PERSONAE INTERLOQUENTES. DIDO, Regina Carthaginensium. ANNA, Soror Didonis. VENUS, Dea. IUNO, Dea CHORUS Phoenissarum. IARBAS, Rex Numidiae. IUPITER. Deus. MERCURIUS, Deus. AENEAS, Rex Troianorum.
septimus ante Catalogum, recitat caedem Galesi et Almonis, octavus interitum Caci, nonus praeter occidionem Nisi et Euryali, etiam circa finem Numani casum exponit: Decimus vero morte Mezentii, undecimus nece Camillae, duodecimus caede Turni finitur. Haec cogitatio eo me impulit, nobilissime Rosecranzi, ut de Virgiliana Aeneide in Tragoedias redigenda iam olim meditari mecum coeperim. Nam eodem modo Euripidem et Sophoclem, suas ex Homero confecisse Tragoedias animadverto, quo Caecilius, Actius, Ennius, et alii sua composuerunt apud Latinos Dramata. Nec dubito, quin hisce initiis cothurnatus Seneca, ad Latinam Tragoediam scribendam nunc olim prodierit. Quorum ego exemplum imitari constituo, et quidem multo, quam illi fecerunt, liberius: dum istud consequar, quod quaerito. Volo enim iuventutem exercere in mea schola Poetica, ut primo ediscant Virgilii phrasin, et genus illud dicendi grandiloquum, ac numeris vinctum. Deinde volo illos haec eadem, quae edidicerunt, in scena recitare: ut non solum memoria illorum crebro usu acuatur: sed etiam decori gestus, et apta pronuntiatio
condoceatur. Volo denique animum accendi et excitari in tenera aetate, ut aliquando viri facti,promptius et cordatius coram aliis, praesertim in coetibus et conventibus publicis, loquantur. Hoc animi mei propositum nulli bono ac sapienti displiciturum esse arbitror. Primam vero nunc edo e quarto libro Tragoediam, in quo explicando, et paraphrasi reddendo, nunc versor. Ubi videro hanc operam meam viris bonis probari: et studiosae iuventuti non esse inutilem: idem praestabo in ceteris omnibus, quod in hoc quarto libro praestiti. Ceterum, cur tuo potissimum nomini has Tragoediarum primitias voluerim dedicare, causae sunt variae et multiplices. Primum enim, cum tu sis ex illorum grege, qui me Caesaris commentarios de bello Gallico explicantem audiunt: volo hunc ingenii mei qualemcunque fetum, meum te, tuique similes, animi esse pignus, et sempiternum monumentum. Nam meos ego auditores et amo et diligo: ut qui non modo illorum linguas eleganti oratione, ex Caesaris et Virgilii libris, sed etiam vitam et mores eorundem, propositis exemplis virtutum ex iisdem, informare studeo. Deinde, cum tu sis ortu nobili
satus, et antiquis maiorum imaginibus niteas, volo hanc [Gap: Greek text] meae in te, tuique similes, observantiae publicum esse testimonium. Omnes enim, qui genus suum praeclare factis, virtutumque et optimarum artium et linguarum studio condecorant, ex animo colo, veneror, et ab omnibus bonis coli atque observari volo et iubeo. Fuere tales apud nos, superioribus annis, tui populares, Biornones: vere nobiles adolescentes: et praeceptor illorum ipse etiam nobilis, ac vir apprime doctus: quorum memoriam nulla dies animo meo unquam eximet. Fuit talis et Frisius: nae doctus et modestus e nobilitate Danica iuvenis: cuius ego ex ore nunquam culpatam audivi orationem promanare. Accedit huc, quod Patrem tu habes GEORGIUM ROSAECRANTZIVUM virum sincere religionis studiosissimum, magnum pietate, consilio, doctrina, rerumque usu: lumen totius Daniae, et Regiae Maiestati a secretioribus regni consiliis. Huius te vestigiis insistere, et optimarum virtutum studio ad eundem scopum, quem ille attigit, tam diligenter collimare, iure optimo omnes boni laetantur, tibique prosperum negotiorum successum, et inoffensae
vitae curriculum ex animo mecum optant. Accipias igitur aequo animo, quidquid hoc est chartacei muneris: et libri huius pretium non ex mole, sed ex opere: studium vero auctoris ex voluntate, non ex facto, iudica, DEUS te, una cum praeceptore tuo NICOLAO FREITAGIO HADELENSI, viro pietatis, religionis, et omnium virtutum, seruantissimo, multaque eruditione praestantissimo, tueatur ac protegat: salvosque et incolumes ambos in patriam reducat: et omnia coepta vestra dirigat ad nominis sui gloriam: ad Ecclesiae Reique Publ. [Abbr.: Publicae] utilitatem: ad familiae ornamentum: ad salutem animarum sempiternam.
Tubingae, 26. Iunii. Anno etc. 8 I.
REgina caeli, Iuno, dominatrix poli:
Quod uulnus alo? quo saevo amore saucior?
Quo carpor igni? quo feror animi impetu?
Non me quies nocturna, non altus sopor
Soluere curis. Nam mihi, seu lampade
Terras Apollinea aureum Solis iubar
Lustrat; nigrave nox polum caligine
Inuoluit: humentemue amictum roscidis
Aurora bigis caelitus dimoverit:
Semper animo virtus viri: semperque honos
Gentis recursat: semper infixi obuiant
Vultus et ora, nec animo verba excidunt.
Sed en, adest soror. tacebon an eloquar.
O Anna soror; insomnia ut me territant?
Quis hic novus successit hospes sedibus?
Quem se ferens uultu virum? quam pectore
Forti, et alacribus armis. Venere natum Dea
Haud dubito. Degenerem animum arguit timor.
Sed o quibus iactatus ille est casibus?
