Operum poeticorum pars scenicaMachine-readable textFrischlin, NikodemusFrischlin, NikodemusXML version, markup prototype, December 1999BorkenhagenmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/frisc6frischlinscenica.htmlfris001.jpgfrischlinscenica.xmlfrisc6/jpghtmlStraßburg: Jobin, 1585.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
23 Sept 2003Ruediger Niehlmarkupmarkup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check09 July 2004Angela ReinthalmarkupMorpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.NICODEMI
FRISCHLINIHILDEGARDIS
magna.
Cum Privilegio Caesario.
Apud Bernhardum Iobinum.
M. D. LXXXV.
NOBILISSIMIS,
AC PRUDENTISSIMIS,
AMPLISSIMISQUE VIRIS: NORIBERGAE, URBIS IMPERIALIS,
Consulibus et senatoribus: Dominis suis
observandissimis, S. P. D.
Nicodemus Frischlinus.
QUotiescunque de vastitate Liburniae atque Hungariae
cogito (cogito autem quotidie) non possum non toto
animo ingemiscere. Ubi enim regnum fuit quondam
florentissimum: ubi urbes pulcherrimae:
ubi arces munitissimae: ubi agri fertilissimi: ubi prata amoenissima: ubi vineae cultissimae: ibi nunc sunt urbium et arcium
cadavera: ibi loca silvestria: ibi tesca: ibi
lamae: ibi paludes: ibi vastae solitudines:
ibi omnia spinis et sentibus obsita. Et quis
hominum sit tam corneis fibris: qui cum
istam regnorum vastitatem aspiciat, sibi
a lacrumis temperare possit? Non enim
eo cum hoste bellum gerunt Liburni atque
Hungari: qui regna constituat: qui urbes
et arces instauret: qui Res pub. in urbibus,
praesidio legum et juris communiat: qui
agros, qui prata, qui vineas conseruet: sed
cum eo hoste belligerant, qui regna evertit: qui urbes et arces diripit: qui Res pub.
bene constitutas destruit: qui agros, qui
prata, qui vineas vastat: qui omnia sibi ad
versa, longissime latissimeque diruit ac
dissipat. Nam exustis agris, abductis in servitutem colonis: vastatis circum circa agris: quid reliqui habere possunt, quo se
defendant, urbes cinctae moenibus, aut arces, altissimis impositae montibus: quas
ille hostis intactas relinquit? Felices nos,
et terque quaterque beatos: qui ab eiusmodi incursionibus hostium immanissimorum tuti sumus: qui extra teli jactum
sumus: qui iisdem periculis expositi non
sumus: quibus Hungari et Croatae quotidie conflictantur. Fuit equidem et illud
aliquando tempus, quo consimilis fere
Germaniae fuit vastitas: immensae locorum
solitudines: nullae urbes: nulla oppida: nullae arces. Nam ab eo demum tempore: quo
Carolus Magnus, Romani Imperii dignitatem ad Germanos transtulit, coepit patria nostra caput efferre. Tum enim terre
quae prius jacuerant, incultae, coeptae sunt
coli: tum deduci coloniae, ubi nulli ante
habitabant homines: tum condi urbes amplissimae, arces munitissime, vici pulcherrimi: tum fundari monasteria: constitui
Episcopatus; tum Germania nostra ad eum
splendorem, in quo nunc promicat, sensim paulatimque progredi. Felices nos, inquam, felices: si bona nostra intelligamus,
et alienis periculis sapere discamus: felices, si Deo gratis simus, quod is per Carolum Magnum, patriam nostram tot amplissimis ornamentis auxit: atque ad hoc summum dignitatis fastigium evexit: felices,
si illorum hominum, quos tam iniquo premi jugo videmus, nos quoque misereamur: felices, si nostris opibus, nostroque
auxilio illorum infortunia, et casus ad versos sublevemus.
Nam tua res agitur; paries cum proximus ardet:Et neglecta solent incendia sumere vires.
Quapropter orandus est Deus ille, qui
transfert imperia, et stabilit regna: ut is patriae nostre dignitatem conseruet, et Imperatorum ac Regum principumque consilia regat: et mentem ipsis at quae animum
Carolinum addat: ne hostem ipsi latius
grassari patiantur. Tam enim facile est Deo
excitare huic saeculo aliquem Carolum:
quam facile est eidem hoc Germaniae solum
aequare solo Croatico. Sed quorsum ista?
dicet aliquis. Eo nimirum, ut intelligatis,
viri Nobilissimi atque amplissimi, non frustra a me insertas esse Caroli Magni res bellicas huic Comoediae: quae alias domesticum casum eiusdem continet. Quia enim constat nobis, quod Magnus ille Carolus, rebus maximis gestis, hanc Imperii Germanici dignitatem constituit: et quod Hildegardis, uxor eius, filia Hiltebrandi, Suevorum Ducis: monasterium condidit, in Alemannia amplissimum: ut esset sempiternum monumentum domestici huius casus: ideo cogitemus, diligenter ac sedulo
nobis in id elaborandum, ut his tanis Imperii ornamentis, per Carolum Magnum
ac quisitis, nos recte utamur, ac perfruamur. Nam, ut cum poeta loquar.
Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:Casus inest illic, hic erit artis opus.
Quod autem vobis potissimum vestraeque Reipub. hanc Hildegardim commendare et consecrare volui: effecit non
modo nominis vestri splendor, sed etiam
Reipub. vestrae summa dignitas. Nam a
parvis initiis progressa urbs vestra, ad eam
amplitudinem excrevit, ut non modo semet ab aliorum dominatu liberarit: sed
alias quoque urbes suo dominio subjecerit. Et quot sunt familiae in urbe vestra
quas ad dignitatem equestrem evexit Henricus septimus? quot illius nepos Carolus quartus? quot huius filius Sigismundus? tres fortissimi Impp: e regum Bohemicorum stirpe procreati? Ac tametsi nulla est totius Germaniae civitas: quae vel populosior sit, vel artificum operibus illustrior: quam haec vestra: tamen in tanta
hominum frequentia, eam adhibetis justitiam, eam aequitatem omnibus et singulis: ut nemo civium de illata sibi a vobis iniuria merito possit conqueri. Quid hoc
loco dicam de vestra Academia: quam vos maximis sumptibus Altorfii, quae una est civitatum vestrarum, nuper ante paucos
annos condidistis: atque etiamnum liberaliter et benigne conseruatis? Sed praeter
haec, quae commemoravi, quae testata sunt et illustria: sunt alia multa Reipub. vestrae
ornamenta: quae vix verbis possum exequi. Conradus Celtes, primus Germaniae poeta, cum multas urbes Germaniae perlustrasset: in unius Norimbergae tantam pervenit admirationem: ut de ea peculiarem
librum confecerit. Et quid Eobanus Hessus? Annon ille etiam luculento carmine
laudes vestras mirifice concelebravit? Nihil dicam de aliis compluribus: quorum
ingenia vestre virtutes exercuerunt. Satis
est mihi, quod meus Iulius redivivus, Norimbergam veteri Corintho exaequare non
dubitat. Quod si haec commemoratio vobis grata est: quam ex primo percipietis
Romano Imperatore, Iulio Caesare: grata
sit etiam vobis haec Hildegardis, quae primi Germanorum Caesaris uxor fuit. Quam
ne jure civitatis vestre prohibeatis, ipsamet a vobis suppliciter petit: vosque
omnes et singulos, cum tota urbe, divinae
protectioni et sempiterne Angelorum custodiae commendat. Argentorati.
Nonis Novemb. Anno. 1584.LECTORI PIO S.
