23 Sept 2003 Ruediger Niehl
markup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check
09 July 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.


image: s343

IULIUS REDIVIVUS COMOEDIA, IN LAUDEM GERMANIAE et Germanorum scripta. Auctore NICODEMO FRISCHLINO, Poeta coronato, Caesarii Palatii Comite. [Gap desc: illustration] Cum gratia et privilegio: Argentorati apud Bernhardum Iobinum. M. D. LXXXV.


image: s344

NOBILISSIMIS AMPLISSIMIS ET PRUDENTISSIMIS VIRIS, PRAETOri, Consulibus, atque senatui liberae Imperialis urbis Argentoratensis: Dominis suis observandissimis: S. P. D. Nicodemus Frischlinus P. L. Comes Palatinus Caesarius etc.

SUam cuique patriam esse carissimam, nobilissimi, amplissimi et prudentissimi viri, ostendit nobis sapientissimus ille Poetarum Homerus: proposito exemplo Ulyssis: qui cum multis annis domo patria abfuisset, tanto ad extremum desiderio videndae Ithacae suae, quamlibet saxosae et asperae, tenebatur, ut etiam optaret fumum de patriis posse videre focis. Nam natale solum, ut Poetae verbis utar, sua quadam dulcedine cunctos ducit: et immemores non sinit esse sui. Habet enim terra quandam cognationem cum homine, quem produxit et educavit: semperque nobis ii loci versantur


image: s345

ab oculos, quos a primis vitae incunabulis aspeximus atque intuiti sumus. Equidem illam ipsam lucem, quam cum vitae exordio accepimus, patria terra nobis videtur suppeditasse: ut nihil interim dicam de vitali illo aere, quem a prima nostra aetate hausimus: et cui per omnes pueritiae annos assuevimus. Quantam enim aer iste familiaritatem cum natura cuiusque hominis habeat: id nos quotidiana experientia, et rerum omnium magister usus perdocet. Videmus enim quanto cum periculo, praestantissimae quaeque naturae, patrium et sibi congenitum aerem cum peregrino plerunque permutent. Quare nemini mirum videri debet: quod optimi quique patriam suam tanto semper amore complexi sunt: quanto fere amore liberi suos parentes prosequuntur. Nam prudentes viri, etiam mortem pro patria oppetere honestissimum esse censuerunt. Ut enim teterrimum est flagitium, deserere patriam: aut eam hostibus prodere: ita virtus est longe pulcherrima defendere patriam: tueri pacem: consulere saluti civium: nocere nemini: prodesse universis. Et quoniam ortus nostri maximam partem Patria sibi vendicat:iccirco decet omnes


image: s346

mortales in id elaborare, ut unusquisque vites ingenii et corporis sui, ad utilitatem communem conferat: alius quidem laterum obiectu, vim hostium, a cervicibus suorum civium propulsando: alius salutaria Reip [Abbr.: Rei publicae] : consilia dando: alius aegrotis hominibus, ex arte medica opitulando: alius iuventutem in honestis artibus ac disciplinis instituendo: alius denique res maiorum, praeclare gestas literis illustrando: et propositis praeteritorum temporum exemplis, homines ad virtutem et honeste facta incitando. Quod cum ita sit, neminem ego tam iniquum in me futurum esse confido: qui me vituperet, aut vituperandum ob hoc esse existimet: quod ego amore patriae meae impulsus, homo Germanus, hanc de laudibus Germaniae Comoediam institui. Cum enim patria me non procrearit, aut educarit militem castrensem: neque me docuerit lacertis et armis vim hostilem depellere: sane hanc gloriam et has agendi partes lubens illis concedo, quibus natura et vitae consuetu do studium rei militaris ingeneravit. Sed quando Poetam me fecit patria: omnino decere me arbitror, ut illam munere aliquo poetico exornem. Nam si prisci vinitores


image: s347

Baccho, grati animi causa, obtulerunt racemos: si veteres agricolae Cereri spicam: si venatores Dianae ramosa vivacis cornua cerui: cur nefas sit, me Poetam dare patriae meae aliquod poema? Nolo igitur pluribus verbis instituti mei ratio nem reddere: ne, si malevolorum odiis atque calumniis pedem opponam, interim bonorum virorum rectis ac sanis, de meo poemate, iudiciis videar nonnihil diffidere. Vobis vero Nobilissimi, Amplissimi et prudentissimi viri, hanc Comoediam, propter duas potissimum causas dedicare [(transcriber); sic: didicare] volui: quarum altera est honorifica, ni fallor, mentio illa huius amplissimae urbis, quam Caesar Iulius et Marcus Cicero, in scenico ludo, satis admirari non possunt. Est enim urbs haec omnium fere laudum, quas reliqua habet Germania, quasi compendium quoddam. Itaque non dubito, quin ista mentio Rei publicae vestre vobis pergrata sit futura. Altera causa, est amor ille vester et summum spectandi ludos scenicos, in vobis studium. Cui rei indicio est, magnificum illud theatrum, magnis sumptibus huius Rei publicae exstructum: in quo singulis annis ali


image: s348

quot Comoediae et Tragoediae, a studiosis iuvenibus, laudatissimae huius Academiae alumnis agi, atque exhiberi solent. Quod si exterarum gentium laudes, quae in Graecis Latinisque Comoediis atque Tragoediis exstant, vos tanto cum studio, e vestris actoribus cognoscitis: minime dubitabo, quin etiam patrie nostre universe et inprimis vestras quoque laudes, ex hoc Iulio meo, et Cicerone: qui meo ingenio revixerunt, paratissimis animis sitis cognituri. Erunt quidem fortasse aliqui, quibus non satisfecero: eo quod non omnia patriae ornamenta, non omnes praeclaros heroes, non omnes fortissimos Imperatores Germanicos, non omnes literatos homines nominatim celebravi. At hoc si facere voluissem, eos imitari debuissem, qui de laudibus illustrium Germaniae virorum, integra nobis composuere volumina. Meo quidem Ciceroni mirum est, reperiri in Germania Socrates, Platones, Aristoteles, Laelios Tuberones, Trebatios, Praxiteles et Sosigenes. Qui autem isti sint, aut quibus appellentur nominibus, hoc qui nescit, is discat ex aliorum integris voluminibus. Sed ad vestrum theatrum redeo: in quo si applausum invenerit


image: s349

meus hic Iulius, animum addetis mihi, ut in hoc argumenti genere maiora aggrediar. Delineavi iam olim pro Terentio isto profano: in quo pueri discunt artes meretricias: delineavi, in quam, Eunuchum, Adelphos et Heautontimorumenon, tres Comoedias novas et sacras: in quibus omnis historia Iosephi continetur. Nam in Eunucho exponitur historia Iosephi, venditi a fratribus, amati et proditi a Putipharis uxore, coniecti in carcerem, liberati a Pharaone, et constituti in principem locum, in regno Aegypti. In Adelphis negotiantur fratres Iosephi in Aegypto: Simeon luditur a Serapione, seruo Iosephi, et eiusdem, Graece loquentis, interprete: idem conicitur in vincula: adducitur Beniamin: ad extremum Iosephus summa cum gratulatione, a fratribus agnoscitur. In Heautontimoruromeno, Iacobus propter Iosephum, iam olim amissum, et propter Simeonem captivum, et propter abductum Beniaminem, se ipsum excruciat: filii, reversi ex Aegypto patrem laetissimo nuntio exhilarant: dubius pater de profectione, confirmatur a Iehova: et tandem a Iosepho et a Pharaone, senex pater summo cum applausu omnium


image: s350

Aegyptiorum excipitur. Consignavi etiam Hecyram: in qua historia Ruth explicatur, et in Scenam producitur. Verum ut has Comoedias non absoluerem hactenus: fecit tum infortunium quoddam meum: et mea illa in locis peregrinis, negotii plena vita. Nam ad huiusmodi scriptiones requiritur non modo summum otium, summa vitae tranquillitas: sed etiam benigna Maecenatum liberalitas: sine qua nullum unquam ingenium praeclarum potuit vires suas exserere. Atque hae causae sunt, propter quas inceptam illam quatuor Comoediarum quas dixi, telam nunc cogor retexere, atque omnino abicere. Non enim fruor iam illa vitae tranquillitate: qua fruebar olim, cum Rebeccam, et Susanna, et Hildigardin et Priscianum vapulantem scriberem: aut cum Aristophanem Latinitate donarem. Quare consimilia illorum, quae tunc scripsi, vix a me, nisi in tranquilliori vita posito, tentari iam possunt. Quod ergo reliquum est, oro vos viri Nobilissimi et amplissimi prudentissimique ut Iulium meum, e mortuis resuscitatum, pro vestra clementia et aequanimitate benigne habeatis: meque in vestram tutelam


image: s351

et patrocinium benevole suscipiatis. Etsi enim suos ubique terrarum patronos habent artes et literae: tamen meas quoque literas in hac celeberrima totius Imperii Germanici urbe, habere patronos peruelim. Equidem si respiciam memoriam praeteriti temporis: video in hac Republica semper floruisse optimarum literarum studia, earumque cultores. Quamobrem meus Cicero, quem in scenam produco, sicut et Caesar Iulius, inter alia non possunt satis admirari, tum alias Germaniae scholas, tum inprimis vestram Academiam: in qua tot summi et clarissimi viri hodie literarum studia profitentur. Fuit enim illis antiquissimis temporibus, quibus vixere Caesar et Cicero: fuit, inquam, ea Germaniae barbaries: in qua viri et feminae pariter ignorarunt literarum secreta, ut testatur Cornelius ille Tacitus. At nunc, per Dei gratiam, non Italia modo, sed etiam Graecia Alpes nostras transuolavit. De reliquo cultu patriae nostrae nihil attinet dicere. Nam is adeo conspicuus est, praesertim in magnis Imperii urbibus: ut nostra natio nulli alii videatur locum cedere. Quod si qui exstiterint, qui laudes meas dicant esse sordidas: quia sint genti


image: s352

meae propri: nihil ego movebor istorum oratione. Nam non modo exempla habeo exterarum gentium: in quibus idem fecere ipsarum scriptores: sed novi etiam quod vera hic scripserim: nihilque nostris hominibus affinxerim vanae aut falsae gloriae. Atque utinam alii populi, aut minus essent nobis iniqui, dum nostris laudibus passim detrahunt: aut certe in laudum suarum praeconiis aliquanto parciores. Sed quia de illis hominibus suo loco, et suo tempore dicetur a nobis: iccirco huic Epistolae finem addimus. Deus optimus maximus vos vestrosque liberos, et hanc celeberrimam urbem, eiusque Ecclesiam et scholam, ad nominis sui laudem et decus, ad animarum vestrarum salutem, ad communis patriae nostrae emolumentum, quam diutissime conseruet.

Argentorati, Idib. Novemb. Anno 1584.


image: s353

TESTIMONIUM IN CARNIOLA LIBURNORUM datum Frischlino.

NOs infra scripti, Wolffgangus Comes et liber Dominus a Turri, et S. Cruce, hereditarius curiae Carniolanae et Sclavonicae magister, et Archimarschalcus comitatus Goritiae, S. Caesariae Maiestati, et serenissimo Archiduci Carolo, a consiliis: administrator ducatus Carniolani: et nos Carniolae satuum quadrumviri: testamur, ac notum facimus omnibus, quod nobilis, et clarissimus vir, Nicodemus Frischlinus Poeta Laureatus, et Comes Palatinus Caesareus, post impetratam nostris precibus voluntatem, et permissum Illustrissimi principis, ac Domini, Domini Ludovici, ducis Wirtenbergensis et Teccensis, Comitis Mompeligardici etc. totum biennium apud nos studia generosae, et civicae iuventutis moderatus sit, ac munus Rectoris, in Schola illustrium procerum, Lubeanae sic praeclare, fideliterque administraverit: vitam quoque adeo honestam, et decentem gesserit, atque ita sedulum in suo officio se exhibuerit: ut Carniolam proceres hac illius opera, non modo semper fuerint, atque etiamnum sint, quam optime contenti: sed etiam eadem opera, si modo res illius tulissent, porro quoque ad Iuventutem suam recte instituendam, libentissime, et benevolentissime fuissent usuri: Cogitantes apud se, quam divina in isto viro sit doctrina, et quam pervagata fama quantaque industria, et quanta in docendo dexteritas. Quoniam vero occasiones eius non ferunt, ut diutius nobiscum, (quod certe nobis optatissimum evenisset) conuersari velit: et quoniam


image: s354

ob causas a se commemoratas, dimissionem a nobis petivit, nosque oravit: ut pro more alias solito, testimonium vitae apud nos actae ei impertiremus: nos certe, qui ob praeclara illius de nobis, liberisque nostris merita, iam ante ultro parati sumus, commoda ipsius magis promovere, quam quoquo modo impedire: rem iustam ei denegareneque potuimus, neque voluimus. Quapropter totius provinciae nomine, omnes homines, cuiuscunque sint status, et dignitatis maximopere oramus, ut hunc Nicodemum Frischlinum, occasione quacunque oblata, omnibus in rebus iustis, et aequis, quas ille instituerit, tum propter vitam illius, tam honeste apud nos actam, tum etiam nomine totius huius provinciae, sibi clementer, et benigne commendatum habere velint. Id quod nos, nostraque provincia, de omnibus, et singulis, pro cuiuscunque dignitate, et honore, vicissim promereri sedulo conabimur. In cuius rei stabilimentum, nos literas hasce D. Nicodemo Frischlino, nostrarum manuum subscriptionibus, et gentilitiis sigillis, nomine totius provinciae confirmare voluimus. Quod factum est Labaci 12. die Augusti, Anno 84.

Wolffgangus Comes, et Baro a Turri, Administrator ducatus Carniolae. Martinus Gallus, a Gallenstein, Ioseph. Mordax, nomine absentium [Orig: absinthium] , et suo.


image: s355

NOBILI, ET CLARISSIMO VIRO D.NICODEMO FRISCHLIno, Poetae Laureato, Comiti Pala: Caesareo etc. amico obseruando. Gratiam et benedictionem a Deo patre, per Ihesum Christum.

LEgimus scriptum tuum, vir clarissime, amice honorande: quo nobis humaniter valedicis, atque pro officiis nostris quibuscunque tibi, tuaeque familiae praestitis, tam officiose gratias agis. Quae utinam tanta fuissent, quanta tu ea praedicas: quantisque tu pro excellenti tua eruditione dignus eras. Sane, non defuit animus, neque adhuc etiamnum nobis deest, de te tuisque benemerendi. Quod si voluntati promptae non semper eventus respondit, virium nostrarum defectui id ascribendum censebis. Nec minus humaniter nos vicissim tibi quoque gratias agimus, pro officiis, et beneficiis tuis, praeterito isto biennio, quo nobiscum vixisti, in nos collatis: quaeque etiam porro nobis, liberisque cognatis nostris, atque omnibus Carniolanis, tam liberaliter polliceris, sedulo operam daturi, ne in homines ingratos, ea benefacta contulisse videaris. Si qua forte offensa nostra quoque parte intervenisset (cum de nulla tamen nobis constet) similiter et nos amice eam deprecamur. Certo etiam crede, nihil quicquam nobis gratius evenire potuisse, quam si diutius nobiscum manere, et pro singulari ac rara tua eruditione (quam merito praedicamus et suspicimus), iuventutem nostram informare voluisses. Quia vero res tuae aliter ferunt, atque omnino abire certum est: piis votis Deum oramus, ut te cum familia,


image: s356

custodia sanctorum angelorum munitum, saluum, et incolumem deducat: atque omnes tuos conatus, et labores, per Spiritum S. Sanctum, ad sui nominis gloriam, et Reipub: litterariae emolumentum, dirigat, gubernet, promoveat. Dolemus etiam quam fecisti iacturam rei familiaris: ac fontem omnis boni rogamus, ut damnum istud (quod ipsi facile est) maximo cum faenore resarciat: nec dubitamus, si Dominos proceres tempestive compellares, quin istam iacturam aliquo modo essent sublevaturi. Tandem optamus, cum nunc in his terris divellamur: ut Deus olim nos omnes denuo laetos coniungat, et malis omnibus perfunctos, in caelesti patria, felices, ac beatos per Christum Ihesum perpetuo faciat.

Amen. Vale Labaci. 9. Augusti Anno 84. N. Inspectores Scholae Illustrium Carniolae procerum Labaci.


image: s357

[Gap desc: errata list] Pagin: cuius signum est C. col. 1. vers. 16. lege Dum paene. [(reading uncertain: reference unclear)]


image: s358

PROLOGUS MERCURIUS.

SI quid salutis afferrent: qui ex inferis
Veniunt: id vobis ego principio dicerem.
Malum ne vobis imprecer, vestra efficit
Aequanimitas. Itaque quid veniam, edisseram,
Et quid rei vos velim. Nanque dubio procul
Mirabuntur aliqui, ex hac hominum copia,
Qui nostri honoris ergo assunt: quae causa sit,
Quod prologi partes mihi Mercurio sint datae,
Deo ficticio et vaniloquo, ut multi autumant:
Nam ubi res in Christiano agitur proscenio,
Locum esse negant profanis gentium Deis.
Ego vero ut me vere veracem esse doceam,
Non vaniloquum, rem veram dicam ab initio.
Mihi enim, qui nunc aliquot mille annis luridae
Mortis comes sum, facta moresque omnium
Hominum magis magisque innotescunt fere
Quotidie. quod ut verum esse omnes intelligant,
Qui assunt: quaero ex vobis quis sit vestrum omnium:
Qui hodie meditatus sit de mortis horula:
Et se vel cras posse mori cogitaverit?
Nemo est: tacetis: verax sum: vera initio
Statim dixi, uti me dicturum esse dixeram.
Quid vero, si hoc anno de morte serio
Apud vos nunquam cogitastis? hem tacent.
Verax sum. Quid si aliqui reperiantur hodie:


image: s359

Qui toto tempore, quo vitae aevum transigunt.
Nunquam rationem mortis suae subduxerint?
Sat habeo. nam veracem esse ostendi palam.
Nunc quid Poetae nomine afferam huc novi,
Paucis expediam. Marcus Cicero, et Iulius
Caesar, apud Ditem patrem, regem Tartari
Meis obtinuere precibus, sibi ut duce
Mercurii virgula, liceret hanc novam
Lustrare oculis Germaniam. Nam cupiditas
Illos invasit has videndi fertiles
Terras et urbes, et homines ipsos novos.
Novi enim quotidie veniunt ad inferos
Ex hac Germania homines: quorum Iulius
similes se olim vidisse in his locis negat,
Stygia palus vix sufficit ad nimiam sitim
Illorum restinguendam. adeo misere aestuant:
Quoniam vini assiduo potu, ardorem sibi
Ipsi per venas contraxere maximum.
Sed de hoc nihil in praesenti. Nam haec comoedia
In laudem maxime facta est Germaniae.
Quod si quis est, qui quaerat, quomodo consequi
Hoc potuerim: rursus ut ab inferis meo
Ductu huc redeant incorporatae animae,
Is hunc caduceum inspiciat. Nam virgula
Hac alias animas Orci sedibus evoco,
Alias sub pallidum deduco Tartarum.
Hac morte resigno hominum oculos: hac aufero:
Hac reddo somnos: hac rapidum trano aerem.
Quantum ad Ciceronem, bene nunc ipsi conveni:
Cum Caesare nec male cum Cicerone Caesari.


image: s360

Nam dissidium, quod illis in vita fuit,
Pluto composuit, mandato silentio.
Nunc, quid Poetae nomine oratos velim,
Attendite. Si quem ille vel in fabulis, vel in
Orationibus laesit malum: hunc monet,
Si malus est, ut tandem malus esse desinat:
Si honus, ut quod dictum in homines fuit malos,
Id ad sepertinere non credat. Equidem,
Reprehensiones ferre possunt, qui boni
Sunt: qui mali, non possunt. Verum haec fabula,
Ut dixi, in laudem conscripta est Germaniae.
Qui bonus est, is de virtute sua gaudeat:
Qui malus est: is laudem bonorum ad se nihil
Iam pertinere noverit. Quod reliquum est,
Animis adeste aequis, et cum silentio:
ut, quid Cicero et Caesar novi afferant,
Positis cognoscere. Ego reverter [(transcriber); sic: revertcr] in forum,
Ut illic praesim mercibus: si quis opera
Mea forte indigebit, in hoc proscenio:
Faxo ne opem meam frustra imploraverit.
Tantum est. Valete Adeste cum silentio

PERSONAE. Mercurius. Caesar. Cicero. Hermannus. Eobanus. Allobrox, mercator Caminarius. Pluto.


image: s361

ACTUS PRIMI, SCENA PRIMA. Caesar, Cicero.