Quae bella, quas clades canebat? Si mihi
Non ita animo fixum hoc, et immotum foret:
Ne cui velim annecti iugali vinculo:
Postquam Sychaei morte primus me viri
Amor fefellit: si maritalis tori
Non antehac taedaeque pertaesum foret:
Huic forsan uni potuerim succumbere
Culpae. O soror (fatebor hoc enim) post coniugis
Fatum Sychaei, et triste parricidium,
Sparsosque coniugis nece patrios lares,
Hic solus inflexit animum, ac sen sum impulit:
Agnosco veteris flammae aliqua vestigia.
Sed mihi prius vel terra dehiscat infima,
Vel Iuppiter adigat me ad umbras fulmine,
Umbras nigras Erebi profundum in Tartarum:
Quam te pudor laedam, aut modum violem tuum.
Qui primus abstulit amores meos, habeat sibi,
Seruetque tumulo. AN. Quid iuvat te perpetim
Lacrimare mortuum? quid animum questibus
Gravas tuum soror? an sepultos iudicas
Curare manes, sive nubas, an secus?
Quid? solane deinceps perennem lugubri
Vultu iuventam transiges: nec praemia
Veneris: nec ullos noris ex te liberos?
Esto, procorum nullus ante flectere
Aegram potuerit: non Tyro, non Africae
Despectus ille Numidae Iarbas: non duces
Alii, triumphi quos honorant Punici:
Etiamne placito amori huic ob stes soror?
DI. Sententia est. AN. annon tibi in mentem venit,
Quorum solo consederis, qui limites:
Hinc Numidia infrenis, et inhospita Syrtium
Vada: hinc siti deserta regio: hinc aspera
Gaetulia: hinc late furentes Mazages.
DI. Pudor innocentem proteget: tutissimum
Aduersus hostium arma propugnaculum.
AN. Saepe pudor armis vincitur saepe improbus
Mortalium furor probam laedit fidem.
Et ut hostium neminem habeas in his locis:
Non bella cogitas Tyro surgentia:
Fratrisque Pygmalionis atroces minas?
Equidem Deis reor auspicibus, et propitiae
Iunone, cursum habuisse Phrygias huc rates.
Quam tu dehinc urbem novam? quae surgere
Connubio tali videbis moenia?
Quantis tuum se rebus attollet decus:
Si Punicas urbes Phrygum arma protegant.
DI. Videre quod verum est loqui, modo Iupiter
Et iuno, cui iugale curae est vinculum,
Et Liber, et Ceres, benigne hic annuant.
AN. Nunc ergo, quod facto est opus, veniam Deos
Posce, et sacrum lita, et hospitibus indulgeas,
Caussamque nectas hic morandi longius:
Dum saeva hiems [Orig: hyems] pelago fremit, dum nubilus
Minatur Orion, et intractabile
Caelum mari imminet: et Phrygum quassae rates
Pelagi laborem perpeti non sustinent.
DI. Recte mones, dubiamque mentem spe foves
Certissima AN. quin ergo adimus ocius
Delubra, pacemque ibi Deorum exquirimus.
IGnarae hominum mentes, dubiae
Rerum: quid vota furentem, quid
Delubra iuvant: quando mollis
Est flamma medullas interea:
Et tacitum sub pectore uulnus
Vivit? Dido uritur infelix
Totaque vagatur urbe furens:
Ut cerua sagitta coniecta,
Quam pastor agens telis, inter
Cressia nemora incautam fixit:
Liquitque volatile ferrum in ea
Nescius: illa fuga saltusque,
Silvasque peragrat Dictaeas:
Lateri letalis arundo haeret.
Amor haustus totum hominem penetrat:
In uultus simul atque ora redit:
Nec placidam menti peruigili
Dat cura quietem. Cum venit
Furiosus amor; tranquilla fugit
Vita. En Regina modo Dido
Aneam per media secum
Deducit moenia: Sidonias
Monstrat eidem spectandas opes,
Urbemque paratam hospitio. Nunc
Labente die repetentem eadem
Conuivia, et Iliacos iterum
Audire labores exposcit.
Interea turres non surgunt:
Non arma iuventus exercet:
Non propugnacula tuta parant:
Non littore portus effodiunt.
Opera interrupta omnia pendent.
Ingentesque minae murorum,
Aequataque machina sideribus.
In uulgus scilicet exempla
Manant Regum: utque ducum lituos,
Sic mores sua castra sequuntur.
LAudem refertis egregiam, et amplissima
Spolia, Venus, tuque et puer fallax tuus.
VE. Effare, quae animi cura te remordeat.
IV. Magnum facinus, et nomen est memorabile.
Si femina una malo duorum caelitum
Victa est dolo. VE. non est dolus, cum femina
Virum, ducem cum duce suam coniungere.
IV. Animo malo pensatur, haud facto, dolus.
Nam me nihil fallit Venus te moenia
Nostra nova veritam, habuisse suspectas domos
Carthaginis. VE. nimium hostibus confidere
Dementia est, IV. sed quis modus tandem hic erit:
Aut quorsum opus tanto mihi certamine?
VE. Tu si remittas tuum odium, remittam ego
Animi mei omnem, Iuno, diffidentiam.
IV. Quin igitur aeternam fidem paciscimur.
Habes quod omni mente petiisti Venus.
Ardet mulier, amore saevo saucia:
Traxitque virus per medullas ossium.
VE. Quid ergo censes nunc agendum? edissere.
IV. Ambos eodem copulemus vinculo:
Et paribus auspiciis regamus Punicam
Teucramque gentem: liceat Aeneae Phrygi
Seruire Tyrios, et tuae submittere
Dotale regnum hoc dexterae: liceat Venus.
VE. Quis talia, nisi forte demens, abnuat?
Quis lite tecum exoptet, aut armis velit
Contendere? modo fors sequatur prospera.