ETsi fabulae non est dissimile argumentum: quod huc tractamus: quandoquidem alii auctores, qui de Caroli Magni rebus gestis vita et morte scripserunt, nihil de hac re memorant: tamen,
quia veterum monasteriorum annalibus fidem derogare, est temerarii hominis:
nolui ego haec pro commentitiis, et omnino fabulosis hactenus agnoscere. Nam
multa concurrunt, quae mihi narrationem verisimilem possent reddere. Constat
enim ex historia Rheginonis, Sigeberti, Lamberti, Eginhardi, Cuspiniani, Stumpfii et aliorum Regem Carolum anno Christi 772. celebratis Wormatiae Comitiis, primum bellum fecisse Saxonibus,
idola illorum evertisse, et munitissimum castellum Heresburgum destruxisse. Constat eundem, sequente anno, a Pontifice
Adriano in Italiam aduersus Desiderium Regem Longobardicum evocatum fuisse: ipsumque cum exercitu in Italiam ingressum, obsedisse Papiam, ubi nobilem postea
Academiam, quae etiamnum hodie floret, constituit. Constat illis ipsis temporibus
Hermingardin, alteram uxorem, quam ego puto Hildegardin nominatam fuisse: non sine magna matris Berthae indignatione, repudiatam esse. Constat Hildegardin anno eodem Monasterium Campidonense incohasse: idque sequenti anno 774. a Carolo Magno confirmatum
fuisse. Etsi autem in hac Comoedia Eberthalius octavi belli Saxonici historiam,
quadam anticipatione recitat: tamen quia scenae tantummodo hac ratione inseruire volui, neminem fore arbitror: qui me
propterea reprehensurus sit. Talandum ex concubina natum fuisse Pipino crediderim: cum Bertha uxor Pipini Regis, et
CarolomanniCarolique Magni mater, anno demum 783. tribus circiter mensibus post Hildegardim e vita discesserit.
Quod si quis mecum de fide Historica rixari voluerit: eum ego ad annales Campidonenses remittam, qui contradicentem, facilius, quam ego, confutabunt.
Quantum vero ad personam Caroli Magni, in hoc theatro scenico attinet: velim censores et Momos magnopere oratos: ut Theodosii et Eudociae exemplum
admodum conforme huic, probe considerent. Nam iste Imperator e re longe
minori suspicionem corruptae uxoris concepit: quae nisi fuga salutem quaesivisset,
nihilo mitius cum ea, quam cum Hildegardi, actum fuisset. Legant etiam, quid
Othoni tertio in re uxoria acciderit: et
quam praecipiti iudicio Comitem quendam Lodronensem, falsi criminis apud
se accusatum, non aliter ac IosephumPotiphar, condemnaverit, et capite etiam
multaverit: ipsam quoque adulteram uxorem, tandem deprehensam, igni exanimaverit. Vale lector: et
studium meum proba.
RUBERTUS A STOZINGENNICODEmo Frischlino, S.
VAtes optime, et omnium virorumDisertissime, quos solum paternumPotens Suevia, procreavit unquam.Quod me doctiloquis tuis libellisDonast tribus, et referre quondamNitar, et meritas habere grates.Hildgardis vehementer, ut polita est:Sic linguae nitido Rebecca cultuPraestat: nec gravitate, nec lepore ceditVerborum (egregium decus) SUSANNA.Quantus Prisciades brevi futurusDoctis saepius a viris cupitus?Me certe usque adeo tui libelliIuvant, ut violas, rosasque vernasTanti non faciam, aut suave odorosFlores irrigui hortuli et venusti.Non ver purpureum mihi tam amoenum estPost noctes hiemis ferae atque tristis:Non optatior aureus mihi est SolPost imbres gelidos, nigrasque nubes:Sed nec frondiferum nemus, sub aestuDum Canicula nos fatigat ardens.Ergo orna patriam, bonasque Musas,Frischlini unanimi, et venusti amiciNomen perpetuis manebit annis.
EPIGRAMMA M. HENRICI WELLINGIITubingensis.
TArdum dicere forsitan PoetamAudebis, bone Lector, omnibusqueFrischlinum male devovere diris:Tanto tempore qui domi moreturPromissam tibi saepe Priscianum.Dictis pollicitam fidem nec addat.Sed tardum cave dixeris Poetam,Qui bis quinque diebus HildegardinAbsoluit, calamoque praepeditoPermultis aliis simul gerendis.Dudum Prisciadae manum addidissetSupremam: misi et improbi laboresEt pene Herculei virum tenerent,Queis domi, inque Schola, forisque semperDistrictus fuit hactenus: morarePaulisper, quasi Prodromum HildegardinMittit: Prisciades statim sequetur:Quo si tu poteris tenere lectoRisum, stipes eris pigerque truncus.Lector interea valeto, tardumFrischlinum et cave dixeris Poetam
Aliud, M. Hieronymi Megiseri Iunioris Stuccardiani.
PRisciades, Hildegardis, Susanna, Rebecca:(Nostri Poetae fabulae)Indoctos. innocentes, matronas, nurus:Docet, iubet, uult, instruit:Rite loqui: mala ferre pie: thalamumque tueri:Virisque caste nubere.Tu quisquis ergo Lector hasce perlegisNostri Poetae fabulas:Barbariem vita: bene fer mala: ius cole lecti:Moresque castos dilige.
In Iulium Redivivum Hieronymus Arconatus LeorinusINcluta quid patriis Germania possit in armis,Quantumque praestet artium scientia,Sat res ipsa docet, fama volitante per orbem:Nam cui parum sit nota virtus Teutonum?Hoc agit insigni studio Frischlinus in istoPereleganti (Iuppiter) poemate,Quam sit mira, docet rerum variatio: linguaRomana nescit ecce gens loqui sua.Martius ille animus, dextra illa inuicta virorumEffeminato desierunt ocio.Iulius et Cicero redivivi saecula iureMirantur ista, gaudet at Germania.
CL. V. Nicodemo Frischlino
praeceptori Iacobus Agricola discip: salutem.
NON sic errore exacto laetatus UlyssesCum tetigit charae litora Dulichiae:Quanta ego sub tacita percepi gaudia mente,Praemia quod Christo summa favente refers.Cum Laterana gravem Comitem te nuncupet aula,Cum liceat Regum munus obire tibi.Felix, o nimium felix Frischline poeta,Quem tanto cumulat Caesar honore sacer.O vatem excultum te, o terque quaterque beatumAmbrosio cuius nectare vena fluit.Nam tibi fatidicus donat sua carmina Phoebus,Aoniamque libens Calliopeia lyram,Scimus ad ingenuas cum te fert impetus artes,Ingenii currant flumina quanta tui.Unde tot exiguo bene natos tempore fetus,In lucem exponis carminis arte libros.Et te livor edax licet atro carpere denteSustineat: tamen hoc dignus honore venis.Quis non miretur, vel Momo iudice carmenQuo rite inuicti Caesaris acta canis?An non laudetur Comoedia culta Rebeccae,Quam socco Ausonio non sine laude ligas.Wirtembergensem thalamum quod carmine dicis,A sera nomen posteritate feres.Ecquid inest, Frischline tuo sub vertice Pallas?Tam bene, tam scite, quod canis omne canis.Pars (mihi crede) tui libitinam maxima vicit,Ingeniosa mori te monumenta vetant.Illa nec annorum series, et temporis actiVis mala, nec Boreas, nec premet imber edax.Sed vivent, vati famam tribuentque perennem,Quam poterunt nulli post abolere dies.O tua quam cupidis praecepta hic auribus hausi,O quanto huc veni captus amore tui:Nam tua discipulis mens est assueta iuvandis:In quorum numero me precor esse velis.Scribere plura libet, sed seria vestra iocosoCarmine ne turbem: Culte poeta vale.HILDEGARDIS
MAGNA.
ARGUMENTUM M. HIEronymi Megiseri.
Acrostich marked typographically in originalHildgardim fratri Carolus rex mandat, etIus regni, abiens in bellum aduersus Saxones.Libidine hunc sed percitum nefaria,Dolis regina mox ineludit carceri:Emittit aduentante eundem Carolo.Graves is innocenti feminae creatApud maritum turbas: huic lorariosRex eruant ut oculos iratus iubet:Disturbat hos aduentus Fraedebergii:Isti oculos, ereptos cani, Regi afferunt.Sed Romam abit Regina, et ibi feliciterMedicam artem exercet: cum Talandus interimAmisso visu, illam ignotam supplex rogatGnaviter, et sanatur probe: innocentiaNota huius Regi fit, redit hinc in gratiam:At Talandus in exilium iuste pellitur.
PROLOGUS.