MAgnis diurnis, nocturnisque itineribus,
In hunc locum contendimus, Marce Cicero.
CI: Ego mehercle iam defatigatus animi,
Et corporis laboribus, cupio parum
Quiescere. Verum occurrit subin aliquid novi,
Quod me defessum recreet, atque reficiat.
Nam tot amoenissimas urbes, tot oppida
Pulcherrima, tot arces impositas montibus
Altissimis, tot vicos, tot agros fertiles,
Satis ego admirari nullo possum modo.
Sed ubinam, mi caesar, iam consistimus:
Aut quam tenemus hanc partem Germaniae?
Cae. Quicquid vides terrarum, Cicero, id a feris
Et barbaris olim tenebatur poplis.
Nam quibus ego temporibus in his fui locis,
Non praesidium, non castellum, non oppidum
Erat, non agri perculti, non vineae.
Sed maxima civitatibus laus tunc erat,
Vastatis finibus magnas undique loci
Habere solitudines. CI. Equidem et ego
Illos, qui hinc ad Germanos commeare tum
Solebant, Romae audivi dicere publice,
Quae solitudo esset in agris, quae vastitas:
Quam inculta, quam deserta, quam passim omnia


image: s362

Relicta. Cae. vera memorabant. nam non modo
Urbes nullas, sed ne vicos illi quidem
In nostrum morem habebant: ut fons, ut nemus.
Ut campus arridebat, vicos et domos
Locabant: et spatio quisque suum aedificium
Circumdabat: et siluarum atque fluminum
Propinquitates plerique petebant Ci. agri hi
Et fertiles sunt, et specie amoenissimi.
Cae. Incredibile est dictu, quam densae olim his locis
Siluae, paludesque fuerint, Marce Cicero.
Perpetuam dixisses siluam Germaniam.
Ci. Miror profecto, unde hae gentes tum vixerint.
Cae. Frumenta non serebant olim, sed fere
Carnibus, et lacte victitabant incolae.
Nam apud eos pecudum numerus erat quam maximus.
Sed tu non dum dixti, qui placuerit tibi
Argentoratum: urbs maxima et validissima,
In finibus Trebocum, et in istius loci
Regione fertilissima. CI. perquam optime.
Cae. Et natura et munitionibus oppidum est
Tutum a periculo. CI. Sic apparet equidem.
Cae. Pulcherrima haec totius urbs Germaniae:
Quae et praesidio, et ornamento sit patriae.
CI. Sic arbitror. veruntamen alias quoque
Urbes vidimus, et natura loci, et manu,
Et operibus admirandis munitissimas.
Cae: Ita est; sed huius civitatis maxima est
Auctoritas, quod et tormenta plurima
Habet: et scientia atque usu rei bellicae
Longe antecedit ceteras. CI. videlicet.


image: s363

Cae: Homines in ea sunt perueteris potentiae.
CI. Adde etiam industriae. nam magnos opifices
Et sollertes in ea esse artifices, huic rei
Tam magnifice, et affabre, et antiquo artificio
Caelata turris indicio est: quae se altius
E terra attollit, quam turris Babylonia.
Cae. Ita est. CI. iam vero horarium, ut mirabile est.
Cae. Perquam mirabile. Ci. ubi Sol, Luna, et cetera
Errantia sidera motus, et cursus suos
Recursusque adeo certis peragunt passibus:
Ut certiores in caelo vix peragere
Videantur. Cae. mihi sane tam doctus non fuit
Quisquam Sosigenes, annum cum restituerem:
Atque isthic [Reg: istic] artifex fuit huius machinae.
CI. Credo equidem. Non enim annum metiuntur hi
Homines populariter: ut olim, tantummodo
Solis, id est, unius astri reditu: sed simul
Lunam obseruant: quae menstruis spatiis viam
Et annuos cursus solis consequitur. Hi
Volunt, ni fallor, menses congruere, et dies
Cum Solis, Lunaeque ratione. Cae. scilicet.
Nam disciplina haec primum inuenta a Druidibus
In Gallia: post translata in Germaniam
Existimatur. CI. fortasse: sed hic quid globus
Volubilis? Cae. Archimedaeum opus, non Teutonum.
CI. Quid Gallus, expassis [(printer); sic: expansis] alis qui glocitat [Reg: glocidat] ?
Quid tibi videtur Caesar? Cae. Quid enim aliud? nisi
Columbae illius, quam Archytas volatilem
Tarenti fecit. quidam pipio postumus.
CI. Quid cymbalum? Cae. aere Dodonaeo suavius.


image: s364

CI. Ego sane hanc machinam satis admirarier
Nullo modo possum: ita me oblectat varietas;
Quam ficti isti orbes veris non minorem habent.
Cae. At mihi plane novum est genus murorum, ubi
Neque propter altitudinem telum adici,
Neque saxa e catapultis iuncturas parietum
Discutere, neque tormenta traicere queunt,
Neque propter latitudinem fossae urbs capi.
CI. An non eadem forma Caesar iam olim erant?
Cae. Minime omnium. CI. quanam igitur obsecro? Cae. trabes
Directas collocabant in solo, pedes
Binos paribus inter se, in longitudinem
Distantes interuallis. Cic: paene intelligo.
Cae: Eas revinciebant extrorsus. CI: probe.
Cae: Et multo aggere vestibant: tum interualla ea
In fronte, saxis grandibus atque lapidibus
Effarciebant, et murum undique turribus
Contabulabant. Cic: At multo hodie accuratius.
Aduersus hostium vim, aedificant hi popli.
Cae: Olim casas inhabitabant, quae more Gallico
Stramentis tectae erant. nam neque cementi apud
Illos, neque tegularum usus erat: ad omnia
Materia informi utebantur, citra speciem
Aut delectationem. Cic: diligentius
Haec condita sunt tecta, in morem paene Italicum.
Cae. Ita apparet. Cicero. Sed quid visa est ubi
Augusta Vindelicorum? CI. Romam huc arbitror
Migrasse cum priscis illis Quiritibus.
Cae: Quid Noriberga? CI: Corinthus est Germaniae:
Siquidem mira artificum spectet opera quispiam.


image: s365

Sin moenia, et murorum propugnacula
Consideres: haud ita facile expugnaverit
Hanc urbem Mummius: sicut veterem Hellados
Corinthum diripuit Cae: Ita est. CI. Sed obsecro
Qui nam homines habitarunt in his olim locis:
Quos iam tenemus Caesar: sat amoenos quidem?
Cae. Veterum Charitinorum quondam hae sedes erant,
Et fertilissima quaedam totius loca
Germaniae, circa Hercyniam silvam. CI. unde ea oritur?
Cae. A Rauracorum et Helvetiorum finibus,
Rectaque fluminis Danubii (quod sciam)
Regione, pertinetque ad fines Anartium
Et Dacorum. Hinc sinistrorsus reflectitur,
Diversis ab eo flumine regionibus;
Et propter magnitudinem iam antiquitus
Fines attingebat multarum gentium.
In hanc Germani, congressi acie cum hostibus
Se identidem recipere solebant ad suos:
Ac rursus e siluis in nostros impetum
Facere: Neque tum nostri victores longius,
Quam quantum adfinem gentis porrecta et loca
Aperta pertinebant, cedentem insequi
Hostem audebant. CI. Sane hoc prudens consilium erat.
Cae. Eadem haec sylua olim pro nativo pariete,
Muroque Suevis erat, aduersus efferos
Cheruscos obiecta. CI. apparet videlicet.
Cae. Magno usui mihi fuit haec loca, oppida,
Aditus cognoscere: genus perspicere hominum:
Nullum a labore tempus intermittere:
Mores, ingenia et cultum discere. CI, ego hercule


image: s366

Crebris solebam usurpare hoc sermonibus:
Tot disiunctissimas terras citius tuis,
Non dicam cursibus, sed prope victoriis
Illustratas fuisse, quam alterius ducis
Peragrari passibus potuissent. Cae. hercule.
CI. Equidem res omnes exterarum gentium,
Omnia clarissimorum regum facinora,
Cum rebus a te fortiter gestis, neque
Contentionum ipsarum magnitudine,
Neque celeritate conficiendi, neque alio
Ullo modo possunt conferri. Cae: Sat habeo.
Nam in iudicio tuo, quod esse amplissimum
Novi, facile ac quiesco, mi Marce Cicero.
Sed interim dum istos sermones caedimus,
Parum progredimur. CI. Festinemus nonnihil.
Cae. Ego vitiferos colles hic prospicio. CI. Ubinam?
Cae. In hac valle obuia. Viden? CI. hominum fidem:
Quot vineae, quot colles vitiferi? cedo
Mi caesar: qui populi hic habitant? quinam incolae?
Cae. Haec loca Gallorum posteri Tectosages
Armis per vim occuparunt, atque in hoc agro
Consederunt: quae gens ad hoc tempus etiam
His sedibus se continet: summamque habet
Iustitiae, et laudis bellicae opinionem. CI. age
Vero, dic obsecro mi Caesar, quo animo sient,
Quove ingenio: qui has terras incolunt.
Cae. Longe hi sunt homines humanissimi, neque
Multum a consuetudine Suevorum differunt.
Ci. Credis ne vero, nos sat tutos fore in his locis?
Cae. Imo. quoniam hospites violare nefas putant:


image: s367

Qui quaque de causa ad eos forte venerint,
Ab iniuria eosdem prohibent, sanctosque habent:
His omnium domus patent. CI. dicis probe.
Cae. Etiam victus communicatur. CI. gestio
Mehercle: nam mille et sescentos annos fame
Atque inedia conficior. Sed proh Iupiter.
Cae. Quid est? CI. qualem hominem video? quem virum?
Cae. Ubinam? CI. huc ad nos recta pergit homo ferreus,
Aut Romulus alter, aut certe ipse Mars. Cae. Nova est,
Et inusitata viri species: sine Cicero
Observemus, quo abeat, aut quam rem isthic [Reg: istic] agat.

ACTUS I SCENA SECUNDA. Hermanus, Caesar, Cicero.

proelium secundum nostri commisere alarii
Equites. Nam quinquaginta omnem multitudinem hostium
Propulerunt Cae. militem aut ducem quendam esse exercitus,
Indicio est oratio. CI. Ego Merionem illum Homericum
Esse credo, tunica cinctum adamantine. HER. pauci admodum,
De nostris ceciderunt: qui cupidius agmen novissimum
Insecuti fuerant, atque audacius subsistere,
Hostemque ex agmine novissimo lacessere coeperant,


image: s368

Cae. Pristinae virtutis in hoc residet memoria, CI. planissime.
Cae. Quem tu credis esse hominem Cicero? CI. Romanum principem
Aut proconsulem: qui sorte hanc obtineat provinciam.
HE. Nunc dies est constituta, qua frumentum militi,
Detur: hoc supportari iussi ex his finitimis locis.
Cae. Adeamus. CI. lubet. HE. provisam, ubi sit res frumentaria.
Sed quinam hi sunt, quos togatos huc adire conspicor?
Cae. Salvus sis tu, quisquis es. CIC. Salue mi vir. He. cum vos mihi
Dicitis salutem, habeo pol vobis dignas gratias,
Et bene mihi precantibus, bene et ipse vicissim reprecor.
Cae. Gratias et nos tibi habemus. He. Sed quinam estis vos duo?
Aut cuius rei venistis gratia? Cae. Germaniam
Perlustrare cupimus. HE. Certe vestis isthaec arguit
Peregrinos esse: an non speculandi causa huc contenditis?
Cae. Haud quaquam. HE. Quid ergo ad nos venitis? quid rei est? cedo.
Cae. Iam diu desiderium nos tenuit visendae novae
Huius Germaniae. HE. Cuius Germaniae? Cae. istius novae.
HE. Eho dic, num non vetus haec Germania est? Cae. minime omnium.
HE. Unde id scis? Cae. quid cum ante multos annos his essem in locis:
Maximam Suevi putabant laudem, quam latissime


image: s369

A suis vacare finibus agros. Itaque ex altera
Parte a Suevis circiter milia sexcenta passuum
Agri tum vacabant. HE. quando istuc erat? Cae. dixi tibi,
Quando ego in his fui locis. HE. at immensus ab eo tempore
Annorum numerus defluxit: quo tanta fuit vastitas
Agrorum in Germania. Neque quisquam nunc mortalium
Vivit hodie, cuius mens spatium hoc praeteriti temporis
Possit respicere. Cae. immo ego respicio: et memoriam temporis
Illius recordor ultimam, CI. et ego similiter, mea
Memoria istuc tempus complector, quo una nos viximus,
Ego quidem Romae: ubi aliquanto post in Asia dux fui, et
Imperator: hic in Gallia et Germania boni
Imperatoris perfunctus officio. anni ab eo tempore
Usque ad hunc diem elapsi sunt mille, sescenti et prope
Viginti septem. HE. dictis me delirantibus enecas
Mastigia. nam neque tu unquam fuisti ductor militum,
Neque hic unquam imperator: neque tantum vitae huius terminum
Quisquam unquam attigit. sed exploratores estis: nova
Larva amicti, qui huc spectatum ad nos advenistis modo.
Heus lorarii. CI. ah noli obsecro. He. Ego pol ulciscar probe,
Ut meriti estis. Cae. Ausculta et noli tumultuarier [(transcriber); sic: tumultarier] .
HE. Heus vos inicite his manicas ac dudum exploratoribus.


image: s370

CI. Hoc praesagiebat animus mihi, non sat tutos fore
Nos in his locis Germaniae. Cae. Quaeso hercle, quisquis es,
Ne, quod Ariovistus Marco Procilio et Marco Titio
Fecit, idem nobis facias, et cum Ariovisto intercidas.
HER. Quidnam ergo ille fecit? Cae. Vah rogitas? ambos cum Caesaris
Postulatis ad se venientes, et violato gentium
Iure comprehendit, et conantes pro se dicere
Prohibuit: mox in catenas coniecit. HE. quid postea:
Cae. Ariovistus acie victus, amisso omni exercitu
In fugam conuersus, deligatam ad ripam fluminis
Rem, naviculam nactus, ea profugit: reliquam hostium
Aciem consecuti nostri equites, omnes facto impetu
Interficiunt CI. certe, mi vir, si tu hunc nosses, manum
Abstineres haud dubie. HE. Quis tu es igitur? Cae. Si dixero,
Vix mihi fidem habebis. HER. prout dixeris. Cae. dic tu illi, mi Cicero.
CI. Hic est Iulius Caesar: fortissimus Imperator, has
Olim qui domuit gentes, immanitate barbaras,
Multitudine innumerabiles, infinitas locis,
Omni copiarum genere abundantes: cuius bellicae
Laudes celebrantur non solum nostris, sed paene omnium
Gentium linguis, et literis. HE. quis tu vero es? cedo.
CI. Ego sum Marcus ille Cicero, lumen eloquentiae
Romanae, cuius consilia non armorum, sed togae
Et pacis fuerunt socia. HER. Tibine credam ego? CI. maxime.
HER. Num tu vere es Cicero? CI. haud alius. He. et tu vere es Iulius


image: s371

Caesar? Cae. Is ipse. HER. at ambo hi mortui, ante mille et sexies
Centum annos, et amplius. CI. Sic est. HE. qui igitur revixisse vos
Dicam iam nunc illico. CI. Mercurii ope, qui animas sua
Virga ex Orco revocat. HE. Quomodo istuc fieri crediderim,
Quod nemo hominum fando accepit, ut qui dudum mortuus
Sit, reviviscat nunc illico? CI. facillime. He. Quomodo?
CI. Sicut comici solent resuscitare mortuos,
In suis Comoediis [(transcriber); sic: Comaediis] aut fabulis. HE. intelligo
CI. Signa si cupis, quibus nos esse hos cognoscas, dabo,
He, Nihil opus: lorarii recedite. CI. o humeros graves,
O manus, o pectora, o terga, o lacertorum toros.
Cae. Dixeram heri tibi Marce, ingenti magnitudine corporum,
Incredibili virtute esse hic homines. CI. et quinam viri
Nunc olim fuere Caesar, quando tu bellum his locis
Faciebas Germanis? Cae. quinam? ego hoc tibi dico: milites
Nostri ne uultum quidem atque aciem oculorum ferre eminus
Poterant. CI. apparet: siquidem genus hominum decrescere
Coepit, vivo adhuc Homero: et pauciores filii
Sunt parentibus proceriores. HE. obsecro vos, duces
Militum fortissimi, siquidem huc ex inferis modo
Revenitis, di cite quid illinc afferatis huc novi?
CI. Non licet mysteria manium cuiquam proloqui.