Sed dubia feror, an unam Iuppiter
Esse velit hanc urbem his duabus gentibus:
Populosue misceri probet: num foedera
Iungi velit: tu cara coniux es Iovis,
Tibi fas precibus animum viri perquirere.
Perge, sequar. IV. hic mecum dein fuerit labor.
At nunc quod instat. quodque praesens est, Venus.
Quo possit effici modo, paucissimis
Docebo. VE. fare, commodissima quae via.
IV. Aduerte. Venatum misera Dido in nemus
Ire, et simul Troianus Aeneas parant:
Primos ubi extulerit diei crastini
Ortus Apollo, clariori ex aethere:
Totumque radiis aerem lustraverit [(transcriber); sic: lustaverit] .
His ego, nemora cum cinxerint indagine,
Subito ingruentem desuper, cum grandine,
Imbrem ciebo: et omne caelum murmure
Complebo: diffugient manus equestres undique
Et nocte opaca contegentur frondium:
At Dido et Aeneas eandem protinus
Specum subibunt. Adero tum: et, si mihi tua
Certa hic voluntas, stabili eos connubio
Iungam: et tibi propriam dicabo istam nurum:
Hymenaeus hic erit. quid? annuis, an secus?
VE. Annuo equidem, pulchrumque rideo dolum.
HIC dies lethi venit et malorum
Caussa cunctorum: neque enim movetur
Debita fama specieve Dido,
Impotens mentis, neque nunc amorem
Ipsa furtivum meditatur, et iam
Coniugem Aeneam vocat: hac pudicae
Voce praetexit malesana culpam.
Sed nefas istuc odiosa nescit
Fama per magnam Libyam tacere.
Fama, qua non est aliud malum ullum
Uspiam velocius: aut quod aeque
Mobili passu viget, atque eundo
Crescit. Haec primo graditur timore
Parua: mox sese levat alte in auras:
Et solo incedens caput inter astra
Condit: hanc tellus peperit, furore
Acta, postremam Encelado sororem,
Et citis alis pedibusque monstrum
Mobile, horrendum, cui quot nefando
Corpori insunt (res mihi mira) plumae,
Tot patent subter vigiles ocelli:
Tot sonant ora hic, simul et tot aures
Subrigit: noctu volat, et per umbram
Occulit sese, neque lumina alto
Turpe declinat male pigra somno.
Luce sed custos sedet aut supremo
Culmine, aut altas petit usque turres:
Tam tenax ficti simul atque pravi,
Quam loquax veri: varioque gaudens
Ore; quo gentem Libyae replevit:
Iamque et ad regem celeres Iarbam
Dirigit cursus, animumque saevis
Asperat dictis, et in ora fundit
Haec virum, venisse Phryga Iliensi
Stirpe pronatum, cui pulchra Dido
Iura dignetur sociare lecti.
Nunc diem inter se, potiore luxu
Turpiter captos, Veneri vovere.
Ecce rex amens animi, hoc amaro
Nuntio [Reg: Nuncio] accensus, graditur, Iovemquae
Ante verbenas, mediosque divos
Invocat supplex manibus supinis.
PRo summe Iupiter, cui Maurusia
Pictis toris epulata gens libat sacros
Lenaei honores, haec vides? an te, pater,
Cum fulmen exeris, timemus impotem
Nequicquam [Reg: Nequiquam] ? an animos territant in nubibus
Caeci furores? numnam inania murmura
Miscentur? en nostris vagata in finibus:
Quae posuit exiguam modo urbem femina:
Cui littus hic arandum erat: cui nos loci
Leges dedimus: haec reppulit connubium
Nostrum: recepto inregna domino Troico.
Et nunc Paris hic, ah semivir, cinctus grege
Effeminato, molle caput Asio peplo
Ornatus, et flava madentem verticem
Mitra coronatus, potitur femina.
Nos quippe templis munera tuis mittimus:
Famamque inanem dein fovere cogimur.
Ego satus Hammone Iove Iarbas negligor,
Cui nympha Garamantis pia genitrix, patri
Qui templa centum condidi, et centum simul
Altaria posui: sacravique vigilem
Ignem, Deum excubias, ubi solum perpetim
Pecudum natat cruore pingui, et limina
Variis corollis enitent florentia.
AGe nate, vade, voca Notos, et labere
Pennis, ducemque Dardanum, Carthagine
Qui nunc moratur, et datas fato Deum
Non respicit sedes Italiae: loquere ei,
Et dicta mea celeres per auras defer huic.
ME. Quid ergo, Iupiter supreme, huic imperas?
IV. Illum haud mihi genitrix Venus pulcherrima,
Cum bis Pelasgum vindicaret e manu:
Talem futurum prodidit. ME: qualem virum
Igitur fore hunc promisit? IV. Imperio gravem
Qui regeret Italiam, genusque a sanguine
Teucri vetusto proderet: quique in viam
Legum suarum duceret terrae omnia
Climata. ME. Ratam haec habere vox debet fidem.
IV. Si nulla tantarum movebit gloria
Rerum, nec ipse sua laborem strenuum
Pro laude molitur: paterne filio
Arces Latinas inuidet? quidnam struit?
Qua spe moratur in inimicis gentibus?
Nec prolem Italicam, nec Latinam respicit
Sedem? Ergo naviget, haec rei summa, hic mei
Sis nuntius. ME. tuis ego imperiis pater
Parere sum paratus, et nunc aurea
Talaria innecto pedibus, atque hanc manu
Virgam capiam: quo turbidum tranem aera.
O Lucis alma parens Venus, tuque o bone
Cupido frater: quis potentem non amet
Hanc feminam, tot regias quae construit
Domos, tot ampla quae domorum culmina
Novat? vel hic stellatus ensis iaspide,
Tyrioquae murice laena demissa e meis
Humeris, amorem huius feminae meret.
