosiis apes labellis,
Matres ambrosiae leves crearunt:
Dilectis etiam redux ab astris
Virtus remige venit usa cycno,
Quae faustos simul augurata soles,
Et primo similes dies metallo
Promisit puero, faces honesti
Admovit, nivibusque concolorem
Puris moribus indidit nitorem.
Quin et sidereus Pudor modesta
Vivo murice temperavit ora,
Et castos Amor innocens ocellos
Accendit radiis ab axe raptis,
Et Clementia nubibus remotis
Frontem finxit amabilem videri.
At custos animum fidelis omnem
Munit Relligio timore Divum;
Et contra mala, lividamque sortem
Constans aegide Fortitudo pectus.
Tali Chisiacas honore cunas
Dignatos Superum choros frequentum
Actutum variae viae reportant.
Virtutes patrium petunt Olympum,
Et qua se tenues levant per auras,
Aurae deciduis pluunt ligustris,
Narcissisque, rosisque, liliisque.
CirrhamPierides, Claron revisit
Musarum pater, AtticasAthenas
Pallas, Suada suam diserta sedem.
Gratantur redeuntibus Napaeae,
Occurrunt Dryades, levesque Fauni.
Tellus luteolas benigna calthas
Submittit, violasque, amaracosque.
Mitescit positis furor procellis
Tyrrheni maris: Africis fugatis,
In regnum lepidae Favoniorum
Succedunt animae beatiorum,
Et solae dominantur axe toto.
Laetas interea virere ripas
Vernis floribus, ac rosis caducis
Spargi flumina, leniterque motas
Admiratus aquas tepere blandis
Aurarum Zephyritidum susurris,
Umbro [note: Umbro nobile Etruriae flumen, de quo Rutilius in Itinerario, et Plinius lib. 3. cap. 5. ] populea caput corona
Umbratum placidis levavit undis.
Quando supposita reclinis urna,
Muscosum latus hinc et inde Nymphis
Circumstantibus, Orciaque, et Assa,
Et Mersa, et Soro, et Arbia, et Malena,
Sordes abluit: ille mox iacentem
Mento canitiem manu remulsit,
Et sic fatidico locutus ore est:
Ergo pollicitam benigna fata
Invenere viam, sagax futuri
Quae Proteus mihi caerulus solebat
Nostris pandere gratus hospes antris?
Ergo iam genitus [note: Idibus Feb. an. 1599. Senis in Etruria natus, parentibus Flavio Chisio et Laura Marsilia. ] beatus infans,


image: s047

Infans Chisiades, recens Etruscae
Gentis delicium, decusque Senae
Exspectatus adest? adest petitus?
Sic est: prodigio rigentis anni
Venturae manifesta signa sortis
Solvunt ambiguam timore mentem.
O felix nimis! o beata tellus!
Nullis urbibus, et secunda nullis
Tanto cive futura Sena terris!
Felix Chisiadum domus parentum!
Summorum genetrix domus virorum!
Quamvis imperio maris potentes
Portus Herculeos [note: Petrus Bembus in Epistolis nomine Leonis X.Pont. Max. [abbr.: Pontificis Maximi] scriptis, lib. 7. epist. 21. ], Cosae ruinis
Vicinos Lepidi fuga notatae;
Et quondam moderata Macereti [note: Maceretum oppidum dicionis Senensis, cuius quattuor abhinc saecula dominus Anselmus ChisiusFrederico Caesari militavit: nunc praeter ruinas et balnea salutifera nihil de eo reliqui fecit vetustas. ]
Arces turrigeras, genus vetustum
Iactes nobilium Ranutiorum.
Quamvis perpetuum decus nepotum,
Illustres animas, piosque Ianos
Tusci nobile germen Iliceti;
Augustos celebres amore vatum,
Anselmos, Mariosque, Flaviosque
Armis conspicuos, toga verendos:
Iactes et columen Iugis avitis,
Et Stellis iubar additum coruscis
Quercum robore Iulio [note: Iulius II.Pont. Max. [abbr.: Pontifex Maximus] Roboreae gentis suae insignibus Chisios donavit; ex quo tempore Quercum Montibus et Stellis adiecerunt. ] superbam,
Maiorem tibi comparabit unus
Famam Chisiades: et ille quondam
Inter semideos erit Latinos.
Postquam dulcibus expeditus ulnis
Matris Marsiliae, solum paternum
Signabit pede iam timente falli,
Ingressus duce semitam fideli,
(Quam sudoribus improbis madentem
Virtutis labor Herculi sequendam
Monstravit teneris adhuc in annis)
Temptabit subito virecta Cirrhae [note: Domesticis usus praeceptoribus in Poesi et politioribus litteris. ],
Et rupes Heliconias, et umbras
Doctae Phocidos, Atticosque lucos,
Et sacros Academiae recessus.
Cum lustris adoleverit duobus,
Ingens ingenii sagacis ardor
Aetatem culicis Maroniani
Ictu fulminis ocior trisulci,
Unda fluminis ocior citati,
Praevertet, memorique digna cedro
Vates carmina finget, et severae
Maturus sapientiae satelles
Discet Socraticas [note: Duodecim annos natus, intra privatos parietes Philosophicas rheses defendit. ] puellus artes.
Multum Phillyridae datus magistro
Pelides, et Olympicae quadrigae
Debent plausibus, et citantis axem
Aurigae stimulis: at ille solo
Nativi celer impetu caloris
Fontes sponte sua petet beatos


image: s048

Pulchrarum cupidus scientiarum.
At mox Palladias valere curas [note: Proxime sequentibus duobus annis vacare cogitur a studiis, stomachi imbecillitate laborans: interea recolit Philosophiae humaniorumque litterarum disciplinas. ]
Longis excubiis, et aegra doctis
Musarum studiis salus iubebit.
Sic quae divitis Indiae potentes
Thesauros rapit, ac latus sinistrum
Praebet continuis sali procellis,
Ventorumque minis, nec ulla vitat
Audax navifragi pericla ponti,
Tandem mergitur, aut fatiscit alnus
Silvae filia nobilis vetustae;
Securis nihil portubus potita
Quassatum reparet quiete malum.
Tum post otia laetiore cursu
Ipsos ausa volare praeter Euros
Ad nostras peregrina dona ripas
Sospes devehit ultimis ab oris.
Quare viribus integer receptis,
Sancto pectora concitatus oestro
Viset limina [note: Decimo sexto aetatis anno voti reus Lauretanum iter suscepit. ] consecrata verbo
Clauso Virgineae Parentis alvo,
Picenis ubi collibus resedit
Laureti domus, Hadriae per undas
Illuc vecta, piis onus catervis
Caelestum subeuntibus Quiritum.
Iam nunc impatiens latere, clausus
Privato lare, publicas palaestras
Stagirae, cathedrasque [note: Viginti annos natus, et expleto studii quinquennio, Senis publicas Philosophiae theses proponit et defendit. ], porticusque,
Et sacraria maximi Platonis
Sublimis vigor ingeni requiret.
Hic quicquid polus ambitu sereno,
Et tellus gremio, Thetis profundo,
Et natura sinu fovet capaci,
Argutae rationis in statera
Scrutatum penitus, magistra recti
Augustis penetralibus clientem
Admittet Themis [note: Unum et viginti annos natus, publicas de iure civili theses tuetur. ], imperique formam
Et decreta docebit aequa legum.
Seu quae CecropiisSolonAthenis,
Et Spartae rigidus tulit Lycurgus,
Seu iustis Numa gentibus Latinis,
Et bis sex tabulae Decemvirorum:
Seu quae Romuleae verendus Urbis
Antistes dedit, inclutusque Caesar
Immensi dominator altus orbis.
Hinc desiderii ferente penna
Alto certius Icari volatu
Pernicem rapiet sub astra mentem
Divinae Sophiae [note: Septem et viginti annos natus, de universa Theologia publice Senis disputat. ] sagax Aquinas,
Et velata fides, et alma caeli
Maiestas superas recludet arces,
Et sese dabit, ac Deum videndum,
Et puram sine nube veritatem.
Tandem [note: Anno 1623. 6. Septembris Philosophiae; 14. Septembris eodem anno Iurisprudentiae; 1626. 6. Septembris Theologiae Doctor renuntiatus fuit summa omnium approbatione. ] promeritos virente crines
Serto triplicis impedire lauri
Certabunt Themis, et severa Pallas,


image: s049

Et de Numine differens supremo
Caelestis sapientiae facultas.
Sic donis [note: Eodem anno 1626. trium facultatum Collegio adscribitur. ] sibi debitis potitus
Magnarum novus artium Senator
Augustum patriae reget Lyceum.
Mox Sena procul impiger relicta,
Qualis fulva Iovis Tonantis ales
Nido migrat, et experitur astris
Dignam testibus indolem parentis,
Antiquae cupiet theatra Romae [note: Anno 1626. 10. Decembris Romam venit. ],
Et mundi dominos videre colles.
O quae gloria! quanta surget illic
Claro Chisiadae seges laborum!
Nobis tanta nefas canendo famae
Incrementa sequi, vetante Proteo,
Quae cautus monuit tacenda vates.
Et iam me soliti vocant labores,
Et vos, Naiades [orig: Naļades] citant liquores.
Haec Nymphis pater elocutus Umbro,
Tuscorum decus amnium, tumenti
Sese spumeus alveo recondit.
Tum laevo tonuit ter axe caeli
Fatis addere visus auspicatis
Dextram Iuppiter approbationem.
Quali murmure siderum frementum
Tuscus saepe suam probavit artem
Dilectus superis Tages haruspex.
Nec praesagia posteris in annis
Veri certa fides Deum fefellit.
Dum nos grandibus aemulos poetis
Musarum Iuvenilium labores
Miramur, Lyricique vatis auram,
Et dignum tragico pedem cothurno.
Seu primo cecinisse doctus aevo
Pompeii [orig: Pompeī] lacrimabilem perempti
Fortunam, Pharii scelus Canopi
Damnavit pius, ac truces Achillae
Periuri furias, misertus aequam
Ingentis generi labare causam,
Quae sit victa licet, Catone magno
Et se vindice non tuetur uno.
Seu iusti nimis impotens doloris
Letum nobile, Martiamque dextram
Luxit Marsilii gemente plectro,
Dum fortis cadit hostium ruentum
Inter funera, prodigusque vitae
Pulchro sanguine decolorat aequor.
Seu notum Canis aestuantis astro
Triturae genus et modos Etruscae
Vates nexuit, et siticulosam
Aestatem Clariis rigavit undis.
O rus, o nemus, o beata Tempe!
Villae, iugera dulcis Ancarani [note: AncaranumChisiorum villa amoenissima non procul ab urbe Senarum, opportunus Musarum secessus, ubi admodum adolescens Pompeium Tragoediam scripsit. ],
Iucundis loca Tusculi viretis,
Udo Tibure, Formiis amoenis,
Et blandis mage delicata Baiis,
Vicinae nimis invidenda Senae!
Vitavit quoties negotiosae
Urbis moenia, carminumque fetus


image: s050

Frondosis ibi Chisius sub umbris
Obstetricibus edidit Camenis!
At quis sufficiat referre plausus
Famae praemia, publicasque laudes,
Quos docti tulit ingeni [orig: ingenī]? paterno
Deserto lare, cum profectus omnem
Ignoto rapuit stupore Romam
Praesens Chisiades, et eloquente
Cantu plus vice simplici moratus
Oblitum Tiberim viae prioris,
Alcides novus aureis catenis
Tuscorum simul Ausonumque Suadae
Sacro murice nobilem Senatum,
Et subsellia traxit alta vatum,
Vocalis quibus Umor Hippocrenes
Largae nomina fecit apta venae.
Idem Sulpicios, et Ulpianos,
Et Paullos imitatus, et Catones,
Cum responsa dedit, fori querelas
Expertus tetricas, gravesque causas
Oravit, Latiae datus [note: Anno 1629. mense Ianuario, utriusque, quam vocant, Signaturae factus est Referendarius. ] sacerdos
Astraeae, veterum patere legum
Nodos difficiles, et involutos
Laudavit Themis; et Rigor severus,
Et Iuris comites Fides, et Aequum,
Et Fas, iudicis aut sui patroni
Stiparunt latus; integramque dextram
Fugerunt avidi Cupido lucri,
Turpes Insidiae, malaeque Lites,
Et Fraus, et faciles emi Favores.
Sic postquam teneris adulta virtus
Annis Chisiadae dedit futuris
Omen laudibus, arduisque curis
Praelusit gravium negotiorum
Astraeae studiis, et arte Phoebi,
Turritum caput altius levavit
Septem collibus, et favente nutu
Laetis plaudere visa Roma fatis,
Nec maestas Cremerae tumentis undas,
Nec Veios meminit dolens, et uno
Felices Fabio vocavit Idus
Fatalem Fabiis [note: Idib. Feb. sex et trecenti ex FabiisVeienti proelio interempti. Ovid. l. II. Fast. ] diem trecentis.

IANICULUS De Villa Hieronymi Farnesii, S. R. E. Cardinalis, sita ad portam Aureliam.

Quamvis Ianiculum vocent, nec inter
Septem mi iuga dent locum Quirites,
Clarus non ideo minus sepulchro
Et Iani patris et Numae, propinquum
Tollo nubibus arduis cacumen.
Vel Farnesia villa (quam remoti
Prospectus maris, er salubre caelum,
Et felix situs, et loci vetustas,
Et vultus domini beat, decusque
Ingens Patribus additi Latinis)
Tantos dat mihi spiritus, ut ipsa


image: s051

Tali munere laetus astra summo
Tangam vertice, Romulosque colles
Nostris despiciam iugis minores,
Et rerum Dominam superbus Urbem.

DONUM NATALICIUM ALEXANDRO VII.P. O. M. [abbr.: Pontifici Optimo Maximo] Idibus Februariis, Anno M.DC.LXI. oblatum.

Mos inde a veteri receptus aevo,
Ut natalicio die clientes
Ultro muneribus colant Patronos.
Proin, quando niveo notanda signo
Natales tibi lux reducit Idus,
Sueta [orig: Suetā], Magne Parens, benignitate
Donum, oro, famuli tui pusillum,
Chartas accipias; quibus levamen
Quaeratur gravibus subinde curis.
Hinc sacros releges pius libellos
Et res Isacidum Patrum, Ducumque,
Et Regum memoranda facta, et arma
Eductamque Deo sub astra molem:
Illinc Austriadum videre vultus
Spirantes Procerumque, Caesarumque
Heroasque iuvabit intueri,
Musarum columen, decusque Martis.
Sollers quae manus, ingenique mira
Virtus mollibus edidit figuris.
At festam referente sole lucem,
Late porticus alta Vaticanam
Amplectentibus aream columnis;
Et navalia, templa, portae et aedes,
Et fontes salientibus rigantes
Urbem, perpetuis viis patentem,
Docta forsitan offerentur arte
Aeri incisa Tibi: sed illa quanto
Mox expressa perennius canoris
Vatum carminibus, per ora vulgi
Laudes usque tuas ferent, ab ortu
Primo solis ad ultimum cubile?

AD BERNARDUM ROTTENDORFF Archiatrum Monasteriensem, de insulsissimis Conradi Biermanni versibus dono missis.

Nuper quod mihi pessimi poetae
Scabros, illepidos, et invenustos
Misti versiculos, amice, dignas
Tali munere gratias habemus,
Rottendorffe, tibi, novem Sororum
Et Phoebi decus: haec enim venena
Gustanti stomachus repente motus,
Tussis quando levem minata febrim
Quassabat latus, et caput gravedo
Torquebat, simul expulit nocentes
Morbi relliquias prioris omnes.
Ast ut carmina pessimi poetae
Sic mi reddere visa sint salutem,
Tu posthac cave, ne modi remittas


image: s052

Huius munera, pestilentiora
Morbis omnibus, omnibus venenis.
Contra si facies, scias necesse est,
Actutum piperi togam datura,
Aut nidum tineis araneisque,
Aut poenam subitura, quam Catullo
Pleni ruris et infacetiarum
Annales Volusi dedere vatis.

DE MOPSO FIDISSIMO CANE mortuo

Mopsus hic iaceo, canis venustus
Longis auriculis, et ore pando,
Custos assiduus domi forisque
Nostri Principis, et comes fidelis:
Equo seu fuit ire, sive curru,
Seu trita pedibus via voluptas.
Hinc me carior haud erat; nec alter
Posthac est aliis futurus annis
Me carus magis, aut magis peritus
Blandiri Domino; et sagax natantes
Venari medias aves per undas;
Gyros carpere, et exsilire in altum,
Et gressus glomerare tam superbos,
Quam non ullus equum docet magister.
Nunc fractum senio peremit aetas,
Et grati pietas Heri peremptum
Urna composuit. Sed atra tantum
Functo mors mihi non dolet, dolenti
Quanto, quod domino, mei reliqui
Heu! desiderium, mihi dolori est.

AD IOANNEM WISSEAttendoriensem, e Societate Jesu, In Academia PaderbornensiSS. [abbr.: Sanctissimae] Theologiae Doctorem, Gallinam et duos serpentes eodem in nido ovis incubantes, prope villam Collinam in Diocesi PaderbornensiAn. M.DC.LXVIII. hoc extemporali epigrammate describentem.

Iuxta humilem gallina casam male provida, putri
Urticas inter nidificarat humo.
En coluber geminus caeco prolapsus ab antro,
Ova super multo lubricus orbe cubat.
Nil trepidat gallina; duos super incubat angues,
Officii mater gnava tenaxque sui.
Nec cessat coluber; sub pluma matris et ungue,
Quod neuter peperit, fotus uterque fovet,
Et facit ambiguam foto de semine litem,
Sit pullus colubri, sitne futurus, avis.
Femina decidit litem, non ore, nec ense,
At sude vipereum comminuendo caput.
Pythonem iaculis armatus stravit Apollo,
Occidit colubros Bructera Nympha duos.



image: s053

Responsum Auctoris

En pro versiculis tuis, amice,
Una qui simul incubatione
Invisa prius ova confoventes,
Gallinam, et geminos canunt colubros,
Iratae sude villicae peremptos;
Insignes tibi mittimus rubenti
Cancros tergore, bracchiisque curvis,
Villae munera; nec minus precamur,
Illorum dape laetus ut fruaris,
Et, te iudice, delicatiori
Sic omnes superent sapore pisces;
Ut, me iudice, carminum tuorum
Binus munere consecratus anguis
Immortalibus usque et usque saeclis,
Pythonem super, et laboriosi
Alcidae celebrem levatus Hydram,
Inter sidereos micabit ignes.

AD CLEMENTEM X.P. O. M. [abbr.: Pontificem Optimum Maximum] Octogesimo aetatis anno, paucis ante Clementis IX.Pontif [abbr.: Pontificis] mortem diebus, Cardinalem, ac proximis inde Comitiis Vaticanis summum Pontificum renuntiatum. An. M.DC.LXX.III. Kal. Maii.

Clemens, optime Romuli nepotum,
Princeps et patriae parens, et orbis,
Quando muneribus tuis rependam
Grates, quas ego debeo perennes
In me tot meritis tuis, meusque
Mecum debet, et usque debiturum
Frater se meritis tuis fatetur?
Sed dignas prohibet referre grates
Ingens copia munerum tuorum.
Ergo quae pietas amorque dicat,
Et blando recipit benigna vultu
Maiestas tua, pro tua salute,
Nec non imperio tuo precantes,
Votis nectimus auspicata vota;
Ut Te nemo diutius Quiritum,
Doctrina, ingenioque, moribusque
Dignis murice, debuit mereri
Serum purpurei decus senatus,
Et nemo citiusque, digniusque est
Summis orbis honoribus potitus;
Sic Te nemo diutius Quiritum,
Summis orbis honoribus fruatur.

AD MATHIAM NALDUM, Alexandri VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] MEDICUM INTIMUM, Aphorismos Hippocratis notis illustratos Flavio ChisioS. R. E. Card. amplissimo dedicantem.

Phoebi sacrarum praesidis Camenarum
Artisque, morbos quae domare cessantes


image: s054

Potens medelis, et salubribus succis,
Secanda profert saepe fila Parcarum,
Decus perenne, maximoque Alexandro
Dignus Machaon, quid moraris in dias
Emittere auras luminis senis Coi
Divina, Nalde, scita? quae dies longa,
Et imperita turba plurimis mendis
Opplerat, hactenusque noverant pauci:
At mox, favente Delio, tuis curis
Detersa, doctrinaeque luce perfusa
Legentur, et qua Sol renatus Eoo
Surgit cubili, quaque conditur fluctu.
Quare secundo munus inclutum plausu
Volare docta per virum [orig: virūm] sinas ora
Late, benigno, Nalde, Flavii tutum
Favore, nuper arte qui tua, multa
Cum laude, rebus restitutus Urbanus,
Regnique curis, publicaeque terrarum
Felicitati, Patruoque servatus
Excipiet, usque muneris memor tanti,
Tui sereno lumine ingeni fetum:
Eiusque sidere actus invidus livor,
Et Zoilorum turba cedet, ut nubes
Fugit corusci pulsa Solis aspectu,
Pontique saevientis atra tempestas,
Simul refulsit alba stella Pollucis.

AD IACOBUM PHILIPPUM NINIUM, Alexandri VII.PONT. OPT. MAX. [abbr.: PONTIFICIS OPTIMI MAXIMI] Cubicularium intimum, et supplicibus libellis praepositum.

Nini meorum lecte flos amicorum,
Cui melle Hyblaeo dulcius fluit purae
Orationis nectar ore facundo,
Rerum potenti cum refers Alexandro
Negotiosa supplicantium vota.
Humanitatis saepius tuae fructum
Expertus, oro, teque rursus obtestor,
Ocius amici supplices preces nostri
Recites. Quiritum namque fata formidans,
Acerba fata, sospes ad suos Boios
Avet redire, carbasisque remisque
Fugae secundos provocantibus ventos
Per arva late vectus alta Neptuni
Adire litus hospitale Gallorum.
At Vaticanae dona nunc potestatis,
Cui paret aether, inferique, tellusque,
Tantum requirit. Impios canis praegnans,
Parraeque cantus, montibusque decurrens
Lupa Lanuvinis, imbriumque divina
Avis imminentum terreat: quid huic obstet,


image: s055

Iterque rumpat, si quod unice poscit,
Cursus precetur prosperos Alexander.

AD NATALEM RONDININUM. IOCUS.

Quod utrique nostrum commodavit argentum
Ad vestiendum Graeculum Favoritus,
Cur Rondinine debuisse me solum
Reglutinare iudicas, minus recte
In me retorquens neglegentiae culpam?
Debere nulli me libentius novit
Idem ille, semper qui mihi Favoritus
Facit benigne, mutuae voluntatis
Fideique certus usquequaque constantis.
Ne creditoris ergo debitor partes
Agas, amice, non rogatus obtestor;
Quin ipse cures, ut bonum sies nomen,
Fidemque semper aemulere Germanam.

IN AUCTOREM Inepti epigrammatis, in Augustinum Favoritum scripti, quo ultimam syllabam ou(= ALIPES, de Pegaso loquens, corripuit.

Insulse vates, quid (malum) Favorito,
Musarum ocello, quem volare Parnassi
Utroque tutum suspicit iugo Phoebus,
Casum ominaris, Icarique fortunam?
Potius timendum est pessimo Poetarum
Tibi, per caputque pedesque ne ruas praeceps,
Ut Lampsacenus ille, monte Pimplaeo;
Poenasque dignas ALIPES Medusaeus
Centum reposcat calcibus, quod extremo
Pede immerentem claudicare fecisti.

AUGUSTINI FAVORITI Responsum.

Quod usque ab Hadriatico in Favoritum
Adunca torvus cornua, ac truces armat
Dentes Poeta pessimus poetarum,
In immerentem saeviens et ignotum,
Ignotus ipse; vapulare, Fernande,
Fortasse meruit: Pegasum quod offendit,
Haud iure vatem criminaris; in toto
Nil ille fecit elegantius libro:
Pes namque claudus Pegasi, ut tua fecit
Tam dulce carmen prosiliret e vena.

ALEXANDRO VII.PONT. OPT. MAX. [abbr.: Pontifici Optimo Maximo] Calendis Ianuariis An. M.DC.LXVI. felicitatem precatur.

Cur Musa longo desides silentio,
Aurata quondam docta fila tangere
Citharae loquacis? quin Alexandro novis
Iani Calendis dona depromis nova;
Aut digna Maiestate si tanta nequis


image: s056

Afferre, vota nuncupans sollemnia
Pro re Latina, proque gente Chisia,
Quot vere flores educat Favonius,
Aestate aristas flava quot numerat Ceres,
Autumnus et quot pingit uvas purpura,
Frondes quot altis decutit silvis hiems,
Felicitatis tot precare Maximo
Donis refertos vehat Alexandro dies
Numeris hic [note: Omnes litterae numerales, quotquot sunt in Alphabeto Latino, ordine in his M.DC.LXVI exhibentur. ] annus absolutus omnibus.

AD FABIUM CHISIUM Episcopum Neritonensem, Innocentii X.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] cum potestate Legati de latere Nuntium, et Pacis inter Europae Principes conciliandae Mediatorem, Monasterii Westphalorum, cum auctor illic per aestatem ageret. An.M.DC.XLVI.

Fabi, sinistro iam nimium diu
Deproeliantum Numine Principum
Delecte pacator, suumque
Orbis in exitium ruentis
Spes fida, nec non Palladis, ac novem
Decus Sororum, perge tuis, precor,
Suadere Musis, aureamque
Exilio revocare Pacem.
Gaudent amoris foedere mutui
Pax et Camenae. Tuta placet quies
Utrisque, nullo classicorum
Rupta sono, tonitruque belli;
Et quae sacrarum Cecropis arcium
Regina claris praesidet artibus,
Utrimque communes olivae
Vindicat ingeniosa Pallas
Cum Pace ramos. Tam bene convenit
Cum Pace doctis Vatibus, et Tibi,
Quem prima fulgentis metalli
Saecla iubet renovare Pacis
Columba [note: Insigne domus Pamphiliae, ex qua ortus Innocentius X. ] miti germine Palladis;
Quem signa quercus incluta Chisiae
Ramos decussatim ligatis
Vincla monent reparare Pacis.
Quin ergo nostris finibus ad Getas
Martem repellis: nam Deus omnibus
In nos obarmavit nocendi
Artibus, insidiisque Martem,
Letumque, et atris Esuriem genis,
Et pone scissis Tisiphonen comis
Subire iussit, cladibusque
Innumeris cumulare clades.
Non ante Virtus oppida, non agros
Cornu revisit Copia divite,
Non ante Strages, et Malorum
Mille procul fugient catervae.
Quis pace gaudet sanguine civium?
Quis pace luget militiae gravis
Tributa? vicorumque maestis
Funeribus, viduisque campis


image: s057

Illacrimatur? nec potius mero,
Cantuque curas et fide Teia [orig: Teļa]
Sub hospitali fallit umbra,
Qua vitreae fuga ludit undae,
Aut qua iocosis lene Favoniis
Impulsa quercus garrula proximam
Quercum salutat, sub virenti
Tristitiam tumulat sepulchro?
Tunc laeta culmis arva feracibus
Stipata rumpunt horrea frugibus,
Nostraque mercator Batavus
Messe sua onerat carinas.
Tunc uva certat plurima purpurae,
Pomisque vinctus tempora mitibus
Autumnus ad plenum beatas
Fundit opes avidis colonis.

AD AMICOS GERMANOS in Italiam proficiscens An. M.DC.LII. ineunte Aprili.

Imus in Ausoniam: pressis iam pugnat habenis,
Iterque laeto poscit hinnitu fremens
Cyllarus, impatiensque morae pede spargit harenam,
Praetervolare gestit et cursu Notos.
Imus, et assueti Dircaeo sidera cygno,
Phoebique sacrum Pegaso vecti nemus
Visere, iam mediis insertas nubibus Alpes,
Qua fabulosam stravit Alcides viam,
Aut, qua Poenorum ductor iuga rupit aceto,
Flammisque cautes torridas ferro scidit,
Scandemus celeres; nec post discrimina terrae,
Tumultuosos Hadriae fluctus maris
Securi Veneta metuemus frangere cumba,
Delphine Arion si natat tutus suo.
Nunc igitur dilecta domus, fratesque, sororesque,
Et vos, Nepotes, dulcis aetatis rosa,
Fürstenbergiacae memores virtutis Iüli,
Valete, nostri generis optatum iubar.
Vivite caelestes animae, meliore metallo
Certam trahentes saeculi primi notam,
Quas amor, et Musae docta cum Pallade nobis
Constante semper alligaverunt fide.
Velde [note: Ioannes VeldeS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ] vale, primum quo nostra Thalia magistro
Libare fontes ausa Castalios fuit,
Historiae vatumque decus, Suadaeque Latinae;
Et qui, Camenis pariter ac carus mihi,
Me iuvenem teneris cura complexus ab annis,
Höninge [note: Fridericus Höning Praemonstratensis Canonicus] fida, doctus ut Chiron, manu
Duxisti, Patrui quo per vestigia Virtus
Domus avitae gloriam sequi iubet.
Te quoque Veckeni [note: Franciscus van der VeckenS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ], praeclarum Scaldis alumnum,
Nostroque lumen mutuum Rheno datum
Doctrinae, Sophiaeque, sacer quam tradit Aquinas:
Et te Maseni [note: Jacobus MasenS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ], magna Pindi gloria,
Amplector; dextramque tuam Crumbache [note: Hermannus CrumbachS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ], tuamque
Longum, Geleni [note: Aegidius Gelenius. ], stringo dicturus vale.


image: s058

Sed Mallincrodios [note: Bernardus Mallincrodius Decanus Monasteriensis. ], et te suavissime Torcki [note: Ioannes Rotgerus Torckius Canonicus Monasteriensis. ],
Et utraque Phoebi laude Rottendorffios [note: Bernardus Rottendorffius archiater Monasteriensis. ]
Praestantes, aevi clarissima lumina nostri,
Amor salutis noster absentes colit
Eminus obsequio. Nec te, Bollande [note: Ioannes BollandusS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ], disertum
Antiquitatis sanctioris Livium
Praeterit, aut numerose tuas, Baldaee [note: Jacobus BaldeS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ], Camenas,
Vatemque veris floridum Bisselium [note: Joannes BisseliusS. J. [abbr.: Societatis Jesu] ].
Omnibus impertit, quae basia debet, amicis
Gaudere iussis et valere longius.
Sed me tam caros linquentem Roma sodales
Communis orbis universi civitas
Allicit, et Latiae rapiunt miracula terrae;
Seu quae vetusta, seu recens aetas tulit.
Iam PaderaeThybrim, iam septem praefero colles
Angariorum montium cacumini.
Iam mea Bilstenias [note: Bilstenia arx Angariae munitissima, dynastiae cognominis, in altissima rupe sita, in qua auctor horum Poematum an. 1626. 21. Octob. natus fuit, propinquum habet montem Caballinum, vulgo Rossenberg nuncupatum. ] fugio cunabula rupes,
Et, qui propinquo mons Caballinus iugo
Surgit, et accipitres pernicibus educat alis
Certare doctos ardeis Britannicis.
Praecipue commendat iter mihi gratia praesens,
Et purpurati Chisii recens honos;
Qui movisse potens vel avitas carmine quercus
Facundus Orpheus Nos in Ausoniam trahit.

AD NICOLAUM HEINSIUM, et Lucam Langermannum, Roma [orig: Romā] Florentiam discedentes, An. M.DC.LII. 3. Kal. Iulii.

Nobile par iuvenum, suboles praeclara parentum,
Candida Thesei [orig: Theseļ] biga sodalicii;
Quam laetus fuit ille dies, quam risit amico
Lumine, vos primus quo mihi iunxit amor!
Quo tres una domus cepit, facilesque Camenae
Iusserunt Charitum nectere lege manus.
Ille dies rerum dominam mihi cernere Romam,
Et quicquid priscae rudera laudis habent;
Ille Quirinales accedere Principis arces,
ChisiadaeMusis praesidioque frui;
Ille dedit Latiae mirari flumina Suadae,
Ille dedit vestrae carmina mentis opus.
Langermanne, tibi totas indulsit Athenas
Graecia, delicias et tibi Roma suas;
Et quicquid Venerum formoso vertice Pindus
Possidet, ac sacris Cirrha propinat aquis.
At te, quid patrii ditissime numinis heres,
Heinsiade, Batavi gloria magna soli,
Quid dicam numerosa tuas in carmina vires?
Quid celebrem Clario pectora feta Deo?
Niliacus rugas iam toto corpore vates
Exuit, et calamo barbara menda tuo.
Iam quoque Paelignus tenerorum lusor amorum,
Ut niteat, similem sperat et optat opem.


image: s059

Iam Sueonum laudata favet Christina Poetae,
Aonii columen deliciumque chori.
Se minor illa tibi septem diadema Trionum
Inclinat, plectris et sua sceptra tuis.
Maxima Gustavi si tanti filia Regis
Te facit, ac citharae vis rapit illa Deas;
Heinsiade nostros mirari desine plausus,
Et, mea quos dictat Calliopea, modos.
Te mihi notus amor Phoebi, te gratia fandi
Conciliat, magni quod Patris instar habes;
Non ut amare tuae non possim mentis acumen,
Et cultum variis artibus ingenium.
Sed quid amo? fortuna diu vetat esse beatum;
Et, quae prima dedit gaudia, prima necat.
En prius optato coalescere coeperat usu
Noster amor, nostri Maius amoris erat;
Cum fugitis, dilecta cohors, cum verna voluptas
Omnis, et in primo spes mihi flore perit.
Et tot delicias, et tot rapit una lepores
Hora nimis studiis insidiosa meis.
Ergo nec antiquo Tarpeia cacumine rupes
Ardua, nec reliquis tot monumenta iugis,
Nec vos Roma recens, nec quae nova surgit in altum
Pyramis, et largas eiaculatur aquas;
Nec praeceps Anio, nec amoeni Tiburis horti,
Tuscula blanditiis nec tenet aura suis?
Nec tot amicorum lacrimae, Vatumque querelae,
Nec tot propositum vota morantur iter?
A fortunato nimium Florentia caelo
Vos trahit, et Tuscis allicit Arnus aquis!
Scilicet illa viae fastidia vincit et aurae;
Et desiderio mitigat astra sui:
Nec patitur valuisse preces, nec amica dolentum
Signa, nec umentes pondus habere genas.
A precor, et superi saltem pia vota secundent!
Quando meas surda temnitis aure preces.
Auspiciis, precor, ite bonis, et numine dextro
Per iuga, Flaminia per loca plana via:
Sic precor, et vobis volucer Cyllenius adsit,
Et melius virga, vel pede signet iter.
Sic Appennini subsidant culmina montis;
Aut tollat vates Pegasis ala duos.
Sic precor: umbrosae veniant ad tempora lauri,
Frondibus et calidos frangat oliva dies;
Et Zephyrus blandis permulceat ora susurris,
Et levis intonsas ventilet aura comas:
Et Satyri ludis, et euntibus obvia plaudat
Naiadum pulchris iuncta Napaea choris:
Sic precor; incolumes patriae Florentia tandem
Reddat, et oblitos non velit esse mei.

AD ALEXANDRUM POLLINUM.

Ingens Ausoniae lumen, et Atticae
Suadae flos, et amor Palladis, et decus
Nostrae dulce Camenae
Nec non candidus arbiter,
Quid, Polline, latens iam nimium diu,
Cedro digna negas edere carmina,
Et durus pater abdis
Fetus divitis ingeni?


image: s060

Non, ut deliteas, te Deus aurea
Donavit cithara Delphicus, et sui
Multa parte Thalia
Versus nectaris imbuit.
Ingratus metuat laedere numina,
Qui, quae dona sibi contulerint, premit.
Tu Parnasside lauro
Vinctus tempora, nobilem
Indulgens meritis sume superbiam,
Et te victor humo praepetibus leva
Pennis, et super alta
Certus tendere nubila,
Ales sideream carpe citus viam.
Paullum desidiae distat inutili
Quae demersa profundis
Virtus in tenebris iacet.
Quis pugnata duci proelia Dardano,
Et Troiae profugos in Latium Deos,
Quis surgentia nosset
Urbis moenia Romulae,
Morem si rigidis imperiis gerens
Flammis continuo Caesar edacibus
Immortale Maronis
Commisisset opus sacri?
Vera laude caret saepe modestiae
Virtus, et vitio proximus est pudor,
Qui vitare perennis
Audet lumina gloriae.
Quod si purpureum sponte vides diem,
Formosumque caput crinibus aureis
Alta nocte sepultis
Terris reddere Delium,
Cur te perpetuae noctis amor tenet,
Frustrantem cupidas Romulidum preces,
Et spes? plema secundis
Tandem pande Favoniis
Famae vela tuae, finibus Italis
Qui porrecta domum Solis ad ultimam, et
Septem regna trionum
Late nomina proferant.
Mox te Pierio carmine nobilem
Dignis posteritas tollet honoribus,
Magnorumque beatis
Vatum coetibus inferet.

AD STEPHANUM GRADIUM ABBATEM.

Sic tibi sint faciles Musae, sic dexter Apollo
Sororibus cum Gratiis
Adsit, et attentis bibat auribus, optime poscis
Quae supplici Gradi prece:
Ut mihi flexanimo permotam carmine mentem
Alti tenacem consili [orig: consilī]
Expugnas. Iuvat ire iugis, iuvat usque relictum
Lustrare Musarum nemus,
Et virides hedera rupes, et rupibus undas
Haurire manantes sacris.
Sentit enim Phoebi stimulos, et pectus anhelat
Calore succensum tuo.


image: s061

Non tamen heroos ausim temptare cothurnos,
Magnique laudes Chisii
Deterere ingenii culpa. Quis namque canendo
Aequare virtutes queat?
Quis Melitae curas, aut fortia facta Padusae,
Quis alta Romae munera?
Nemo difficiles pacis, mihi crede labores
Cantare dignius potest
Ipso Chisiade; seu ferrea Martis iniqui
Abominatus saecula
Luget, et undantem Germano sanguine Rhenum
Et arma damnat impia:
Seu coniuratas Bellonae iustius iras
In terga verti barbara
Imperat, ac fido lacerari cornua ferro
Lunae superba Thraciae.
Sed quae vesanas agitat discordia gentes?
Quis mutuas caedes furor?
Quae rabies? aut quae dementia suadet amico
Emi cruore laurem?
Quis pudor Odrysii regnum fulcire Tyranni
Labentis Europae malo,
Et, Venetas qui carpat opes, permittere Cretam
Scythae premendam perfido?
Parcite civili iam tandem parcite bello:
Satis ruinas urbium
Flevimus, et sparsos cognato sanguine campos:
Datum satis discordiae.
Parcite: vel si tantus amor vos Martis adurit,
Si tanta regnandi sitis,
Mutatis odiis Gallus conspiret Ibero.
Hic nota per vestigia
Regna petat Libyae: Solymos magis ille triumphos
Virtutis antiquae memor
Ambiat, et palmas late frondentis Idumes
Victrice decerpat manu.
Ite alacres, ite ergo, mari date vela secundo
Devota pugnae nobili,
Ite pii Reges: coniunctas foedere dextras
Communis armet ultio,
Aut metus, incumbat propius ne barbarus hostis
Clara potitus insula.
At nos, Germani proceres, iam pace recepta
Ad arma cessantes nova
Hister ad arma vocat, dudum indignantibus undis,
Qui Bistonum pressus iugo
Servit, et excidium nobis ac damna minatur
Extrema fortunae gravis.
Quin igitur pulchra pro libertate ruentes
Vicina Budae moenia
Rumpimus, et vastus qua verberat ostia Pontus
Immugientem Bosporum
Addimus imperio, referentes signa superbis
Derepta Byzanti tholis?
Tunc me cognatas acies, et nobile bellum
Gravi sonantem barbito
Miratus, et nostras laudarit forte Camenas
Silente Rhenus alveo.
Tunc et Maeonio seu carmine nobilis arma,
Sive efferas pedestribus
Docte Gradi historiis, ingentia facta meorum
Seros docebis posteros.



image: s062

AD IOANNEM BAPTISTAMTurricellium, Patavinum. Ne popularibus rumoribus fidem habeat.

Tu cui sollertem rerum prudentia mentem
Formavit, et Phoebus pater
Fatidicos lucos Heliconis, et antra reclusit,
Amice, veri conscia,
Quid bibulam dubiis donas rumoribus aurem?
Quid vana Romae sibila
Sollicitant animum pendentem murmure vulgi,
Ut ore doctoris puer?
Sive infanda sonat convicia, sive tumentes
Buccas resolvit laudibus
Immodicis, famae, moneo, ne crede loquaci;
Quam praevolant Calumniae,
Insidiaeque sequuntur, et artes mille nocendi,
Livorque laetis anxius,
Nec non Blanditiae, corruptaque Gloria fuco,
Et empta vulgi Gratia.
Sint portenta hominum nigro suffusa veneno,
Et plena falsi pectora,
Qui, dum viperea fingant mendacia lingua,
Sese poetas aestimant.
At satis exoriente die commenta patebunt
Et virulenta somnia,
Aut evanescet rumor, qui crevit eundo,
Crescente temporis mora,
Qualis in AssyriamGyndes exundat, et idem
Cyro iubente, naufragum
Propter equum, late centum diductus in amnes
Decrescit ipso se minor.
Ergo si populi sermonibus exul amicus
Narratur aula, ne favor
Illum destituat, ne gratia vitrea frangi,
Timere non erit tuum
Ante fidem certam, primae nisi credulus aurae
Dolere bis velis miser.
Sic etiam vulgo si cuiquam teste paratur
Latina forte Purpura,
Seu Vaticanae Sedis suprema potestas,
Sperare non erit tuum.
Ne frustrata gemat, ne votis usa secundis
Mens gaudiorum praecoci
Germine decerpto, maturos perdat honores,
Et vana spem ludat seges
Laetitiae. Exspectare licet: dilata voluptas,
Ceu lenta veris gratia,
Plus iuvat, et densis placet eluctata tenebris,
Micansque, ceu sol, Veritas.

AD FRANCISCUM MACEDOLusitanum, de morte TheodosiiLusitaniae Principis.

Qualis in Hesperii, Francisce, cubilia Ponti
Emensus astrorum vias


image: s063

Praecipitat Titan, mox fluctibus exit Eois,
Crinem repexus aureum,
Pulchrior, igniferoque diem vehit axe recentem,
Et noctis umbras dissipat:
Talis Theudosius [sic], dominantum sanguis avorum
Utramque per solis domum,
Virtutumque paternarum non degener heres,
Et grande Lusiadum decus,
Occidit, et raptus primaevo flore iuventae
Una parentis arduas
Spes secat, et maestas damnat caligine gentes,
Et regna divitis Tagi.
Nec mora: convexi surgit novus incola mundi,
Pictosque stellarum globos
Calcat, et immensi tractus speculatur Olympi
Incertus, an sidus novum
Occupet Herculei radiantia terga Leonis?
Aequamne libram Virginis?
An fratres Helenae geminos? an Orionis ignes
Accendat aemula face?
Sed titulos quaecumque tuos plaga lucida caeli,
Quaecumque nomen sidera
Accipient: certe patriis sublimis ab astris,
Auguste Princeps, despicis
Sub pedibus nunc fata tuis, sortemque tuorum,
Et sceptra curas regia,
Et, si certa fides, si veri doctus Apollo
Vatum secundat omina,
Iam mixtus Superis calida prece Numinis iras
Franges; et auri saecula
Prima Tago referes (qui nunc male decolor undas
Cruore cognato trahit)
Et consanguineos in mutua foedera Reges,
Amica pacis foedera,
Restitues, ac bella procul (qua Bosporus audax
Ignota committit freta)
Vertet ab Hesperiae populis in cornua Lunae
Votis tuis motus Deus.
Tunc repetet Solymas arces, et signa profanis
Avulsa Thracum postibus
Romuleas late victrix suspendet ad aras
Bellantis Europae manus.
Haec tua nunc pietas, et, adhuc dum vita manebat,
Iurata promittit fides.

AD NATALEM RONDINUM De Philautia fugienda.

Qui sua caecus amat, ceu natos cercopithecus
Amore vesano fovet,
Et necat amplexu, formam admiratus et ora
Ridenda, visu et turpia;
Audiat exemplum sacri miserabile vatis,
Aurita qui Thracum potens
Saxa movere sono, blanda prece carminis ima
Ditis refregit atria,
Non exorato portas adamante rigentes
Ingressus, ut raptam sibi
Eurydicen superis Proserpina redderet auris,
Lyraae sonantis praemium.


image: s064

Reddita iam fuerat coniunx, cum pone sequentem
Iurata contra foedera
Respicit infelix Orpheus, et quam nimis ardet,
Amando perdit coniugem.
Tristia Narcissi quis funera nescit, et ignes?
Quem fontis umbra lucidi,
Et sterilis decepit amor, dum prendere vultus
Imo repercussus vado
Sollicitus, visae tabescit imagine formae
Amator imprudens sui.
Ergo cave, quisquis simili vesanus amore,
Apollinari laurea
Carmina digna putas, nugis quae plena canoris,
Sed cassa rebus parturis
Iratis Musis. Tantum sitis improba laudum
Suadere amat dementiae.
Non eadem nobis es, Rondinine, monendus,
Ocelle gentis Italae,
Noster amor, qui iura licet divina piorum
Perfusa doctrina Patrum,
Et Latii veteres, et GraiaePalladis artes
Claudas capaci pectore;
Non ideo temet vanus miraris, ut ales
Superba Iunonis solet
Pandere laudatae gemmata volumina caudae
Ad discoloris Iridis
Invidiam. Quin ipse gravis tua carmina censor,
Linenda cedro carmina,
Exigis ad limam, non dedignatus amici
Sensum atque mentem exquirere
Ingenui: nec theta nigrum quandoque recusas,
Aut pollicis versi notam.
Sic Venusinorumsermonum candidus audit
Iudex Tibullus, et suos
Nasoni solitus recitare Propertius ignes
Arbitrio illius stetit.
Sic et ApelleasLysippus saepe tabellas
Colore vivo perlitas,
Signaque Lysippi spirantia doctus Apelles
Cura recognovit pari.
Nempe minus peccat, praebere fidelibus aurem
Quicumque praeceptis amat.
Nec metuit Bavios, qui sese, iudice recto,
Castigat erroris reum.
Ingenium quicumque suum pluris facit aequo,
Non aestimandus posteris,
Aut tineis epulas, aut scombris debet amictum,
Ridenda vulgi fabula.

AD GUILIELMUM FURSTENGERGIUM, Fratrem suum, Canonicum Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem, Roma [orig: Romā] per Galliam, ubi Marsiliae portu ob pestilentiae suspicionem prohibitus, Telone susceptus, et Lugduni gravi postmodum morbo temptatus fuit, in Germaniam ad suos proficiscentem An. M.DC.LVĶ. Non. Novem.