image: s372

Nam quotidie ad nos descendunt viri atque faeminae,
Qui maiorum opinione, virtutis fama, indolis
Specie, gratia atque opibus nituntur: quorum nomina
Et patriam nefas est nominare: nisi nos bis mori
Expetas. HE. non hercule expeto. Sed quanam gratia
Huc adveneritis, scire cupio. Cae. hoc tibi ante diximus.
Lustrandae Germaniae causa. Sed tu qui vir sies
Nondum dixisti nobis. HE. Si tu Cicero et tu Caesar es,
Facile, qui siem. contectura poteritis assequi.
CI, Vox sonat Romanum HE. at haec lingua, hodie totum orbem fere
Occupavit: hac doctissimi quique in Germania
Galliaque utuntur, hanc loquuntur Dani atque Hungari,
CI. Quomodo nostra lingua ad has gentes pervenit exteras?
HE. Institutione, et praeceptis magistrorum. quae enim
Vobis nativa fuit lingua, eam nos usu discimus.
CI. Proh Deum immortalem, quanta est aevi. huius beatitas?
Adeon eleganter, adeon expedite te loqui
Romana lingua, qui neque Romanus sis neque municeps.
Cae. An vero nullas Latini ad vos duxere colonias?
HE Quis Italia, aut Africa, aut Asia relicta, aut Graecia,
Peteret, informem terris, caelo asperam Germaniam?
Cae. Atqui terra non ut olim, inculta est, sed cultissima,
Et longe hodie fertilissima. HE. quem tu igitur me nominas
Caesar? Cae. Germanum te esse, statura prodit. CI. quaeso te,
Nomen dic nobis tuum. HE. ego dicam, neque nomen meum


image: s373

Caelabo vos amplius. Ego sum Hermannus, dux Germaniae;
Imperator in hoc exercitu. Cae. Herminius ne ille inclitus,
Qui victas acie legiones quinque, uno quondam die
Ad nos inferos demisit? HE. Non, sed ex nepotibus
Unus sum. CI. Eius, qui Quintilium Varum adortus est
Improviso? HE. Minime. nam nos Germani hoc a patribus
Et maioribus nostris didicimus, virtute et manu,
Non dolo contendere, ac nullis insidiis nitier.
Cae. Id ego magno sum expertus malo, cum Nervios
Aggrederer. nam ipsis ne Dii quidem immortales tum pares
Esse dic ebantur, cum ego bellum his gererem in locis. HE. ego
Neminem in terris esse reliquum arbitror, quem non queant
Armis superare. CI. Satis confidenter. HE. sic ut militem
Germanum decet. Cae. Quid vero haec arma sibi volunt, cedo.
HE. Belli signa sunt. Cae. Eho, an non pacata est Germania?
CI. Heri praevideram, nos non fore tutos a periculo?
HE. Immo pacata est, nisi quod quidam exteri populi modo
In fines Belgarum iter conantur per Germaniam
Facere. Cae. Quid si transeant sine maleficio et iniuria?


image: s374

HE. Hoc quidem polliciti sunt. Sed homines inimico scilicet
Animo, impetrata facultate itineris faciendi per hos
Agros, sibi non temperant. Itaque Germani cum se et sua
Non possent ab his defendere, principum Germaniae
Auxilium rogarunt: ne paterentur ante oculos suos
Vastari agros, liberos in servitutem abducier,
Oppida expugnari. Cae. quid responsum? HE. non diutius
Exspectandum principes rati, conscribunt copias,
Meque illis ducem praeficiunt, et vim prohibere hostium
Hortantur. Cae. quid factum? HE. pulsi proeliis compluribus
Hodie tradiderunt se fugae. quare nihil est mali
Aut periculi, quod tu timeas Cicero in Germania.
CI. O factum bene nam admodum timui, ne quid nobis mali
Immineret ab hoste. HE. nihil prorsus: vobisque adeo impero,
Otiosis ut animis perlustretis Germaniam.
Cae. Quo vero tu abis? HE. negotii est quiddam. Cae. at cum prospere
proelium commiseris fugatis hostibus, Armini,
Quaeso da te nobis paululum. Hae. Quid uultis? Cae. Collibet
Nobis quaedam ex te percontari. HE. non ocium est mihi.
Nam frumentum oportet hodie me metiri militi.
CI. Da negotium hoc cuidam tuorum manipularium.


image: s375

HE. Malus est imperator, quisquis committit partes suas
Militi. Cae. at legato si rem commendes frumentariam:
Ubi nihil periculi est, quid hoc afferat incommodi?
HE. Nimium pertinaces estis. Cae. amor cognoscendi huc agit.
Nam nova quaedam discendi iamdudum nimia alacritas
Et cupiditas nostris mentibus innata est. HE. Quae alacritas?
Cae. Armaturam explorandi tuam. HE. contemplare, ut lubet.
Cae. Nihil unquam vidi huic loricae simile? CI. neque ego per Iovem.
Cae. Quaeso te per Deos omnes, quae armatura est haec, Armini?
HE. Solida est, e solido ferro fabricata. Cae. at olim ferreis
Hamis consertas loricas gestabant. et pellibus
Tecta scuta, manu prehendebant, maiore corporis
Parte nuda HE. alia nunc ratio est armorum, quam olim fuit,
Cum maioribus uterentur lanceis, et frameis
Angusto ac brevi ferro. Cae. paucis loricae tunc erant:
Vix uni alterive cassis aut galea. nam vidi ego,
Quod scuta ex cortice facta, et viminibus intexta undique,
Pellibusque inducta gestarent. Sed obsecro te, nihil
Impedimenti affert tam gravis armatura militi?
HE. Nil sane. Cae. at neque cedentes ex acie longius insequi,
Hac armatura, neque sese recipere e periculo,
Sat tutum est. HE. vobis quidem, staturae tantulae viris.
CI. Gravis est haec machaera. HE. tibi tantillo homini: at mihi est levis.
Cae. Semper, Cicero, Germanis prae nimia magnitudine


image: s376

Corporum suorum, brevitas nostra fuit contemptui.
CI. Verumtamen immania illa corpora quo maiora erant
Caesar, hoc magis patebant gladiis et mucronibus.
Cae. Quaeso te, liceat mihi voluntate tua quaerere.
Ex te quippiam HE. ut lubet. Cae. Quod hoc est armorum genus,
In humero quod gestitas? HE. tormentum est aeneum: viden?
Cae. Video. CI. concavum esse apparet. quemnam usum in bello tibi
Praestat? HE. hoc hostem ferio eminus. Cae. quid ais? tune eminus
Hostem ferias aeneo hoc tormento tam gravi? HE. edepol.
Cae. Dic, amabo, intra quot passus consistit teli istius
Iactus? HE. Dicam equidem, sed vix credes mihi. Cae. prout dixeris.
HE. Hostem intra trecentos passus hoc possum contingere
Tormento. Cae. verum et falsum Harmini dixisti modo. HE. quomodo?
Cae. Falsum est, quod mihi dicis de trecentis passibus Harmini:
Verum est, quod dixisti, me non crediturum esse hoc tibi.
HE. At dicam tibi Caesar, quod tu magis mirabere.
Cae. Modo non falsum. HE. imo dicam verissimum. Cae. quidnam? cedo.
HE. Hostem intra trecentos consistentem passus, eminus.
Si libuerit, sic feriam hoc telo, ut aut fronti, aut pectori
Aut femori impingam. Cae. Deliras manifeste. nam ne Gigas
Centimanus quidem hoc tam grave telum usque eo conicerit.


image: s377

CI. Dic obsecro, nomen quod est huic instrumento bellico?
HE. A bombo, quem edit, alii indidere ei vocabulum.
Ci. Quomodo tu vocas? HE. Sclopetum. CI. at quae causa est huius nominis?
HE. Ego dicam. buccae cum flatu oppletae fuerint, editur
Violentus sonus. CI. Sic est. HE. eum Latini nominant
Sclopum, ni fallor. CI. non falleris. nam erumpentem sonum
Ex ore, ita vocant Latini. HE. attende ergo, dum missile
Eiaculor, num sclopo aut bombo similis edatur sonus.
CE. Summe Iupiter, qui in terras devenisti caelitus,
Sis propitius mihi. quid stas attonitus Cicero? hem ocius
Cicero procumbe in genua, et adora Iovem hunc olympium.
Deus hic, Deus est, qui nos falsa voluit ludere imagine.
CI. O bone Iupiter pater, cuius nutu atque arbitrio
Caelum et sola terrae reguntur: qui solus caelo tonas,
Solus fulminas: te colo, te supplex veneror, te precor:
Sis propitius mihi. Cae. da quaeso veniam summe Iupiter
Homini incredulo mihi, qui te mendacii modo
Insimulavi, ipsus mendax, atque impudens. nam tu sola
Terrarum procul fulmine tuo caelesti concutis:
Tu multa potes caelitus pertingere milia passuum.
CI. Heu, quod nihil nobis est victimae, quod huic Iovi
Immolemus. HE. nihil opus mei amici, quin consurgitis
Ocius. homo sum, nec quisquam in me divini est numinis.
CI. Iupiter certe, aut Mars, aut Quirinus ille es Romulus.


image: s378

HE. Hermanus ego sum, unus principum et ducum Germaniae,
Homo mortalis, immortali ingenio praeditus. Cae. Deus
Certe es, qui sic detonas, sic fulguras, sic fulminas.
Num Vulcanum te arbitrer, qui fulmina fabrices Iovi?
HE. Homo sum. quin consurgitis mei amici: surgite.
Cae. Age morem geramus Cicero. HE. Cur trepidas Caesar? cur times?
Cae. Nemo est tam fortis, qui non novitate aliquantulum
Perturbetur. nam hic ictus muro intremiscendus siet.
HE. Bone animo es. Cae. si Celtarum unus sim, qui caeli fulgura
Et terrae motus, et fluctus nihil pavent CI. Caesar. Cae. quid est?
CI. Ego Gigantum e posteris hunc arbitror esse: quos ferunt
Antiqui bellum intulisse Diis immortalibus.
Cae. Idem et ego statuo prorsus. HE. quid ais? num verum dixeram
De sclopo? CI. imo tu tonitru potius, quam sclopum, diceres.
HE. Quale os est, talis solet edi sclopus. CI. at os hoc aeneum est.
Cae. Imo aeneum: nam flammas eructat, et flammeos globos
Euomit. HE. cape Cicero, et quam grave sit tormentum hoc pondera.
CI. Heu nefas est polluta manu attrectare fulmina,
Et Iovis sceptrum. HE. Quin tandem omittis ista fulmina.


image: s379

Nam sclopetum hoc est meum, mortali fabricatum manu.
CI. Non autem manu Vulcani? HE. Haudquaquam. CI. neque Pyracmonis.
Aut Brontae, aut Steropae? HE. Non sane. CI. nec fabricatum in Insula
Lemno? HE. minime. CI. neque item ex Aetnae eductum rapidis faucibus?
HE. Non equidem. CI. proh Iupiter, quinam ergo Telchinum auctor est
Huius sclopeti? HE. Germanus. CI. qui credam, nisi pro Deis
Habeam Germanos? H. Facillime credes. CI. dic quomodo?
HE. Huic ego dixero: nam hic maiorem olim habuit usum rei
Militaris, quam tu Marce Cicero. CI. non inficias eo.
HE. Meministi Caesar, qui funditores olim Cretici
Fuerint. Cae. commemini optime. HE. et quibus armis decertaverint?
Cae. Memini. nam fundis eiaculabantur glandes plumbeas.
HE. Recte. Cae. ter agendo fundam circa caput. HE. planissime.
Cae. Quid vero simile est fundis cum sclopeto? HE. Faxo scias.
Primum funditores glandes emittebant plumbeas.
Cae. Etiam. HE. et emittebant illas eminus. Cae. videlicet.
HE. Hoc idem faciunt et sclopetarii nunc milites.
Cae. Quomodo? HE. nam et ipsi glandes eiaculantur plumbeas;
Et quidem eminus. nam sicut illi fune stupeo
Torquebant lapides: ita nos torquemus his sifonibus.


image: s380

Cae. Intelligo sane: sed nondum aduerto tamen, quo glans tua
Impulsu incitata, ex hoc tormento erumpat eminus
Nam Cretenses et Baleares funditores, brachii
Dextri agitatione, eiciebant tela antiquitus.
Tu vero manus et brachia immota tenes,
Ut qui neruo arcus, sagittam excussam ad metam dirigit.
HE. Haud erras Caesar: sed quia causam ignoras huius rei:
Ego te. si lubet cognosse, docebo Cae lubet sane CI. lubet
Et mihi HE. primum natura sic comparatum esse id tenes,
Ut quae ignita sunt, si per vim detineantur in loco
Alieno, cum summo erumpant impetu. CI. edepol Armini.
Nam aer et ignis lineis rectis, in caelum subuolant.
HE. Sic flammae in cavernam montis Aetnae subterraneae
Inclusae, imo fundo exaestuant, donec tandem exitum
Nactae erumpant, et globos piceo fumantes turbine
Exspirent. CI. Intelligo. HE. neque aliter, impulsi aetheris
Sonitu fulmen expressum, quondam per nubes emicat:
Ubi vi perrupit diem, flammamque concepit CI. probe,
Nam et vesica repleta aere, si displodatur, sonat.
Cae. At quo pacto ignem tu potes includere huic moli aeneae
Ibique per vim continere? HE. Facillime. Cae. dic obsecro.
HE. Igitur carbones atque aridam mater iam, et sulfura,
Et nitrum: quibus ignis per facile exscitarier potest:
Et quae cito flammam concipiunt. primo redigo in puluerem:
Qualis hic est, quem vides. Cae. Video. HE. postea in hanc machinam
Irroro, quantum sat est: et sic glandem ingero plumbeam.
Cae. Sed qua nam ratione puluerem inflammare potes: cedo.
HE. Perfacile. nam silicem lapidem huic impono rotae aereae,
Ac dentatae: quam primo instrumento hoc soleo intendere,


image: s381

Et levi attactu huius clavis dein subito remittere.
Tunc enim scintillae promicant: quae dispersum undique
Puluerem repente incendunt Cae. pro supreme Iupiter
Quae nova atque inusitata haec est species? quae industria?
Quae tanta ingenii sagacitas? CL ego certe iam minus
Regem illum admiror Salmonea: quem ferunt flammas Iovis,
Et sonitus Olympi, et non imitabile fulmen aereo
Curru simulasse. HE. at si maiores aspicias machinas,
Quid tum dicturus sis Cicero? CI. quid? num vero etiam tibi
Sunt maiora, quam hoc est, eiusmodi tormenta bellica?
HE. Phalaridis tauro maiora. Cae. proh Deum, quid audio?
HE. Id, quod res est. Cae. At quomodo possunt gestarier
In humeris, si sunt sclopeta tantae magnitudinis?
HE. Curribus solent vectari. Cae. falcatis ne, an essedis?
HE. Bigis Caesar. Cae. Obsecro te, fac operae compendium:
Et commonstra mihi tantae sclopeta magnitudinis.
HE. Quamquam sum occupatus, et hoc tempus nunc aliud postulat,
Meque alio iubet properare: tamen tibi morem geram:
Siquidem grata res erit. Cae. imo offers mihi optatissimum
Hoc beneficium. HE. heus tu, Ariovisto legato denuntia,
Ut meas interea partes in re frumentaria


image: s382

Exsequatur: atque audi, mastigiam illum, qui virgini
Obtulit vitium, in carcere iube teneri, dum illico
Redeo, Nunc tu sequere Caesar, in hoc armamentarium.
Cae. Sequor. CI. at ego vos interim hic opperiar ante ianuam.

ACTUS II. SCENA I. Cicero.

NOn expedit mihi hos sequi. nam sic timor
Prae occupaverat animum meum: uti prope
Alienata constiterim mente. o saeculum
Illud felix: quod hisce caruit machinis.
Nam si Caesar, quo tempore bellum civicum
Nobis parabat, hisce armatus machinis
Fuisset: iam pridem nihil veteris Italiae
Restaret huic aevo reliquum. Quod enim obsecro
Hoc est in illo studium armorum? qui hic amor?
Quae belli cupiditas? adhuc enim flagrat,
Ardet cupiditate triumphi. Veruntamen,
Si dicendum sit mihi, quod sentio: metus
Haec arma invenisse videtur. Cuius rei
Hanc coniecturam capio, quod postquam suum
Prope hostem nemo amplius audebat, comminus
Consistere, neque portis, facta testudine,
Succedere, et muros subruere, atque arietum
Impulsu moenia quassare: ibi demum metus
Excogitavit haec tormenta bellica.


image: s383

Sed non ausim tamen hoc Germanis dicere,
Ne me suam sibi inuidere gloriam
Existiment. quis hic autem, qui fert gradum
Huc tam magnifice, cum lauro poetica?

ACTUS II. SCENA II. Eobanus. Cicero.

Quid ergo faciam. num ne ad Caesarem quidem me conferam:
In quo uno spes omnis mihi reposita est? CI. hem Caesarem
Hic nominat, quid hoc rei? EOB. qui se mihi patronum et patrem
Fore promisit, in omni fortunae vultu: eiusne prohibear
Aditu? CI. quae haec fabula est, quod convenire Caesarem hic avet?
EOB. Quod si vetor illi de acceptis coram queritari iniuriis,
Num etiam librum, quem sacratissimo dicavi numini
Caesaris, eidem offerre non licet? quae haec contumelia est?
CI. Hominum fidem, ut cito fama de Caesare percrebruit [(transcriber); sic: percrebuit] his locis:
Cui se librum dicasse hic ait? EOB. quemuis eventum fortius
Feram, quam istum dolorem. CI. demiror, quid huic evenerit
Mali, EOB. nunc huc eo, ut per hominem idoneum viam mihi


image: s384

Parem: qua Caesari reddatur novus hic, quem scripsi, liber.
CI. Adibo. EO. quis hic togatus est qui se mihi fert obuium?
CI. Quem tu hominem solus inuestigas his locis? EOB. Idoneum,
Per quem liber hic meus reddatur Caesari. CI. Cui Caesari?
EOB. Romano. CI. at quid tibi Germano cum Caesare est negotii?
EOB. Nae plurimum: nisi enim liber ei tradatur, quem ego condidi:
Frustra suscepi omnem laborem meum. CI. quamobrem, aut quidnam spei
Habes in Caesare: cuius nomen inuisum est Germaniae?
EOB. Hoc Deus averruncet. nam mihi nomen tam augustum Caesaris
Sanctissime colitur. Quare nisi tu aditum monstres mihi,
Verbum deinceps tecum non commutavero. dixi tibi.
CI. Quid vero ages cum Caesare? EOB. mi vir, quod tua non interest,
Percontari desine. CI. Satis imperiosus es. EOB. sic mihi lubet.
CI. At nisi tu hoc primum exponas mihi, quid acturus sies
Cum Caesare: nunquam tibi eum commonstravero. dixi tibi.
EOB. Me miserum: an non tibi ante dixeram, quod hunc ei librum
Offerre cupiam? CI. Quem librum? EOB. istum quem vides: quem ego hic gero.
CI. Quod argumentum est libri? EOB. opus est poeticum, et numeris suis
Vinctum. CI. Papae, etiam Germanis est aliquid cum Musis sacris


image: s385

Commercii? EOB. Quid ni siet? CI. et suos etiam Germani habent
Poetas. EOB. quid ni habeant? CI. Latinos? EOB. scilicet. CI. tibi ne ego
Credam? EOB. pro ut lubet. nam apud nos etiam Graecos reperies
Poetas de optimo genere. CI. lege obsecro, quid scripseris.
Nam te loquentem audire vel potius videre gestio.
EOB. Arbiter Imperii genus immortale Deorum,
Caesar ave: et vultu lege carmina pauca sereno.
Nam quia me premit insontem vis dura Poetam:
Nec mihi praesidium, nec spes est rebus in arctis:
Praeter opem pater alme tuam, certumque levamen:
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
CI. Deum inmortalem quam late se extendit mea Latinitas?
Quando Lucretios, et Ennios et Pacuvios habet
Germania? Quaeso te nomen mihi memores tuum EOB. Lubet.
Neque enim me nominis mei adhuc pudet aut paenitet. CI. Cedo
Igitur. EOB. mihi nomen Eobano Hesso est: qui primus in hoc patriae
Solo, Latinis versibus Homerum exposui, et Theocritum.
CI. Homerum et Theocritum? EOB. hos ipsos dico. CI. Latinis Versibus?
EOB. Ita loquor. CI. tu Germanus? EOB. ita aio. CI. natione barbarus.