Has illa telas fecit. atque haec munera
Discrevit auro. Sed quis hic est penniger,
Qui pedibus alatis repente hic adstitit?
Pavet animas, quid hic sibi velit. ME. tu, o bone,
Nunc alta fundamenta Punicae locas
Carthaginis, pulchramque sedem uxorius
Struis? heu tuarum oblite rerum? heu immemor
Regni Latini Rex Deorum, qui polum
Terramque numine torquet, ipse me tibi
Demittit alto clari Olympi vertice:
Ipse haec iubet mandata ferre desuper,
Celeres per auras. quid struis? qua spe teris
Hac otium terra Africae: si nulla te
Rerum tuarum gloria movet: nec super
Tua laborem laude molire, ut decet:
At filium surgentem, et heredis tui
Spem respice: cui regnum Italiae et Romula
Debentur arua. AEN. Summe Iupiter pater,
Ubi sum? quid ago? ubi isthic [Reg: istic] homo est? evanuit.
Tremo totus: arrectae comae horrent: faucibus
Vox haeret: ardeo fugam capessere:
Dulcesque terras has procul relinquere.
Sed quo furentem ambibo reginam meam
Affatu: et hic quae prima sumam exordia?
Quid si vocem Mnesthea, Cloanthumque, socios:
Classem taciti ut aptent: Phrygasque ad littora
Agant: parent arma, et novandae quae rei
Sit caussa dissimulent? ego interea loci
Quando optima mulier hos amores nesciet
Rumpi, viam tentem, modumque dexterum:
Fandique tempus quaeritem mollissimum?
Certe haec potior est omnibus sententia.
AT Regina doli praescia perfidi,
Et iam tuta timens omnia: primaque
Motus excipit, et saevit inops sui,
Qualis Baccha sacris excita consciis,
Audito stimulant quam Trieterica
Lenaeo Orgia: quam noctivagus vocat
Clamor. namque loquax fama [(transcriber); sic: sama] ita detulit,
Armari Phrygias littoribus rates,
Et cursum pelago clam repararier.
Eheu, quot lacrimas illa dies dabit?
Nam quid non scelerum foedus amor parit?
Quid non ille mali conficit? heu nefas,
Medeam furor hic tetricus impulit,
Natos ut manibus perderet impiis.
Hic Phaedrae stimulos addidit asperos:
Iussitque innocuum ad stupra lacessere
Privignum, ac thalami rumpere foedera.
Hic Argis Helenam nequiter extulit,
Ut lectum peteret turpis adulteri:
Et toti Phrygiae damna daret solo.
Nam quod Dardanium corruit Ilium,
Quod tota in cineres Troia repens iit:
Quod letho Priamus rex cecidit Phrygum
Quod victoris heri serua Hecube torum
Vidit: quod iugulum triste Polyxena
Submisit rigidis ensibus hostium:
Hoc foedae vitium nempe libidinis:
Haec merces Veneri debita reprobe.
Hic ignis sacer est: credite sauciis:
Haec est flamma potens, heu nimium potens.
Qua tellus liquido cingitur aere:
Qua formosa polo sidera promicant:
Illic regna tenet fervidus ales hic.
Terrenae pecudes, aequoreum genus,
Et pictae volucres, omne adeo genus,
Intenta excipiunt tela Cupidinis:
Idem quippe feris est amor amnibus:
Hos sentit stimulos dente ferox aper,
Hos tigres rigidae: hos indomitus leo.
Dentes exacuit porca Sabellica:
Quando hoc igne furens pestifero subat.
Quid lynces variae? quid rabidi canes?
Infrenique lupi? nonne vides equos.
Ut toti trepident, quando odor attigit
Nares? non ibi eos frena virum, neque
Rupes, non scopuli, non vaga flumina,
Non montes retinent. Scilicet hic calor
Ante omnes agitat verbereas equas.
His mentem ipsa Venus largiter indidit:
Quando Potniades distulerant rotae
Glauci membra sui hoc axe Cupidinis:
Illas ducit amor trans fera Gargara:
Trans longum Ascanium: hac vi superant iuga:
Tranant flumina. Quid plura canam? Furor
Vincit regificae limma coniugis.
ETiam nefas hoc posse dissimulari, homo
Perfide, putasti; quid? meis decedere
Tu cogitasti sedibus? nec te meus
Amor, neque data dextra quondam, nec tuae
Regina crudeli tenet te fundere
Moritura? quin etiam maligno sidere
Molire classem: et turbidis Aquilonibus
Properas per altum abire crudelis? cedo,
Si non agrum alienum, domosque Oenotrias
Peteres, et antiquum maneret Ilium
An Ilium peteretur undoso hoc mari?
Mene fugis? ego per hasce lacrimas, et tuam
Te dexteram oro (quando miserae mihi aliud
Restat mihi) per iura coniugialia,
Per auspicatum matrimonium: bene
Si quid merita sum: si fuit quid quam tibi
Dulce meum, age, miserere labentis domus:
Et (si quis est adhuc locus precibus meis)
Hanc pone mentem hunc animum tetricum.
Te propter, odere Africi gentes soli,
Te propter, infensi Tyrii: te propter hic
Extinctus est pudor mihi;, et qua sidera
Adire poteram fama prior. Heu me nurum
Inauspicatam Veiovis? cui deseror
A te hospes? hoc quoniam mihi de coniuge
Iam nomen unum restat inopi. quid moror?
An Pygmalio [Reg: Pygmalion] dum moenia mea destruat?
An captam Iarbas ducat in Gaetuliam?
Saltem aliqua de te mihi fuisset, hanc fugam
Ante, soboles suscepta; saltem parvulus
Mihi ludat Aeneas domi, qui te patrem
Tantum ore referat: non viderer undique
Deserta. AE. at ego te, quae eloquendo plurima
Numerare novisti: haud negaverim bene
Regina promeritam: nec unquam piguerit
Meminisse Elisae: dum memor vivo mei,
Dum spiritus regit hos aliquis artus meos.