Ergone Tyrrhenum volitanti per mare puppi,
Et impotentibus Notis
Credulus, ire paras?


image: s065

Nec foedas hiemes, nec monstra natantia ponto,
Nec saxa palles naufraga?
Quin etiam fidei
Immemor ante datae, Romam fugis, atque sodales,
Et fratris, o vita mihi
Frater amabilior,
Deseris amplexus votis tua vela sequentis,
Ne saevus illis Africus
Ingruat, aut Boreas.
Verum age, quando fugae certam iam nulla morari
Mentem queunt suspiria,
Oceanive minae,
I felix, longumque vale, celeremque carinam
Regant benigna sidera
Fratribus unanimis
Tyndaridae, pelagique potens Neptunus eunti
Irata componet freta,
Nereidumque chorus
Adsit, et alma Thetis, dum ventis usque secundis
Sparsas per aequor Stoechadas,
Phocaicosque sinus
Attigeris. mora nulla: petas tunc sospite cursu
Optamus urbem, quam celer
Alluit hinc Rhodanus,
Illinc lentus Arar. Sed quid praesaga futuri
Sinistra fata mens timet?
Sit, precor, augurii
Vana fides, meritisque tuis votisque tuorum
Permota, spes Germaniae
Numina respiciant.
Hinc infelici positas in rupe Gebennas
Praetervolabis, et iuga
Plurima sideribus
Proxima transgressus, descendes flumine Rheno
Beata demum patriae
Arva videre tuae,
Arva olim provis regnata, et caede Latina
Conspersa, qua Varus gravi
Stratus ab hoste iacet.
Quos ego nunc plausus audire? quot oscula caris
Divisa amicis, intimae
Quas videor lacrimas
Cernere laetitiae testes? quae gaudia fratrum
Terra marique devium
Fratris iter reducis,
Et res optantum nostras, Italum [orig: Italūm] que labores,
Et facta Alexandri incluta
Noscere? quae dubiis
Narrabis melius rumoribus, ipse fidelis
Spectator: ut pulsa fame
Finibus Ausoniae,
Illius auspiciis opulento Copia cornu
Bearit urbes, et redux
Frugibus arva Ceres:
Ut nunc consiliis praesentibus, impiger Hydrae
Qualis renascentis caput
Amphitryoniades,
Infestam Latio pestem premat inclutus Urbis
Servator, hinc et patriae
Audiat usque Pater:
Nec tamen has inter curas, terraque marique
Cretae laborantis piam
Mittere rebus opem


image: s066

Cesset, et Europae convertere bella furentis
In regna late barbara
Thracis, et exitium.
Haec et plura tuis memorans, nec vota silebis
Romae precantis iam diu
Egregio iuveni
Virtutis patruae vestigia sacra legenti,
Decus Latinae Purpurae,
Et meritos titulos.
Intacti siquidem mores, animusque benignus,
Ac vena dives ingeni,
Cultaque Pieriis
Artibus, et Themidos studiis, ac sub lare sancto
Nutrita mens, et indoles
Vivida Chisiadae
Spem faciunt, curas partito ac pondera mundi,
Longos Alexandro fore
Et sine nube dies.

LECTORI. CUm Poemata Ferdinandi Fürstenbergii auctiora in lucem nunc iterum prodeant, benevole Lector, ipsa nos Monumenta Paderbornensia, eiusdem auctoris fetus perelegans, admonere quodammodo, et exigere videntur, ut quae non ita pridem fuerunt seorsum edita, iam una cum his Poematis publicemus: Nam etsi horum Monumentorum inscriptiones ex historia Romana, Francica, et Saxonica, ut vides, sint contextae, quia tamen earum argumentum versu convestitur, par esse duximus praesenti Poematum libello illas annectere. Quodsi vero adiectae inscriptionibus notae, ob brevitatem forte obscurae, ac nimis ieiunae tibi videantur, eruditissimum auctoris commentarium consulas velim, quo iam denuo separatim Amstelodami edito, Monumenta Paderbornensia illustravit, nec patriae antiquitatis, quam gloriae suae perennius exegit monumentum. Vale.



image: s067

ALISOROMANUS. MEMORIAE. SACRUM

Siquis. Alisonem. [note: Velleius Paterculus. lib. 2.Tacitus lib. 2. Annal.Dio Cassius lib. 54. hist. Rom. ] vestigas. forte. Sicambris
Impositum. Drusi. grande. Neronis. opus
Quo. steterunt. aquilae. populis. quo. Roma. subactis
Iura. dedit. signis. perniciosa. suis
Huc. propera. [note: Elsen pagus hodiedum celebris, Paderbornae vicinus, Dioni Cassio l. 54 eli/swn dictus. Philipp. Cluverius lib. 3. antiquae Germ. cap. 9Ioan. Horrion Soc. Jesu in Panegyr. Paderborn. l. 2 cap. 9 aliique. ] pago. vicino. nomen. et. amni
Haeret. adhuc. priscis. nobile. temporibus
Longa. dies. fossas. late. complevit. et. hostis
Moenia. victrici. diruit. alta. manu
Fama. superstes. erit. scriptoribus. aucta. Latinis
Donec. Alisonis. Luppia. crescet. aquis

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGALISONEM. ROMANORUM. CASTELLUM. CONTRA SICAMBROS. A NERONE. CLAUDIO. DRUSO. AD LUPPIAE. ET. ALISONIS. CONFLUENTES. POSITUM. RERUM. GESTARUM. GLORIA. CELEBERRIMUM. DIOECESI. SUAE. VINDICAVIT. ET. PATRIAE. ANTIQUITATIS. ILLUSTRANDAE. STUDIO M. H. P

FONTES LUPPIAE. MEMORIAE. SACRUM

Luppia. [note: Mela lib. 3. cap. 3.Tacit. annal. l. 2 et hist. 5.Strabo. l. 7.Dio Cass. l. 54. ] Romanis. annalibus. inclutus. amnis
Nec. minus. in. Franca. nobilis. historia
Hic. oritus. nomenque. dedit. famamque. Neronum
Quo. sita. maioris. castra. [note: Velleius Paterculus l. 2. cap. 105. nunc Lipspring vocatur. ] fuere. loco
Et. quem. concilio. pro. relligione. vocato
Saxoniae. Carolum. [note: An. 776. an. 780. et an. 782. Astronomus. Regino, aliique Franciae hist. scriptores. ] ter. celebrasse. ferunt
Devenerare. sacrum. fluvii. caput. hospes. et. alte
Celatis. Nili. praefer. originibus
Qui. licet. innumeris. tumidus. petat. amnibus. aequor
Fonte. tamen. maius. Luppia. nomen. habet

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG AD. FONTES. LUPPIAE. FLUMINIS. IN. DICIONE. PADERBORNENSI. SURGENTIS. ROMANI. EXERCITUS. HIBERNIS. ET. CAROLI. M. [abbr.: MAGNI] CONCILIIS. CELEBRATOS M. H. P

image: s068

CLADES VARIANA. MEMORIAE. SACRUM

En. ubi. Romanae. Cladis. monumenta. supersunt
Varus. et. Arminio. stratus. ab. hoste. iacet
Et. campo. [note: Wintfeld, campus victoriae. Justus Lipsius in notis ad Tacitum, aliique. ] in. medio. notum. victoria. nomen
Servat. adhuc. nostris. incluta. temporibus
Auspiciis. rapuit. pubes. Germana. secundis
Imperii. geminas. [note: Cuspinianusin vit. Caesar. in Octavio Augusto. Ulricus Huttenusde Germ. non degeneri. ] nobile. pignus. aves
Desinat. Euphrates. Parthos. memorare. triumphos
Clarior. est. caeso. Luppia. Quinctilio
Rapta. Iovi. Latio. Crassi. [note: Suetoniusin Octavio Augusto cap. 21. aliique complures. ] spolia. ille. perempti
Reddidit. hic. aquilas. obtinet. [note: Floruslib. 4. cap. 12. "signa et aquilas duas adhuc barbari possident." ] usque. suas

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGVarianae. cladis. paene exitiabilis. Romanis. Caesare Augusto. ad Teutoburgiensem. saltum. inter. Amisii. et. Luppiae. Fontes. Arminio. Duce. a. Cheruscis. Bructeris. Marsis. et conterminis. gentibus. illatae. M. H. P. [abbr.: Monumentum hoc posuit? ]

SALTUS TEUTOBURGENSIS. MEMORIAE. SACRUM

Teutoburgensis. [note: Tacitus lib. 1. Annal. ] saltus. loca. vasta. peragrans
Paulisper. coeptum. siste. viator. iter
Hic. raptas. aquilas. cladis. monumenta. latinae
Invenies. Vari. relliquiasque. ducis
Egit. et. hic. celebrem. Thietmallo. [note: Eginhardus de vita et gestis Caroli Magni.Vita Caroli M. apud Pithaeum. aliique complures. Cluverius l. 2 antiq. Germ. cap. 19. ] teste. triumphum
Saxonicam. Carolus. depopulatus. humum
Ut. merito. dubites. Romana. caede. cruento
Arminio. maior. num. sit. habendus. honos
Saxonis. an. Carolo. victori. saepius. hostem
fregit. hic. indomitum. contudit. ille. semel

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Saltum. Latinis. Teutoburgiensem. Osneggum. Francis appellatum. Quinctilii. Vari. legionumque. trium. tumulo. et. Caroli. M. [abbr.: Magni] victoria. de. Saxonibus. prope. Thietmalli.Dethmold Comitum Lippiensium sedes, beneficium Ecclesiae Paderbornensis.An. DCC. LXXXIII. reportata. nobilem. posito. hoc. monumento. illustravit

image: s069

FONTES AMISII. MEMORIAE. SACRUM

Ille. ego. sum. Amisius. [note: Mela lib. 3. cap. 3.Plin. l. 4. cap. 14.Tacit. l. 1. et 2. Annal. aliique. ] surgens. his. fontibus. amnis
olim. Romana. notus. in. historia
Qui. centum. delabor. aquis. comitatus. in. aequor
ante. pererratis. urbibus. et. populis
nunc. caput. occultum. rimatus. valle. sub. ima
Fernandus. niveo. condecorat. lapide
At. tibi. Nestorei. meritis. pro. talibus. anni
laetaque. perpetuo. tempora. vere. fluant
Et. nomen. Fernande. tuum. sic. crescat. eundo
Aucta. velut. nostrae. gloria. crescit. aquae

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. fontes. Amisii. Romanis. notissimi. fluminis. in. dicione. Paderbornensi. nascentis M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ] Hospes. vive. tuae. sortis. memor. en. ego. parvis nobilis. hic. orior. fontibus. Amisius Et. postquam. fluviis. ingentibus. auctus. in. altum vela. tuli. vasto. mergor. in. Oceano Sic. ubi. principiis. mortalia. tenuibus. orta creverunt. magnis. auctibus. intereunt

DELBRUGGIA, Ultima veterum Bructerorum sedes. MEMORIAE SACRUM

Bructerus. haec. coluit. [note: Cluverius l. 3. antiq. Germ. c. 13.Joan. Horrion Panegyr. Paderb. l. 2. c. 11] loca. feta. palustribus. undis
Quod. nunc. indigenis. nomen. ut. ante. manet
Hic. Varum. infesto. Germanicus. agmine. Caesar
ultus. [note: Tacit. Annal. lib. 1. cap. 60. 61. 62. ] et. hostiles. depopulatus. opes
Vicinam. Druso genitori. condidit. aram [note: Tacit. Annal. lib. 2. cap. 7. ]
et. tulit. Ausoniis. Manibus. inferias
Post. Ubius. [note: Gobelinus Persona in Cosmodromio, aetat. 6. cap. 91. ] ferro. pariter. grassatus. et igni
obrutus. hic. magna. clade. repente. fuit
victaque. terga. fugae. dedit. et. sua. signa. reliquit
incluta. virtutis. Bructere. signa. tuae

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGDelbruggiis. veterum. Bructerorum. ultimis. quos. Germanicus. Caesar. Varianae. cladis. ultor. bello. persecutus. quantum. Amisiam. et Luppiam. amnes. inter. haud. procul. Teutoburgensi. saltu. vastavit. Colonienses. vero. Cliviique. Paderbornensibus. infesti. accepta. insigni. clade. An. MCCCCX. XV. Cal. Decemb. illustrarunt. ob. fortitudinem. eorum. ac. fidem. Reip. [abbr.: Rei publicae] praestitam. M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s070

VISURGIS. MEMORIAE. SACRUM

Exerat. Amisius. steriles. caput. inter. harenas
Et. Paderae. socias. Luppia. iactet. aquas
Solus. ego. patrias. clarissimus. amnis. ad. oras
Navibus. externas. porto. Visurgis. opes
Nec. me. bella. minus. celebrant. adversa. Quiritum [note: Velleius Paterculus. Tacitus. Dio Cassius. ]
quam. quae. per. Francos [note: An. 555. per Clotharium Regem Francorum. Gesta Francorum epitomata, cap. 27.Gregor. Turonensis lib. 4. cap. 10.Aimonius lib. 2. cap. 27.An. 630. per Dagobertum et Clotharium eius patrem, Reges Francorum. Gesta Francorum epitomat. cap. 41.Aimon. l. 4. cap. 18.Sigebertus in Chronico.An. 721. per Carolum Martellum. Ado Viennensis.annal. incerti auctoris apud Pithaeum. ] gesta. fuere. duces
Sed. quota. pars. rerum. superaret. Roma. tuarum
Aut. quisnam. Arminii. nosceret. arma. mei
Ni. mihi. quam. Tacitus [note: "Nam quinque eius primores Annalium libri inventi Corbeiae, quod Monasterium ad Visurgim est, atque illinc depromptum vere hunc thesaurum Quaestor quidam Pontificius ad magnum Leonem detulit, donatus ab eo aureis quingentis." Justus Lipsius ad lib. 2. Annal. Taciti. num. 23. ] scriptor. dedit. inclutus. illi
Reddita. Corbeiae. munere. vita. foret

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG In. ripa. Visurgis. Romanorum. Francorum. et. Saxonum. bellis. nobilissimi. amnis. dioecesin. Paderbornensem. interfluentis. e. regione. Heristalli. Saxonici. M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

REMA AD CONFLUENTES WARNAE ET VISURGIS Pagus Ravensbergici Comitatus. MEMORIAE SACRUM

Incluta. Francorum. Fastis. ubi. Warna. [note: Warna. Poet. Anonym.Waharna. Vita Caroli M. [abbr.: Magni] apud Pithaeum.Adelmus.Wagarna. Annal. Franc. apud. Reuberum.Waahna. Regino. nunc Werne vocatur. ] Visurgis
Amne. recepta. suae. nomina. perdit. aquae
Saxone. Pipinum. [note: An. 753. Annal. incerti auctoris apud Pithaeum, aliique. ] fuso. spectavit. ovantem
Rema. [note: Remen nunc apellatur. olim RimiaVit. Caroli M. apud Pithaeum.Regino.Rimi. Adelmus et Annal. Franc. apud Reuberum.Rhime. Ado Viennens. ] triumphali. ferre. tropaea. manu
Hildigarique. [note: ColoniensisArchiep. [abbr.: Archiepiscopus] Annal. incerti auctoris apud Pithaeum.Annal. FuldensesAdelmus, Regino. ] neci. victricia. castra. secuti
Francigenas. maestis. illacrimare. modis
Fortis. et. exemplo. Carolum. [note: Annal. Francici apud Reuberum.Vita Caroli M. apud Pithaeum. ] Genitoris. [note: Pipini. An. 745. 753. 758. Annal. incert. auct. apud Pithaeum.Annal. Fuldens. apud Freherum.Annales Francici apud Reuberum. ] avique [note: Caroli Martelli. An. 721. 727. 737.Annal. incert. auctoris apud Pithaeum. ]
Saxonicae. validas. frangere. gentis. opes
Talibus. illustris. titulis. plus. Rema. superbit
Quam. quod. Rhemorum. [note: Henricus de Hervordia. l. 2. cap. 69. citatus ab Henrico Meibomio in notis ad Irminsulam Saxonicam. ] nobile. nomen. habet

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGRemae. ad. confluentes. Warnae. et. Visurgis. sitae. Pipini. eiusque. filii. Caroli. M. [abbr.: Magni]. Francorum. regum. Saxonicis. expeditionibus. An. DCCLIII. et. An. DCCLXXXIIII. celebris. pagi. memoriae M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s071

ERESBURGUM AD DIMOLAM. MEMORIAE. SACRUM

Hospes. Eresburgi. [note: Astron. apud Reuberum, Annal. Francici et vita Caroli M. apud Pithaeum, aliique Franc. hist. scriptores. Henricus Meibomius de Irminsula Saxonica. hodie Stadtberg. ] praeruptam. conspicis. urbem
Antiqua. celebrem. relligione. locum
Martis. [note: Widekindus Corbeiensis lib. 1. ] ibi. quondam. simulacro. nobile. fanum
Saxoniae. columen. praesidiumque. fuit
Quod. Leo. vastatum. Caroli. victricibus. armis
Sacravit. [note: Baronius. annal. Ecclesiast. tom. 9. ad annum Christi. 799. ] vero. restituitque. deo
Mansit. et. hoc. nostrae. genti. dum. barbarus. hostis
Augustum. nostro. [note: An. 1646. 24. Septemb. ] tempore. vertit. opus
Nonne. Giganteos. meruit. renovare. triumphos
Quae. manus. in. superos. hoc. fuit. ausa. nefas

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGEresburgi. in. dioecesi. Paderbornensi. firmissimi. olim. Saxonum. propugnaculi. nec magis. Francorum. armis. et. Irminsulae. excidio. quam. eius. loco. a. Carolo. M. [abbr.: Magno] exstructi. a. Leone. III. P. M. [abbr.: Pontifice Maximo] dedicati. bello. autem. Suecico. funditus. eversi. templi. religione. celebris. memoriae M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

BRUNISBERGA PROPE HUXARIAM. MEMORIAE. SACRUM

Arx. ubi. Brunonis. circumspicit. alta. Latini
Militis. infectas. caede. [note: Velleius Patercul. lib. 2. hist. "amnis mox nostra clade nobilis transitus Visurgis" . ] Visurgis. aquas
Saxones. hic. amnem. Carolum. [note: Astron. Adelmus. Annal. Fuldenses. Regino. Poeta anonymus apud Reinerum Reineccium. ] transire. parantem
Nequiquam. telis. impediere. suis
Sed. dare. versa. fuga. victori. terga. coacti
Cesserunt. totum. fluminis. imperium
Litore. nunc. illo. regnas. Corbeia. sacrumque
Huxariae. [note: Libellus de translatione S. [abbr.: Sancti] Viti, et institutione novae Corbeiae. et Chron. Corbeiense post notas ad Widikindum a Meibomio editum. ] dicit. ius. Padiborna. tuae
Quae. si. posteritas. servasset. foedera. numquam
Relligio. scissis. plangeret. orba. comis

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGBrunisnergae. nobili. in. dioecesi. Paderbornensi. et dicione. Corbeiensi. loco. ubi. Carolum M. [abbr.: Magnum]. armis. et. Irminsulae. excidio. quam. eius. loco. a. Carolo. M. [abbr.: Magno] traiectu. Visurgis prohibere. frustra. conati. Saxones. An. DCC. LXXV. fusi. fugatique. Francis cesserunt M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s072

BOCA AD LUPPIAM. MEMORIAE. SACRUM

Boca. vetus. Carolo. memorabilis. hospite. pagus
Luppia. quam. rapidis. praeterit. amnis. aquis
Angarios. [note: Vita Caroli M. apud Pithaeum. Astron. Adelmus. Regino. aliique hist. Franc. [abbr.: historiae Francicae] scriptores. ] vidit. pacem. veniamque. precantes
Suppliciter. Franco. subdere. colla. iugo
Obsidibusque. datis. iurando. iure. pacisci
Obsequii. stabilem. tempus. in. omne. fidem
Angariae. gens. victa. sacro. laetare. triumpho
Quem. Carolus. de. te. relligioque. tulit
Si. [note: Claudianus in 2. consul. Stilichonis lib. 2. ] sub. rege. pio. libertas. gratior. exstat
servitio. magis. es. libera. facta. tuo

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGBocae. celebri. olim. pago. ubi. Carolus. M. [abbr.: Magnus]. Francorum. rex. Angarios. datis. obsidibus. et. iureiurando. fidem. obsequii. firmantes. An. DCC. LXXV. in. dicionem. accepit. et. a. sanctae. memoriae. Badurado. Paderbornensi. episcopo. reliquiae. B. [abbr.: beati?? ] Landoliniconf. [abbr.: confratris?? ] quas. e. Cameracensi. dioecesi. illuc. transtulerat. collocatae. fuerunt M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

DESENBERGA PROPE WARBURGUM. MEMORIAE. SACRUM

Desenberga. graves. quae. finibus. ardua. Chattos [orig: cattos]
Laetaque. Warburgi. despicit. arva. iugo
Paruit. imperio. Caroli. [note: Regino. lib. 2. Chron.Fabricius lib. 2. origin. Saxonicarum. ] cum. Francus. adegit
Saxona. degeneri. vertere. terga. fuga
victa. dehinc. cessit. Suevis. [note: Lambertus Schaffnaburg.Aegidius Gelenius in pretiosa hierotheca. p. 120. ] hostiliter. armis
Henricus. patrias. cum. laceraret. opes
nunc. iacet. indigna. late. collapsa. ruina
arx. vetus. et. rerum. gloria. sola. manet
Quis. nisi. mentis. inops. factis. extendere. famam
negligat. ipsa. videt. si. quoque. saxa. mori

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGDesenbergam. arcem. in. monte. cognomine. olim. munitissimam. quam. Carolus M. [abbr.: Magnus]. praesidio. Francorum. firmavit. Saxones. An. DCC. LXXVI.. frustra. oppugnarunt. Henricus. IV. CaesarAn. M. LXX. occupavit. hodie. vero. episcopi. et. principis. Paderbornensis. beneficio. nobilis. Spigeliorum familia. possidet posito. hoc. monumento. exornavit

image: s073

PADERAE FONTES. MEMORIAE. SACRUM

Hic. ubi. fons. Paderae. media. surgentis. in. urbe
Duco. vetus. magni. nomen. [note: Gobelinus Persona in cosmodromio. aetat. 6. cap. 38. ] ab. amne. Padi
Marte. diu. ancipiti. Carolus. certare. coactus
Delegit. [note: An. 777. 783. 785. 786. 799. Eginardus in Vit. Caroli. M.Astron. Vit. Ludovici Pii apud Pithaeum. aliique. ] castris. conciliisque. locum
Iussit. [note: Vit. Caroli M. apud Pithaeum. Annal. Fuldenses apud Freherum. ] et. his. undis. lustratam. subdere. gentem
Saxonicam. vero. colla. superba. deo
Hic. [note: Vit. S. Liborii apud Bollandum cap. 11.Vit. B. Meinwerci apud Browerum. Gob. Persona in Cosmod. aetat. 6. cap. 38. ] Leo. Romana deductus. ab. urbe. sacellum
Sacravit. [note: Magnum eorum catalogum vid. [abbr.: vide] in notis monumentorum Paderbornensium. ] primum. relligionis. opus
Hic. sedes. longo. fuit. ordine. deinde. secutis
Terrarum. dominis. incluta. Caesaribus [note: ]
Virginis. [note: Adelboldus de rebus gestis S. Henrici apud Gretserum. Vitae S. Godehardi, S. Bernwardi, B. Meinwerci apud Browerum. ] hic. coniux. virgo. Cunigunda. mariti
Accepit meritis. regia. serta. comis
Vastum. alius. subeat. septena. per. ostia. pontum
nobilius. nullus. me. caput. amnis. habet

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. fontes. Paderae. castris. comitiis. et. frequenti. imperatorum. regumque. Germaniae et. Franciae. hospitio. ac. regia. S. [abbr.: Sanctae] Cunigundae. coronatione. celebratos M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

DRIBURGUM Olim Iburgum appellatum. MEMORIAE. SACRUM

Seu. me. Driburgum. veteri. seu. nomine. dicas
Iburgum. [note: Gob. Persona cosmod. aetat. 6. cap. 38.Crantzius lib. 1. Metrop. cap. 11. ] meritis. laus. manet. aequa. meis
Saxonis. [note: Hermannus Hamelmannus de antiq. Westphalia ex Peucero. ] ut. perhibent. munimen. grande. vetustas
Imposuit. nostris. moenia. celsa. iugis
Praesentis. Carolus. precibus. donata. Leonis
Quae. [note: An. 799. Gob. Pers. cosmod. l. c.Crantzius l. c.Bruschius et Kersenbrochius in catalog. Epis. Paderb. ] Paderae. sacro. subdidit. imperio
Vena. acidae. tantum. me. nunc. uberrima. lymphae
Nobilitat. variis. saepe. medendo. malis
Si. mihi. longa. dies. primos. subduxit. honores
Servat. adhuc. nostrum. quae. fugit. unda. decus

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGDriburgi. olim. Iburgi. antiqui. Saxonum. munimenti. a. Carolo M. [abbr.: Magno]. expugnati. S. [abbr.: Sancto] Hathumaro. episcopo. Paderbornensi. eiusque. successoribus. cum. omni. agro. et. dicione. Leonis III. P. M. [abbr.: Pontificis Maximi] praesentis. rogatu. donati. et. salubritate. acidulae. hodie. nobilis. memoriae. M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s074

LUDA AD AMBRAM. MEMORIAE. SACRUM

Hic. ubi. Luda. vetus. iucundae. margine. ripae
Urbs. sedet. et. cultos. Ambra. [note: Astron. Adelmus Vita Caroli M. apud Pithaeum.Regino.Poeta anonymus aliique. nunc Emmer vocatur. ] pererrat. agros
Ambrones. [note: Reinerus Reineccius de origine Mysorum.Piderit. in Chron. Lippiensi part. 1. cap. 6. ] habitasse. ferunt. quos. Cimbricus. olim
Militiae. socios. traxit. in. arma. furor
Illis. Arminii. [note: Winkelmannus in notit. vet. Westphaliae. lib. 1. cap. 8. ] succedens. arce. propinqua
Gens. tenuit. valida. sceptra. Cherusca. manu
Annua. [note: Vit. Caroli M. apud Pithaeum.Regino. ] deinde. pio. Carolus. sacra. more. frequentans
nascentem. coluit. supplice. voce. deum
Et. Schidroburgum. [note: Adelmus.Astronomus.Poeta anonymus. nunc Schider, seu brevius Schier appellatur, praedium Comitum Lippiensium. ] propius. dum. Saxona. bello
Fulminat. hoc. posuit. Francica. castra. loco
Haec. olim. decori. fuerint. nunc. proxima. Ludam
Concelebrat. notae. vena. salubris. aquae

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGLudae. ad. Ambram. perantiquae. Ambronum. et. Cheruscorum. sedi. Caroli. M. [abbr.: Magni] castris. in. quibus. An. DCC. LXXXIV. Christi natalem. egit. et. Pyrmontanae. acidulae. vicinitate. celebratae. M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

TROPAEA CAROLI M. [abbr.: MAGNI] FRANCORUM REGIS, In campo Sintfeld. MEMORIAE. SACRUM

Nunc. ubi. fertilibus. late. flavescit. aristis
Tam. Cereri. gratus. quam. spatiosus. ager
Olim. campus. erat. quo. proelia. Saxo. [note: Astron. AdelmusAnnal. Fuldens.Annal. incerti auctoris apud Pithaeum.Regino.Poeta anonymus. aliique. ] minatus
Francorum. signis. obvia. signa. tulit
Sed. victus. cessit. titulo. victoria. donat
Moenia. [note: Wunnenberg oppidum dioecesis Paderbornensis, ad agrum Sintfeld pertinens, et in colle situm. ] vicino. conspicienda. iugo
Si. Marathon. Persis. [note: Cornelius Nepos in Miltiade.Iustinus l. 2. c. 9. ] nomen. fatale. peremptis
Miltiadae. iactat. clara. tropaea. ducis
Gloria. maior. erit. Caroli. qui. parcere. victis
maluit. hostili. quam. iugulare. manu

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGCarolo M. [abbr.: Magno]. Francorum. regi. Saxonibus. in. campo. Sintfelt. An. DCC. XCIV. subactis. et. tertia. eorum. parte. alio. traducta. de. religione. Christiana. et. publica. tranquillitate. optime. merito M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s075

HERISTALLUMSAXONICUM, in ripa Visurgis. MEMORIAE. SACRUM

Seu. te. caeruleus. placido. vehit. amne. Visurgis
Sive. facis. terra. care. viator. iter
Parva. mora. est. famae. relegas. monumenta. vetustae
Et. precor. haec. paucis. carmina. scripta. notis
Magnus. Heristallo. [note: Astron. apud Reuberum.Adelm.Vita Caroli M. apud Pithaeum. Poeta anonym. nunc Herstell appellatur. ] Carolus. dum. Saxonas. urget
Hic. positis. castris. nomen. habere. dedit
Legatos. [note: Annal. Francici apud Pithaeum. Regino. ] hiemans. hic. regia. dona. ferentes
Audiit. et. natos. [note: Astron.Vita. Caroli M. apud Pithaeum.Adelmus. Regino. ] iussit. adesse. suos
Hic. coeptam. retulit [sic]. fato. meliore. cathedram
Ad. [note: Henricus de Hervordia.Chron. Mindense a Meibomio editum. ] vitreas. Paderae. lene. fluentis. aquas
Non. tamen. omnis. honos. abiit. quin. aemula. Franco
Certat. Heristalli. gloria. Saxonici

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGHeristalli. sui. in. ripa. Visurgis. Caroli M. [abbr.: Magni]. hibernis. Pipini. et. Ludovici filiorum. eius. conventu. Hunnorum et. Asturiae. Galleciaeque. Regum. legationibus. An. DCCXCVII. celebrati. memoriae. posuit

WEVELSBURGUM, Prope Bodecam Monasterium S. [abbr.: Sancti] Menolphi. MEMORIAE. SACRUM

Ecce. Wevelsburgi. saxo. fundata. vetusto
Arx. quae. turritum. tollit. ad. astra. caput
Indomitis. olim. patriam. defendit. ab. [note: Gob. Person. cosmodrom. aetat. 6. c. 8.Crantzius Metrop. l. 6. cap. 9. ] Hunnis
Damna. dedit. patriae. nec. semel. illa. suae
Quando. ferox. armis. Fridericus. [note: Gob. Person. l. c.Crantzius l. c.Aegidius Gelenius in. S. Engelberto lib. 3. cap. 42. ] saeviit. hostis
Non. impune. tamen. quae. tulit. arma. [note: Conradus Comes Arensbergensis a Bernardo 1. Epis. [abbr.: Episcopo] Paderb. [abbr.: Paderbornensi] proelio victus occubuit. an. 1143. Aegid. Gelenius. l. c. aliique. ] nepos
Sic. varias. experta. vices. dominosque. frequentes
Subdidit. imperio. se. Theodore. [note: An. 1589. 9. Aug. ] tuo.
Fortunata. nimis! si. quas. non. laeserat. Hunnus
Intactas. sineret. Gothicus. [note: An. 1646. mense Maio. ] ignis. opes

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERGWevelsburgum. vetustissimum. ab. Hunnorum. Germaniam. devastantium. memoria. castellum. a. Friderico. Arnsbergae. Comite. instauratum. et. munitum. a. Comitibus. Waldecensibus. ad. Ecclesiam. Paderbornensem. translatum. a. Buranis. dynastis. tum. beneficii. tum. pignoris. loco. diu. possessum. a. Theodoro. Episcopo. et. Principe. Paderbornensi. recuperatum. et. a. fundamentis. exstructum. a. Suecis. incensum. a. Theodoro. Adolpho. Episcopo. et. Principe. Paderbornensi. maiori. ex. parte. restitutum. posito. hoc. monumento. exornavit

image: s076

DESERTUM SENDAE, olim Sinedi appellatum. MEMORIAE SACRUM

Desertos. Sinedi. [note: Huius deserti meminerunt diplomata Caroli M.Osnabrugensibusan. 804. Ottonis III.an. 1001. S. [abbr.: Sancti] Henrician. 1002. et an. 1003. Paderbornensibus data. vid. [abbr.: vide] notas. ad monumenta Paderbornensia. ] tractus. humilesque. myricas
Qui. peragras. tutum. carpe. viator. iter
Non. hic. insidias. non. militis. arma. timebis
Quae. secura. quies. arcet. et. alma. Themis
Apta. quidem. pecori. deest. et. pastoribus. umbra
Raraque. populeas. ventilat. aura. comas
Attamen. hic. apibus. dulcem. gregibusque. ministrat
Unda. frequens. potum. pabula. grata. solum
Et. caput. Amisii. mediis. hinc. exit. harenis
Illinc. uberibus. Luppia. surgit. aquis
Nunc. etiam. viden? ut. celebret. loca. vasta. colonus
Sollicitare. rudem. vomere. doctus. humum
Omnia. sic. vincit. labor. improbus. omnia. contra
Agricolis. pessum. segnibus. ire. solent

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG In. desertum. Sendae. olim. Sinedi. appellatum. novis. colonis. cum. publico. commodo. deductis M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

FONS RESONUS, Vulgo Bullerborn, prope Becam veterem, pagum dioecesis Paderbornensis. MEMORIAE. SACRUM

Teutoburgensis. silvae. radicibus. ortum
Quae. trahit. et. resonis. nomina. debet. aquis
Arte. scatens. mira. [note: Vid. [abbr.: Vide] Mollerum l. v. de Rheno. pag. 217. Leonardum Thurnesserum l. 1. c. 1 de aquis. Joan. Horrion l. 2. panegyrici Paderb. aliosque. ] pelagi. nunc. more. frementis
Aestuat. alterna. nunc. silet. unda. vice
Et. pede. decurrit. liquido. dum. proxima. sensim
Per. cava. labentem. saxa. resorbet. humus
Mox. eadem. vires. subter. tellure. recentes
Colligit. et. largas. aucta. refundit. aquas
Ne. iactes. Arethusa. tui. miracula. fontis
Sola. etiam. nostras. fama. loquetur. opes

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. fontem. Bullerborn. prope. Becam. veterem. mira. natura. praeditum. et. frequentibus. principum. et. nobilium. virorum. conviviis. excubiis. et. experimentis. olim. celebratum M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s077

FONS PADULUS, Ante Neuhusium, consuetum Episcoporum et Principum Paderbornensium domicilium. MEMORIAE. SACRUM

Fons. ego. sum. Padulus. nitidis. argenteus. undis
Purior. electro. frigidiorque. gelu
Olim. vix. pecori. notus. nunc. arida. febri
Noster. Fernandi. proluit. ora. liquor
Unde. meo. Princeps. recreatus. munere. clausas
Marmoribus. grato. carmine. signat. aquas
Ne. mihi. Castalios. latices. oppone. nec. undam
Bellerophontei. care. viator. equi
Illa. etenim. doctis. inspirat. vatibus. aestum
Haec. levat. et. medicam. lympha. ministrat. opem

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Aqua. Fontis. Paduli. in. febris. ardoribus. recreatus P. C. [abbr.: ponendum curavit.?? ] An. M. DC. LXV

ACIDULA SMECHTANA. [note: 1] MEMORIAE. SACRUM

Non. ego. vicinis. dubitem. contendere. Nymphis
Tanta. licet. nostrae. copia. desit. aquae
Frigidior. glacie. certe. mea. nectar. acore
Unda. refert. vitro. splendidiorque. fluit
Utilis. et. calido. iecori. stomachoque. dolenti
Et. praesens. aegris. renibus. auxilium
Principis. hinc. patrui. princeps. exempla. secutus
Fernandus. patriae. maxima. cura. meae
Marmoreo. potas. ornavit. margine. lymphas
Addidit. et. grata. carmina. ducta. manu
Tu. meriti. contra. memor. illius. usque. liquores
Arenti. sitiens. qui. trahis. ore. meos
Pocula. Fernandi. fac. libes. prima. saluti
Incolumis. Paderae. quam. dabit. ille. suae

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. memoriam. accepti. beneficii. P. C. [abbr.: ponendum curavit] An. M. DC. LXIX. Nauseat. aut. siquis. calet. hinc. bibat. aeger. orexin Nostra. facit. stomacho. pellit. et. unda. sitim Nectar. acore. vitrum. splendore. et. frigore. brumam Exsuperat. medicae. nec. caret. artis. ope

image: s078

ACIDULA DRIBURGENSIS. MEMORIAE. SACRUM

Hic. ego. visceribus. Magnae. prorumpo. Parentis
Larga. salutiferae. vena. perennis. aquae
Docta. gravi. morbo. renes. et. faece. lienem
Et. tumidum. flava. bile. levare. iecur
Et. torpens. acido. stimulante. liquore. palatum
Taedia. ventriculo. pellere. fauce. sitim
Qui. bibit. ergo. meos. latices. et. civis. et. hospes.
Incolumis. nostris. rite. precetur. aquis
Magnus. ut. has. armis. Carolus. victricibus. undas
Saxonico. fertur. supposuisse. Pado
Sic. Fernande. tuo. decoratae. munere. longo
Tempore. te. salvo. sub. tua. iura. fluant

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. acidulam. Driburgensem. salubritate. medendisque. corporibus. nobilem. commodius. hauriendam. educta. humido. solo. arboribusque. consita. ad. deambulandum. via. et. fontis. celebritati. et. publicae. utilitati. consuluit. An. M. DC. LXX.

OLDENBURGA IN MONTE FURSTENBERG, Prima Baronum de Furstenberg in Westphalia ad Ruram sedes. MEMORIAE. SACRUM

Furstenbergiacae. titulis. arx. incluta. gentis
Oldenburga. tuum. quae. modo. nomen. habet
Sive. loci. decus. antiquum. seu. nomine. primos
Indicat. hoc. altae. nobilitatis. avos
Hic. stetit. hostili. bellorum. saepe. tumultu
Diruta. [note: An. 1180. a PhilippoArchiepis. Col. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] 1254. a SimoneEpis. Paderb. [abbr.: Episcopo Paderbornensi] 1295. ab EberhardoCom. [abbr.: Comite] Marcano. 1309. ab HenricoArchiep. [abbr.: Archiepiscopo] Coloniensi. 1311. ab EngelbertoCom. [abbr.: Comite] Marcano. 1345. a GodefridoCom. [abbr.: Comite] Arnsbergensi, et AdolphoCom. [abbr.: Comite] Marcano. vid. [abbr.: vide] notas ad Monument. Paderborn. ] Principibus. saepe. refecta. [note: 1219 a S. [abbr.: Sancto] EngelbertoArchiep. [abbr.: Archiepiscopo] Coloniensi. 1276. a SiffridoArchiep. Col. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] 1307. ab HenricoArchiep. Col. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] 1312. ab HenricoArchiep. Col. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] et Ludovico Hasso Episcopo Monasteriensi. vid. [abbr.: vide] not. ad Monum. Paderb. ] suis
Nunc. deserta. iacet. praeclarae. gloria. stirpis
Usque. recens. longa. posteritate. viget
Sic. mea. doctrinae. precor. et. virtutis. avitae
Laude. velut. gemina. [note: Alluditur ad binas Oldenburgicas trabes in aureo scuto rubentes, a prima usque origine Baronibus Furstenbergiisusitata insignia] stet. trabe. fulta. domus

FERDINANDUS. DEI. ET. APOSTOLICAE SEDIS. GRATIA. EPISCOPUS PADERBORNENSIS COADIUTOR. MONASTERIENSIS. S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] PRINCEPS. COMES. PYRMONTANUS. ET. LIB. BARO DE. FURSTENBERG Ad. illustrandam. hoc. etiam. in. loco. maiorum. suorum. memoriam. et. posteros. avitae. virtutis. exemplo. incitandos M. H. P. [abbr.: monumentum. hoc. posuit.?? ]

image: s079

ADOPTIVORUM CARMINUM LIBER PRIMUS, QUI ALIORUM POEMATA, FERDINANDO EPISCOPO PADERBORNENSI, COADIUTORI MONASTERIENSI, S. R. IMP. [abbr.: SANCTI ROMANI IMPERII] PRINCIPI, COMITI PYRMONTANO, ET LIB. [abbr.: Libero] BARONI DE FURSTENBERG INSCRIPTA, COMPLECTITUR.



image: s080

ALEXANDER POLLINUS, FLORENTINUS. DE ALEXANDRO VII. PONTIFICE MAXIMO RENUNTIATO, AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM Sanctitatis suae Cubicularium intimum

Aureus illuxit nostris, Fernande, vocatus
Ominibus votisque dies. Iam lumine claro
Contigimus, caecas cupida quod mente per umbras
Vidimus, arcanos ausi praevertere fines
Fatorum, dum quae praeclara et certa relinquit
Signa olim aetheria veniens ab origine virtus,
Insequimur, legimusque animae vestigia magnae.
Nunc licet in summo regnantem culmine rerum
Suspicere: et triplici nunc maiestate verendum
Demisso colimus vultu, genibusque minores
Oscula adoratis properamus figere plantis.
Regnat Alexander. Subito viden' imbribus actis
Purpureo ut ridet pacatum lumine caelum!
Ut nitidi redeunt post tristia tempora soles,
Et mites Zephyrorum animae! circum aspice, tellus


image: s081

Ut propere varios summisit laeta colores!
Quam dulci aeriae volucres clangore per auras
Venturo indicunt hilares nova gaudia saeclo!
Aspice, compositis immotum ut fluctibus aequor
Post foedas nunc primum hiemes, ventosque resedit!
Cerne Urbem effusam, plausuque insueta frementem,
Laetitiaeque simul iactas ad sidera voces
Accipe, non falsos populi exsultantis honores.
Nam memorant, caelo tandem ut miseratus ab alto,
Antiqua humanos Genitor pietate labores,
Regnandum huic dederit magnis virtutibus orbem;
Auxilium fessis praesenti numine rebus
Qui ferat, et duro Europam sub fasce gementem,
Bellorumque diu tot tempestatibus actam
Qui levet, ac profugae revocet bonus otia Pacis.
Nec tamen ultrices generosi pectoris iras
Non coquere, et iustos animo versare dolores,
Armaque sacrilegos meditari et fulmina in hostes.
Huius in adventu iam nunc pallere superbum
Regnatorem Asiae trepidum, atque extrema timentem,
Seque peti terra et pelago, ferroque virisque
Immensas Orientis opes, Solymamque reposci.
Parte alia populos longe trans ardua claustra
Italiae, gelidum spectantia regna Booten,
Et Rheni egregias fluviique binominis urbes
Laetitiae miros imo sub pectore sensus
Concipere, et veterem subito consurgere flammam.
Hunc illum, auspiciis nuper caelestibus oras
Quem videre suas venientem, aurisque secundis,
Omniaque aeternis obeuntem laudibus: illum,
Quem pietate et iustitia, quem sanguine clarum,
Flexanimo linguae eloquio, doctique beatum
Artibus, et casta facilem dulcique Camena,
Attonitis inhians oculis, ceu praescia tanti
Suspexit mirata boni Germania: triste
Dissidium, tristesque iras, animosque rebelles
Exarsisse satis: gentem iam tendere amicam
(Chaoniae ad nidum veluti per inane columbae)
Ad Tiberim, et magnae properare ad moenia Romae:
Iam sacros orare pedes, veniamque precari,
Et pacem, certamque adeo exorare salutem.
At fremitu maiore ferunt, quae munera terram
Hesperiam, Latiumque, altam Mavortis et urbem
Quae maneant; propius quanta indulgentia caeli
Adspiciat sacros orienti sidere colles.
Hac finxisse tenus vates Saturnia quondam
Regna per Ausoniam, et de fulvo saecla metallo:
Aurea nunc vere tali sub numine condi
Tempora, iam reduci cum Virgine laeta venire
Omnia, detersa prisci rubigine ferri.
Iam decus antiquum, et solitos constare triumphos
Principe AlexandroRomanis arcibus: et iam
Relligione Patrum, sanctae et formidine dextrae
Victorem late gentes ab utroque receptas
Litore, adoratae imperio subiungere sedis.
Hoc duce praeclaras florescere protinus artes,
Et Latia tellure novas iam surgere Athenas:
Desertoque Helicone, iugum celebrare Quirini.
Haec bona non dubio monitu mortalibus, addunt,
Ex illo speranda, Heros quo tempore primum
Attigit exoriens venientis lumina vitae:
Cum summo aetherii residens in vertice Olympi
Regius ardenti fulgeret Iuppiter auro,


image: s082

Et vaga composito circum famulantia motu
Inter se adspicerent radiis felicibus astra:
Lydia materno caelestia pignora tellus
Cum gremio exciperet, qua sese urbs erigit alto
Clara iugo, fecunda virum [orig: virūm], decorumque creatrix,
Regales fulva pueros sub matre, superbum
Insigne attollens, nec sanguinis immemor alti
Cognatam ostentans nota sub imagine Romam:
Cum domus egregios intra generosa penates,
(Nomen avis, atavisque ingens) longo ordine vivos
Monstraret puero vultus, et facta suorum
Mirari, inque sacris vestigia figere signis,
Et patrio in teneris laudum consuescere amori.
Nec maiora silent regni argumenta futuri,
Haud obscura, virum veniens ubi reddidit aetas,
Quae dedit ille: Dei pura super omnia plenum
Relligione, metuque animum, niveosque pudici
Pectoris, invictosque, ullo sine vulnere, mores:
Tum large nitidis haustas de fontibus undas
Caelestis Sophiae, Themidisque, et Palladis artes,
Quis [orig: Queis] populos regere imperio, quibus aspera doctus
Flectere corda hominum, positis olim effera bellis
Saecula felici mitescere pace iuberet.
Quid referam, ut laetos augustae frontis honores
Ingeminant, celsosque animos, mentemque benignam,
Regificasque manus, facilemque ad praemia dextram?
Quid studium, totque exhaustos terraque marique
Pro re Romana, pro relligione labores?
Tot benefacta viri? quae tu, Fernande, beatus
Spectasti primis mirari assuetus ab annis;
Et patrias etiam Rheni meditatus ad undas
Temptasti Arctoas plectro leviore per auras.
Nunc quae mira vides, propiore beatior almae
Frontis ab aspectu, prona quaeque accipis aure,
Quaeque feret volvenda dies facta incluta summi
Principis, et nomen late immortale, decusque,
Maiori celebrare sono, grandique memento
Carmine, Maeoniisque modis attollere ad astra.
Divino ingenio, et praesenti numine vates
Quae dabis, aeternum referens mirabitur orbis,
Et seri assidue discent memorare nepotes.

EIUSDEM ODE AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, De reditu in Germaniam cogitantem An. M. DC. LIV.

Cui fausta laeto sidera lumine
Risere, molli quem placidae sinu
Fovere nascentem Camenae, et
Ambrosiis aluere succis:

Cui ductus alte sanguis, et inclutae
Longo sequentes ordine imagines,
Chartaeque signantes parentum
Facta, domus monumenta magnae,

Monstrant avito nobile iter gradu
Virtutis, arces qua datur igneas
Inire, doctrinaeque suadent
Aerium superare culmen:



image: s083

Laboriosa nil opus alea
Mutare dulces exilio lares,
Et quaerere incertum remotis
Regna procul peregrina terris.

Sed te beati vividus ingeni
Adegit ardor limina linquere
Paterna, praeclaros ut exul
Egregius fugeres penates

Prima in iuventa. Nec sine numine,
Fernande, Divum, principe in urbium
Resistis, ingentemque lustras
Late oculis animoque Romam.

Iacere moles nubibus aspicis
Olim propinquas, et decora imperi
Miratus, immani ruina, et
Marte doles cecidisse vestro.

Mox de superbo pulvere nomina
Maiora cernis, regnaque surgere
Aeterna, quae victrix per orbem
Relligio, pietasque summis

Aequavit astris. Impiger ultimo
De fonte, rivos hic sapientiae
Hauris, et ad plenum benigna
Longa sitis satiatur unda.

Purum vetusti temporis aureas
Hic pectus artes combibit, et sacra
De fronde iam nectis coronam
Crinibus, Ausonioque vates

Incedis inter carmine nobilis,
Cui plaudit amnis regius assonans,
Collesque septeni resultant,
Quo Latiae recreantur aures.

Natale fratres imperiis solum
Bellisque fetum pectore Martio
Colant tuentes, et sub Arcto
Auspiciis volitent secundis.

Ad pulchra pacis munia te vocat,
Poscitque caelum mitius: huc tua
Te sistit, et celsos honores
Insequitur generosa virtus.

Ut orba dulci coniuge, et unico
Fecunda nato, maesta tenet parens
Amplexa cedentem, nec udo
Fixa sinit properare vultu:

Sic Roma cari dum capitis fugam
Rumore tristi nunc timet anxia,
Supplex moratur, sic amici
Te precibus retinent Quirites.

EIUSDM IOCUS AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM. De Thynni capite dono misso.

