23 Sept 2003 Ruediger Niehl
markup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check
09 July 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.


page A1a, image: s606

VENUS.TRAGOEDIA NOVA, EX LIBRO PRIMO AENEIDOS VIRG: [Reg: Vergilianae] AUCTORE. NICODEMO FRISCHLINO, P.L. COMITE PAlatino Caesario [Orig: Cesario] , etc. Cum Gratia et Privilegio Caesareo. ARGENTORATI. Apud Bernardum Iobinum. M.D.LXXXV.


page A2a, image: s607

GENEROSIS ET VERE ILLUSTRIBUS DOMINIS: D. [Abbr.: ?] CONRADO, D. [Abbr.: ?] Adelwico, et D. [Abbr.: ?] Hermanno: Comitibus a Tubingen: Dominis in Liechteneck. etc. [Abbr.: et ceteris] suis Dominis observandis. S.P.D. [Abbr.: Salutem Plurimam Dicit] Nicodemus Frischlinus.

CUM adhuc Tubingae, in mea Patria, praelegerem studiosis literarum adolescentibus, Vergilii [Orig: Virgilij] Aeneida: id negotii [Orig: negocij] credebam mihi datum: ut studiis discentium prodesset, quem tunc in praelegendo suscipiebam, labor. Nam et de rebus, quae in eo opere tractantur, et de verbis, quibus istae res a Poeta exprimuntur, tum ispemet cogitabam diligenter, tum auditores quoque meos diligentissime cogitare iubebam. Etsi enim res quae ibi tractantur, magna ex parte sunt fictae et fabulosae, tamen ita ficta sunt, ut aliquam veri habeant,


page A2b, image: s608

similitudinem: et ut moneant lectorem, de rebus veris, maximeque arduis. Sed quia nos iam olim, de varietate rerum optimarum et maximarum, quae in Aeneide proponuntur, peculiarem orationem scripsimus: ideo lectorem eò remittimus. Iam enim de verbis, eorumque imitatione dumtaxat [Orig: duntaxat] aliquid hoc loco praefari [Orig: prefari] constituimus. Nam in hac re omnis virtus oratoris perfecti consistit, ut apte possit verba et Phrasin veterum auctorum imitari: et quasi consimilia quaedam opera antiquis operibus efformare. Quare in explicatione verborum primam dabam hanc operam: ut ostenderem, quid esset proprie dictum, quid figurate, quid usitate, quid Poetice. Deinde paraphrasin dictabam: cuiusmodi [(transcriber); sic: cuismodi] edita est a nobis, in Bucolica et Georgica Vergilii [Orig: Virgilij] , et in Satyras Persii et cuiusmodi habemus scriptam a nobis, in Epistolarum libros Horatii. Postremo enim hoc agebamus: ut absolutus liber in formam Tragoediae redigeretur: ita ut a me praelecta et a pueris percepta, possent in scaenam [Orig: scenam] produci. Nam hac ratione putavimus, etiam memoriae adolescentum exercendae, et aptae actioni comparandae, non male consultum iri.


page A3a, image: s609

Etsi autem eam grandiloquentiam non sumus consecuti, quam Seneca in suis Tragoediis, et quam Buchananus noster, in suo Iephthe: id tamen operae a nobis datum fuit: ut Phrasin Vergilii [Orig: Virgilij] retineremus: et quoad eius fieri possit, nullum aliunde verbum quaereremus. Hoc studium nostrum, cum amicis nostris probari videremus: passi sumus annis superioribus, unam illarum Tragoediarum in [(transcriber); sic: -] lucem prodire: quae Dido inscribitur: et ex quarto Vergilii [Orig: Virgilij] operis libro petita est. Hanc autem Venerem, ex primo eiusdem operis libro conscriptam Comoediam [Orig: Comaediam] , ut vobis, generosi atque illustres Comites, potissimum dedicarem, causae fuerunt non omnino nullae. Nam Iulium meum, cum is Tubingae ageretur, me adhuc extra patriam apud Carniolanos commorante, vos applausu vestro mirifice approbastis [Reg: approbavistis] : cumque is in lucem iam prodeat: volui hanc Venerem ei esse comitem: quando Venerem Poetae aliàs dicunt gentis Iuliae, ab Aenea ortae, primam parentem exstitisse. Accedit huc, quòd vos me, meamque familiam, e peregrinis locis in patriam reversos, summa humanitate exceptis: et tantis affectis beneficiis, quanto nos nullo umquam [Orig: unquam]


page A3b, image: s610

tempore compensare poterimus. Atque utinam coeptam in explicatione Dialecticae meae telam, licuisset mihi pertexere: quandoquidem vestram diligentiam, et studium discendi, tam ardens in vobis animadverti. Sed quia typographorum inopia factum est, ut huc proficiscerer, librorum edendorum causa: dabitis vos absentiae meae veniam: et hac Venere mea desiderium mei interim exsatiabitis [Orig: exatiabitis] . Ubi Aristophanem et Callimachum meum videro in lucem editos, Paraphrastica interpretatione, Vergilii [Orig: Virgilij] , Horatii et Persii: nec non meam utramque Grammaticen et meum Nomenclatorem, et meas omnes Comoedias, uno comprehensas volumine: ibi demum constitui meam revisere familiam. Nam his [Orig: hisce] operibus meis extremam volo addere manum: et eam, quae in corrigendis Typographorum erratis insumitur opera, ispemet mihi sumere: ut libri mei, quoad eius fieri potest, emendatissimi in lucem prodeant. Ante omnia autem huc me impulit splendor familiae et virtutum vestrarum, ut hanc Venerem vobis consecrarem. Nati enim estis ex ea familia, quae cum olim amplissimas teneret ditiones [(reading uncertain: ?)] in omni Suevia, plerasque possessiones


page A4a, image: s611

suas, ad cultum religionis et ad studia pietatis contulit. Nam Rudolfus, Palatinus Tubingensis, circa annum Christi millesimum octogesimum, nobile illud et opulentum monasterium fundavit Bebenhusium: et Mangoldus atque Anshelmus, Palatini Tubingenses, Blaubiriam ad fontes Blavi et Anhusium, in valle Brentiana duo amplissima monasteria posuerunt. Marquardus item si nomen recte memini, comes Tubingensis, minorem Augiam, in lacus Brigantini insula, aedificavit. Quid dicam de Hugone, Palatino Tubingensi, comite Brigantiae, Domino Ruggae et Gerenhusii? qui adversus Guelfum Bavariae ducem potentissimum, arma gessit, et vim sibi inferentem, in campis Tubingensibus, ingenti proelio [Orig: praelio] superavit? Habetis, ni fallor, praecipuos familiae vestrae heroes, a sescentis [Orig: sexcentis] annis ad hunc usque diem repetitos, atque a me consignatus: quorum virtutes, tamquam [Orig: tanquam] domesticum exemplum, vobis quotidie versantur ob oculos. Sed cum inanis sit illa gloria, quae in veterum imaginibus posita est: nisi propria virtus ad illam accedat: vos certe omne punctum aufertis, qui acceptam a maioribus vestris lucem, vitae


page A4b, image: s612

vestrae [Orig: vestre] actionibus adeo non obscuratis, ut eam longe, quam fuit umquam [Orig: unquam] , illustriorem redatis. Quae enim haec est pietas vestra: qui amor doctrinae coelestis: quod vos sacras contiones [Orig: conciones] non auditis tantum, sed etiam calamo excipitis? Quae ista humanitas vestra, quod viros doctos et literatos, tanto amore prosequimini? Quae istaec [Orig: isthec] discendi cupiditas, quod non modo publicas lectiones frequentatis: sed etiam privatis exercitationibus domi intra vestros parietes quotidie operam datis? Et quid ego te laudem, Conrade, aut quid te praedicem [Orig: predicem] ? Vereor certe, ne , [(transcriber); sic: ] si in os te laudem, videar inimicis meis adulari tibi velle. Sed sive ita illis videar, sive non: dicam, quod me qum\os )en\i st/hqessi [(reading uncertain: ?)] kele/uei. Etsi enim tacere vellem de tuis laudibus, tamen non sineret me tacere illa virtus tua, quam nuper admodum declaravit oratio tua, tam docta, tam polita, tam sapiens, tam graviter a te dicta: cum tu in coetu scholastico abdicares te magistratu Academico: quem praeterito [Orig: preterito] hoc semestri, summa cum dignitate et summa cum laude, gessisti. Quid dicam de meo Adelvico, de meo Hermano: duabus illustrissimis animis? Nam quoties illius conversationis