image: s386

EOB. Qui barbarus, qui eadem et una tecum linguae colloquor?
CI. Et hoc ipsum demiror Eobane. EOB. at quidnam tu hominis es, cedo:
Qui me ausis appellare barbarum? CI. scies, ubi dixero.
Sed prius scripturam inspicere volo, et videre manum tuam. EOB. inspice
Sodes. CI. o Dii, quae charta haec est? quam tenuis membranula?
Vix Eumenem credo, tam subtilem reperisse [Reg: repperisse] Pergami.
Sed unde papyrus haec, quam membrana ambit? EOB. e Germania.
CI. Quid ais? papyrum etiam profert vestra Germania? EOB. Quippini?
CI. Enimvero temporibus illis priscis, non nascebatur, nisi
In solis Aegypti palustribus locis: tantum prope
Nilum amnem: ubi aquae evagatae stagnant: et terram aestate obrutam
Tenent. EOB. apud nos vero papyrus ista non nascitur,
Sed arte conficitur. CI. etiam illic arte solebat confici.
EOB. Quomodo conficiebatur arte id, quod natura procreat?
CI. Si lubet audire, dicam tibi. EO. lubet equidem: dicas modo.
CI. Dicam: sed dicam verbis non meis, Eobane. EO. vah quibus
Ergo verbis? CI. Peritorum artificum. Nam quilibet artifex


image: s387

In arte sua eloquentissimus est. EO. Sic est. CI. nam de proeliis
Nemo memorabit melius, quam bellator: nemo de grege
Loquetur aptius, quam pastor. EO. Ita est. Sed age, dic tu interim.
CI. Papyrus, candida frutex, longitudine est cubitum decem,
Haud amplius. EOB. Sic aiunt utique CI. lateribus triangulis
Fastigiata in gracilitatem. EO. Intelligo. CI. thyrsi modo
Cacumen includens. Eo. credo sane, etsi nunquam viderim.
CI. Segminibus utrinque amputatis, capiunt longitudinem
Papyri, quae potest esse. EO. probe. [(printer); sic: ] CI. Deinde scapum dividunt,
In praetenues philyras, sed quam latissimas. intelligis?
EO. Utcunque CI. Dicam ergo clarius. EO. age dic: quoniam ausculto lubens.
CI. A thyrso, seu scapo papyri avellunt tenues bracteas,
Sive tabulas, sive plagulas, sive cutes, sive coria, sive
Ramenta, sive schedas, sive tunicas, sive quoquo nomine
Appelles. EO. nimium copiosus es [(printer); sic: , Cicero] . CI. Sine siem: dummodo [(printer); sic: modo]
Tu pervenire me sinas, quo volo. EO. age, sino: modo tu quoque


image: s388

Hoc expedias mihi quam primum: quot philyrae, seu schedae queant
Uni scapo avelli. CI. vix unquam plures, quam nicenae. EO. Et hae
Omnes ad conficiendam chartam idoneae? CI. minime omnium.
Nam quo quaequae propiores extremae cortici erunt, hoc erunt
Deteriores: et illi proximae, omnium deterrimae.
Extremum quippe papyri corium scirpo simile: ac ne quidem
Ad funes, nisi in umore utile. EO. Quid autem? ubi iam detraxerint
Tunicas? CI. Schedis supinis allinuntur transuersae schedae.
EO. Non capio. CI. Dicam apertius: aduerte animum. EO. aduerto scilicet.
CI. Quasdam schedarum avulsarum substernunt directo situ,
Perinde, ut textores stamina: quasdam autem transuerso situ
Illis superimponunt, veluti subtemina. utrum intelligis?
EO. Sic satis. CI. utrasque vero Nili aqua madentes turbida,
Coniungunt inuicem. EO. quamobrem istuc , mi vir [(printer); sic: Cicero] ? CI. quia turbidus.
Iste liquor praebet glutini vicem. EO. quid autem postea
Fit? CI. plagulas inter se iunctas praelis premunt, et humidas
Exsiccant; tum scabritiem dentibus, conchave levigant,
Aut malleo tenuant. EO. Quid si autem calamis nimia tenuitas
non sufficit? CI. ob hoc praefertur charta illa, cuius e cute


image: s389

Prima, thyrsi texuntur subtemina; et e secunda cute
Stamina. EO. sin autem lentigo insit. CI. tum uulgare glutinum
E flore pollinis feruente temperatur aqua, et parum
Aceti aspersu intergeritur: postea tenuatur malleo,
Et iterum glutino percurritur: iterumque de novo
Conserta erugatur, et extenditur charta suo malleo.
EOB. Nimis operosa fuit isthaec ratio conficiendi schedas.
CI. At huius chartae usu quam maxime constabat memoria,
Et immortalitas hominum. nam priusquam chartam Aegyptii
Invenere: in foliis palmarum scriptitavere veteres:
Et auctore Herodoto, patre historiae, Phoenices pellibus
Caprinis sunt usi: inde in libris arborum scriptum fuit.
EOB. Apud nos longe est expeditior ratio. CI. dic quomodo?
Nam lubet audire. EOB. papyrum qui confecturi sunt, hi legunt
Primum lintea: eaque per octiduum madefacta imponunt solo:
Deinde frustillatim scindunt: atque in cupas ingerunt;
Ubi computrescant. Mox putrida quaternis pistillis, rota
Versatili sursum et deorsum actis, tundunt in mortario,
Aqua repleto: eamque tusionem reiterant; postea
Vase hauriunt lintea, minutim contusa, e mortario:
Atque in cortinam, aqua calida refertam, indunt. CI. quid postea?


image: s390

Eo. Formam capiunt, craticulam quandam ferream. CI. Cuiusmodi
Craticulam? EO. Qua materiam e cortina hauriunt [(transcriber); sic: huariunt] . CI. Qui ferream
Eobane? EO. Non intelligis? quae ferramentis tenuibus
Contexta aquam transmittat, et lintea contusa retineat
Summa in superficie [(transcriber); sic: superficir] : quasi quoddam colum. CI. Quasi colum? EO. Edepol.
Nam aqua percolata relinquit in colo contusa lintea.
CI. Quid deinde fit? EO. Chartarius secundus de primi manu
Arripit: et formam in pannum villosum evacuat: mox altero
Panno imposito papyrum tegit, intelligis? CI. Ut qui poculum
Letaeum combibit. EO. Inuoluta folia pannis, uti modo
Dixi, et sibi a secundo tradita evoluit vir tertius:
Semperque pannos reddit alteri: ipse folia collocat:
Atque haec summa administrantur celeritate. CI. Quid ultra? cedo.
EO. Ubi volumina aliquot fuerint sic disposita: ibi qua
Viri validissimi sub motum praelo materiam premunt:
Dum pauca omnis decedit humiditas. CI. Quod autem est ultimum?
EO. Demum aere exsiccant suspensa: et exsiccata gluti
Percurrunt: glutinata levigant. CI. Desine; iam sat habeo.
Quia me non tam charta illectat, quam picturae elegantia:
Et Scriptoris manus. EO. Ah erras: neque enim haec manu et calamo solent
Scribi. CI. Quomodo igitur? EO. Praelo hi characteres et literae


image: s391

Apud nos, imprimuntur paginis. CI. praelo? EO. videlicet
CI. Quomodo? EOB. non aliter ac papyrus Aegyptia praelo premi
Solebat. CI. Quo pacto? EO. auscultare si vis, dicam. CI. operam hanc tibi
Dico, ac lubens. nam nihil unquam vidi, nihil audivi uspiam,
Quod comparari cum his possit. EO. sic arbitror. ausculta. CI. hoc ago,
EO. Primo omnium figuras literarum stanno fusili
Expressas, sed easdem inuersas, et desuper exstantes habent
Quemadmodum alias literae, incisae marmoribus prominent.
CI. Intelligo. EO: hae figurae literarum seiunctae inuicem
Possunt ita iungi, ut dictionem tibi constituant quamlibet.
Nam et componi inter se, et rursum possunt a se dissoluier.
CI. Quomodo componi? EO: manibus. CI. neque enim pedibus arbitror, Hercule.
EO: Dico manibus. Nam prehendi possunt. quippe columellis suis
Incumbunt affixae, et supinae, ut dixi, inuersa facie.
CI. Cuiusmodi columellis? cedo. EO. longitudine parib.
Et latitudine: ceu pedamentis quibusdam, aut perticis.
CI. Quamobrem? EO. ut apte inter se possint componi, et ne literae
In commissura illarum dehiscant inuicem. CI. Sed quomodo
Figuras istas literarum colligunt? EO. e capsulis:
Quibus singillatim [(transcriber); sic: sigillatim] figuras omnes indunt. CI. Quomodo?
EO. Secundum literarum seriem. nam quando aliquid in hos typos


image: s392

Referre volunt, eos e capsis depromunt: ac syllabas
Totasque dictiones ex typis illisce colligunt:
Et in ordinem legitimum disponunt; ac veluti milites
In aciem collocant: sed ita, ut hosti omnes tergum praebeant.
Ad extremum ubi multas, hoc positu, lineas confecerint:
Et integras operis columnas, ac latera constituerint:
Ibi demum sepimento ferreo aciem circumsaepiunt:
Itaque arcte includunt: ut ne unus quidem apex loco moverier
Possit. CI. mira memoras. EO. atque haec tamen omnia sic disposita sunt,
Ut literae inversae omnem dictionem tibi retro offerant.
CI. Sibyllae mihi videris folia describere. Verumtamen
Quid deinde fit? EO. Inclusos typos tabellae imponunt mobili,
Quasi torculari, eosque atramento oblinunt. CI. quid postea?
EO. Papyrum madefactam imponunt, et machina versatili,
Praelo submotam pressant. CI. quomodo ais? EO. pressant inquio.
Nam tunc atramentum, aeneis quod fuerat illitum typis,
Vestigia post sese relinquit in papyro. intelligis?
CI. Sic, ut qui domum apud se dimensam, atque exaedificatam animo habeat.
EO. Atque hoc modo ter mille paginae excudi quovis die
Possunt: et unico die plus operis duo praestant viri
Libris premendis, quam toto anno olim scribendis quatuor
Praestabant strenui librarii. CI. proh Iupiter pater,
Quo non acumen ingenii humani penetrat? quid uspiam
Restat generi mortalium, quod non animi solertia
Excogitarit, atque ad usum vitae accommodaverit?


image: s393

Vah Daedalos, vah Praxiteles [(transcriber); sic: Praxitiles] rudes. cedo obsecro,
Quis admirandi huius operis auctor est? EO. Quis sit alius, nisi
Germanus? CI. Ain? EO. Verum est. nam primus inuentor Moguntiae
Vixit: fatale nomen adeptus Fausti. CI. O Dii, quid nos adhuc
Cadmum miramur? quem referunt primum attulisse litteras
In Graeciam? aut quid tantopere Carmentam vatem extollimus:
Quae literarum priscarum notas ex Arcadia attulit
In Latium? EO. fuit olim, fuit illa barbaries Germaniae,
Cum feminae et viri pariter secreta litteraria
Nescirent. At hodie nostri homines artem istam libraria
Docuere Gallos, et Italos, et Hispanos, et ceteras
Omnes terrarum gentes. CI. Nunc verum experior verbum vetus,
Mente nihil prae stabilius homini, a natura, aut Deo datum.
Nam quis non intelligit inuenta animo, percepta sensibus,
Adhibitis opificum manibus, nos consecutos omnia?
EO. Haud erras, quisquis es. CI. Quaeso te praesta hoc officium mihi,
Et in officinam aliquam deducito me librariam. EO. Haud vacat
Nunc mihi: quandoquidem Caesare conuento opus est mihi, quam maturrime.
CI. At is in hoc occupatus est armamentario: neque
Iam facilis tibi erit aditus ad eum. sed dum se ille expediat, lubet
Ista videre interim, quae tu commemorasti mihi de typis:


image: s394

Postea deducam te ad Caesarem. EO. Age eamus ergo: sequere me.
Atque hem, nomen tuum ante dic mihi. CI. Perge: intus tibi dixero.

ACTUS II SCENA TERTIA. Caesar, Hermanus.

PRoh Iupiter, quanta haec ferramentorum copia? quantus hic
Muralium tormentorum numerus? HE. Nonne paratissimum hoc
Armamentarium et omni genere telorum ornatissimum?
Cae. Mehercule ut rei militaris ratio atque ordo postulat.
He. Quid autem visae sunt tibi nostrae murales phalaricae?
CAE. Quid censes Armini? harum unius vim nostrae omnes vineae,
Omnes plutei, omnes crates, omnes Romanae testudines
Non sustinuissent. nam tela his tormentis acta per decem,
Imo per centum cratium ordines possent defigier.
O ridiculas Balearidum fundas: o catapultas pretii
Nullius, si cum his compares: o balistas vilissimas.
Non hercle existimo Germanos, sine Deorum ope immortalium
Bellum gerere: qui tantae magnitudinis tormenta invenerint.
HE. Quam facile, censes, hostium phalangem quis perfregerit


image: s395

Tali falcone? Cae. Nae facillime [(transcriber); sic: facilime] . nam tali ego ariete
Maius damnum inferam, quam mille mataris, mille tragulis.
HE. Haud erras. Cae. uno ictu omnem perterruissem hostium aciem.
Nam vineas agere, aggeres iacere, turres constituere,
Easque phalangis subiectis ad hostium propugnacula
Perducere: postremo lapidum ictu muros defensoribus
Nudare; haec tum oppugnationes reddebant difficillimas.
HE. Quid vero mortaria, quibus ignem vidisti sursum iaci?
Cae. Mihi non absimili forma glandes olim fuerant, fusili
Ex argilla feruentes: et fervefacta iacula: quae in casas
Gallorum, stramentis tectas, fundis iaciebam Creticis.
HE. Quid gesa? quid cateiae? quid veruta? quid matarae? ut placent?
Cae. Supra modum. HE. quid ea, quae ad equitatum castrensem pertinent?
Cae. Antiquitus Germani nihil poterant equitatu: neque enim ei
Rei studebant. Sed quicquid poterant, copiis pedestribus
Valebant. Nam iumenta apud eos mala erant, ac deformia.
HE. At hodie validioribus iumentis utuntur, et equis
Minime strigosis: tamque laevibus, quam Veneris sit speculum:
Et insuper torosis. Cae. etiam ephippiatis? HE. scilicet.
Cae. Olim vero nihil habebatur Germanorum moribus
Inertius, nihilque turpius, quam utier ephippiis.


image: s396

HE. Eoque minus valebant equitatu, quam nunc valent.
Cae. Fortasse. HE. quin etiam variare gyros in vestrum sciunt
Morem; in rectum, aut uno flexu dextros agunt: ita orbibus
Coniunctis, ut nemo posterior sit turmis ex omnibus.
Cae. Crediderim. sed quae peditum virtus in acie est? HE. cur hoc rogas?
Cae. Quia olim singuli equites singulos ex consuetudine
Pedites habebant, quos ex omni copia delegerant
Suae salutis causa: cum his versabantur in proeliis:
Ad eos se recipiebant equites Hi, si quid erat durius,
Concurrebatn; si qui graviore accepto uulnere ex equo
Deciderant, circumsistebant: si quo prodeundum longius,
Aut celerius recipiendum: tanta erat eorum celeritas
Exercitatione, ut sublevati volucrium iubis
Equorum, cursum adaequarent. HE. etiam hodie noster pedes
Solet inter equites proeliari. Cae. Sed eadem ne, qua meis
Temporibus, animi magnitudine. HE. Imo maiori arbitror.
Nam quod praecipuum fortitudinis incitamentum est, fere
Non casus, nec fortuita conglobatio cuneum facit:
Sed familiae. atque finitimarum nationum societas.
Quippe generatim consistunt Germani in acie et proeliis.
Cae. Ego certe nisi equites, et levis armaturae olim milites
E Germanis habuissem, nunquam Aruernorum rebellium
Vicissem copias. nam illi ad munitiones hostium
Sequebantur, coniectos in fugam: nonnulli campo equis


image: s397

Relictis, fossas transibant, et transcendebant macerias:
Cum res in summo esset discrimine, Germani nobis opem
Ferebant. HE. Quid vero Galli, quid Aedui? CAE. Quid Aedui?
Magno impetu Galli primo procurrunt, audacter locum
Capiunt: neque ordines suos magnopere seruant in acie:
Rari et dispersi pugnant: is premantur, terga vertere,
Pedem referre, loco suo excedere non turpe existimant.
Quod de tironibus tamen, non de veteranis dictum volo.
HE. At Germani ordines seruant, neque a signis temerario
Ausu discedunt, neque sine gravi causa quem quisque locum
Cepit, deserit. Habent enim hoc Germani avitum et patrium,
Perstare in acie; nullum frustra telum in hostem mittere:
Nusquam procedere inconsultius, nec hostem longius
Temere in sequi, tum, si quod acceptum detrimentum siet,
Celeriter sarcire. CAE. Unum est, quod maxime scire cupio, Armini.
HE. Quidnam? CAE. Quis regnum solus obtineat in Germania.
HE. Romanus imperator, quem uulgo omnes dicunt Caesarem.
CAE. Cur Caesarem? HE. Quia huius imperii fundamenta posuit
Caesar. CAE. Is ego sum: qui Pompeio victo in acie Pharsalica,
Totius orbis terrarum potitus sum. HE. Et potire adhuc.
CAE. Gestio mehercle, famam nominis mei tanto temporum
Intervallo conservatam: et ad hanc usque aetatis memoriam


image: s398

Propagatam esse. HE. Ita est: neque enim Germani superiorem hodie
Agnoscunt Romano Caesare. CAE. Proh Iupiter quid audio?
HE. Quod verum est. CAE. Ergone Romani etiam hodie Germanis imperant?
HE. Non, sed Germani dominantur nunc Romanis. CAE. Non arbitror:
Siquidem Romanus Caesar est, ad quem summa huius respicit
Imperii. HE. Imo Germaniae unus principum est. CAE. Quomodo igitur
Romanus dicitur imperator? HE. Quomodo Romani Caesares
A debellatis Germanis se dicebant olim Germanicos:
CAE. Dic obsecro, quomodo Romani in potestatem devenerint
Germanorum? HE. Anni ab eo tempore, quo magnus ille Carolus
Imperii dignitatem ad nos Germanos armis transtulit,
Victo rebelli Desiderio, Rege quondam Insubriae,
Anni inquam, elapsi sunt septingenti octoginta quatuor.
CAE. Papae: tot annis imperium terrarum Germani obtinent.
HE. Haud paucioribus. Nam qui nunc rerum summa in Germania
Potitur, quintus et quadragesimus hic imperator est.
Ad hunc enim summa voluntate omnium septemvirum,
Imperii dignitas, adhuc patre vivo, devoluta fuit.
CAE. Hominum fidem, quae tanta rerum facta est commutatio?