Misisti mihi, Ferdinande, munus
Magnum, Iuppiter!, atque sumptuosum:
Sed magnum quod amiculo immerenti
Ne [orig: Nae] malum dedit, ac repente vivum, et
Videntem, prope ad incitas redegit.
Nam dum relligio mihi, quod abs te
Tuisque e manibus venit, minuta


image: s084

Ferro in frusta secare, nec puto fas
Tam cari capitis perire formam,
Et simul meditor frui beato
Laetus munere, et unctiore cena;
Aere mi fuerunt paranda grandi
Arma, vasaque grandiora, molem
Tantam quae caperent, focoque et igni
Admotam coquerent, tripus, aenum,
Lancesque, et patinae, paropsidesque.
Tum quae silva lari advoluta! quantus
Incendit modicos rogus penates!
Quanta, heu, diluvies profusi olivi
Ferclum immane super! lucerna tantum
Nostra vix biberit decem per annos.
Proin tu, cum tibi monstra beluosus
Mittet Oceanus, vagique fluctus
Haec ad litora verterint tremendum
Balenae spatium, memento turpe
Destinare alio caput, docendus
Fortunam, et loculos breves amici
Metiri pede veriore. non haec
Decent munera pauperem culinam.

AD EUNDEM, Die eius natali.

Octobres salvete Idus, lux sacra: Maronem
Quae fudisti auras prima sub aetherias,
Tuque adeo mihi lux salve, quae proxima surgis:
Lux mihi natali sanctior usque meo:
Unde sibi reduces apponit et ordinat annos,
Et signat niveis tempora laeta notis,
Aemula divino condit qui carmina Vati
Fernandus, Musa proximus ut genesi.

IDEM FERDINANDO FURSTENBERGIO.

Nobilibus Longae deprenso in collibus Albae,
Crura sacer mihi cum lente percurreret ignis,
Et miseros artus stimulis arthritis acutis
Ureret, ac toto temptarer corpore, demum
Decubui fessus monitu imperioque medentum.
Accipe nunc, Fernande, tori quae commoda nostri,
Deliciaeque, quibus cessantem frangere morbum
Sperabam, victorque feros superare dolores,
Moxque frui laetus iucundi gaudia ruris.
Principio apparet lecti modus haud ita magnus:
Tres in fronte pedes, paulo plus tentus in agrum,
Dimidiamque pavimento vix altior ulnam;
Unde solum digitis pulsare micantibus imum,
Perque leves auras iactatis ludere talis,
Mite laboranti solamen. Culcita duris
Durior imposita asseribus, non illa minutis
Aut plumis infarta, aut vellere pinguis Ibero.
Cinyphiis tondent sed quale in vallibus hirci,
Horrentesve apri, Numidaeve in montibus ursi,
Tomento oppletur Cilicum de stamine saccus.
Involvit super hunc animosis sospes ab Euris,


image: s085

Et decimo fluctu, foedisque agitata procellis
Carbasus, assutis obtendens vulnera pannis.
Nauticus horrescit supremo tegmine cento,
Blattarum ac tinearum epulis subductus, et unde
Diripuere dapes magno certamine mures.
Cetera (quod multo mireris non sine risu)
Regifico surgunt luxu, textuque renident
Attalico, et Babylonis acu, Phrygioque labore.
Quattuor ingentes Ephyraeo ex aere columnae,
Aurati fulgent quarum alto culmine coni,
Vela ferunt pretiosa, et nobile conopeum.
Sed neque ferventi citius de sanguine febris,
Nec dolor abscedit membris, nec pectore curae,
Textilibus si in picturis aurum inter et ostrum
Iacteris, quam si plebeia in veste cubaris.
Quod te per nomen iucundum, et foedera dulcis
Testor amicitiae, per sanctae pignora dextrae,
Per mores, geniumque tuum, miseresce iacentis.
Dumque datur placidos in lucem carpere somnos,
Et tibi lauricomo veniunt insomnia Pindo,
Inspirantque quiescenti nova carmina Musae,
Dulce aliquid mihi Castalio transmitte liquore
Perfusum. Forsam vatum Deus, artis et idem
Inventor medicae, sic me servarit Apollo.

AUGUSTINUS FAVORITUS AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM In Albano rusticantem.

Ex umeris pendebat ebur, laetusque parabam
Dicere Sarmatica confossum cuspide Gothum,
Ossaque per campos immania, signaque templis
Barbara quae patriis affigit victor, et ipsum
Ducentem proavos Casimirum in proelia Divos:
Sed digiti torpent, et inertia reddere cantum
Fila negant, nullisque calent praecordia flammis.
Scilicet Aonides mihi quae dictare solebant
Carmen, Alexandrum, teque o Fernande, secutae
Certatim, strepitu insano fumoque relicto
Urbis, Aricinos gaudent habitare recessus.
Lucus ubi sacer Hippolyto, quem rursus in auras
Fabula Paeoniis revocatum credidit herbis.
His tu Telegoni claras monstrantibus arces,
Albanumque lacum lustras, qui saepe sine ullis
Imbribus exsuperans ripas, aut sanguine multo
Decolor instantes clades et fata monebat
Seu fortis bellator, avoque superbus Achille
Arma recudisset recidiva in PergamaPyrrhus;
Seu Latio fatale malum perrumperet Alpes
Hannibal, aut magno ruerent examine Galli.
Roma quidem hos olim domuit, verum ipsa pavet nunc
Anxia, ne magni sibi conscia Principis Alba
Excitet antiquam litem, gentique togatae
Auferat imperium in populos rediviva Latinos.


image: s086

Nec minus Egeriae fontem, qui lege feroces
Composuit veterum mores, et corda Quiritum.
Qua steterit sus alba, ubi Troicus arserit ignis,
Et Scythicae quaeris monumentum immite Dianae.
Haec fuerant noscenda tibi, postquam ordine cunctas
Lustraras misera pendentes urbe ruinas,
Quas Hunni fecere, Hunnisque immanior aetas.
Nunc illae revocant animos, et ponere turpem
Post tot lustra situm incipiunt, tristemque senectam
Exuere, ut quondam serpens, quem frigidus annus
Ventique pluviaeque diu tenuere latebris,
Sole novo redeunte ferox in gramine vivo
Emicat, et positis tollit sese arduus annis.
Nec tantum haec oculis, verum quoque pignora nosti,
Quae Latia tellure latent inclusa cavernis,
Relliquiae, et veneranda virum monumenta piorum.
Effluet illa animo nunquam lux aurea nostro,
Qua fido haerentem lateri, dextraque prehensum,
(Cui dignatus amicitiae est me foedere sancto
Iungere, qui nutu superis mortalia iungit)
Duxisti magnae subter penetralia Matris.
Quos ibi Christicolae luctus, quae funera gentis
Vidimus! heu quot busta virum! qui sanguine leges,
Et Christi sanxere fidem, cum Numinis acti
Afflatu subiere rogum, vel fortia laeti
Colla sub immiti passim posuere securi.
Illa pati audaces quae nec Mezentius auctor
Extuderat, nec qui furiis agitatus iniquis
Iusserat in Siculo mortem mugire iuvenco.
Quae ne monstra oculis hauriret Thybris, opaca
Velavisse ferunt nebula caput. Ibat in ignes
Certa mori Heroum manus; indignante tyranno
Quod paribus flammis una morientis obiret
Laeta viri in gremio coniux, et funus acerbum
Natorum sicco spectarent lumine matres.
Multi etiam poscente fero spectacula vulgo,
Pavere Armenias tigres, aut dente leonum
Consumpti vitam in mediis fudere theatris:
Ferales ubi nunc gemitus sub nocte silenti
Saepe exaudiri fama est, ac dira nocentum
Supplicia, et portenta modis ululantia miris.
Hic merita infandos exercet poena tyrannos:
Hic Antonini lugent, saevique Neronis
Materna exululant agitati lampade manes.
Nec tamen aetherii spectant quod luminis auras,
Mitescunt ideo poenae: nam Tartara secum
Lugentesque trahunt campos. It Cerberus ultor
Latratum ingeminans circum, Diraeque relictis
Titanum fibris, venientum terga sequuntur.
Ast illi magnis permixti Heroibus, inter
Caelestes ignes, aurata sedilia complent,
Respiciuntque suam felici sidere Romam.

EIUSDEM ODE AD FERDINANDUM, FURSTENBERGIUMNEAPOLIM ITURUM.

Ergo age felici discedas alite, quando
Ire apparas Neapolim:


image: s087

Dulcis ubi aeternum spirat clementia veris,
Laetumque crispantes mare
Floribus illudunt variis Zephyritides aurae,
Coluntque citrium nemus.
Multa quidem tibi Parthenope miranda sub ipso
Monstrabit urbis limine:
Eductas caelo moles, atque aurea tecta,
Et signa Phidiacae manus.
Sed tibi, quo tegitur tumulo, sit cura videndi,
Maronis inclutus cinis:
Quem memorant (credis si digna est fama) furorem
Afflare sacrum vatibus:
Quare ibi posthabito castasHeliconesorores
Fixisse mansuram domum.
Illae te excipient venientem, ac fronte benigna
Sic alloquentes audies.
O nostris addicte sacris, generosa propago,
Tuaeque flos Germaniae,
Laetus ades, nostrosque velis lustrare recessus,
Vatum feraces grandium:
Seu Surrentinos amor est invisere colles
Dulci virentes pampino;
Seu magis arridet pulcherrima Mergilline,
Dilecta Sincero domus;
Seu iuga Pausilypi pelago praetenta sereno,
Qua caerulae Nereides
Saepe leves ducunt choreas Tritona sequentes
Curva sonantem bucina;
Seu iuvat irati tonitrus audire Vesuvi
Lateque nigrantes globos,
Sparsaque per campos ambusti viscera montis
Candente mersos sulpure.
Sed tibi scrutandi veniat ne dira cupido,
Quae causa venis abdita,
Pabula inexhaustis tot iam per saecula flammis
Tellure ab ima suggerat.
Te miseri subeat fatum crudele Secundi
Undante fumo hic obruti;
Namque Deus, rerumque vices, venturaque fata
Latere mortales iubet.

EIUSDEM ELEGIA AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM. De nocturno bubonis cantu in Albano secessu.

Quod carmen ferale canit sub nocte silenti,
Tristibus et bubo perstrepit auguriis:
Ne nos sollicitos teneat, Fernande, futuri.
Hic timor infantes, et leve vulgus agat.
Num quae nec notis Babylon deprendit in astris,
Nec potis aspicere est provida mens animi;
Sed sibi seposuit mortalibus invia curis,
Celat et obscura nocte premitque Deus,
Semiruto residens volucrum foedissima tecto
Efferet, attonitis fata canens populis?
Quae sit an haec nosti, quibus orta parentibus ales?
Accipe, et in risum verte iocumque metus.
Nympha fuit StygiisOrphne notissima pratis,
(Namque suas Nymphas, prataque Avernus habet)


image: s088

Furva quidem, torvoque inamabilis ore: sed atrox
Foram decet Stygias, et color ille Deas.
Ergo illi taeda iungi cupiere iugali
Numina, quae magni regia Ditis habet:
Elysisii cupiere proci. Sed Numina Ditis
Sprevit, et ElysiosNympha superba procos.
Saepe Linus, vatumque pater Musaeus, et Orpheus
Aggressi duram flectere voce Deam.
Aggressi frustra Linus, et Musaeus, et Orpheus
Molliri blanda nescia corda prece.
Quippe ferox Hecatae virgo sacraverat annos,
Infernas iaculo figere docta feras.
Forte Acheron, incauta suae dum margine ripae
It gravidam multa caede gerens pharetram,
Dirarumque striges dirum genus Harpyiarum
Sternit, agens forti spicula certa manu,
Nempe Acheron securam animi, et nil tale timentem
Observans, cupidis nexibus implicuit.
Amplexu ex illo concepit Nympha, novemque
Mensibus exactis edidit Ascalaphum.
Iamque annis puer addiderat duo lustra duobus,
Cum petiit manes acta dolore Ceres:
Et, Mihi reddite, ait, raptam mihi, Tartara, natam,
Unica quae matris spes, subolesque suae est.
Reddite maternis, Erebi pia numina, votis
Quaesitum toto pignus in orbe diu.
Munere terra meo fruges parit. Haec mihi merces
Redditur, ut sterilis dicar, et orba parens?
Reddite: tuque redi. Quis te, Proserpina, casus,
Vel qui te nobis eripuere doli?
Motus erat Stygius miseranda voce tyrannus,
Et Cereris iustis annuerat precibus.
Fata sed ad caelum reditus immota negabant,
Gustasset Stygios si Iove nata cibos.
Punica nupeream carpentem ex arbore poma
Vidisse Ascalaphum, nec tacuisse ferunt.
Interdicta via est: sed testem Diva profanum
Supplicio culpae dicitur ulta pari.
Ter caput invisum devovit carmine diro:
Corpus Avernali ter madefecit aqua.
Ilicet Ascalaphus, contractis carmine membris,
Vertitur in plumas, surripiturque sibi.
In rostrum nares, digiti sinuantur in ungues,
Bracchiaque in pennas versa abiere leves.
Turpe caput multum, multum cava lumina crescunt,
Vixque potest pigrum tollere corpus humo.
Ille hic est bubo, quem rerum ignara pavet gens;
Tu ride mecum, qui sapis, omen avis,
Westphaliae flos, deliciae, Fernande, Quiritum,
Tempora cui lauro non pereunte virent,
Et mecum cape plectra manu, iunctisque canamus
Carminibus silvas, silvicolasque Deos.
Neu Romae desiderio moveare relictae.
Quidquid habet magni Roma, dat Alba tibi.
Hic Pollinus, honos GraiaeLatiaequeMinervae,
HolsteniusqueIndis notus et Hesperiis.
Hic BandinellusTyrrhenae gloria Musae,
Et Phoebi gemina Naldius arte valens.
Et carus Themidi, ac MusisRasponus, et una
Vizzanus Sophia clarus, et ingenio.
Hic decus Italiae, et RomaniSfortia vindex
Nominis, ac sidus Nerlius, Arne, tuum.
Rospiliosus et augusti pars magna Senatus,
Virtute egregius consilioque Pater.


image: s089

Hic [orig: Hīc] et Alexander praeses, tutelaque rerum,
Cui Deus ingenium par dedit imperio:
Et Patrui divina legens vestigia magni
Spes, et servatae FlaviusUrbis amor;
Pro quo debet Alexandro res publica, quantum
Propter Alexandrum debuit illa Deo.
Ergo sub hac mecum platano, Fernande, solutus
Carmina iam Latiae dic socianda lyrae.
Felix qui curis, et iniquo fenore liber
Exercet bobus rura paterna suis,
Ordine nunc aequo gaudens disponere vites,
Nunc oleis subolem substituisse novam.
Interdum iuvat arboribus decerpere poma:
Interdum nemoris fingere falce comam:
Irriguosque iugo rivos inducere campis,
Cum pluviam tellus poscit hiulca Iovem.
Non illum vigiles curae, non somnia turbant,
Pestis et humani pectoris ambitio.
Nec metuit fraudes, nisi quas caper improbus uvis,
Aut parat e nimbo grando inimica satis.
Limina nec Regum trepidanti poplite calcat,
Irati metuens damna supercilii.
O mihi si rupes has inter vivere detur!
Sorderet rubri gaza colorque maris.
O ego dum possim tam leni vescier aura,
Et liquidos fontes, et nemora alta sequi!
Si qua mihi a Latiis speratur gloria Musis,
Occidat, et venti nomen inane ferant.
Haec ubi luserimus, nos curis reddat et Urbi
(Iam satis arvorum est) praepete currus equo.

BERNARDUS ROTTENDORFFIUS Medicus Caesareus et Archiater Monasteriensis et Paderbornensis Reverendissimo et Illustrissimo Domino FERDINANDO FURSTENBERGIO Canonico Paderbornensi, Hildesiensi et Monasteriensi gratulatur honorem intimi cubicularii, quo ab Alexandro VII.P. O. M. [abbr.: Pontifice Optimo Maximo] fuerat ornatus An. MDCLV.

Virtutum illicio, nitore morum,
Gratis obsequiis, simulque iuncto
Musarum et Charitum tenace nexu,
Devinxisse sibi, probante Caelo,
Magnatum studia, et sacros favores;
Si pulchrum decus est, honorque grandis:
Hic Te quot titulis honor coronat,
Furstenbergi? Heliconii virecti
Germen nobile, Vatum ocelle dexter,
Dulcis Socraticae medulla Suadae,
Nostri maxima pectoris cupido.
Tu primum innocuae nitore vitae,
Virtutis quasi veste candidatus;
Tum fido obsequio, pioque cultu,
Cultarumque simul novem Sororum
Praeclaris studiis, et universis
Doctrinae illecebris amoenioris;
Sic illum Fabium Tibi obligasti,
Magnum illum Fabium Tuum Patronum:


image: s090

Quem natalibus inclutis, et alta
Stirpis nobilitate, divitavit
Illustrissima Chisiorum origo.
Illum inquam Tibi Chisium obligasti;
Patronum simul et Tuum meumque,
Ipso qui Charitum sinu educatus,
Docta Pieridum manu expolitus,
Per Virtutis iter gradusque ductus
Bonae Mentis ad auream Palaestram:
Ex qua Victor ovans brevi supremae
Scandit Gloriae ad eminens cacumen,
Applaudente Polo, vovente Mundo.
O sacrum caput, o cor entheatum!
Hunc Tu dotibus hisce, Ferdinande,
Tui dotibus ingeni genique
Tibi demeritus, tenes favores
Illos eximios, et invidendos;
Quis [orig: Queis] Te, spesque Tuas fovet beatque,
Magnus Chisius, aestimator ille
Dotum Mentis et Artium peracer.
Magnus Chisius! Unus inter omnes
Illustres animas, Poloque natas,
Et Virtutis odore, Gratiisque,
Flos tanto melior, suaviorque,
Tanto nobilior, micantiorque;
Quantum quae foliis superba centum,
Paestano rosa purpurans in horto,
Ardet luteolae praeire calthae.
Is dum Teutonicas subisset oras,
Summi Pontificis iubente nutu,
Ut Mosae pariter daretque Rheno
Legatus sacra iura Vaticani:
Quam gratus fuit ac suavis Hospes!
Quo passim in pretio! repente tanti
Ut coepere viri aestimare dotes!
Ut coepere pio flagrare amore,
Mox summi Medioxumique et Imi!
Sic odore suo trahebat omnes,
Divino hercule odore! Non qui amicum
Naribus redoleret aut amomum,
Aut fragrantem Opobalsami liquorem:
Sed qui Iustitiam, integrosque mores,
Et Zelum Pietatis, et perennis
Laudem Sobrietatis, atque casti
Cordis Lilia spiret, erudita
Cum Prudentia et Aequitate iuncta.
Huius tam ambrosii entheique odoris,
Vis tam blanda magis magisque coepit
Se diffundere in Urbe Mimigroda,
Quando istic Procerum, quibus potestas
Gentis credita summa Christianae est,
Discordes animos, sagace primum
Suasu consilioque molliebat:
Dein litis velut Arbiter severus,
Consopito odio, improbisque rixis;
Bonis auspiciis, bonoque fato,
Sic cunctorum animos studebat arcto
Nexu iungere Amoris atque Pacis;
Ut primis studiis caveret unum hoc,
Ne quid Relligio, Fidesque avita,
A Pace acciperet nocente damni.
At postquam lacrimis petita tantis,
Et tantis toties cupita votis,
Pax tandem fuit icta Mimigrodae.


image: s091

Idem dius odor, fragransque Chisi
Coepit latius usque et usque fundi,
Seque didere Christianum in Orbem.
Ut iam capta sui nitore floris,
Sui Roma flagrans amore Chisi,
Optaret patrio rubere Caelo.
Mox Thybris repetit; statimque coepit,
Magni Pamphilii inserente dextra,
Voto totius approbante Mundi,
Flos hic more rosae modoque odorae,
Purpurascere Vaticano in horto.
Hic [orig: Hīc] quam dulce rubet! suave spirat!
Est ostrum hoc, animi rubor modesti;
Est zeli color hic Deo fragrantis;
Est caelestis odor, Deumque spirans.
Quo de purpureae nitore scenae
Perrexit magis usque et usque et usque
Se diffundere, Chisiana Virtus:
Donec Pontificis thronum supremi,
Claves sidereas, Petrique sedem
Conspirante sacro Patrum Senatu,
Alexander adit, futurus Orbi
Ter felix Hierarcha Christiano.
Est, cur nunc duplices tuos triumphos,
Est, cut ingemines subinde plausus,
Quaqua Munde pates, Deoque pares:
Et tu prae reliquis, tumultuantis
Martis scena, feraeque harena Enyus [orig: Enyūs],
Tot quassata malis, tot icta flagris,
Nunc Germania spes resume grandes,
Et in laetitias reficta vultum,
Plus quam centuplici fer ore plausus,
Habes Pontificem, Tuique gnarum,
Maerorisque tui, tuique amantem:
Habes Pontificem tuis potentem
Volentemque simul malis mederi.
At tu delicium domus paternae,
Et Princeps Iuvenum eruditiorum,
Furstenbergi, amor hercle noster, omnes
Secretas animi occupas latebras:
Tu laetare magis, magisque plaude;
Quando laetitiae novae, novique
Te gaudi seges insolens coronat.
En Tuus Fabius, Tuus Patronus,
Patronus simul et Tuus meusque,
Cinctus tergemina caput Tiara,
Sic iubenta Polo, vovente Mundo,
E Petri Cathedra gubernat Orbem.
Magnus Chisius, Unus inter omnes
Flos lectissimus optimusque flores;
Nunc odore suo replevit Urbem,
Nunc odore suo replevit Orbem;
Urbem odore suo beans et Orbem:
Sic odore beans et Urbem et Orbem,
Ut dum suscipit utriusque curas;
Mox sui memor usque Ferdinandi,
Hunc afflare novi favoris aura,
Dignum crediderit suis coronis;
Quando sponte sua, stupente Roma,
Aulae adlegit in intimae Ministrum.
O honorificum, bonumque factum!
O factum ter et amplius decorum!
O collatus honor, probante caelo!
Et quod me genius Tuus meusque,


image: s092

Quod Virtus Tua me, Tuique mores
Praesagire iubent, et ominari,
Praeludens honor auctiori honori!
Ferdinande, Honor hic erat canendus,
Non his Hendecasyllabis Phalaecis
Duris, illepidis, siticulosis,
Ieiunis nimis his meis Phalaecis.
Verum Pindarici pedis cothurno.
At, ni me mea spes, amorque ludunt,
Reddent astra diem magis beatum,
Qui pompam et numeros celebriores,
Andinaeque tubae requirat aurum:
Illum dico diem, Tibi secundum,
Felicemque Tuis, mihique laetum,
Qui maiore Tuas honore Lauros,
Et novi decoris coronet ostro.
Nam ni me mea spes amorque ludunt,
Ferdinande, animi medulla nostri,
Nondum summa tenes, quibus pararis;
Pulcher restat adhuc apex, nec unus;
Quo Virtus Tua Te, vocatque Numen;
Quo flos ingenii vigens, Tuique
Tam belli, nitidi, probique mores;
Quo rectis studium, sagaxque Pallas,
Te certant niveis levare bigis.
Tunc, si fata sinant, trucesque Parcae;
Non his versiculis levis monetae,
Sed celsi pedis insolente fastu;
Plaudentum innumera cohorte saeptus,
Scandendas Tibi Gloriae quadrigas,
Ornatum veniam, sequarque plaudens.
Nunc penna leviore praevolare,
Hos iussi celeres meos Phalaecos,
Gratatum Tibi cordis e medulla,
Et faustissima quaeque comprecatum.
In quis [orig: queis] illepidis et inficetis
Esto nil aliud probare possis;
Sinceros animi fidelis ignes,
Amoremque Tui potes probare.
Tandem figo pedem hic, et eminentis
Tibi gratulor auctionem honoris
Ieiunis nimis his meis Phalaecis;
Quos inter strepitus frementis Aulae
Scriptos anterioribus diebus;
Tuis pluribus optimis Phalaecis,
Rotundis nimis et nimis venustis,
Excultis itidem elegantibusque,
Urbano pariter ioco facetis
Reddo. Tu illepidos meos Phalaecos,
Tornatos minus et minus dolatos,
Nugaces, miserabilesque versus,
Vultu suscipe, quo soles, sereno.
Ite ergo illepidi mei Phalaeci:
Ite, Ite Hendecasyllabi, quot estis;
Ite ultra gelidum Alpium cacumen;
Ad Palatia Vaticana adite;
Et quanto studio potestis, illic
Furstenbergii honoribus litate:
Ite, applaudite Principi Iuventae,
Ite, applaudite corculo Minervae,
Suadae delicio, atque vatum ocello,
Et nostri quoque pectoris medullae.



image: s093

EIUSDEM CARMEN VOTIVUM Ad Reverendissimum et Celsissimum Principem Ferdinandum Episcopum Paderbornensem, S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] Principem, Comitem Pyrmontensem et Lib. [abbr.: Liberum] Baronem de FurstenbergAn. M.DC.LXI.

Sunt aliquid Vates: nec vanis luditur usque
Auguriis hominum cata mens, praesaga futuri.
Nam qua nunc fulges, Praesul Fernande, Tiara,
Praesenti dudum capiti haut procul afore; postquam
Es Vaticani factus novus incola montis.
Quem Tibi tum, memini, laetus gratabar honorem.
Nec tamen hoc avium, dextra laevaque volatus;
Oscinis aut cantus, dubii pastusque volucrum;
Nec Dodonaeae, populorum oracula, quercus;
Nec sacri tripodes; nec qui rimatus harenae
Delius est numerum, mihi praedixere: sed ingens
Excelsi Virtus animi, et Doctrina; Tuique
Exsculpti mores e nobiliore metallo,
Augurium fecere mihi, non omine laevo.
Testis Alexander, rerum tutela, potentis
Arbiter Oenotriae, quo nunc Rectore superbit
Roma caput mundi, vastique vicaria caeli.
Ille Tui postquam genii dulcedine captus;
Virtutesque Tuas tacito dignatus amore est;
Ingentem Tibi mox campum patefecit honoris;
Quo Tua se Virtus Urbique Orbique probaret.
Nec frustra: Nam clara Tuae praeconia laudis
Fama loquax montes Alpinos detulit ultra:
Teutonicasque replens Urbes, prono agmine aquarum
Fluviorum Rex Danubius, Rhenusque bicornis
Quas lambunt, Maenusque vagans, rapidusque Visurgis,
Fontibus allapsa est Paderae; quos funere tristi
Turbarat Lachesis: Quanto Theodorus Adolphus
Gloria Pastorum; Paderanis qui hactenus agris
Paverat intrepidus commissum Pastor ovile,
Heu! fato immiti ereptus vitalibus auris.
Nam licet aethereis illatus sedibus, almi
Numinis, et Superum aeterno fruiturus amore,
Vivat inexhaustis poturus gaudia rivis:
Attamen et Patriam viduatam Patre, Pedumque [sic]
Praesule, et orbatum Pastore reliquit Ovile,
Non sine tabifico luctu, Populique dolore.
Hunc detersuri Proceres, Clerique Senatus;
(Quem penes est plebem desertam cura tuendi;
Atque Dioecesin vacuam rectore regendi)
Solliciti, cui communem concredere clavum
Imperii possent; Votis concordibus unum
Convenere locum: sed et illuc appulit ingens
Fama Tui, Fernande, ferens et murmure grato
Auribus atque animis Romanae iudicium Urbis
Insinuans de Te, summique oracula Patris:
Quis [orig: Queis] visi nuper mores, inspectaque coram
Vita fidem postquam asseruit, famamque probavit
Mox voto unanimi Procerum, Clerique favore,
Ecce salutaris supremus Rector agrorum,
Quos medius lambit colubrino syrmate Padra,
Inque locum exstincti, cuius vestigia calcas,
Sufficeris; viduum posthinc recturus ovile;


image: s094

Cuius Pastorem, maestis heu sidera terris
Ereptum; aetherea caeli regione locarunt!
Sic igitur non vana meae praesagia mentis
Comprobat eventus: Tibi decessoris honores
Dum cessere, sacra superum plaudente corona;
Et terra laetante simul; nec gaudia Roma
Dissimulante sua. Ecquis enim non gaudeat alto
Evectam solio Virtutem? et praemia dudum
Debita iam merito, data non laetetur honorum?
Sed mihi prae reliquis complerunt gaudia pectus;
Gaudia ieiunis quae non velut ante Phaelaecis,
Sed sacro heroi testarer carminis ausu,
Falcatasque tuas scandens, Andine, quadrigas,
Papinii aut quatiens spumantia frena caballi;
Furstenbergiacae auderem decora incluta gentis
Accessu cumulata novo, vulgare per Orbem.
Sed dolor et luctus contracti ex funere Nati,
Indixere meis aeterna silentia plectris:
Ille redux postquam ex studiis, praeclara dedisset
Doctrinae documenta suae; canoque Parenti,
Et Patriae sese medica satis arte probasset;
In Latium excurrens Patavinam tendit ad Urbem;
Ut Meditrinaeam penetraret Apollinis Arcem.
Hic ubi mox Lauri redimitus termite frontem;
Phoebeos inter coepit clarescere Mystas.
Cumque salutifera morborum examina dextra,
Et Paduae, et Senis, nec non domuisset in Urbe:
Eximia hinc meritus doctae praeconia famae:
Roma ipsi rigidos morienti nuper ocellos
Clausit, et exstincti gelida intulit ossa sepulcro;
Quasque suas potuit, miseras sacravit alumno
Inferias, maestis ducens suspiria votis.
Ex illo heu! quantus torsit mea viscera luctus!
Viscera non fando paene exsternata dolore!
Et licet adsistant prompto mihi numine Musae,
Atque senescentes animent in carmina vires,
Tota dolore tamen lacrimabilis obstupuit mens;
Nec secus heu! languet, quam flos succisus aratro,
Radice evulsa terris. Obducta cicatrix
Vulneris inflicti, non plene occlusit hiatum;
Illius ab nimio conivent labra dolore!
Hinc amor indomiti vult laxem angoris habenas,
Totus ut in planctus miser ac suspiria solvar,
Interiusque gemam tristissima funera Nati:
Quae non permittunt, ut versibus otia fallam,
Aut luctum Musis abigam, viresque dolore
Instaurem attritas. Curis minus apta Poesis!
Sed tamen haut modicum dispelli sentio luctus,
Cum mea delatus Tibi Honos praecordia pulsat;
Ac veluti claro cum Cynthius emicat ore,
Nubila disparent, redit inque suum aethra serenum:
Sic allata Tuae recreat me gloria famae.
Propterea in praesens ne totus asymbolus adsim;
Vile Poemation tenui dispenso Camena;
Laetitiam ut parvo Musarum hoc munere tester,
Quantamcumque Tui mihi movit plausus Honoris:
Quemque Tua Virtutum, passim et praeconia laudum,
Commerito peperere Tibi, applaudentibus astris.
O Princeps Proavos factis qui ingentibus aequas;
(Si non eximiis Virtutibus anteis!)
Qua Te quaeso lyra, quo Te, Mel amabile, plectro,
Quove precor digno iam nunc Te carmine dicam?
Cui Virtutis honos, et masculus indolis ardor,
Doctrinaeque vigor, locuplesque peritia rerum,


image: s095

Et pernix animi prudentis acumen, et ipsa
Eloquii facies stricta gravitate serena;
Illustre et nullo ruiturum nomen ab aevo,
Celsius extollunt ad sacra palatia caeli.
Dic precot has raras animi quo carmine dotes
Eloquar, aut quonam condigno animabo colore?
Rectius has igitur velis obduco Timanthis;
Nube sub obscura bene cernitur auricomus Sol.
Quid, quod Honor praesens, vitae index hactenus actae,
Auguriis animum, et votis maioribus auget;
Meque iterum vatem facit, haecque oracula pandit;
Nondum hic sistet honos: sed adhuc Tibi messis in herba est
Uberior laudum, missura in saecula nomen
Sera Tuum; fastos quod nobilitavit Avorum,
Maiorumque nova superabit imagine ceras
Pluribus insigni titulis, laudumque trophaeis.
Interim ad hosce libens titulos consurgo recentes
Laetus, et ex animo praesentes grator honores;
Et simul hoc unum superaddo ex pectore votum:
Ut Tibi tergeminae prompte ancillentur in omni
Obsequio Charites, et prospera cuncta ministrent.
Irene imprimis strictim latus undique stipet,
Aurea Pompilii producens saecula Regis.
Astes Hygia Tibi sit, suppeditans Panacaeam,
Quae potis est cunctos de corpore tollere naevos.
Aurea divino fluitans de fonte Sophia,
Consilium regat, et Tua cuncta negotia formet.
Picturato oculos limbo velata pudicos,
Iustitiae cultrix Astraea, forensia tractet.
Quin et Amalthee privam rem sedula curet,
Ac locuplete penu Domini pulchram instruat Aulam.
Quodque rei caput est; demum omnia *e*r*w*t*i*k*h adornet;
Actibus intersit cunctis, et cuncta gubernet;
Gemma Megistanum haec, qua non praestantior ulla,
De caelo ducens diae primordia stirpis.
Magnum illud Numen quod si mea vota secundet,
Non erit, o Princeps, Te fortunatior alter.
Vive diu Patriae, fortunatissime Princeps;
Vive diu, et stirpis flore generosa propago.
Salve Daphneae decus indelebile lauri;
Et Clariae constans salve tutela cohortis;
Cui sacra assurgit Myrtus, cui Delphica Laurus;
Cuique Heliconiades sua vectigalia solvunt.
Vive Tibi atque Tuis, exoptatissime Princeps;
Et Titulis Virtutem innecte; atque inter honores
Emineat Doctrina Tuis asserta Camenis;
Cunctaque vesani despectet murmura vulgi.
Igneus ingenito effulget splendore pyropus;
Ast auro insertus, maiori sole coruscat.
Sic generi, generosus apex, si iunxerit arma
Doctrinae, lucis sibi plus acquirit ab illis.
Vive ergo et salve, cunctis carissime Princeps:
Tu Procerum columen; Patriae Tu sidus amatum;
Tu Generis generosus apex, et fulgida stella;
Tu Charitum suboles; Phoebi Tu dexter ocellus:
Ingenuos Tibi Laurus obit Parnassia crines;
Enthea sublimi residet Tibi vertice Daphne:
Doctrinae meritum, et morum Te sobria virtus;
Te benesuadus amor; membrorum et grata venustas;
Atque ingens oris species, et gratia fandi;
Splendidiore satu Te illustris sanguis avorum,
Vexit ad augustum meritorum culmen honorum.
Iamque vale salveque iterum, Celsissime Princeps;


image: s096

Meque Tuos inter (quod si meruisse videmur,
Efflictim precor hoc,) minimos admitte Clientes.
Sic famae et laudis Tibi maior adorea crescat;
Frigore nec gelido, nec quae marcescat ab aestu;
Ast viridis semper florescat frondis honore:
Sic Tua producant in longum stamina Parcae;
Sic Tibi semper eant anni e meliore metallo;
Sic bona Mens numquam Te deserat, et bona Fama.
Claudite nunc pueri rivos, sat prata biberunt.

IDEM In effigiem Reverendissimi et Celsissimi Principis Ferdinandi Episcopi ac Principis Paderbornensis Coadiutoris Monasteriensis.

En Fernandus hic est, Princeps qui iura benignus
Dat Paderae, populis et dabit Alpha [sic] tuis.
Cuis sifata pares tribuent virtutibus annos,
Ceu dedit imperio par Deus ingenium;
Non tamen aequabunt populorum vota precantum
Ut superet Patrui tempora laeta sui.

FRANCISCUS MACEDOLUSITANUS, de ALEXANDRI VII.P. O. M. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] Effigie, in Academia Romana, sollemni ritu proposita ac consecrata. ad FERDINANDUM FURSTENBERGIUM Eiusdem Academiae electum Principem et Summi Pontificis intimum cubicularium.

Haec facies mortalem ultra, et vicina Tonanti,
Cui lux viva oculos circum se fundit, et ardor
Igneus accendit: cui vis arcana vigorem
Sufficit aethereum: gravitas qua mixta pudore
Certat, et ambiguos in fronte relinquit honores,
Utra virum deceat, Maiestas publica, virtus
An privata magis? partim reverentia, partim
Quam commendat amor; Romani est illa Parentis,
Nomen Alexandri qui reddit, et arma refutat
Pacificus. Viden“ ut celso suspensa tremescunt
Astra supercilio? viden“ ut caelestia nutu
Ostia torquentur! Tanti est ea Numinis umbra
Expressa in tabula; cuius tamen illa gemiscit
Limite in angusto. Dolet hoc inclusa teneri
Carcere, par mundo, vel picta affectat imago
Ire ultra Lunaeque vias, Solisque labores,
Et terrae, et caeli spatium consumere. Montes


image: s097

Magnus Alexander geminos satis esse putavit
Esse sibi statuam vasta ambitione petenti.
Maior Alexander: gemini cui non satis orbes
Pro virute dabunt spatii: si postulet aequum
Ad simulacra locum: solusque huic maximus Atlas
In tabulam, aethereos si late extenderet axes,
Materiam daret aequalem, dignamque nitore
Virtutum, quas viva oculis exponit imago,
Muta quidem; supplent vivi sed verba colores.
Stat facies index animi, proditque latentes
Divitias: mentis spirat subtilis acumen,
Atque acris vigor ingenii, vis provida, pondus
Iudicii; rerumque sequax, priscique facultas
Temporis, humani collecta scientia iuris
Divinique patet: quin lex animata relucet
Fronte suis descripta notis, exemplaque morum
Composito constant vultu: facundia linguae
Vel muto sedet ore loquax. Stant Palladis artes
Expressae in facie reliquae; nec munia Phoebi
Despicit, et vatum studiis indulget, Etrusco
Maecenas melior, qui praemia conscius artis
Distribuat, iustosque merentibus addat honores.
Hae sunt ingenii dotes, quas prodit imago.
Virtutes animi digna quis voce referre
Sufficiat, quas effigies insignis adumbrat?
Indolis hic altae species: hic nobilis ardor
Promicat. It superas ignis generosus in auras,
Affectatque orbis contempto limite caelum.
Hoc pietas, hoc prisca fides, hoc insidet ore
Relligio, pudor hic habitat, candorque refulget
Ingenuus: ius fasque notis se promit apertis,
Integra vis, fortisque animi constantia, rebus
Non fracta adversis, nec rursum elata secundis.
Eminet hic prudens sollertia, et arbiter usus
Fortunae, modus in rebus, ratioque gerendis,
Sobria lex, nec sola cibis imposta, sed ultra
Insinuans, motusque animi moderata rebelles;
Omnis in effigie spirat virtutis imago.
Quisquis amat documenta piae describere vitae
Discat ab hoc vultu: mutus color ille magistros
Vocales superat: faciet compendia, cernat
Qui tabulam. Haec specimen doctrinae, haec regula morum est.
Hanc tu Palladii Princeps clarissime ludi,
Aonidum decus, et Germanae gloria gentis,
Furstenberge tuis propone sodalibus, Umor
Quos iuvat: hic sapiens umor, quem nata cerebro
Docta MinervaIovis secum deduxit, et undis
Castaliis mixtum Parnassi e culmine montis
Volvit agens agmen, Chisias quo nectare Quercus
Imbuit, et triplicis respersit sidera Montis.
Hanc expone palam, doctaque in luce videndam
Constitue, et cuius propius datur ora tueri
Fausta sorte tibi, procul hanc da cernere: nobis
Est satis hoc speculum, qui Te virtute minores
Fortunaque sumus: tabula descripta legemus
Signa animi, mentisque notas; spirabit imago
Numen Alexandri, superumque afflabit honores.
Hoc opus, hoc studium documenta expressa colore
Discere ab effigie, quod si non omnia muto
Ore docere queat, Tu Furstenberge docebis,
Et tua nos aliquid conspecta iuvabit imago.



image: s098

FRIDERICI HÖNINGI, Arensbergensis, Canonici Praemonstratensis, Propempticon. AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, Canonicum Paderbornensem et Hildensem, Romam proficiscentem, An. M.DC.LII.

Exue magnanimum curis, generose viator,
Pectus, et ad sanctam tutum proficiscere Romam
Laetus iter; quo mira vocant spectacula rerum,
Seu quae prisca dedit, seu quae nova parturit aetas;
Nec minus antiqui species angusta senatus
Allicit, et magni praesens facundia Chisi,
Qui vel ab Angariae longinquis finibus unus
Sufficit, ut visisse velis; ubi fama perennat
Illius, et quascumque abiens peragravit Athenas,
Chisia perpetuos virtus exhalat odores,
Atque tuos urget sua per vestigia gressus.
Ingrata tardare mora natalis euntem
Hinc metuit dulcedo soli, lacrimaeque Tuorum.
Non illi iam limen habent, non colla fatigant,
Sed tantum faciles optant ad carbasa ventos.
Nam non e patriis maestus regionibus exul,
Vel peregrinus abis ad inhospita litora Ponti;
Est notum, qua tendis, iter; Roma, altera nobis
Patria, quae firmis iunxit sibi nexibus orbem,
Humanumque genus communi nomine Cives
Dixit, et his longe gremium venientibus offert;
Praecipue si quem Germania mittit alumnum,
Imperii quoniam Romani servat honorem.
Illa domi neglecta bonis Urbs gaudia magnis
Pensabit, nec parva feres solacia fratrum.
Dum sincera pios probitas augebit amicos,
Atque imitatrices cognati sanguinis artes.
Quare nec timidum vano terrore repellant
Et varii casus, et tot discrimina rerum,
Quis [orig: Queis] Anchisiades terris iactatus et alto
Ausonii tandem superavit litora regni.
Digna per ingentes adverso tramite rupes
Et fluctus est Roma peti; sic itur ad Urbem,
Qua nihil in terris complectitur altius aether.
Te vero melior sors Ferdinande manebit,
Qui Phrygium pietate ducem sanctissimus Heros
Vincis, et ut nullam meruisti Numinis iram,
Sic armis potiorque fide continget Achates,
Et toto aetherii securos agmine passus
Praecurrent volucres, quorum vectricibus alis
Ire per immensos tractus terraeque polique,
Et vasti spatia ampla maris, plus Herculis ultra
Hesperias metas, et iam non ultima Thules
Regna licet, duratque eadem constantia vultus
Impavidi, quamvis irato percitus Euro
Aestuet, et tumidos extollat ad aethera fluctus
Hadria, vicinae celsis aut nubibus Alpes
Involvant dubia trepidos vertigine sensus.
Si latus Aligerae tantum custodia turmae
Munit, Achilleo stat quivis tutior aere,
Et videt immoto, vana formidinis expers,


image: s099

Lumine praerupta valles de caute profundas.
Frustra tum vasto laxat rex Aeolus antro
Armatas hiemes, frustra mare turbine perflant
Tyrrhenum irati fratres: fragor occidit omnis,
Irritaque in vanos abeunt conamina ventos.
Unde sed hic animus Geniis caelestibus, unde
Par animo virtus, et qualis causa clientem,
Quis favor astrorum tantam sperare salutem
Nunc iubeat, frustra vatem prohibente Minerva,
Dicere me Charites urgent. Vos, ille remotum
Dum disponit iter, quibus est tutela per omnem
Parnassum, et puro torrentes flumine rivos,
Bellerophonteo mecum praecurrite campo
Caelicolae, vestrosque bibant mea guttura fontes.
At Tu cui merito, quantum adiutoribus istis
Ingenium, et totis utens industria nervis
Assequitur, nondumque tamen respondet amori,
Aut minimas vario solvit pro munere grates,
Impensum Fernande fero, pars maxima nostri
Et decus eximium studii, concede labori
Vel veniam, dexter mihi vel tuus adsit Apollo,
A quo docta tuae manant exordia laudis,
Et claram antiquis famam natalibus addunt.
Nam velut illustri Maiorum sanguine constat
Integra Nobilitas, raroque exsurgere virtus
Ad sublime solet generosi culmen honoris
Auspiciis evecta suis; ut equestribus hastis
Iura novum prohibent hominem decurrere ludi
Teutonici, nec sacra patent subsellia coetus,
Ex quo deligitur sceptroque pedoque verendus
Antistes Princeps; idemque nec omnibus aulae
Utilis officiis, quamvis sollertia summas
Intendat vires, si non respondet origo
Ducta per Assaracos, et avos, atavosque, patresque,
Et proavos, simili nupsit quis [orig: queis] femina stirpe.
Si sic Phoebea nascuntur origine vates,
Et frustra leges, praeceptaque docta palaestrae
Pegaseae erudiunt, quem non genuere Camenae,
Entheaque a cunis cui non est insita virtus,
Et mox Aonio caluerunt sanguine venae:
Lis tua praecipuos circum cunabula Montes
Exercet, tanti maneat quem gloria partus.
Vindicat inde suum nativo iure Nepotem
Ascribitque solo mons Furstenbergius alto;
Mons quem non renuat summis ex montibus unum
RomaPalatinos iuxta considere colles,
oldenburgiaco (Wedekindum agnoscit aviti
Stemmatis auctorem) tamquam de sanguine cretum,
Ut tantae documenta probant certissima stirpis,
In rubris eadem signata emblemata scutis,
Et locus antiqui dictus de nomine castri,
Augustosque lares ingenti limite monstrans,
Quos Princeps non una manus communibus armis
Quando ruit; subito fato meliore resurgens
Mons non indecori sedem de clade notavit, [note of the transcriber: Wortspiel: Princeps Mons = Fürstenberg]
Et primum in censu nomen descripsit equestri;
Nec Procerum quis se, niteat licet aere vetusto,
Westphalaque antiquas ostendant atria ceras,
Esse parem iactat: nam Mons subsellia Princeps [note of the transcriber: Wortspiel: Princeps Mons = Fürstenberg]
Summa tenet; de iure licet certare secundo.
Non tot GraiugenasTroianus ad ardua natos
Instar montis equus latebrosa effudit ab alvo,
Quot quantosque suae Patriae fecunda saltuti
Ex hoc Nobilitas Heroas monte creavit,


image: s100

Et nondum fessa auspiciis felicibus edit:
Nescit enim mutare vices, sed fixus in omnes
Cognatos procedit honos, et pulchrius orta
Posteritate viget semper, prolemque sequuntur
Fata parem stabili servantia lege tenorem.
Non tamen hinc minus in partum sibi iuris eundem
Vindicat, et specimen deprendit in indole docta
Musa sui generis, quam primo in limine vitae
Nutrix Cyrrha fovet, collisque biverticis alta
Inter Apollineas pepererunt culmina lauros.
Enthea non alios novit natura Penates,
Et genium cum luce dedit; cognata Poesis
Excepit viridi venerabile pignus in herba,
Lustravitque sacros radiis felicibus ortus
Phoebus, et in media posuit testudine cunas.
Te nascente iugo rupes Heliconia toto
Intremuit, motuque suae nova gaudia silvae
Aonius testatus apex, nec largius unquam
Sacra Caballino manarunt flumina fonte.
Omnia quae ne vana putes, certissima rerum
Argumenta fidem faciunt: tam fervidus ardet
Quisquis enim agnatas Musas, nec segnior artem
Naturae ingenuam iunxit, supraque minores
Multum instans annos non infitianda [orig: inficianda] Camenae
Carmina Pindaricae ingenii vi praecocis edit;
Nec carum seponit opus, divortia quamvis
Abripiunt studiorum alio, curisque quietem
Miscere, et lusus fortuna indulget inertes.
Quisquis is, hunc Helicon germanum agnoscit alumnum.
Si decet, ut gentis titulos monstrare vetustos
Mos iubet, ad cunas versusque accedere testes
Pierii generis, quorum indubitabile stemma;
Florida post nati Phoebi cunabula, nulli
Tam laeto Ascraei plauserunt murmure coetus.
Tota tibi ingresso Clarium, Fernande, theatrum
Ardua primorum assurgunt subsellia vatum,
Et certant praebere locum, frontique merenti
Laurea concordi decernunt praemia voto.
Talia ne nostrae temerent encomia laudum
Aonides, iuvat illa suis depromere verbis,
Et lassae interea vires concedere linguae:
Restat enim pars longa viae, magnum aequor arandum
Virtutum; vix Musa ratem de litore solvit,
Si spirent tantae cursuram laetius aurae.
Hinc tua cum Boius legisset carmina Flaccus,
Balde pater vatum, Suadaeque medulla disertae,
Quis novus, exclamat, tenerorum lusor amorum
Angarico, vel Sulmo tuo de fonte resurgit?
Quicquid Callimachi, Galli, dulcisque Tibulli
Manat adhuc, missi sunt pleni hoc nectare versus,
Et nisi iam tiliae starem radice profunda
Firmior, ad suaves carum sequar Orphea cantus.
Heinsius inde tui Paeligno a vate secundus
Post elegos visos maiori exarsit amore,
Quodque prius non sis, lugens ait, agnitus usu;
Ut meus es primus descriptus pectoris albo,
Sic decuit noster fierent tua carmina partus
Inter adoptivos princeps, Fernande, legendus.
Si quid et Heinsiacae poterant praestare Camenae,
Te Iava, te Brasili, Ganges loqueretur et Indus
Dia Sophocleo tua carmina digna cothurno.
Allabi potuit Bartholde optatior aures
An vox ulla tuas? illum qui pectore numquam
Seponis, sed ubique pio fers ore manuque.