page A5a, image: s613

nostrae, tam suavis recordor: quoties nostrae Musicae: quoties colloquiorum: toties mihi refricatur summum illud, et vix effabile desiderium, vos revisendi. DEUS optimus Maximus, vos cum vestro piissimo, et doctissimo praeceptore [Orig: preceptore] Casparo Kantengieser: viro integerrimo et amico meo suavissimo, non modo ad reditum meum, sed deinceps quoque per omnem vitam, diutissime servet incolumes: idemque studia vestra dirigat, ad Ecclesiae suae, Reique publ. [Abbr.: publicae] utilitatem, ad civium vestrorum salutem, ad nominis vestri decus et ornamentum.

Argentinae Idibus Novembris Anno84


page A5b, image: s614

PERSONAE. IUNO, Dea AEOLUS, Deus. CHORUS Nereidum. AENEAS, Rex. ACHATES. VENUS, Dea IUPPITER [Orig: IUPITER] , Deus. ILIONEUS DIDO, Regina. CUPIDO, Deus.


page 1, image: s615

VENUS, TRAGOEDIA NOVA. EX PRIMO LIBRO AENEIDOS. ACTUS I.

IUNO.

Iuno: MEne igitur incepto meo desistere?
Nec posse Regem Troicum solo Italiae
Avertere? an fatis prohibeor caelitum?
Pallasne classem exurere potuit hostium:
Pontoquae Graecos turbido submergere:
Unius ob noxam et furorem Oilei
Aiacis? ipsa Iovis coruscam e nubibus
Iaculata flammam: dispulit quassas rates:
Ventisque pelagus eruit rapidissimis.
Illum evomentem pectore ignes, turbine
Corripuit: et scopulo improbum afflixit virum.
Ego vero, quae regina divorum, et Iovis
Incedo soror et uxor, uno cum Phrygum
Populo tot annos (proh [Reg: pro] nefas) bellum gero.
Et quisquam adoret numen hinc Iunonicum?
Arisve supplex post honores inferat?

AEOLUS, IUNO.

Aeol: VIX carcere Aeolio Notorum murmura,
Ventosque navifragos premo: vix nubilos
Refreno nimbos: vix domant Eurum iuga


page 2, image: s616

Imposita montis, cum parietum vinculis:
Mihi molliendi sunt animi: et irae furor
Attemperandus vocis est dulcedine:
Sceptroque moderandus furoris impetus.
Nisi faciam: terras, mariaque, et sidera,
Secum ferant rapidi, et per auras distrahant.
Hoc pertimens, fator ille rerum Iuppiter [Orig: Iupiter] ,
Molemque montesque insuper celsissimos
Imposuit: et Regem dedit: qui foedere
Aequabili sciat premere, laxasque eis
Dare iussus a Diis habenas coelicis.
Iuno: Haec Aeolia: ubi fetus [Orig: foetus] est furentibus
Austris locis: video Aeolum, regem loci.
Supplex ad istunc [Orig: isthunc] utar aequis vocibus.
Aeol: Quis maesta vultum, Iuno, molire huc gradum?
Iuno: Aeole, tibi namque [Orig: nanque] Deum [Reg: Deorum] et hominum rex pater
Mulcere fluctus: ac Notis attollere
Pelagus dedit. Gens mihi inimica navigat
Tuscum [Orig: Thuscum] aequor, Ilium et penates Troicos
In Italiam portans. Age Austris incute
Vim turbidis: puppesque submersas aquis
Obrue marinis: aut virorum corpora
Navesque disice [Orig: disijce] pelago. Sunt Aeole,
Mihi quattuordecim [(transcriber); sic: quatuordecim] puellae virgines:
Quarum venustate omnium pulcherrimam,
Tibi dicabo Deiopeam propriam:
Stabilique iungam coniugem conubio:
Omnes ut annos pro hisce meritis maximis
Tecum exigat: pulchraque prole te patrem


page 3, image: s617

Faciat.
Aeol: Tuus,Regina coeli, quid velis,
Disquirere labor: mihi capessere iussa fas
Est: tu mihi hoc, quodcumque [Orig: quodcunque] regni, tu Iovem,
Tu sceptra concilias maris latissimi:
Tu me Deorum epulis dedisti accumbere:
Tu me potentem Aquilonii nimbi facis.
Atque en: cavum Regina montem cuspide
Impello conversa in latus.
Iuno: proh [Orig: pro] Iuppiter,
Quam celeriter, quâ porta data, venti ruunt?
Quanto agmine erumpunt? maria quo turbine
Terrasque perflant? quot procellis Africus
Crebescit: et quos excitat fluctus maris?
Aeol: Regina coeli nata Saturno, aspice,
Nubes ut eripiant diem, et nitidum iubar
Solis, Phrygum [(transcriber); sic: phrygum] ex oculis: ut intonent poli:
Ut promicent ignes: ut atra nox mari
Vasto incubet.
Iuno: Voces virorum exaudio.
Aeol: Etiam rudentum stridulorum murmura
Iuno: Adversa velum istud procella concutit.
Aeol: Et remus illîc frangitur, Iuno viden'?
Iuno: Avertit hîc se prora, et undis dat latus.
Aeol: Montes aquarum prospicio subito, Dea:
Aestus furit arenis: aperit fundum maris
Hiscens aqua inter fluctuum voragines.
Iuno: I nunc genus Veneris: pete per undas solum
Agri Latini: pete negatas Dardano
Sedes. Beatum ô ter quaterque filium Veneris: patrum si ante ora sub celso Ilio
Oppetere contigisset: ubi saevus iacet
Hector, ubi Sarpedon: ubi Simois rapax


page 4, image: s618

Tot arma, tot galeas, sub undis contegit:
Tot fortia virorum volutat corpora.
Aeol: En Iuno, habes, quod me rogasti [Reg: rogavisti] : tres Notus
In caeca [Orig: coeca] saxa torquet abreptas rates:
Itali vocant aras mediis in fluctibus:
Immane dorsum. tres ab alto marmore
In brevia, Syrtesquae urget Eurus: et vadis
Illidit: unam, quae vehit Lycium ducem,
A vertice ingens pontus in puppim ferit.
Pronus Magister in caput devoluitur.
Illam rapidus ibidem agit fluctus maris
Circumrotatam: et naufragus vortex vorat.
Rari natantes in mari vasto procul
Visuntur, et virûm [Reg: virorum] arma, tabulaeque et Phrygum
Gazae per undas, ruinae Troicae.
Iam fortis Ilionei ratem, iam providi
Carinam Achatae: et quà senior Abas venit
Invectus, et quà venit Alethes [Reg: Aletes] grandior,
Omnes hiems adversa vicit: omnium
Latera fatiscunt, dirutis compagibus:
Imbremque rimis hauriunt latissimis.
Sed ecce turba maesta adest Nereîdum . [(transcriber); sic: ]

CHORUS NEREIDUM.