image: s399

HE. Fatales sunt, Caesar, conuersiones Imperiorum. CAE. Ita est.
HE. Nam Deus est, qui stabilit, et transfert imperia: modo hos
Modo illos supremis imperii gubernaculis, et regnis admovens.
Hic res humanas pro libitu suo dispensat: hic premit,
Hic tollit, quos uult, nam solus agit libere. Cae. Dicis probe
Et vere. Nam quantum cum in omni re, tum vero maxime
In imperio fortuna possit, id meis incommodis
Egomet documento sum. HE. Habet hunc morem Deus, huius vitae arbiter,
Ut in altum hum ana tollat, quo graviore lapsu corruant.
Nam ubi res summum atti gerit fastigium, repente decidit.
Neque Assyrii, postquam Haebreis imposuissent stipendium,
Ultra ducentos et quinquaginta annos, dominatum omnium
Rerum tenuere: neque Persae post captam a Cyro principe
Babylona, diutius regnarunt, quam ducentis circiter
Annis: neque Macedones et Graeci, post superatum proelio
Darium, praefuerunt imperio terrae diutius,
Quam annis ducentis: usque dum armis victi sunt a Mummio,
Adeo magnis imperiis denegata est aevi diurnitas [Reg: diuturnitas] .
CAE. O Germanos beatos, si exterarum gentium mala,
Pro disciplina et praeceptis habere possint: ut alios
Casus inde timeant. Sed illud interim scire cuperem,
Quinam illi sint Septemuiri, quos nominaveras modo?
He. Sunt septem principes, Germaniae totius maximi,
Atque potentissimi, qui regem deligunt suffragio,
Quem rerum summae praeficiant: quales olim Lacedaemone
Fuerunt septen: Ephori. CAE. Intelligo. HE. Eundem Romanus pontifex


image: s400

Inauguratum a se salutat Augustum atque Caesarem
CAE. Qui pontifex? HE. Romanus. CAE. Quid
num maximus ille pontifex?
HE. Omnino. CAE. Praeses aruspicum? HE. Non.
CAE. Sed supremus flaminum
Dialium? HE. Nequaquam. CAE. Martialium? HE. Vah neutiquam.
CAE. Vero Quirinalium? HE. Haudquaquam. CAE.
Quis igitur? HE. Cardinalium,
Urbisque Romae summus Episcopus. CAE. Non intelligo. HE. Neque
Multum interest: quando tibi ignota est haec nostrorum religio.
CAE. Olim Germani Regem ex nobilitate sumebant. HE. Scio.
CAE. Ducem ex virtute. HE, Scio. CAE: Neque infinita quondam Regibus,
Aut libera potestas erat HE. Scio, neque hodie libera est.
CAE. Regem obseruabant principes. HE. Scio. Cae.
Principem Comites. HE. Scio.
Cae. Ut quisque princeps genere atque copiis amplissimus:
Ita plurimos [(transcriber); sic: plurmios] circum se ambactos et clientes nobiles
Habebat. He. Idem hoc etiam nostris hodie usitatum est hominibus.
Cae. Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vincier
Turpe comitatui virtutem non aequare principis.
Nam principes pugnabant olim pro laude et victoria,
Comites pro principe. HE. Hoc idem faciunt et hodie. CAE. Probe.
HE. Nam probro sum est recessisse ex acie, superstitem suo
Duci atque principi. CAE. Nullus communis olim in pace erat


image: s401

Magistratus: sed principes pagorum tunc inter suos
Suis dic ebant: HE. Idem hoc faciunt et nostro tempore principes:
Si gravior controversia inciderit, communem provocant
Ad iudicem. CAE. Quem iudicem? HE. Imperii senatum, in Nemetibus:
Quae regio totius Germaniae media habetur. CAE. Scio.
HE. Hoc in loco sacrato considunt viginti Iudices
Et quatuor: huc omnes undique, qui controversias habent,
Conveniunt, et eorum iudiciis decretisque obtemperant.

ACTUS II. SCENA IIII. Allobrox, Caesar, Hermannus.

QUE tous les diables destruissent ce meschant souldat, qui ma
Auiourdh'uy desrobe ma bourse: le traistre larron. CAE. Proh Deum
Hominumque fidem, Armini, quis Atlas ille est, qui montem gerit
Humeris. HE. Ubinam? monstra. CAE. Illic a laeva. Viden? HE. Si illum innuis,
Qui calathum gestat mercatorium, video. CAE. Illum ipsum dico, Armini.
AL. Il m'emporte dix florins: cependant quae j'estois
Couche avec sa putain. Car il m'a voulu rendre la pareille, le desloyal.


image: s402

HE. Sabaudus hic est. CAE. Ubi illa sita est regio? HE. Vah, quid rogas:
Qui tanto tempore olim in Gallia bellum administraveris?
CAE. Nullam ego gentem novi, istoc nomine: dic monen vetus, Armini.
HE. Recomminiscar: non enim mihi in promptu est: dudum excidit.
AL. Dieu conioint tousiours les semblables ensemble, moy estant
Dechasse du pays, pour quelques fautes et meschancetez
Suis contrainct de mener marchandise (ou tromperie plustost)
Car ce quae les larrons font secretement, ie le fay publiquement;
Ce qu'ils font de nuictt, ie le fay de iour. CAE. Neque facies viri, neque
Vestitus Gallum esse indicant: neque oratio tam rancida.
AL. Toutesfoys ie suis certainement fort ioyeulx, d'avoir
Si secretement bayse au lict ceste femme, qu'il meine avec soy.
HE. Quo nomine, Caesar, appellabantur Lemanni olim accolae?
CAE. Allobroges. HE. Et hic est Allobrox. nam hodie Sabaudi ea loca habent.
Quae prius Allobroges possederunt. CAE. Nihil in hoc est, Armini,
Quod Allobrogem referat: ne pileus quidem, credas mihi.
AL. Illa ravie de Flandre. Car les gendarmes ne vont en ce pays la,


image: s403

Sinon pour emmeiner les biens d'aultruy, piller les cofres
Vuider les maysons, ravir les femmes d'aultruy, et engrossir les filles et vierges.
HE. Sive Allobrogem dicas, sive Sabaudum, vir Gallicus est.
AL. Ils vont en guerre, non pas pour batailler de iour, mais de nuict.
HE. Quaeramus ex ipso cuias sit. CAE. Quaeramus sane, Armini.
AL. Meintenant ie m'en vay au marche, pour desploier
Ma marchandise: ie spere bien de recouvrer la le
Dommage, qui mest aviourd'huy advenu. Car il men faut trouver
Un qui me paye de dix aultres florins. HE. Scin quid dicat? CAE. Ego, ne
Unum quidem verbum intelligo. HE. Propius accede paululum.
AL. Ie n'ay pas doubte, qui ie nen trouve un, qui achetera de moy
Car i'ay apporte marchandise delicate. Cae. Quaeso te,
Quid dicit? HE. Delicatas apportare merces huc ait.
CAE. Proh Deum, etiamne hodie durat consuetudo haec in Gallia,
Ut Germanis suas importent inde merces? HE. durat maxime.
Nam multo cultior semper fuit Gallia, quam Germania.
CAE. Sane et meo tempore ne conferendus quidem ager Gallicus
Cum Germano fuit: neque consuetudo haec conferenda cum altera.
AL. Mais il me faut haster afin quae quelc autre ne se mette en mon lieu.


image: s404

CAE. Oratio semilatina haec videtur. HE. Sic est CAE. Obsecro,
Unde huius linguae notitiam tu comparasti. HE. Usu fere
Quotidiano, et crebra conuersatione cum exteris,
Et nostris Gallis. Nam paucos reperias hodie principes
Germaniae: qui Gallicam linguam non iam olim didicerint.
CAE. Quam linguam? HE. Gallicam. CAE. Ah toto erras caelo, mi optime Armini.
Nihil enim habet huic linguae simile lingua Gallorum vetus.
Sed age revoca hominem priusquam hinc discedat longius.
HE. Hola hola. AL. Quae veux tu? HE. Escoute. AL. Ie suis perdu; ie croy
Certainement quae ce gendarme viendra tout a cest heure.
HE. Demeure, ou ten vas tu?. AL. l'eu par fortune une putain. HE. Quae dis tu?
AL. Quae tout ce qui a este fait na point este fait par ma faute. HE. Quoy?
AL. l'ay creu quelle fust seruante. HE. Qu'avois tu fait?
AF. Ah peu de cas. HE: Quoy donc? di moy. AL. Saches quae ie n'ay pas fait
Ceci pour amour et pour ceste cause, ie te prie pour I'amour de Dieu,
Pardonne moy ceste faute: si i'en fais iamais un autre, tue moy.
Cae Quid narrat, obsecro Armini? HE. Nebulo male sibi est conscius,
Sed quidnam admiserit, nulla coniectura satis assequor.
AL. Neque dixero tibi per Iovem. Nam et ego Latina intelligo.


image: s405

HE. Amasse dicit quandam seruam. CAE. Nihil alienum a pristinis
Admisit moribus. AL. Egomet meo indicio miser, quasi
Sorex me prodo, cur non istum luod vicissim militem?
HE. Quae gringotte tu tout seul Savoyen? AL. Mon amy, di moy:
N'avons nous pas couche ceste nuict ensemble en une Taverne.
HE. Certe iamais ie ne'te uys parcy devant. AL. Helas et toy mon ami,
Nas tu pas esten en la taverne icy prochaine? HE. Nullement.
AL. Nul aussi de tes compaignons de guerre? HE. Pourquoy demandes tu
Cela? AL. Pource quon ma uvide ma bourse. HE. Quae tous les diables
T'emportent, meschant homme, qui iuges les autres selon quae tu es.
AL. Il ne peult estre quae tu n'ayes mon pillage. HE. Qu'ay ie pendart?
HE. Mon argent. HE. Va au gibet, quae tu as il y a desia long temps merite.
AL. C'est ia coustume des gendarmes,quand ils ont ravi le bien
D'aultruy, encore font ils leurs fols d'eux. HE. Marchand, ie te dis:
Si tu m'accuses de larrecin, ou moy, ou mes compaignons, ie te tueray.
AL. Or bien ie me tays, et men va. HE. Si tu es sage, mon Savoyen.


image: s406

Cae. Quid ait? aut quare iratus est illi? HE. Furti me nebulo alligat.
Cae. Furti? qui dum? HE. Loculum sibi ait, hac nocte a quodam milite
Expilatum. Cae. Non novit te, atque alium quam sis, te iudicat.
AL. Haec militaris hodie disciplina est, aliis iniuriam
Inferre, bona eripere, ad necem deverberare: et insupöer
Id gratiae sibi deposcere, quod tam clementer egerint:
Ac modo non lucro apponere, quod non occisus sies.
HE. Que iases tu? Cae. Missa isthaec faciamus: et alia ex hoc homine
Scitemur. HE. Si lubet audire hominis periuri mendaciae
Et nugas, age percontemur. nam hodie vix ullum reperias
Hominum genus mendaciloquius, nugacius, periurius,
Quam sunt mercatores eiusmodi, Cae. Percontemur tamen,
Quis homo sit. HE. Quis enim alius, nisi nequam? Cae. Sed cuias? HE. Sabaudus est.
Cae. Quaere ex ipso. HE. Quaeras tute. Cae. Vereor ut Latina intelligat.
HE. Facito periculum. Cae. Age voca illum. HE. Escoute pendart. AL. Quae veux tu?
HE. Ce grand Seigneur veult parler avec toy. AL. Quel homme es tu?
Cae. Qualis homo ego sim, rogas? AL. Ouy. HE. O l'homme effronte et impudent.
AL, Pourquoy mon soudart? HE. Est ce ainsi quae tu parles avec luy?


image: s407

AL. Qui est il? HE. Un tres grand roy. AL. Dieu te gard.
HE. O l'homme rustique. AL. Ie ne puis flatter. CAE. quid dicit, Armini?
HE. Negat se posse adulari. CAE. Si modo possit verum dicere.
HE. Mon amy, me pourrois tu dire la verite? AL. rien plus facilement.
Si tant seulement il mestoit licite de dire, ce quae me plairoit.
HE. Di donc mon marchand. AL. Il ne me plait pas. HE. Pourquoy? di le moy.
AL. Ie crain ta cruaute. HE. Ie ne suis de nature si inhumain. AL. Bien.
CAE. Ah longe alius fuit Gallorum veterum sermo. HE. Quomodo?
CAE. Propria ea lingua fuit, atque ab aliarum ferme gentium
Sermone, praeterquam a Britannorum lingua dissimilima.
Equidem decem annis totis, quibus ego bellum gessi in Gallia,
Linguam illam addiscere non potui, HE. Multo haec facilius discitur
Ab eo praesertim, qui Latinis tinctus fuerit literis.
CAE. Unde obsecro est haec nova Gallorum lingua, mi Armini?
HE. Ex variis mista linguis est haec sartago loquendi nova.
Nam dimidia eius pars a Romanis traxit primordium,


image: s408

CAE. Apparet. HE. Galli enim subacti a Romanis, ad linguam simul
Et mores se accommodarunt. CAE. est verisimile.
Nam Gallicum genus summae est solertiae, atque ad omnia
Imitanda [(transcriber); sic: Imtanda] et efficienda, quae a quoque solent tradi, aptissimum.
HE. Tum Graecula civitas Massiliensium in multis locis,
Reliquit sermonis sui vestigia. Cae. et hoc probabile est.
HE. Demum Franci occupato regno Galliae, cum copias
Duce Pharamundo Rhenum traduxissent, et praesidia
Romanorum eiecissent: filias Gallorum coniuges
Sibi acceperunt: et mores linguamque eorum cum sua
Permiscuerunt. sed fac, ut dixi, ex ipso periculum.
CAE. Heus tu: potin es latine respondere mihi quod te rogo?
AL. Ubi lubet, possum: ubi non lubet, non possum. HE. dixin hoc tibi,
Caesar, hominem esse nequam, et peioris notae? CAE. sine sit: modo
Respondeat mihi, quod rogo. AL. Quid ergo rogitas? CAE. Primum hoc mihi
Dicas volo; cuias sis. AL. Francus sum. Cae. Quid hoc est nominis?
HE. Ita Galli hodie vocantur. Cae. at olim hi populi erant Germaniae?
HE. Etiam nunc hodie sunt populi Germaniae, quos Francos nominant:
Sed Gallia nomen Franciae a Francis accepit regibus.
Qui postremi occuparunt Galliam. Cae. eho tu. AL. quid est?


image: s409

Cae. Utrum Sequanus es, an Allobrox, an Aeduus? AL. Nihil horum. Cae. Utrum
Avernus, an Lingo? AL. Haec ignota sunt hodie vocabula.
Cae. Quomodo igitur tua nominatur nunc patria AL Sabaudia.
Cae. Ubi sita est civitas isthaec? AL. Ad ripas Rhodani: ubi is e lacu
Genevensi exit. Cae. Num Geneva est? AL. Non, sed vicus proximus.
Cae. At hi populi olim dicebantur Allobroges. AL. Nomen vetus
Nescio: sed quod hodie Sabaudi dicantur, certo scio.
Cae. Olim extremum Allobrogum oppidum fuit Geneva, et proximum
Helvetiorum finibus, ad Lemanum situm. AL. Ibidem et hodie
Situm est. Cae. Pons ex oppido pertinebat ad Helvetios.
AL. Etiam hodie sunt foederati Helvetii, et cives mei.
Nam Bernates, qui pagus omnium est paene potentissimus,
Fines suos ad Rhodani ripas usque extendunt [(printer); sic: extendit] . Cae. Nemini
Dubium esse debet: nec mihi fuit unquam: quin [transcriber: Helvetii]
Totius Galliae possint perplurimum. HE. Sic autumo.
AL. Tigurinus certe pagus ultra Rhenum amnem longe suos
Promovit terminos. Cae. Etiam olim bellandi homines cupidi,
Pro multitudine incolarum, proque belli gloria,
Et fortitudine, angustos habere se fines ibi


image: s410

Arbitrabantur. HE. Credo. nam hodie quoque virtute bellica
Helvetii omnibus Gallis praestant. Cae. Quem regem habent?
AL. Gens libera est: in eadem etiam libertate nunc permanens,
Quam a maioribus acceperant. Cae. Crediderim. nam olim quoque
Nostro exercitui se opponebant; ne Romano iugo
Premerentur: uti finitimis accidisse iam tum viderant
Allobrogibus. AL. Omnes homines natura libertati student,
Et conditionem servitutis oderunt. Cae. Consentio.
HE. Nihil ne fers novi tecum e Sabaudia? AL. Nihil equidem
Certi. HE. Si certi nihil, aliquid incerti comminiscere.
AL. Mentiri non meum est. HE. Imo mercatoribus est proprium.
AL. Regem ferunt in armis esse, et bellum facturum hostibus;
Germanos auxilio accersitos a Belgis: Hispaniae
Regem magnas adducere copias in Belgium. HE. Cur obsecro?
AL. Quia metuit: ne si nova manus cum veteribus copiis
Se coniungat, minus resisti possit. HE. Nugaris probe.
Cae. Est certe Gallicae hoc consuetudinis, ut viatorem inuicem
Cogant consistere in via, vel inuitum: et cupide admodum,


image: s411

Quod quisque eorum de re quaque audierit, aut cognoverit,
Quaerant: et mercatores uulgus circumsistat in oppidis,
Quibus ex regionibus veniant, et quas ibi res cognoverint,
Pronuntiare cogant: atque his permoti rumoribus,
De summis saepe rebus consilia ineant improvidi
Homines: quorum ipsos paenitere necesse est e vestigio:
Cum incertis seruiant auditionibus et rumoribus:
Et ficta plerique ad voluntatem ipsorum respondeant.
HE. Vulgi est haec levitas, quam lex lata publice iam sustulit.
Nam Gallicanae civitates, quae suam Rem publicam
Commodius administrant, legibus sancitum istuc habent:
Si quis quid de republica a finitimis rumore aut vaga
Fama acceperit: uti ad magistratum continuo deferat:
Neu cum quo alio communicet; quod saepe homines temerarios
Atque imperitos falsis perterreri rumoribus: et ad
Facinus impelli, et de regno consilium capere cognitum est.
Cae. Sapienter factum; nam magna est temeritas mehercule, ut levem
Auditionem habeas prore comperta. Verum heus tu. AL. quid est?
Cae. Quis regnum nunc obtinet in Gallia? AL. hodie Gallis [(printer); sic: Gallus] imperat
Rex Christianissimus. Cae. Eho quid hoc est nominis, Armini?


image: s412

HE. A religionis studio Gallorum regibus est inditum.
CAE. Semper Gallorum natio dedita fuit religionibus.
Sed quamobrem Christianissimus appellatur? HE. Communis est
Gallis et Germanis Deus hodie, qui Christus dicitur:
Eumque colunt, qui Christiani nominantur. Cae. Pro Deum
Quis ergo Hesum divino cultu prosequitur in Gallia?
AE. Nos pro Heso colimus Iesum. Cae. Sed quis Mercurio facit sacra?
HE. Mercurium soli mercatores venerantur. nam hunc itinerum
Viarumque ducem [(transcriber); sic: dueem] : hunc inuentorem credunt omnium artium:
Hunc ad quaestus pecuniae, et mercaturas vim maximam
Habere arbitrantur. Cae. Ita est per Iovem Armini. HE, quorsum tu abis
Sabaude? AL. propero ad mercatum in forum, ne qua in mora mihi
Ipsi sim. Nam sat vobis pro deridiculo dudum fui.
HE. Abi in malam rem furcifer: atque audi, probam ut mercem in foro
Exponas, da operam. nam mox illic emptorem me reperies.
AL. Curabitur, saltem id des tu operam, ut nummos afferas probos.
HE. Homo mali commatis est. Cae. Ubi autem Cicero? HE. nusquam apparet. Cae. hem:
Quonam ille abiit? HE. ignoro. Cae. mirum ni se subduxerit


image: s413

In tonstrinam, aut aliquo deambulaverit. nam corpori
Curando plus iusto inseruit. HE. Fortasse. Cae. Ibo, et visam in foro,
Si forte se ad Mercurium, praesidem fori receperit.
HE. Et ego, quod manipularibus meis edicam intus, habeo:
Post eodem me recipiam: Caesar interim vale: CAE. Vale.