image: s101

Te postquam videre novas auctore Camenas
Vossius, Ingelius, nec tantum nomen Amandus;
Accumulant plausus, et candida corda fatentur,
Quod non ingenii decoret laus sola Batavos,
Et ne praeripiat metuunt Germania palmam,
Si quondam plenis spes tanta adoleverit annis.
Illo Chisiades bellantis maximus orbis
Tempore Westphalica degebat in urbe sequester,
Ut pacem terris et redderet otia Musis.
Hunc etiam decuit nostram componere litem;
Iam Furstenbergae a claris Maioribus ortae
Noverat illustrem stirpem, dignamque putarat,
Chisiaci cuius legerentur nomine versus.
Illa tuo stimulos sub pectore gloria fratris
Fixit, ut egressus montem, vicinaque cogens
Montibus, auderes primis celebrare vetustae
Carminibus quercus frondosa cacumina, quali
Insigni sublime refert gens Chisia robur,
Aptum opus heroo plectro, magnique mereri
Chisiadae studium, et veteris suffragia laudis:
Quo tamquam Princeps ducas bullata iuventae
Agmina Teutonicae, qua convenit ire per artes,
Et se nobilibus praestare parentibus aequum.
Ergo certa tuae, tanto sub iudice, vatum
Cui chorus assentit, Fernande, propaginis auctor
Est tam Parnassis, quam Furstenbergia mater.
Rectius agnoscis, sacrisque amplexibus ambas
Stringis amans, geminasque, decus mirabile, cunas
Defendis: nec enim res haec contraria vero.
AoniisHelicon postquam migravit ab oris,
Et montem Musae, lauri, fontesque secuti,
Delegere novos in Principe monte [note of the transcriber: Wortspiel: Fürstenberg] Penates;
Et quos immensum spatium diviserat ante,
In montem arcanis coierunt nexibus unum,
Qui nihil antiquo generis de culmine perdens
Crevit, et imposito contingit vertice caelum.
Illa quidem Aligeris non aversanda Patronis
Ornamenta, pia quorum linguaque manuque
Unum opus aeterni laudes celebrare Tonantis.
At si sancta magis divinae insignia stirpis,
Virgineique iuvat propior cognatio vultus;
Non minus in casto fulgent decora ista cliente:
Nam trabe de gemina, qua constat gloria gentis,
Altius in superas virtus enititur auras.
Ipse autem genus et proavos, quaeque edidit alter,
Vix se digna putat; sua sed non maxima laudum
Sunt studia, et quicquid claris Heroibus aptum
Discere; Romuleae laurus Parnassia palmae,
Et sibi caelestis dat palmam gratia Musae.
Haec illum, Aligeri, vestro generique choroque
Inseruit; vestri similis latet integer imo
Pectore, nec dubiis erecti promicat oris
Angelus indiciis, votis concordibus omne
Quicquid amatis amans, vobisque invisa perosus:
Talibus ornari titulis Heroa decebat,
Et propiore gradu virtutum attingere caelum
Debuit, Argolicae lectissima robora pubis
Sanguine, virgineo Vestam superare pudore,
Quamque fuit iuris Nasica tenacior esse,
Quem Procerum Paderae, quibus est ius sacra tuendi,
Nobile concilium, caelesti munere dignum
Censuit, ut domina deponat in urbe Libori
Praesulis ossa pii, Phrixeo opulentius aurum
Vellere, et antiquo regni durabilis omen


image: s102

Certius Ancili, Phrygioque potentius angue
Antidoton contra pestis letale venenum.
Vidit id, et grata celebrat Mimigrodia voce,
Quae quo servavit venerabile tempore corpus,
Libera ab assuetis morbis, intactaque bello
Virgo per Europam peperit celeberrima pacem;
Sed bello gravior pacem iactura secuta est,
Et dolet, amisso spolio seu divite Colchis,
Cum pia depositos artus Padiborna recepit;
Exsilit haec contra, et palmas ad sidera tollit
Palladio recreata suo, Martisque frementis
Infaustas oblita vices, meliore nitentes
Sperat sole dies, quales sub Principe nuper
Furstenbergiaco fulsisse recogitat annos,
Saecula primaevo fluerent cum fusa metallo.
Sic tutelaris spondet praesentia Divi,
Et novus optato Theodorus nomine Praesul,
Sollicitus magni cultus augere Patroni,
Atque suis titulis Patriae coniungere Patrem.
Tu quoque quae tanto ditabere Roma monili,
Sunt tibi quantumvis plenissima templa beatis
Exuviis, nec habent numeri sacra lipsana finem,
Gaudebis tamen, et vincentem pondera gemmam
Exiguam aeterno reverens dignabere cultu,
Cuius opem medicam cum crebro senserat usu
Purpurei decus eximium Caraffa senatus,
Quique illi meritis par est ostroque Latino
Chisius, et populus late antiquissimus Umbri:
Non alibi illius magis est memorabile nomen,
Non alii cultum Proceres ardentius urgent.
Hic miranda cliens ne nesciat acta Patroni,
Iussit ut Aduatucis [orig: Advaticis] expressa decentius orbem
Vita typis vastum, Bollando auctore, peragret:
Ille autem aeterna grandem molitus in urbe
Ex Pario saxo impensis regalibus aram,
Ut cineres optat decorent sacraria veri.
Quos, Fernande, ferens ex donatoribus unus,
Atque tuum faciens donum commune ferendo,
Non tibi pro tanto deerit par gratia facto,
Collegisque tuis; et sanctum quisquis adorat
Munus; erunt illi digni nova praemia cultus,
Plena relaxata noxa indulgentia poenae.
Atque adeo multum ad Divi iungetur honores,
Marmore cui primum depicto altaria surgunt,
Ardua mox simili sub nomine templa sequentur.
In quibus assiduis Panchaei urentur odores
Ignibus, et noctem vincent laquearibus aureis
Pendentes lychni, vixque atria vasta tabellis
Sufficient, voti quas compos Roma dicabit.
Sive igitur, sancti Aligeri, vos pignoris huius
Tangit honos, cari seu provida cura clientis,
Tantos ille rogat non uno iure favores,
Et meruit, quascumque sacer lustraverit oras
Hospes, ut occurrat custodia fida locorum
In varias divisa acies; pars praevolet una
Ostendens iter incertum, turma altera tergum
Muniat aversum, numero praestantius agmen
Cingat utrumque latus; procedentemque secundis
Auspiciis ducat; donec qui praesidet arci
RomuleaeMichael, det tutam figere sedem;
Iamque satis Latiis imbutum moribus, oris
Incolumem patriis simili sub lege remittat:
Namque is sidereo plenissimus agmine trames.
Cum tumidae Babylonis erat sanabile quondam


image: s103

Vulnus, et Eoae terrae promissa nepoti
Venturo veteres habitu tenuere parentes
Arva peregrino, nondumque immota maneret
Sedes, sed dubio mutarent vela penates
Per crebras mutata vices, coluistis eosdem,
Accestisque viae comites; per proxima Bethel
Rura, ubi laxatis patuerunt sidera valvis,
Scalaque subiectam descendens attigit imis
Tellurem pedibus, per quam longo ordine visi
Continuo vacuas placati ad Numinis aures
Ferre preces hominum, moxque illis dona referre.
Hic [orig: Hīc] vos excepit numerosi seminis auctor
Hospitio, et comes in tenebras abeuntibus ivit
Obscurae noctis, metuens hic [orig: hīc] fratris ob iram
Offensi sibi, vestra, quibus custodia Idumes
Tradita, conspexit denso castra obvia Iacob
Agmine, et ancipites dimisit pectore curas.
Improba sed postquam sanctis genitoribus aetas
Successit, Patrumque scelus vicere nepotes,
Et tot victa malis vesana a gente recessit
Alma Fides, Pietasque comes, migrastis et ipsi
Quaesistisque novas sedes, ubi temperat orbem
Urbs septemgeminos tollens ad sidera montes,
Omnibus imperium sacrum quam gentibus esse
Omnipotens genitor iam tum tenditque fovetque,
Exiguis regnum cum finibus orta tetendit
In geminos axes, parvaque a sede profecta
Dispersit claro Phoebi cum lumine fasces.
Ut peterent illinc divina oracla profanis
Legibus assueti, emisit quos Roma colonos,
Aut scripsit socios, aut victos durius ursit.
Hi dum sancta Petri tendunt ad limina gressum,
Non illis summa custos de rupe vocatur
Pan ovium, ductorque viae Cyllenius ales;
Sed magis aethereos aulae stellantis alumnos
Per pia vota rogant comites, qui certa dedistis
Signa per Ausoniam stabiles fixisse penates:
Nam non Aligeros inter tam maxime Princeps
Palmifero sparsam, Michael, Samaritida colle,
Aut quae rura Thabor late sublimis opacat,
Ardua quam tibi conspicuus Gargana sacrasti.
Sic tua quantumvis, Gabriel, non vidimus ora,
Est tamen haud obscura fides defendere fines
Praesentem Italiae, cingit quos Laurea silva.
Te decet hic locus in toto sanctissimus orbe;
Ad quem sidereas venit delapsa per alas
Illa domus, non ampla quidem, nec marmore splendens,
Sed quae de fulvis constructa palatia tignis
Vincit, et immenso poterit contendere caelo,
Si decus exiguis famamque dat incola tectis.
Hic nam Virgo parens intacta Numen in alvo
Concepit, gessitque pios sine semine partus;
Cum nova Jesseae tuleras mandata puellae.
Inde tuae fidei custodia credita mansit
Si laris, et secreta patent penetralia castis,
Quos procul extremo venientes obvius orbe
Excipis arcanis adytis, vix purior illo
Advena sidereum meruit contingere limen.
Non te certa tenet statio primoribus unum
De septem Aligeris, Raphael, sed permeat omne
Indefessus iter caelique solique, nec ullum
Humani genus obsequii subterfugit ardor.
Iam peregrinanti similis peraque decorus
Te baculo instructum comitem poscentibus addis,


image: s104

Mox caeli convexa petis fulgentibus alis,
Quo propiora vocant supremi tecta Tonantis,
Atque amor, et liquidis flagrans alit ignibus aura.
Quare ades, et sacros gressus in limine primo
Excipe Fernandum e patria proferre parantem,
Natalique novum columen devinctus Achati
Cinge aliud latus, et renoves miracula prisca.
Nam tantos caeli si quis sperare favores
Ausus adhuc, si quem tulerunt haec saecla Tobiam,
Alter hic est, primo similis sic moribus, albi
Excludunt ovis velut ova simillima cygni.
Certa Patris sancti suboles, quem nostra Catoni
Opposuit similem vitiis grassantibus aetas,
Et dedit illustre exemplum, rectissima clarae
Quem debet servare modum Paedia iuventae.
Illi iuncta fuit thalamis par omnia coniux
Nobilibus, merito numeranda Heroidas inter;
Cuius thesauros si quis spectare cupisset,
Ostensura foret non gemmas illa, nec auri
Pondera, sed sacra reduces e gymnade Gracchos;
Qui melior gazas census supereminet omnes.
Omnis in Ascaniis amborum cura parentum
Stabat, ut imbuerent monitis, animosque timore
Numinis armarent, teneram ne crimine mentem
Foedarent ullo, socios et labe notatos
Effugerent, quoniam fallax latet anguis in herba.
Atque utinam meritis longaeva excedere vita
Nestorei metas aevi, mortalia nondum
Mors illis caeca clausisset lumina nocte!
Quanta darent documenta viae, quantisque ferirent
Aethereos orbes precibus, praeberet egenis
Quantam dextra stipem duros miserata labores!
Digna foret pietas quae per Te tecta subire
Aulae sidereae, solioque adstare Tonantis,
Et caelo Aligerum comitem deducere proli,
Quam velut ad solos nutus et iussa paratam
Surgere, flagranti complectebantur amore.
Sed licet his placida compostum pace quiescat
Corpus, vivit adhuc, et caeli vescitur aura
Pars melior, sanctosque polum colit inter ephebos
Spiritus, unde videns manifesto lumine terram,
Fataque natorum curans, praesentibus orat
Haud precibus tantum ductorem ex aethere mitti;
Sed simul exuviis carnis tardantibus expers
Gaudet celsa piae comitari ad moenia Romae,
Quo non ire iubet rutilantis syngraphus auri,
Vel mortalis Hymen, qualis cum causa Tobiam
Impulit e patrio peregrinum abscedere vultu,
Ille tamen tanti nactus moderamen Achatis,
Qui duras mollire vias, caroque nocentem
Ardorem capiti depellere visus, et imbres
Nubibus urgentes gravidis suspendere, quamvis
Obscurum pluviis caelum maduisset ab Austris.
Qui iussit vasto minitantem gutture piscem
Extrahere, et iecoris fibras servare potentes
Vincere terrificis errantia spectra figuris,
Felque tenebrosis lucem reparare nitentem
Luminibus validum, ac amissos reddere soles.
Rettulit ille idem Gabelo credita gazae
Pondera fulgentis, nec prima nocte maritas
Illum permisit taedas mutare cupresso.
Tum ne longa magis lassaret vota parentum,
Incolumem tandem maestas deduxit ad aedes,
Magnaque sollicitae portavit gaudia matri.


image: s105

Ille autem subito liquidas abscessit in auras,
Et rursum caeli stellantia templa petivit.
Inde tot hunc nostrum vicibus rediturus in orbem
Ire volet quoties referens virtute Tobiam.
Ergo tibi tantum comitem sperare licebit,
Cuius ab illustri cessit procul indole lucri
Fulvi sacra fames, nec toto explebilis Hermo
Argenti sitis, aut luxus, et inanis honoris
Ambitiosus amor; quaerunt qui talia, fallax
His merito insidians natura instraverit aequor,
Quodque parant sit ventorum, nullaeque senescant
His puppes, medio nec sit fiducia portu.
At meliora viae sanctae sint omina, suasit
Quam pietas, iustumque animi ditescere veris
Propositum gazis: non haec nova causa Latinum
Urget iter, secum iunctas virtutibus artes
Ex Capitolino in patriam deducere clivo,
Unde pii quondam intulerant haec munera Patres
Angariae: superest nam Saxea nomine prisco
Clarus in Urbe locus; non hoc praerupta dederunt
Saxa, sed a nostris venientes Saxones oris,
Quos frustra sperans sanctae submittere legi
Par titulo magno Carolus, secreta Tafanae
Quam simulacra diu, et nigra formidine lucos,
Ceteraque aspicerent irritamenta vetusti
Erroris, veteres alio migrare colonos
Iussit, ubi culti vestigia nulla manebant
Mavortis; tum magna pio ductoribus usa
Haud dubie Aligeris pars ivit tramite Romam,
Nec velut externis vixit regionibus hospes,
Nacta schola tectisque locum, et civilia iura.
Quam fuit his, patruisque tuis et fratribus aequa,
Tam via, tam longi facilem se meta laboris
Roma tibi exhibeat, nihil illuc obstet eunti,
Non mare, non tellus, celsoque minantia caelo
Culmina, non torta saevi vertigine fluctus;
Quae vehit, in navem volucrem sit nulla potestas
Imbriferis Austris, placidus sed militet aether,
Et spiret tepidi clementior aura Favoni:
Te metuant avidi, suboles Neptunia, pisces
Et rabidae terrere ferae, in frondentibus alter
Sis Orpheus silvis, inter Delphinas Arion.
Non est a Stygiis ea pax speranda procellis;
Hic tuus imprimis quare contrarius hosti
Communi vigilet Mars, ales Magne, ligetque
Semotum procul a terris, conubia turbet
Ne Venus, aut turpi luxu comitata Voluptas.
Hos fugit ingenui non una clade pudoris
Infames scopulos; meliori posthabet illam
Consilio, fecitque fidem servare per omnem
Aetatem casti decus inviolabile floris.
Laus sua coniugio quondam, nec cognitus orbi
Virginitatis honor, cum deforet incola vasto
Terrarum spatio, et legi mensura vetustae
Ultima, quam natus casta de Virgine Virgo
Attulit, et studio complendi accensus Olympi
Vesanos thalami decrescere iussit amores.
Inde sibi, melior quorum sententia sedit
Mentibus, e caelo divinas quaerere Nymphas
Illustres coepere animae, nec taeduit illas
Desuper in castos animosque manusque venire,
Candida felici genituras nomina partu,
Quis [orig: Queis] neque dilectam prolem Sipyleia mater
Praeferat, aut duram moveat Latonia litem.


image: s106

Ex his, quae forma pulcherrima, Theiosophiam
Immensis dotatam opibus, nec stirpe minorem,
Conubio iunget stabili, propriamque dicabit,
Castaque caelestis paranymphus in oscula mittet,
Omnes ut tecum felices exigat annos.
Fortunate nimis; non si Lavinia taedas
Clara tuas optet, generum Thetis omnibus undis
Aut emat, aethereos unquam mutabis amores.
Interea simul innumeris rebusque locisque
Sufficiens virtute cita, dum perdius haeres
Aliger illustris lateri pernoxque clientis,
Si quibus incolumem votis exposco Patronum
Servari, tua dent vires suffragia, nostris
Quae precibus desunt, faciles et Numinis aures.
Qualis ut abscedit (votorum haec summa meorum)
Urbibus Ausoniae visis populisque revertat
Integer a vitiis, animum virtutibus auctus,
Artibus ingenium, varioque exercitus usu;
Et postquam his studiis processit longius aetas,
Non ultra privata fluat, nec clausa teneri
Mens excelsa domo possit, sed publica quaerat
Consiliis Patriae ipsius requiescere moles:
Perque gradus summi teneat fastigia honoris;
Haud tamen illa meas extinguant sidera magno
Lumine scintillas, lucis vix nomine dignas,
Qui licet ingenii sim dotibus omnibus impar,
At praestare fidem sinceraque corda paratus.
Sic ubi Teutonicis frondosa cacumina silvis
Explicuere comas, arbuscula tenuia quercus
Stant inter, cernique in iisdem montibus audent.

EIUSDEM AD EUNDEM Elegia

Fas generose tuum fuerat, Fernande, clientem
Gaudia Pieriis significare modis,
Qualia Romanam felix adventus in urbem
Ceteraque adventu non leviora ferunt:
Sed sensi tecum Angaricas abiisse Camenas,
Namque sequi Phoebum debuit ille chorus.
Me vero Alpinis divisa absentia saxis
Sollicito vacuum non sinit esse metu.
Ille meas rigida strinxit torpedine venas,
Et fluere e sicco carmina fonte vetat.
Si tua successu simili vestigia vertis,
Quam cupio hoc spatium temporis esse breve!
Cumque suo Phoebo redeunt, quae nobile cingunt
Obsequio stabili Numina docta latus.
Tunc aberunt omnes curae, chartasque Patrono
Carminibus plenas obvia Musa feret.

EIUSDEM VOTA Pro incolumitate Ferdinandi Episcopi et Principis PaderbornensisKal. Ianuarii An. M. DC. LXVII.

Omnia tempus habent: recte, Celsissime Princeps,
Tempori agit quisquis convenienter, agit.


image: s107

Quae modo Memnonio procedit ab aequore, et annum
Prima novumfaustis incohat auspiciis;
Haec est illa dies, qua munere, carmine, votis
Te decus ut venerer praesidiumque meum,
Non tantum officiis lux debita talibus urget,
Non mos in toto qui vetus orbe viget:
Sunt quae me propius tangunt; sunt, inclute Princeps,
Cuncta meae ingenti nixa favore tuo.
Sed facile ignosces Maecenas unice, nullo
Tot tua quantumvis munere dona colam.
Munera nulla mihi, non aurum, aurique cupido,
Quam vitae et studiis quod satis est, satiat.
Te quoque, quod non est dubium felicius esse,
Sumere non aeque, quam dare dona iuvat.
Spes minor est veniae, vix excusabile crimen,
Carmine me nomen non celebrare tuum.
Aut memorem saltem meritorum ostendere mentem,
Digna quibus reddi gratia nulla potest.
Carmina iure fero: quia cultu carmine facto
Vix est Principibus res magis apta viris,
Qui celsum magnis munus virtutibus ornant,
Et quia digna gerunt carmine, carmen amant.
Vel quos Pieriis, qualis rarissima phoenix,
Delectat studiis excolere ingenium,
Quaque regunt, quando permittit cura regendi,
Non dedignantur tangere plectra manu.
Non solum ut Princeps carmen, Fernande, mereris,
Non sola [orig: solā] illustris nobilitate domus;
Non animi solis virtutibus, indole, factis,
Quis [orig: Queis] genus, et summos condecoras titulos.
Sunt Maecenati, sunt debita carmina vati,
Carminis et vatum carmine dignus amor;
Si mihi maiores essent in carmine vires,
Aut non tam parce potae Heliconis aquae,
Non alium quam te celebrarem: pagina nostris
In libris sine te nulla legenda foret:
Sed premit audentem gravitas et copia rerum,
Nec possum coepti pondera ferre mei;
Sola igitur quoniam bona verba et vota supersunt,
His sine nulla mihi praetereunda dies;
Incolumi laetus, quo non est carior alter,
Ut ter Alexandro septimus annus eat:
Et redeat toties semper felicior; aequent
Nestoreos donec prospera fata dies.
Tum plenum meritis aetas sine fine beatum
Septima, quae caelo transigitur, faciat.
Haec desiderii, votorum haec summa meorum,
Metaque, quae dextris non caret ominibus.
Nam cuius reparas, et splendida condis honori
Templa, Deus vacuas non sinet esse preces.

GUILIELMUS HESIUS e Societate Jesu AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUMAlexandri VII.P. O. M. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] cubicularium intimum, cum ab illo Sanctitatis suae effigiem nummo expressam accepisset.

Nomen Alexandri, sanctosque in imagine vultus
Nuntius aeterna missus ab Urbe tulit.


image: s108

Hoc tulit ille mihi munus, nil tale merenti:
Testor me pavidas tunc habuisse manus.
Hoc munus, Fernande, tuum est; hunc solvis honorem
Vatibus, haec illos praemia ferre iubes.
Quos inter cum me numeras, ultroque salutas,
Non puto te Musas consuluisse tuas.
Nec tua, quam veneror, me sic deludit amantem
Gratia, ut hoc munus me meruisse putem.
Non mereor. Sed habet mens hoc generosa, favore
Ut quos non dignos invenit, esse velit.
Esse velim certe. Testor violabile numquam
Pignus amicitiae quod cupis esse tuae.
Non ego, Lethaei biberem si fluminis undas,
Excidere hanc credam pectore posse meo.
Scilicet ipse mei memor illa merentis Amici
Deditus obsequiis semper amantis ero.
Quid loquor? Exiguum est quidquid promittere possum,
Promissis quivis dives ut esse queat.
Sed tacuisse nefas; urgent data dona; iubentque
Sanctus Alexandri vultus, et ora loqui.
Quis decor est illis! ut puro fusa metallo
Divinae speciam simplicitatis habent!
Argenti lucem lux altera vincit, et auget,
Qua neque Luna suo plena decore micat.
Non ego nunc illam, sit quamquam argentea tota,
Abditus obscura nocte videre velim.
Plus lucis, dum nox operit caligine terras,
Nummus, at e vultu quem gerit ipse, dabit.
Heu! nox alta meos premit et longissima Belgas,
Quam belli nubes taetra, minansque facit:
Nec spectare diem datur, aut sperare propinquum:
Noctem hanc solari Cynthia nulla potest.
Ille pii Patris spondet solacia vultus,
Illum oculo gratae lucis amante sequor.
Quaeque darem pedibus, sed nummus non habet illos,
Audeo sacratis oscula ferre genis,
Et, quantum patitur summae reverentia frontis,
Unum hoc, cum gemitu verba morante, loqui:
O Pater! o! si quid natorum vota tuorum,
Et tua pro natis cura laborque potest;
Da Pacem: Tua sensa Tibi, tua verba remitto,
Et quae Tu superis, haec Tibi vota fero:
Vota movent superos: Et Te tua vota movebunt:
Cum superis eadem Tu quoque regna tenes.
Vota movent, scio, Te: quia magnum est pondus in illis.
Pax Tibi, plus aliis, pro dolor! arma placent.
Arma placent aliis, nobis eadem arma minantur:
Praesidium in tantis Tu potes esse malis.
Utque potes, sic esse voles: complecteris omnes:
Communem Te scis omnibus esse Patrem.
Percipis, et nostros sentis, tua vulnera, casus;
Plusque etiam quam nos, quod patiaris, habes.
Scimus; et hic animus vultu se prodit in illo,
Quo toties Paci templa dicata subis.
Invideo tibi Roma; tibi namque illa tueri
Ora, decus mundi deliciumque, datur:
Ora, tibi Pacem, Pacisque precantia mores,
Cum pro te supplex vota, precesque facit.
Et frueris voti pretio. Nos sola, tot enses
Inter, adorandae frontis imago iuvat.
Et quantum tamen illa iuvat! Si, qui dedit illam,
Spirantes vultus cernere, et ora daret,
Et pia sacratis daret oscula figere plantis;
Quale animo robur surgeret inde meo!


image: s109

O cupiam, Fernande, licet bis sena propinquent
Lustra mihi, ignotam solus inire viam,
Solus et Alpinas ascensu vincere rupes,
Solus et irato ducere vela mari.
Quae mare, quae tellus, quaecumque pericula caelum
Obiceret, finis vinceret illa viae,
Finis Alexander. Quem per Te cernere tantum
Si liceat, maius nil dare Roma potest.

HENRICUS BÖNNINGHUSENWestphalus e Societate Jesu DE VILLA COLLINA, In quam animi causa Ferdinandus Episcopus et Princeps Paderbornensis secessit, mensibus aestivis An. 1668.

O Sennae decus, o beata villa!
Villa an diceris, an vocaris aula?
Villa es rustica vilico incolente:
Dum Princeps habitat, vocaris Aula.
Non tu marmoreis quidem columnis
Celsam porrigis inter astra frontem:
Ornatum domui dat inquilinus:
Ex illo pretium, decusque ducis.
At ne te pudeat velim, quod ipsa
Tecto sis humili, nec eleganti,
Dum Celsissimus hospes est; superbam
Magni nominis aemularis arcem.
Non alto aggere valla te coronant,
Quae lentis aqua fluctibus flagellet:
Non fulgentibus hinc et hinc sarisis
Stipat Martia militum caterva:
Tamen te foveis aquisque cinctam
Pons versatilis undequaque munit.
Es sedes Charitum, domus Voluptae [sic]:
Iunctae sic Naiadibus leves Napaeae.
Quam grata undique frondium corona
Verrit sidera quercuum theatrum?
Quali murmure mutuis vicissim
Hic pinus sociam comis salutat?
Hinc densum nemus, aequor inde Sennae,
Et silvestria pinuum virecta
Oblectant studio levis Dianae.
Hic [orig: Hīc] Princeps procul aulico tumultu,
A curis vacuam laboribusque
Tranquilla recreat quiete mentem.
Non hic auribus obstrepunt clientes,
Causarumque forensiuum patroni;
Non clangor litui, tubaeque plausus.
Non hic nobilium, Ducumque coetus,
Non fulgens famula cohorte pompa,
Raptos dissipat abstrahitque sensus.
O villa incluta! digna nominari
Phoebi et Pieridum domus sororum.
O felix nimis, o beata villa!
Felix Principis hospitantis aula!
Curae hic longius exulent, nec ullos
Admittas, precor, Hospitis dolores.
Illi dum placitam dabis quietem,
Debemus Tibi Patriae salutem.



image: s110

HORTENSIUS MAURUSVERONENSIS AD FERDINANDUM Episcopum et Principem Paderbornensem de acidula Smechtana, seu fonte Mellito. An. M.DC.LXVIII.

Aurea dum primae coluerunt saecula gentes,
Ambrosias populis mella dedere dapes;
Aeriae quercus sudarunt roscida mella,
Mel fuit in foliis, mel fuit inter aquas.
Te quoque, qui reddis nobis ea tempora, Princeps
Inclute, non miror mellis amore capi.
Cum Tu sis vere mira dulcedine morum,
Melleus ingenio, melleus eloquio,
Par est, ut fontes ipsi Tibi mella propinent,
Ut Tibi mellitas terra ministret aquas.

JACOBUS LIBENUS e Societate Jesu AD FERDINANDUM Lib. Baronem de Furstenberg, ALEXANDRI VII.PONT. OPT. MAX. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] CUBICULARIUM INTIMUM, et cetera [reading uncertain: ka] De morte Natalis Rondinini.

Lugete vates, tuque magnorum arbiter
Facunde vatum, funebrem lessum praei,
Positaque lauro, fronde ferali caput,
Fernande, cinge: causa lugendi gravis.
Heu! Rondininus, ille Musarum sinu
Exceptus olim, quando materno puer
Gremio cadebat; mox secuturis chelyn
Tacturus annis; inde cum maior virum
Formarit aetas, ore prompturus sacro
Sublime carmen, quod poetarum chorus
Miretur omnis, quodque Parnassi iugo
Resonante feriat astra Divosque exciat.
Heu! Rondininus, ille grandaevae labor
Et summa matri cura [note: Felix ZachiaRondinini nostri mater, cui maritus Alexander moriens novem liberos reliquit. ], nec minor tamen
Matri voluptas: ille tot fratrum decus,


image: s111

Amor sororum, gaudium tantae domus,
Aequare Paulum [note: Paulus Aemilius Rondininus, S. R. E. Cardinalis, frater nostri, pius admodum et doctus. ] purpura, atque annis [note: Natalis Rondininus, nostri avus, centenarius fuit. ] avum
Superare dignus: ille tantarum capax
Gnarusque rerum, Iuris, et Consi, [note: Noster Graece et Latine doctus, Iurisprudentiae et Theologiae peritus. ] et sacrae
Plenum Sophiae pectus, et Suadae nitor,
Medulla Charitum: quodque plus cunctis reor,
Magno ille Fabio, [note: Fabius Chisius, antea S. R. E. [abbr.: Sanctae Romanae Ecclesiae? ] Cardinalis, nunc Alexander Papa VII.Rondininum nostrum in familia sua habuit, et scribendis ad Principes epistulis adhibuit. ] magno Alexandro (aureis
O nata saeclis nomina, et fausti ominis!)
Cliens patrono traditus; fors hac manu
Gradus per omnes, vita si staret super,
Ducendus ipsum ad culmen Imperii sacrum:
Heu! Rondininus ille nunc funus iacet,
Aetatis ipso flore succisus, rosae
Vernantis instar, subita quam duro necat
Pruina morsu. Fata pro nimium invida!
Spes ille quantas occidens secum trahit,
Infertque tumulo! rapuit immitis virum
Libitina, nil miserata; non celsam indolem
Moresque castos; non et antiquum genus,
Non et iuventam; non Apollineam quoque
Reverita laurum, Laura [note: Laura Rondinina, nostri soror, et doctrina et litteris a Tarquinio Gallutio et Alexandro Donato Societatis Jesu Patribus egregie imbuta, cui Cardinalis Bentivolus suam de Bello Belgico historiam Latine vertendam tradidit, quod tamen ipsa modeste recusavit, abdicatis saeculi curis nunc in Coenobio Virginum sanctae Teresiae sanctissime vivens. ] quam caro excipe
Fratris cadentem vertice, in castum tui
Sertum pudoris, inque doctrinae decus.
Nam et ipsa vates, scita Donatum loqui
Gallutiumque Virgo; sollers et tuos,
Bentivole, Belgas volvere atque ipsos potens
Donare Latio, cura ni sacratior
Teresianis rapiat in caelum ignibus
Humana solido cuncta calcantem pede.
Quid fata culpo? caeca gens mortalium
Nescimus in quid rapiat, aut servet Deus:
Et saepe servat, cum rapit [note: \Sap. 4 "Raptus est." ]. Non est Deo
Testante, non est semper in canis salus,
Nec vera in annis vita. Vixit is diu,
Qui validus aevi, qui puer diem bene
Clausit supremum. Non tuos hinc iam sequor
Manes querelis, sorte nec maestus tua
Te plango, Rondinine; sed luctum ardeo
Mutare plausu, quando pars melior tui
Se iam beatis caelitum admiscet choris
Laetum canens paeana. Non omnis iaces;
Et urna cineres quae brevis claudit tuos,
Non claudit animam, sidera et caeli super
Globos euntem, et spatia mirantem poli
Immensa, quae non Archimedeo [note: Matheseos in primis peritus fuit. ] datur
Obire radio. Nec tamen nostris procul
Terris abisti: vivis et spiras adhuc
Te maior ipso, et carior iam nunc tuis.
Suprema te non abstulit mundo dies,
Sed genuit: oris namque terrarum ultimis,
Per utramque solis cuncta lustrantis domum
Te, Rondinine, (non sat auditum exteris


image: s112

Huc usque populis nomen) ex hoc iam die
Perennibus te fama cantabit tubis.
Non ergo, non hunc esse funestum tibi,
Sed esse vitae crede natalem novae.
Et tu querelis parce iam tandem, tuis
Iam parce lacrimis Zachia, quae nulla magis
Felix [note: Felix Zachia multorum filiorum mater. ] virorum prole. Natalem iuvet
Genuisse vel sic. Ille germanos supra,
Ipsumque Ioseph (dulce [note: Alludit Poeta ad suas de Iosepho tragoedias. ] mihi nomen) cruor
Quem [note: Iosephus Rondininus, nostri frater, profligatis ad CandiamTurcis, maiori tubo ictus occubuit. ] iure decorat Ottomanorum, et suus,
Lauro decorus ibit; ut laurum super
It lingua, doctae ut arma concedunt togae.
Nec invidebis postumum hoc fratri decus,
Caroque cineri facilis hanc palmam annues,
Pietate praestans Paule, quem Patrum eminens
Effert Senatus, quemque gestantem infulas
Sibi gratulantur Assisinates [note: Rondininus Cardinalis Assisiorum Episcopus. ] patrem.
Tuque illa rerum domina, terrarum dea,
Quae septicolli vertice attingis polum,
Fecunda vatum Roma, Natalem [note: Rondininus noster Romae natus. ] tuum
Plorare cessa. Vivit: in suo integer
Achate vivit, Musa quem functo parem
Et Rondininum est visa fecisse alterum.
Habes in uno, Roma, Furstenbergio [note: Ferdinandus FurstenbergiusRondinino nostro amicissimus fuit; Poeta et ipse maximus. ],
In Rondinino quidquid amissum gemis.
Habes in uno, Roma, Furstenbergio,
Bellona quamvis ferrea hoc saeclum terat,
Saecli Poetas aurei, quos et colat
Augustus ingens, Walliumque et Hesium,
Et qui sequuntur. Ire iam nobis quoque
Post Rondininum vatibus ad umbras licet:
Tu dum supersis grande Parnassi decus,
Sacrique, Ferdinande, moderator chori,
Dignum cothurno nomen, et plus quam meo.
Tuque o sacrorum maxime Antistes, vicem
Gerens Tonantis, proximum Christo caput,
Cui fas olympum clavibus caelo datis
Reserare, fas et claudere: exstinctum haud puta
Quem lux avorum, illustre [note: Rondininus noster suos inter Maiores numerabat Boldrinum, de quo Sfortiades; Nicolaum, de quo Marcus Guascus; Bartholomaeum, de quo in Chronicis Praedicatorum, cuius ope et consilio Pisanum Conciliabulum est dissolutum. ] Boldrini genus,
Et orbis Atlas ille, Romanam fidem
Pisis labantem pace qui fulsit sua,
Tam clara proavum nomina exstingui vetant:
Quem pura sceleris vita, candorque ingeni,
Linguae venustas, certa virtutis comes
Scientiaeque fama; quem vates tui [note: Alexander VII.Maecenas Poetarum Optimus Maximus. ]
Post fata canimus. sic mori votum est mihi.



image: s113

JACOBUS MASENIUS e Societate Jesu ad FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, Paderbornensem et Hildesiensem Canonicum, Romam invisentem. An. M. DC. LII.

Deseris Angariam, Rhenique faventis amicos,
Et Paderae fontes, Bilsteniosque lares?
Scilicet Ausoniae cupidum spectacula terrae
Et Latiis rapiet culta palaestra viris.
Ille trahet, nuper Tyrio vestitus ab ostro,
SenensisChisius nobilitatis honos.
Et trahet argutis epigrammata stringere nodis
Qui docet, Anconae gloria digna suae.
Humorista [note: Symbola Academiis Italiae usitata. Humoristae Romae nubem resolutam habent, cum lemmate, "redit agmine dulci" . Senenses inthronati in Etruria vacuam cucurbitam illic sale repleri solitam, cum inscriptione "Meliora latent" . Florentini Furfurarii cribrum cum lemmate, "Florem tritici meliorem secernit" . Auvivati [reading uncertain: ka] in urbe Picena, Apes ex mortuo bove surgentes. lemma, "alieno funere vitam" . Ferrariae Intrepidi Academici praelum ferunt. lemma, "premat, dum imprimat" . ] novos illic ab Apolline fontes,
Pegaseasque hausta nube propinat aquas.
Visitur Etruscis vacuata cucurbita Musis,
Pro sale quae Vatum condit aperta sales.
Hic quoque Triticeo gaudet Florentiacribro,
Floribus eloquii pascere docta sui.
Non ego Picenonatas bove tango volucres,
Melligerum docilis blanda alimenta scholae.
Forsan et, oblato poterit Ferrariapraelo,
Ad Musas, digna laude vocare tuas.
Quod te cumque igitur nostris procul abstrahit oris,
Haud leve, Fernande, id ponderis instar habet.
Palladiam docili prensas pede gnarus harenam,
Et Vaticanae tecta superba domus.
Suada rapit, Latiaeque rapit pietatis imago,
Eximiaque orbis parvus in urbe rapit.
Ilicet, et Vatum fortuna sequatur euntem:
Sit via praesenti Numine tuta tibi.
Non Phaethonteas [note: Equi veterum celebres. ] cupiam servire quadrigas:
Nec quas Oenomaus rector agebat equos;
Nec BaliumZephyro genitum, Xanthumque iugalem,
Aeacidae celeres doctum agitare rotas.
Ardua [note: Vitiorum fugiens. ] sepositi tibi non temptatur honoris,
In lapsus nimium semita prona novos.
Non etiam Cyprii currus versantur amoris:
Saepius hi dominos destituere suos.
Sed nec eques Martis cupies augere ruinas:
Mitius ingenium Pallas amica dedit.
Pegasus invictum qua Bellerophonta, Chimaeram
Dum necat, Alpinis hac vehat arte iugis.
Quas et Amyclaeus tenuit moderator habenas,
Tu pro fratre novus Castor habere potes.
Nec tibi, si forma, sic concertetur honore,
Iudice me, Vati gloria parva foret.
His [note: Votum pro equite profecturo. ] minor ut cedas, certe virtutibus ille
Cedit, et ingenii palma futura tua est.
Cyllare, [note: Equus leniter provehens optatur. ] sublatum pacato tergore Vatem
Suscipe, commotum nec quatiare latus.
Colla iubata, licet, sparsis iactentur ab Euris,
Curventurque agili crura voluta gradu:


image: s114

Sed leni faciles umeros moderamine flectas;
Nec meus, incussa calce, moretur eques.
Qua [note: Aura immitior proscribitur. ] vehitur molles aspirent leniter aurae;
Qualiter Hyblaeis exspatiantur agris.
Tu modo ne madidis occurras Auster habenis.
Mutato Zephyrus transigat axe vices.
Ne ruat irato furibundus turbine Caurus,
Non decet ingenium mite furore peti.
Invenies animaeque nives, morumque nitorem:
Ergo tuas cohibe, quas spuis Ursa, nives.
Si qua procella cadat praegnantibus humida nimbis,
Haec procul aversis exoneretur aquis.
Quasque coquit rigidas nox defectura pruinas,
Eliquet has placido rore propinqua dies.
Audiat haec facili praecepta tenacius aure,
Qui regit Alpinos hispidus Eurus agros.
Horrida saxosos inclinet Rhaetia montes:
Si quis adhuc saxis sensus inesse potest.
Hos [note: Alpium durum iter mitigandum. ] docet Amphioncithara potuisse doceri,
Dum cantu rigidi subsiliere pedes.
Sistimus hic iuvenem qui priscum Amphiona vincat,
Seu testudo tibi, seu lyra tacta placet.
Si qua tuas unquam mollescere fabula rupes
Fecerit, obsequio nunc potiore facit.
Non venit immeritos flammis violare penates,
Qualis ab insidiis Punicus hostis agris:
Attamen huic duri colles cessisse feruntur,
Rupit acetosus pervia saxa liquor.
Plus aliquid poterunt fontes Helicone cadentes,
Plus quoque Pegaseo lympha creata pede.
Quod nulli licuit, Vati licuisse videmus;
Virtuti ac Musis invia nulla via est.
Ibit inaccessas, cui mens divinior, Alpes:
Inveniet stratam nubibus ille viam.
Non hic Daedaleae metuit vestigia plantae,
Tutior ingenii dote futurus erit.
I, sed Hyperboreo nutritas cardine Musas,
Ausonios tecum fas sit adire lares.
Hic [note: Nulla tutior in terris peregrinis comes, quam virtus, saepe illic amissa. ] tecum pietas vernantes transigat annos,
Quae fuit a cunis semper amica comes.
Saepe peregrino, mihi crede, sub aethere virtus
Destituit fessos praecipitata gradus,
Blanditiae subeunt, subit ignorata voluptas;
Otia probrosi sunt alimenta mali.
Musa trahit Charites, Charites sociantur Amori:
Ille suos ignes, et sua tela gerit.
At scio delusas in Te male congeret artes:
Armaque Virtutum, quis [orig: queis] superetur, habes.
Virgineis iuvenis sanxisti foedera Musis.
Verus eris, qualis fictus Apollo fuit.
Ille per EuropaeChisius celeberrimus oras,
Ille Salesiacae lumen honorque scholae,
Addet honestatis flammas, stimulosque pudori,
Virtutique faces, ingenioque decus.
Pars vestrum quandoque adero (sed Numine plenus)
Accipiam data mutua verba vice,
Tunc, ubi TeutonicasChisius sermonibus oras
Viset, et ad notam mente redibit humum.
Accurram facilis, quo me meus auferet ardor.
Iuverit ex ima tunc quoque sede loqui:


image: s115

Et Mimigardiacas vestro sub climate pallas,
Fas erit apposito commemorasse ioco.
Quin Latias illic Musas habitare penates
Agricolum, et visam Pallada aratra sequi.
Alpha suis etiam tunc forte merebitur undis,
Et dici, si quis notus amicus erit:
Rhenicolasque suos, ac Belgica lumina tanget,
Vekenii iuxta Nihusiique memor.
Pars etiam merear fortasse Masenius esse;
Ingenua causam simplicitate dabo.
Arridebo procul verbis, Chisiusque vicissim
Blandus erit, motus sentiet ille meos.
Est aliquid culta fundentem oracula voce
Cernere, coniuncti gratia magna viri est.
Gratulor: accedes, nec inhospita tecta videbis,
et Maecenates postuma Roma capit.
Plurima [note: Romanae urbis, tam veteris, quam novae rudis quaedam descriptio. ] Romuleae vises miracula gentis,
Quaeque dies praesens, quaeque vetusta tulit.
Hic Tarpeia tibi pandet Capitolia rupes,
Perque triumphales ingrediere vias.
Terminus haec quondam lapis indivulsus habebat,
Cum Iove deiectus Terminus iste suo est.
Inde Palatini dum per convallia montem
Ductus adis, Dominae sis memor ante tuae.
Hic ubi Vestales posuere cubilia quondam,
Castior his Virgo fixit Hebraea thronum.
Romulus hic etiam simulacra propinqua ferebat,
Sed melior sedem nunc Theodorus habet.
Ardua Caesarei spectes vestigia pontis,
Qui media montem iunxit utrumque via.
Oraque Marforii mordacibus improba dictis,
Area Romani qua patet ampla fori:
Hic quoque Septimii curvis anfractibus arcus
Martia, suspensa mole, tropaea gerit.
Sed neque Saturni veteris sacraria spernes,
Quae capiunt aras nunc Hadriane tuas.
Nulla viatorem reget hic inscripta columna:
Succubuit tritis fessa columna notis.
Rostra Palatino procumbunt subdita monti,
Quaeque vetus tenuit Curia, fracta iacent.
Est lacus in medio, praeceps quem Curtius olim
Funere non poterat contumulare suo.
Nec sua Tarquinii deerit nunc urbe cloaca,
Quae iuga libratis molibus alta secat.
Caesar et Augustus fora proxima nomine complent,
Porticus hic geminum pandit utrumque latus.
Antonina suos gerit, et Faustina triumphos,
Plurimus, in fido marmore, miles ovat.
Haud procul amphitheatra suis oppressa ruinis,
Quaeque Camille struis Gallica busta cubant,
Aspice, quae superant Solymeae insignia gentis,
Haec tulit ex capta Vespasianus humo.
Aurea vasa suis candelabrumque figuris
Sculpta nitent, raptis signa vetusta sacris.
Pergis Aventinos aperit qua semita colles?
Perge, tuis oculis hic nova scena patet.
Hic Numa bifrontis posuit spectacula Iani,
Pax cui ter geminas clausit amica fores.
Invenies etiam cultae Pietatis honorem,
Nunc ubi Nicoleos plus pietatis habet.
Fors erit historicus memorem qui dicat in aurem,
Hic captae Matris Filia mater erat.


image: s116

Haec longae damnata fami tenebrisque iacebat,
Uberibus Matrem paverat illa suis.
Vesta suas aedes una testudine clausas
Offeret; haec Stephano relligione vacat.
Herculeis etiam manet hic virtutibus ara,
Et fora de raptis nomina bobus habent.
Quaeque procul muscis, procul evitata Molossis,
Posteritas tribuit templa rotunda Deo.
Culta Pudicitiae quondam hic surrexerat aedes,
Limina cultori destituenda suo.
Tullus ad haec posuit Fortunae templa secundae,
Multus in his templis irrita tura dedit.
Bis geminis hic fulta dabas, Vertumne, columnis
Culmina, tot facies aedis, et ora tibi.
Quin sub Aventino templum sibi Murtia clivo
Legerat; hoc noli sacrificare loco.
Forsitan invenies prisci vestigia Circi
Carceribus metas opposuisse suas:
Maximus hic, latasque rotis pandebat harenas,
Naumachiaeque datas excipiebat aquas.
Hic obeliscus erat geminus, lapis unus uterque,
Qui prope transiret nubila uterque lapis.
Nunc Lateranensis complet miracula campi,
Et statuit magnae parta tropaea Crucis.
Qui modo Septimii tibi Septizonia dicam?
Quanta fuit moles tertia zona docet.
Quid Constantini manibus victricibus arcum
Surgentem memorem? quid simulacra viri?
AppiaBrundisii qua se via fundit ad oras,
Conspice, principium tramitis arcus erit.
Caelius hinc surgit, Stephanique extollit honores,
Hic ubi, Faune, tuis fana rotunda sacris.
Hic quoque Cyprigenae, sociique Cupidinis aedem
Occupat erectis Crux Solymea tholis.
Hinc ubi discedis, qua Te rapit Appia, Virtus
Culta fuit, cultus pone secutus Honos.
Atria Thermarum mediis surgentia silvis,
Deliciaeque iacent nunc Caracalla tuae.
Servat Aventinus memores ex mole columnas,
Hac, Albina, tuae qua patet ara domus.
Surge licet, montis tenuit Diana cacumen,
Quod tenet eversis Diva Sabina focis.
Hinc Regina Deum procul ablegata recessit,
Nec mansere Bonae sacra maligna Deae.
Virgo parens subiit, simul et Regina Tonantis,
Quaeque Bonae partes impleat una Deae.
Cessit et Alcides, successit Alexius, illo
Fortior; ille virum victor, at iste sui.
Hic quoque Gemonias, horrenda piacula, scalas
Sacrilegos cernes exanimasse viros.
Pyramis hic restat Cesti complexa cadaver,
Niliacos quondam busta imitata rogos.
Nec procul EsquiliisNero duxit ad astra Colossum,
Maximaque hic urbis pars fuit una domus.
Maecenas etiam, Musarum rara voluptas,
Hybla, tuas hortis conciliavit apes.
Et placuit sedes habitanti culta Maroni,
A Domino sedes cultior ipsa suo.
Hinc clivus sequitur, nomen fecere Saburrae,
Et Tiburtini marmoris arcus opus.
Praenestina simulgeminum via mole tropaeum
Sustulit, haec Marii fert monumenta Ducis.
Hic quoque bis centum pallatia nixa columnis
Caesareis quondam culta fuere viris.


image: s117

Quid memorem gelidos superat quos Martia fontes?
Plurimus his potus, sed Nero lotus aquis.
Assurgit propior vicino Vimine collis,
Viminibus iussus nomen habere suis.
Hic veteris cernas Romae miracula Thermas,
Rudera sunt Socii Maxmiliane tui.
Ulpia nil reliquum Tibi bibliotheca reliquit.
Affligit Clarias tanta ruina Deas.
Inde Quirinalis tanges vestigia montis,
Nec procul ingentes corpore, Martis equos.
Creditur hic coluisse suos Sallustius hortos,
Larga ubi nunc liquidis vena scaturit aquis.
Hic incesta dedit Scelerato nomine campo
Mutia, criminibus viva sepulta suis.
Mox ubi deflexis urbem lustrabis habenis,
HispaniVatis praeteragere lares.
Improba Flora sui dabit hic vestigia Circi;
Improbitas illi nomen honorque fuit.
Hic Marcellini versatile pegma theatri,
Augusto dignum Caesare pegma, stetit.
Quamque parens habuit Octavia, porticus ingens,
Iam prope ruderibus semisepulta suis.
Sunt quoque FlaminioVulcania culmina Circo,
Hic ubi sacrilegos non tulit ulla canis.
HerculeMusarum socio fuit incluta sedes:
Inquiras, Genio digna sit illa Tuo.
Haud procul invidiosa sua stant mole theatra,
Quae Pompeius opum prodigus ante dedit.
Nec Te praetereant Divorum PantheaMatris,
Quae modo vera Dei Pantheamater habet.
Illa suis olim memorant argentea tectis,
Invidus has raptor fert Orientis opes.
Hic testudo suis mire laquearibus haerens
Panditur, atque haustum dividit orbe diem.
Restat Agonalis notus certamine Circus,
Quaeque Neronis erant balnea rara, fluunt.
Dicitur, occultis gavisa Proserpina sacris,
Alta cultores occuluisse specu.
Isidis infando quoque furta infamia cultu,
Et Cyprii lusus his celebrata locis.
Martius hic, priscis celeberrima nomina fastis,
Campus erat, culta nobilitate frequens.
Sed quoque saepta suis panduntur ovilia metis,
Hinc suffragatrix plebs sua vota dabat.
Porticus et iuxta sese Antonina recludit,
Quam regit undeno fulta columna pede.
Virgo salutiferis hic defluit unda scatebris,
Iuturna vetus a Virgine nomen habens.
Hic Auguste tuis obeliscus conditus umbris,
Explicuit certos, per data signa, dies.
Porticus hic claudens crebris viridaria lauris,
Naumachiaeque patens Martia vallis erat.
Augusti taceo surgentia Mausolea,
Aemula vix aequo Memphis honore tulit.
Nec varios memoro Tiberino in flumine pontes,
Barbara quos Totilae sustulit inde manus.
Tu tamen hac transi, qua se via pandit ad arcem,
Et regio pateat Transtiberina Tibi.
Hic iuga quae Iano quondam sacrata sepulto,
Ostendent Stati iuncta sepulchra tui.
Forsitan et, Vates quae Bilbilitanus amabat,
Invenies cultis lilia mixta rosis.
Hinc Vaticani rapient spectacula montis,
Scena tuis oculis quo satis apta patet.


image: s118

Hic, ubi vaticinans quondam praesedit Apollo,
Fixit Apostolicus sidera bina Chorus.
Proximaque astrifero fulgent pallatia caelo,
Omnis in hoc unum confluit artis opus.
Forsitan inde trahet, spectantem cetera, castrum
Pontificum, dubio Marte, reperta salus.
Angelus huic nomen, quadram faber arte figuram,
Materiam, Pario marmore, terra dedit.
Plurima praetereo non praetereunda videnti:
Iudicio melior dux eris ipse tuo.
Omnia cum tandem Romae spectaveris, uno
Nil poterit Chisio dulcius esse Tibi.