Choriambici

Chor: Misceri pelagus murmure naufrago,
Emissamque hiemem rex maris inclutus [Orig: inclytus] ,


page 5, image: s619

Imis stagna vadis eruta pervidet:
Commotus graviter, caerulea maris
Ex unda placidum iam caput extulit:
Disiectam tumido prospicit aequore,
Classem Dardanidûm: fluctibus obrutos
Troas: nec violens ira Deum latet,
Iunonisquae dolus plurimus asperae.
Ergo aequor tumidum non malè temperat:
Iamque ad se Zephyrum convocat et Notum:
Atque illos rigidis vocibus increpat.
An vestri generis vos, ait, haec tenet
Confidentia: iam terram ut et aethera
Permiscere, meo sic sine numine,
Ausidis tumidi? quos ego: sed mare
Commotum satius nunc mihi sistere.
Maturate fugam flabra Aquilonia,
Regique Aeolio haec dicite nuntia [Orig: nuncia] :
Non illi imperium forte datum maris,
Nec sceptrum trifidum, sed mihi contigit.
Immanes scopulos, saxaque grandia,
Vestras Eure domos, iste habet arbiter.
Hac se aula tumidus iactitet Aeolus.
His dictis Zephyros placat et aequora:
Et collecta fugat nubila ab aethere.
Triton Caeruleus, Cymothoe simul
Detrudunt scopulo Dardanias rates:
Rex Syrtes aperit ipse tridentiger:
Et sceptris validis aequora temperat:
Ac summas levibus currit aquas rotis.
Ut magno in populo cum subito exstitit


page 6, image: s620

Ingens seditio: plebs animis furit
Saevis. Iamque facesque saxaque provolant.
Ira hîc arma facit: tela parit furor.
Tum si quem meritis forte gravem virum
Conspexêre, silent: et simul auribus
astant [Orig: adstant] morigeris. Ille animos regit
Dictis, ille levat turbida pectora.
Sic cunctus pelagi iam cecidit fragor:
Postquam prospiciens aequora rex maris,
Caelum [Orig: Coelum] flectit equos, laxaque provolans
Curru lora dedit, numine prospero.
Defessi Aeneadae proxima litora [Orig: littora]
Contendunt petere: et iam Libyam tenent:
Quâ perstat resonis litoribus [Orig: littoribus] locus:
Portumque acta fretis efficit insula
Obiectu laterum: quîs aqua frangitur.
Hinc atque hinc scopuli, saxaque prominent:
Quorum sub latebris aequora consident.
Tum silvis nigricans scena virentibus,
Umbrosumque nemus desuper imminet.
Dulces intus aquae, viva sedilia,
Nympharum domus. hîc vincula non tenent
Naves, non cohibens alligat ancora [Orig: anchora] .
Huc septem ratibus Dardanidûm nepos
Aeneas subit [Orig: subijt] : turbaque remigum,
Optatae potitur litoribus [Orig: littoribus] plagae,
Atque artus madidos aequore recreat.
Sed rex Troius adest cum comite optimo . [(transcriber); sic: ]

ACTUS II.


page B1a, image: s621

Aeneas, Chorus, Achates.

Aene: POrtum petamus iterum Achate: inque socios
Haec partiamur vina quae cadis
Oneraverat Acestes, in ora litoris [Orig: littoris]
Trinacri [Orig: Trinacrij] : dederatque ituris: dividam
Sociis egomet: animosque tristes erigam.
Chor: Profare, quid rerum geratis in his locis?
Aene: Heu triste passi naufragium, in haec litora [Orig: littora]
Appulimus, ignari locorum, nescii
Hominum.
Chor: viae comites ubi? memora mihi.
Aene: Corruptam aquis Cererem: armaque cerealia
Torrere flammis apparant, et frangere
Saxo.
Chor: Unde tu tenes iter? an a litore?
Aene: Scopulum modo huius litoris [Orig: littoris] celsissimum
Conscendi, et omnem paene [Orig: pene] conspectum maris
Lati petivi: si biremes Dardanas,
Et navitas Phrygios viderem: sed ratem
Nullam uspiam.
Chor: praeda unde venit tibi?
Aene: Tres fortè cervos litore [Orig: littore] errantes procul
Aspicio: quos armenta tota in vallibus
Sequuntur: et longum agmen una pascitur.
Hîc constiti, atque arcum manu Gortynium [Orig: Cortynium] ,
Celeresque corripui sagittas illicò:
Quae tela fidus haec gerebat armiger:
Ipsosque ductores, capita sublimia


page B1b, image: s622

altè ferentes cornibus latissimis,
Consterno. tum reliquum omne vulgus misceo,
Telis agendo, frondeum inter hoc nemus.
Sed iam revisendi ocius sunt milites.
Tu sequere me celeri gradu.
Acha: sequor illicò.
Chor: Exprome, quod prius rogabo.
Acha: Non vacat.
Morare: dum revertar huc , [(reading uncertain: ?)] tum dixero.
Aene: ô milites socii (haud enim ignarus sumus
Vitae malorum) ó dulciora pericula
Passi: dabit Deus etiam his finem malis.
Vos et Charybdis barathra: vos Trinacriae
Scyllae latebras: Cyclopea litora [Orig: littora]
Accestis [Reg: Accessistis] . Eia animos resumite, et procul
Maestum timorem mittite: hoc quoque forsitan
Meminisse nunc olim iuvabit. Asperae
Per lubricas fortis vias: per plurima
Discrimina imus ad petitos limites:
Ubi fata sedes offerunt accommodatas.
Illîc resurget Ilium et Trois domus
Aeterna durate interim, et vosmet bonis
Servate rebus.
Acha: praeda adest: iam divide.

VENUS. IUPPITER [Orig: IUPITER] .

Venu: O Qui Deum [Reg: Deorum] quae hominumque res coelestibus
Regis imperiis: saevoque terres fulmine:
Quid potuit Aeneas meus, quid exules
Potuêre tantum in te Phryges committere?


page B2a, image: s623

Quibus tot aerumnas, tot atra funera
Sine fine passis, cunctus ob Italiae solum
Orbis plagarum clauditur? certe hinc duces
Fore Romulos pollicitus es, volventibus
Annis, Phrygum a stirpe revocata: qui mare
Terrasque sub iugo tenerent perpetim.
Quae te, pater, vertit animi sententia?
Equidem ruinas Pergami, et casum Ilii
Solabar hoc, fatis rependens asperis
Meliora fata. nunc viros tot casibus
Exercitos, fortuna durior premit.
Quem das laborum, magne Rex, modum?
Antenor elapsus Pelasgorum manus
Medias, procul penetravit Illyricos sinus:
Fontemque superavit Timavi: et intimas
Sedes Liburnorum: unde proruptum [(transcriber); sic: praeruptum] mare
Novem it per ora, montium cum murmure:
Et pinguia pelago arva resonanti premit.
Hîc ille Patavi urbem locavit: et domos
Teucrorum, et arma fixit: et genti novum
Nomen dedit. Nunc pace placida conditus
Quiescit ille: nos tuae soboles [Reg: suboles] , quibus
Caelum [Orig: Coelum] annuis, classe (ob nefas) disperdita,
Unius insanias ob iras prodimur:
Italisquae longè ab urbibus disiungimur.
Hicne pietatis est honos? sic nos, pater,
In sceptra (proh [Reg: pro] pudor) reponis pristina?
Iupi: Cytherea, parce metu [Reg: metui] : manent tibi caelitus [Orig: coelitus]
Immota fata: olim videbis moenia
Lavina [Reg: Lavinia] , et urbem debitam nepotibus:


page B2b, image: s624

Feresque sublimem poli super ardua
Convexa filium. haud enim sententia
Me vertit, hic tibi (farier [Reg: fari] enim mihi libet [Orig: lubet] :
Quando remordet curate haec: et longius
Arcana fatorum revolvam nunc tibi.)
Hic bellum Italia ingens et asperum geret:
Populosque contundet feroces, et viris
Mores, et alta ponet urbis moenia:
Dum tertia Latio sedentem viderit,
Sceptrumque gestantem Italiae aestas: ternaque
Rutulis subactis bruma iam transiverit [Reg: transierit] .
At Ascanius Iulus, ut iam nomen est:
Ilus erat, Ilia dum stetit regno salus:
Explebit annos ter decem imperio novo:
Regnumque transferet a Lavinis sedibus:
Albamquae longam muniet vi plurima.
Hîc iam trecentas evolutis mensibus
Regnabitur hiemes, sub Hectoreo poplo [Reg: populo] :
Regina donec Ilia Sacerdos Rhea,
Prolem gemellam, Marte gravis partu dabit.
Exinde fulvo tegmine altricis lupae
Laetus paternam Romulus gentem, bonis
Excipiet auspiciis, et urbis Martiae
Nova ponet in solo Latino moenia [Orig: maenia] :
Suoque Romanos vocabit nomine.
His ego, Venus, nec terminos, nec tempora
Pono: imperium sine fine do. quin aspera
Mea Iuno: quae mare nunc fatigat et polum,
Omniaque territat metu: mox omnia
Consilia referet in melius: et Romuli