Prore loquar pauca: nec ego hanc abscondere
(Ne finge) speravi fugam, nec coniugis
Praetendo taedas: non in haec eo foedera.
Me si meis pateretur auspiciis Deus
Transigere vitam, et sponte iam curas meas
Componere, urbem Troicam primum, et laris
Colerem reliquias patrii: et ter maximi
Priami manerent alta regis culmina,
Redivivaque manu condidissem Pergama.
Sed nunc Italiam magnam Apollo Delius,
Italiam Apollinis iubet capessere
Oraculum: hic amor, haec patria tellus mihi est.
Si te urbis aspectus tenet Carthaginis,
Phoenissa [Reg: Phaenissa] : si Libyae iuvat nitor tuae:
Invidia quae tandem haec erit, Teucros solo
Considere Ausonio? Equidem et nox extera
Fas regna quaerere. Me patris demortui,
Quoties operit humente nos terrae plagas
Caligine, quoties micant astra ignea,
Imago terret, inque somnis admonet:
Me puer Iulus, et capitis iniuria,
Quem regno Italiae fraudo, quem fatalibus
Spolio plagis, hic admonet. quin a Iove
Interpres ipse missus huc (testor caput
Utrumque) celeres modo per auras, seria
Mandata detulit: DEUM udi ipsemet
In lumine manifesto adire moenia:
Vocemque commonentis his hausi auribus.
Desine querelis nos tuis incendere:
Non sponte sequor Italum solum. DI. tibi nec Dea
Parens, nec autor generis ille Dardanus,
Vir perfide, sed horrens genuit hunc Caucasus
Te talem: et Hyrcanae ubera admorunt tigres.
Nam quid ego dissimulo misera? quae me ad mala
Maiora seruo? num meo ingemuit malo?
Num flexit oculos? nun. lacrimulam ullam dedit?
Num miseritum est amantis? Haec nec maxima
Iam Iuno, nec Saturnius pater aspicit?
Nusquam fides sat tuta fractum littore
Excepi egentem stulta, regnique in mei
Demens locavi parte: classem perditam
Sociosque ab ipsa morte revocavi: heu feris
Incensa Furiis differor. Nunc Delius
Apollo, nunc Apollinis nescio quod est
Oraculum: nunc missus a summo Iove
Interpres affert iussa per celeres Notos.
Is scilicet superis labor; ea scilicet
Cura est quietis. Neque ego te teneo, neque
Refello dicta. i, Sequere ventis Italiam,
Pete regna per mare. Spero mediis (si piae
Quid numin avalent) supplicia mox cautibus
Pelagi daturum, et nomine relictam tibi
Dido vocaturum. Sequar tamen ignibus:
Et cum gelida mors anima ab hac seduxerit
Artus Elisae: adero locis umbra omnibus.
Hic improbe dabis, quam meres, poenam: audiam,
Et haec sub imum fama veniet Tartarum.
AEN. Quonam fugis? quo te ex meo vultu abripis?
Miseret profecto me furentis feminae:
Cupioque solando dolentem celeriter
Lenire. Sed abiit, mihi Deorum cito
Iussa exsequenda sunt; revisam protinus
Classem, aque inibo cum meis celerem fugam.
QUid hoc mali: repente quod sic littora
Feruere prospicio: mareque miscerier
Tantis video clamoribus? quis nunc tibi
Sensus soror quosue gemitus misera dabis?
DI. Scelerate amor: quo non agis mortalia
Pectora? iterum me cogis ire in lacrimas:
Iterum precari: iterum animos submittere
Humiles amori. AN. Sed soror nunc ipsa adest.
DI. Germana, toto littore vides undique
Properarier: iam carbasus ventos vocat:
Iam puppibus nautae coronas induunt.
Hunc ego dolorem si timere mea soror
Potui, etiam perferre potero. Sed miserae tamen
Unum hoc sorori exsequere: solam perfidus
Te colere, soli credere arcanos tibi
Sensus; viri aditus sola molles noveras.
I quaeso soror: hosti superbo supplica.
Non ego Phrygum urbes, cum Pelasgo milite.
Vastare iuravi; nec ad murum Ilii
Misi rates meas; nec Anchisae patris
Cineres revelli: cur negat demittere
Duras in aures dicta mea? quonam ruit?
Hoc miserae amanti munus extremum duit.
Facilem fugam expectet, Notosque idoneos:
Non iam oro coniugium, quod ille prodidit:
Nec, ut Latino careat aruo, et debitum
Regnum relinquat: inane tempus postulo:
Requiem furori: dum mea doceat asperis
Fortuna me dolere victam casibus.
Hanc oro te extremam, soror, veniam: mei
Miserere: cum dederis mihi hoc, quod flagitos
Morte cumulatum tibi relinquam largiter:
AN. At si iste nullis commovetur fletibus:
Voces nec ullas audiet tractabilis:
DI. Tenta precando. AN. Si modo valeant prece.
DI. Aures viri aperiet DEUS. AN. quid si obstruat?
DI. Annosa quercus non cadit, nisi pluribus
Percussa plagis. AN. Sed nihil eadem tamen
Movetur aurae flatibus, neque sibilo
Consternitur. DI. contunde vocibus virum.
AN. Age, ibo soror, et quae iubes primum exsequar.
DI. Conuexa caeli me piget tuerier [Reg: tueri] :
Mori volo, si non amore perfruar.
EXterrita Dido compluribus
Fatis, inceptum quo peragat,
Lucemque relinquat: iam vidit,
Cum dona imponeret altari,
Dictu horrendum, latices sacros
Nigrescere: fusaque in obscenum
Se vertere vina cruorem. Sed et
In tectis templum est marmoreum
Coniugis antiqui, velleribus
Niveis et fronde revinctum. Isthinc [Reg: istinc]
Voces et verba vocantis viri
Audiri visa tenebris, nox
Cum terras obscura teneret.