EIUSDEM ELEGIA DE ERECTIS ALEXANDRO VII.P. O. M. [abbr.: Pontifici Optimo Maximo] COLUMNIS. AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, suae Sanctitatis intimum Cubicularium.

Si licet erectis, calamo ductore, columnis
Inter Alexandri surgere honoris opes,
Ausonium subeant Borealia munera caelum,
Sed manibus subeant excipienda tuis.
Iudicio, Fernande, tuo, vel ferre repulsam,
Vel summi mereant ora subire Patris.
Dispicis ingenio, quid tanto culmine dignum,
Nec priscis fulges Vatibus arte minor.
Virtuti coniuncta fides, et candor honestae
Mentis, summorum dignus amore virum.
Quicquid Alexander divina mente probavit,
Iudice me, summam laudis habere potest.
Gratulor hanc coeptis pandi felicibus aulam,
Qua licet ingenii pandere vela tui.
Hic tibi virtutum summus vestigia Princeps
Imprimet, obsequio pone terenda pio.
Hic pietatis opes cum nobilitatis honore
Iungere, praescripti cura laboris erit.
Hic quondam tradenda tuis praecepta capesses
Teutonibus, primo ducta magisterio.
Perge, age, flos nostrae gentis, flos inclute vatum,
Per quod Alexander ducit honoris iter.
Qua praeit exemplo, tuto sectaberis. Una
Est virtus, per quam gloria digna venit.

IDEM AD CELSISSIMUM PRINCIPEM FERDINANDUM Episcopum Paderbornensem, Coadiutorem Monasteriensem. An. M. DC. LXVII.

Gratulor illustri Paderanam in vertice mitram,
Quodque tuo iuncta est Urbs Mimigroda Pedo.


image: s119

Nec minus Ausonias, quibus aurea saecula reddis,
In MusasCharites gratulor ire Tuas.
Principe digna geris, seu te civilis adoret
Curia, seu poscant iura sacrata Patrem.
Sed quod Apollinea cingaris tempora lauru,
Hoc magno vates Principe maior habes.
Carolus imperii decus ingens, nomine Magnus:
Saxonico quantus terror in orbe fuit!
Quae tamen armatas vibrabat dextra sarisas,
Norat et haec blandis stringere verba modis.
Cumque suis hostem victor prostraverat oris,
Intulit et doctis Palladis arma scholis.
Qui Nasianzeno celebratur Episcopus ortu,
Ter lusit facili milia dena pede.
Una Pedum gessit, calamum simul altera duxit,
Carminis aeterni non peritura manus.
Ni sua Jessides panxisset carmina Rector,
Viveret; at spreta viveret arte, minor.
Est aliquid sceptrum vibrasse, trucemque Gigantem
Obtruncasse; tamen grandior ad citharam est.
Ter memorasse iuvat Goliathum in caede madentem:
Si quater auscultes, nausea plena subit:
Ast ubi dulce melos vatis Polyhymnia ludit,
Quo magis hanc audis, hoc magis illa rapit.
Chisiadae triplicem caput exornasse Tiaram
Novimus, et doctas laurea serta comas.
Sed Mimigrodiacas facili dum carmine pallas
Exprimit, his cedit Pontificale pedum.
Rarus erit mitram lector qui curet, honore
Par illo est multis, hunc prope solus habet.
Cetera vanescunt. Victuris nulla Camenis
Imminet obscuro nox metuenda specu.
Quot regnatores populorum oblivio pressit,
Letheisque duces quot tumulantur aquis!
Quos olim Assyrio mundus veneratus in ostro
Caelituum stupuit civibus ire pares;
Nunc atris sepelit nox ignorata tenebris,
Nullaque Pegasei militis ala vehit.
Ast cui Bellerophon dociles concedit habenas,
Et subit illustrem celsa per astra viam,
Hunc feret aeternis super ultima saecula pennis:
Immortale decus posteritatis erit.
Est Tibi nobilitas Proavum dignissima, Princeps,
Nec virtus tanta nobilitate minor.
Accessitque Tuis virtutibus infula duplex;
Par tamen est multis gloria tanta viris:
Ast ubi Phoebeis vectaris in astra quadrigis,
Inque coronatis vatibus alta tenes,
Suspiceris, rarusque pari contenderit ausu
Ire per aethereum, Te comitatus, iter.
In magnis hoc solus habes Heroibus. ornat
Musa Mitram, Musam Mitra decora Tuam.

IDEM AD CELSISSIMUM PRINCIPEM FERDINANDUM Episcopum Paderbornensem, Monumentorum Paderbornensium auctorem. An. MDC. LXX.

Euge vetustatis reparator, Maxime Princeps,
Ausoniis veterum saecula redde modis.


image: s120

Longa quod annoso triverunt tempora cursu,
Versibus hoc nosti restituisse Tuis.
Fabula Thebanos substruxit carmine muros;
Quod doctis renovas versibus, historia est.
Erigitur priscis RomanusAliso ruinis,
Ad Fernandeae plectra canora lyrae.
Arminius rursum vincit, stratoque triumphat
Quinctilio, et quamquam Pallas inermis, ovat.
Amisii niveo consurgunt marmore fontes,
LuppiaRomuleis castra revisit aquis.
Incluta Bructericis fulget Delbrugia signis,
Tollit EresburgoMars simulacra solo.
Brunisberga iterum victricia suscipit arma,
Francorumque timet subdita Boca iugum.
Tollitur hinc priscis arx Desenbergica saxis:
Hinc Cunigunda Tuo Padera fonte bibit.
Pergit adhuc medicas Driburgum fundere lymphas,
Et PyrmontanisLugda superbit aquis.
Sintfeldos fulgent Carolina tropaea per agros:
Surgit Heristalli gloria prisca novi.
Statque Wevelsburgum reparata saepius arce:
Sennaque florilegas cum grege nutrit apes.
Fons resonus bibulos haurit, revomitque liquores,
Electro Padulus Principis ora rigat.
At Smechtana suis contendit vincere lymphis,
Aemula Driburgi plus tamen unda potest.
Quid Furstenbergae memorem primordia gentis
Quae longis retro condecoratur avis?
Omnia splendescunt, instauranturque caduca,
Squalorem ponunt inveterata suum.
Amphion rapiat fontes, ac moenia plectro:
Plus facis: ad citharam stant rediviva tuam.
Id, quod erant, mortale fuit; quod carmine reddis,
Immortale ferunt hoc Monumenta decus.

IACOBUS WALLIUS e Societate Jesu AD Illustrissimum et Reverendissimum FERDINANDUMLib. [abbr.: Liberum] Baronem de Furstenberg, Canonicum Paderbornensem et Hildesiensem. In illud Ciceronis, quo poetas omnes ait inter se dissimiles esse, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse dissimilem; adeoque parem paene laudem in dissimili scribendi genere iis tribuendam esse. Lib. 3. de Orat.

Sic tua Romano celebretur Musa theatro,
Nec minus Arctoo nomen ab orbe ferat:
Ut tibi magnorum laudantur carmina vatum,
Quos vetus, et veteri Roma secunda tulit.
Non res, non numeri, non impetus omnibus idem:
Omnibus ex merito laus tamen aequa suo est.
Pasceris ingeniis, et te non una moratur
Gratia: quisque sua, qua valet, arte placet.
Nos quoque, nos tecum non causa tangimur una,
Cur aliquod dignum laude putemus opus.


image: s121

Inter tot species quid non Natura decoris,
Cum variis terram floribus ornat, habet?
Hic est aurorae, puri color aeris illic:
Hic pallet: nitet hic: hic rubet: ille viret.
Dissimiles quamvis, nec sit decor omnibus unus;
At rapit hic oculos, et rapit ille meos.
Lilia me capiunt albo, vaccinia nigro:
Quo flos me capiat discolor alter habet.
Frondibus arrectis placet hic, placet ille repandis;
Et forma, in dubio est, haec sit, an illa prior.
Hic quia suave rubet, gratumque exspirat odorem,
Fragrantem digitis subsecuisse velim.
Quis violas grata pictas ferrugine damnet,
Gratior albentis sicubi forma rosae est?
At minor hortorum est, quam Pindi gloria nostri,
Hic viget ingenio quisque poeta suo.
Ille leves elegos, levibus solacia curis,
Fortia Maeoniis hic canit arma modis
Musa dedit laudes aliis pugilumque, Deumque,
Liberaque impulsa vina referre lyra.
Scenam alii socco subeunt, altove cothurno:
Et plausu resonant quaeque theatra suo.
Nunc Troas, Thebaeque placent, et barbara paelex;
Nunc fallax servus, difficilisque pater.
Sunt quos blanditiae, sunt quos irata Lycambae,
Tinctaque mordaci carmina felle iuvant.
Nil non dissimile est: res est liberrima carmen.
Non aliter Musae scribere quemque velint.
Quid prius est illo? quid et hoc, quid cultius isto?
Confer: erit longae res dirimenda morae.
Non, si Pelides aeternum nomen Homero,
Simichidae nullum Daphnis habere dedit.
Sedibus exactos cantu celebrare tyrannos
Non erat ingenii, Lesbi puella, tui.
Quid tamen Alcaeo vates celeberrima debet?
Num minus ardoris, num minus artis habet?
Si fuit Archilocho pugnax et liber iambus,
Quid mirum? iustus ceperat arma dolor.
Dum celer in pugnas fertur, dum cornua sumit,
Deliciis potuit scilicet esse locus.
Deliciis locus aptus erat, cum CyprisAdonin
Flevit, et in questus ingeniosa fuit:
Aut inter calices citharam cum carmine movit
Vincta celebratis TeiaMusa rosis.
Aptabat nervos, ut res et nomina regum
Diceret: at nervos attenuabat Amor.
Materies placuit fidibus levioribus apta,
Cumque suo Bacchus munere carmen erat.
Et modo parvus Amor, matri sua vulnera monstrans
Saucius illacrimat, seque perisse putat:
Et modo dicit apes parvae genus esse lacertae,
Quae circum flores, et thyma summa volet,
Quae petat incautos, quae venis fixa relinquat
Spicula, quae morsu virus habente necet:
Et modo materno monitu non mitius uri
Credit, quos arcu laeserit ipse suo.
Quis tenues lusus, et laeti pectoris ignes
Improbet? a nobis sit procul iste furor.
Sculpserit Alciden alius, Lapithasque bimembres,
Aut, in Titanas cum movet arma, Iovem.
His magnos membrorum artus, his ossa, torosque,
His dederit saevis lumina torva minis;
Huic etiam fulmen, semiustaque fulmine monstra,
Impetere aggestis montibus ausa Deos.


image: s122

Tu melius pueri molles, Polyclete, capillos,
Impubesque genas fingere doctus eras.
Ducebas melius teneros de marmore vultus,
Ascanii quales, aut Ganymedis erant.
Siquis, ut in vulgo, rudis et sine pectore iudex,
Siquis, qui de te plura requirat, erit,
Desipit, et nescit, victori debita quae sint
Praemia, dum primas qualibet arte ferat.
Quis Zeuxin, nisi mentis inops, dum laudat Apellem,
Arguat, et similem non velit esse sui?
Pinxerat, et pictis veras simulaverat uvas,
Uvaque deceptas picta trahebat aves.
Naturae simularat opus. Quid defuit arti?
Quis gradus ulterior, quem sequeretur, erat?
Ille ego sim, cuius vano quae picta rubescit
Uva mero, captas fallere possit aves.
Certe ego nil magnum cecini: non Musa cothurnos,
Non ausa est gravibus tangere bella modis;
Non mores, Natura, tuos, et semina rerum.
Angusta est nostris area trita rotis;
Et tamen in seros haec Furstenbergius annos,
Quae modo cumque damus, vivere posse putat.
Si plus, quam par est, tribuit mihi, viderit ipse:
Iudicii culpam diluat ipse sui.

IDEM FERDINANDOLib. [abbr.: Libero] Baroni de Furstenberg, ALEXANDRI VII.PONT. OPT. MAX. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] CUBICULARIO INTIMO, Canonico Paderbornensi, Hildesiensi, Monasteriensi, Hildesii Ecclesiae S. [abbr.: Sanctae] Crucis Praeposito.

Effecisti, Illustrissime Furstenbergi, cum Elegiam in Natalis Rondinini funere a te scriptam legi, ut aliquid eodem argumento scripturus, necesse duxerim mentem alio convertere. Cum enim amantis dolentisque partes omnes a te absolutissime expletas esse animadverterem, vix videbam, quid a me praeterea in hac causa apud te proferri posset, qui mihi lacrimas omnes absumpsisse videbaris. Si e prisco funerum et collacrimationum ritu colligendae essent tuae, crystallo, auro, gemmis excipere eas oporteret, quibus non antiquariorum abaci, sed poetarum scrinia ornarentur. Habebat ille veterum luctus delicias etiam suas, cum lacrimas una cum succis odoratis et unguentis Assyriis confundebant: at tuo erga Rondininium studio, amore, pietate nihil potest esse suavius. Ut mihi quidem alabaster nullus unguenti plenus cum lacrimis tuis suavissime redolentibus conferri posse videatur. *gluku/pikron illud quod in amore, praesertim cum


image: s123

ab amante divellitur, inesse solet, luculentius prodi non potuit. Mihi igitur in luctu tecum communi scribere ad te quidpiam cogitanti doloris potius aberrationem, quam eiusdem irritandi causas quaerere consilium fuit. Occurrebant PhilemonisGraeci poetae versus, quem etsi Comicum, numeris tamen arctius vinctis Latine loquentem feci. Non quod ignorarem, quod ait Cicero, in tragoedia comicum vitiosum esse, et in comoedia turpe tragicum, sed quod existimarem eum qui ad progressum in litteris refert omnia, posse exercitationis gratia optimorum auctorum uti virtutibus atque sententiis; verba efferendique morem persequi eatenus, quoad res, et locus, et scribentis animus tulerit.

*ei) ta\ da/kru' h(mw=n tw=n kakw=n h)=n fa/rmakon,
*a)ei\ q' o( klau/sas tou= ponei=n e)pau/eto,
*hllatto/meq' a)\n da/krua, do/ntes xrusi/on.
*nu=n d' ou) prose/xei ta\ pra/gmat', ou) d' a)poble/pei.
*e)a/n te klai/h|s, e)a/n te mh\, poreu/etai.
*ti/ dh\ poiei=s; ple/on ou)de/n: h( lu/ph d' e)/xei,
*w(/sper to\ d/endron tou=to karpo\n, to\ da/kruon.

Si flere nostris esset auxilium malis,
Lacrimisque sese penitus egereret dolor,
Mercarer auro lacrimas: nunc quid iuvant?
Fortuna curat scilicet, quo te premat
Adversa fato: respicit flentis genas.
Sint squalidae humidaeque, sint tersae tibi,
Nil te morata pergit, et cursum tenet.
Tuus igitur ille quid dabit luctus? nihil.
Sed arbor ut fert poma, sic lacrimas dolor.

Prudentis igitur poetae usus consilio, teque a maerore, quem importuna mors attulit, abstracturus, ad equestrem decursionem prisco ritu in fortium virorum funeribus exhiberi solitam voco. Scis in quae tempora inciderit Rondininorum virtus: qui pacis et otii turbines ac tempestates Italiam universam convellerint, cum in Galliam traducta Pontificum Romanorum sede civiles discordiae miscerent omnia, et ut quisque ad seditionem et vim opibus instructior ac paratior erat, ita liberius latiusque dominatum per urbes occuparet. Fidei animorumque pleni pro Pontificia causa stetere tum Rondinini. Quorum militaris indoles ac fortitudo ad posteros derivata Natali quoque nostro hos indidit spiritus, ut, quamquam partem ipse nullam bellici muneris attigerit, tamen de rebus quae belli administrandi sunt propriae, disserere in tempore, et suadere, et manu etiam aliquid designare utiliter posset. Sit igitur, quando Musis nostris sic incidit molestiam, et acerbitatem ex amici morte a te susceptam mitigare; sit, inquam, NATALI RONDININO, ALEXANDRO VII. Ab Epistolis ad Principes, bellicam suorum gloriam, qua licuit, aemulanti, ex antiquo funerum more Troiana decursio.

Quid iuvat exsequias longis miscere querelis,
Et tantum lacrimas, munus inane, dare?
Non ego Natalem, quamvis maestissimus, illis
Prosequar: ignoscat, non mihi flendus erit.


image: s124

Cum subit illius tamquam morientis imago,
Qui Pylios annos vivere dignus erat;
Cum repeto primos aevi, quos gessit, honores,
Et Romae quot spes abscidit una dies;
Flere quidem natura iubet: sed, dicere pace
Naturae liceat, quod iubet illa, gravat.
Non prodest certe: nec si quae flevimus umquam
Funera, defletis reddita vita fuit.
Ergo ades, et mecum potius, Fernande, dolorem,
Quem penitus nequeas tollere, falle tuum.
Ut se mens fallat, luctuque exsolvat amaro,
Multa movet: res est ingeniosa dolor.
Mitius ut Thebe ferret tua fata, Palaemon,
Addidit exsequiis Isthmia sacra tuis.
Archemorum flevit Nemee: sed et illa peracto
Funere victores currere vidit equos.
Iusta Menoetiadae maestus solvebat Achilles,
Et pariter ludos, altera iusta, dabat.
Sic quoque festa fuit, laetosque novavit honores,
Quae fuit Aeneae semper acerba dies.
Affuit, et patris monitu puerilia duxit
Agmina Sidonio vectus Iulus equo.
Diductis nunc illa choris, nunc currere iunctis:
Nunc lituus pugnae, nunc dare signa fugae.
Ipse puer pueris pietate praeibat et armis,
Spectari causa dignus utraque puer.
Forsan et addiderit: Sic TroiamTroia resurgens
Instruat, et nostro saepe parentet avo.
Quis non haec inter vultumque animumque remisit,
Et caveae iunxit plausibus ipse suos?
Poscebant lacrimas, poscebant funera questus:
Questibus et lacrimis haec posuere modum.
O quae tot magnos, gens Rondininia [note: Non, ut Ovidius in Tuticani [note of the transcriber: Ov. Pont. 4.12], ita ego in Rondinini nomine hic ludam, ac delicias faciam. Ab hirundinibus quidem nomen et scuti tesseram sibi sumpsit illustrissima gens: verum si quis de secundae syllabae quantitate mecum contendat, pro me stabit Centaurorum unus, "Qui clipeo, gladioque, Macedoniaque sarisa / Conspicuus
" \Ovid. Metamorph. 12. ]
, censes
Bellica quos caelo gloria vexit avos,
Hunc tibi quis morem referat, carisque tuorum
Manibus has pompas inferiasque paret!
Quos litui, dum vita fuit, quos arma iuvabant,
Credibile est illo mortis honore capi.
Haec quoque Natalem caperent simulamina belli,
Cui belli quondam munia ludus erant.
Ludus erant pernicis equi nunc ora lupatis
Flectere, nunc iusso figere tela loco:
Nunc praeducendos urbi describere vallos,
Nunc formam castris aggeribusque dare:
Interdum virga, virgam cum forte teneret,
Ducere in exiguo pulvere Martis opus:
Interdum, tamquam pugnae data signa vocarent,
Ad pugnam fortes esse iubere viros.
Si non Aeacides, si non Telamonius armis,
Consilii pleno pectore Nestor erat.
Quis nescit? laus cuique sua est: bello alter et alter
Utilis: hic animo rem gerit, ille manu.
Fabula nota quidem, sed rebus idonea nostris,
E gravido Pallas vertice nata Iovis.
Non illi praesens aderat Lucina dolenti,
Solveret ut partum mollius ipse suum.
Mulciber impacto iuncturas verticis ictu
Diffidit: eque illo vulnere nata Dea est.
Et patrium mox illa genus moresque probavit
Edita: quam sapiens, tam bona miles erat.


image: s125

Hinc quae consiliis, eadem Dea praesidet armis:
Nec minus est laudi, quidquid inermis agit.
Palladis armatae est acie concurrere, strages
Edere, confusa vertere castra fuga.
Qui iuvet ingenio vires, qui temperet aptis
Omnia consiliis, illud inermis habet.
Pars haec Natali placuit: sic arma gerebat:
Sic erat ipse suae pars imitanda domus.
Fortunata domus, si te modo prisca tulisset
Graecia spectatrix roboris ipsa tui!
Tota tibi Nemeen complens bimarisque Corinthi
Litora, quadriiugis afforet acta rotis.
Nunc tua dum virtus Italis [note: Floruere Rondinini, cum Romani Pontifices in Gallia se haberent. Quam sedis mutationem gravissima haec prae ceteris exceperunt mala: ] caput extulit oris,
Nil agat in laudes Itala terra tuas?
Ei mihi, qualis erat, studiis dum scissa suorum
Praeda foret belli sanguinolenta sui!
Qualis erat, dum quot populos numerabat et urbes,
Tot dominos esset paene coacta pati!
Quae poterat (ius arma dabant) sibi subdere quisque
Oppida, victoris praemia Martis erant.
Huic Antenoridum [note: Arsit intestino bello Italia, et CarrariiPataviam, MantuamPasserini, Scaligeri CanesVeronam, alii alias urbes armis sibi asseruerunt: ] sedes, illi incluta cessit
Mantua: Veronam diripuere Canes.
Sic lacer Actaeon iacuit, cum terga Melampus,
Pectora Theridamas scinderet, exta Lacon.
Aut, ubi Thebanae laniarunt Penthea matres,
Haec caput, haec umeros abstulit, illa manus.
Quid referam, quos, Roma, tibi fecere timores
Saeva tribunicius [note: Nicolaus Laurentii, scriba populi Romani, multitudine ad spem libertatis erecta, in tribunicium nomen ac potestatem Imperatoriam invasit: ] quae tulit arma furor,
Et male sacrilega gestatus fronte tiaras [note: Nicolaus V. praeter legitimum morem Pontifex creatus est a Ludovico Bavaro, qui iniussu Romani Pontificis Ioannis XXII. pro Imperatore se gerebat: ],
Et male Caesarea rapta [note: Ab eodem BavarusRomae Imperii sumpsit insignia: ] corona manu?
Auxerunt portenta metus: mons Caelius arsit,
Flaviadaeque labor templa [note: Laterana Basilica in monte Caelio deflagravit: ] fuere rogus.
Non alias crinem [note: Cometae, solis defectiones, pestes, annonae penuria terrori et exitio fuerunt. ] caelo sparsere cometae
Tristius, et medium condidit umbra diem.
Non alias graviore lues incanduit aestu,
Et tellus victum parcius aegra dedit.
A, cur Romanis unquam Pater Urbis abivit
Sedibus? abscessit non comitante Deo.
Cur unquam RhodanumTusco male praetulit amni?
Illa fuit tanti prima favilla mali.
At quaecumque fuit, gens Rondininia, causam
Unde tibi nomen cresceret, illa dedit.
Cum fasti referent, quos aetas illa tyrannos
Extulit: Hesperii qui status orbis erat:
Qui bello exciti populi: quae quisque secutus
Signa: quis hostiles fregerit ultor opes:
Quae sint vindicibus pacatae viribus urbes:
Quae sint victrici foedera pacta manu:
In tanta rerum serie tua facta recurrent,
Nec pars historiae parva futura tua est.
Testor, Roma, diem, quo non impune tyrannus [note: Nicolaum Piccininum, qui Bononiam, Ravennam, ceteramque Aemiliam Pontifici ademerat, Boldrinnus Rondininus bello cepit. ]
Explicuit signis obvia signa tuis.
Ibat: eum belli circum foedissima nubes,
Et furor, et caedes, et ferus horror erant.


image: s126

Iam dederat Tuscis leges: infesta sonabant
Classica per muros pulsa, Ravenna, tuos.
Iamque Quirinales aditum sperabat ad arces
Sternere Flaminia se sibi posse via.
Restitit, et causa fidens Boldrinus et armis
Agmina fulmineo stantia fregit equo.
Utque leo, si forte gregem, quem spectat euntem,
In nova bellator pascua taurus agat,
Ille fremit, quassatque toros: armenta minora
Praeterit: in solum vertitur ira ducem.
Nec mora: pugnatur: cruor adversusque suusque,
Mutua dum repetunt vulnera, colla lavat.
Horret ager: mussant pavidae fugiuntque iuvencae,
Et quae sperabant praemia victor habet.
Haud aliter medios ibat Boldrinus in hostes:
Successum virtus ipsaque Roma dabant.
Ductoremque procul tumulo speculatus in alto:
Huc feror: haec, inquit, quam peto, praeda mea est.
Dixit, et uni odiis turmisque sequentibus instans
Iniecta tenuit perfida colla manu.
Di iuvere manum: Di monstrum informe [note: Piccininus a corporis brevitate nomen acceperat. ] Latinis
Avertere focis: Di voluere capi.
Vidit, et assertis Anemo pater excitus undis
Ter plausum ripa liber utraque dedit.
Et pariter Sapis, pariter popularia longe
Flumina caeruleis exsiliere vadis.
Velatique comas, nixique liquentibus urnis,
Carminibus fluctus sustinuere suos.
Victor io, Boldrine: tuis ego debita rebus
Flaminia statuam fixa tropaea via.
Defigam tumulo quercum: tremet illa sub armis
Quae feret, et magni nominis arbor erit.
Horrescet vertex galea: rutilantia pectus
Aera tegent, ensis, parmaque fulva latus.
Adiciam titulum: Haec capto detracta tyranno
Boldrinus patriae dedicat arma suae.
Talis erat, cum pro patriis ThrasybulusAthenis
Staret, et Actaea pelleret arce nefas.
Talis erat, cum post actos in vincla tyrannos
Timoleon niveis inveheretur equis.
Et cineri nondum quisquam sollemnia mittit?
Flaminia nondum fervet harena via?
Nec tuba commissos cecinit Mavortia ludos,
Victoresque domum palma reduxit equos?
Fungere Boldrini suboles pia, fungere iusto
Munere: sic illum te iuvet esse suam.
Viveret o utinam, cui nuper Creta [note: Iosephus Rondininus, Natalis nostri frater, in Creta cum Turcis pugna congressus, gloriose occubuit. ] sepulcrum,
Et titulum virtus partaque fama dedit!
Ille animis impleret equos, plausuque iuvaret,
Troianumque suo duceret agmen avo;
Duceret et fratri, cui nunc funebria mecum
Solveret, hic belli munera, carmen ego.
Ei mihi! carmen ego, non hic, Fernande, dolores
Solatura tuos solvere iusta potest.
Invidit Mars illa tibi: fortissima sternit
Prima fere: segnes eximit ipse timor.
Quid queror? ecce tibi, quanta est, Romana iuventus
Ferre laboranti velle videtur opem,
Et tibi sollemnes, mortis solacia, pompas,
Et tibi Troiano ducere more choros.
Et tibi iam sedem ripa Tiberinus amoena
Dispicit, acclivi qua viret umbra iugo.


image: s127

Huc venies, Fernande: tuo moderabere nutu
Omnia: tu cursus signa secunda dabis.
Tu praesens animos et vim certantibus addes:
Dum placeant, illis tu satis unus eris.
Munera dein capient a te sua: forsan et illos
A Musis cupies altera ferre meis.

IDEM IN EFFIGIEM FERDINANDI Episcopi et Principis Paderbornensis et Codiutoris Monasteriensis, Penicillo Theodori CaspariLib. [abbr.: Liberi] Baronis de Furstenberg, Canonici Moguntini et Spirensis, fratris, affabre depictam, et in aes incisam.

Dum, Fernande, Tibi nuper plausere Quirites,
Dictus Alexandri, dictus es Urbis amor.
Nunc etiam Imperii Paderaeque mereris amorem,
Diceris et Patriae, quam regis, esse Pater.
Et Caesar, Scythico cum ferveret Austria bello,
Te vidit trepidis addere rebus opem.
At populis, qui Te numquam videre, videndus,
Et, quod quisque Tibi debet, amandus eras.
Creta videre velit, quoties Tua dona recenset,
Quo vultu, qua sint illa profusa manu.
Repperit ars fraterna modum: Te pinxit, et orbis
Te fruitur. sic Te, quem videt, orbis amet.

IOANNES BAPTISTA TurricelliusPatavinusFERDINANDO FURSTENBERGIO Canonico Paderbornensi et Hildesiensi, S. D. [abbr.: salutem dicit] BononiaeM. DC. LIV. prid. Kal. Augusti.

Si qua mei te cura tenet, seu forte requiris
De reditu, et nostrae quae nova causa morae est:
Cenomanis [sic] reducem, placido qua Mincius amne
Eridani lente flumina vasta subit,
Felsina me excepit, studiis notissima pacis,
Dives opum, pingui Felsina nota solo.
Quid iuvet at miserum? curae cui mille recursant,
Quem pariter vitae taedeat, atque viae?
Frangitur adversis animus, fata aspera semper
Scilicet expertus, difficilesque Deos.
Sic vitiata malis iam membra labantia febris
Occupat, et saevus concutit ossa rigor.
Iam subit exardens aestus, iam corpore toto
Sudor, ut aprica liquitur Alpe gelu.
Sirius urebat terras, crebroque coruscans
Tractibus immensis igneus axis erat.
Me sitis, atque ipso gravius medicamina morbo
Angere, me falso nulla sopore quies.
Saepe viis tristesque tubae, perductaque lesso
Funera me fati commonuere mei.
Vatibus et sacris num prosit inania Phoebi
Munera, Pierias et coluisse Deas.
At nondum infensae Parcae mihi pulla trahebant
Pensa, nec instabat tristior illa dies;
Qua precor haec saltem lacrimis excepta meorum
Ossa piis, patriae restituantur humo.


image: s128

Nunc vero incolumem rursum me ludere nugas
Blanditia adduxit Calliopea sua;
Dum nimis immites aestus Marathonia virgo
Temperet: Etruscam detque redire viam.
Tu caelo interea frueris, Fernande, Latino,
Scilicet et nobis invidiosus agis;
Non tibi quod radios Nemeaei mulceat astri,
Quae Laribus sacrum ventilat aura nemus:
Nec quod Gaurano, vel Etrusco palmite missa
Pocula, seu vario frigida odore bibas.
Nec quod terapiat molli testudine cantor,
Orphea, quin blandas vincere doctus aves:
Aut tibi Phidiaci referens miracula caeli
Bernini occurrat vividus arte lapis.
Aleave ancipitis pugnae, cum mixta virorum
Agmina, et adversos Rosa colorat equos.
Non his afficior: careat nam maxima Roma
Omnibus, illa mihi suspicienda foret,
Dum colat hanc Latiae decus aulae, Urbisque voluptas
Chisius: hic alias unicus aequat opes.
Cui si quando meum obsequium testabere: votis
Tunc dabis et fato candidiore frui.

IOANNIS de BUSSIERES E SOCIETATE JESU EMBLEMA. Velum navis cum remo, Et lemmate Ferdinandi Episcopi et Principis Paderbornensis, Coadiutoris Monasteriensis. SUAVITER ET FORTITER.

Fortiter incumbens remo, vada caerula navis
Findit, et in mediis verbere regnat aquis.
Suaviter expassis vehitur super aequora velis;
Nauta vacat somno, dum volat acta ratis.
Praesul utrumque imples, dum munia fortiter urges,
Commissumque gregem suaviter inde regis.
Sic Samaritanus mordaci vulnera Baccho
Abluit, et succo Palladis aegra fovet.
Sic bene pascis oves, dum virga [orig: virgā] ad pascua ducis;
Dum ductis nusquam lympha vel herba deest.

IOANNES ROTGERUS TORCKIUS, Praepositus Mindensis, et Canonicus Paderbornensis et Monasteriensis, AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, De secessu Tiburtino.

O iucunda quies! o blanda papavera somni,
Et pia Lethaeis frons medicata vadis!
Callida nocturnas oculis properare tenebras,
Dum mediis caelo sol calet altus equis.
Vidimus hanc tacito tua spargere tempora succo,
Et geminas una condere nocte faces.
Fusus eras, memini, vitreas Anienis ad undas,
Curva quibus gelidum vallis opacat iter.
Officiosa salix Phoebi summoverat ignes,
Pictaque nativum struxerat herba torum.
Densa soporifero nutabat silva susurro,
Miscebantque leves amnis et aura iocos.
Et volucrum liquido suetarum fluminis alveo
Mille dabant varios guttura mille sonos.
Talis in Actaeis iuvenis Theseius umbris
Concidit, hirsutos sternere fessus apros.


image: s129

Talis et avectum sopor est complexus Iulum,
Didoni strueret cum Venus alma dolos;
Et bene cognatos simulante Cupidine vultus
Idalias premeret languidus ille rosas.
Ast ego nunc amnem, tua nunc vigil ora tuebar:
Nunc in Callimachi versibus omnis eram:
Nunc mihi fingebam maturas solibus uvas
Ad gelidos fontes praetereuntis aquae,
Purpureosque avido ducebam gutture succos.
Saepe mihi tales dent mea fata dies.
Quaerat avarus opes, petat ambitiosus honores:
Sit procul a tanto nostra furore quies.
Quid, miser auriferi medio tibi proderit Hermi
Gurgite Tantaleam semper hiare sitim?
Quid Siculas valles, montique propinque Vesevo
Mille boum gemitu vertere rura iuvat,
Horrea si crescens tibi rumpit et ilia messis,
Teque simulque tuas arca flagellat opes?
Aurea sollicito tibi spumant pocula Baccho,
Et vigiles noctes lectus eburnus habet.
Prisca quies tacitis nemorum se condidit umbris,
Et colit angustos vita beata lares.
His mea pauperies populo secreta latebris
Regales animo divite vincet opes.
Sed neque longaevis nemoralis Aricia lucis,
Nec liquido cepit me vetus Alba lacu,
Incluta Romulidum quondam Praeneste voluptas
Nunc sitit, et nudis horret ubique iugis.
Explicat urbanos opulentia Tuscula luxus,
Sed nimia adscitus displicet arte decor.
TiburisHerculei nobis iuga candida rident:
Stat mea iudicio, Flacce, Camena, tuo.
Hic veniunt segetes, veniunt feliciter uvae:
Autumno hic [orig: hīc] gravidus divite gemmat ager.
Hic non falsa suis oleagina silva colonis
Palladios colles et iuga summa tenet.
Ipsa quoque asperitas, et rupibus insitus horror
Temperat ingenium deliciasque soli.
Quid loquar, ut nitidas Anio pellucidus undas
Volvat, et electro purior arva riget!
Iamque vago cursu et lapidosa exercitus ira
Mollior Herculeos lambere gestit agros,
Et veluti flabris crispatum lenibus aequor
Compositae repens otia ludit aquae:
Cum subito lapsu barathrum ruit omnis in imum,
Condendum inferno iam Phlegethonte putes.
Rorantes cana latrant aspergine cautes,
Et furit horribili spuma Aniena sono.
Mox vasto exesi sorbetur montis hiatu,
Praecipitatque trucem per cava saxa fugam.
Trunca iacent ripis saecli monumenta vetusti,
Et premit informes alta ruina domos.
Haec Maecenatem spirant, haec rudera Flaccum,
Rudera Pieriis deveneranda sacris.
Hic illa imperio Romani par lyra mundi
Subdidit Italico carmina Graia iugo.
Hac obscura specu stimulante Sibylla calescens
Numine fatidicum saepe canebat epos.
Excitus hisce adytis venit in praecordia vatum
Fervor, et acceptis ignibus ossa calent.
Parte alia vastae semesa cadavera molis
Sparsa per Argeos conspiciuntur agros:
Qua tua magnanima labor improbus arte coegit,
Fucine, per dociles ire fluenta vias:


image: s130

Ausus et obstantis perrumpere viscera montis,
Roma peregrinis ut frueretur aquis.
Hic utinam aestivos liceat mihi condere soles,
Vesanus Latios cum leo torret agros!
Icariique canis vapor atrox incubat Urbi,
Et ducunt maestae funera crebra viae.
Hinc reducem, inverso signis pluvialibus anno,
Excipiat modico Roma beata lare:
Et procul a strepitu fumoque volubilis aulae
Claudantur tacito gaudia nostra sinu.
Sic placidis annis, et amoeno carperer aevo,
Et fluerent nivea stamina nostra colo.
Sed quid agis? tibi vana miser quid somnia fingis?
Quid rapido iactas irrita verba Noto?
Te sua Hyperboreus revocat sub plaustra Bootes,
Saeva Lycaonii te manet axis hiems.
Saepe dies solidos patriis pulsabere nimbis,
Saepe rigens glacie vel nive canus eris.
Cocta CeresTiburtino succedet Iaccho,
Spumosaque cadet faece perempta sitis.
Parva queror: fugimus Phoebumquenovemque Sorores,
Et mea Pegaseus deseret ora latex.
Iam mihi Perrhaebi nemora evanescere Pindi,
Iam dubius condi nube videtur apex.
Castaliis mihi triste Vale iam redditur antris,
Maestaque supremae vocis imago redit.
Nubiferas gradiar sine te, Fernande, per Alpes,
Dimidiaque animae parte carebo meae.
Quaque sacras vidi quercus, montesque moveri,
Me linquet Clariae vox tua mista lyrae.
Natalisque tui cultissima MusaLatinas
Quam procul heu nostra tendet ab aure fides!
Docta Favoriti nobis mutescet harundo,
Tritaque bucolicis labra canora modis.
Fata reluctantes rapiunt, ducuntque volentes:
Non moror, austeram sponte vorabo viam.
Vos remanete, quibus prona fors annuit aure
Molliter in gremio posse cubare suo.
Vivite felices, aevumque agitate serenum,
Quaeque vehit vestras, provehat aura rates.
Divus Alexander, Superum iustissima cura,
Orbis amor, Romae vita decusque suae,
Vincit ut eloquio, sic Nestora vincat et annis,
Utque beat iuvenes, vos beet ipse senes.
Me mea fata trahant, casus retrahantque per omnes,
Me ferus Arctoo demetat ense furor.
Me petat ipsa suis glacialis rictibus Ursa:
Laetus Alexandro sospite cuncta feram.
Cumque severa meos evolverit Atropos annos,
Laetus Alexandro sceptra tenente cadam.
Sospite Alexandro mea molliter ossa cubabunt,
Atque favilla levi nostra premetur humo.

EIUSDEM ODE AD FERDINANDUM Electum et confirmatum Episcopum et Principem Paderbornensem. Ne artem Poeticam fortunae ac dignitati suae indecoram existimet.

Qualis in fulvo peregrinus auro
Splendor Eoi lapidis coruscat,
Et repercussum tremulo lacessit
Lumine Phoebum;



image: s131

Talis augusto in solio renidet
Foedere insigni sociatus altis
Barbitos sceptris, et Apollinari
Infula lauro.

Gaudet argutae fidibus Camenae
Laeta Maiestas, gravidamque curis
Explicat frontem, populosque blando
Temperat ore.

Largus ingentes animare grandi
Spiritu Heroas, Deus ipse Regum
Corda facundos agitante vates
Concitat aestu.

Testis insani domitrix profundi
Principis magni lyra, fabulosi
Thracis irridens remorata pronos
Carmina rivos,

Quae per undosum sine fraude Pontum
Calle siccato, solidos utrimque
Vitrea muros imitante lympha,
Mille phalanges

Duxit, et rursum coeunte fluctu,
Nereum sacra feriente virga,
Obviis hostes temere insecutos
Obruit undis.

Sensit horrendo furiatus oestro
Fila Jessaeae citharae Tyrannus
Saepe pacato pepulisse saevum
Pectore Ditem,

Fila regali modulata dextrae,
Qua Giganteae data plaga fronti,
Qua Philistaeo cecidere fusae
Pulvere turmae.

Gentis o nostrae Pater atque Princeps,
Sanguis Heroum, geniale summo
Perge Alexandro, senibusque saeclis
Pangere carmen.

Invidi dentes canis, irritosque
Sperne latratus, velut obstrepentes
Attidum nidis resonans canoris
Silva paludes.

Dum Quirinales tibi, Tusculaeque
Annuant lauri, Paderaeque flavus
Thybris, et praeceps Anio, Thetisque
Omnibus undis

Plaudat, et Phoebusiuvenesque Musae,
Horridum bellis, et adhuc calentem
Sanguine Arctoo, atque iterum ruentem in
Proelia Martem

Dulcibus captum modulis amoena
Valle reclinent, ubi saeva blandus
Tela furetur sopor, atque inermes
Vinciat artus.

Sic Tibi puri sine nube soles,
Sic Alexandro nova saecla prisco
Rideant vultu, domitusque Romam
Mundus adoret.



image: s132

EIUSDEM ELEGIA AD FERDINANDUM Episcopum et Principem Padibornensem, Comitem Pyrmontanum, DE ACIDULA PYRMONTANA.

Colle sub umbroso patulis quae prosilit arvis
Pyrmontana tui me tenet unda soli,
Unda salutiferis irrorans haustibus artus,
Et iecoris rabidam nata levare sitim,
Faecibus et lentis tumidum expurgare lienem,
Esuriemque pigro reddere ventriculo,
Corporibus morbos, animo depellere curas,
Parcarumque breves sistere docta colos.
Miramur rapidum generosi fluminis oestrum,
Et murmur resonans, vimque furentis aquae,
Cui ferrugineus vapor incubat, ac velut aestu
Ignis inardescens, frigida lympha micat.
Crederet Aetnaeos tibi, Nympha, subesse caminos
Ignotum carpens forte viator iter.
At mihi dulce gelu per viscera perque medullas
Serpit, et incluso liberat igne iecur.
Talis erat prisco saeclis fulgentibus auro
Captata innocua lympha beata manu,
cum lucri furor, ac dominandi saeva libido
E Stygiis nondum prosiliisset aquis;
Nativas cum silva dapes, humus herbida somnos
Praebuit, et faciles antra dedere lares.
Hic quoque nonnulla est aevi melioris imago,
Cultus et antiquis mos revirescit avis.
Est procul hinc luxus, fatuaeque superbia vitae,
Oblita est blandos aulica Suada dolos.
Obsidet hic nullus Magnatum limina fastus,
Sustinet exigua Dux habitare casa.
Aurea libertas pictis spatiatur in arvis,
Et caput attollit semisepulta fides;
Rident prata, nemusque, serenus ridet et aether,
Candidus et laeto ridet in ore iocus.
Dulcis, ave, Fernande, tuis a fontibus: hic Te
Promptior irriguo gutture Musa canet.
Hic Aganippeos videor mihi ducere succos:
Hunc tetigit campum Bellerophontis equus.
Fontibus Aonides gaudent vatesque canori,
Musa quoque in fontes ingeniosa tua est.
Quis caput Amisii, Paduli quis nosceret undas,
Si tua pro Nymphis muta Camena foret?
Marmora docta tibi nascentia flumina debent,
Flumina carminibus nobilitata tuis.
Attamen imber edax abolebit, et atra vetustas
Marmora: posse mori carmen et unda negant.
Sit tibi carminibus, sit par tibi fontibus aetas,
Ut tibi vena fluit, sic tua vita fluat.
Vena fuit placido dulcique simillima rivo,
Currat inoffenso vita beata pede.
Vena potest vivo minus exarescere fonte,
O utinam vitae lex foret illa tuae!
Sed quia letiferi stant iura adamantina fati
Aurea Te serus vesper in astra vehat.



image: s133

DE EODEM AD FONTEM MELLITUM ACIDULAE SMECHTANAE In Dioecesi Paderbornensi.