page B3a, image: s625

Gentem togatam, atque Dominam rerum omnium,
Mecum fovebit. Sic placet. Labentibus
Adveniet aetas temporum lustris: domus
Cum Dardani [(transcriber); sic: ,] Phthiam et Mycenas sub iugo
Premet: subactisque Danais dominabitur.
Nascetur hac Troianus ex origine
Iulius: Iulo ex Troico nomen gerens
Caesar: suum Imperium polo qui terminet,
Famamque terrae finibus non finiat.
Hunc tu virum secura quondam, ditibus [Reg: divitibus]
Spoliis onustum Orientis accipies, Venus
Caeli [Orig: Coeli] quae regnis inferes sublimibus.
Votis quoque hic, ut caelites, vocabitur.
Tum saeculum [Orig: seculum] mitescet asperum, Venus:
Pax orbe toto, bella composita omnia:
Vesta et Fides, pio Quirinius cum Remo,
Iura populis dabunt: repagulis ferae
Claudentur armorum fores: furor impius
Saeva super arma intus sedens, et aeneis
Post terga nodis vinctus, horrido fremet
Cruentus ore.
Venu: his acquiesco , [(transcriber); sic: ] Iuppiter , [(transcriber); sic: ]
Oraculis; animumque venturis meum
Nunc erigo fatis: tibique grates ago.
Iupi: Atque ecce nata: filium Maia editum
Demittam ab alto: ut Iliensibus novae
Carthaginis pateant domus: nec nescia
Fatorum Elisa [Reg: Elissa] , finibus procul arceat.


page B3b, image: s626

CHORUS

Choriambici.

Chor: Quem vultu patrio Iuppiter [Orig: Iupiter] aspicit
Sortis despiciet tela volubilis.
Non illum pelagi vis Aquilonia,
Non flamma et rapidi magna Iovis manus
Sincerum solida mente quatit: neque
Auster, dux tumidi turbidus Adriae.
Si confracta poli machina corruat
Terraeque: impavidum concutiet fragor,
Arte hac Tyndarides, et vagus Hercules
Innixus, nitidum contigit aethera.
Hac te Bacche Pater, promeritum tuae
Subvexêre Tigres, indocili iugum
Collo suppositae: hac arte Acherontiae
Aeneas fugiet caena [Orig: coena] voraginis.
Tu tantum, ô generis Dardanii fator,
Pollens horrifico fulmine Iuppiter:
Prolem haud degenerem, respice Troicam.
Dum busto Priami, dum Paridis pecus
Insultet cineri: stet Capitolium
Quondam, res Asiae Roma ferox premat:
Medis Roma potens iura det Itala [Reg: Italia] :
Et latè horrificum nomen in ultimos
Extendat populos: quà medius liquor
Europam a Lybico [Reg: Libyco] litore [Orig: littore] dividit:


page B4a, image: s627

Quam Nilus refluo prata rigat lacu.
At tu progenies vera Deûm [Reg: Deorum] , sacer
Aenea, hunc animum rebus in asperis,
Serva: quodque facis, perfice sedulò:
Ne te deiciant [Orig: deijciant] dura pericula,
Conturbentque animum fata minantia.
Informes hiemes Iuppiter advehit,
Atque idem removet: si malè nunc erit:
Non sic semper erit: quondam etiam pater
Musam, quae tacuit, pectine suscitat:
Nec semper iaculum dirigit hosticum.
Rebus tu dubiis esto animosior:
Idem vela nimis turgida contrahes:
Cum venti nimium flant tibi commodi.

ACTUS III.

Aeneas, Achates, Venus.

Aene: Lux alma caelo [Orig: coelo] reddita est: Achate ades.
Acha: Assum Pater, classemque nemorum rupibus
Sub excavatis abdidi, clausam arborum
Umbris.
Aene: locos spectarier [Reg: spectari] libet novos,
Ventoque quas accessimus terras.
Acha: utrum
Homines feraene locum colant, ego nescio.
Aene: Inculta video hîc omnia.
Acha: gradum reprime.
Hîc virgo venatrix it obviam, gerens
Habitum Lacaenae, namque suspendit umeris [Orig: humeris]


page B4b, image: s628

Arcum: et comas ventis dedit diffundere.
Aene: Nuda est genu: collecta nodo amplos sinus.
Venu: Heus vos: mearum si sororum quampiam
Vidistis errantem via: monstrate eam.
Pharetram gerit: succincta lyncis tegmine . [(transcriber); sic: ?]
Apri prementem forsitan clamoribus
Cursum audistis [Orig: audijstis] .
Aene: nulla mihi visa est: neque
Audita virginum tuarum. Sed quid hoc?
O virgo, quam te esse memorem? namque [Orig: nanque] haud tibi,
Mortalis est vultus: nec hominum vox sonat.
Dea es, an Diana, Oreadum una sanguinis?
Sis propitia, et nostrum laborem subleves.
Et quo ab axe, quibus in oris exules
Iactemur, edoceas. Locorum nescii
Hominumque oberramus: Noto huc et fluctibus
Pulsi tibi ante focos manu nostra cadet
Multa hostia.
Venu: haud equidem, viri fortissimi
Honore me isto dignor: hic puellis Africis
Mos est, pharetram gerere, et altè desuper
Vincire purpureo Cothurno tibias.
Punica regna, Tyrios, et Agenoris
Hanc urbem, et oram litoris [Orig: littoris] Libyci: genus
Hominum potens, et bellica tractabile
Virtute. Dido urbe Tyria profecta agrum
Hunc occupavit: et loci imperium tenet:
Postquam feroces fratris effugit manus.
Longa est, atroxque iniuria ambages rei
Longae. Sed ubi me audire vobis allubet:
Hîc summa rerum persequar fastigia.


page B5a, image: s629

Aene: Imò libet [Orig: lubet]
Acha: libet [Orig: lubet] et mihi: modo edissere.
Venu: Erat Sichaeus huic maritus feminae [Orig: foeminae] ,
Ditissimus Phoenicum agri: suae intimo
Amore dilectus maritae. Cui pater
Primo iugarat [Reg: iugaverat] omne intactum nurum.
Sed tunc habebat Pygmalio [Reg: Pygmalion] regnum Tyri,
Germanus huius: qui sceleribus ceteros
Superabat omnes. Hos medios inter furor
Venit. Sichaeum ille impius sororium,
Amore caecus auri: ad aras barbaro
Clam superat incautum ense: securus suae
Germanae amorum. post diu nefarium
Celavit [Orig: Caelavit] hoc facinus: et aegram (plurima
Simulans malus) spe vana amantem distulit.
Sed imago coniugis inhumati se obtulit
In somno Elissae [Orig: Elisae] : os pallidum attollens modis
Miris, cruentas fratris aras, et truci
Traiecta ferro pectora, et caecum domus
Scelus retexit omne. tum celerem fugam
Arripere suadet, et Tyro decedere.
Veteres simul tellure thesauros sua
Recludit: auxilium viae, quam ceperat:
Argenti et auri pondus ignotum prius.
His mota rebus Elissa [Orig: Elisa] , socios et fugam
Parabat. Omnes, quibus odium erat, aut metus
Aliquis tyranni, exinde conveniunt: rates,
Quae tunc paratae, fortè corripiunt: eas
Auri opibus onerant: pelago avari regium
Portatur aurum parricidae. Femina [Orig: Foemina]
Dux facinoris, demum ad loca haec amplissima