Praeterea culminibus bubo
Ferali carmine saepe queri
Et ducere voces in fletum:
Multaque praedicta priorum hominum
Horrificant terribili monitu.
Agit ipse furentem per somnos
Ferus Aeneas: semperque sibi
Sola relinqui: semper longam
Ire incomitata videtur viam:
Et Tyrios quaerere deserta
Terra. Eumenidum veluti demens
Videt agmina Pentheus, et solem
Geminum, et duplices se ostendere
Thebas, aut ille Agamemnonius
Scenis agitatus Orestes, face
Armatam cum refugit matrem,
Furiaeque ultrices in limine
Resident. Et iam evicta dolore,
Concepit diras intra animum,
Atque ipsa modum et tempus secum
Exigit hic, decrevitque mori.
Spem fronte serenat, consilium
Crudele tegit uultu reprobo.
DIxi futurum. Nam viri mens efferi
Immota permanet, nec ullis vocibus
Lacrimisque flectitur. DI. tace modo soror:
Et gratulare mihi. Viam, quae eum mihi
Reddat, vel ipso soluat, inveni, soror.
Solem cadentem iuxta, et Oceani prope
Finem ultimum inhabitatur Aethiopum locus:
Ubi maximus Atlas torquet humero Olympium
Axem, facibus aptum micantibus. Hinc mihi
Monstrate gentis est sacerdos extimae,
Custosque templi Hesperidum, et horti Punici,
Quae epulas Draconi pervigil saevo dabat,
Sacrosque ramos conserebat in arbore,
Mel humidum spargens: soporiferumque dans
Papaver. haec promittit animas, quas velit,
Carminibus exsoluere: aliis immittere
Se posse curas: sistere fluviis aquam,
Et astra retro vertere, et manes e specu
Ciere nocturnos. Videbis hic soror
Mugire terram sub pedibus, et de iugis
Altissimis descendere ornos mobiles.
AN. Regina cara, quid magica paras sacra?
Nullis amor curatur unquam cantibus:
Nullis remediis allevatur Thessalis:
Nil concitum rhombo iuvabit licium,
Ubi intimas amor medullas occupat.
DI. Germana cara testor hoc caput tuum,
Magicas ad artes non lubentem accingier.
Nunc tu pyram secreta tecto in intimo
Erige: virique arma, thalamo quae illud scelus
Reliquit, exuviasque cunctas, et torum
Una iugalem, quo misera perii, super
Impone; monumenta omnia viri pessimi
Abolere monstrat haec sacerdos, et iubet.
AN. Quorsum pyram iubet exstruere? DI. fabor tibi.
Effusa crines haec sacerdos ore ter
Centum tonat Deos, Erebum, et atrum Chaos,
Et tergeminam Hecaten, tria ora virginis
Vocat Dianae; mox toro effigiem locat:
Fontisque Averni spargit huc latices sacros:
Messasque ahenis ad Dianam falcibus,
Iam quaerit herbas, cum veneni lactibus:
Nascentis et de fronte equi revellitur,
Matrique praeripitur amor: tum femina
Exuta vinculis pedem unum, in vestibus
Adstat recinctis, et manus sursum levans,
Testatur inferos Deos, et conscia
Fati astra: demum sua precatur numina:
Queis [Reg: Quibus] sunt iniquo curae amantes foedere.
AN. Intelligo soror: sed his rebus nihil
Levare amorem poteris, et curas graves.
DI. Mihi hoc erit curae, soror: abi tu modo,
Pyramque quam iussi, sub auras erige.
AN. Si quid iuvat, paro iussa. DI. facis, ut te decet.
DIDO.
EN, quid misera agam? num priores iam procos
Irrisa rursus experiar? an supplice
Voce Numidum Regum petam connubia,
Quos ego maritos ante dedignata sum?
Igitur Phrygum classes, et ultimos sequar
Iussus? quiane iuvat ante ope levatos mea:
Et gratia veteris beneficii bene
Stat apud viros memores? quis autem me sinet?
Quis ratibus accipiet superbis feminam?
Nescis Elisa perdita, heu nescis, neque
Dum gentis Asianae vides periuria?
Quid tum? fuga sola comitabor perfidos
Nautas ovantes? an manu omni persequar?
Et quos Tyri urbe vix revelli, rursus hinc
Agam mari? ventisque vela iterum dare
Iubebo? quin potius morere. namque merita es.
Auerte ferro istunc [(printer); sic: isthunc] dolorem. Tu meis
Euicta lacrimis soror: tu prima me
Istis malis oneras, et hostibus obicis.
Quid? non licebat degere expertem tori
Vitam absque crimine, more silvestris ferae?
Nec talibus curis, sine modo, confici?
Promissa cineri mea fides est coniugis:
Servata non est: merita supplicia luo.
CHORUS.
AEneas in puppi residet
Riteque paratis rebus pigrum
Ibi somnum carpit. Nate Dea,
Potes hoc casu somnos ducere?
Nec quae circumstant discrimina
Cernis demens? neque iam Zephyros
Spirare secundos aduertis?
Regina dolos, dirumque nefas
In pectore versat, certa mori.
Varioque irarum aestu fluctuat.
Non hinc praeceps vel tandem effugies:
Dum praecipitare potestas datur?
Iam nunc mare turbari trabibus
Saevasque videbis toto aequore
Lucere faces: iam littora
Flammis feruere: si contigerit
Aurora morantem te his terris.
Eia age disrumpe moras: varium
Et mutabile semper femina.
Vigilare viros nunc prospicio, et
Transtris considere: vela citos
Soluere. Deus, aethere demissus
Ex alto, festinare fugam,
Tortosque incidere funes, iubet.