Fons in umbroso venerande luco,
Iam diu Phoebo sacer, ac Saluti,
Qui levas fessum iecur, et palato
Mella propinas

Atticis longe potiora succis,
Quos per Hyblaeos studiosa colles
Turba formosi populata florem
Condidit anni.

Montis intonsi decus et voluptas,
Cuius extremo pede, bullienti
Prosilis aestu gravis e metalli
Divite vena;

Principem serva mihi Ferdinandum,
Patriae Patrem, tuam concinentem
Nobili plectro, tua mella pleno
Ore bibentem.

IOANNES WISSEAttendoriensis e Societ. Jesu [abbr.: Societate] AD FERDINANDUM Episcopum et Principem Paderbornensem, die S. [abbr.: Sanctae] Ursulae Virgini et Martyri sacro, XXI. Octob. An. M. DC. XXVI. feliciter natum.

Hac Lucina die te gignit provida terris,
Qua subit aethereos Ursula virgo polos:
Ut, simul ac terris coepisti vivere, vivat
In caelo vitae magna patrona tuae,
Componatque tuos melius diva Ursula mores,
Quam fingit catulos Sarmatis Ursa suos.
Quos licet integris lingat, fingatque diebus,
Fingit ad exemplum bruta magistra suum,
Deformes vultu, pede pigros, ungue rapaces,
Et formidando rictu, oculoque truces.
Ast tibi divino felicior Ursula fato
Impendit nutrix blanda ministerium.
Te docilem, gnavum, facilem, comem atque benignum,
Musarum et Charitum finxit ad ingenium.
Hinc neque tela tibi puero placuere, nec enses,
Nec venatricis cornua rauca Deae.
Retia nec volucrum, neque nassa, nec aere recurvo
Hamus piscosis praedo timendus aquis;
Sed liber, atque labor, pax, et mens conscia recti,
Et pudor, et castae relligionis amor.
Haec puero tibi ludus erant: his acta iuventus:
Horum aderit vigili cura suprema seni.
Ursa ferox catulos gignit, fingitque feroces:
Diva sui similes Ursula Virgo viros.

EIUSDEM AD EUNDEM Strena Cal. Ianuarii An. M. DC. LIX.

Pro tibi quot sacris Ianim, Fernande, calendis,
Magnificis verbis muneribusque vovent,


image: s134

Currat ut auspicio tam laeto haud degener annus,
Multiplicentque tuos fata serena dies!
Quid faciam? cui, laeva suis fortuna negatis
Deliciis, vacuam fecit hiare penum.
Non ibi capta gemit volucri cum Phaside perdix,
Nec caput Aetoli cum sue certat apri:
Massica nulla fluunt, triplici neque Caecuba clavi
Servantur vetulis condita vina cadis.
Omnia deficiunt, quae si fortuna dedisset,
Digna foret Patriae pro Patre strena mihi.
Nunc vacuas palmas, et inanes porrigo chartas,
Quas bona mens verbis fert comitata bonis.
Hac pauper vacuae supplebo munera dextrae,
Et velut ex cornu divite fusa feram.
IndusErythraeo mittat de litore gemmam:
Nobilius gemma, Mens bona, munus erit.
Quantum gemma luto distat, mens candida fuco;
Tantum haec una omnes strena praeibit opes.
Nam bona res non est, quam possidet, et dat, et aufert
Qui malus est. hanc tu ne refer inter opes.
Una est e multis, Bona mens, possessio: quam non,
Qui malus est, aufert, solus habetque bonus.
Hanc cape sis, Fernande: Tibi nam munere Divum
Rara, bonam mentem quae capit, Arca domi est.

EIUSDEM AD EUNDEM, De Morte Alexandri VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi]

Vixit Alexander, carum caput Urbis et Orbis:
Heu! Fernande, animae portio magna tuae!
Vixit Alexander, passis Elegia capillis,
Ut Procne, querulis ora resolve modis:
Per ripam Amisii, per rura vagare Visurgis,
Maestaque lugubri pectora plange manu.
Fons Paderae doleat, doleat lacrimosus Aliso:
Deque suis fundant flumina luminibus.
Funus Alexandri, et Fernandi, heu! ducitur unum:
Parti animae nescit pars superesse suae.
Alter in alterius vivens haerebat amore:
In morte amplexum strinxit uterque suum.
Mors nequiit gemini nexum dissolvere cordis:
Maior germano vis in amore fuit.
Ergo in Alexandri est Fernandus corde sepultus:
Urna non poterat nobiliore capi:
Quam simul ac tetigit, tacta [orig: tactā] haec vox abstitit urna;
Fernandus meus hic vixit, et hic situs est.

EIUSDEM AD EUNDEM Varia antiquitatis monumenta per Dioecesin Paderbornensem erigentem.

Quot late ad Paderam, vicinaque moenia, et arces,
Ad nemora, et fontes, templa, sepulcra, lares,
Marmorei surgunt cippi, et Te auctore loquaces
Incisis referunt saecula prisca notis:
Tot monumenta Tibi magis aere perennia surgunt,
Tempori, et irato praevalitura Iovi.
Ingenium, nomenque tuum, Fernande, nec ipsi
Manes, nec quae sunt marmora muta, tacent.



image: s135

IOANNIS UNGSPECK, Arensbergensis, Canonici Praemonstratensis Propempticon AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUMRomam proficiscentem. An. M. DC. LII.

Ibis Romuleas iam cognitus hospes ad arces,
O generis antiqui decus!
Praeclarisque atavis melior, Fernande, propago,
Quem docta nascentem sinu
Excipiens Pallas, nequiquam ignara futuri,
Toto rigavit flumine.
Nec te iter immensum, terraeque pericula terrent,
Quae plurima insuetus feres;
Nubibus insertas donec superaveris Alpes.
Tu vero propositi tenax
Ibis, easque precor, veteris miracula Romae,
Et decora visurus novae.
Tantum ex infami fugitivae plebis asylo
Populis triumphatis caput,
Praevidit Deus omnipotens: victricibus armis
Ut, quos subegerat prius,
Extremos late terrarum denique fines
Sacratiore Numine
Imperio regeret, fascesque aequaret Olympo.
Hic [orig: Hīc] multus inter arduos
Reginae tumulos Urbis, doctissimus olim
Antiquitatis arbiter
Comminus intento lustrabis lumine muros
Cruore conspersos Remi.
Fortius hic [orig: hīc] BrennoCapitolia celsa subibis,
Nil proditores anserum
Iam metuens cantus: erit et quandoque voluptas
Priscis notatas arcubus
Effigies spectare ducum, fractosque Sigambros,
Poenosve, non fidum genus.
Quod si etiam Latiae torrentia flumina Suadae,
Totoque regnantes foro
Marcos aspicies, sacra vel vestigia vises
Secessum amantis Virgili,
Tum quis enim trepidos quatiet calor entheus artus?
Quos tibiae dabunt sonos?
Qualis Threiciae cantu testudinis Orpheus
Aurita sistis flumina,
Emotasque rapit silvas; aut tempore verno
Ramis sub arborum sedens
Expedit artificem Philomela ad carmina linguam,
Carumque deplorans Ityn
Occupat attonitas aures non simplice Suada:
Sic te Latini divites
Fundentem eloquii rivos, doctoque moventem
Fides amicas pollice,
Aspicient tacito mirantes ore Quirites.
Et immemor suetae viae
Haerebit numeris stupefacto flumine Thybris.
Seu Martios iterum tuba


image: s136

Concelebres Lechos, fatalia nomina Thraci:
Seu ChisianasLesbio
Extollas plectro Quercus, dignosque Tibullo
(Non Te alter huic propinquior)
Decantes Elegos, et cedro digna loquaris:
Non fallet exspectatio.
Ipsae etiam tali gaudebunt carmine dici
Orbis potentes infulae.
Perge igitur Fernande, tuus quo te rapit ardor,
Per alta montium iuga.
Nil tibi inaccessum: terras superevolat omnes
Tuus ille pernix Pegasus.
Magna inter doctos iam de te fama Quirites;
Ignotus haud certe advenis,
Si non visus adhuc. Sic te praecurrit euntem
Felicis ingeni vigor.
Perge bonis avibus, facilis bene spondet Olympus,
Et ille fortis Aliger,
Qui Tobiam quondem per mille pericla secutus,
Ubique dilecto comes
Haerebit lateri, patriasque reducet ad oras
Lauro revinctum debita.

EIUSDEM AD EUNDEM.

Dum nobis docto transmittis munere Romam,
Noscitur e tumulis quanta fuisse suis,
Quanta recens aequatve suas, vincitve ruinas,
Tot Divum melius splendida culminibus.
Et Tiberim pavidum subiti formidine Martis
Alloquii mulces nobilitate tui,
Aut Chisiam celebras non impare carmine Musam,
Dum rursus notos involat illa sinus.
Haud miror, plaudens stupeat quod talia Roma,
Et rediisse sibi saecula prisca putet.
Sat patet Aoniis haec te dictasse virectis,
Bellerophontei quae rigat Umor equi.

LUCAS HOLSTENIUS Bibliothecae Vaticanae Custos primarius, AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, Alexandri VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] Cubicularium intimum, Ratisbonam legatum, ut Eminentissimo Cardinali de Wartenberg, Episcopo et Principi Osnabrugensi et Ratisbonensi purpureum pilleum imponeret. An. M. DC. LX.

Non mihi suppressos thesauros strangulat arca,
Nec censum reditu divite fenus alit;
Sed nummis vacuum levis implet aranea saccum,
Nec latus occulto pondere zona gravat.
Ingenium mihi fundus, opes et sarcina libri,
Et temere sparsis illita charta notis.
Quocirca, Fernande, boni nunc consule munus,
Pauca profecturo si folia ista damus.


image: s137

Hoc utcumque ferant venti, vel diluat imber,
Sub nostro haerebit pectore fixus amor.

MARCUS ANTONIUS MENICONIUS, Perusinus, Eques Hierosolymitanus, AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUMAlexandri VII.Pont. Opt. Max. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] intimum Cubicularium.

Quale mihi nuper, iuvenis clarissime, munus!
Munus Apollineae quod peperere manus.
Quale decus Charitum! quae donas plena lepore
Carmina, qui canitur, Principe digna suo:
Principe Alexandro, cui tantum saecula debent,
Quantum olim Augusto debere est visa vetustas,
Cui plausus vatum mille dedere chori.

NATALIS RONDININUS, ALEXANDRO VII.P. O. M. [abbr.: Pontifici Optimo Maximo] AB EPISTULIS AD PRINCIPES, FERDINANDO FURSTENBERGIO, Musas Philomathis iuveniles auctiores cultioresque in lucem proferenti.

Tandem revisunt aureum iubar solis
Musae Philomathis: gratulentur, et plaudant,
Quis [orig: Queis] et labores, et pericla, quae terris
Marique subeunt, aut severa curarum
Lyra subinde tibiaque solari
Incessit ardor. Quem sequantur, hic cernunt.
Haec ille, seu dum proeliantibus fertur
Per alta ventis, qua fretum Cyclopeis
Fervens cavernis astra verberat fluctu,
Seseque mox resorbet et suas iras:
Sive arduis dum nubibus caput cinctas
Nivibusque numquam non iacentibus canas
Volat per Alpes: fessa namque votorum
Europa cursus urget, atque opem poscit:
Haec ille, dum Mars fas nefasque permiscet,
Unaque pestes ceterae diem invadunt,
Et clade tumidus decolorque Vistillus [note: Vistillus idem qui VistulaPlinio lib. 4. cap. 14. ],


image: s138

Albisque, et uno haud nomine in mare irrumpens
Miratur ire Rhenus haud suos fluctus,
Et spes in illo magna nititur pacis:
Haec ille, tanta mente dum sedet moles,
Haec ille cecinit, sicubi fatigatum
Suis sub antris frigidaque lucorum
Umbra virentum recreavit Euterpe,
Seu Dorium quid, sive Barbarum mallet.
Sed ille, curas fallere, ac sibi tantum
Intusque gaudens canere, nil petens ultra,
Non puncta famae, pollicesque laudantum,
Feliciumque praemium libellorum,
Imbuta cocco lora, regias chartas,
Pictum umbilicum, luteamque membranam,
Araneoso iusserat situ turpes
Latere, tenebris abditos inaccessis
Tot elegantis ingeni sacros fetus.
Heu dura patris iussa! tam legi digna,
Tam laeta cultu Musa, tot venustatum,
Tot et iocorum non nocentium mater
Sic delitescat involuta deformi
Silentio, noctesque carpat aeternas,
Squalens, iners, ignota? Non tua id sivit,
Fernande, pietas, indolesque Phoebeas
Attollere artes nata, cui poetarum
Plaudente coetu, litterarios fasces
Summittet olim Roma, quaeque nunc profers
Debebit ordo serus eruditorum.
Tu namque patris atque Apollinis plenus
Suis latebris erutae sinum pandis,
Foedaque primum temporum levas tabe,
Dein et nitorem, et gratiam, et decus formae
Iuvenile adauges, et frui iubes caelo.
At vos edaces, noxium genus, blattae,
Abigenda longe levibus lues chartis,
Alibi repostam quaerite in cibum praedam;
Seniumque turpe pascite, aut putres libros,
Quos rugae, et aetas, et situs fatiscentis
Capsae peredit, aut teredinum morsus.
Perennitatem Phoebus his licet Musis,
Triplicesque canum spondeant Deae nomen,
Iuvenile numquam concidet decus formae.

NICOLAUS HEINSIUSDAN. FIl. [abbr.: Danielis Filius] FERDINANDO FURSTENBERGIO, Dum hortos TibureEstenses una cum Heinsio perlustrat, aquarum hinc inde e terra per occultos tubos prosilientium vi subita praeter exspectationem circumvento et consperso. An. M. DC. LII.

Lustrat Atestinos dum Furstenbergius hortos,
Qua natat irriguis fertile Tibur aquis:
Ecce repens prorumpit humo, vatisque disertum
Os petit, et Clarios lympha dolosa sinus;
Fallor? an exegit per hiantis viscera terrae
Non exspectatas obvia Nais aquas?
Dum decus Aoniis hoc invidet illa Deabus,
Et premere amplexu gestit inepta suo.
Thiodamanteus non est puer, improba, non est:
Hos sibi Calliope vindicat alma sinus.


image: s139

Supprime, Daedalei custos lasciva virecti,
(Nil agis insidiis, perfida Nai, tuis)
Supprime fallaces, Anieni filia, lymphas.
Non nisi Castaliis ille rigandus aquis.

EIUSDEM AD EUNDEM ELEGIA. An. M. DC. LII.

Sic, fidibus quaecumque cano credenda Latinis,
Fama velim facili combibat aure memor;
Et sero Lethaea rogo post fata supersint;
Muta meam mecum nec tegat urna chelyn;
Quaeque patet prona tibi Castalis obvia ripa,
Se quoque libandam praebeat unda mihi:
Gaudia succurrunt ut nulla frequentius istis,
Quae de convictu sunt mihi nata tuo.
Una domus, mens una duos sociabat amantes,
Et chelys alternam non semel una manum.
Quas grates, Tiberine, tibi, quas, Roma, pararim?
Vos mihi tam cultum conciliastis ebur.
Saepe diem, quam longa fuit, sermone peractam
Duximus aestivi saeva sub ora Canis.
Saepe supervenit properata nocte diurnus
Lucifer, alloquiis invida stella meis.
Ausa nec admisso succumbere lumina somno:
Garrula vix solitas ora tulere dapes.
Vocibus o quoties Latonia conscia nostris
Cum se proriperet, visa venire mihi est!
Filius id Thetidis fuit Actoris ante nepoti:
Id PhryxEuryaloNisus et ante suo.
Mutua certabat concordia, mutuus ardor.
Haec mihi lis tecum sola perennis erat.
Haesit in ambigui pulchrae pia palma palaestrae:
Neutraque pars vinci, vincere neutra tulit.
Perstet, et absentes par iungat nexus amicos;
Vinculaque aetatem non labefacta ferant.
Pondera ne votis desint sua faxit Apollo;
Auspice quo nobis hic adolevit amor.
Spumea nos Anienis aquam per saxa ruentem,
Plurimus illiso qua tonat amne fragor,
Nos una dominae senium lustravimus urbis;
Prisca suburbani nos monumenta soli.
Thybris amicitiae fuit arbiter, ille duobus
Contiguo cultos alluit amne lares.
Proxime, dic, sociis, Tiberine, penatibus, eia;
Pectora, dic, tetigit sanctior ecqua fides?
Dic, si voce mei vox blandior ulla sodalis
Per vada stagnantes flava moretur aquas.
Hanc certe e patrio Tiberinides amne sequuntur,
Plaudit et argutis Naias uda sonis.
Ipsa etiam hanc pronis bibit auribus Ilia vocem,
Ilia quam Marti tam tibi grata parens.
At colle ex omni laetum vaga succinit Echo,
Nec gemere Ismarium iam memor ales Ityn.
A, quanto tua me, Tiberine, beatior unda est!
Vatis Apollineo cui datur ore frui.
Tu modo fac sacrum serves, pater optime, Musis,
Quod tibi Teutonico venit ab orbe, decus.
Me nunc ad patrios promptum tenet ire penates
GalliaRomuleae nomen adepta togae.
Hic ubi Medoacum [sic] Euganeis modo collibus ortum
Intuor; aut Athesin, docte Catulle, tuum.


image: s140

Tu quoque Virgilium quae Phoebo lympha dedisti,
Fatidicae Mantus lympha beata, trahis.
Aut electrifero qui volvitur amne per agros,
Me Phaetontei detinet unda Padi.
Unde ego nubiferam perrumpere molior Alpem,
Et nive canentis scrupea terga iugi.
Interea decus ille meum, meus ille sodalis
Quidnam agit? herboso num fovet umbra sinu?
Margine dum solitae citharam moderatur in undae,
Et canit aeterni numine digna loci.
Mulcet an auratae testudinis illice cantu
Chisia purpureos Musa decora sinus.
Ipsa fidem vicina neci cui cessit eburnam
Maxima Pontificis dextera, Phoebe, tui.
Urbanus nunc alter, agro nova gloria Tusco,
Pieriis claram civibus ornat humum.
Hunc meus ille sui veneratur Apollinis instar;
Huic terit, huic Clarias obsidet usque fores.
Quicquid aget, memori non excidit Heinsius ore,
Iam satis expertam novimus ante fidem.
Dum loquor, aeriae salebrosa cacumina rupis
Paene meos tangunt, mox superanda pedes,
Care vale, Fernande viam meditamur: eundum est.
Me rigor Alpinae iam premit, ecce, nivis.

STEPHANUS GRADIUS, ABBAS SS. [abbr.: Sanctorum] COSMAE ET DAMIANI, PATRICIUS RAGUSINUS. AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, De Musarum dissidio cogitantem. An. M. DC. LIV.

Summe Deum, saevi domitor Pythonis, Apollo,
Fatidica quem Delos suum,
Quem Cyrrhaea vocant, Pataraeaque culmina regem
Certa timendum cuspide;
Quemque novem doctae, Parnassia turba, Sorores,
Triplex et ambit Gratia.
Ad curas hominum precibus si flecteris ullis,
Vatem tuorum fontium,
Aoniaeque decus telluris, ab usque remoto
Rheni petitum litore,
Ut Latium, utque ipsos linguaeque togaeque Quirites
Docto admoneret carmine,


image: s141

Ne patiare tuis, Musarum ac dulcibus ulnis
Divina mitis ingeni,
Et studiorum alio spectanda avertere dona.
Sit propius in castris tuis
Miles, seque tuis aeternum exerceat armis,
Omnemque lucem nomini
Inde suo, laudemque petat, famamque decusque:
Quamvis avitus inclutae
Non alium magis ornet honos, et gloria gentis,
Nec plura quisquam imaginum
Lumina Saxonicos numeret decorantia fastos.
Ne desidere inglorium,
Neu cessare velis iuvenem, quin divite vena,
Tuo et benigno numine
Utatur, seu facta gravi regumque ducumque
Narrare tendat carmine,
Threiciaque avidos testudine fallere morsus
Oblivionis invidae:
Seu leve quid gracili modulari malit avena,
Seu dulciore barbito
Iam nunc vernantis florem oblectare iuventae,
Severiora differens.
Quin age cunctanti (quod iam meditatur, et imo
Dudum volutat pectore)
Egregii ut laudes Fabii praeclaraque facta
Ventura doceat saecula,
Adde animos, sacraque feri praecordia flamma.
Dicat serenae in arduis
Rebus mentis opes, curisque ingentibus aequum
Stabilis vigorem consili,
Quo Latium, quo res Italae, quo Maximus orbis
Superbit Innocentius.
Dicat inexhaustum ingenium, moresque benignos,
Nec purpurae quicquam suae
Debentem, et propria virtutem a luce coruscam.
Dicat profanae impervium
Pectus avaritiae, nullisque obnoxia corda
Cupiditatum fluctibus,
Atque animi intrepidas inter sublimia vires:
Nec litterarum et artium,
Nec cultae sileat rarissima munera linguae;
Sive expedita vinculis,
Nataque ad humanos placeat facundia coetus;
Seu debita Superum auribus
Verba Medusaeae manantia fontibus undae.
An clariorem carminum
Usquam alibi segetem possit laudumque parare,
Elatiore aut spiritu
Impulsas animare fide, famaeque perenni
Servire gloriosius?
Annue Phoebe, sacrique animis illabere vatis.
Sic semper aethera incolas:
Sic tibi nulla genas foedet lanugo, nec unquam
Desit capillis laurea.
Dumque canis trifido caesos Titanas ab igne,
Patris triumpho turgidus,
Cuncta tibi Superum plaudant convivia, teque
Diu stupentes audiant,
Frustra iactatos referentem in sidera montes:
Nec hauriant libentius,
Quae sibi nectareo Phrygius rorantia succo
Fundit minister pocula.



image: s142

IDEM De artocreate Britannico, AD FERDINANDUM FURSTENBERGIUMALEXANDRI VII.P. O. M. [abbr.: Pontificis Optimi Maximi] Cubicularium intimum.

Cum tibi de tetricae studiis, Fernande, Minervae
Mollia languebunt olim praecordia: si non
Aspernaris ab Oceano missa usque Britanno
Romanum ad luxum pinguis praecepta culinae;
Accipe languenti qua possis arte palato
Consulere, et stomachi fastidia vincere inertis.
De lactentis adhuc primum cape clune iuvencae,
Haedique et leporis dorso, quae in frusta minuta
Concisa, et liquido diluta abdomine porcae,
Iure natent, grandis pullus quo ferbuit, et quod
Bubula diffusis unxerunt ossa medullis.
Accedant, turris tibi quas, corsque ima volucres
Educat, atque alis, et pelle, et pectoris alba
Carne dapem saturent; teneros ante omnia lactes
Adde memor, seu sint agnis, seu mollibus haedis
Avulsi, tereti nec te ficedula lumbo,
Nec te flaventi coturnix uda sagina
Praetereat; terrae desint nec tubera, si quae
Provida non parcis strinxere tonitrua caenis,
Cum pipere, et Siculae dulci cum pulvere cannae.
Haec tu cuncta simul caute, circumque, supraque
Eductae in cameram Cereris testudine claude,
Ovis, ac tenui molitus crusta butyro,
Et croco, et Eoae fragranti cortice silvae.
Dein gravidam lento massam committe calori,
Angusto validus quem suscitet ignis in antro.
Excoctamque diu, multoque ardore rubentem
Extrahe, et in patinam compone, et sic properata
Inter amicorum laetos ede fercula coetus.

VITUS BERINGIUSDANUS Regiae Maiestatis Daniae historiographus, AD FERDINANDUM Episcopum et Principem Paderbornensem.

>Reverendissime et Celsissime Princeps, Domine benignissime. Non indignaberis, quod ignoti te alloquantur: Effecit virtus tua, et illustris supra saeculi genium evecta indoles, ut latere nusquam gentium possis: non latius provecta [orig: provectā] sacri muneris tui, quam scientiae et doctrinae fama [orig: famā]. Ego iam olim Romae adoravi nominis tui celebritatem; iamque e medio Septentrione ad has Pyrmontanas acidulas delatus, offerrem coram cultum animi, ni valetudo corporis obstaret. Quod unum potero, venerabor e longinquo famam tuam, cuius magnitudine reversus in patriam,


image: s143

implebo Danos meos, publico etiam scripto professurus olim, quid Principi non tam Germaniae quam doctrinae omnis et humanitatis, Poetarum natio debeamus. Fave interim, Celsissime Princeps, tam pio conatui, quodque ad magnitudinem tuam unicum iam superest, sero mortalitatem dedignare.

Furstenbergiade, priscae qui nomina Romae,
Et quicquid iactat Graecia culta, tenes:
Cui calami ius omne suum transcripsit Apollo,
Et Musae positis obstupuere lyris:
Quid tibi cum lituis, et sacrae sorte tiarae est,
Et meritum cingit quae tibi mithra caput?
Nempe ut bis Princeps, Musas modereris et aras,
Hinc hominum Augustus rector, et inde Deum.
Et tua perpetuis canescat gloria saeclis,
Dum fuerit studii, dum pietatis amor.

ADOPTIVORUM CARMINUM LIBER SECUNDUS, QUI VIRI ILLUSTRIS CASPARI FURSTENBERGIIMusas, et aliorum Poemata Furstenbergiis inscripta, complectitur.



image: s144

Caspari Furstenbergii, AVI, Archisatrapae Westphaliae et Angariae, praefecti in Bilstein, Waldenburg, Fredeburg, Fritzlar, et Nawenburg, Moguntini, Coloniensis, et Paderbornensis Consiliarii intimi, Domini in Schnellenberg et Watterlapp. Advocati hereditarii in Graffschaft [orig: Graffchaft], etc. Viri, plurimis ad Caesares, S. R. Imp. [abbr.: Sancti Romani Imperii] Principes, et Comitia legationibus, magna [orig: magnā] prudentiae, fidei, eloquentiae, et doctrinae laude obitis, hoc et proximo superiori saeculo celeberrimi, GENIUS AULICUS.

Molliculae procul este aures, nudi procul este
Osores veri. Sincero ludere Phoebus
Noster amat versu. Num celsa palatia pandam
Naribus, et Vatis Venusini digna lucerna?
Sic iuvat Aonides: sed quid non cognita vobis
Aggredior? vestro stat virtus ardua colle
Difficili per saxa via temptanda, neque illi
Fas est, aut vobis Regum sublimia tecta,
Auratasque subire fores. Helicona rigentem
Frigore, et hirsutas habitatis Apollinis arces.
Saecula nostra novis, nova nostris moribus aetas
Imperat alternis. laus est ad tempora mentem
Vertere, et ad Zephyros diducere vela secundos.
Ut solet adverso volucris IunoniaPhoebo
Gemmea laudatae iactare volumina caudae.


image: s145

In vetulos non sic ritus modo stringimur. absit.
Arbitrii tibi iura tui; metamque nefas est
Seiano monstrare IovisSalmonea telo
Deiectum, currus ausum simulare tonantes.
Consiliumne foris? vereor ne Numine vatum
Destituar. Iustas praepostera facta querelas,
Numina rara cient. Verum si Persius atro
Carmine vesanos potuit ridere Quirites.
Anne ego? sic quamvis non umectata fluentis
Labra Caballinis madeant. Solum mihi splenem
Cogit in effusos bilis commota cachinnos.
Anne ego? si laevo bullatas lumine pompas
Observo, dextrum fatear, vel carmine prodam?
Scilicet Heroum fulva Rex Lydus in aula
Degit: at in quantum magno clamore Solona
Fumantem ante rogum testatus, atrocia Cyri
Imperia exorat, sortem miserantis acerbam.
Albane? tanta duces deceant? post terga relictos
Vivere conveniat secum? depasta supellex
Aurea, detritae chlamydes, et murice multo
Quae rubuit toga pota prius, nunc mille fenestris
Lucet, et incurvo debet ludibria naso.
Non genus antiquum Priami, nec nomina longa
Paupertatis onus tolerant, naturaque suadet
Consona SisyphiosIrum sensisse lacertos.
Quo vocat ergo manus dives mercator, eamus:
Dona coacta dabit vix institor hiscere contra
Raptores ausus dominorum exempla secutos.
Si neque sufficient angustis talia rebus,
Auxilio Cluvennus erit, qui praefuit olim
Militiae, tacitoque aeraria bellica furto
Diminuit, cuius prope mortem causa laborat.
Illi reddet opes, illi dabit Alpha salutis,
Et Themis in trutina suspendet nostra favorem,
Servatis ungenda bonis. Sic vivimus aulae
Turba, Syracosii iurati in verba Tyranni.
Post Catilina sumus. turpem manet anxia culpam
Poena, sed in tanto discrimine cornea fibra est.
An sileam? sine fine dapes petit aula calentes
Sole peregrino, et Baccho devota parenti
Assiduis festiva scyphis Dionysia vivit.
Cum iam tecta recens pingit Tithonia, lex est
Non prius, aethereum quam transiit alta lacunar
Cynthia, et extenso glutiti pondere clunis
Ventriculus veniam poscit, secedere: pulchros
Dant ea fana iocos, vario clamore modoque
Ebria dispositum mensae gyrantur in orbem
Pocula, gustatas quae reddunt frontibus uvas,
Et Centaureo turgentia cornua fastu.
Tantane, sic agimus, nobis pater otia fecit?
Sint procul a nobis Curii, qui talia damnant
Orgia, potantem nec amant examen ad unguem.
Quam pulchrum est digito monstrari et dicier? Hic est,
Qui meruit primam Bacchi certamine palmam
Gemmatum cratera, scyphisque capacibus omnes
Vicit, et epoto donatur Saxonis auro.
Victor at ille iacet vino somnoque sepultus,
Multa canat quamvis tubicen, mediamque per urbem
Spectandum lectica vehat. cras uritur intus,
Et dolet obscura male caligantia nocte
Lumina fuscari, totosque labascere sensus.
Tendis ad exitium. micta speculatur in unda
Hippocrates, crasso qui internos augurat aestus
Aspectu, et longos consuevit prodere morbos.


image: s146

Hic tibi Phoebe datur sanie confectus inerti
Pulmonem, et lenta vitiatus tabe medullas.
Nunc Epicureo spectemus de grege porcum,
A summa qui venit hara. iam proximus Orco
Extremam trahit ille animam. num crastina vitae
Tempora dant tristes admoto pollice Divae?
Sic vixisse iuvat, ne nos vixisse propinqua
Poeniteat meta, sapimus iam funeris hora
Vicina, laniantque ream sua crimina mentem.
Hoc Mausoleo tegitur, qui Principis aulae
Praefuit arcanis, et iuris in arte peritus
Mysta refingendi, prudens, facundus, et alta
Nobilitate satus, rerumque politus ab usu,
Consiliis magnos inter consedit Achivos.
Nulla fit hic [orig: hīc] fidei, sanctae pietatis, et aequi
Mentio, quae dudum fugere Palatia Regum,
Inque locum rediere nefas, simulatio, technae,
Ambitus, impietas, livor, gula, crapula, fastus.
Cernis ut ingenti felix programmate nigro
Scribitur in tumulo? nulla qui parte beatus
Noverat hic [orig: hīc] turbae securos ducere soles.
Parcius ista viros tangunt. Tu summa potestas
Turpis in exemplum ne fabula Sardanapali
Prospice devenias. facti prudentia sera
Gaudia rara feret. Sed quam ferale minatur
Aspera frons rugis? perit uno gratia verbo
Vitrea, et aeternas pro munere commodat iras.
Dum mea felices implebant carbasa venti,
Sceptra potente manu torquebam, et Principis Atlas
Alter eram, si forte graves dabat altera curas
Cura parens, nostras nutu spectabat erili
Clitellas, tacitum vectans sine pondere pondus.
Quid non sustinui secreto Principis usus
Pectore? perque nives gelidas et cruda vagatus
Frigora, Sarmaticas potui calcare pruinas,
Ire per exustam Libyen latrantibus astris,
Aequoraque insano ridere tumentia fluctu.
Nunc miser, ut gravius ruerem, sublatus in altum
Icarus, ob verum media sublimis ab arce
Turbor, et in nostros quae concessere favores
Fortunae subita recidunt commota ruina.
Regia quae magno patuit, nunc cardine moto
Ivit in amplexus unitis ianua suris.
Non ego credideram, si quando odiosa Lycaei
Murmura, barbatos inter diffusa magistros,
Ingenuis aulas vetuere: at credere fas est
Experto, sit vita tibi nisi dulcis amator.
Ah ruit irato metuendum fulmen ab axe,
Post densae veniunt altis ex montibus umbrae.
Dixit et, ecce minor nostras qui nuper habenas
Audiit, imperii nunc fascibus assidet. Eheu
Quis superi! dolor est, et quae dementia nostro
Sic aliis sapuisse malo. Num audire gementem
Plura libet? dicam eiecta tibi vera saliva.
Pro voto tibi cuncta fluunt. fortuna petitam
Invidiam legat. Miser est, cui nomina desunt
Obvia livori, titulisque impleta superbis
Charta capax. viden? ut vicinam figulus ollam
Carpat, et extracta pungantur pauper arista?
Quando Giganteo surgunt tibi vertice cristae
Altius, exuviisque Tyri, pictusque superbo
Murice, ventoso titulorum folle tumescis,
Fervidus Herculeas ultra contendere Gades.
Insidiis odioque peris, et pone secutus


image: s147

Livor, iners vitium, vestigia prensat euntis
Tramite praecipiti, velut umbra pedissequa solis
Flammivolos sectatur equos, profugumque colonum
Niliaco Crocodilus agro. tunc ergo dolosa
Fronte fidem simulat, pectusque ostendit amicum,
Sed coquit exitium. media latet anguis in herba;
Mente nigra, vapidoque sinu vulpecula gannit.
Virtutis quoque praeco tuae speciosus, honorum
Ludit in ampullis, et sesquipedalia verba
Eliquat. interea occulto mala vipera morsu
Te necat absentem, moresque arrodit inique.
Tunc ait, o quanto discrimine, Maxime Princeps,
Consortem regni pateris, qui despicit omnes,
Omnibus imperitat, tibi maiestate secundus
Anne volet regnare diu? nec sceptra lacesset,
Aut sibi quaeret ebur soli? metuenda potestas
In tantas quae crevit opes. exempla loquuntur
Publica, nec geminos patiuntur sidera soles,
Cur habeat regalis apex? cum cornua fratri
Aemula complevit Latonia, rursus adempto
Lumine decrescit; quae vertice pulsat Olympum
Malus, ubi gravidis commisit pondera ramis,
Qua surrexit humo, rursum curvata propinquat,
Autumno portando impar. his concita flabris
Suspicio tacitos sub pectore ventilat ignes.
Nec mora conceptis animata incendia flammis
Exundant, ruit immisso violentia freno,
Ut Themin oblitus trutinantem e cortice nigro
Calculus exsiliat. facilis suadela paratur
Credenti. Vana est surdo defensio sensu.
Desine corda Ducum flecti sperare precando.
Hoc tamen ulterius digno praecordia motu
Miscet, et infida vultum detorquet ab aula.
Spicula saepe novo trabeatos sanguinis ostro
Foedatura Duces, et saeva exempla tyranni
Suadet in innocuos, ac mille Calumnia clades
Virtuti demens, hostiliaque arma minatur.
Scilicet aequales merito penduntur honores,
Horrida cum maesto ponuntur fercula talo,
Carcere clauduntur nati, tu carcere nati
Clauderis, et servo trahis aenea vincula collo.
Ergo age sis, si non exemplo cautior uno
Redderis, an gemino volupe est condiscere facto
Carnificem Regem, victriciaque arma secutum
Graiorum? pro rupta fides et foedera Teucris!
Infandis Polydore modis, ob fulva metalli
Pondera depositi scelerato in litore funus
Obtruncate iaces. nunc temet consule, quonam
Consenuisse loco malis. minor anne voluptas
Privatas habitare casas, quam marmore fultam
Invito Iovis igne domum: tibi vivere toti
Quam pingues lauto digitos suxisse catino,
Dum caput appensum vereatur desuper ensem?
Si te ducit adhuc aulae tamen ulla cupido,
Simius esse velis, scaenamque paratus in omnem:
Si gemit ille gemas, ride si ridet, et esto
Principe cum claudo Scazon, et Vespasiano
Stabis stante, licet doleas pede claudus utroque.
Haec doctus parasita, cave cane peius et angue
Principis imperio, cupidisque obsistere votis;
Concilio nedum medio vestigia veri
Sectaris, rectique vias, post funera Clitum
Te querar, aut Senecam. quoties heu! nantibus aulae
Aequore in ambiguo, fuit una Malaea, tenaci


image: s148

Obloquio turbasse Duces, meditata tueri
Est quibus ingenium, et stat pro ratione voluntas,
Et summum est tolerare sales, nec velle videri,
Quos si dissimulas animi est sententia prudens.
O si quid doctae servas penetralibus artis
Unguibus arrosis dignum, vigilesque lucernas,
Et Demosthenei redolens palloris olivum.
Si te delectat numeris divina Poesis,
Quae beat, et vulgo secernit, et ornat amantem,
Non vilis quondam, cum carmine digna gerebant,
Tutius occulto poteris gaudere cachinno.
Illa feres donec prorepseris altius, et post
Quidquid agis, prudenter ages, licet advena pecces.
Si quid ego statuam, quaeris, cum vate paratos
Isacio capiamne cibos? magis illa saginant
Fercula, praecelsa quam quae mittuntur ab Olla.

EIUSDEM PRAECEPTA VITAE AULICAE

Aulai ter et amplius beatam
Audi quae faciant, amice, vitam.
Primum mente pia Deum timere
Par est, postea Principem vereri:
Iussus consule iusta, veritati
Prudens simplicitas comes nec absit,
Sic non Achitophel notam mereris.
Et mandata tuere diligenter.
Si praesens tibi sors favet, futurum
Hunc ne perpetuum puta favorem.
Constat Principibus parum voluntas.
Rarum fac Ionathan mali levamen
Fidum consiliis adesse testem.
Cliti, et Tantalei memor laboris,
Fauces innocuo doma lupato.
Nescit dicere, qui tacere nescit.
Non noscenda tibi, nec illa noscas.
Sic Actaeoniis vacas periclis.
Hosti nubilus, invido serenus,
Fidus fac Pylades sies Orestae,
Adversis animosus, et secundis,
Aequa tempora dividens statera.
Aulam non secus ac focum frequenta,
Vicinus satis, et satis remotus.
Addas his epigramma Martialis,
Quod sis esse velis, nihilque malis.

EIUSDEM MONITUM Adamicum.

Fide Deo, tua cautus agas, aliena relinquas,
Dissimules, et, sunt siqua ferenda, feras.
Tela venenatae non cures invida linguae,
Tuque tuam rege, dic pauca, tacenda tace.
Sic placidos curret facilis tibi vita per annos,
Et dabit oranti fata benigna Deus.



image: s149

ARCUS TRIUMPHALIS ECTYPON Reverendissimo et Illustrissimo Principi ac Domino D.THEODOROPaderbornensis Ecclesiae Episcopo S. R. [abbr.: Sancti Romani] Imperii Principi. In vestibulo Academiae Theodorianae erecti, cum Poetica Lemmatum et Emblematum exegesi. Auctore Friderico Rörigh e Societate Jesu. DEDICATIO.

Furstenbergiadum genus alto a sanguine Princeps,
Qui magni donum diceris esque Dei.
Si vel iussa novos hominum sibi sumere vultus
Parerent scalpro marmora dura meo:
Signa vel e nostris nascantur aenea formis:
Vel nostro rasum pollice vivat ebur:
Iam pridem Ausoniis non impar arcubus arcus
Alta triumphali fornice saxa premat,
Quem super emineat rutilanti discolor auro
Inter purpureas crux veneranda Trabes,
Ceteraque in numerum vario spectanda colore
Furstenbergiacae stemmata prisca domus.
Cum quibus arguto certans emblemate sculptor
Caelaret Phariis mystica sensa notis;
In quis [orig: quīs] virtutesque tuas, atque incluta facta
Postera venturo tempore saecla legant,
Quae nunc immensum vulgavit fama per orbem,
Qua rubet exoriens emoriensque dies.
Sed neque dura meo mansuescunt marmora scalpro,
Nec spirant nostris aenea signa focis:
Et mea tam magnis fortuna paratibus impar
Me prohibet studio morigerare meo.
Nec tamen idcirco metuo, mitissime Princeps,
Ne tuus haec spernat qualiacumque favor.
Nempe ubi destituunt conantem grandia vires,
Conatus merito non caret ipse suo.
Nam si dura meo non parent marmora scalpro,
At parent calamo mollia verba meo.
Non possum lapides, sed possum sculpere versus;
Aeraque si nequeo, fundere metra queo.
Ergo sed incultis male structum versibus arcum
Sacravit famae nostra Thalia tuae.
Perlege, si tanti est, Patriae Pater, optime Princeps,
Qua mea iam pridem carmina fronte soles.
Materies tua gesta mihi, tua gratia merces,
Et virtus color, et gloria lumens erit.



image: s150

INSCRIPTIO. PRINCIPI THEODORO A Deo electo Antistiti Paderbornensi, Pio, Sapienti, Vigili PP. Quod condita [orig: conditā] Pauli V.Pont. Max. [abbr.: Pontificis Maximi] et Matthiae I. Caesaris Auctoritate TheodorianaAcademia [orig: Academiā], religionem et bonas artes in Westphalia adversus Errores, et Barbariam aeternis saepserit armis. COLLEGIUM ACADEMICUM Eius Celsitudini devotum L. M. P. Ad Insignia Reverendissimi et Illustrissimi Principis Theodori. "Summa apud Deum nobilitas est clarum esse virtutibus." \S. Hieronymus ad Celant. Illibata nobilitas.

Quod genus illustri Heroum de sanguine ducis
Et fulges priscis clarus imaginibus;
Illa quidem certe laus est non infima, verum
Est ea laus Atavis debita tota Tuis.
Quod multos opibus, multos quod honoribus anteis:
Esse haec fortunae munera vulgus ait.
Quod tibi mens longa viget illibata senecta
Cum referant puras tempora cana nives,
Blandaque facundo Maiestas ridet in ore:
Scis a Natura talia dona dari:
Sed quod te nec opes, nec honores, nec genus inflant,
Quod potius generis Tu genus ipse tui es,
Et potes ipse tuis praeferre Minoribus illam,
Quam tibi Maiores antetulere facem,
Haec tua laus tota, haec laus est Tibi propria Princeps,
Laus cum supremo non moritura die.

EMBLEMA. I. Vera fides. Sol unicus orbem universum irradians. "Unus Dominus, una fides unum Baptisma." \Paulus ad Ephesios IV. vers. V.

Te pollere fide, Princeps fidissime, certum est:
Quando tuae Fidei res facit ipsa Fidem.
Nam si facta Fidem Fidei concordia produnt,
Ni tua vera Fides, sit mihi nulla Fides.
Ergo tuae Fidei Fidei bene credita cura est,
Quae Fidei fidam praestitit usque Fidem.
Mille Fides hodie, Fidei discrimina mille:
Totque Fides inter vix tamen ulla Fides.
Plus Fidei a Domino poscebat Apostolus olim [note: "Adauge nobis fidem" \Luc. 17. ].
Ah Fidei in nostro si foret orbe minus!
Ut, velut in toto lucet Sol unicus orbe,
Unica sic toto luceat orbe Fides.



image: s151

EMBLEMA. II. Doctrina salutaris. Caelum sideribus variegatum. Danielis XII. "Qui ad Iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates." \Danielis XII

Qualia nocturno palantia sidera caelo
Ducunt noctivagas per freta caeca rates:
Sic Theodore tuis, ad caeli lucida templa
Aut verbis monstras, aut teris ipse viam.
Tu sacras aperisque scholas, aperisque profanas,
Inscia tu nostra pectora voce doces.
Cum tenet astantem Cathedralis contio turbam,
Ipse tuam nostra suppleo voce vicem.
Tu teneris animis pietatis semina mandas,
Et verae fidei non sinis esse rudes.
Alloquio maestos, opera solaris egentes,
Auxilio miseros consilioque iuvas.
Tu cunctabundos stimulis non mollibus urges:
Tu pigros lento non sinis ire gradu.
Tu male discordes concordi foedere iungis,
Per te composita iurgia pace silent.
Quae licet et nostro fatear patrate labore,
Sunt tamen auspiciis cuncta patrata tuis.
Nam quodcumque facis studiove operave Tuorum,
Hoc vere, quamvis non facis ipse, facis.
Iure Tuis igitur sidus laetabile fulges,
Sive gerenda doces, sive docenda geris.
Iure inter reliquas, caelestia lumina, stellas
Aeterno rutilans tempore sidus eris.

EMBLEMA III. Modestia animi de se summisse sentientis. Olea bacarum ubertate curvescens: aristae gravido culmine terram spectantes. "Magna et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus, tuam te solum latere (virtutem), mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare; hoc ego ipsis virtutibus mirabilius iudico." \S. Bernardus Sermone XIII. sup. Cantic.

Magnum est si magnus magnum se nesciat esse,
Et se vix minimis iudicet esse parem:
Si de se sileat, totus quem praedicat orbis,
Quemque nisi ingratus, nemo silere potest.
Si, quae magna geris, soli tibi parva videntur,
Extenues verbis si tua facta tuis.
Si laudem fugiens praestes dignissima laude,
Si veniam, grates cum mereare, roges.
Cumque omnes vincas, vel certe aequaveris omnes,
Iudicio cunctis sis minor ipse tuo.
Improba si stolidi spernas arbitria vulgi,
Contentus soli gesta probare Deo.
Nulla, nisi in caelis, meritorum praemia speres,
Et populi spectes commoda sola tui.
Hoc magnum est, inquam, pulchrum, mirabile, rarum;
Et tamen hoc magnum, Tu, Theodore, facis.



image: s152

EMBLEMA IV. Misericordia in pauperes. Agricola sementem faciens cum inscriptione, PERDENDO RESERVO. Matthaei vi. cap. "Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tķnea demolitur, et ubi fures non effodiunt." \Matthaeus cap. vi.

Condita nocturni spoliant aeraria fures,
Absorbet gravidas mercibus unda rates.
Improbus abiurat totam cum fenore sortem,
Remque simul perdit debitor atque fidem.
Vinea sperantis frustratur vota coloni,
Credita vix mendax semina reddit ager.
Quae modo finitimas tangunt palatia nubes,
Bellicus in cineres vertere turbo potest.
Stipatam tineae populant in scrinia vestem,
Textaque Maeonia nobilitata manu.
Urit congestas Vulcanus in horrea messes,
Tam multis possunt parta perire modis.
Hoc solum in tuto est, quicquid donatur egenis.
Quas istis dederis semper habebis opes.
"Non pereunt quae Christo dantur, alia vero quae non dederis, et abundant tibi, aut cum vivis amittis, aut cum moreris, dimittis." \S. Augustinus lib. 50. Hom. 29.