POeta vos ad venandum inuitat hodieIn hoc theatro scenico Nam bestiasProducturum se ait, ferasque plurimas:Eas ut obseruetis, orat maxime.Nam hoc studio scit vos oblectari impendioCum sit solenne fortibus viris opus.Et belli quasi praeludium, venatio.Haec sylua est Arduenna vetustissima Belgii:In qua lupus TalandusHildegardim ovemPersequitur: eam Leo, maritus CarolusHodie canibus vorandam dat Lorariis:Heram deplorat cerva Rosina Podmica:Talando vulpes abblanditur Benzelo.Illas eripiet ursus Fraedebergius:Contectis in fugam canibus rapidissimis.Hunc Urus Eberthalius multabit cornibus.Ludebertus, taurus est: leonem qui impetetA fronte et calcibus. Quaeso date mihi operam.Si quem magis aucupium delectet, huic avesProducemus itidem, ut sylvestres bestias.Nam mox Talandus ex lupo fit milvius,Qui rostro Hildegardim columbam verberat.Turtur Rosina gemit, larus hiat Benzelo.At rex aquila erit, qui columbam supprimet,Et pessimis miseram deplumabit modis.Inde aduolabunt corui, qui oculos eruant:Verum columbam falco FraedebergiusA coruis liberat. Ad extremum, ubi iam lupusAb ove, a columba erit sanatus milvius,Iungetur ovi leo, aquilae columba: sed lupusEt milvius poenam luent gravissimam.Feram si quam prodire videbis foetidam,Eam Poeta vos uult aversarier.Vulpecularum caudas scindi postulat,Lupos castrari; iram Leonum concitamLeniri verbis, non incendere vos iubet.Accipitri et milvio retia vos tendereVult, quia nocent hae volucres plurimum.Aues vos esse praecipit, quae turturesAtque columbas defendant, protegant, alant:Coruos, laros et similes e cavea arceant.Hoc praemonitos voluit. quod reliquum est, iam deinOculis venaturam facite, aucupium auribus.
Personae Dramatis.
Hildegardis, Regina.
Rosina, virgo Badmana.
Eberthalius, Aulae magister.
Carolus M. Rex Francorum.
Ludobertus, Antistes regius.
Talandus, frater Caroli.
Benzelo, parasitus.
Lorarii.
Fredebergius, eques auratus.
ACTUS PRIMI. Scena I.
Hildegardis, Rosina.Senarii Iambici.CUrate, quae intus iusseram, ut fiant probeEt diligenter: neminem intromittite:Aulas et ostia undiquaque occludite:Foribus repagula, vestes, pessula obdite:Ne quis per rimam introspectet, operam date.Tu sequere me Rosina. RO. sequor. HI. Me miseram. RO heraQuid est? HI. an unquam contumeliosiusCuiquam facta sit iniuria, quam haec est mihi?RO. Quid istuc Regina? HI. quod ego nunquam credidiFore, ut hoc scelus ille posset animum inducere,Tam grande perpetrare, tamque nefarium.RO. Quinam homo? HI. vae mihi miserae: quid credas iam, aut cuiCredas? RO. quid hoc rei est? HI. tantum in quemquam scelusCadere? RO. in quemnam? HI. mori me malim pessimoLetho, quam non ulciscar hanc iniuriam.Sed interim, dum mihi poenas dat, res eoRedit, ut neque retinendi illius copiam,Neque dimittendi habeam, et plane, quod dicitur,Lupum auribus teneam. RO. quid istuc est? HI. ah, ah,RO. Obsecro te, istuc quicquid est, fac me ut sciam:Ne retice, ne verere, crede inquam mihi:Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.HI. Non est opus prolatu, hoc percontarierDesiste RO. qua de causa? HI. ut ne id fiat palam.RO. Ita me Christus amet: haud propterea te rogo,Ut proferam, sed ut tacita mecum doleam.HI. Novi istuc, neque eo dixeram: quod de fideTua et taciturnitate, quas in te sitasEsse intellexi virtutes, quicquam ambigam.Nam scio, fidelis quam sis mihi, prae ceteris.RO. Quin tu ergo, quicquid est, id indicas mihi.HI. Ita faciam, neque te caelabo hoc amplius:Ausculta. RO. istuc facio. HI. TalandumCaroliRegis germanum nostin? RO. quidni noverim?Nam qui nothus omnibus est, qui ignotus sit mihi?Sed eum longo iam nusquam vidi tempore:Nam morbo detineri passim creditur.HI. Ah non est ita. RO. non? HI. non sane. RO. ubi is ergo est, hera?HI. Hic intus in hoc inclusus latet ergastulo.RO Quid is fecit? HI. quid ille fecerit, rogas?Quem neque pudet quicquam, neque metuit hominumQuemquam, neque legem se senere ullam putat.RO. Quamobrem? HI. scies: ausculta modo. nam rem tibiOmnem concredere, et in tuam committereFidem certum est. RO. audacter. HI. postquam CarolusRex et dominus meus ad bellum profectus est,Talandum hunc quasi magistrum et custodem mihiReliquit. RO. ovi lupum opinor. HI. tace sis, audies.Diebus aliquot, ita ut sit, gessit rem beneEt graviter: primus in foro, atque in curia,Primus, ubi rebus impendebatur operaDivinis, postremus in epulis et lectulo.Enimvero spectatum et cognitum satisPutabam, et magnum exemplum continentiae:Et mihi congratulabar. RO. neque id iniuria.HI, Verum paulo post factus quasi alius, animumTotum immutavi penitus: negligere sacra,Contemnere doctos, aspernari supplices,Monitores repudiare, studiis obsequiAdolescentum, sectari scorta, crapulaeEt genio indulgere, haec illi vita unica,Hoc studium, hi mores homini. RO. quid fit denique?HI. Quid fiat? est parasitus quidem, Benzelo,Homo nequam, lurco, ganeo, confidens, catus.Qui: Deus illi meliorem mentem suggerat.RO. Quid is fecit? HI. domum omnem scortis per viamFecit, coquos conduxit, delicias novas,Nova voluptatum genera invenit. RO. hem scelus.HI. Quid verbis opus est? totas noctes et dies,Commisso quodam quasi Cyclopum proelio,Una cum illo potare coepit. RO. proh Deum,An ille sui generis, et regii statusRationem non habuit? HI. nullam prorsus. RO. ehem.HI. Tum autem filiam habuit parasitus. RO. Iam nunc scio,Amare Talandus occepit. HI. scin quam? vide,Quo evadat, postquam cupiditate mala semelDevinxit animum, ad me recta pergit, rogat,Obsecrat: ut mei copiam sibi faciam.RO. Quis homo? HI. Talandus germanus Regis mei.RO. Hominum fidem. HI. mane: nondum audisti, quod estGravissimum. RO. an quicquam vero est etiam amplius?HI. Vero amplius. Nam postquam me nego: neque eumAequum aio facere, qui me uxorem censeatEsse usurariam: coepit instare acrius:Et quod plerique omnes faciunt libidinePerciti, homo caeco nostri amore insaniens,Niti assiduo in vetita, negata persequi:Neque locum, neque tempus amori remittere.Quid hoc, inquam Talande. quaeres, quae malumTe furiae, aut intemperiae agitant? tun fratriamUt uxoris habeas loco? ecquid te pudet?Ego te affinem meum dici tantisper volo,Dum quod te dignum est facies: sed si id non facis:Ego, quod in te sit facere dignum, invenero,Nulla adeo ex re istuc sit, nisi ex nimio ocio.Pater id aetatis non amori operam dabat,Nec frater Carolus: nam LongobardicamAlter repressit gentem: alter Aquitanicam.Uterque gloriam armis belli repperit.Quid verbis opus haec illi dicens saepius.Rosina, feci animi prope ut incertus foret,Pudorin an amori obsequeretur magis.RO. Miror, quorsum evadat tua tandem oratio?HI. Interim ubicunque erat illi spatium solitudinis,Ut colloqui mecum una posset: ah meaTu, perii, sine te amplectar, sine te exosculer.RO. Non tu haec