page B5b, image: s630

Venêre [Reg: Venerunt] : ubi nova nunc videbis moenia
Carthaginis. namque [Orig: nanque] hîc solum terrae Africae
(Byrsa vocant de nomine rei, quae accidit)
Mercata Dido Elissa [Orig: Elisa] : quantum possiet [Reg: possit]
Circumdare corio bovis: festos ubi
Socios, quoad proficiscerentur, reficeret:
Corium secari iussit in tenuissimas
Partes.
Acha: Papae, quam astuta fuit haec femina [Orig: foemina] ?
Venu: Sed vos agite, qui tandem? iter quibus e locis,
Aut quò tenetis? quasve ad oras tenditis?
Aene: O Diva, si prima repetam ab origine: et vacet
Audire commentaria, ac volumina
Nostri laboris: antè componet diem
Hesperus Olympo.
Venu: Effare, dum vacat mihi.
Aene: Nos Ilio, (si fortè vestras Ilii
Nomen per aures iit [Orig: ivit] ) aequora per maris
Diversa vectos gravis hiems his appulit
Terris. Ego pius ille sum Aeneas, Dea:
Qui ex hoste raptos veho penates Troicos:
Fama super convexa caeli [Orig: coeli] cognitus:
Ab Iove genus summo: Italiam quaero patriam:
Phrygium petivi bis decem mare navibus:
Viam Dea monstrante matre commodam:
Superûm [Reg: Superorum] secutus fata, vix septem rates
De classe tanta, dirutae undis ac Notis,
Misere supersunt. Ipse non notus viris,
Inops, egens deserta Libyae pervagor:
Europa et Asia pulsus. O fors lubrica,
Ut nemini hac in luce perpetuo es bona.
Venu: Quisquis es homo, haud, credo, Deis caelestibus [Orig: coelistibus]


page 6, image: s631

Invisus auras carpis aetheriis: novam
Qui tetigeris Carthaginem perge hinc modò:
Et perfer alta ad tecta Reginae gradum.
Nam tibi relatam nuntio [Orig: nuncio] classem, et viros
Reduces, et in tutum rates Aquilonibus
Versis reductam: ni parentes inscii
Docuêre [Reg: Docuerunt] frustra auguria. Cygnos aspice
Duodecim laetos, in uno hoc agmine:
Quos lapsa caelitus [Orig: coelitus] Iovis aperto aethere
Turbabat ales: nunc humum longo ordine,
Aut hîc capere videntur, aut captas humi
Despicere: ut illi lusitant reduces modò,
Stridentibus pennis, et aethera fulgido
Cinxêre coetu [Orig: caetu] : ut cantibus circumsonant:
Haud aliter et puppes tuae, et pubes tua
Aut obtinet portum, aut subit pleno ostia
Nunc carbaso. Perge modò, et hinc, quà te via
Ducit, gradum dirige.
Acha: hominum fidem: quid hoc?
Cervice ut haec rosea refulget? ut sacro
Divinum odorem vertice ambrosiae comae
Spirant? pedes ut vestis imos obruit?
Aene: Quid obsecro falsis imaginibus tuum
Sic filium ludis, Venus? cur dexterae
Hanc dexteram non iungere datur, ac sonos
Audire veros, et tibi itidem reddere?
Acha: Evanuit. paremus hinc abitum , [(transcriber); sic: ] pater,
Gressumque tendamus nova haec ad moenia.


page 7, image: s632

CHORUS

Choriambici Glyconii Anapaestici.

Chor: Obscuro Venus hos aere vestiit [Reg: vestivit] ,
Et densis nebulae saepsit amictibus:
Ne quis possit eos cernere comminus,
Molirive moram, aut praecipitis viae
Causas poscere plurimas.
Sedes ipse suas laeta revisere
Iam nunc instituit: templa Paphi petens:
Centum quâ viridi ture [Orig: thure] calent foci,
Gratisque ara recens halat odoribus,
Illi autem interea viam,
Qua monstrat semita, corripiunt:
Iamque tenent collem, qui plurimus
Urbi imminet: adversasque arces
Aspectat. Rex molem Aeneas
Miratur: quondam magalia:
Miratur portas, et strepitum,
Et strata viarum. Instant Tyrii
Ardentes, pars muros ducere:
Molirique arces, et moenibus
Subvolvere saxa: aptare locum
Pars tecto, et sulco concludere.
Hi iura magistratusque legunt,
Sanctumque Senatum. Illic portus


page 8, image: s633

Alii effodiunt: alii alta locant
Fundamenta theatris: rupibus
Excîdunt immanes alii
Decora alta columnis. Qualis apes
Aestate nova, per florentia
Rura exercet sub Sole labor,
Cum gentis adultos educunt
Fetus [Orig: Faetus] , aut cum liquida stipant
Mella, et dulci nectare cellas
Distendunt, aut onera accipiunt
Venientum, aut agmine facto pecus
Ignotum arcent a praesaepibus [Orig: praesepibus] .
Fervescit opus, redolentque thymo
Fragrantia mella. Urbs Imperii
Romani surgit sic aemula.
Heu quantas olim acies ambae
Gentes miscebunt: dum Scipio
Subverterat, quae nunc ponuntur
Venturo hîc Hannibali [Orig: Annibali] moenia.

ACTUS IIII.

Aeneas, Achates, Chorus.

Aene: O uos beatos Africae terrae incolas:
Quorum secundo Marte surgunt moenia.
Quando illa lux est affutura: qua novam
Genti meae urbem condere liceat mihi?
Acha: Rex Troici sanguinis et inclutum Veneris genus:


page 9, image: s634

Quid mente versas tacitus? aut quales geris
Animo impetus?
Aene: fastigia urbis inclutae
Suspicio: et hoc umbra nemus laetissimum
Intueor: imprimis [Orig: in primis] trabes has aereas,
Hos aereos templi gradus: haec limina
Admiror.
Acha: ingens et opulentum est nimis
Hoc templum, ut apparet.
Aene: quid autem hoc est novi?
Videóne pugnas Ilienses, bellaque
Totum per orbem sparsa iam rumoribus?
Confido melius rebus afflictis fore.
Acha: Quid gestitas?
Aene: Achate, quis locus, quaeve regio
Nostri laboris non reserta est? En meus
Hîc Priamus: hîc etiam suus honor, et sua
Virtutibus sunt praemia, atque lacrimae [Orig: lachrymae]
Rerum: piosque commovent mortalia
Animos. Metum solve: feret haec aliquam tibi
Deinceps salutem fama.
Acha: sic spero fore:
Meumque pictura animum inani recreo.
Aene: Atque en Achate, Pergama ut circum ruant
In arma Graeci: ut hâc Phryges capiant fugam:
Instetque Achilles: hâc Pelasgi terga dent:
Premat iuventus Iliaca. neque hinc procul
Tentorium Rhesi [Orig: Rhaesi] video: quod proditum
Primo sopore, Tydeo fatus patre,
Multa cruentus caede vastavit: simul
Volucres equos avertit in castra, antequam
Xanthum bibissent profluentem, et pabula
Toiana gustassent [Reg: gustavissent] .
Acha: Dea nate, inclutum


page 10, image: s635

Iovis genus: quis iste, curru qui haesitat
Supinus, et lorum tenet? cervix viro
Comaeque per terram trahuntur: et rotae
Hastaeque sulcus tertius tellurem arant.
Aene: Hîc Troilus, qui disparibus armis pedem
Cum duro Achille contulit: demens puer.
Acha: Quid agmen hoc muliebre: passis crinibus
Peplum ferentem feminarum [Orig: foeminarum] ? supplices
Tristesque sunt, tunsaeque palmis pectora.
Aene: Iliades hae sunt: haec Minerva Pallas est:
Huic supplicant: sed ipsa fixos in solo
Aversa tenet oculos.
Acha: quid hunc gemitum trahis
A pectore imo?
Aene: Spolia currusque Hectoris,
Ipsumque corpus conspicio, et hosti manus
Tendentem inermes Priamum, Hic Hector est meus,
Iliaca circum raptus olim moenia:
Hîc est Achilles: exanime misero patri
Qui corpus auro vendit: arma haec Memnonis:
His Graeciae Princibus ego mistus [Reg: mixtus] fui.
Acha: Exprome, quae peltata sint haec agmina.
Aene: Hae sunt Amazonides, Achate: haec bellica
Regina Penthesilia [Orig: Pentesilia] : quae concurrere
Audet viris: subnexa mammae cingulum
Exsertae.
Acha: At istam, quae gradus huc dirigit
Stipante iuvenem grege, viden' rex inclute?
Aene: Reginam opinor huius esse limitis.


page 11, image: s636

Instat operi, et regnis futuris Africae.
Acha: Subnixè solio altè residet.
Aene: hem nate mi:
Quos huc repentè maximis concursibus
Accedere video?
Acha: Cloanthus istic [Orig: isthic] est:
Sergestus ille: quos hiems nigra dispulit:
Et penitus alias huc per oras advehit,
Metuque laetitiaque aveo coniungere
Hanc dextram.
Aene: turbat animos incognita
Res: quae viris fortuna: quonam litore [Orig: littore]
Classem relinquant: quidve veniant: quos petant.