Adsis o placidus Reginae
Deus, et caelo iam dextra feras
Sidera, ne tristi abitu maesta
Nimis indoleat. Sed progreditur
Huc, terque quaterque manu pectus
Percussa decorum, et flaventes
Abscissa comas, et lacera genas.
ERgo ibit hic? quid? ibit hic? pro Iupiter,
Meisne regnis advena hic illuserit?
Non arma iam expedient? et e toto oppido
Sequentur? et rapient rates navalibus?
Ite, agite, ferte citi faces, impellite
Remos, date Notis vela Quid loquor? ubi sum?
Quae mentem agitat insania? infelix nurus,
Nunc fata te Dido impia feriunt male.
Tum decuit, ubi sceptrum dabas. En dextera,
Fidesque quem secum penates patrios
Portare dicunt: quem subiisse humeris patrem
Aetate confectum. Non corpus abreptum datur
Divellere, et vasti maris aquis immergere?
Non navitas, non ipsum Iulum filium
Absumer gladio, torisque patriis
Apponere epulandum. Sed anceps fuerat hic
Fortuna pugnae huius. fuisset. quippeni?
Moritura quem metuo? faces in hostium
Castra intulissem facibus implessem foros,
Natum patremque, cum genere nequissimo
Exstinxem [Reg: Exstinxissem] , et ipsamet dedissem me super.
Sol, qui universa lumine illustras poli
Terraeque opera: tuque omnium horum conscia
Iuno malorum: tuque Hecate ululata per vagas
Urbes: et ultrices Eumenides Deae:
Haec accipite: numenque meritum aduertite
Nostris malis; audite, quas fundo preces:
Si fata Iovis hoc exigunt, si tangere
Portus necesse est hoc caput, si ter minus
Hic haeret, adnare Latio Phrygum ducem.
At bellica vi pressus audacis popli,
Extorris agro patrio, flagitet opem
Aliunde: quaerat auxilia: videat Phrygum
Indigna funera: neque quum sub tetricas
Leges iniquae pacis olim se hostibus
Tradiderit, ipse sua fruatur regia,
Sed ante maturum diem cadat impius,
Mediaque arena iaceat inhumati viri
Cadaver. hoc precor, hanc supremam contra eum
Effundo vocem, cum cruento sanguine.
Tum vos coloni Punici, stirpem et genus
Omne hinc futurum, odiis premite capitalibus:
Cinerique nostro munera isthaec mittite.
Populis nec ullus amor, nec ulla foedera
Sunto. Exorere aliquis ultor ex his ossibus,
Qui Dardani genus face et ferro premas
Quocunque vires huc dabunt se tempore:
Hoc littus illi littori contrarium,
Fluctusque fluctibus imprecor contrarios.
Ipsi nepotes dimicent secum inuicem.
Tu cara nutrix huc sororem protinus
Siste mihi: dic preperet aquis se spargere:
Pecudumque secum ducat huc piacula [(printer); sic: verse omitted]
Monstrata: sic veniat. Pia tu tempora
Vitta tege: ego sacra Stygio Iovi paro:
Summumque curis instituo finem addere.
Rogumque Dardanii capitis igni dare.
Abit haec. Ego adsum nunc remotis arbitris.
Quid restat, hunc nisi ut rogum, quem condidi,
Moritura conscendam, meosque finiam
Letho dolores? sic agam: dum non vetor;
Dicamque verba his vestibus novissima.
Dulces Phrygum exuviae ducis, dulces tori:
Dum fata, dum clemens sinebat hoc DEUS,
Hanc accipite animam: his precor me exsolvite
Angustiis. Sat vixi, et omnem aetatulae
Cursum peregi: magna imago nunc mei
Sub terram abibit, sed tamen mea moenia
Vidi prius: et urbem meam, quam condidi.
Quin et virum ulta, fratre ab immanissimo
Poenas recepi. Felix mulier, heu quater
Felix: carinae si Phrygum isthaec littora
Nunquam attigissent. quid moror? nonne moriar?
Sed inultane moriar, sine omni vindice?
Age moriar. sic? sic sub umbras ibimus.
Crudelis hunc oculis ab alto Dardanus
Ignem hauriat, nostraeque mortis omina
Secum ferant Laomedo, et Iulus perfidus.
QUis clamor hic it ad alta tecti culmina?
Quis hic ululatus femineus atque gemitus
Magnis resonat aether supra plangoribus,
Non aliter, ac si prisca Tyros, aut urbs nova
Carthago ruat. Hei, hei mihi miserae: quid hoc?
Quam video? quis hic ensis cruore luridus?
O soror Elisa, quid mali hoc? quis vim dedit?
Hoc illud o germana fuit: hoc mihi rogus
Isthic [Reg: Istic] parabat: hoc foci, hoc ignes sacri.
Ah quid querar primum? quid inceptem queri?
Comitem sororem spernis emoriens tuam.
Eadem vocasses me ad necis fata ultima:
Idem dolor, eadem hora utramque tolleret.
Ah me ter et quater miserrimam omnium,
Quae manibus his struxi rogum, quae patrios
Deos vocavi voce; sic Deis volentibus
Crudelis ut te posita abessem isthac [Reg: istac] domo?
Te, meque, soror exstinxti, et urbem Punicam,
Patresque Sidonios. Date ut aquis abluam
Vulnera: date, inquam, aquas; et extremus super
Si forte quispiam errat halitus, legam.
CHO. DEsiste germanam fovere amplexibus,
Atrosque vestibus cruores tergere
Mihi ultimum curae erit in hac heroide
Pietatis officium. Locum da. Nam quia
Nec morte promerita perivit, nec suo
Fato: sed ante diem misera iam concidit,
Nec dum comam illi vertice in flavo pia
Proserpina abstulit, caputque tetrico
Damnavit Orco: ego dextera crinem mea
Secabo Reginae. Igitur hunc Diti sacrum
Crinem fero, et animam relaxo hoc corpore.