Reginae matri? HI. ne verbum quidem.RO. Quamobrem? HI. quia socrum turbare nolui:Quam aegerrime laturam hoc flagitium probeSciebam: sed sine me pervenire, quo volo.Ubi meam pudicitiam me tutari satisNon posse intelligo: coepi aegrotum animum leniterTractare: hem, tibi si maxime annuere velim,Num tu licere speras facere istuc palam?Haudquaquam hodie, inquit, ego istuc committam tibi:Quin me potius in cellam aliquam concluseroTecum: id tutissimum est RO. At tibi Deus maleFaxit, Talande, pro isthac, ut demeritus es, Audacia. Sed perge, ut coepisti, loqui.HI. Postremo ad id res rediit, homo aestuansAmore, haec audiendo magis incensus est.Putavit me, quae vellet, serio obsequi.RO. Quid deinde fit? EI. diebus sane pauculisPost ipsum solum sola seduco foras,In quoddam conclave retro, in aedibus ultimis,Quod triplici praemunitum fuerat ostio:Huc intro latus lectulus. RO. quid ais, hera?HI. Ut ad pauca redeam: proco me addo comitem,Prehendo manu: duco placide: confabulor:Irrito. Ut mox ad tertium deinde ostiumPeruentum est, homo morae impatiens, sui immemor,Praecurrit: et in interiorem partem domusIrrumpit. RO. quid tu illic? HI. dicam, tace, audies.Ut primum occasio data est, ego relicta tumForis ante cubile, celeriter prehendo ostium,Recludo, pessulum obdo, abeo. RO. hominum fidem.Ut lepide commenta es doctum, et catum dolum?Miror, qui istuc tibi in mentem venerit, hera.HI Qui venerit? quando alia pudicitiae meaeTutandae nulla fuit ratio? Sed interimNescis tu, in quanto sim metu. RO. quonam metu.HI. Quid enim germanus Regis est, res haec diuCelari non potest. Nam ut primum is redieritDomum, de fratre interrogabit protinus:Quid ei dictura sum? RO. quid enim, nisi res quod est?HI. Grave hoc erit mihi. Nam creare periculumVitae et capitis ei, qui genere est proximus,Inhumanum et nimis atrox videtur. RO. quid igitur?Vin tu videri ei fecisse iniuriam?HI. Minime omnium. Sed volo animum eius, qui modoOmni lascivia et luxuria diffluit,Retundi, redigi, ut quo se vortat, nesciat.RO. Consilium hoc mihi placet. HI. nam illum perfido animo,Et perquam scelerato esse, res ipsa indicat.Nunc hoc palam si proferatur, sat scio,Ille inficias ibit: mea vita, et fama heri,In dubium veniet. Quapropter, mea Rosula,Quoquo pacto celato opus est. RO. recte mones:Et mihi sententia est eadem. HI. modo tu beneDissimulare ut possis, RO. egon? imo optume.Sed hic quis est? HI. ubinam? RO. chlamydatus huc proculQui tam celerem celeriter fert gradum. HI. mane.
ACTUS PRIMI. Scena II.
Eberthalius, Hildegardis, Rosina.Septenarii Trochaici Catalectici.DI boni, boni quid porto? quot laetas res maximas,Quot triumphos, quot opes opiparas, praelargas, dapsiles,Quot pompas, quot opportunitates mecum huc affero?HI. Proh Deum, quem hominem venientem conspicor? quid hoc rei?EB. Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, suo patriNunquam nuntium aeque lepidum apportavit, quam nunc egoReginae Hildegardi apporto. Ita plenus eo spei bonae:Itaque onustum pectus affero laetitia atque gaudio.HI. Estne hic meus Eberthalius, magister aulicus? RO. ipsus est.HI. Haud alius est: agnosco signum in clypeo. RO. quod signum, hera?HI. Scutum tribus insignitum ceruinis atris cornibus.Sed quidnam ille gestiens modo venit? EB. vix ipsa heraeRegina, haec nisi sciat, exoptare a Dis ausiet.Tantum e castris apporto bonum, tam grande affero gaudium.HI. Miror, quam hic rem mihi denuntiet. RO. opperiamur paululum.EB. Properato opus est; ut Reginam insperato augeam bono.HI. Sequere: eamus obuiam. EB. nimis velim obuiam mihi.Hanc ut laetitiam, nec opinanti, primus obiciam domi.Hunc cursum capessam, quantum possum ad illam, cui boniTantum affero, quantum ipsa adipisci exoptat atque etiam amplius.HI. Laetus est, nescio quid. RO. cur non illum properas alloqui?HI. Lubet Eberthali, hem ades, resiste. EB. quis est homo, qui vocat?HI. Ego sum: respice ad me, EB. ehem Regina, salue plurimum.HI. Saluus sis Eberthali. EB, euge Rosina, salue: vos volo.RO. Saluum te advenire gaudeo. HI. ecquid apportas boni?EB. Nimio impertior bono, ac plus, quam speras, hera. HI. salua sum.Numquid nam de Rege Carolo, meo Domino? EB. valetAtque vivit. HI. ubi nam est quaeso? nam diu nunc est nihilCum de illo audimus. EB. non procul abest. HI. quid ais? EB. iam nunc reditHuc domum. HI. meus Dominus? EB. Sic est. HI. redit? EB. certe. HI. meusCarolus redit? EB. dixi. HI. mea vita? EB. venit inquam, venit.HI. Divum atque hominum qui spectator, et rerum omnium es arbiter,Spem insperatam quoniam hanc obtulisti mihi, grates ago.Nam quod nunquam opinata fui, neque quisquam alius civiumEuenturum esse, ut rex tam cito conuertatur huc domum,Bello tam periculoso impendente, id opera DeiContigit. Sed obsecro te, mi Eberthali, hoc primum expedi,Quae res est, quod se tam cito domum recipit ex hostibus?Satin omnia ex sententia? EB. imo omnia. HI. victin hostes proelio?EB. Nullo. HI. Sed victi tamen? EB. victi edepol. HI. dic quomodo?EB. Auscultare si lubet, dicam. HI. lubet equidem mihi.Nam viri pugnas audire, mihi voluptas maxima est,EB. Principio, ut cum copiis ad Alarae ripas venimus:Qua Visurgim is influit: Rex castra ponit Carolus:Eaque vallo munit et fossa: legiones proeliiCupidas, atque pugnae studio ardentes, intus continet.HI. Ubinam? EB intra vallum et munitiones: nam de SaxonumCopiis incertum erat, quibus hae consedissent locis.Itaque cum parua manu equitum me Rex ad castra hostiumExploranda praemittit: non desumus negotio:Et progressi longius locis e superioribusOmnem exercitum hostium animadvertimus, e castris suisEgressos, interdum, velut in acie, seruare ordines:Nonnumquam suis locis procurrere. HI. quid sit denique?EB. Hoc ubi Regi renunciamus: ipse sibi ratusPugnae tempus idoneum, castris educit copias:Instructaque tribus horis continenter hostiumAduentum moratur: interim circumiens, et suoQuemque appellans nomine: et graves memorans iniurias,Quas toties ab impia accepisset gente Saxonum:Comprimis, quod nuper admodum, violata publica,Et conceptis verbis iurata fide, octavum modoEi rebellent: et Gilonem et Adalgisum, Regis Duces:Contra omnia iura trucidaverint. HI. factum est hoc duriterAtque immisericorditer. EB. Sic est. Sed sine me, quae volo.Eloqui. HI. loquere. EB. iam dispertiti erant nostri ordines,Dispertiti erant uiri: Rex ipse in prima acie ambulansVota suscipit: pro se quisque ad pugnam paratus est:Ut si qua esset Regi imposita pugnandi necessitas:Subitos ipse adiret casus expedito exercitu.HI. Sed ubinam hostes tamdiu? EB. exspecta: audies. nam militesIn acie dum positos rex habet: ecce, praeter omniumExspectationem, in castra veniunt flentes hostiumPrincipes. petunt colloquium cum Rege ipso Carolo.Continuo admissi, sese proiciunt ad Regis