ACTUS III.

SCENA I. Cicero. Eobanus.

HOminum fidem Eobane: ut perculta liberis
Est Germania? EO. Numquid placet ars typographica?
CI. Oculos meos satiare non potui: intuens
Lustransque singula. nam quae haec obsecro agilitas
Manuum, qua literas e capsulis legit
Compositor? quam expedita proeli agitatio:
EO. Ego vero oculos meos satiare non queo:
Dum te Ciceronem intueor: cuius gloria,
Totum complevit orbem terrarum. CI. Ah tace.
Nam vana est, quae hoc aevo paratur gloria:
Neque inanius quicquam est, quodque in se habeat minus
Solidi, quod apprehendas, quam est studium gloriae.
EO. Dixine visurum te, quae non videras
Prius? CI. Imo vidi: et doleo, quod meo tempore
Nunc olim, haec ars non fuerit in usu inter homines.


image: s414

Nam quot putas Eobane iam superstites
Tibi libros: qui librariorum summa inopia
Interciderunt? EO. plurimos et optimos
Puto, mi Cicero. CI. et quam correctos ac bonos?
EO. Haud dubie. CI. certe enim quaeque recentissima
Correcta sunt, et emendata maxime.
EO. An vero si bibliothecam Tyrannio
Tuus hodie vellet conficere: non putas
Magnam aedibus tuis mentem hinc ire additum?
CI. Sic arbitror Eobane. EO. ac ne Graeca quidem
Bibliotheca indigeres Cicero. CI. me hercule.
Nam si fuissent olim tantae industriae
Opera, nullis ego pepercissem sumptibus.
Equidem multorum nummum bibliotheca mihi
Fuit, quam confecit meus Tyrannio.
Sed nihil erat, quod cum his posset conferrier.
EO. Quid vero operis tui volumina, ut placent?
CI. Sane optime: nisi quod lacunae displicent.
EO. Da quaeso operam, ut dum commoraris hic apud
Superos, illas lacunas librorum expleas:
Et mendas, siquae olim irrepsere, detrahas.
CI. Ah mi Eobane istuc facilius peti potest,
Quam impetrari. nanque omnem veterem memoriam,
Qua conscripsi hos libros, letaeum poculum,
Quod ante multa secula bibi, apud inferos,
Oblivione delevit. EO. Verisimile est.
CI. Proin noli istuc a me precibus contendere.
EO. A quonam igitur? CI. vel a nullo, vel a novis
Antiquis. EO. quibus antiquis et novis? utrum
Ab iis, qui plura habent antiqua vocabula,


image: s415

Quam antiqua nomismata? CI. haud intelligo quos velis,
EO. Ab iis ne, qui corrigendo libros, liberos
Non corrigunt: et qui nihil a se corrigi
Posse putant, sine aliorum contumeliis?
CI. Ehem. EO. qui verbis utuntur summa, puto,
Cavea [(printer); sic: Caula] dignis. CI. nescio sane, quos innuas.
EO. Ab iis, qui veteres emendant, et corrigunt
Auctores. nam isti de suo ingenio librum
Quemque, et lacunam omnem facile suppleverint.
CI. Nolo hercle: sed volo ut lacunas expleant,
Et mendas tollant, homines antiqui et nevi.
EO. Quinam illi? utrum hi, Marce Cicero: qui dant novos
Libros pro veteribus. CI. minime hos [(printer); sic: hoc] volo. Nam mihi
Credas Eobane: ut lethes poclum, quod bibi,
Omnem mihi ademerit memoriam: non tamen
Ita sim demens [(transcriber); sic: domens] , ut libros atque liberos
Adulterinos mihi patiar obtrudier
Pro legitimis. Malo nanque orbus vivere,
Quam pro spuriorum haberi patre. EO. consentio:
Sed nondum scio tamen, quinam illi sint novi
Et antiqui, qui libros corrigant tuos.
CI. Iam non vacat dicere: dicam alio tempore.
EO. Quid autem Sturmiana tibi praefatio?
CI. Perquam elegans. nam magna copia in hoc viro,
Et vis dicendi, liquidum sermonis genus,
Gravibusque verbis culta, et sapientissimis
Sententiis perquam polita est oratio.
EO. Quid Commentarii Volfii in tuos libros?
CI. Tersi, docti, sapientes, ut nihil supra.


image: s416

EO. Quid eiusdem Isocrates? quid item Demosthenes?
CI. Vah quid rogas? Athenae huc in Germaniam
Commigrasse mihi videntur. EO. Quid Camerarius?
CI. Hic vobis alter Varro est, alter Theocritus,
Alter Polybius, orator grandis, gravis [(transcriber); sic: graris] ,
Et copiosus: tum Poeta commodus.
EO. Quid de Philippo iudicas Melanthone?
CI. Totius hic ornamentum fuit Germaniae
In literis, in liberalibus artibus,
In optimis quibusque studiis: quae quidem
Virum bonum atque ingenuum scire condecet.
EO. Sed quid de nuper natis quaestiunculis?
CI. Nihil illis vidi infantius, nihil stolidius,
Nihil a dicendi artificio remotius.
EO. At mirifice tamen is sibimet ipsus placet,
CI. o Dii quam ineptus, quam sese ipse amans, sine
Rivali. EO. an non polita illius oratio est?
CI. Imo arida est, ieiuna est, tota elumbis est.
EO. Quid Erasmus Roterodamus? CI. librorum helluo
Isthic [Reg: istic] fuit, ingenio summo, artibus optimis,
Doctrina singulari, linguis plurimis
Instructus, tum faciendae orationis ac
Exornandae autor locupletissimus: nisi
Quod verborum delectum, non apte adhibuit,
EO. Ciceronianum illius, qui nunc denuo
Praelo editur, numquid probas? CI. probo maxime:
Tametsi quaedam sunt, quae a me dici queant
Commodius. EO. Non dubium est. Sed quidnam iudicas


image: s417

De ceteris poetis his Germaniae,
De Hutteno, Lotichio, Sabino, Posthio,
De Iunio, Utenhovio, Duza, Lipsio, [(printer); sic: ]
De Celte, Stigelio, Chytraeo, Velio, [(printer); sic: ]
Cordo, Mycillo, Schedio, Sturno, Cropacio,
Fabricio, Reusnero, atque Lauterbachio?
CI. Quid aliud iudicem: nisi quod pene ausiem
Iurare, omnes montes Germanici soli
Heliconas, Cynthos, Parnassos et prope Claros
Esse: omnes fontes Hippocrenas; tum insuper
Totum Permessum per quosdam occultos specus
Et subterranea loca se in Rhenum abdere,
Et aquas suas cum Rheni permiscere aquis;
Sicut de Arethusa in fabulis accepimus.
EO. Quid de Xylandro sentis, et Posselio?
CI. Ambos Homeri alumnos esse censeo.
EO. Quid autem de Mathae Vesebeccio,
Iuris consulto? Quid de Vigelio, meo
Populari? Quid de Schurphio, de Klingio,
Deque aliis consultis nostrae Germaniae?
CI. Eobane, si vera esset haec sententia
Quae statuit, animas, postquam semel ex corporum
Vinclis, tanquam ex carcere quodam, evolaverint,
Redire post in alia aliarum corpora:
Tum liquido ausim affirmare, veteres Scaevolas
Et Labeones, Trebatiosque et Aelios,
Hodie, migrasse in Germanorum pectora.
EO. Quid Fuxius tibi visus est, Marce Cicero?
CI. Medicum illum dicis, cuius excudit libros
Tuus iste Typographus? EO. Illum ipsum; quis visus est?
CI. Alter Cato, aut ipso Catone doctior.


image: s418

EO. Quid Crato? quid Cornarius? CI. Uterque, Hippocrates.
EO. Quid Scheccius? CI. alter Aristoteles, alter Plato.
EO. Quid Hizleri oratio de Fuxio? CI. mea.
EO. Et quid Academia haec nova? quid conuentus in
Hoc templo: quo modo frequentarunt tot viri,
Priscis imaginibus clari. atque nobiles:
Tot venerandi patres; tot praesules:
Tot sacri antistites: tot summi rhetores:
Tot homines legum, et iuris consultissimi:
Tot medici: tot mathematici: tot Musici:
Tot discipuli, genere et virtute nobiles?
CI. Ego, Eobane, mihi visus sum versarier
In medio Socratis Lycaeo, apud Atticos.
Nam qui peroravit tam splendide et dilucide,
De studiis litterariis, de literis,
De ingenuis artibus, de veterum illis scholis,
Byzantio, Athenis, Roma, Beryto, Rhodo;
Is mihi non Germanus, sed Rhodius, et
Rhodii Molonis condiscipulus visus est.
EO. Et mihi itidem. CI. iuvenes porro ipsi, de grege
Lecti, qui tam eleganter de rebus variis
Disserverunt in partem utramque. EO. quid tibi
Visi sunt, Cicero? dic obsecor. CI. quid mihi
Visi sint? in ludo educati Socratis.
EO. Quid Praetor urbanus, qui e supremo loco
Ius conferendi honorem Academicum dedit
Decano? quis tibi visus est, Marce Cicero?
CI. Quis enim alius, nisi de Trebatii, aut Scaevolae,


image: s419

Ac Scipionis posteris unus. EO. quid? an
Reliqui Scholarchae non sunt tibi visi viri
De genere nobili, et perhumani, et probi?
CI. Imo equidem. Nam esse tales uultus arguit:
Qui ianua quaedam mentis est. EO. certe viri
Sunt optimi, et studiis exculti litterariis:
Tum nominis tui amatores maximi.
CI. Utinam alloquendi ipsos mihi sit occasio.
EO. Imo est. CI. ubinam? EO. in Prytaneo urbis: ubi prandium
Nunc apponetur totius Academiae
Amplissimo senatui. CI. licet autem ibi
Adesse? EO. cui libet, et Ciceroni maxime.
CI. Gestio mehercle, Eobane, Caesarem optime.
Nam hunc quoque conuivam adesse perualem.
EO. Ubinam is est? Commonstra mihi. CI. illinc advenit.
Miror, ubi interea fuerit, quod iter hac habet.
EO. Certe equidem, si quisquam est, qui magnifico epulo,
In hac urbe excipi debet, vel Iulius
Hic Caesar inprimis debet; modo mihi prius
Hominem compellare liceat, Marce Cicero:
Quam hinc abeamus in urbis Prytaneum. CI. imo licet:
Modo non tardius illo veniamus, quam decet.
EO. Sat tempori veniemus. neque enim tam cito
Discumbitur. CI. quid autem isthic [Reg: istic] secum demurmurat?


image: s420

ACTUS III. SCENA II. Caesar, Cicero, Eobanus.

PErreptavi omne usque oppidum: Ciceronem nusquam: neque rei
Quid gerat, aut quo loco consistat, adhuc potui cognoscere.
CI. Mene hic nominat, Eobane? EO. imo te: quantum percipio auribus.
Cae. Neque invenire certum: ubinam remanserit: quave in domo.
CI. Adeamus propius. EO. adeamus. Cae. primum in foro piscario
Locum ascendi excelsum: unde prospectum caperem longissimum.
Ubi non apparet: omnes ganeas, omnes popinas,
Omnes tabernas ingredior [(printer); sic: ingrediens] ; an forte alicubi indulgeat
Genio. CI. quid? men hic in tabernis? EO. ita loquitur, me hercule.
CI. Eamus obuiam illi, Eobane. Eo. lubet. Cae. Nunc postquam spes fere
Omnis potiundi illius discedit mihi: ignoto loco
Inuestigare diutius summae arbitror dementiae.
CI. Vocabo. hem Caesar. Cae. quis me vocat?
CI. ego sum: quin ad me respicis. Cae. [(printer); sic: O Cicero,]
O Cicero, te ipsum quaerito. CI. Et ego te mihi tam opportune obuium
Fieri gaudeo. Cae. quid est? aut ubi tu tam diu latuisti? CI. ego in hunc


image: s421

Incidi hominem Germanum, unde expedire memet tam cito
Non potui, ut volui. Cae. quid hominis est? CI. me hercle vir optimus, et mihi
Amicissimus: Harminii illius popularis. Cae. hominem probo.
CI. Nam dum te careo: mihi quae iucunda ex humanitate
Alterius, et moribus accidere possunt homini, ex hoc viro
Cuncta acciderunt. Cae. hominem laudo. CI. doctum hominem videbis,
Et optimis studiis, a puero deditum: in primis tui
Desiderio flagrantem. Cae. quanam occasione: CI. Nominis
Tui fama, quae iam dudum orbem totum terrarum impulit.
Tantus enim splendor est in laude vera: tanta dignitas
In magnitudine animi et consilii: ut in obscuro loco
Latere non possit. Quare tuo tam excellenti bono
Gaude et fruere, cum fortuna atque gloria: tum moribus,
Et natura tua. Cae Recte auguraris, mi Marce Cicero:
Atque ego cum ex re ipsa magnam capio voluptatem: tum facta
Mea sic probari abs te triumpho, et gaudeo. CI. imo hic etiam
Rerum tuarum magnitudine incitatus, gloriam et
Laudem tuam approbat. Cae. quomodo? CI. magno ingenio, et virtute. nam


image: s422

Rerum tuarum studio incensus, eas mandare [(transcriber); sic: mendare] versibus
Cupit: posse arbitror: valet ingenio: habet usum maximum:
Iam pridem in isto genere literarum versatur: cupit
Satisfacere tuarum sic laudum immortalitati.
CAE. Proh Iupiter, an etiam Germani habent poetas? CI. Imo habent.
CAE. Latinos? CI. Scilicet. nam hic Hessus Romano more loquitur.
Tum, si maiorem fructum gloriae putas ex versibus
Graecis, quam Romanis te percepturum, etiam Graecos dabo.
Cae. O Dii quid audio? CI. Quid enim, nisi quod Alpes hasce Italia
Et Graecia transuolarunt. Cae. Ehem. CI. Quare hunc mi Caesar, velim
Tua omni comitate complectare, ut posthac omnia,
Quae per me possis adduci, in meos ut prompte conferas,
In unum hunc conferas: de hoc spondeo, probiorem hominem, virum
Meliorem, prudentioremque esse neminem. Cae. Quid ergo vis,
Ut praestem? CI. Huic ego neque tribunatum, neque praefecturam, neque
Ullius beneficii certum nomen peto: neque impedio quo minus,
Si tibi ita placuerit, etiam hisce eum gloriolae insignibus


image: s423

Ornes: totum denique hominem tibi trado de manu in manum.
Cae. Quod nomen illi est? CI. Eobano Hesso. Cae. Ego accipiam illum, vel tua
Causa. CI. facis profecto. quod te dignum est, optime Caesar.
EO. Dive quibus caelo Caesar te laudibus aequem?
O lux Ausoniae, spes o fidissima nostrum.
Quae tantae tenuere morae? quis Caesar ab oris
Exspectate venis? ut te mitissime Caesar,
Post varios casus, post tot discrimina rerum
Defessus video? magnis sit gratia Divis,
Auspicibus tantorum operum, quod sedibus Orci
Has voluere animas ad nostram accedere terram,
Sublimes animas: iterumque ad tarda reverti
Corpora, caelorum supera ut conuexa revisant.
Eia age magne pater, Germanis reddite terris,
Sis felix, nostrumque leves pietate laborem.
CI. Hunc optimorum versuum numerum dicit hic ex tempore.
CAE. Qualia sunt igitur quae accurate scribit? CI. quid censes? ego
Sic ea probo, ut ad veterum scriptorum laudem perveniant. CAE. probe.
CI. Et hunc non diligas? non admireris? non omni modo
Exornandum putes? CAE. imo equidem. Nam poetarum [(transcriber); sic: poeterum] ingenia
Semper grata fuere Imperatoribus. CI. et merito. nam nisi
Ad res gestas accedat lumen literarum: tum omnia


image: s424

Iacent in tenebris. Cae. demiror profecto, unde haec Germaniae
Felicitas in literis. Nam olim vita omnis Teutonum,
In studiis rerum militarium, et in venationibus:
Ab parvulis duritiei studebant, ac laboribus.
CI. Pol Caesar. si tu pro tuo, quod inspexisti, ut arbitror.
Armamentario, vidisses urbanum tabularium,
Et bibliothecam, et fabricam librorum: non iudices
Ita ut olim iudicasti, de Germanorum librariis.
Cae. Quas tu mihi bibliothecas, quae tabularia, quos librarios
Dicis Cicero? CI. Quos vidi his oculis. non enim utendos foris
Accipio. Cae. Quas fabricas mihi affers? CI. In quibus librarii
Libros excudunt praelo. Cae. Praelo? CI. Mehercle. Nam dum tu ambulas
In hoc armamentario: ego perlustravi, Eobano duce,
Librariam officinam. Cae. quam officinam? CI. quam? librariam.
Cae. Tibin ego credam? CI. Quin etiam in bibliotheca, una assedimus.
Cae. Qua bibliotheca? CI. quae in Lycaeo est. Cae. satin sanus es? CI. ita sum, ut vides.
Nam mox Academiam quoque contemplatus sum, longe optimam.
Cae. Academiam? pol tu homo, non es sani capitis, qui Academiam
Vidisse te dicas in his regionibus. CI. vidi Hercule:


image: s425

Et eam longe illi Academiae et Lycaeo praefero. Cae. Quid ais?
Tibine ego credam? CI. Sive credas, sive non: mihi hoc sat est:
Quod vidi Academiam, vidi Lycaeum, vidi Socratem,
Vidi Platonem: vidi Aristotelem:
Vidi Aelium Tuberonem: vidi Scaevolam cum Laelio.
Cae. scio; in Plutonis regia. CI. Non: sed in his locis Germanae.
Cae Virum ergo, et illis aliqua facta est a Plutone copia
Migrandi ex inferis: et lustrandi novam Germaniam?
CI. Non, per Lethen. Nam quos modo vidi Praetores quos Consules,
Hi nunquam mortui sunt; neque venere unquam ad nos inferos:
Neque unquam venturi sunt. Cae. Delirus es, et delirantibus
Me verbis obtundis. CI. Satin tu apud te es, qui quod viderim,
Vidisse me negas? Cae, At enim prius non habebo tibi fidem:
Quam ipsusmet videam istos Germanos Platones, Socrates,
Tuberones, Aelios, Trebatios: Lycaea, Academias:
Et istos, nescio quos, praetores urbanos, et consules.
CI. Quaeso te, cur adeo paruam mihi fidem habes? Cae. Quia toties
Mihi falsum memorasti, cum adhuc ambo mortalem inter homines
Aetatem degeremus, CI. At nunc quid quaeso lucri sit mihi


image: s426

Si maxime dem verba tibi: et verborum te lenocinio
Circumveniam? Cae Nihil prorsus. Ac proinde vera te loqui
Velim. EO. Vera utique dixit. Nam nos ita adhuc esse barbaros,
Ut olim fuimus, noli tu Caesar credere. CAE. Vos barbaros
Esse minime credo: quos video Latinis tinctos literis:
Sed esse Academias in Germania, id mihi non verisimile est.
EO. Unde igitur istam Latinitatem comparemus, Caesar? Cae. Ex
Italia: sicut olim veteres Itali e magna Graecia.