Ilioneus, Dido.

Ilio: Regina Dido, cui novam Rex Iuppiter [Orig: Iupiter]
Dat condere urbem, et legibus iustissimis
Frenare gentem Punicam: miseri Phryges,
Ventis maria vecti omnia, oramus piis
Te precibus, infandas ratibus iniurias
Averte: parce pio generi hominum: aspice
Res Iliensium propius: suspice inopes.
Non nos penates Africos ferro et face
Populari venimus, aut opima avertere
Hinc spolia: non ea vis animo egeno et inopi:
Non tanta victis est superbia Troibus.
Est locus: Italiam nunc minores nominant
De nomine Ducis: Hesperia dictus priùs.
Antiqua terra: armis potens et ubere
Glaebae [Orig: Glebae] : viri coluêre [Reg: coluerunt] quondam Oenotrii,
Huc navibus cursus fuit: cum nubilus
Tumente surgens fluctu Orion in unda


page C1a, image: s637

Caeca abstulit: penitusque ventis turbidis,
Perque pelagus superante salo, perque invios
Scopulos in aequore dispulit. pauci huic tuis
Adnavimus terris. Quod hoc genus hominum?
Quaeve hunc patria, tam barbara admittit, cedò, [(transcriber); sic: .]
Morem? hospitio arenae et locis communibus
Prohibemur. arma movent: vetantque litore [Orig: littore]
Consistere. humanum genus si temnitis:
Mortalia arma si negligitis: [(reading uncertain: ?)] at Deos
Sperate memores fandi et infandi simul.
Rex fuerat Aeneas, Venere natus Dea:
Quo iustior nemo pietate sacra fuit,
Nec maior armis. Quem virum fortissimum
Si fata servant: nec is adhuc crudelibus
Occubuit umbris, non metus: nec te manu
Certasse [Reg: Certavisse] paeniteat priorem benefica.
Sunt et Sicanis gentibus: quas incolunt
Urbes: et arma et Troici heres [Orig: haeres] sanguinis
Illîc Acestes. dirutas liceat rates
Subducere, et silvis legere novas trabes:
Remosque ferro stringere. Si Italiam datur,
Sociis et Aenea recepto, tendere:
Ut Italiam laeti petamus. Sin salus
Absumpta iacet: et te, [(transcriber); sic: ] pater Teucrum optime , [(transcriber); sic: .]
Libycum habet aequor: nec iam Iuli filii [Orig: filij]
Spes ulla restat: at freta Siculae plagae
Saltem petamus: et domus, unde huc modò
Advenimus: regemque Acesten, celeribus
Velis remenso [(reading uncertain: ?)] , deinde visamus, mari.
Dido: Prisci nepotes Dardani: secludite


page C1b, image: s638

Curas graves: metumque corde solvite,
Res dura regnique novitas me talia
Molirier [Reg: Moliri] cogunt: et Africa litora [Orig: littora]
Finesque, custode posito, tuerier [Reg: tueri] .
Quis Troicam urbem nesciat? Quis caelicum
Ignoret Aeneae genus, Iove geniti:
Virosque virtutesque, et omne incendium,
Belli nefandi? non adeò hebeti sumus animo
Poeni: nec adeò obtusa gerimus pectora.
Nec Tyria an urbe sol equos iungit adeò
Aversus: ut nos fama lateat Ilii,
Seu vos Italiam, et arva nunc Saturnia,
Sive Erycis optatis solum: et regem libet [Orig: lubet]
Adire Acesten: opera iuvabo vos bona:
Tutosque dimittam auxilio et opibus meis.
Sin vultis his mecum pariter insidere
Libyae locis: Urbs vestra erit, quam condimus.
Ergo rates subducite: Tyrii mihi
Troesquae nullo agentur hîc discrimine.
Atque ipse rex utinam Noto compulsus huc
Afforet eodem. Equidem per omnia litora [Orig: littora]
Dimittam: et extrema Libyae certos viros
Iubebo perlustrare: si quis forsitan
Eiectus illis litoribus [Orig: littoribus] , aut urbibus,
Silvisque oberret.
Acha: nate Cypria Dea,
Quae nunc tuo animo surgit hîc sententia?
Omnia vides tuta: socios et Troicas
Classes receptas. unus hinc Lycius abest:
Quem nosmet ipsi medio in aequore vidimus
Submersum aquis: materna vox ratam habet fidem.


page C2a, image: s639

Aene: Effare verum.
Ilio: Iuppiter [Orig: Iupiter] , pater, quid hoc?
Repentè quòd sic se aperit aether fulgidus?
Aene: O sola Troiae dirutae tristissimos
Miserata clades: quae Pelasgûm reliquias,
Terrae marisque casibus nos omnibus
Heu penitus exhaustos: egenos omnium,
Urbe et domo socias: vices rependere
Gratesque dignas solvere, haud nostrae est opis:
Nec quicquid est ubique, Dido, Dardanae
Gentis, per orbem seminatae. [Reg: Dei] tibi
(Si qua modò respectant pios pia numina:
Et si qua recti conscia est mens uspiam)
[Reg: Dei] digna reddant praemia. ô quae saecula [Orig: secula]
Tam laeta te tulêre [Reg: tulerunt] : qui talem obsecro
Genuêre [Reg: Genuerunt] te tanti parentes? in freta
Dum fluvii et amnes influent: dum montibus
Convexa lustrabunt nigrae umbrae: dum polus
Vehet astra: semper nomen atque honos [Reg: honor] tuus,
Laudesque florebunt locis in omnibus:
Quaecumqe [Orig: Quaecunque] me terrae vocant superstitem.
Dido: Nate Venere Dea, quis tam acerbus te ducem
Per tanta casus agit pericula? quae, malum,
Vis applicat te immanibus Libyae plagis:
Tun' ille es Aeneas Phrygum rex: quem patri
Alma Venus Anchisae genuit ad vitreas
Simoentis undas. atque ego memini equidem
Teucrum venire Tyrum, suis e finibus
Expulsum: et auxilio patris Beli novum
Regnum petentem. Tum pater Belus Cyprum
Vastabat, et victam suis ditionibus [(reading uncertain: ?)]


page C2b, image: s640

Tenebat. Ex illo deinceps tempore
Mihi casus urbis cognitus Troiae, et decus
Ac fama nominis tui, et Grai duces.
Ipse hostis eximis ferebat laudibus
Teucros, et antiqua domo Teucrûm libens [Orig: lubens]
Se ortum volebat. Quare agite iuvenes viri
Succedite aedibus hisce [Reg: his] . Me quoque similis
Fortuna, per multos labores improbos
Exercitam, hac voluit humo demum Africae
Consistere. haud nescia mali disco miseris
Succurrere, afflictisque opem ferre hominibus.
Aene: Achate, abi, fer haec Iulio filio:
Ipsumque tecum duc ad urbis moenia [Orig: maenia] .
Iube ruinis Ilii ereptas opes,
Et munera huc afferre: pallam divite
Auro rigentem, et plurimis gemmis gravem,
Circumque textam croceo acantho cycladem:
Vestis Achivae Helenae: Mycenis quas ea,
Cum Pergama peteret, torosque prohibitos,
Secum extulit, monumenta Ledaeae [Orig: Laedaeae] manus.
Monile praetereà, et coronam duplicem
Gemmis et auro: quodque filia Priami
Gestavit Ilione gravi sceptrum manu.


page C3a, image: s641

CHORUS.