pedes.Obsecrant, ignoscat peccatum: fatentur perfideContra ipsum arma sumpsisse. in eadem tamen noxa simulOmnes esse negant: seditiosos aiunt atque improbos:Multitudinem terrere, ne Regi nostram fidem,Datam in senatu, contra Vitichindi iussus Lupiae,Asseruent. HI. audaciam vide, et summam impudentiam.RO. Hoc nunc more vivitur: ut nusquam sit gentium fides.EB. Unum hunc principem esse commemorant: qui in Daniam modoAd regem Gotricum auxilia postulatum venerit.Hunc unum pacem violare publicam, iura et sacraPro nihilo aestimare: unum neque iureiurando, nequeObsidibus teneri. Orant Regem, hanc iniuriam reiPublicae, et suum dolorem precibus innocentiumCondonet. HI. prudenter istuc factum. Sed rex CarolusQuid respondit? EB. primum, quid in illis reprehendat, acriterOstendit: quae intelligat ipse, atque alii proponit: monet,Ut reliquum in tempus fidem praestent, sibique obtemperent:Vitichindum nova molientem deserant: nunc, si sineVi, sine armis, seditionum istarum auctores tradere,Imperata facere, et victori velint se dedere:Extemplo se exercitum, affirmat reducturum domum.Hanc unam esse pacis conditionem: quam si, dum licet,Accipiant, fide interposita, nociturum se nemini.HI. Quid ibi Saxones? EB. fidem dant, abeunt. HI. laetin, an secus?EB. Laetiores laetis. Nam die postero ad nos cominusAccedunt quater mille et quingenti Saxones, manuSupplice, armis depositis: se, divina, humana omnia,Urbes, liberos in ditionem victoris CaroliAtque in arbitratum dedunt. HI. quid ais? EB. Sic sine proelio,Sine pugna omni, sine labore, Rex noster potitus estHostium: rebelles puniti: pax facta. HI. proh Deum,Quam gratam rem nuncias? EB. est sic factum, atque huius reiGratia, huc praecurri, ut haec tibi nuntiem. Nam CarolusIngenti praeda huc onustus iam redit, perduellibusSine ut, sine bello domitis: neque illum iam procul abforeConfido. HI. intra, et famulos iube, rem divinam mihiApparent. EB. eo recta via. Sed est, cuius propeFueram oblitus: et quod maxime volebam. HI. quidnam? EB. ubiQuaeso Talandus est? HI. iam faxo, hic aderit: i modoEB. Eo. HI. nunc tu Rosina animum aduorte, et quid facere te velim,Percipe. RO. ausculto. HI. quae res animum meum angat maxime,Id tenes? RO. teneo. nempe Talandi negotium. HI. probe.RO. Et scelus, quod nuper intulit tibi. HI. videlicet.RO. Quid igitur vis faciam? HI. volo Regis ei aduentum nunties.RO. Intelligo. HI. tum harum optionum utram velit proponito:Aut iam nunc veniam sceleris admissi a me deposcere:Aut a Rege poenam expectare. RO. hera, dictum mihi puta.HI. Si veniam peccati pollicetur a me exposcere:Ostium hisce clavibus resera, emitte, atque ad me iubeAc dudum venire. RO. intelligo: Sin autem veniam negatSe petiturum? HI. tum non emiseris. RO. ero memor.HI. Propera atque extemplo redi: ego interim in hoc sacello regioRem divinam faciam, et vota soluam. RO. eo. HI. bene ambula.
ACTUS SECUNDI
Scena I.
Carolus, Rex, Ludobertus.Octonarii Iambici quadrati.CUM victis hostibus, replacida facta pace, civibusSaluis, duello extincto maximo, re bene gesta, integroExercitu, et praesidiis, legiones nunc reveniunt domum:Magnas merito, Ludoberte, habemus, soli gratias Deo;Cuius virtute solius, victa est gens immanissima.LV. Istuc pii et sapientis est, o Rex, partam victoriamEi referre acceptam, a quo solo atque uno proficisciturNam nostra industria nihil fit, ubi non praesto est auxilium Dei.CA. Ego certe Deo supremo maximo, valido, omnipotenti opes,Spes, copias, triumphos commodanti mihi lubens ago,Et habeo gratias. Nam si unquam quemquam auxilio adiutum DeusVoluit, me hoc bello servatum uult: cum gentem fortissimam,Et armis inuictam, in manus meas tradidit. LV. Vera memoras.CA. Equidem cum multis hostibus ancipiti congressus proelio,Saepe manum conserui: sed mihi credas velim: nec VasconesCum Rege Hunoldo, nec Masurium pugnacissimum ducem,Nec gentem Longobardicam, nec Saracenos efferos,Nec ThassilonemBoium, nec Liburnos immanissimos,Tam difficile fuit, quam Saxones hos, armis vincere.LV. Sic est. CA. hi milites animum amittunt, priusquam de locoMigrent: quisque ut steterit, iacebit, obtinebitque ordinem.Primi hostem Angrivarii adoriuntur: unde et nomen obtinent:Postremi de loco recedunt: nec nisi victis hostibus.LV. Rex, haud falsa loqueris. CA. quid auxilia tibi dicam Danica?Haec gens est, quae Romanum Imperium sola non extinuit: haecMario Triumphum imminuit: haec Vari legiones his locisDelevit: hanc olim trepidus expavit Belisarius:Haec Italiam perdomuit: haec Hispaniam sibi subdidit:Haec Africam vicit: et imperium ab uno ad alterum polumTranstulit. LV. ita est, ut dicis. CA. an non merito bonitatem DeiPropitiam agnosco, et grata mente recolo: qui me his hostibusSuperiorem esse voluit? LV. facis ulte decet, Rex inclute.CA. Equidem hoc de me polliceor, si Deus conatibus meisSuccessus largietur prosperos; ut harum gentiumSimulacra penitus corruant: quod aedes sacras et scholasHis in locis fundaturus sim plurimas et maximas.LV. Euge, o Rex, macte animi, istuc feceris par ceterisFactis tuis. CA. Sed interim, mi Ludoberte, ecquam tu putasUxori me meae Hildegardi optatum aduenturum domum:Quae me adeo amat: quam contra amo? LV. certe ego te illi optatum scioVenturum: dummodo pergimus. CA. mane: prius quod militumTribunis et magistris equitum edicam, habeo: mox hic ero.
ACTUS SECUNDI. Scena II.
Talandus, Rosina,Septenarii Trochaici Catalectici,ITa sane, ut dixi, Rosina, quae uult, exsequar lubens.Quaeque illam reconciliare posse confido mihi,Ea pati, atque ad omnia descendere paratus sum: modoUt veteres iniurias oblita, me, indignum licet,Antiquam recipiat in gratiam. quid stas? perge ocius.RO. Non tu ibis mecum? TA. non. RO. quamobrem?TA. quia non decet, hoc sordidoCorporis cultu Reginam adire. RO. quo tu ibis igitur?TA. Vestem hic mutabo prius: postea subsequar. RO. Quid dicam herae?TA. Dic, me iam affuturum ipsi ilico. quid haeres? i modo.Abiit. vix a me hanc amovi mulierem nequissimam,Quae oculos Lynceos quoque habet in occipitio pessima.Sed quid nunc agam: postquam liber sum ab hoc ergastulo?Ibon ad Reginam: quo me nunc iturum dixeram?Illinc supplicabo? illamne orabo, quae me per hos diesAliquot tam misere habuit? illine credam, quae sit femina:Animal varium, inconstans, et in omnes horas muta bile?Non faciam. Sed hoc agam: ut me ex hoc eripiam crimine:Atque in illam, omnem iram Regis derivem. nam nunc mihiVetus et sapientum illud dictum commode in mentem venit:Praevenire esse melius semper, quam praevenirier.Huic equidem consilio palmam do: hic magnifice me effero:Qui tantam potestatem et vim habeant tantae astutiae:Vi cum se purget mulier, maritus non credat tamen.Ibo adeo Regi obuiam; atque ei de hac conquerar iniuria.
ACTUS SECUNDI. Scena III.