ACTUS III. SCENA III. Caminarius, Cicero, Caesar, Eobanus.

O Fega. Cae. Proh Deum. CI. quid est? Cae. fugimus hinc, fugiamus ocius.
Ca. O fega Cae. Vae nobis Cicero, vae nobis. Ca. O fega. CI. Hei mihi,
Quo fugiam? quo me recipiam? EO. Manete: quo fugitis viri?
Cae. Egone maneam, cui Pluto cum longa ista pertica imminet?
EO. Mane obsecro: nihil est periculi. Ca. O fega. Cae. Nihil ais esse periculi?
Ah nescis tu, nescis Eobane, quibus vapulem
Plagis quotidie: quibus aerumnis premar ab hoc pessimo


image: s427

Cacodaemone. CA. O fega. Cae. Hem non audis? hortatur nos ad fugam.
EO. Cicero quo fugitas? redi amabo. CI. si lumbos mihi frangi velim.
CA. Io spazzai hoggi duoi camini: ma non ho havuto
Tanto die mercede, quanto io ho tolto per un camino
Solo, qual' io scopai hier sera, nella questa casa.
EO. Hic Italus est. Cae. Credo: ex Auerno prodiit Campaniae.
EO. Minime; sed ex partibus Insubriae. CI. Hem, quem tu illum praedicas
Eobane? EO. Italum. CI. Videlicet ex Vesuvio ortum Campaniae
EO. Non est Campanus. CI. Siculus igitur erit, ex Aetnae faucibus.
EO. Non est Siculus. CA. O fega. Cae. Iterum nos exhortatur ad fugam.
EO. Mane obsecro. CI. quid si Vulcanus ex Lemno est Insula?
Cae. Fortassis. EO. Erratis ambo: quoniam certo isthic [Reg: istic] Italus est.
CA. Vorrai che io potessi haver anco sta sera un tal camino.
CI. Caminum nominat. Cae. Quid si Lycius sit, e Chimaere [(transcriber); sic: Chimerae]
Camino eiectus? CI. fortasse. EO. erratis: quoniam hic Insuber est.
Ca. Veramente sono madonne daben, le quale recevano


image: s428

Et trattano talmente li forestieri. perche al primo sta donna me lavo
Con laqua calda: poi me meno alle cena, lamentando
Ancora insieme, che il suo marito se nando nella
Guerra, et per quanto tempo sola la stette: da poi mene condusse
Al letto, vel qual dolcemente per tutta la notte
Sono restato. CI. quid loquitur? EO. non intelligis? CI. Non hercule.
Cae. Neque ego verbum unum capio. EO. atqui loquitur hic Italice tamen.
Cae. Italice? EO. imo Italice. Cae. Credin tu Cicero? CI. quidnam credam ego?
Cae. Hunc Italice loqui. CI. minime istoc crediderim: nisi tu putas
Idem esse loqui Italice, quod Sarmatice. Cae. age, subauscultemus.
Ca. Non e adunque alcun dubbio, che ritornando il suo
Marito della guerra, trovera un fanciulleto.
Ma che face io? per che lascio le mei faccende? o fega.
CI. Aueo scire, quid hominis sit. Cae. Revoca illum Eobane priusquam hinc eat.
EO. Ausculta un poco spazzacamin, i ho di dimandarti una cosa.
Ca. Dio vi salua signor mio. Cae. quid dicit? EO. Salutem mihi. Cae. salutem?
EO. Imo Cae. quaere ex ipso cuias sit? EO [(transcriber); sic: EH] . da chi luogo sei ti?
Ca. Io son un huomo daben, di Milano: un buono viro.


image: s429

EO. Scin Marce, quid dicat? CI. De uno bono viro loquitur. EO. eum
Se nominat: et Mediolano oriundum se praedicat. CI. Papae.
Quid audio? huncne tu Caesar pro cive agnoscis iam tuo?
Cae. Quo cive? CI. Mediolanensi. Cae Si cives illi Vesuvium,
Et Aetnam pro domibus habent; tum Mediolanensem esse eum
Credam. Nam quaeso te Eobane, unde haec illi fuligo siet?
EO. Unde? e caminis Germanorum, quos isti homines Italici.
Perpurgant. Cae Vix habeo fidem dictis tuis. EO. certe Italus est.
CI. Obsecro te non ludificas nos? EO. non equidem. Cae. Scitare ex eo:
An non sit Siculus. EO. Sei ti un Siculo? Ca. Signor no.
Cae. Sed Lemnius? EO. Sei ti della isola Lemno? Ca. Misser no;
Ma sono un Milanese: et misser padre, e l'avolo sono stati
Cittadini di Bergamasco [(transcriber); sic: Bergomasco] : poi ambi duoi miei
Bisavoli furono spazzacamini. CI quid iam dicit obsecro?
EO. Mediolanensem se esse dicit; maiores suos
E valle Vegetia fuisse. CI. Ehem quam pannis obsitus
Est? EO. Sic omnes sunt vallis Vegetiae cives. CI. Dic obsecro,


image: s430

Quaenam haec armatura eius est? quid sibi vult ista pertica?
EO. Hoc longo sarmento caminorum oppugnat fuliginem:
Hoc rutrum, gladius illi est, quo picearum sordes dissecat:
Hoc panniculo utitur pro galea. Cae. proh Deum atque hominum fidem,
Quae rerum facta est interea mutatio: dum ego Italicas
Terras deserui? EO. nae maxima. CI. num falsum tibi
Dixisse adhuc videor, Caesar, de Germanorum Academiis:
Unde illi comparent suam Latinitatem sibi hodie?
Cae. Non iam videris falsa locutus. Atque utinam Cicero, nihil
Mihi unquam dixisses mendacius, quam quod dixti prius.
EO. At enim si tu Caesar videre cupis, quod ante cupieras:
Faxo ego, ut uno in loco hos omnes, quos Cicero dixit Laelios,
Et Scaevolas, et Tuberones, et Socrates, cum Academia
Videas in Prytanaeo. Cae. nihil malim edepol, Eobane. CI. abeamus hinc
Caesar: nam ego istum hominem non possum aspicere. Eon redactam
Italiae famam? eon redisse rem Romanam: ut Italici
Homines caminos Germanorum expurgent: et tam barbare


image: s431

Loquantur, ut ipsorum linguam neuter nostrum capere queat.
EO, Noli tumultuari Cicero. Non enim ita cum ceteris
Italiae populis comparatum est. nam hae faeces sunt Italiae,
Et Italorum excrementa potius, quam Itali. CI. istuc placet.
EO. Habent Itali urbes magnificas: habent viros doctissimos:
Habent Muretos, Sadoletos, Bembos, Sigonios; habent
Manutios: quos si tu audires Latina verba proloqui,
Nihil valerent Cornificii apud te, nihil Hortensii.
CI. Oh gestio me hercule: sed unde hic sermo linguae barbarae
Inolevit? EO. Ex Gothis [Orig: Gottis] et Longobardis, qui Italiam
Vastarunt: et multis annis imperium in ea tenuere.
CI. Intelligo. Ca. se ti non vuoi altro, io mene partiro. EO. va alla forca.
Cae. Sed Martia Roma, utrum ne adhuc stat incolumis? EO. non admodum.
Nam vos met ipsos in ea iam minus agnoscetis, quam in barbara
Lingua. Cae. quamobrem? EO. quia toties vastata fuit ab exteris,
Et barbaris gentibus. Cae. at sunt tamen in Italia milites
Armis exercitati. EO. sunt sane; neque multum gentibus
Aliis quibusuis cedunt. Cae. Laudo me hercule. sed qui duces,
Quae civitates, quantae in armis; quo numero hominum valent?


image: s432

EO. Dies unus ad narrandum mihi non erit satis. Cae. credo hercule.
CI. Quod mihi videtur optimum factu, id dicam. Cae. dic, ut lubet.
CI. Eamus hinc in Prytanaeum: priusquam accumbant hospites.
Cae. Lubet. CI ibi erit, et huic narrandi, et nobis auscultandi locus.
Cae. Lubet. CI. simul coeptos sermones, quos importuno suo
Clamore interturbavit furuus, et fuligine obsitus
Iste caminarius: nos ibi epulantes continuabimus.
Cae. Placet. EO. Et ego librum hunc, quem scripsi de Caesaribus Germanicis,
Et rebus, quas gessere, si lubet, simul recitavero.
Cae. Lubet. Sed ubi Mercurius cum virgula? CI. eho: quorsum Mercurii
Opus sit virgula? Cae. ut ea nobis praeeat, et viam indicet.
EO. Alium hic ducem viarum habemus. Cae. quemnam? EO. qui cum argenteo
Sceptro praeire solet. Viatorem ipsum prisci nominant.
CI. Eum ne dicis, qui in conuentu Academico hospites modo
Locabat? EO. eum ipsum. CI. at iste non immerito dicetur etiam
Locarius, vel dissignator. EO. quamobrem Cicero? CI. quia locum
Dissignat hospitibus. EO. recte: et propterea nihil vobis opus
Mercurio. nam qui alios locat; vos quoque locabit hospites.


image: s433

Cae. Imo Mercurio nobis est opus. Quoniam ille non modo
Vias potest praemonstrare aliis: sed etiam lyra sua
Totum exhilarare conuivium. EO. aderunt nostrates Musici.
Cae. Vix crediderim. EO. imo plurimi, et longe omnium suavissimi.
Cae. At Mercurium hunc [(transcriber); sic: hune] , noster herus addidit nobis interpretem.
EO. Qui interpretem? cum nemo tamen hic indigeat interprete:
Ubi omnes loquimur eadem lingua? CI. quid ais? eadem nos loqui
Lingua: ubi Germanae mulieres: quibus cum hic caluus Iulius
Verba lubens copularet: nihil omnino Latine intelligunt.
Cae. Et ubi Latina nemo loquitur, nisi qui didicit in schola.
CI. Et ubi Itali sic verba effutiunt: ut malint negligi,
Quam posse intelligi. Cae. Et ubi Galli semilatina proferunt,
Tanta linguae volubilitate, ut vix percipias syllabam.
CI. Galli? Cae. sic audivi, modo rediens ex armamentario.
EO. Agite, ut uultis. Cae. certe, sine Mercurio, perito interprete,
Ego tam magnificum, et opiparum epulum non constitui accedere.
CI. Neque ego, per Plutonem. Cae. neque consultum, per Proserpinam.


image: s434

CI. Ubi autem substitit Mercurius? Cae. expectat nos in foro;
Unde modo digressus sum. Nam ibi praeest illatis mercibus.
EO. At illac transeundum: si velimus Prytanaeum ingredi.
CI. Poterimus ne ergo illum illo in loco prehendere? EO. nae facillime.
CI. Cur non imus igitur? EO. in me nihil morae est. CI. neque in me quicquam erit.
Cae. Eamus omnes. CI. ego vero lubens. EO. et ego lubentius,
Mi Cicero, quam Lubentia. Cae. sequere me Eobane. EO. age, te sequor.

ACTUS IIII. SCENA IV. Allobrox, Hermanus.

SIquis furinum forum dicat, nomen dederit loco
Huic aptissimum: tot enim fures insidias hic [(transcriber); sic: hie] meis
Mercibus parant, ut Argus si sim, qui totus fuit
Oculeus, satis mihi non possim cavere a furibus.
Hoc adeo Latine vobis exponendum censui,
Ut plerique intelligant, quanto hic sim cum periculo.
HE. Manipularibus quod edicendum erat, edixi ordine.
Nunc proviso, quid venum exponant Mercatores meis
Militibus. AL. redit miles: praeda haec mea est, quam portat hic


image: s435

In loculo. HE. Numerari iussi singulis stipendium.
AL. Hic homo meus est: argentum habet: eum admordere nunc lubet:
Dum recens est, dum calet. HE. plerique prodigunt sua
In merces peregrinas, in luxum muliebrem. AL sic decet:
Nam secus si fiat, mihi fame moriendum erit: improbi
Me ditant, boni viri me pauperant: augent meam
Rem mali: damno mihi sunt populi strenui: pigri
Atque inertes usui sunt. HE. sed eccum Sabaudum. AL. age
Inuitabo eum voce solita ad mercaturam meam.
Spero his mercimoniis posse animum illius tetricum
Expugnare: ne rursus tantopere in me desaeviat.
Crama crama. HE. quid nam mercimonii Sabaude habes?
AL Hic omnes voluptates, omnes venustates nitent.
HE. Loricas ne venum exponis? AL. manuleatas si petis,
En tibi. HE. nolo has: sed volo ferreas. AL. non habeo ferreas.
HE. Sed machaeras attulisti et cultros. AL. Argentea
Vagina clausos. HE. nolo hos. sed ferreas volo
Laminas; volo enses, lanceas, machaeras, ocreas,
Hastas: nihil horum attulisti? AL. vah, num tu me ita iudicas
Insanire? HE. sed galeas? AL. minime, nisi has holosericas:
Quibus in proelium Veneris itur. HE. quid ais? AL. galeas tibi
Vendam holosericas. ecquid placet tibi hoc amiculum:
Haec vitta aurea: haec armilla: hoc purpureum redimiculum?
HE. Hoc illud nimirum, quod animos evertit militum:


image: s436

Quod virtutem abolet veteris nostrae Germaniae:
Postquam opum populator luxus, condocefecit inertiam.
Neque sic Romana olim stravit Hannibalem potentia:
Ut Capuanae deliciae fregerunt animos militum.
Ubi enim vino, luxuria, scortis, et lustris omnibus
Marcescunt mentes: ibi vis abit vigorque: ibi corporum
Animorumque dilabuntur robora: ibi virtus; ibi
Militaris disciplina: ibi fama exacti temporis;
Ibi futuri spes exstinguitur. AL. quin tu vestem hanc tibi
Stragulam emis. HE. Maiores nostri pellibus ferarum, et his
Renonum tegumentis utebantur: ibi sagum omnibus
Fibula, aut si deerat, spina consertum. AL. rude saeculum
Tunc erat, et nullus Germanis cultus per commercia.
HE. Ideoque omnium fotissimi Germani ac Teutones:
Quando adhuc illi a cultu provinciae longissime
Aberant: minimeque ad eos mercatores saepe e Gallia
Commeabant; atque ea, quae ad animos effeminandos
Pertinent, importabant. Nam ad quos est mercatoribus
Aditus, horum animi relanguescunt: virtus remittitur.
AL. Ah quaeso te miles, abstine ab his damnosis vocibus:
Nocet oratio haec gulae tuae, nostrisque mercibus.
Non placet aliquid piperis mercari, aut aliquid saccari,
Quo cibos tibi condias? HE. Hoc vero est illud alterum,
Quod virtutem abolet, veteris nostrae Germaniae.
Nam olim quoque Romanae militiae virtus elanguit:
Postquam luxuriae peregrinae origo, ab Asio exercitu
Fuit in urbem inuecta: et psaltriae, atque sambucistriae, et
Conuivalia ludionum oblectamenta tum addita


image: s437

Epulis: epulaeque ipsae et cura, et sumptibus adpararier
Coeptae maioribus: ubi cocus, antiquis vilissimum
Mancipium, aestimatione et usu, in precio iam suo
Esse: et quod ministerium fuerat, ars coepta haberier.
AL. Crama, crama: hoc optimum est crocum: mercare hoc Zingiber.
HE. Ubi sunt hodie: qui Vendos, qui Herulos, qui Hunnos, qui Saxones,
Bello perdomuere? qui imperium hoc armis victricibus
Constituere? ubi sunt Arminii? ubi sunt Magni Caroli,
Magni Othones, Magni Henrici, Magni Friderici duces?
AL. Crama, crama. hanc armillam paruo pretio vendam tibi.
HE. Num tu feminam me arbitrare esse? AL. non: sed feminae
Pulchrae amatorem. Hoc peplum non licitari lubet tibi?
HE. Proh Deum, quae haec contumelia; sic me esse huic risui?
AL. At decem noctes poteris peplo hoc emere a meretriculae.
HE. Hominem verberonem: quid ego emam mihi? AL. noctes decem
Unico peplo. HE. heus, ubi vos estis manipulares mei?
Inicite dudum manicas huic mastigiae. AL. Quamobrem?
HE. Ducite hinc in carcerem; si nolit vos sequi, rapite


image: s438

Sublimem. AL. quid commerui? HE. patibulum. AL. quamobrem obsecro?
HE. Quid rogas? merces infers peregrinas Germaniae,
Quibus eneruantur animi, languescit virtus bellica.
Cessatin? quadrupedem istum mercatorem constringite:
Perniciem iuventutis: pestem veteris Germaniae.
AL. Obsecro te miles. HE. frustra me obsecras: constringite [(transcriber); sic: eonstringite] ;
Omnium, quas affert, mercium sit vobis sectio.
AL. Obsecro, si quis misericordiae locus relinquitur,
Ne necesse habeam ultimum ad supplicium progredi. HE. foras
Rapite sublimem: deverberate fustibus ad necem.
AL. O mi Mercuri, fer opem mihi mercatori propitiam.

ACTUS III. SCENA V. Mercurius. Allobrox. Hermannus.

QUis me huc evocat, e tam splendido, et lauto conuivio?
AL. Ego miser mercator, et terque quaterque misere miser:
Prohibe contumeliam huius militis immanissimi:
ME. Heus vos, quin omittitis hunc ilicet. HE. At ego vinctum volo.


image: s439

ME. Quid fecit? HE. Vah quid rogas? merces peregrinas inuehit,
Piper, et saccharum [(transcriber); sic: sacccarum] , et ficos: et purpuram, et holosericum:
Armillas item, et peplum, et pretiosam sindonem: quibus
Mercibus corrumpitur Germania, marcet bellicum
Studium languet disciplina militaris: ducite.
ME. Minime istuc fieri decet. Nam nullam culpam sustinet
Mercator; quando bonis rebus adeo utuntur male,
Qui illas emptitant. HE. Imo: si enim nullas hic inferat
Merces, luxui administras: nemo eas emeret, scio.
ME. Heus ferocule, responde mihi, quod te rogo. HE. quid rogas
Chlamydate? ME. an virtus bellica Germaniae, solo pipere
Saccharoque relanguescit? HE. etiam aliis rebus plurimis.
ME. Idem et ego reor. Nam quae maior est pestis Germaniae,
Quam gulae studium, quam crapulae, quam temulentiae?
HE. Non nego. ME. at vinosius nihil est hodie, quam milites,
Nostrique equites. HE. non equidem nego. ME. quin tu ergo eadem opera
Vites exscindis, more Lycurgi. Nam excisis vitibus,
Praecides occasionem temulentiae. quid enim?
Annon omnis aetas immodico vino corrumpitur?
An non istam vinosam vitam valetudo mala


image: s440

Persequitur? annon iuvenum corpora fluxa sunt:
Ut nihil mors mutatura videatur? HE. non falleris.
ME. Equidem Germanos hodie reperias, praeclaro loco
Natos, qui cubitum prius nun quam abeunt, quam sint ebrii:
Nec surgunt, nisi crapulosi: nec quicquam inceptant operum,
Nisi poti. HE. Novi sane aliquos combibones eiusmodi.
ME. Qui cyathos possunt vacuare amplissimos, hi maximam
Nunc inter suos laudem ferunt. HE. Non inficias eo.
ME. Sobrium e cena desurgere, in turpissimis habent.
HE. At nihilo melius consultum rebus est Germanicis.
ME. Militis generosi est, posse famem, posse sitim fortiter
Sustinere. at quales hi videntur in acie milites,
Qui vix unam horam, nedum diem, sine vino vivere
Possunt? ac nisi tu lagenam imponas humeris armigeri,
Quamcunque in partem illos deduxeris, occumbent siti.
HE. Non placent hi milites. ME. primum igitur vestrae crapulae
Quaeras remedium; post alias merces pelle e patria.
HE. Sane istuc facere meditor: viamque quaero commodam.
Nam veterem reparare disciplinam dudum cogito:
Et luxum caruere, et leges ferre sumptuarias.
ME. Interim hunc dimitte, et ne quam homini inseras iniuriam.
HE. Age dimitto. ME. at ego revertor hinc intro ad conuivium.


image: s441

ACTUS IIII. SCENA VI. Hermannus.