Sapphici.

Chor: At domus luxu interior refulget:
Et parant tectis epulas, torosque
Instruunt pictos: simul arte vestes
Huc laboratae veniunt et ostro.
Splendet argentum locuplete mensa,
Et patrum caelatus honos in auro:
Longa factorum series: vetusto
Per suos deducta viros ab ortu.
Hanc Deus lucem Phrygibus ducique
Annuit: fatis meliora duris
Fata [(transcriber); sic: ] compensans, hilaransque maestos.
Sunt vices rerum: neque semper idem
Vultus est anni. Modo hiems [Orig: hyems] rigenti
Asperat terras Aquilonis ala,
Et gelu pontus coit alligato:
Statque canenti tunica hirta tellus.
Vere mox omnis revirescit herba:
Atque formatis operitur arbos [Reg: arbor]
Frondibus: laeto volucresque cantu
Aerem mulcent: Zephyrique flatu
Intepent flores: modo sicca terris
Ora fert aestas: segetesque Solis
Concoquit fervor, canis inter ignes.


page C3b, image: s642

Post et autumnus remeat, lacusque
Irrigat musto, et sapido liquore,
Et gravis pomis et opimus uvis.
Saepe Sol aestu nimius sereno,
Saepe nimbosis venit imber austris.
Laetus interdum movet Eurus auras:
Tristis interdum Boreas remugit.
Nempe et humani variae per orbem
Sunt vices aevi: modò res secundae:
Sunt modò adversae: modò tristiores:
Sunt modò laetae. Phrygia en iuventus
Antea duris agitata fatis:
Sorte nunc aqua fruitur, laborum
Paene [Orig: Pene] secura. At vereor prioris
Ne immemor vitae, nimis efferatur
Hoc statu rerum nimium secundo.
Nam novas artes Cytherea versat:
Ora commutatus uti Cupido [(transcriber); sic: cupido]
Pro nepote hoc Ascanio subintret:
Atque reginam Phrygiis furentem
Incitet donis: et in ossa flammam
Intima immittat. Timet illa mentes
Africae gentis dubias, fidemque
Punicae terrae, et Tyrios bilingues.
Urit et Iuno Venerem: suisque
Cura sub noctem stimulis recursat.

ACTUS V.


page C4a, image: s643

Venus.Cupido.

Venu: O nate, vis mea: ô potentia mea:
Nate patris almi, tela qui Typhoea
Contemnis: ad te confugio: tua numina
Exposco supplex.
Cupi: fare, quae cura pavidum
Molestet animum?
Venu: frater Aeneas uti
Circum maria iactetur, odiis asperae
Iunonis: hoc notum tibi.
Cupi: novi, ac proin
Dolore vestro saepe dolui.
Venu: illum tenet
Phoenissa [Orig: Phaenissa] Dido, ac vocibus blandissimis
Moratur: et subvereor equidem iam diu,
Quò se hospitia vertant dein Iunonina.
Haud illa rerum isto quiescet cardine.
Cupi: Sic auguror.
Venu: quocirca Elisam [Reg: Elissam] reginam [(transcriber); sic: regiam]
Capere dolis, et cingere igni cogito:
Ne quo maligno mutet animum numine:
Sed amore magno fratris Aeneae tui
Teneatur.
Cupi: at quî istuc [Orig: isthuc] facere possis, doce.
Venu: Nostram igitur accipe mentem.
Cupi: age, accipio: doce.
Venu: Genitoris accitu ille regius puer,
Mea maxima, ut scis, cura, ad urbem Punicam
Ire parat: ignibus et aquis restantia
Munera ferens. Hunc ego sopore alto obrutum:
Cythera super alta, aut super Cyprum sacro


page C4b, image: s644

Fano recondam [(transcriber); sic: rcondam] : [(transcriber); sic: ,] ne dolos resciscere:
Neu medius occursare possit lusibus.
Tu faciem, agè, illius dolo falle, et sacrum
Pueri indue puer vultum et ora.
Cupi: quae struis,
Orsa genitrix? cur hoc agam? quid quaeritem?
Venu: Ut, cum pro Iulo te venusta femina [Orig: foemina]
Accipiet, intus regias inter dapes:
Et Liberi laticem Falernum: cum dabit [(transcriber); sic: .]
Amplexum: et oscula tibi figet dulcia:
Fallas veneno: ignemque totis ossibus
Didonis inspires.
Cupi: geram morem tuis
Cara genetrix [Orig: genitrix] dictis: et alas exuam:
Et gressu Iuli incedam.
Venu: at ego puero alteri
Placidam irrigabo, membra per mollissima,
Quietem: et ipsum in alta contollam Cypri
Iuga: mollis ubi flatibus inumbret amaracus.
Cupi: Eo mater, et tuo obsecundo influi.

DIDO. ACHATES, CUPIDO, AENEAS.

Dido: DAte manibus lymphas, canistrisque Cererem
Vos expedite: ferte mantilia
Famulae: penumque struite, et adolete ignibus
Sacros penates: vos ministri ferculis
Onerate mensas: ponitote pocula.
Acha: Pallamne habes Iule?
Cupi: Quietus es.
Acha: Sceptrumne?
Cupi: mitte istuc [Orig: isthuc] Achate, et ocius [Orig: ocius]


page 1, image: s645

Profer gradum: ne simus in mora patri.
Dido: Iam Troes et Poeni toris discumbere
Iubentur.
Aene: en regina gentis Punicae,
Adest Iulus filius.
Dido: ne [Orig: nae] pulcher est.
Ut flagrat oculis?
Cupi: haec pater fero munera,
Ut iusseras: pallamque pictumque croceo
Velamen hoc acantho.
Dido: Ut est oratio
Blanda.
Cupi: hoc monile: hoc aureum sceptrum tibi.
Aene: Regina, pauca haec munera hospitalia
Accipe, bonique consule.
Dido: Aenea, Phrygum
Ductor, Iovis genus inclutum [Orig: inclytum] : quo pectore,
Quove ore grates tibi feram, pro talibus
Tantisque donis. Dî [Reg: Dei] tibi referant vices.
Nunc vos ministri pocla [Reg: pocula] fertis cingite:
Statuite crateras: mihique gemmis gravem
Meroque pateram date: laticum honorem, ut Iovi
Libens. Supreme Iuppiter [Orig: Iupiter] , quem ius dare
Loquuntur hospitibus: diem hunc Phoenicibus
Troumque populo sospites: ac posteros
Huius velis meminisse: ades vini dator
Iacche: ades bona Iuno: vosque Punicum
Celebrate coetum [Orig: caetum] . Largius bibe Bitia:
Vinumque circumfer. tu Iopa persona
Cithara, quod olim docuit Atlas maximus.

FINIS.


page 2, image: s646

LECTORI S. [Abbr.: SUO]

NE vacarent istae sequentes pagellae, dedimus Typographo, haec Epigrammata ex libro 3. [Reg: tertio] nostrorum manu scriptorum Epigrammatum. Qui etsi nondum maturuerunt nostro ingenio: tu tamen ea boni consules.

Vale.

De Venetiis.

AUt Venus a Venetis sibi fecit amabile nomen:
Aut Veneti Veneris nomen et omen habent.
Orta maris spuma fertur Venus: et Venetorum
Si videas urbem, creditur orta mari.
Iuppiter est illi genitor: sed Mars pater huic est:
Mulciberi coniux illa, sed ista maris.
Complet amore sui Venus omnia: qui Venetam urbem
Non amat, hunc numquam [Orig: nunquam] debet amare Venus.