FINIS TRAGOEDIAE.
libros digessi Elegias, rerum varietate iucundas, et argumentorum novitate amabiles: eas inquam, primo quovis tempore, cum lectoribus communicem. Plerique vestrum auctores mihi sunt, ut ad paraphrasin Bucolicorum et Georgicorum Virgilii, etiam paraphrasin Aeneidos adiungam: et ad paraphrasin, quam scripsi in Persium, et Horatium, addam quoque paraphrasin in Iuvenalem. Non pauci e vobis sunt, qui suis me calamis, tanquam stimulis et calcaribus quibusdam, eo conantur impellere: ut ad Hymnorum Callimachi versionem, iam olim in Gallia editam, et nuper a quodam plagiario, mihi furtim ablatam: tum etiam ad quinque Comoedias Aristophanis priores, quas ante quinquennium verti, sex reliquas adiciam. Non desunt e vobis, qui, postquam legissent meam Strigilem Grammaticam, et octo libros, quos de hac arte, in Italia edidi, et quinque libros, quos de Astronomica disciplina confectos habeo, qui, inquam, sat bene longis Epistolis me quoti die fere monent: ut quicquid est ingenii mei, id omne ad illustrandas artes humanitatis conferam: et post recusam Grammaticen, editamque Astronomiam, mox
omnem animum, ad recognoscenda artis Dialecticae et Rhetoricae praecepta revocem. Quid? quod nonnulli vestrum, lecto eo consilio, quod nos generosae indolis puero, D. Francisco a Batthyam, Hungariae Regulo, nuper in Pannonia dedimus: subinde me hortari non desistunt: ut Nomenclaturam meam in tres libros, secundum seriem decem Categoriarum distributam, omni mora sublata, in lucem hominum emittam. Nam de meis in Ciceronem, in Virgilium, in Horatium, in Caesarem, in Sallustium commentariis: deque orationibus et exercitationibus scholasticis, nihil hoc loco vobis pollicitari audeo. Iacent enim ista omnia, adhuc in suis pulueribus: neque temporis huius iniqua conditio, manum me illis admovere patitur. At quorsum tandem, viri optimi et humanissimi tot admonitiones, tot exhortationes vestrae? Nam si vos imperitos rerum aestimatores adhibeatis in consilium: facile intelligetis, nihil opus esse meis lucubrationibus, et commentationibus: praesertim in tanta optimorum librorum copia, tantaque scribentium multitudine. Credunt enim isti homines, posteritatem, si qua est futura, tam commode
carere posse meis libris: quam commode iisdem caruit etas superior: in qua non minus docti viri exstiterunt, quam hodie exsistunt. Quasi vero ante Erasmum et Philippum, nulli fuerint viri docti et literati: aut quasi post Erasmi et Philippi praeclaras, in artibus tradendis, navatas operas istorum imitatorum, et seruarum pecudum furtivis lucubrationibus, et stolidissimis libris, haec aetas carere non potuisset: aut potius carere non debuisset. Iulius Caesar Scaliger, vir summo ingenio, summo iudicio, et quo ego solide doctiorem, multis saeculis neminem exstitisse arbitror: in libro de causis linguae Latinae scripto, ultra trecentos et quinquaginta errores demonstravit: quibus Philippi et Linacri, optimorum proximis annis Grammaticorum libri referti sunt. Ego vero in mea Strigili, adhuc alios trecentos commonstravi: quibus novi compilatores, artem istam Grammaticam turpissime conspurcarunt. Nam longe aliud est, mihi credite, artem aliquam comprehendere praeceptis: quorum adminiculo tradatur lingua Latina, aut Graeca a magistris: discatur a discipulis: et artem traditam proponere discendam pueris. Illic enim requiritur
subactum iudicium: et vernacularum causarum cognitio: quae sine exquisita Philosophiae scientia haberi non potest. Quomodo enim artem aliquam illi homines conscribant: qui solidae philosophiae micam in se non habent? Et quotus quisque est, e tanto Grammaticorum numero, qui artis huius principia intelligat: nedum ut ex iis possit idonea praecepta exstruere? Quamobrem nihil me movent imperitorum hominum de meis artibus, quas trado, inerudita et plane asinina iudicia. Quantum vero ad vos attinet, viri optimi et doctissimi, qui de meis laboribus longe aliter iudicatis: si vos putatis tantum emolumenti, quantum scribitis ad rem pub. litterariam e meis lucubrationibus rediturum: age morem ego vobis geram: et, si vos Typographum meum eo incitaveritis, ut operam suam praestet, edam omnia, quae domi conscripta habeo: et edam castigata, et absque mendis: quoad eius fieri potest. Quia enim malorum et futilium scriptorum culpa, Typographi toties in fraudem et damnum inducuntur: ideo fit, ut hodie innocentes libri pro nocentibus poenas pendant: et saepe optimorum librorum auctores, tinearum et blattarum
dentibus corrodantur: quibus eiusmodi compilatorum sutelae potius erant discerpendae atque dilacerandae. Quod si etiam Maecenatem mihi inveneritis: qui liberales in me sustentando faciat sumptus: et qui me in ocio tranquillo constituat: polliceor vobis, quod omnia, quae coepta sunt, Deo vitam et sanitatem annuente, intra biennium, aut etiam citius sim absoluturus. Haec ad plurimas vestras quas ad me dedistis literas, breviter respondere volui. Nam singulis ut responderem, paene unius mensis integri tempus efflagitaret.
Valete viri Nobilissimi et carissimi, amici colendi. Argentorati Calend. Decemb. Anno 1584.
[Gap desc: illustration]