SIC erit post omnibus, qui peregrinas huc afferent
Delicias, gulae, et luxus ministras. Nam si quem in foro
Mercatorem, cum istis mercimoniis deprehendero:
Auribus hunc desectis, aut oculis effossis, hinc domum
Ad suos remittam: ut reliquis documento sit: et novae
Poenae magnitudine alios post omnes perterreat.
Sin huc redeat, igni atque omnibus tormentis opprimam.
Nec minori supplicio afficiam: quicunque mercem ab his
Emerit. Si enim Lacedaemonii multarunt militem
Morte, quod panno peregrino scutum exornaverat:
Quam poenam merentur Germani: qui tamquam Aesopici
Graculi, colorem imitantur nationum omnium.
Sed puto de hac sat meos praemonitos esse milites.
Nunc ibo, ut furcifero huic, qui puellam rapuit e domo hac
Impubem, hodie centuriata habeam capitis comitia.
Vos vero ne expectetis me, dum hac domum redeam via.


image: s442

ACTUS V.

SCENA I. Pluto.

Stygia palude huc exeo, e furuae Proserpinae regnis:
Ciceronem et Caesarem passim inuestigo: nusquam tamen illos
Locorum invenio: quartus hic mensis nobis abiit: ex quo
Infernas deseruere sedes, mea tamen voluntate,
Meoque permissu. Namque ubi desiderio flagrare illos
Animadverti, visendi Teutonum gentem, et novas urbes:
Tandem longorum votorum ambos illos compotes feci.
Nunc quaeritando aliquas perlustravi Germaniae terras:
An forte conspicer; nimis metuo: ne manium arcana
Mortalibus prodant: et aliquid damni dent meo regno.
Nimis insipiens fui, qui hanc illis fecerim potestatem:
Mercurii suaviloquentia, ut assentirem, huc me impulit stultum.
Haud facile quisquam hoc impetrabit a me in posterum. Verum
Percommode accidit, ut Turnesium audiverim vatem;
Qui Genesi Caesaris inspecta, mihi commonstravit ex astris
Et caeli positu, quibus illum in locis siem reperturus.
Namque augures habeo; qui multo certius mihi incerta
Praesagiunt: quam ego aliis olim ex Tripode Apollinis dixi.
Etenim Tiresias noster, interpres divum: qui numina, qui lauros,
Qui Tripodas Phoebi novit, qui volucrum mirabiles linguas


image: s443

Sentit: qui siderum cursus, et Solis, ac vias Lunae
Obseruat: hic Tiresias praedicere [(transcriber); sic: praedicerc] potest, quid hic cuique
Euenturum, et quo quisque fato natus sit: quibus terris
Bellum immineat: quibus locis futurum incendium: quando
Ventura pestis; qui Reges morituri, aut Principes: et quo
Die: quae caeli per totum annum temperies futura. Hic est,
Qui quae neque facta sunt, neque item futura sunt, tamen novit:
Quid Iupiter in animo habeat, novit; quid Iuno Iovi in aurem
Sit fabulata, novit; neque enim Turnesios latet quicquam.
Vah pereat Moses, pereat Esaias, pereat Hieremias,
Pereat Solomo; et quicunque alii hanc divinandi facultatem
Tam alto supercilio despiciunt. Ego nulla arte divinos
Honores consecutus sum, quam cum futura praenosse
Me dicerem, et hominibus oracula ederem. Proinde omnes
Nunc neruos ingenii intendo, ut superi meos iterum vates,
Meos hariolos audiant: et sacros augures Christi
Illius, qui meus atrox hostis est, negligant. Nam ubi pluris,
Fiunt responsa haruspicum de, nescio quo, trigono igneo:
Quam quae praescripta sunt hominibus, sacrato Dei verbo:
Ibi meo consulitur honori, ibi stabilitur meum regnum.
Tum n: homines securi obdormiscunt, in aurem utramvis: aut
Inani turbati metu, hariolorum fulgura ex pelui
Plus pertimescunt, quam Dei caeleste fulmen: hoc quaero.


image: s444

Verum de his hactenus. Nam mihi sat est, quod optimi vatis
Tiresiae (is n. sit cae cus licet: apud inferos tamen caeca
Et obscura aperit) Tiresiae inquam vatis indicio certus
Sum factus, de Cicerone et Caesare, quis in aedibus potent.
Itaque Aeacus praemisit huc quendam e meis fratribus: qui illos
Reducat. Nam sic Caesarem poetis commodare aures,
Non apparet vero consultum sedibus mei regni.
Ego poetas volo adulari, assentari civibus nostris:
Volo laudare illos culpanda: et rursus culpare laudanda.
Hoc si faxint poetae, praemium a nobis merebuntur,
Et grati erunt deinceps Satanici consortibus regni.
Sin pergant veritatem effari: et allatrare virtutes
Plutonis: et increpare meorum flagitia seruorum:
Faxo, ut vicissim vires experiantur nunc meas isti
[Gap: Greek text] poetae. Nam pro veritate una,
Quam dicunt illi: ego per meos satellites regeram centum
Mendacia in illos; ne beneficium non foeneratum post
Dicant. Nunc autem: postquam et ille non redit: ipsemet solus,
Huc venio, eos quaesitum: et eccum, quem quaero, meum fratrem.


image: s445

ACTUS V. SCE: [Abbr.: Scena] II. Caminarius, Pluto.

O Fega. PL. Quid clamitat hic furvus furcifer?
CA. Vengga il cancaro, a quel hoste, con la sua
Massara; la qual sel' havera una panzza grande: io
Saro nella colpa. Pl. Hem carnifex quid murmurat?
CA. Benche sono brutti, niente, dimeno non potria
Mai amar questa creatura sozza, et sporca, la quale
Ha cosi una bocca grandissima, la guancia
Secca, denti poi guasti, et muffiti. PL. Vide
Obsecro, quid ocium faciat. Hic iussus est
Inuestigare Ciceronem atque Caesarem:
Nullumque ab hoc labore tempus uspiam
Intermittere; ne quo se illi subducerent.
At immemor officii sui Satyrum hic agit.
CA. Al giorno spazzio li camini
Sporci: li piu belli nella notte: l' altri
Nettano ad giorno libelli, poi alla
Notte scopano li brutti. pfui il camino
Di questa massare e pur horribile: niente
Di manco il suo amator' e un gentil huomo.
PL. Heus furcifer quid tecum solus murmuras?
Non iussus es, ut tu Caesarem modo quaereres:
Et Ciceronem his locis: ubi conuivium agitant?
CA. Io non intendo il Latino, parla alla Taliana.
PL. Quid nebulo? num latina non intelligis?
CA. Io [(transcriber); sic: Ia] , no so, chi ti sei: ne anchora chi ti parle.


image: s446

PL. Ah mio fratello no sai ti, chi io sia.
CA. In verita no so nente. PL. Ti era messo dicercar in
Questa paese il magnifico Tullio, et poi
Il Caesare d' Italia. CA. Che mi importa?
PL. Che? non' stimiti te faccende del inferno?
CA. O Santa Maria, mantenga me. PL. o fratello
Da chi lugo e venuta a ti' sta religione nova?
CA. Son io il tuo fratello? va via appicarti;
Io sono un Spazzacamino, ti sei il diabolo.
PL. Guardati di gratia nel specchio: et vede
Chi fra noi sia piu negro. CA. pfu diabolo
Va al bordello; se ti non uvoi, ch' io
Con questa stanga, battia la tua schiena,
PL. Deceptus sum; furiae ultrices te hodie anguibus
Suis castigent Tiresia: qui me viam
Meliorem non docueris. Sed nisi me oculi
Fallunt, video Mercurium egredientem foras.


image: s447

ACTUS V. SCENA III. Mercurius, Pluto.

NImis laute administravi munus meum:
Adeoque curavi me molliter hodie:
Ut nunquam a antehac vixerim delicatius.
PL. Hem Mercuri salue. Me. At tu Pluto male peri.
PL. Istuc facio, et tua quidem ope potissimum.
Me. Quamobrem? PL. qui tua me blandiloquentia
Huc impuleris, ut Ciceroni atque Caesari
Potestatem ad superos redeundi fecerim.
Nam quartum mensem iam absunt domo mea,
Neque redeunt: ut iusseram: Et per Tartarum
Subuereor, ut illecti vitae dulcedine,
Reverti ad Orcum nolint, Ita quae maximo
Per me labore parta sunt, haec pessimis
Per te rursum a me abducuntur fallaciis.
Me. Ah Pluto, nescis tu, nescis quibus in locis
Interea substiterimus. PL Nescio per Stygem:
Eoque plus irascor, quod quae tu geras
Ego nesciam. Me. at ego dicam nunc tibi, ut scias.
Primo omnium nobis appositum est prandium,
Opiparum, sumptuosum, planeque dubium,
Vicena fercula missu quolibet: cibi
Quis pascerentur oculi, quam pulcherrimi:
Bellaria multo lautissima: nihil supra.


image: s448

PL. Ergo culinae detinebat te sapor,
Et ferculorum nidor: quantum intelligo.
ME. Videlicet: placenta, liba, cuppediae.
Inprimis vero citharae, sambucae, lyrae,
Chelyes, clarisonae tibiae, organa Musica;
Concentus Harmonicus sex vocum, et plurium.
Quid tibi ego multa dicam? in caelis esse mihi
Visus sum, non versari in terra inter homines.
PL. Haec res erat, quae me duabus pinguibus
Multaret praedis, Cicerone atque Caesare.
Heu me miserum, qui verbis tuis habui fidem:
Et opimam hanc praedam e manibus dimisi meis.
Nimirum hac arte res infernae promovent.
Me. Noli nimium stomachari Pluto feruide:
Nam de praeda quid actum sit nescis. Pl. age,
Age vero mitto praedam amissam, Mercuri.
Damni quantum afferat mora tua, sodes vide.
Nam primum innumerae venerunt ex Italia
Animae, ex Hispania, nec non ex Gallia,
Germania, finitimisque regionibus.
Inprimis vero, e Turcia, atque Persia:
Ubi frater Mahometes colitur pro Deo.
Atque hae miserae animae, dum tuus caduceus
Cessat, ad Orcum non veniunt: interea Charon
Pene otiosus in ripa amnis desidet.
Deinde bellum instauratur, quam maximum.
Nam Belgicos in armis esse milites:
Omnem iuventutem, omnes aetatis gravis,
In quibus aliquid consilii et dignitatis est,
Ad arma prosilire tristissíma; duces,


image: s449

Ac principes, qui eodem iure, legibus
Utuntur, dissentire inter se plurimum:
Hic ad nus rumor affertur quotidie.
Praeterea Tiresias et Astrologi mei,
Ex igneo trigono bellum nuntiant,
Crudele: quod toti immineat GErmaniae,
Ab Amurathe Hunc aiunt legatos mittere
Viennam, qui iubeant, et se, suaque omnia
In Turcici Imperii fidem permittere:
Dare obsides, et imperata facere. Ego
Charontem iussi veterem cymbam reficere,
Duasque novas parare naviculas sibi,
Totidemque contos. nam una navis non erit
Satis, tot caesis transuehendis hominibus.
Quid verbis opus est? si Mathematici fidem
Merentur, mundus ultra quinque annos nequit
Durare. hoc adeo illi e trigono flammeo
Vaticinantur, ita ut iussi sunt, et spiritu
Meo afflati. Nam sicut olim orbis aqueo
Trigono periit, submersus diluvii aquis:
Ita altero hoc trigono, qui flammeus erit,
Igni peribit, et solutis orbium
Compagibus, antiquum repetent omnia chaos:
Omnia concurrent, cum sideribus sidera:
Pontum ignea petent astra; terra extendere
Iam nolet littora, excutietque fretum: diem
Sibi Luna poscet, Sol noctem: Contraria
Fratri soror: sorori frater: denique
Tota orbis machina disturbabit sua faedera.
Quae tu omnia cum scias vera esse: (non enim


image: s450

Frustra auguria et caeli positum, quidque innuant
Venturi sidera, in Aegypto olim didiceras.)
Nihilo minus otioso destertis animo,
Et crapulae indulges, curasque cuticulam:
Neque id in loco sat tuto; neque nobis commodo
Apud poetam, nostris benevolum hostibus.
Me. Bono animo es. PL. qui possum? Me. facillime. Pl. cedo.
Me. Primo omnium, quam tu praedam amissam putas,
Ea tibi salua est atque integra. PL. dicA, quomodo.
Me. Ambos a prandio reduxi ad inferos.
PL. Sic factum? Me. dictum factumque puta. PL. Euge optime.
ME. Deinde tantum animarum una, cum Caesare
Ac Cicerone, numerum adduxi, quantum tribus,
Aut quatuor diebus transuehat Charon.
PL. Laudo: optime. ME. Praeterea mihi duos caduceos
Paravi ad illud bellum, quod nunc imminet:
Ut nulla in parte desim vestris commodis.
PL. Quid ergo moramur hic frustra diutius?
ME. Eamus. Vos si placuit fabula, plaudite.

FINIS.


image: s451

LECTORI PIO ET AEQUO SAlutem.

HAbes hic, pie et amice lector, toties et tot amicorum literis a me efflagitatam Comoediam [(transcriber); sic: Comaediam] , Iulium; in qua fabula siquid tibi displicuerit, non mirabor: mirabor autem, siquid placuerit, aut etiam placere potuerit. Nam si argumenti genus considerem, video multos multa desi deraturos. Aliis enim videbor in laudibus Germaniae, fuisse nimius: aliis exiguus, aut certe modicus: praesertim ubi tot sunt illustres Germaniae heroes, qui singuli debuissent nominari: ut multi iudicabunt. Ego vero, ut hisce primo respondeam, non proposui mihi omnes Germanos, laude dignos, in hac Comoedia laudare. Quomodo enim hoc fieri potuisset? Sed satis mihi fuit per Eobanum Hessum, omnes intelligere viros literatos: sicut per Herminium omnes Harminii similes, in repub. et re militari claros homines. Quod siquos nominatim celebravi, nolim id ita a me accipi: quasi ceteros ego negligam, aut contemnam, quos non nomino. Omnes enim Hermanos, et omnes Eobanos, id est, omnes Germaniae cives sapientes, pios, literatos et fortes amo, colo et veneror; voloque huius animi mei, hanc Comoediam [(transcriber); sic: Comaediam] testem et quasi quoddam sempiternum monumentum ad omnem posteritatem extare. Quod autem multa tibi displicebunt, sicut metuo: quaeso te, tribuas id temporum potius culpae, quam meae voluntati. Nam quo anno haec a me scripta est Comoedia, eodem erant res meae adeo afflictae, adeo tragicae: ut animus meus ad quiduis potius meditandum,


image: s452

quam ad scribendam Comoediam fuerit longe accommodatior. Turcis enim, non Christianis, deploranda fuit tum vita mea: quemadmodum te docuit Epistola quaedam mea, nuper Patavii excusa, una cum quatuor Panegyricis de victoria Sarmatica. Nam quid obsecro potuisset mihi evenire calamitosius, quam quod optime ab aliis dicta, et optime a repetita, fuerunt pessime depravata calumniando: et quidem ab iis hominibus; qui cum eam fortunam, in qua me videbant, mihi inuiderent; neque tamen causam haberent opprimendi me, arripuere eam occasionem: cuius nunc ipsos merito pudet, piget et paenitet? Quid acerbius mihi accidere potuisset: quam me opprimi in eadem causa, ab iis: qui, cum defendere me deberent, hinc occasionem sum serunt: ut et me, quem ipsi oderant immerentem: et omnes meas Comoedias: et meas in Virgilium, Horatium et Persium scriptas paraphrases, et meum Latinum Aristophanem, meumque Latinum Callimachum, et meos libros, de arte Grammatica, atque Rhetorica confectos, possent radicitus exstirpare? Ita enim suis libris, et suae auctoritati quam optime consultum putabant. Nolo iam de illis dicere: qui cum opera mea fuissent in negotio, satis noto usi, post [Gap: Greek text] accusarunt: quasi alieni quippiam a meo officio commisissem: quod publicus Academiae professor vitia taxassem, in publica oratione. Et quam tu putas acerbum mihi fuisse: quod Ecclesiae Magdeburgensis minister triginta mendacia aduersus me publice scripsit: et publico scripto omnem totius Germaniae nobilitatem, aduersus me unum, atque immerentem ausus est concitare? Carmina secessum scribentis, et otia quaerunt. Ego vero, cum hanc meditarer Comoediam [(transcriber); sic: Comaediam] : tam procul abfui ab


image: s453

otio, quam prope tum affui negotio. Quare nihil prorsus mirabor, si tibi in hac Comoedia [(transcriber); sic: Comaedia] non satisfecero. Est enim cum in omni scripturae genere: tum in primis in Comico, fortuna scenica valde dubia: propterea quod nulla res sub Sole sit tam difficilis, quam scribere Comoediam [(transcriber); sic: Comaediam] : quae quidem summorum et solide doctorum hominem applausum mereatur. Atque haec causa est, quod ex tanto veterum Comicorum numero, tam pauci hodie supersunt: nempe unus ex Graecis Aristophanes, et duo Ex Latinis, Plautus et Terentius. Et quoties explosus est curn sua Hecyra Terentius? et quis ille Terentius? nonne Afer ille, cui Romae educato, Latina lingua fuit materna: et quam homines nobilissimi in scribendis Comoediis [(transcriber); sic: Comaediis] adiutarunt: non autem oppugnarunt? Quod si tamen intellexero, tibi non omnia displicuisse, quae hic afferimus: dabitur a nobis opera: ut propediem habeas meliora, atque emendatiora.

Interim vale: et da novo Poetae crescendi copiam. Argentorati. Idib. Novemb. Anno 1584.