Carolus, Talandus, Lubertus.Eiusdem generis.EXpedivi omnia: quae volui. TA. eccum Regem ipso in tempore.CA. Sed ubi nunc Ludobertus antistes meus? quo se abstulit?LV. Hem praesto sum, et te iam dudum expecto. CA. non potui ociusMe dissoluere. TA. nunc inuenta opus est audacia et dolis.CA. Pergamus. LV. sequor. TA. ego faxo, ne me frustra deriserit.CA. Sed quid hoc, quod exanimatus huc Talandus cursitat?TA. Haeccine flagitia facere illam? haeccine scelera committere?CA. Me miserum quidnam est? TA. nam sic, ut irridere me sinam,Satius est mihi, quovis exitio interire. LV. tristis est.CA. Adeamus. Talande optate, salue. TA. saluum gaudeoTe advenire; cedo tuam mihi dexteram, ubi sunt spes meae.CA. Quid tibi est? TA. tenebrae oboriuntur, genuae inedia succidunt.CA. Quid rei est? ocius. TA. retine me, retine tu obsecro.CA. Viden ut expalluit, ut misere miser homo contabuit?LV. Video sane, et miror, unde haec macies ei. TA. perii, occidi:Os amarum habeo, dentes plenos, aridas fauces fame.CA. Quid mali est? dic, neque me suspensum tene. TA. ah vereor tibiDicere. CA. quid vereris? TA. mulier quaedam me male perdidit.CA. Mulier? TA. sic. CA. quaenam? TA. pessima: cui scilicet hanc maciem feroAcceptam. CA. quamobrem? TA. pudet hoc praesente loqui. LV. abiero,Si placet. TA. cedo te mihi soli solum. CA. age fiat: tu parumAbscede hinc Ludeberte. LV. lubens. CA. age loquere. TA. postquam ego regioEdicto morem gero, et regni administro negotia:Video, nescio quam Rosimundam, aut Fraedegundim in intimaEsse domo: procos video: video Amelchidas et Silios:Video Messalinam, Cleopatram, Brunhildim: conspicorEurydicen, Phaedram, Parisatin. quid multis verbis opus?Nova quaedam in TalandumSassia fuit: sed non Talandus hicErga eandem Melaenus fuit. CA. quas tu ambages mihiOccinis? quas Sassias, quas Phaedras, quas ParisatidasProfers? quin tu quicquid est, ad capita perveni. TA. mox venero.Quaedam in illa deprehendi: quae ubi displicebant omnibus:Coepi ei aduersari primum, obiurgari, minari mala.CA. Cuinam homini Talande? TA. tace, mox audies. CA. sine audiam.TA. Illa lacrumans ultro ad me venit, orans, obsecrans,Uti sibi haec facinora ignoscerem, tacerem, crederem:Ignotum est ei, tacitum est, creditum est. Rogat ad cenam adsiem:Relligio fuit negare. quippe nullius mihiCulpae conscius, Ventum est, cenatum est, appoti sumus.Ibi mulier prehendit dextram, seducit: ego nil maliMihi timens, ingredior ostium. Illa retro pessulumObdit, ianuam obserat: meque intus detinetPro captivo: et diris insuper vexat ieiuniis.Hic nunc sextus est mensis, cum caeco huic inditus ergastuloStrenue esurio, et dura fame contabesco miser.Hodie primum, ubi illa de reditu tuo fit certior,Me dimisit: ne quod carcer afferret periculum.CA. Obsecro, quaenam, aut cur hoc fecit? nam scire istuc expeto.TA Quid rogas? ne scilicet obseruare possem, quid gerat,Neu reprehenderem, aut quas afferrem flagitiis moras.CA. Quas moras? quibus flagitiis? quid ais? quin verbo expedis?Odiosa est oratio, cum rem agas, longinquum loqui.TA. Dicam igitur paucis, sed hoc prius rogatum te volo.CA. Quidnam? TA. scin tu, qualis in Iosephum uxor Putipharis,Absente viro, olim fuerit? CA. scio. Sed cur istuc rogas?TA. Quia talem omnino erga me, atque alios se praebuit tuaUxor bellatula. CA mea uxor: TA. haud alia. GA. Hildegardis? hem.TA. Ita loquor. Ca. cave mendacium. TA. mentiri non meum est:Nisi tu me in eo eredis esse hominum numero: qui iniuriam,Sibi factam ultro expostulant, quam fecere ipsi, et ultro item.Accusant Ca. non crediderim. TA. ausculta ergo, ut rem discas prius,Quam diiudices. Ca. dic igitur. TA. ubi te absente diutiusUxor me solum videt, remotis arbitris, adit,Orat, compellat. Ca. quid orat? TA. quod mulier nequam, impudens.CA. Hem, quid ais? TA. quid enim? nisi quod me oravit illa saepius,Uno ut lectulo secum accubem. CA. proh bone Deus. TA. mane.Nondum rem omnem percepisti. nam ubi me facturum nego,Illa alios sibi accersit, vocat cenatum, ducit. CA. hem.TA. Accubat, propter dormit, pudoris oblita et tuiImmemor interim me inductum fraude et muliebri dolo,Hoc ergastulo inelusum, fame enecat: ne scilicetObseruem, quas res gerat: hinc ista macies, hinc pallor est.CA. Heu me miserum. TA. faciem specta: vera locutum senties.CA. Ah miser ego, praeter alias uxorem meam ratusSum frugi, castam, piam et amantem mei, quam maxime.TA. Ego quoque hercle illam antehac mulierem sum frugi ratus.At nunc dehinc scito illam ante omnes mortales minimi preti,Nihili, incontinentem, lascivam, inimicam viro suo:Fredegundi et Brunhildi consimilem, reginis Gallicis.CA. Ludeberte, ubi es? LV. praesto sum, si quid me vis, impera.CA. Heu me infelicem. LV. quamobrem? CA. hanccine vitam ego parsi perdere?Nec in acie Aquitanica, aut Italica, aut Saxonica occubui?Haccine causa ego eram tantopere cupidus redeundi domum?Cui quanto fuerat praestabilius, ubivis gentiumAgere aetatem: aut servitium subire Longobardicum:Quam huc redire, atque haec ita esse resciscere.LV. Obsecro, mi Talande: quid ortum turbarum est domi? TA. audies.CA. Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labor,Omne quod est interea tempus, priusquam id rescitum est, lucro est.TA. At sic citius, qui te expedias his aerumnis, reperias.CA. Incertus sum, quid agam: praeter spem hoc mihi contigit.Ita sum irritatus, ut animum ad cogitandum nesciamInstituere LV quid actum est? CA. Ludeberte, ego prae iracundiaNon sum apud me. LV. quamobrem? CA. ego ille Pipini sum filius,Martelli nepos, rex Carolus, qui vici Saxones,Hunnos contudi, superavi Auares virtute bellica?Hem cui te, et quae habes concredas: hem cui imponas regiumDiadema: istuc ut viderem, ut ferrem has contumelias?Prius vitam perdam, quam non hoc ulciscar malum. TA. nae egoInuitus tibi ista dixi. Sed pietas facere hoc iubet.Nam vir nullus est, quin sit malus, qui reticet subdole,Si quid peruerse fieri videt. CA. heu heu, perdis me tuisDictis. TA. imo te seruo, et servatum volo. nam scio,Quanti tu illam facias CA. quanti faciam? gestio dariHanc mihi in conspectum mulierem, sua culpa, ut sciat,Lenem regem illum, factum nunc esse acerrimum. TA. scio.frisc6\frisc264Quae tua sit facilitas: qui amor erga illam. nam quae nunc itaTecum iratus tute cogitas: egon illam? quae me ita?Quae alios? quae sic? sine modo, mori me malim: iam sentiet,Qui vir sim. haec verba, me hercule una falsa lacrimulae guttula,Quam terendo oculos misere vix vi maligna expresserit,Restinguet: et ultro tete accusabis, et ultro ei dabisSupplicium. CA. o facinus indignum: quemquam animo tam futiliAut leni putas, qui hoc fer at inultum? TA. nolim me hercule.Atque ideo hortor, admoneo, rogo: caveas tibi: ne idemExperiare, quod Mithridates a sua olim Laodice.CA. Istuc, si vivo, cavebo satis nam famulis nunc domiEdicam omnibus, obtorto ut collo trahant, atque in vadaIulae amnis demergant. LV. quem hominem? CA reginam, uxorem meam.LV. Obsecro, quid ea admisit? CA. ah pudet eloqui: pudet hercule,Et piget. sed quid sto? quid cesso intro irrumpere, atque ubiQuemquam inspexero, sive ancillam, sive seruum, occidere in aedibus?Eo. LV. nisi aliud me vis amplius, ibo salutatum lares,Et vota solutum in sacello hoc proximo. CA. i sane, ut lubet:Vos sequimini me huc intro serui, manipulares mei.