Ad Stephanum Ursinum, Comitem Blagaium: suum convictorem et discipulum.

Teutona si loqueris, Teuto es: si Carnica, Carnus:
Hungara si profers, Hungarus esse potes.
Si Latio mecum confers sermone, Latinus:
Perge atque exiguo tempore Graius eris.

Domino Francisco à Scheyr.

Quid miramur adhuc Ennî [Reg: Ennii] tria corda vetusta:


page 3, image: s647

Verba quòd Ausoniis miscuit Osca sonis.
Tu, Francisce, vales Germanae fulmine linguae:
Tu scis Illyricis reddere verba sonis:
Tu scis facunda Gallos aequare loquela:
Tu scis Romuleo cum Cicerone loqui.
Nec minus Italico polles sermone disertus:
Et vox prima tibi Carniolana fuit.
Carnus es ergo mihi, mihi tu Italus atque Latinus:
Tu Gallus, tu mî [Reg: mihi] Teuton et Illyricus.
Quod si scire tria corda volebat inesse
Ennius: attribuam sex ego corda tibi.

De lacu Circnitio, ad Gasparem Godescheium Circnitianum.

QUid Deli Inopum, quid reflua flumina Nili
Mirer? Circnicium [(transcriber); sic: Cirnicium] miror, amice, lacum.
Ille lacus, vasti quem cingunt undique montes,
Nec fontem, nec habet ostia, more lacus:
Sed sursum fluit e terra, refluit deorsum:
Perque suas certas itque reditque vices.
Nam cava subtus aquam stagnantem terra resorbet:
Cum nova purpurei tempora veris eunt.
Tunc emersa virent stagnanti e flumine prata:
Seque novo viridis gramine vestit ager.
Tunc pinguem agricolae proscindunt vomere glaebam [Orig: glebam] :
Inque lacus gremio semina iacta tegunt.
Hinc feno [Orig: foeno] quae casas, et messibus horrea complent:
Hinc cum ervo et milio, pisa fabasque legunt.
Vidi ego triticea terram flavescere arista:
Quae nuper densis tecta latebat aquis.


page 4, image: s648

Vidi ruricolam curvos tractare bidentes,
Qua nuper remos duxerat ille via.
Cum verò Autumni succedunt frigora messi:
Mox eadem absorptas terra refundit aquas.
Tum subitò erumpunt, velut e siphonibus [Orig: sifonibus] undae,
Et longae complent vallis utrumque latus.
Emergunt simul occulto cum flumine pisces
Omnigeni: et miro vertice pictus anas.
Atque ubi constiterant graciles aestate capellae:
Illic hiberno [Orig: hyberno] pisce natatur humus.
Quaque vago volucri modò rete tetenderat auceps:
Illic nunc lintrem navita lentus agit.
Vix equidem credar: sed cum sint lumina testes
Ipsa mihi: debent lumina habere fidem.
Vidimus in glacie pisces haerere ligatos:
Et rigido caesos saepe bidente capi.
I nunc, Inopum et Nilum tibi suspice: quisquis
Circnitii [Orig: Circnicij] nescis mira fluenta lacus.

De Marco Vagnero ad Divum Rodolfum Caesarem.

Quod mea tu lauro cinxisti tempore Caesar:
Meque Palatinum vis comitem esse tibi:
Pro tali auspicio, pro tali Marcus honore
Carnificem hortatur me lacerare rota.
Nam mihi supplicium hoc titulis pro talibus, inquit
Deberi: ut cruda, ceu latro, morte necer.
Nec fatis: infernas mihi poenas insuper optat,
Et Phlegethonteae flebile sulfur [Reg: sulpur] aquae.
Dive Rudolfe, tuo si fers super orbe superstes,
Tale nefas: reliquo tempore quantus eris [(transcriber); sic: .] ?


page 5, image: s649

Ad P. [Abbr.: Paulum] Melissum et I. [Abbr.: Iohannes] Posthium poetas, de eodem Marco.

Omnes poetas Marcus iste Vagnerus
Esse helluones dicit, atque lurcones,
Virosque crapulosos, prodigosque aeris,
Et Sycophantas, nugarumque et atrorum
Mendaciorum foedos seminatores.
Melisse, si quid in te est pristinae, ut certe est,
Virtutis: et si quid tu Posthi habes in te:
Conferte vires huc vestras: et horrendum
Ac pestilens hoc monstrum contrucidate.
Sunt arma vobis: sunt et vindices dextrae:
Nec ceterorum [Orig: caeterorum] turba deest poetarum.
Nam qui poetas criminatus est omnes:
Is debet omnibus poenas dare poetis.

In Porcellum.

Os Porcelle tuum accepti sit fida tabella:
Te melior condus nemo futurus erit.
Expensi rursum podex tuus esto tabella:
Aptior haud nostro tempore promus erit.

Ad Iohannem Capilupum.

Nil mihi cum corvis: ad corvos ipse fac esse:
Cycnei [Orig: Cycnaei] pars sum quantulacumque [Orig: quantulacunque] gregis.
Nil mihi cum ranis, nisi quas e gurgite Graio,
In Latias duxi, novit ut Aldus, aquas.
Nec mihi de ranis patrium cognomen in orbe est.
Frischlino virtus nomen avita dedit.
Cur patrios laedis manes? cur laedis avitos?
Nemo hoc vixit avûm [Reg: avorum] nomine, nemo patrum.


page 6, image: s650

Quaere tibi ranas sub aqua: mihi dulcia vina
Plus sapiunt: sub aqua vivere triste mihi.
Quaere, tibi circum volitantes tempora, corvos:
Frischlinum oblectat, qui bene cantat, olor.

Ad eundem.

In cruce pendentem si quando videro corvus:
Hei misere captum te lupe luminibus.
Hoc tibi corvino modulabor gutture carmen:
Cras lupe, cras caeli [Orig: coeli] tecta superna petes.
Interea pende: cras cras ad sidera tendes:
Cras lupe, cras, inquam, tecta paterna petes.

In Crassum rabulam Scazontes.

NAtura cum te procrearet informi
Ex faece [Orig: fece] terrae massulam rudem: passim
Collegit ex animalium grege occiso
Membra, apta rabulae tibi, admodum crasso,
Ergo caput suillum dedit aper, buccas
Bos Hungarus, linguam ater anguis, os porcus,
Mammosa pectus mammosum dedit scrofa,
Ventrem ursa, simius nates, elephas suras,
Penem hircus, extremo de se indidit mentem
Asellus. ô te rabulam probè instructum,
Ut innocentes oppugnes tuis armis.

Ad quendam senem.

Compta quod incedit pretiosis vestibus uxor:
Et Tyrio corpus quòd ligat apta sinu:


page 7, image: s651

Ne credas illam pro te disponere crines,
Aut tenues denso pectere dente comas.
Nam iuveni cuidam studet hîc formosa videri:
Pro quo devoveat teque tuosque lares.
Nec facit hoc vitio: nam torpens frigore corpus,
Et senis amplexus femina compta fugit.

In Crispum.

Frontem cacantis durum Crispe habes: buccas
Cadaverosas: luridum caput totum.
Frontis sub atra valle nigricant parvi
Et taetri [Orig: tetri] ocelli: nasus in decem rugas
Crispatur, aptum Crispo dans tibi nomen.
Hircina foedo mento barba propendet
In lividum pectus, Hebraeo velut verpo.
Non miror invidam mentem tibi esse intus,
O Crispe, quem natura sic foris pinxit.

In Chlorin

Struma gulae est, humero gibbus, pes claudicat alter,
Alter ocellus abest, alter ocellus hebet,
Surdae aures, blaesae voces, olet halitus oris,
Et formidata venter abundat aqua.
Quid miraris adhuc, te spem non esse procorum?
Mirabor, si quis possit amare procus.

In Irenaeum [(transcriber); sic: Iraeneum] .

QUI tot bella moves, tot conferis undique lites:
Non Irenaeus tu, sed Erynnis eris.

FINIS.