EMBLEMA V. Liberalis parsimonia. Labrum perennis aquae fonti suo ad libellam respondens cum lemmate, PARSIMONIA MAGNUM VECTIGAL. "Munificentiam nostram nulli volumus exstare damnosam, ne quod alteri tribuitur, alterius dispendiis applicetur." heodoricus Gothorum Rex apud Cassiod. Variar. 7 Epist. 17.

Non a Memnoniis aurum tibi navigat Indis,
Non ab Erythraeis eruta baca vadis:
Nec pia frugiparae rimatus viscera matris
Decolor effossas congerit Astur opes.
Non te Pactolus, rutilis non fluctibus Hermus,
Fulva nec auriferi ditat harena Tagi.
Non tua longinquas adeunt commercia gentes,
Non gravidae sulcant aequora vasta rates.
Non tua privatis crescunt aeraria damnis,
Non praedas sub te Principe Fiscus agit.
Non tibi vexati, rurestris turba, coloni
Contribuunt lacrimis aera rigata suis.
Non tibi subsidii specioso nomine tectam
Congerit, ut mos est, patria iussa stipem.
Haec quoque, quam placida Princeps dicione gubernas,
Haud sane immodicis finibus ora patet:
Et tamen in tantos Tua res tibi sufficit usus,
Et re non magna, maxima quaeque geris:
Aedificas, renovas, emis, auges, instruis, ornas,
Templa aras, arces, praedia, rura, domos.


image: s153

Nomina dissolvis, fundas Collegia, sacris
Debitus aere tuo conciliatur honor:
Impensis erecta tuis Academia surgit,
Surgit honoratae fabrica celsa scholae:
Altare e Phario constructum marmore candet,
Candent artifici signa polita manu.
Quid memorem veterum scripta immortalia Patrum
Nostra quibus floret Bibliotheca libros?
Quaeque piis avidas mulcent concentibus aures,
Per tot inaequales organa structa tubos?
Quae quoties sonuere, tuas, Theodore, Deique
Flexanimo laudes dulciter ore canunt.
Nemo tibi donat, nemo non accipit a Te:
Tu nulli, et debet patria tota Tibi:
Quis rogo Te, Princeps, Fortunae rivus inaurat?
Quae Tibi inexhaustas gaza perennat opes?
Magnum est vectigal parvo frugaliter uti,
Sumptibus et iustum praestituisse modum.
Nec modico pennas maiores tendere nido,
Nec proprii modulum dememinisse pedis.
Hoc virtutis opus sit; multis sic dare multa;
Ut multa a multis poscere non sit opus.
Observat prudens hanc Munificentia legem:
Nec quod dat meritis, auferat immeritis.
"Cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manum inferre coguntur: nec tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerint." \Cicero 2. de offic.

EMBLEMA VI. Clementia in victos. Leo homini prostrato parcens cum elogio, HOMO HOMINI DEUS. "Homines ad Deos nulla re propius accedunt, quam salutem hominibus dando." \Cicero pro Q. Ligario.

Roma quod innumeris peperit sibi Martia bellis,
Sive ea gesta solo, sive ea gesta salo:
Parcere subiectis, et debellare superbos,
Symbolon asciscas hoc Tibi iure licet.
Supplicibus parcis, frangit tua dextra superbos,
Quam pia dextra bonis, tam metuenda malis.
Extorsit iustum, non iusta rebellio, bellum;
Iusta sed invita corripis arma manu.
Utque salutiferis fiden Podalirius herbis,
Facta recens blanda vulnera mulcet ope:
Ast ubi vicinos coepit gangraena per artus
Spargere letiferi semina caeca mali,
Saevitia miti, clementi percitus ira
Utiliter ferro saevit, et igne furit.
Lanea sic lento vibrans vestigia passu
Non nisi post longas surgis in arma minas;
Tum quoque (sed frustra) testans hominesque Deumque
Ad veniam patulas sontibus esse fores.
Nec cunctata diu dubiis Victoria pennis
Ancipiti traxit proelia lenta mora.
Nimirum stolidos solitus contundere fastus
Pugnavit causa pro meliore Deus.


image: s154

Hic [orig: Hīc] tua victricem clementia temperat iram,
Exuis in victos arma odiumque simul.
Prima dies bellum, belli dedit altera finem:
Nec tua quam bellum longior ira fuit.
O quantum est rapidi successu Martis ovantem
Vindictae cupidas abstinuisse manus!
Quam grave anhelantes animi compescere motus,
Quem dolor admota torret utrimque face!
Vertit enim in saevum patientia laesa furorem,
Et quae tarda venit, fortius ira premit.
Tu quasi non hosti sed bellum indixeris irae,
Sic illum victor protegis, hancque premis.
Iustitia eduxit gladium, Prudentia rexit,
Condidit actutum spicula pacis amor.
Stringere, Magnanimi; Clementis, ponere ferrum;
Civibus afflictis parcere, Patris erat.
Ergo armis victusque tuis virtutibus hostis
Te simul est Dominum fassus, et esse Patrem.
Quo quisque est maior, magis exorabilis ira est,
Et fovet offensas mens generosa breves.
Corpora transiliunt animosi strata leones,
Pugnaque deiecto protinus hoste iacet.
Ast imbelle genus crabronum ignava propago,
Et laesae furiis immoriuntur apes.
Res rara est, iustum bellum et victoria clemens:
Res est rara quidem, sed, Theodore, tua est.
Nam tua vel victo victoria profuit hosti,
Et nocuit soli (si tamen) ista sibi.
Sed, puto, non nocuit; quae te frenare rebelles,
Atque animum docuit posse domare tuum.
Tam gravis exiguo compressa est sanguine flamma,
Huic quoque parsurus, si licuisset, eras.
Sed tam crudele est cunctis, quam parcere nulli,
Et saeva est pietas, quae miserendo nocet.
Iure igitur duplex circum tua tempora frondet
Bellica pacatae iuncta corona Mitrae.
Hostibus haec domitis, servatis civibus illa,
Pulchrius illa viret, blandius ista nitet.
Illam Astraea tibi, Clementia texuit istam,
Phoebeis illa e frondibus, ista Iovis.
Ista Sacerdotem decet, et decet illa Dynastam,
Civibus haec Amor est, hostibus illa Timor.
Crede mihi magnos superant haec gesta triumphos,
Laudibus haec quondam postera saecla ferent.
Scilicet una homines aequat Clementia Divis,
Hinc Deus esse homini dicitur alter homo.

EMBLEMA VII. Sol in horologio scioterico duodecimam lineam tangens, cum lemmate, ALTIOR, INVIDIAQUE MAIOR. "Uti sol si immineat hominis vertici, aut prorsum tollit umbram, aut minimam reddit: sic ingens gloria exstinguit invidiam." \Plutarch. in Moralib.

Nulla dies unquam tam laeto sole refulsit,
Quin fuerit clari luminis umbra comes,
Nullaque tam magno surrexit gloria plausu,
Invidiae ut saevo libera dente foret.
Sol tamen ut minimas altissimus efficit umbras;
Sic minus invidiae gloria summa patet.



image: s155

EMBLEMA VIII. Ignis undique fumo obsessus cum scito Reverendissimi et Illustrissimi Principis, IUDICIUM MELIUS POSTERITATIS ERIT. "Flammam primum emicantem multus comitatur fumus, qui quidem evanescit iam convalescente et explicante se flamma; sic res egregias aggredientem ķnitio multa premit invidia; donec aucta gloria invidiae fumum discutiat: nam fumus gloriae, invidia est." \Plutarch. in Moralib.

Aspice ut obsessis densis ramalibus ignis,
Dum sensim vires colligit ipse suas,
Obscuros nigra subtexat nube penates,
Altaque fumosos volvat ad astra globos.
Exspecta: mox discussa caligine, victrix
Crispabit tremulas flamma corusca comas.
Sic nam nascentis solet incunabula Famae
Livor iners nebulis obtenebrare suis.
At tua iam geminos virtus penetravit ad axes,
Et clarum toto sparsit in orbe iubar.
Quamvis Cimmeria livor tegat omnia nocte;
Luminibus tamen haud obstruet illa Tuis.
Si tamen Invidiae praesentia tempora sordent:
Iudicium melius posteritatis erit.

EIUSDEM ELEGIA, QUA Reverendissimo, et Illustrissimo Principi, THEODORO, Praesuli vigilantissimo, Domino Clementissimo, Vindici fortissimo, Instauratori munificent. [abbr.: munificentķssimo] Pio, Felici, Pacifico, PATRI PATRIAE, Dioecesis Paderbornensis per annos triginta et quod excurrit sapientissime gubernata, bonisque omnibus cumulata. L. B. M. Gratias agit.

Care Pater Patriae (sit enim fas nomine vero
Sive tuum studium sive vocare meum),
Iam dudum Oceano meritorum mersa tuorum,
Et tam multimodis facta beata bonis,
Gestio conceptis testari gaudia verbis,
Quae memori pridem condita mente gero,
Utque pio meritas promam Tibi pectore grates,
Ingenii totos explicuisse sinus:
Postera ne saeclis olim labentibus aetas
Arguat ingrati criminis esse ream,
Sed simul ac dictura oculos attollere coepi,
Casta verecundus purpurat ora rubor,
Mens hebet, ars haeret, refugit vox, ora gelantur,
Vincta repentino frigore lingua stupet.
Qualis in angustis luctans siphonibus humor
Festinando suum saepe moratur iter,


image: s156

Fervet in obstructis lymphae vis incita venis,
Egressumque sibi, dum petit, ipsa negat.
Perque arctas magno nitens molimine fauces,
Unda sibi ipsa moram, non patiendo, facit.
Sic mihi densa seges, sic torrens undique laudum
Angustum vocis copia claudit iter.
Nam quae prima sequar tantarum exordia rerum?
Quod mihi principium, quis mihi finis erit?
Anne [note: Orthodoxa Religio in integrum restituta. ] quod errorum spissis erepta tenebris
Relligio victrix tollit ad astra caput?
Relligio liquidis quae caeli e fontibus hausta,
Sidera non dubia ducit ad alta via.
Lingua mihi intonuit Magni quam ferrea Karli,
Dum pia pro Christi numine bella gerit.
Indomitosque sacris compellit Saxonas armis
Barbara caelesti subdere colla iugo.
Quam mihi inhumana profugus feritate Quiritum
Tertius, elingui tradidit ore, Leo.
Haeresis at dudum Stygiis prorupta cavernis
Impia in adversum sumpserat arma Deum.
Monstrum [note: Misera rerum facies cum ad gubernacula Princeps vocaretur. ] horrendum, informe, cui Ignorantia mater,
Et Fastus pater est, Seditioque soror,
Libertas nutrix, Rixae comitantur euntem.
Iurgiaque evulsis sanguinolenta comis:
Illius armigeri Fraudes, Mendacia, Technae,
Et sacris inhians foeda Rapina bonis.
His illa auxiliis, illa succincta phalange
Ausa erat aeterno bella movere Deo.
Hinc fera barbaries, ruptisque licentia frenis
Fas omne in vita miscueratque nefas.
Plebs miseranda sui Pastoris prodita fraude,
Errabat saevis obvia praeda lupis.
Nec soliti templis indicebantur honores,
Festaque desierant rite vetusta coli.
Calcabat sanctas victrix audacia leges,
Iura dabat caecus pro ratione furor.
Verum ubi Te votis hominum expugnata piorum
Admorunt sacrae fata benigna Mitrae,
Cana Fides rediit, rediit Pietasque, Pudorque,
Et male neglectis debita cura sacris,
Ornatus templis, dignatio reddita Mystis,
Moribus integritas, Legibus obsequium.
Ad sua palantes revocatae signa Kalendae,
Certior ut sacrum curreret annus iter.
Impia Libertas rigidis compressa lupatis,
Praemia fas, dirum est poena secuta nefas.
Ferrea inaurescens studiis melioribus aetas
Falcigeri retulit tempora prisca senis.
Atque, ut ubi rosei tenerum iubar exserit oris,
Et sola lucifluo terrea fonte rigat,
Umida decedunt venienti nubila Phoebo,
Complicat et furvos nox inamoena sinus,
Monstraque [note: Pravorum dogmatum satores iussi facessere. ] per caecas impune vagata tenebras
Cogit in assuetos lux rediviva specus:
Haud aliter simul ac Tu Relligionis avitae
Aetheream celsa promis ab arce facem,
Concita diffugiunt bipedum portenta luporum
Sive tuo gladio territa, sive pedo.
Hic se praecipiti deturbat ab aggere saltu,
Et pavidus, nullo terga premente, fugit.


image: s157

Ille parum pedibus tanto in discrimine fidens
Lassa per obstantes bracchia iactat aquas.
Thesea magnanimum plenis veneratur acerris
Attica probroso libera terra iugo,
Qui Labyrinthaeos ausus penetrare recessus
Semivirum forti perculit ense bovem.
Ast ego, funestis, Te Vindice, libera monstris,
Aegiden veneror Te, Theodore, meum.
Te primum rabiem caulis arcente lupinam
Desinit innocui carnificina gregis.
Tu sparsos artus laceri conquiris ovilis,
Tu per tesqua vagas devia cogis oves.
Pascua Tu monstras riguis laetissima lymphis,
Hic ubi perpetuo gramine vernat humus.
Tu rapidos aestus viridi defendis in umbra,
Torrida siderei dum furit ira canis.
Te mala Paeoniis cohibes contagia succis,
Saucia Tu medica corpora mergis aqua.
Nec pudor est aegram manibus tractasse bidentem,
Nec collum fessae supposuisse pudor.
Nempe ille ante oculos Pastor Tibi semper oberrat,
Qui propria caras carne saginat oves.
Illa Tibi vacuam crebro vox personat aurem,
Et numquam oblito labitur ex animo:
Si quis amor nostri memori tibi pectore flagrat,
Hunc pascendo meos exsere, Petre, greges.
Ergo dum stabili fundata Ecclesia rupe
Ridebit Stygias non labefacta minas.
Dum Christi assertus Numen venerabitur Orbis,
Dum quis erit verae relligionis honos.
Haereseon hostem, Fidei, Theodore, Patronum
Te canet aeterna posthuma fama tuba.
Haec tua inoccidua florebit gloria laude
Clara futura solo, clara futura polo.
Longaevamne [note: Pax et publica tranquillitas omni ope conservata. ] canam per terna decennia Pacem
Copia quam cornu divite larga beat?
Haud procul hinc ferro Mavors bacchatur et igni:
Nulla mihi somnos classica pulsa fugant.
Squalent finitimi foedis populatibus agri:
Me tamen in dulci Pax fovet alma sinu.
Flava Ceres fortes cogens ad signa colonos
Militia ferrum distinet omne sua.
Densa per incanas caedes grassatur aristas,
Prataque graminea florida strage natant.
Casside in emerita molitur aranea casses,
Frugiferam placidus vulnerat ensis humum.
Splendent attriti glaeba stridente ligones,
Martiaque in tenebris exedit arma situs.
Neve quies ullo violetur publica motu
Iustitia [note: Iustitia pacis publicae inexorabilis Vindex. ] exserto pervigil ense cavet.
Latrones procul hinc, procul hinc vos tollite fures,
Et quisquis rapto vivere dulce putat.
Nil vobis, moneo, Theodoro Principe, tuti est:
In vos mansuetas non habet ille manus.
Ille mei ad clipeum qui Principis excubat ensis,
Sontibus exitio est, praesidioque probis.
Nec vos vel precibus, pretio vel fidite, culpam
Strenua non tardo mox pede poena premet.
Hoc vetera, hoc vobis monumenta recentia narrant,
Quae passim medio plurima rure patent.
Pendula ab arboribus, radiisque implexa rotarum,
Debita carnivoris corpora vulturibus.


image: s158

At [note: Poenae de turbatoribus publicae tranquillitatis sumptae. ] si quis tardas monitis adverterit aures,
Sentiet illa suo vera fuisse malo.
Testis Beca nova est, tuus est Benhusia testis
Nunc quoque praedonum sanguine pinguis ager.
Cum grassatorum florentes aere catervas
Lux improvisae dedidit una neci.
Ipse [note: Anno 1601. ipso S. [abbr.: Sancti] Vincentii Praedonum copiae caesae ad vicum Benhusen. ] adeo e caelo sumptis Vincentius armis
Tam pia praesenti proelia iuvit ope.
Ille et lymphatos egit terroribus hostes:
Et rexit nostra spicula missa manu.
Mutant fata vices, et amico Numine, praeda,
Qui praedaturus venerat, ipse fuit.
Plurima victrici sternuntur corpora ferro,
Plurima Iustitiae victima caesa litat.
Impia pullati duxerunt funera corvi,
Et saturi lessum concinuere canes.
Nunc quoque transversim Cerealibus obvia sulcis
Saepius agricolas ossa morantur equos.
Inde tibi, Princeps, plaudunt Urbesque, Viaeque,
Ruraque, quod saevo cuncta timore vacent.
Te canit intrepida nocturnus voce Viator,
Obscurum tuto cum pede carpit iter.
Te recinens patula pastor resupinus in umbra
Securas longo carmine mulcet oves.
Te canit in molli proiectus gramine messor
Ad vitreas Paderae lene fluentis aquas.
Ergo iterum pacis Pax aurea suscitat artes,
Et redit ad solitos musica turba choros.
Ergo [note: Bonarum artium studia excitata. ] iterum, Phoebo restim ducente, Camenae
Ad numerum saliunt, ad numerumque canunt.
WestphalaPierias pubes operatur ad aras
Et litat, Aonio vota probante Deo.
Quae modo singultim parco lacrimaverat imbri,
Nunc fremit immenso Castalis unda lacu.
Tu, Princeps, Cirrhae longaeva silentia rumpis,
Ne seneant tacito squalida plectra situ.
Invia Tu nobis Heliconis tesque recludis,
Culmina tu facilem sternis ad alta gradum.
Tu pridem exulibus, Maecenas optime, Musis
Principe magnificam condis in urbe domum.
Tu primum Sophico [note: Gymnasium exaedificatum. ] palmam proponis agoni,
Cingat ut emeritum laurea serta caput.
Per te, [note: Gradus et honores Academici. ] quo stimulet Virtutis amantia corda,
Nobilis ingenuum gloria calcar habet.
Tu vastum ingeniis aperis felicibus aequor,
Tota ubi dent placidis vela ferenda Notis.
Per Te Naturae caecos temptare recessus,
Et licet ignaras lucis inire vias.
Quaenam [note: Philosophicae Mathematicaeque disciplinae, ad humaniores artes adiunctae. ] caelestes aeternet regula cursus,
An supera assiduo templa canore sonent.
An vaga nocturnis discurrant astra choreis,
An sistant moto sidera fixa polo.
Quam variae caeli cingant praecordia zonae,
Et sua quo ventos ubere mater alat.
Anne Cytainis pudefiat Cynthia rhombis,
Quis [orig: Queis] ve sui maculis inquinet orbis ebur.
Cur salsos pelagus fluctus, cur flumina dulces,
Perpetuas fontes eiaculentur aquas.
Aut quis, ne infestis terras superobruat undis,
Temperet undosi caerula frena maris.


image: s159

Cur gravis excussis immugiat ignibus aether,
Mistave cum liquido sanguine saxa pluat.
Aut quae perpetuent Aetnaeas pabula flammas,
Quidve flagrans rutilo crine cometa vehat.
Quid [note: Theologia, et Lingua Hebraea. ] quod et arcanae penetralia Theiologiae
Auspiciis, Princeps, sunt reserata tuis?
Quid quod Westphalicas duce Te remeavit in oras
Sancta Palaestino cognita lingua Syro?
Et sacra divinis intexta oracula libris
Dulcius ex ipso promere fonte licet?
Quid [note: Dioecesis sumptuosis aedificiis et operibus communita et ornata. Newhauss Arx aedificata, horti non amoeni minus quam frugiferi concinnati. ] memorem celsis spectandas turribus arces,
Et tantum Domino tecta minora suo?
Ornamenta olim pacis, munimina belli,
Sumptibus ad caelum surgere iussa tuis,
Hinc Nova deterso veteris squalore senectae
Iamque suo demum nomine digna Domus;
Regalem tectis immanibus explicat aulam
Laxaque formosis atria poricibus.
Quas circum, virides ventis crispantibus undas;
Plaudit lascivis squamea turba choris.
Flora favet, favet attiguis Pomona virectis,
Certatimque suas utraque promit opes.
Utraque certatim vernantes divitat hortos,
Floribus illa suis, fructibus ista suis.
Inde [note: Wevelsburg Arx magnifice constructa. ] Wevelsburgi solido domus ardua saxo
Nubila sublimi culmine celsa ferit.
Haec olim a priscis (famae si credimus) Hunnis
Post varios Dominum Te sibi legit eros,
Nunc te digna domus, sed erant magalia nuper
Paene ruinoso semisepulta situ.
Circum Chaoniae texunt umbracula quercus,
Silvaque vicinas occulit alta feras.
Quasque sub hospitiis celat frondentibus arbos,
Plurima lascivo gutture vernat avis.
Nam quid Collegi sacras venerabilis aedes [note: Collegium Societatis Jesu a fundamentis excitatum, Templum instauratum et visendis operibus ornatum. ]
Templaque sublimi conspicienda tholo?
Quaeque statas numeris edis vocalibus horas
Niliacas Turris vincere digna Pharos?
Tecta quid augusti memorem visenda Lycei [note: Aedificium Academicum in suas exedras apte descriptum. ]
Et Patriae, et vero tecta dicata Deo?
Hanc divina sibi legit Sapientia sedem,
Incolit hos virtus Relligioque lares,
Hic Sophici crebra celebrantur gymnade ludi,
Doctaque quae nullo bella cruore madent.
Hic agiles poliunt ad bella forensia linguas,
Hic salit a volucris fons pede factus equi.
Illic facundi splendent Demosthenis arma,
Suadaque germano Cecropis ore sonat,
Hic Iuvenum ingenuas animi formantur ad artes,
Hic facilis discit prima elementa puer,
Quamque olim Patriae praestantibus approbet actis,
Virtutem a teneris combibit unguiculis.
Hic Tua [note: Statua Principis in Scholarum vestibulo eius in bonas litteras voluntatis monumentum. ] Palladii superastans limina Templi
A Polycletea spirat imago manu.
Principe digna sacri maiestas eminet oris,
Ambit honoratas aurea mitra comas,
Flexile Sarranum marmor rugatur in ostrum,
Et trabea ex umero pendula utroque fluit.


image: s160

Quaeque tibi vivo est, eadem quoque marmore sculptum
Pascendi sequitur sedula cura gregis.
Nam manus una pedum praefert, manus altera librum,
Ut regat illa pedo, quos docet ista libro.
Illam post multos aliquis venerabitur annos,
Verbaque non siccis proferet ista genis:
Fürstenbergiaca, Theodorus, origine Princeps,
(Namque illum memini cernere) talis erat,
Talis erat, neque multum a vivo abludit imago,
Eheu quod fas sit dicere, talis erat!
Mente sagax [note: Ingenium et mores Principis. ], vultu facilis, cultuque modestus,
Manabat comi multus ab ore lepos
Tum quoque, cum seris natura fatisceret annis,
Temporis antiqui gesta referre memor.
Pacis amans, rectique tenax, nec prodigus aeris,
Et tamen in Patriae commoda largus erat.
Oderat immodicos fastus, sed et oderat astus,
Non affectatae simplicitatis amans.
Moribus antiquis, cultor Pietatis avitae,
Certus in antiqua relligione mori.
Non fuit impositis populo gravis ille tributis,
Aula sed infletas sobria parsit opes.
Non sibi, sed Patriae genitum se credidit esse,
Communemque suis civibus esse Patrem.
Nunc caelum colis, o caelo dignissime Princeps,
Aspectu frueris nunc propiore Dei.
Cunctaque Lunai varium subiecta sub axem
Despectas oculis inferiora tuis.
Virtuti imperium si par tibi fata dedissent,
Tot meritis Orbis vix satis unus erat.
Virtuti si par aevum tibi fata dedissent,
Saecula tot meritis vix satis ulla forent.
Sed nos indigni qui te frueremur eramus,
O semper magnis Livor inique viris!
Sic, nisi quae sero nobis erepta dolemus,
Nos bona, fatali nostra stupore, latent.
At tua nunc pennis peragrat victricibus orbem
Gloria non ullo praemoritura die.
Et si quem vivo Livor subtraxit iniquus,
Post obitum duplici fenore crescit honos.
Donec sidereis gemmascet floribus aether,
Et peragent solitas noxque diesque vices,
Dum mare consuetis repetent anfractibus amnes,
Et dubio titulum posteritate feres.
Haec et plura tuae spectator imaginis olim.
Non tacito, Princeps, verba dolore dabit.
Quo feror? unde abii? quae me via? quove reducet?
Quo ruis in vasto cumba minuta salo?
Ante pererrato lucis pater aureus orbe
Frena fatigatis ignea demet equis,
Singula quam memori liceat destringere versu
Condita vel sumptu, vel reparata tuo.
Tu me marmoream quondam Theodore relinques,
Testea quae mihi cum praeficereris eram.
Aurea Tu magni revehis mihi tempora Karli [note: Karol. Mag. [abbr.: Karoli Magni] fund.S. [abbr.: Sanctus] Henricusbenef. primarius. Meinwercus et Imadus laudatissimi Praesules Ecclesiae Paderb. [abbr.: Paderbornensis] ]
Caesaris Henrici tu benefacta refers.
In te Meinwerci pietas operosa revixit,
Tu verum Imadi Praesulis instar habes!
Ergo quod Henrico, Meinwerco, Karolo, Imado,
Debeo promeritis hoc Theodore tuis.



image: s161

STRENA KALENDIS IANUARIIS ANNI M. DC. XVI. Reverendissimo et Illustrissimo Principi, Theodoro Episcopo et Principi Paderbornensi, Clementissimo Domino ac Fundatori, a Collegio TheodorianoSoc. [abbr.: Societatis] Jesu demisissime oblata. GRATULATIO De tribus ANNORUM DECADIBUS In Principatu feliciter exactis, et quarta hoc Anno M. DC. XVI ineunte. PRIMA DECAS Ab Anno M. D. LXXXV. ad XCV. PATRIA RESPIRAT.

O quicquid superas aevi dignissime Princeps,
Et semper Janos promeriture novos!
Ingreditur Divis novus ecce faventibus annus,
Et secum patriae spemque decusque vehit.
Annorum iam quarta decas Te Principe nata,
Integrat imperii septima lustra Tui.
Quotquot praeteriti pepererunt gaudia soles,
Exortu cumulat lux hodierna suo.
Nam quis erat populi plausus, quod ubique secundum
Murmur, et ominibus vota referta Tuis!
Infula cum primum meritos amplexa capillos,
Virtuti statuit praemia digna Tuae?
Integra tunc primis vernabat floribus aetas,
Nullaque canities tinxerat alba comas:
Cana tamen vegeto fervebat pectore virtus,
Ultra quae canos vivere digna foret.
Quocirca votum populis erat omnibus unum,
Ut Tibi lustra Deus vivere multa daret.
Annuit Omnipotens, et, quae florentibus annis
Nactus eras, iussit sceptra tenere senem.
Nos, praeter canos ne quid vehat aegra senectus,
Sollicito Superis fundimus ore preces;
Ut semper viridi reparent Tibi corpore vires,
Et semper remigret sanguis in ossa recens.
Sic aetas gravior iuvenili fulta vigore,
Addat ad elapsos tempora longa dies.



image: s162

ALTERA DECAS Ab Anno M. D. XCV. ad M. DC. V. PATRIA LIBERATA.

Patria iam maestos per prima decennia vultus
Exuerat, veteri paene soluta malo.
Aggrederis Princeps vestigia tollere labis,
Neu super ulla mali sint monumenta, caves.
Agmina vicinis volitantia noxia campis,
Audebant fines carpere Marte Tuos:
Cum tamen interea multus Tibi creditor aurem
Velleret, atque Tuas sollicitaret opes.
Nec mora: dissolvis, cunctis plaudentibus, aera,
Et non facta Tuis nomina temporibus.
Quis non plaudisset sic commoda publica quaeri,
Nullaque privatas laedere damna domos?
Non etenim miseris violentia saeva colonis,
Nec fallax auri Te locupletat amor;
Sed fastus ignara domus, parvoque beata,
Et parasitorum mensa perosa greges.
Quid referam patriis depulsos finibus hostes,
Et data praedonum corpora vulturibus?
Quid prope perculsam turbis civilibus urbem,
Sub Tua, damnata peste, redisse iuga?
Errorumne canam detractas mentibus hydras,
Clausaque doctrinae templa profana novae?
An positas Patribus sedes, et aperta Lycea,
Crescat ubi studiis culta iuventa bonis?
His agis, ut pacem, vel turbatura salutem,
Ne serus metuat montra videre nepos.
O felix, quemcumque Tibi Deus annuit annum,
Et qui te salvo gaudia Ianus agit!
Quisquis enim patriae Theodorum reddidit annus,
Quis neget hunc donum Numinis esse Novum?

TERTIA DECAS Ab Anno M. DC. V. ad XV. PATRIA ORNATA.

Cum iam bis decies messis fudisset aristas,
Et Te bis decies Principe bruma nives;
Patria multiplici rerum defuncta periclo,
Tot contenta notis dulcis amoris erat.
Cernebat geminas visendis turribus arces,
Ipsi quae decori praesidioque forent.
Undique Relligio censu dotata perenni,
Ibat in antiquum iam rediviva decus:
Praecipue Matrem pietas complexa Tonantis,
Quaeque colit panis Numen in effigie:
Muneribus quae compta tuis florentior ibat,
Cum referunt pompas annua sacra pias.
Tunc omnis dulci Theodori nomine vicus
Personat, et faustas iactat ad astra preces.
Haec olim perfecta dabas. quis plura requirat?
Est tamen, ille Tuus quod superaddat amor.
Gymnasium pridem coetus formabat Iesu:
Sed deerat subolem posceret unde novam.
His, veluti teneras possint ubi pangere stirpes,
Uberis assignas pinguia culta soli.
Quid post haec agitas? nimirum, tota quod olim
Saxoniae tellus praedicet Hesperiae.


image: s163

Omnis enim regio, quam Rheni hinc alluit amnis,
Quam liquidis, alia parte, Visurgis aquis,
Nullas, quae Sophiam colerent, numerabat Athenas.
Venibant alio sub Iove mentis opes.
Annuit Ausonio Praesul de culmine Paulus,
Et dat Musaei condere iura novi.
O Te ter felix Academia nata parente!
Nata diu vivat, vive diuque Parens.

QUARTA DECAS Ab Anno M. DC. XVI. PATRIA FELICITATEM SPERANS.

Iam sol ridenti solito formosior ore
Pandit purpureas ad nova saecla fores.
Egreditur nova lux, nova spes, nova Principis aetas,
Aureus ex alto temporis ordo redit.
Sic tua promeruit virtus, sic incluta facta,
Semper in illustri vivere digna die.
Et quoniam tenerae studiis servire Iuventae,
Tot tibi prae curis, maxima cura fuit,
Optamus, Deus ut de nostris detrahat annis,
Producat vitae stamen ut inde Tuae.

PIA IUSTA Reverendissimo atque Illustrissimo Principi ac Domino, D. [abbr.: Domino] THEODORO SACRI ROMANI IMPERII PRINCIPI, EPISCOPO PADERBORN. [abbr.: PADERBORNENSI] PATRI PATRIAE, Collegii Societatis Jesu, ac Domus probationis, nec non Acedemiae Paderbornensis FUNDATORI ET PARENTI, In ante diem Iduum Decembr. [abbr.: Decembrium] Anni M. D. CXIIX. publico bonorum omnium luctu elato, SOLUTA A Collegio Academico Societatis Jesu Paderbornensi.

image: s164

Indictio Funeris. I PRAECO, I FAMA, FUNUS INDICTIVUM EST REVEREND. ET ILLUST. [abbr.: Reverendissimo et Illustrissimo] PRINCIPI AC DOMINO D. [abbr.: Domino] THEODORO E NOBILI ANTIQUA FURSTENBERGIORUM FAMILIA SACRI ROMANI IMPERI PRINCIPI PACIFICO, B. ECCLESIAE PADERBORNENSIS PONTIFICI RELIGIOSO, PATRI PATRIAE, CIVIUM PARENTI, POPULO IN DELICIIS, COLLEGII SOCIETATIS, DOMUS PROBATION. [abbr.: Probationis] ACADEM. PADERB. [abbr.: Academiae Paderbornensis] AUCTORI FUNDATORI MUNIFICENTISS. [abbr.: Munificentissimo] LIBERALISSIMO, IMMORTALIS MEMORIAE PRAESULI, QUI POSTQUAM VIXIT ANNOS LXXI. MENSES III. PIE CASTE REXIT ANNOS XXXIII. MENSES VI. DIES XXIIXX. FELICITER LETHO DATUS EST PRIDIE NONAS DECEMBRIS, ANNO GRATIAE M. DC. XIIX. QUIBUS EST COMMODUM IRE, IAM TEMPUS EST, NUNC EX ARCE EFFERTUR. TUMULI Piis Praesulis Manibus, caris Principis exuviis erecti. Patria beneficiorum acceptorum memor Patri suo P. P. MAUSOLEUM.

Nobile Mausolo struxit Regina sepulcrum,
Laude quod immodica Cares in astra ferunt:
Utque vel absumpto carie, seniove pereso
Mnemosyno, posset coniugis esse memor,
Semicremata rogo mirantibus extulit umbris,
Expositoque oculis condidit ossa vitro;
Quin vitro effusas avido bibit ore favillas,
Posset amati aliquam partem ut habere viri.
Haec Regi Regina suo: quod amabo parenti
Mnemosynon statuet Patria grata suo?
Se Tibi destituit: Tua Filia, Mausoleum
Post obitum Princeps est Theodore Tuum.
Non hic Illa Tibi, sed Tu Tibi surrigis ipsi,
Tu Mausolei conditor ipse Tui es.
At quodnam adlambet bustum? quos hauriet artus
Ignibus ereptos? quem cinerem illa bibet?
Non licet illatos adytis penetralibus artus,
Non licet egesta tollere corpus humo:
Quin tumulo adspersos cineres legere ore veretur,
Et Manes metuit sollicitare pios.
Ne tamen uxori Tua cedat Filia Regis,
Ista viri cineres vult bibere, illa Patris.


image: s165

Dum Tua postgenitis transcribit facta loquenda,
Eripit ex avida Principis ossa pyra:
Dum memori virtutem animo, moresque reponit,
Cernit in opposito Principis ossa vitro:
Dum grato benefacta sibi data pectore condit,
Haurit in aurato Principis ossa scypho.
Mausoleum ingens, omnique perennius aere,
Quod tanto statuit Filia tanta Patri!
Hic Tibi communis functo bene munere Patris,
Patri, dum vivet Patria, vivet Amor:
Hic Tibi supremi functo bene munere Mystae,
Mystae, dum vivet Patria, vivet Honor.

PRAESULI Optime de se, de universo Clero merito, admodum Reverendum et praenobile Cathedralis Ecclesiae Capitulum. EPITAPHIUM.

Sanguine quo fueris, qua stirpis origine cretus
Trabs docet, et geminae penna iugata Trabi.
Munere quo fueris, quo pridem functus honore,
Crux docet, et geminae Mitra iugata Cruci.
Quae pietas, loquitur Cidaris; quae vita, Tiaras;
Quam facili Clerum rexeris arte, Pedum.
Solum internam opus est mentis proponere formam,
Ne virtutum instar nobile fata premant.
Hanc utinam ad vivum posset rupi indere sculptor!
Pulchrius hoc [orig: hōc] nullum marmor in orbe foret.
Facta fidem superant, virtus encomia vincit,
Nulli illam fas est ore vel aere loqui.
Hoc tantum, si quod Templisque, Arisque dedisti
Iam repetas, et si creditor esse velis,
Nil par impensis, meritis nil grandibus aequum,
Tota Dioecesis quod dare possit, habet.
Nos autem Tua cura olim, dum vescimur aura,
Dum ferient oculos marmora maesta pios;
Aeternum innocuas Salvere iubebimus umbras,
Et requieta levi membra Valere solo.
Et ne venturis haec quisquam nesciat annis,
Postgenitis volumus marmora muta loqui.

Collegium et Domus probationis Societatis Jesu Paderborn. [abbr.: Paderbornensis] FUNDATORI PARENTI Optimo et liberalissimo F. F. M. M. L. P. P. CENOTAPHIUM.

Non tibi sarcophagum, aut plenam componimus urnam,
Exoptatum alibi Tumba cadaver habet.
Hic solum lacrimis Tumulum umectamus inanem,
Et quia nil Tui adest, nil nisi flere iuvat.
Tu vivus Templumque, Domumque, Scholamque dedisti,
Quod nostrum est, donum est, o Theodore, Tuum.
Ista dabas vivens, obita quid morte relinques?
Mortane munificam claudet avara manum?


image: s166

Quae Tibi dilecti servabunt pignora Nati,
Patris ut haec, dicant, sunt monumenta mei?
Cui dabis exanimes artus? cui dulce relinques
Exuvium? cineres quae teget urna Tuos?
Omniane adscriptis transdes heredibus ossa?
Nil Nati poterunt Patris habere sui?
Non digitum antiquo fas est incidere ritu,
Pallidave in molli colligere ossa sinu?
Cor nobis utinam tantum licuisset humare!
Succensum nostri Cor quod amore fuit.
Fecit id HenricusFranci incluta gloria Regni,
Delphon ut erigeret Pindarus iste novam.
O quoties aliquis sacras aditurus ad aras
Dixisset lacrimans: Cor bene molle cuba.
Aut in Pyramidis cono felice locasset,
Ut Cor sublimis grande referret apex:
Aut etiam ipse suo gestisset condere corde,
Usque memor Cordis posset ut esse Tui:
Et caret invidia pietas quod suadet: amoris
Ambivisse fuit, sed caruisse dolor:
Verum habeant alii, Cor cetera membra sequatur,
Ne pia dividua membra tegantur humo,
Tu cape Cor nostrum, Princeps, hoc conde sepulcro,
Ut sit ibi nostrum Cor, ubi noster Amor.

ACADEMIA PADERBORN. [abbr.: Paderbornensis] Magnificentissimo et Clementissimo sui AUCTORI AC MAECENATI. Ex Populo, Olea et Myrto SEPULCRUM PYTHAGORICUM.

Populus invicti fuit olim roboris index,
Almae hieroglyphicum Pacis Oliva fuit.
Panthoidae aeternum Myrtus signavit amorem,
Unde Tria inferias Manibus ista dabat.
Quid Tibi Athenaeum sacret, Illustrissime Princeps,
Officii statuat quae monimenta pii?
Quam fundata Tibi Sapientia dedicet urnam?
Quae ponat meritis Mnemosyna aequa Tuis?
More Tibi Samio ternas Academia frondes
Adstituit, mentis symbola grata suae:
Populus Herculei cingat Te roboris index,
Est illa invicto digna corona viro.
Te neque Lernaeo perterruit Excetra rictu,
Nec septemcipiti vertice vicit Hydra;
Improba Saxonico proruperat illa Cucullo,
Nixa minace Tuum dente ferire gregem,
Iamque vomens ignes, iam sibila colla retorquens,
Ibat ovans Princeps implicitura caput.
Cum Tu obluctantem frustra complexus hyaenam
Forti elisisti guttura panda manu.
Phineas etiam monsta infestantia mensas,
(Qualia inesa fame terra Batava fovet:)


image: s167

Zetus abegisti, et Stymphalia monstra trucidans
Eripuisti avidae semivorata gulae.
Ambiat ergo Tuam fortissima populus Urnam,
Evireat Manes populus ante Tuos.
Pone illam adserimus ramum pacalis Olivae,
Nam dum vitam ageres frons ea grata Tibi,
Commissos alta Cives in pace regebas,
Cum Toga visa Tibi est gratior esse sago.
Servasti aeterno semel ictam foedere pacem,
Quam neque lis, neque vis, nev mala solvit Eris.
Saepe intemptatum repulisti PalladeMartem,
Ut regeres hostes Marte, sed arte Tuos.
Cum sedanda Tibi belli civilis Enyo
Iustaque plebeius posceret arma furor.
Vis illata ensem strinxit, Moderatio rexit;
Posse sed eductum condere, Pacis erat.
Haec Tibi palma duplex, uno haec ex stipite nata est
Arbor, in hac una est iunctus ApolloIovi,
Et quod servaris Cives, et viceris hostes,
Praesulis illud erat, Principis istud opus.
Floreat ergo Tuo pacalis oliva sepulcro,
Ad cineres vireat pinguis oliva Tuos.
Restat adhuc Myrtus, veri nota Myrtus amoris;
Supremus de Te iure triumphat Amor.
Ille calens duplici moribundo in Principe flamma
Ferbuit, ille hominis, Numinis ille fuit.
Vos ego, quos duris urgens in rebus egestas,
Quos vago Anancitis pressit iniqua lare:
Vos ego inexhausti testes affabor amoris,
Dicite, (scitis enim) Principis ecquis amor?
Quo me Myrte rapis, Caelo gratissima Myrte?
Arbor Erotis eras, Principis arbor eris.
In nos illa Tuum, Nostrum in Te illa excit amorem,
Una illa aeternum subdit utrosque iugo.
Floreat ergo Tuae Myrtus pulcherrima Tumbae,
Ad tumulum vireat Myrtus amica Tuum.

VETUS CAMENA, Qua Illustrissimo Principi THEODORO Primam olim Padibornae Mitram gratulatus, nunc eandem libentem volentem iterato plectro salutat veteranus idem Musarum sacerdos, R. P.Martinus Becanus e Soc. [abbr.: Societate] Jesu, tempore electi Principis Professor Paderbornae.

Ecce tibi, Princeps, toties e deside prelo
Musa verecundum iussa subire diem.
Triginta pluteo latuit prope clausa Decembres,
Ex quo prima Tuo luserat illa Pedo.
Nunc paene exanimem revocas in luminis auras?
Quis Maecenatem Te Maro non redamet?
Si desit plausus; sat erit tibi carmine nondum,
Quo iuveni placuit, displicuisse seni.
Sed tersae fors est aliquanto antiquius auri:
Quid mirum? veterum tangit harundo chelyn.



image: s168

DEO, PRINCIPI, PATRIAE. An. M. D. LXXXV.

Incluta cum sacro gaude Padiborna Senatu,
Et praesens toto laeta sit orbe dies,
Nobilis antiqua serie Theodorus avorum
Praesulis officium Pontificale tenet.
Cernitis armorum charta spectabilis ista [orig: istā]
Quae novitas, sceptri quae sit imago novi?
Mitra decens habitum fibris distincta duabus
Quid, nisi quod cleri sit caput ille, docet.
Iungitur effigies rubrae crucis. ecquid in illa
Praeses odoriferi signa cruoris habet?
Scilicet ut vigili Pastor tuearis amore,
Quas Christus lacera carne redemit oves.
Si lupus accedat praedae praesentis avarus,
Ecce Pedum manibus pontificale tenes.
Percute, quid metuis? trabibus suffulta duabus
Vis tua: quid trabibus firmius esse potest?
In trabibus Christus saevo tulit hoste triumphum,
Iunge trabes (Christi crux erit illa) duas.
Quid tibi, Maecenas, de talibus eloquar armis,
Unde novos titulos, nomen et illud habes?
Singula qui latum partitur regna per orbem,
Ille tibi partem Praesul in orbe dedit.
Roma subest Sixto quinto; de montibus altis
Legitimum Dominum te Padiborna vocat.
Qui fueras igitur, iam non eris amplius idem,
Mortales animos excute, numen habes.
Ac velut in celsa Deus omnia sede gubernat,
Sic tuus in celsa sit quoque sede thronus.
Altius a populo superis speculatus in astris
Ut videas oculis subdita, fige pedem.
Aut iuga praecipitis scandas sublimia montis,
Conveniens recte sic tibi nomen erit.
Sic poteris merito Princeps a Monte vocari,
Nobile Furstenberg qui modo nomen habes.
Omnia per montem fieri iam posse videntur,
Quae nostris oculis utiliora forent.
An non Pontificem, qui nunc est Sixtus, ab alto
Monte etiam nomen constat habere suum?
Sunt tibi cum Sixto communia nomen et omen,
Montis uterque sacri pastor uterque sacer.
Adde quod electi quoque tempore sitis eodem,
Vix absunt menses inter utrumque duo.
Te Padiborna vocat, Sixtum sibi Roma petivit:
Ecce quod augurium Praesul id esse putas?
Quae novitas istaec? si facti causa petatur,
Coniunctis animis vos Deus esse cupit.
Iunctaque pro populi committere bella salute,
Et pro Romana relligione mori.
Vivite felices, et ab alto monte vocati,
Iam sacri memores nominis este, precor.

AD INSIGNIA Eiusdem Reverendissimi et Illustrissimi Principis.

Crux rubra cur rubeis trabibus coniuncta duabus?
An quia crux duplici conficienda trabe?


image: s169

Vel quia crux, roseo quam sanguine tinxit Iesus,
Sanguineis trabibus restituenda fuit!
Sanguineam, Theodore, crucem tibi donat Iesus,
Ut trabe sanguinea fulta sit ipsa tua:
Hostis ut, in Christi dirus qui saevit ovile,
Hac cruce conspecta te duce linquat oves.

GODEFRIDUS GROPPERUSSusatensis Praepositus, CASPARO FURSTENBERGIO Viro nobilissimo, et fortissimo fidei Catholicae in Westphalia propugnatori, contra Truchsesium religionis Catholicae desertorem.

Heros nobilium illustri sate sanguine, fortes
Inter habende viros, vir praestantissime salve.
Haud secus atque rigor ferri lentescere flamma
Assolet, usque tui magno tabescere amore
Sentio cor, animumque meum accensasque medullas.
Scribis ut attrito iaceant hostilia fastu
Pectora, nec valeant quicquam temptare; lubenter
Audio, et haec nostram recreant nova nuntia mentem.
Scilicet id vero praedixit carmine vates,
Magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
Purior utque refers dispulsis nubibus aer
Induit antiquos, vultu ridente, colores;
Spes animo iubet esse bono, Catilina fugatus
Respicit incassum veterum vestigia honorum.
Westphala sed pulso requiescit terra tumultu.
En quam magna tenet superas clementia sedes,
Et quam Numinibus tardae caelestibus irae;
Non etenim ancipiti pressos discrimine linquit
Arbiter aetherius, sed maesta in prospera vertit.
Quaenam pro meritis referetur gratia tantis?
Furstenbergiaco quid nunc de stemmate dicam?
En tibi tot se dona, tot explicuere merenti
Divitiae, superum pleno tibi gratia fronte
Influit, ipse tuis ne desis partibus unquam
Invigila, patitur multum dilecta Tonantis
Sponsa, lupos cernis rabiem evomisse, scelestis
Ausibus intermixtam; age nunc bene consule rebus
Westphalicis, sacrae bene relligionis honorem
Amplifica, memorande Heros sic itur ad astra:
Sic decus immortale tibi nomenque manebit,
Cetera praecipiti labantur ut omnia cursu
Conspicis, at parvos pro relligione labores
Laus manet, aeternis non interitura diebus:
Non alios laus ulla manet, qui nocte, dieque
Infestant armis licet omnia more ferarum.


image: s170

Illa eadem nostris in finibus omnia perdunt,
Atque Ubios late depopulantur agros.
Nec tamen est animus, vel erit desistere coepto
Proposito, et fixum velle referre gradum.
Ut quoque sic facias, tua te constantia, virtus,
Atque tui generis stemmata clara monent.
Degener est animus, quem ostensa pericula sternunt,
Et trepidum dubia decipit arte metus:
Post tenebras spero lucem, post nubila Phoebum,
Et reditura bonis saecula prima bona:
Temporis et qui praeda sumus nunc; tempore, nobis
Quod praedae cedet pars inimica loco.
Vidi ego permultos; amissis undique rebus
Plura equidem nactos, quam tenuere prius.
Si confidamus superis, et ad instar Hiobi [orig: Iobi]
Omnia in aetheream coniciamus opem:
Ex inimicorum spoliis bona plura feremus,
Quam fors heu! nobis nunc violenta rapit.
Ergo inter strepitus belli stet firma voluntas
Sperans quae mala sunt mox meliora fore.