ACTUS SECUNDI Scena IIII.
Talandus.Senarii.ABiit uterque: ego solus adsto: quid agam?Nisi dum regina hoc exedit: modo quod eiIntrivi: et hae crescunt turbae: interim aliquoAbeam, meque reficiam: nam diuturna inediaMe propemodum confecit diebus proximis:Neque ego ante unquam in vita esurivi fortius.Stomachus etiamnum latrat, viscera murmurant,Intestina crepant. quod erit mihi bellissimum,Antiqua recolam: et hunc diem genio dabo,Et Veneri et deliciis: et certe sic agam.Nunc Benzelonem accersam: qui hodie prandiumMihi apparet. nam annum illo caruisse videor.Heus nemon huc prodit? abi Conceline, et hucAdduce Benzelonem parasitum ocius:Dic in popina me conveniat proxima.
ACTUS SECUNDI Scena V.
Hildegardis, Ludobertus.Octonarii Iambici.PRoh Deum et hominum fidem, Ludoberte, quid narras? LV. dictum puta.HI. Itane tandem ut Rex tam in brevi spatio omnem eieceritDe me animum? LV. omnem prorsus. HI. me miseram: quodnam ob facinus? quid egoTantum sceleris admisi? LV. id nescio. nam scitanti mihiNe verbulum quidem respondit Rex: sed ira concitus,Aedes perrupit: caedem prius interminatus omnibus.HI. Hei mihi, quid audio? LV. quin etiam famulis edixit serio,Ut obtorto collo te abripiant, atque in amnem hinc auferant.HI. O Caelites: hine exspectati reditus: hine triumphi erant?Haeccine trophaea, quae denuntiavit Eberthalius mihi?Haccine causa tot vota solui? tot donis altariaCumulavi? an poenam ut capitis luerem immerito? LV.hera, scio ego, quam grave hocSit tibi, cui fit. Verum, mihi credas, ego non minus aegrefero:Qui quamobrem hoc supplicium luas, nescio: nec rationem satisCapio: nisi quod tibi ex animo condoleo. HI. non dubito. LV. utinam.Profecto meliore, adveniens modo, te exhilarassem nuntio.HI. At nisi te sors ipsa in sacellum hoc, ubi iam divinae reiOperam dabam, mirando casu detulisset; ego in manusIrati Regis incidissem infelix. LV. non dubium est mihi.Adeo properabat ille te cum familia omni perdere.HI. Ah me miseram, quis optimum virum eo potuit impellere?Aut quis cum illo prior me sermonem ullum contulit? cedo.LV. Ego praeter unum vidi neminem. HI. quisnam fuit obsecro?LV. Illum cum meditata querimonia ivisse ad Regem scio:Verum quid dixerit, haud scio. nam solus cum solo astitit:Ego remotus. HI. quis homo? LV. frater Regis. HI. Talandus? LV. haud alius.HI. Heu heu malo meo isthic hodie compositis mendaciis,Audaciae columen, consutis sycophantiis et dolis,Praevertit Carolum Regem, Dominum meum. LV. sic autumo.HI. At ego tam scio, quam me vivere, LV. miseret profecto me tui.HI. Ah, ah, quid egi? cur dimisi? cur non in custodiaDetinui? hei mihi, animus me deficit: animo meo male est.LV. Hera, lacrimas mitte: ac potius, quod ad hanc remopus est, porro consule.HI. Quid consulam? quid agam? quod remedium inveniam iracundiae?Loquarne? incendam: taceam? instigem: pungam? laterem lavem.LV. Quod consultissimum videtur, Regina, id facias velim.HI. Quidnam? LV. aliquo aufugias: teque occultes per aliquot dies:Dum consilescunt hae turbae, et Regis commitescit animus.HI. Ita me facerem certissimum est. LV. veruntamen hera mea optima,De me quicquid erit: ibo ad Regem. nam nolo mehercule,Ex me te rescivisse resciscat quisquam. HI. fac ut lubet.LV. Quicquid in illo reconciliando potero: id faciam hera, lubens.Tu vero, quisquis sors feret: id omne aequo animo feres.
ACTUS SECUNDI Scena VI.
Hildegardis, Rosina.Eiusdem Generis.ILlic abiit: Deum immorialem: quonam incomitata fugiam?Quo sola nunc me recipiam? ubi insistam misera, aerumnosa, inops:RO. Durare hic intus nequeo: ita Rex modo tumultuans venit in domum:Quosque obuios sternit, tundit, rapit: flagris pene ad necemMultat: neque quid se dignum, quidue indignum, quicquam pensi habet.HI. Sed eccam mihi Rosinam commode obuiam. RO. credo illum egoTalando sic iratum, cuius flagitium forte et scelusRescivit aliqua: nunc ibo, ut visam, ubi Regina sit quod eSacello nondum rediit. HI. hem Rosina. RO. ellam: adsum hera. quid iubes?HI. Conuasa intus, quae habeo, optima, et te me cum conicito in pedes.RO. Quamobrem? HI. quia sic facto opus est. nam nisi fugiamus ocius:Vitam ego meam vitiosa non emam nuce, RO. obsecro quid rei est?HI. Vitae insidiantur nostrae. RO. quis? HI. vir optimus, et vir pessimus.RO. Qui pessimus et vir optimus? HI. Rex Carolus, vir optimus,Talandus pessimus. RO. quid ais? an ille culpam flagitiiNon deprecatus est? HI. imo ne venit huc quidem scelus.RO. At ille se venturum, et ad omnia descen surum dixerat.HI. At ille Regi occurrit, me praevortit: probi et propudiiFalso insimulavit. RO. eheu me miseram; quid ego ex te audio?HI. Nunc nisi celeriter profugero, vix effugiam infortunium.Quare properato opus est mihi. RO. quid vis faciam? HI. quod iusseram.Abi, fer huc argentum, aurum, gemmas, ac dudum redi. RO. abeo.HI, Sic apparata sum ad fugam, ut videtis. egomet mihi comes,Calator, eques, satelles, apparitor: egomet mihi fero,Quod usus est. o misericors (Dimeter)Deus: tu quem vis cofidentem facile tuis dictis facis:Eundem, si vis, ex confidente diffidentem facis.Da mihi, ne in hoc tristi casu succumbam tantis miseriis.RO. Quicquid prehendere potui, id huic vidulo indidi, atque ad te affero.HI. Limen superum in ferumque salue: simul extremum vale.Hunc hodie postremum extollo mea domo Aquisgrani pedem:Usus, fructus, victus, cultus nunc istarum aedium mihiInterfectus, alienatus, peremptus est. RO. cura te heraAmabo. siccine immunda? HI. ah fortunas immundas decetSqualorem consequi. Sed dum properamus: in mentem venitAdelindis germanae: quae ubi rescierit meas has miserias,Dolori succumbet. RO. neque id mirum. HI. quod igitur optimum est:Te maximopere oro. RO. quid est? faciam lubenti animo, o hera,Et quae te velle arbitrabor, ea expetam: volo esse, ut me voles:Quin imperas. HI. velim, ut pauca ad sororem Adelindim deferas,Eique infortunium hoc denunties. RO. quamquam te inuita, hera,Carebo: animum inducam tamen. HI. Sed nostin viam, quae feratIn arcem Caldariensium? RO. quidni noverim, hera: quippe eaArx non procul abest a Podmana arce: ubi sedes mihi patria est:Et in arce, proxima huic loco, facile comites invenero.HI. Ibis igitur. RO. Ibo: sed quid Adelindi sorori perferam?HI. Nihil, nisi ut his ereptam me malis in tuto collocet:Ego interim apud hunc Regulum, vicinum nostrum, quasi latens,Reditum tuum exspectabo. RO. sat habeo: vale. HI. bene ambula.