CARMINA BERNARDI LÖPERPaderbornensis e Societate Jesu, In funere ANNAE MARIAE DE KERPEN Coniugis FRIDERICI de FURSTENBERG, Domini in Bilstein et Westphaliae Archisatrapae, An. M. DC. LXVI. XV. Martii defunctae, et 9. Aprilis sepultae in parochia Veschede. Hoc agendum saepe, quod agendum bene.

Viator audi, et siste, paucis te volo;
Ut multa discas hoc loco.
Anna hic quiescit: inclutum iubar domus
Decusque Furstenbergicae.
Prudens, pudica, nobilisque femina:
Quae vixit in negotiis
Velut otiosa; ut viveret melius Deo,
Et hinc abiret laetius.
Quid egit? hoc quod agere mortalem decet;
Ut ageret animam quam optime.
Audis viator, quid velim; ut discas, volo,
Saepe agere, quod agendum est bene.



image: s171

Post brevem vitam longior.

Quinquaginta annis vixisti, o Anna, tibique est
Vita tot annorum visa fuisse brevis.
Longius ut vivas, moreris. Vere Anna sapisti,
Quae procul, ut possis vivere semper, abis.

Pace Pacis amans fruitur.

Quae pacem coluit, dum viveret, inter amicos,
Domesticos, ac subditos,
Noluit, ut moritur, cum dira foedera morte,
Ut pacem in aeternum colat.

Virtus post fata superstes.

Te bona sedulitas, te pulchra modestia vitae,
Nobile te mentis robur, egentis amor,
Te pudor et pietas, te virtus arbitra morum,
Te facit aeternum vivere vera fides.

Dum nascimur morimur, dum morimur vivimus.

Cessit hiems, potuitque thorum mors improba vernis
Pertransire horis, Anna Maria, tuum.
Haeret et enumerat luces quas Martius adfert:
Quid facit? ut deinceps lux tibi nulla micet.
Anna cadis. Martis mors saeva triumphat in horis,
Omnia cum incipiunt vivere, tu moreris.
Fallimur, haud moreris: coepisti vivere primum,
Omnia cum incipiunt te moriente mori.

EPIGRAMMA.

Fata Maria tibi voluerunt tollere vitam.
Errarunt. vitam fata dedere tibi.
Immortalis abis, nec obis, virtute superstes:
Ad cognata praeis astra, nec Anna peris.

IN GENTILICIAS TRABES ET PETRAM Illustrium Sponsorum FRIDERICI FURSTENBERGII, Dynastae in Bilstein et Waldenburg, Consiliarii Coloniensis, et lectissimae Heroidis Annae Catharinae von der Leyen, An. M. D. C. XLV. OMEN POETICUM. Ioannis Velde Dulmoniensis, e Societ. [abbr.: Societate] Jesu.

Furstenbergiacae quamquam domus incluta gentis
Consistat trabibus sat bene nixa suis;
Nunc tamen adversusm casus securior omnes
Stabit, et in caeli proferet astra caput:
Cum trabibus, Friderice, tuis tua subdit avitam
Sponsa petram, firmum quo mage firmet opus.
Nixa trabes petra nescit timuisse ruinam;
Pulvere siqua levi nititur, illa cadet.



image: s172

BERNARDI LÖPER e Societate Jesu CARMEN EXTEMPORALE CUM Voto nuptiali oblatum iisdem novis coniugibus. Omen coniunctio firmum est.

Petra tibi iuncta est Mons Principis: ecce quid obstat,
E petra Princeps quo minus exsiliat?

Mores imitabor avitos.

Ad Paderam fulsit mitra Theodorus: eadem
JoannesTrevirum clarus in urbe fuit.
Petra dedit Treviris, Paderae Mons Principem. ab una hac
Petra Ioannes et Theodorus erunt.

Vis unita fortior.

Si duo divisi dederunt duo lumina; quidni
Iam duo coniuncti lumina bina dabunt.
Sic voveo, mecumque vovent, quos fovit uterque
Praesul apud Treviros, et Paderam socios:
Quod facimus votum, faciat Deus esse secundum.
Ex Anna ut Princeps sit Friderice tibi.

Vita illustris ac generosi Domini Friderici Furstenbergii Dynastae in Bilstein et Waldenburg, Archisatrapae Westphaliae et Angariae, Consiliarii Moguntini et Coloniensis, carmine descripta. AUCTORE BERNARDO LÖPERPaderbornensi e Soc. [abbr.: Societate] Jesu. Nobilis ortus.

Ut primum, Friderice, lucis auram
Hausisti teneris nitens labellis
Ortus nobilium domo parentum;
Lux terrena tibi fuisse visa est
Nox, et luminis umbra sempiterni.

Docta et pia Pueritia.

Ut caecam fugias umbram noctisque tenebras,
Ad blanda pergis castra Musarum puer.
Te puerum ducit Pietas: tibi lucet eunti
Doctrina facibus ingeni lustrans vias:
Miratur parvo praecelsam in corpore mentem,
Figitque sedem, ut vividam exornet domum.



image: s173

Philosophica adulescentia.

Doctrina et pietas te Sapientiae
Florentem ingenio sistit ad oscula:
Illustri residens illa throno manum
Sceptro deposito porrigit auream,
Teque ad summa iubet tendere culmina,
Et spectare sui tecta Palatii.
Arrident placidis vultibus optimae
Virtutum comites, Ars, Ratio, fu/sis,
Et quaecumque fu/sin vincere posteros
Stagirita docet; nil leve cogitas
Rerum, quas peragas, natus ad ardua.

Prudens Iuventus.

Postquam Socratico pulvere nobiles
Ad palmas toties te Sapientia
Victorem revehens curriculo modum
Finemque imposuit: Ius sibi vindicat
Prudentem Iuvenem. Praescia gaudiis
Exsultat merito iure Themis: Virum
Nam te Iustitiae nomine nobilem
Turbis posse suis se dare praevidet.

Felix coniugium.

Dictum est vetustum, quae proba est, pulchra, innocens,
Dives, pudica moribus,
Ducenda coniunx. coniuges tales suis
Theophrastus optat civibus.
Veteri Sophorum more Fridericus sapit,
Refertque mores pristinos,
Ducit modestam, divitem, pulchram, probam
Virtute, genere nobilem.
Hymenaeus Annam faustus et felix tuae
Friderice iungit dexterae:
Iungit Mariam nobili Kerpensium
E stirpe, Furstenbergico.
Fecunda vivit uxor, insignes ferens
Propagines et palmites.
In honore, amore, pace vivunt coniuges
Pulchro, fideli, maxima.
Uterque vivit (ut decet) sibi, suis,
Patriae, quid amplius? Deo.

Filii insignes.

Est vetus a magno dictatus Apolline versus,
Naturae sequitur semina quisque suae.
Semina maiorum sequitur generosa propago,
Anna Maria tibi quam, Friderice, dedit.
Ut solet unda suo similis decurrere fonti,
Sic tua progenies te, Friderice, refert.
Tu primum Theodore adsis, seu dicier optas
Caspar: splendorem nomen utrumque tulit,
Et feret inde tibi: satis est meminisse; quod audis,
Saepius in summo nomen honore fuit
Ad Paderam, unde venis Theodori voce notatus,
Nec minus insignis nomine Caspar avi es.
Tu Friderice patrem sequeris, re, nomine, pulchris
Moribus, eximii dotibus ingenii:


image: s174

Prole quoque egregia, qualem Catharina decebat
Ut daret. Heu! quod avo non venit illa suo.
Luderet in gremio crebro senis illa Parentis,
Et versa ad patrem diceret; Ecce avus est.
Te qualem Guilhelme putem? quantumque futurum?
Quem Treviris gaudens et Mimigardis habet.
Ferdinande gravi vultu tibi prospera dixit
Fortuna, egregiis moribus esto gravis:
Et studiis contende tuis, doctoque labore:
Ad Paderae quondam flumina magnus eris.
Sors eadem laeto Franciscum pectore finxit,
Is gaudebit equis, atque Eques, inquit, erit.
Ultima, Ioannes superest, spes gentis, Adolphus,
Patris amor, matris gaudium, amoris honor.
Nobilis haec, Friderice, tuo de sanguine nata
Illustrat totam Westphaliam suboles.
Te vivo Rhenum, Paderamque, AlphamqueMosellamque
Insigni haec proles nomine nobilitat.
Quid faciet post fata Patris Matrisque superstes?
Stabit in excelso splendida et alta gradu.

Filiae lectissimae.

Et vos feminei gloria nominis,
Quis [orig: Queis] gaudere solet pignoribus pater,
Mater deliciis, laeta sororibus
Fratrum turba; oculos pandite nobiles;
Spectentur veteris lumina stemmatis.
Tu Maria praei, primaque nobili
Huc incede gradu: casta Georgius
Cernens Christophorus pectora, Boicos
Accedet thalamos illa, ait, et meis
Vivet Virgo diu grata Penatibus.
Furstenbergiacis protinus arcibus
Educta ad Bavarum Virgo venit solum,
Haslangique subit splendida limina.
Ut mater redeat prolibus auctior,
Legatique viri munere gaudeat,
Contingit quoties cernere coniugem
Mundi inter Proceres, quos Mimigardia
Ad Pacem solitos pergere conspicit.
Mariam sequitur Barbara, quae pie
Vitam Seraphico degit in ordine,
Et mundi illecebras temnit, et arduo
Conatu, atque viis asperioribus
Pergit Caelituum quaerere gloriam.
Et tu virgineis gressibus Ursula
Vultu composito, moribus integris,
Sinceroque veni corpore, nec sinat
Te velare pudor virgineas genas.
Tu solamen ades, tu comes in via,
Suecorum rabiem cum Pater effugit.
Partes auspiciis tu melioribus
Sumpsisti nivei pectoris optimas.
Uni sponsa Deo cernis inambulans
Virtutum comites, Herisiae decus,
Votis Caelituum numina de die
Et de nocte frequens poscere pro tuis
Externisque soles: sola beatius
Vivo, inquis: repetis sola beatius
Vivo prae reliquis virgo sororibus.
Felix virgineo e pectore prodiit
Vox haec; quae numero te sapientium
Adiunxit comitum, scilicet his, quibus


image: s175

Ardent perpetuis lampades ignibus.
Ad caelum properas virgineo gradu.
Duc tecum Othiliam, quam sibi foedere
Plettenbergiacus non violabili
Elegit sociam perpetuam sui
Bernardus thalami: moribus optima
Et prompta ingenio femina, caelitum
Et virtutis amans, omnia fortiter
Prudenterque gerit munera, quae decent
Tali in coniugio femineum genus.
Spectavit Pater haec pignora saepius
Felix laetitiis non mediocribus.
Spectarent utinam pignora nunc Patrem.

Vita domestica.

Vitam quae faciunt beatiorem
Sunt tranquilla domus, quieta coniux,
Virtutes pietasque liberorum,
Ad nutum Domini parata turba,
Et suave imperium, probique mores;
Cultus caelituum, reique sacrae
Indefessus amor, Deique honores,
Vespertina precatio, diurni
Ad caelum gemitus, Eoa vota,
Haec fecere domi beatiore
Ut vita Fridericus imperaret.

Vita Publica.

Publica nunc adsint, Friderice, negotia, magno
Quae tractasti animo Heroum versatus in aulis.
Principibus placuisse viris non ultima laus est;
Principibus placuisti; ingens tibi gratia rerum
Quas ageres concessa fuit: tibi gloria rebus
Non minima accrevit fauste ac feliciter actis.
Postquam inter magnos coepit fulgere Swicardus
Pontifices, Moganum illustrans virtutibus urbem:
Te Friderice virum legit, praeque omnibus unum
Ad triplicis mittit regalia moenia Pragae.
Rudolphum summo spectantem e culmine gentes
Accedens, hinc grata refers Regalia laetis
Auspiciis. fausta haec magnarum exordia rerum
Nobilitas, rursum ad Rudolphum missus eundem,
Imperii Proceres rapidus cum cerneret Hister.
Dein ubi GermanisRudolphum dura tulerunt
Fata, MoguntinoSwicardus iure vocavit
Ad Moenum, quos ampla solet Germania septem
Appellare viros. tum te FridericeSwicardus
Lugubri Rhenum iussit descendere pinu
Caesaris ut mortem referas; et Ferdinandum
Ad nova vota cites; quis [orig: queis] rerum summa capessens
Matthias summos iusto libramine frenos
Imperii moderetur: Ubi sed vixit, adesse
Te sibi consilii rursum Swicardus asylum
Francfurti voluit, dum magni culmen honoris
Ad MoenumAustriaco late fulgore coruscans
Ferdinandus adit. Quis non exclamet Apollo
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Quid Mulhausiacos memorem longo ordine coetus?
Bellonaeque Duces? quoties tua Tillius ora,
Tillius heu tristes superum revocandus ad oras,
Ora tua, et vocem quoties fuit ille secutus,
Cum Danum adverso pugnantem Marte fugaret?


image: s176

Ecquid Anhaltinus? quid Papenhemius? ille
Suecorum terror, quid si frueretur eadem
Qua tua progenies aura, quid diceret? Hic vir
Hic est, saepe suis nostro qui profuit aevo
Consiliis, dubiisque tulit fausta omina rebus.
Ipse quid Augustos inhians Gustavus honores
Cum te spectaret legati in munere? nonne
Regi grata fuit canae prudentia mentis?
Nec minor Hispanos tenuit miratio, quando
A Nortlinganae reducem certamine pugnae
Victorem Hesperii regis cum milite fratrem,
Brabantisque suum properantem reddere solem
Excipis, et sacrae vim Maiestatis adorans
Grataris victos armis concordibus hostes.
Quid Ferdinandus, cui nunc Germania fasces
Credidit, hic quanto te dignabatur honore,
Cum tibi Dalmatico donavit fusa metallo
Vincla catenarum, et primaevos stirpis honores
Obtulit invito: fuit hoc a Caesare munus.
Tanti te Caesar. quid frater Caesaris? an non
Undique Caesareis totam populantibus armis
Westphaliam? numquid tua dicta stupentibus hausit
Auribus? ecquid enim verbis sapientius istis?
Gratus ades, si ades ut prosis: sin omnia vastas
Gratus abis. risit Leopoldus, et horrida Martis
Extulit e patriis examina protinus oris,
Pauperiemque, famemque, et lethi semina morbos.
Austriacis placuisse viris non ultima laus est,
Et Bavaris placuisse viris laus magna: placebat
Maxmiliane Tibi Friderici vultus, et alta
De subole gratantis honos; cum nomine fratris
Gratulor aiebat Phoeben luxisse serenam
Boiugenamque nova (quod non sine numine Divum est)
Progenie clarasse domum. quid cetera narrem
Longius? hoc memorem quod sufficit omnibus unum.
Supremo placuisse Deo vel maxima laus est,
Huic Friderice places, cui sol et sidera parent.

Dispositio ad mortem.

Remitte Musa turgidum metri genus,
Humilesque soccos indue:
Nam derelictis Principum palatiis
Fridericus ima cogitat,
Ut astra subeat. Igitur ut, cum solus est,
Hominem esse sese cogitet,
Valere iussit ardua: atque annis suis
Posuit Sigenae calculos,
Animo revolvens pristinum vitae statum,
Purgansque mentis ardua.

Mors praeclara.

Et vitae iam finis adest: mors ultima rerum
Linea fata vocat.
Parcae adsunt, animamque iubent migrare, parata
Mens Friderice tibi est.
Fortiter exspectas extremae tempora luctae:
Victor adis superos,
Constanti invitas ad te bis pectore Christum:
Bis tibi Christus adest.
Teque iuvat, superans ut atrocem viribus hostem
Caelica regna petas.


image: s177

Vicisti, placidoque exis e corpore vultu,
Mors tibi non nocuit,
Non hostes nocuere truces. videt incluta Bonna
Te superasse necem.

In tumulo corpus, in caelo animus.

An sim hic viator, quaeris? haud sum. Tu amplius:
Ubi ergo fuerim? in scaenicis. quid egerim?
Ludum peregi. quid iam agam? somnum traho:
Ubi? in sepulcro: quam diu? donec polo
Descendat alto Christus, et nos iudicet
Me, teque mortalesque cunctos. quid sciam?
Nihil. Unde venerim? e loco praenobili,
Ex arce Furstenbergica. cur venerim?
Hic ut quiescam aetate grandis; prospere
Scaena peracta [orig: Scaenā peractā]. animus ubi sit? hospes tace:
Nam curiosus quaeris arcanum. tamen
Quoniam benignus est Deus; caelo scias
Animum teneri, corpus hic quiescere.
Scis, quae volebas. Scire nunc ego te volo,
Quae non rogare solitus; hoc igitur scias;
Quod scire utroque in orbe mortales velim;
Esse hic quietos, et spei plenos bonae:
Qui noverint sese, dum agunt vitam, et sciant
Se pulverem esse, bullam, harundinem, nihil.

EPIGRAMMA IACOBI MASEN Societatis Jesu, IN OBITUM FRIDERICI FURSTENBERGII Archisatrapae Westphaliae et Angariae, dynastae in Bilstein, defuncti An. M. DC. XLVI. 9. Augusti, Bonnae.

Quanta igitur vis est, quanta est tua, Parca, potestas?
Uno quae violas sacra profana modo:
Nempe tuo imperio Friderici corpus ademptum
Furstenbergiacos conditur inter avos.
At virtus manet, et gestarum gloria rerum,
Iunctaque cum pulchro Pacis amore Fides.
Nulla igitur vis est, nulla est tua, Parca, potestas:
Quae meliora sinis stare, caduca rapis.

EIUSDEM LESSUS FUNEBRIS, Quo plorantes suspirantesque filii, optimi sui amantissimique Parentis funus prosequebantur. LESSUS I.

Ite oculi in lacrimas: animus suspiria fundat,
Et plangant geminae pectora maesta manus.


image: s178

Ah cecidit, cecidit vitae pars optima nostrae,
Bilsteniae cecidit culmen honorque domus.
Furstenbergiacae stirpis decus atque columna
Clauditur angusti fornice sarcophagi.
In cineres cecidit nostrae spes incluta gentis:
Quem natura dedit, mors tulit atra patrem:
Mors tulit, et Lachesis nimis intractabilis ungue
Inviso vitae stamina dissecuit.
Crudelis nimium quae vulnere perculit uno
Tot consanguineos progeniemque viri.
Quid nobis vitam, Pater o moriture, dedisti:
Tam subito natis si rapiendus eras?
Ah omnes una fatum nos clauderet urna,
Iunctaque cum patriis ossibus ossa forent:
Pro lacrimis funus, mortem pro planctibus optem;
Elysiis comes in vallibus unus ero.

LESSUS II.

Ah dolor! ah lacrimae! tandem permittite vocem,
Et maneat vinclis lingua soluta suis.
Te, Friderice, querar. primum post numina coeptae
Auctorem vitae subsidiumque meae.
Siccine abis, medioque tuos sub Marte relictos
Deseris hostili spesque salusque plaga?
Ecce ruunt saevo circum nos cuncta tumultu,
Mille metus lethi, mille salutis erunt:
Hic [orig: Hīc] cladem meditatur opum, meditatur honoris,
Nec genti desunt mille pericla tuae.
Respice de caelo (sedem hanc tenuisse putaris
Cum procul a nostro velleris orbe Pater)
Respice, nec differ pronas ad munera dextras,
Quamque vides subolem perge fovere tuam.
Ecce damus lacrimas, lacrimis scio posse moveri,
Et faciles nobis te dare posse manus.
Te, puto, non spernet Numen post fata supremum,
Spernere quod numquam tu mihi visus eras.

ODE IOANNIS VELDEDulmoniensis, e Societate Jesu, In mortem nobilissimi viri, FRIDERICI FURSTENBERGIIWestphaliae et Angariae Producis, Domini in Bilstein.

Sic est: citantem nemo, potentia
Quamvis curuli fulgeat, aut manu
Sceptrum coruscet, lite victor
Ad Puteal Lachesin recuset

Sequi. ambulandum est omnibus in forum,
Qua Praetor amplam commovet Aeacus
Urnam, salutaremque scribit,
Triste reis nocuamque ceram.

Namque ulla plenas si chalybis Deae
Mollire leges, scitaque aenea
Immitis ornamenta possent,
Intrepido Fridericus ore

Adhuc superstes luminis aurei
Captaret auras, atque petentibus
Adhuc ErygriLenneique
Iura daret moderans Achivis.



image: s179

Non sanguis illum ductus ab ultimo
Clarus Wichindo, non propior satus
A gente Burgi quae Vetusti
Nomen habet, dominoque nutu

Late Visurgis litora temperat,
Non clara virtus solvere legibus
Quivit severis, non repostus
Ipse animo interiore Phoebus.

IACOBI MASENII e Societate Iesu ELEGIA, In mortem perillustris ac generosi Domini D. [abbr.: Domini] FRIDERICIBARON. [abbr.: Baronis] A FURSTENBERG, Serenissimi Elect. Colon. [abbr.: Electoris Coloniensis] consiliarii intimi, satrapae in Bilstein, Waldenburg et Fredeburg, Domini in Schnellenberg, Watterlap et Herdringen, etc.

Nox erat, et densis solem tumulaverat umbris
Pallida CimmeriisCynthia vecta rotis.
Iamque quietifero fecunda papavera succo
Sparserat umenti lapsus ab axe sopor.
Morpheus a tergo, caeca in caligine pictor,
Funestis animum lusit imaginibus.
Mons sublimis erat, quo me dux Phoebus agebat,
Qualis ApollineoCyrrha habitata choro:
Aut ubi Pieriis sudat mons Thessalus undis,
Collibus affinis maxime Pinde tuis.
Sed tamen ad Rheni latices, umbrosaque Tempe,
Angaricis ubi se frondibus ornat humus.
Qua Furstenbergam silvis famulantibus arcem
Prospicit, et fuso diluit amne latus.
Huc genio ductore sequor, qui gentis avitae
Tutor, ad obsequium posteritatis erat.
Nobilis ingenua species in fronte micabat,
Maius et humano fulsit ab ore decus.
Nephtaliden qualis iuvenem Raguelis ad aulam
Incolumem duxit, restituitque Patri.
Nil moror: enixus teneo fastigia Montis,
Molliter acclivi, qua patuere, via [orig: viā].
Hic se planities lauro, myrtoque virenti
Cincta, coronato pandere visa iugo.
Fons erat in medio vitreis crystallinus undis,
Quem fecunda parens parturiebat humus,
Hoc de rore suos potabant Naides agros,
Saepius hoc biberat sobra fonte Dryas.
Hinc suus arboribus succus, fomentaque plantis,
Floribus inde vigor, frondibus inde viror.
Silva caput fontis raris lectissima plantis
Cinxerat, et viridi sparserat orbe comas.
Grandius Arboribus senis decus: incluta quales
Natura in pratis finxerat Hesperidum.
Iam procera suis quaevis adoleverat annis,
Frondis et umbrarum luxuriante toga.
Altior una tamen reliquas superaverat omnes:
Sit licet annorum condicione minor.
Mirabar, Zephyros inter, plaudentibus alis,
Paene locuturo murmure quamque rapi.
Huc volucrum prolapsa cohors habitacula fixit,
Altera nidificans, altera carmen ovans.


image: s180

Et Philomela suas hic pangere noverat odas,
Et Fringilla suum conduplicare melos.
Blanda serenatos afflaverat aura tepores:
Ridebat, placido sole favente, solum.
Haec ego dum fixis oculis spectator oberro,
Et mens deliciis ebra consequitur.
Dux meus artifici plantarum corpora scalpro
Rasit, et arboribus nomina culta dedit.
Quae prior eminuit Fernandi in cortice nomen
Praetulit, augustis irradiata notis:
Altera Casparum, Fridericum tertia duxit:
Nec Wilhelme tuum praeteriisse putes:
Tu Francisce bona signatus in arbore fulges:
Ultima vox plantam pingit Adolphe tuam.
Ergo novix sensi mysteria crescere signis,
Cum vocale loqui coeperat arte nemus.
Nec modo cessabam superos ad vota ciere,
Usque favens silvae Numen adesse velint.
Crescite, dicebam, longis plantaria saeclis:
Crescite per seras posteritatis opes.
Gaudeat his praesens, his postuma gaudeat aetas:
Nec minor hinc surgat, stirpe favente, nepos.
Seu laetari umbris lubeat, seu carpere fructus:
Flos pariat fructus, frondibus umbra cadat.
Affluat e caelo maturis roribus imber,
Et vernis animet blandior aura flabris.
Sed mihi, quis dirus votis illabitur horror,
Et modo conceptas eripit ore preces?
Sol trepidos mundo radios subducit, et atram
Cogitur ad nubem rapta subire dies:
Pro Zephyro furit immitis sub frondibus Eurus,
Et rapit infestos ad sua signa Notos.
Stricta coruscanti vibrantur fulgura caelo,
Et tremulum involvit torva procella polum:
Garrula conticuit modulatrix turba volucrum,
Haesit in attonitis et Philomela modis.
O nimis incertis, dixi, variabilis auris
Caelorum facies, nec sine fraude fides!
Cur prius arridens tempestas caeca serenum
Invidet, ac tenebris gaudia pressa rapit?
Vix ea. Cum subito caelumque solumque fragore
Concussum Stygiis panditur hospitibus.
Ossea mors, monstrum horrendum mortalibus, orco
Prosilit, et dextram falce tremente quatit:
Terrifico ruit incessu, funestaque vultu,
Excidium viridi triste minatur humo.
Pestifer attritos gressus late inficit agros:
Qua graditur, pratis flosque vigorque perit.
Ast ubi fatalem coepit quassare securim,
Quaelibet horrescens corpore planta tremit.
Illa minax perstat, dubiosque assurgit in ictus,
Et Procerum truncis sica timenda furit.
Te precor, exclamo, funestam verte bipennem:
Stirps annosa magis falce resecta cadat.
Illustres Fratrum plantae melioribus annis
Serventur; fructus dentque ferantque suos.
Sed frustra: precibus duras obstruxerat aures,
Et ferit in planta Te Friderice Tua.
Plena suos dederat fructus tam nobilis Arbor,
Subiectum late nata fovere solum.
Haec alimenta suis quondam praebebat alumnis,
Huius in umbroso plurima turba sinu.
Hic pecori dilecta salus, hic advena tutus,
Hic quoque Principibus non inamoena quies.


image: s181

Ergo tuos ictus lento Mors improba ferro
Dum repetit, tandem planta resecta cadit.
Diffugiunt volucres, et inhospita tecta relinquunt,
Illa ruens lato cuncta fragore replet.
Intremuere comis, maestumque horrescere visae,
Vicinum plantae quae tenuere nemus.
Ut tamen est submota solo, patuere minores
Plantarum quinae, quae tenuere solum.
His ubi Mors eadem visa est intendere sicam,
Dux meus obiecta disicit aera manu.
Tolle, inquit, funesta meo spectacula monte,
Hostia, quae cecidit, sit satis una tibi:
Una tibi cessit sublata hinc nobilis arbor,
Unius plures fas reparare vicem.
Non periit, quaecumque perit cum fenore planta:
Germine dum posito multiplicata redit.
Quin etiam decus aeternum praesecta tenebit,
Arbor regali constituenda domo.
Surget inauratas inter miscenda columnas,
Et simul accipiens conferet illa decus.
Interea fratrum reliquas ex ordine plantas
Fecundo vernans imbre fovebit ager.
Et polus affuso recreabit leniter aestu,
Nec non ventorum mollior aura reget:
Ut neque deciduo flos evanescat honore,
Frondeat aut sola luxuriante coma;
Sed passim det planta suos uberrima fructus,
Quos praesens aetas, posteritasque legat.
Dixerat, et medio victor iam PhoebusOlympo,
Blanda reproductis exserit ora iubis.
Visa suas retro tempestas vertere nubes,
Et placidum tota reddere fronte polum.
Ventorum cessere minae, mors pallida flexit
Terga, suis rursum floribus arva nitent:
Et mihi discusso rediit mens integra somno,
Cumque suis tenebris fugit imago diem.
Non tamen haec vanis luserunt somnia signis,
Delituit ficto schemate triste nefas.
Heu dolor! haec nostrae simulacra fugacia vitae,
Lugendaeque necis, qua Friderice iaces.
Tu spes magna domus, Tibi posteritatis honorem
Crediderat: primo spem modo flore rapis.
Te pietas et avita fides erroribus hostem
Fecerat, et sanctae relligione patrem.
Principibus fecit prudens sapientia carum,
Et bona sors fratrem Principem habere dedit.
Et peperit tales illustri ex ordine Fratres,
Unica quos virtus nobilitare queat.
Hunc subito abrumpit Tibi Mors durissima cursum,
Nec tanta patitur livida sorte frui.
Tu tamen invidiam superas, Mortisque sagittas
Transiliens vita iam meliore sapis.
I, fruere, et nostras quando memor aspicis oras,
Imbue supremi pectus amore Dei.



image: s182

EIUSDEM Epigraphae genealogicae Stemmatis Furstenbergici, honoris observantiaeque gratia oblatae, Celsissimo ac Reverendissimo Principi ac Domino FERDINANDO Dei gratia Episcopo Paderborn. [abbr.: Paderbornensi] Coadiutori Monaster. [abbr.: Monasteriensi] S. R. I. [abbr.: Sancti Romani Imperii] Principi, Com. [abbr.: Comiti] Pyrmontano et lib. Bar. [abbr.: libero Baroni] de Furstenberg, ET Reverendissimis atque Illustrissimis suae Celsitudinis Fratribus, FRIDERICO Consiliario intimo Coloniensi et Paderbornensi, Satrapae in Fredeburg, Bilstein et Waldenburg, Dynastae in Oberenkķrchen, Advocato hereditario in Graffschafft, etc. THEODORO CASPAROMoguntino et Spirensi Canonico, ac Consiliario, Regis Catholici olim Chiliarcho legionis equestris, AC WILHELMOAlexandri VĶI. et postea Clementis IX. summorum Pontificum Cubiculario intimo, Praeposito Monasteriensi, Chorepiscopo Trevirensi, Canonico Salisburgensi et Paderbornensi, etc. FRANCISCO WILHELMO Ordinis Teutonici archicommendatori per Westphaliam, commendatori in Mulheim et S. [abbr.: Sancti] Georgii Monasterii, Consiliario intimo Paderbornensi. ET IOANNI ADOLPHOHildesiensi, Monasteriensi ac Paderbornensi Canonico ac Camerario, Praeposito S. [abbr.: Sanctae] Crucis in Hildesheim, Satrapae in Bilstein, Waldenburg et Fredeburg, etc. Lib. [abbr.: Liberis] Baronibus in Furstenberg, Schnellenberg, Watterlapp et Herdringen, Dynastis in Oberenkirchen, Advocatis hereditariis in Graffschafft, etc. Diversi ex Furstenbergica stirpe Maiores, nullo nobilitatis vitio degeneres, suis singuli virtutibus eximii proponuntur, suis breviter elogiis ad exemplum posteritatis continua seria exhibiti.

Non leve praeclaris pondus virtutibus addunt
Illustres priscae nobilitatis avi.
Calcar honoris honor, stimulis exempla lacessunt:
Qua fixere pedem, nos iuvat ire via [orig: viā].
Degeneres Aquilae numquam peperere columbas.
Quod cedri pariunt germina, cedrus erit.
Deficiens patrias oleaster rarus olivas
Censet, et antiquum vita labrusca genus.
Constant magna sibi, vos clara e stirpe Nepotes
Statis adhuc dignae posteritatis honos.
Ite, licet, per pulchra retro vestigia Patrum,
Sit quoque virtutum maius eundo decus.
Aemula natorum speratur gloria. famam
Reddere, cum famae fenore, laudis erit.
Pellaei genitor Macedum [orig: Macedūm] fortissimus heros,
Vincendus nato, vicerat ipse patrem:
Visus Alexander patrem superare Philippum;
Gloria, qua vicit, gloria sola fuit.
Pars vestrum devota Deo; pars esse propago
Seminis, et patriae spes meruere domus.
Crescite utrimque precor; vos relligione parentum;
Vos sera digni posteritate patres.
Plurimus in vobis surgat Theodorus, avorum
Et decus, et mitrae gloria rara suae.
His quoque Fridrici crescant venientibus annis,
Nec partu iaceat deficiente domus.
Sic superi iubeant, sic quos memoramus avita
Stirpe Patres, caelo non renuente, velint.

Fridericus I. Animosus. Symbolum. Quaevis fortuna ferenda est.

Nascimur adversis laetisque: utrumque ferendum est.
Pergis inoffensa, Dux animose, via.


image: s183

SaxonicisUbius [note: Henrici LeonisSaxoniae Ducis partibus cum adhaesisset adversus PhilippumArch. Col. [abbr.: Archiepiscopum Coloniensem] arx diruta fuit Anno 1180. ] quondam dum stringitur armis,
Furstenberga luit, diruta clade domus;
Inde tuis opibus mox Watterlappia surgit.
Arx animi, quavis fortior arce, fuit.

HERMANNUS I. Aequus. Symbolum. Pergam qua tutius itur.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito:
Iusta Engelberto causa Deusque favet:
Adfuit [note: S. [abbr.: Sancto] EngelbertoCol. Arch. [abbr.: Coloniensi Archiepiscopo] arcis instauratori, indigne demum occiso, et vivo et mortuo adfuit, caedem cum HenricoArch. Colon. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] Successore ultus An. 1225. ], et tuitus stantem est, tuitusque iacentem,
Furstenberga domus, quo revocante, stetit.
Praemia mortales reliquorum digna laborum
Reddiderint. caelo hinc praemia iusta feres.

FRIDERICUS II. Acer. Symbolum. Adversis adversus.

Quod belli Friderice acer, pacisque magister
Clarus oves; testis sit Paderanus ager.
Martia vibrantem te sensit Episcopus [note: Simonem Episcopum Paderbornen. [abbr.: Paderbornensem] cum aliis Dynastis bello vicit cepitque An. [abbr.: Anno] 1254. ] arma,
Dum galeam fertur praeposuisse mitrae.
Indoluit Simon ita destituisse tiaram;
Quae Furstenbergam visa adamare domum.

FRIDERICUS III. Infractus. Symbolum. Dum cedo, non frangor.

Alea quem vario iactat Mavortia casu;
Infracta hic quavis pectora sorte gerit.
Furstenberga domus quater occubuisse, quaterque
Surgere de proprio funere visa fuit. [note: Contra Marcanos et Arensbergicos Comites in bello pro HenricoArchepi. Colon. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] aliisque stetit ab An. 1295 ad 1345. ]
Debet ArensbergisMarcanisque illa ruinam:
Hi cecidere tamen; stat generosa domus.

WENEMARUS I. Prudens. Symbolum. Nemo sibi nascitur uni.

Fulta tuis quondam viguit Res publica curis,
Perque tuas clades libera clade fuit.
Hoc rarae virtutis erat, communia gentis
Commoda privatis posthabuisse bonis. [note: FridericiColon. Arch. [abbr.: Coloniensis Archiepiscopi] Consiliarius et primus Satrapa Arensbergensis, copiis eius adversus EngelbertumMarcanum comitem praefectus, dum aliena tuetur, in propriis cladem sustinet. Moritur An. [abbr.: Anno] 1386. ]
Sic rebus minus ipse tuis dum consulis heros,
Non poteras famae consuluisse magis.

FRIDERICUS IV. Fortis. Symbolum. Agendum et patiendum.

Rara simultates peperit fortuna malorum,
Quos male consultus vertit ad arma furor.
Unus erat pectus varios armatus in hostes,
Et quot erant patriae, Principis [note: FridericoArch. Colon. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] variis in belli casibus, etiam adversus Paderbornensem adhaesit An. [abbr.: Anno] 1390. et seq. [abbr.: sequenti] ] et quot erant.
Augeat alter opes patriae, ferat alter honorem;
Omnia dat, vitam qui dedit ipse suam.



image: s184

HERMANNUS II. Pius. Symbolum. Plus quam praesentia cures.

Arma tulit miles [note: TheodoricoArch. Colon. [abbr.: Archiepiscopo Coloniensi] in bello Susatensi affuit, sed demum pietati et fundandis sacrificiis pro defunctis intentus moritur An. [abbr.: Anno] 1471. ], positis sed mitior armis,
Munera servandis Manibus ampla tulit.
Dura secuturae movere piacula vitae,
Ad bene flectendos hac pietate rogos.
Functorum quicumque memor, sic funera mollit,
Aeternum in vivis nomen habere meret.

WENEMARUS II. Gravis. Symbolum. Virum facit virtus.

In paucis te rara virum sapientia caelo
Extulit; uxoris [note: Ipse sibi Deoque vivens, uxorem Cordulam de Galen rarae sanctimoniae feminam habuit. Ille moritur An. [abbr.: Anno] 1484. 23. April. [abbr.: Aprilis] haec 1516. 4. Decemb. [abbr.: Decembris] ] nec minor illa tuae.
Scilicet exemplum pietatis femina magnum;
Tu simul exemplum relligionis eras.
Nec fuerat laudum pars haec postrema tuarum;
Vir gravis, at nulli creditus esse gravis.

FRIDERICUS V. Pacatus. Symbolum. Cedant arma togae.

Non te per caedes rapuit Mavortius ardor,
Ingenio placuit mitis oliva tuo. [note: Consiliarius HermanniArchiep. Colon. [abbr.: Archiepiscopi Coloniensis] et Satrapa Werlensis. moritur An. [abbr.: Anno] 1543. 3. April. [abbr.: Aprilis] ]
Sic pietas, sic pacis amor super aethera vexit,
Terricolis gratum caelicolisque virum.
Sidera compositis dum scanderet Icarus alis,
Quam cuperet pennas tunc habuisse tuas!

IOANNES ABBAS Sibergensis. frater. Religiosus. Symbolum. Bene qui latuit, bene vixit.

Clara Sibergensi quamvis fuit abdita claustro, [note: Alter eius loci fundator mortuus An. [abbr.: Anno] 1549. 7. Decemb. [abbr.: Decembris] ]
In latebris virtus fulserat illa tamen.
Ordinibus multum sacris debere videris:
Sed tamen et sanctus debitor ordo tibi est.
Tu lucem virtute tua, lucem ille refundit,
Evehis illius nomen, et ille tuum.

FRIDERICUS VI. Satrapa in Bilstein, etc. Integer. Symbolum. Plus ultra.

Te magni Proceres, te Regum curia vidit,
Officio gravium munus obire Ducum. [note: Quattuor Elector. Colon. [abbr.: Electorum Coloniensium] Adolphi et seq. [abbr.: sequentium] consiliarius. Cui praefectura Bilstein, etc. aere tradita. Comitiis AugustaeAn. [abbr.: Anno] 1559. interfuit. Varias obiit legationes. Moritur 1567. 21. Martii. ]
Seu belli seu pacis habes legatus honorem,
Integra mens semper consiliumque tibi est.
Multarum integritas, post dura pericula, rerum
Integritas vitae creditur esse tuae.

CASPARUS Archisatrapa Westphaliae et Angariae, etc. Fidelis. Symbolum. Praesum ut prosim.

Quid tibi relligio, quid patria debeat uni,
Quam bene praefueris profuerisque tuis: [note: Hic quinque Elect. Colon. [abbr.: Electorum Coloniensium] ac trium Mogunt. [abbr.: Moguntinorum] et Paderbornensis Principis Consiliarius, Truchsesio cum plerisque nobilium deficientibus, inter paucos stetit, eiectus ac spoliatus omnibus, sed sub Ernesto restitutus, patriam reduxit. obiit 1618. 7. Martii. ]


image: s185

Integra collapsis memorant nova tempora sacris,
Cum Rheni dubio fluctuat amne fides.
Haeresis illa tuum scopulis illidere gestit;
Sed proprium infregit perniciosa caput.

THEODORUS Episcopus et Princeps Paderbornensis. frater. Pater patriae, et Societatis Jesu fundator. Symbolum. Iudicium melius posteritatis erit.

Te meritis implesse tuis caelumque solumque,
Terrorem scelerum, iustitiaeque decus,
Testantur monumenta tuae clarissima vitae, [note: Duas arces praeter Colleg. Soc. Jesu [abbr.: Collegium Societatis Jesu] excitavit. Haereticos et Padibornam rebellem compescuit, religionem pro viribus tuitus, moritur laude ac meritis plenus An. [abbr.: Anno] 1618. 4. Decemb. [abbr.: Decembris] aet. [abbr.: aetatis] 71. ]
Seu Musas foveas, seu pietatis opes.
Hinc licet improlis natorum milia censes:
Teque unum memorat patria tota patrem.

FRIDERICUS VII. Archisatrapa Westphaliae et Angariae, Dynasta in Bilstein. Sapiens. Symbolum. Hic nullum metuit, qui metuit Deum.

Quod tibi displiceant hamatae munera dextrae,
Quod nisi consulta nil operere manu,
Quod vitiis hostis, quod sis [orig: si] virtutis amicus,
Infractumque malis pectore robur alas.
Quod tibi conditi sapiant pietate labores;
Cetera desipiant, hoc sapientis habes. [note: Moguntini ac Colon. Elect. [abbr.: Coloniensis Electoris] Consiliarius intimus, variis ab hoc et illo dicionibus praefectus. Bilstenium, etc. in feudum accepit. ad varia comitia legatus, ubi prudens et integer. Ab Hassis captus, a Suecis demum pulsus, moritur Bonnae1646. 9. Aug. [abbr.: Augusti] ]

Fridericus VIII. Dynasta in Bilstein, etc. Consultus. Symbolum. Consilio et amore.

Consilio prudenter agis; sed amore potenter:
Utraque vis animi nobilioris inest.
Hoc tibi subiectos iunxisti, illoque regentes,
His tibi devinctus nexibus orbis erat.
Magnus Agrippinae Praesul, Trevirum [orig: Trevirūm] Mogonumque [note: Archiep. Colon. [abbr.: Archiepiscopi Coloniensis] et Paderborn. [abbr.: Paderbornensis] Episcopi Consiliarius intimus. Patriae imprimis amans et amatus moritur An. [abbr.: Anno] 1662. 7. Iulii. ]
Obsequium laudant; sed magis astra probant.

FERDINANDUS Episcopus et Princeps Paderbornensis, Coadiutor Monaster. [abbr.: Monasteriensis] frater. Felix. Symbolum. Suaviter ac fortiter.

Aegida [note: Natus BilsteniiAn. [abbr.: Anno] 1626. 21. Octob. [abbr.: Octobris] electus Episcopus Paderb. [abbr.: Paderbornensis] dum in aula Alexandri VII.Pontif. [abbr.: Pontificis] Cubicularius intimus versatur Anno 1661. 20. April. [abbr.: Aprilis] Inauguratus 4. Octob. [abbr.: Octobris] In Coadiutorem Monasteriensem assumptus An. 1667. 19. Iulii. confirmatus An. 1668. 30. Aprilis. ] Palladiae iungis sapienter olivae,
Quodque armata nequit Pallas, inermis agit.
Suaviter hinc fortis, suavisque hinc fortiter urges,
Seu tibi res gladio, seu sit agenda pedo.
Vive diu Princeps, qui tam pugnantia iungis,
Et mundo poteris conciliare polum.

In aliud eiusdem Principis lemma pro arce Oldenburgensi usurpatum. Virtute et Doctrina.

Quem comes hinc Virtus, comes hinc Doctrina coronat,
Iudicio felix Urbis et Orbis erit.


image: s186

Haec geminas de stirpe trabes insignia vincunt:
Hinc caput exornat mitra, pedumque manus.
His patriam fundare domum perge, inclute Princeps,
Haud melius fulcrum posteritatis habes.

WILHELMUS Praepositus Monasteriensis. frater. Cautus. Symbolum Cate et caute.

Omnia cum virtus possit, Prudentia regnum
Obtinet, et reliquis lux bona, duxque praeit.
Hinc catus et cautus Procerum celebraris in aulis,
Pontificumque [note: Alex. [abbr.: Alexandri] VII. et Clement. [abbr.: Clementis] IX.Pont. [abbr.: Pontificum] Cubicularius intimus, legationibus diversis clarus. Treviris Chorepiscopus, Monasterii Praepositus. Salisburgi. Paderb. [abbr.: Paderbornae] Canonicus. Praepositus in Bustorff et Meschede. Prior S. [abbr.: Sanctae] Mariae de Campeio in Alpibus Tridentinis. Monasteriensis et Paderbornensis Consiliarius intimus. ] tibi clavis amica patet.
Quin etiam variis Ecclesia credita regnis:
His caeli clavem iunge, beatus eris.

Ad reliquos tres Reverendissimos et Illustrissimos DD. [abbr.: Dominos] Fratres Celsissimi Principis Ferdinandi.

Euge trias fratrum magnis natalibus orta,
Quos mage virtutum tollit ad astra decus.
Non humilem vos ire viam sacra nomina monstrant,
Singula divinis nobilitata notis.
Nam sua de caelo Theodorus [note: Theodorus CasparusMoguntiae et Spirae Canonicus, Chiliarchus quondam Regis Catholici, etc. ] dona recenset
Magnorum socius, deliciaeque virum [orig: virūm].
Raraque Franciscum [note: Franciscus Wilhelmus Archicommendator ordinis Teutonici per Westphaliam, Consiliarius Paderborn. [abbr.: Paderbornensis] ] decorant insignia gentis,
Teutonica dignum munus adire toga.
Gratia Ioannis [note: Ioannes Adolphus Canonicus Paderb. [abbr.: Paderbornensis] Hildes. [abbr.: Hildesiensis] et Monaster. [abbr.: Monasteriensis] Praepositus S. [abbr.: Sanctae] Crucis in Hildesheim, Satrapa in Bilstein, Waldenburg et Fredeburg. ] decus est. Divisit honorem,
Et fratres mansit gratia quaeque suos.

WILHELMUS Magnus Teutonici ordinis Magister in Livonia. gentilis. Patiens. Symbolum. Ut potiar patiar.

Seu tua belligerae tractaret Palladis artes,
Seu tua mansuetae dextera: magnus eras.
Digna magisterio virtus est visa fuisse, [note: Wilhelmus Furstenbergius, primo Coadiutor Henrici de Galen Ordinis Teutonici in Livonia Magistri, Wilhelmum Brandeburgium bello victum cepit, eaque de causa Polonorum armis obrutus cessit necessitati, et Wilhelmum Brandeburgium Archiepiscopum Rigensem restituit; deinde mortuo Henrico factus Magnus Magister Livoniae, variam fortunam expertus Coadiutorem ac successorem suum designavit Gotthardum de Ketteler, hodiernae Ducum Curlandiae stirpis progenitorem. Demum captus a MoschisVellinum arcem munitissimam obsidentibus Anno 1560. circa festum S. [abbr.: Sancti] Iacobi, in Moschoviam abducitur; ubi nequiquam adhibitis Ferdinandi I.Imp. [abbr.: Imperatoris] commendationibus, et frustra a Wolffgango Magni Magisterii in Borussia administratore, et Ordinis Teutonici per Germaniam atque Italiam Magistro, de eo in libertatem vindicando, An. 1564. missis in Moschoviam splendidis Legationibus repetitus, in carcere aerumnis et senio confectus decessit. ]
Seu premeres hostes, seu premerere tuis.
Denique cum victus saevum paterere Tyrannum,
Victorem Virtus sustulit una suum.

FINIS.

[gap: errata]