ACTUS TERTII.
Scena I.
Benzelo, Parasitus.Senarii Iambici.HOc vivitur nunc more morum pessimo,Si quis sit pauper, atque haud malus, ut ceteri,Nequam aestimarier solet: dives est,Et malus, is frugi habetur nunc cliens:Qui neque leges, neque aequum, neque bonum colunt,Patronos sollicitos habent: qui foenore,Periuriis, vi, rem locupletarunt suam,Illi nunc primis insident subselliis.Nam uti quique sunt magni et potentes, hunc habentMorem: volunt amicos sibi esse plurimos:Boni an mali sint, id nequaquam quaeritant:Res quaeritur magis, quam amicorum fides.Huius rei coniecturam de me capio.Nam si vir bonus essem, si doctus Philosophus,Si clarus Orator, si vates elegans:Prius fame periissem, quam semunciamFavoris apud Talandum hunc reperissem. id scio.Nunc quia duas artes profiteor, quas eiNovi acceptissimas; in magna gratia,In magno sum numero apud istum Principem.Eas, propter paucos quosdam ordinis meiSocios et collegas, quos hic novi, proferam.Una est lenonia, quam multis exercuiAnnis: altera parasitica, quam aeque calleo.Nam meus herus ita magnus moechus mulierum est:Ut neminem fuisse, nec fore creduim,Tum vero sectator popinae maximus.Nam illic homo homines non alit, sed educat:Saliares cenas dat: ita mensas exstruit:Tantasque concinnat strues patinarias,Ut standum sit tibi: si quid de sum mo petas.Is quia nunc me accersit, sibi ut conuiva sim,Nefas duxi hoc illi officium ne gare: cuiDe media nocte sic seruire haud abnuam.Nam omnes inimicitias pluris non aestimo:Quam mensa inanis nunc si apponatur mihi:Infamia perire malo, quam fame.Vah ridiculos Philo sophos, de summo bonoQui disserunt: et interim quod potitent,Aut quod edant, non habent: mihi sententia alia est.Ego summum esse bonum iudico: alienum cibumArrodere, et aliena quadra vivere.Hoc, qui foris non credit: is esuriat domi.Sed comprimenda mihi vox atque oratio:Ipse egreditur meus Dictator Patinarius.
ACTUS TERTII. Scena II.
Talandus, Benzelo.Octonarii Iambici.PArasitus otiose cessat, prandium corrumpitur,Sed eccum. BE. simulabo, quasi per totam urbem ipsum quaesiverim. Age si quid agis. Di immortales, ubi conveniam nunc herumMeum Talandum? quem per omnem urbem defessus sum quaerere:Per ganeas, per lustra, per popinas in toto foro:In omni gymnasio, per myropolia TA. Benzelo. BE. quis homo est,Qui revocat? TA. ego sum. BE. O commoditas mea. TA. saluus sis Benzelo.Be. Salue opportunitas mea, quam nunc post sextum mensem lubensVideo. sed ubi Dominus meus interim delituit tamdiu:Quod nusquam prodiit? TA. ubi minime cupiebam. BE. ubinam igitur?TA. Dicam post intus, ubi plus otii erit. nam ad hoc narrandum hodieVacuum esse me oportet. sed tu unde venis tam tarde? cedo,BE. Quidam meorum curialium remoratus est: cuiHodie aduocatus causam dixi capitalem clientulo.Di perdant illum, qui mihi hunc diem corrumpit, ut adeoTarde adsim e curia. TA. Decuria forte volebas dicere.BE. Sive decuria, sive e curia, parum interesse iudico.TA. Qua tu ades e curia: qui in nullum unquam senatum veneris?BE. Vah, qui istuc audes dicere: qui Dictaturam te cum geroPer annos integros decem? TA. quam Dictaturam Benzelo?BE. Ubi ego coquis, meretricibus, et scortis, tu parasito imperas.Nam mihi popina, non popina eat, sed curia. TA. qui curia?BE. Quia ibi consul mihi condus, praetor promus est. TA. intelligo.BE. Doctores, coctores; qui iura proferunt in lancibusEt patinis. ibi ego capitalis triumvir, accuso capitisGallinas, anseres, boves, oves, lotum altilium gregem.Ibi culpa, pulpa: poena, cena: codex, lodex: fabula,Pabula: supellex, pelex: fiscus, discus: iam me deficitSpiritus. TA. egregiam mihi profecto memoras curiam. BE. ut placet?TA. perplacet. BE. in hac ego malim consenescere, quam in Regis foro:Ubi obsurdescendum clamoribus, tabescendum inedia.TA. Et ego tecum una perpetuam in eadem aetatem agere: modoNunc liceat, Benzelo. BE. quid prohibet? TA. eundum est hodie in proelium.BE. Quod proelium? cedo. TA. ubi imperator, apparator: lanx, phalanx:Ubi signum pugnae militibus dant tibia tibicinae:Ubi proelii locus, focus: fossa, ossa: lances, lanceae,Cristae, cistae: acies, facies: bella, labella: spicula, pocula:Vagina, lagena: spolia, dolia: scutum, scortum: proelia,Prandia: stratagemata, tragemata numquid placet hoc proelium?BE. Imo optime: modo hostem aggrediamur. TA. iam fiet illico.Sed numquid forte novi? BE. nihil, nisi quod milites domum.A legione remissos vidi plenis ire viis. TA. quid ferunt?BE. Iumenta secum ducunt plurima. TA. quid tum? BE. simul arma referunt. TA. Quid mihi cum armis? quid cum iumentis? BE. pueros, virgines,Et novicias puellas ductitant. TA. haec merx mihi placet.BE. Tum meretricum numerus, Talande, tantus es: quantum expetas.Hoc adeo veni, ut nuntiem tibi. TA. nimis factum bene.Sed nullamne ex illis vidisti virginem, ego quam depeream?BE. Imo vidi unam auratam, ornatam, ut lepide, ut concinne, ut nove?TA. Beas me Benzelo - nam hodie genio meo multa faciamBona, tuo auspicio: tua ope et opera, HB. Sic faciundum censeo.Nam iuvenis cum sis, te dum solidae vires, sanguis integer,Voluptati, et vino operam convenit dare: olim cum senexFueris, et te horum ceperit satietas, tunc in ociumTe colloces: teque ad pietatem componas. TA. dicis cateEt dicis lepide, Benzelo. BE. quid ni dicam? offa me monet.TA. Atqui una haec concio magis mihi placet, quam Ludoberti decem.BE. Senectus et maeror sponte sua veniunt: frontem exporrige,Dum licet. TA. ausculto. BE. tempus reliquum appone lucro: qui crastinumMetuit, nunquam vivit hodie. TA. sane istuc facio, et suaviaHabeo praesentia. nam frater dissimili studio est Carolus.Ego hanc clementem vitam, atque ocium secutus sum hactenus:Et, quod fortunatum putant, uxorem nunquam habui. BE. scio,Quae propria foret, sed usurarias quam plurimas, TA. in hisMe oblecto: quod praesens et suave est: solum id est carum mihi.Ille autem contra, haec omnia: sub dio vitam agere: patriaeFines tueri: militiam sequi: equitare, aut venarier:Semper parce se habere ac duriter. BE. fratris tui me quidemPudet et piget. nam mihi crede, nimium inter vos, nimium interest.Tu, quantus quantus es, Talande, nil nisi sapientia es:Ille rudis, iners, futilis, ignarus huius vitae, somnium,TA. Euge Benzelo: dono te ob hoc dictum duobus Francicis.BE. Di te seruent, bonorum custos, decus inopum, salus mea,Amoris deliciae. nun quid palpum obtrudo homini sic satis?Ta. Quid agis? BE. virum te maximum et optimum hic astare conspicor.Numquid aliud? Ta. intro ut abeas, et mecum una prandeas. BE. eo.
ACTUS TERTII. Scena III.
Carolus, Ludobertus.septenarii Trochaici, Octonarii Catalectici et Acatalectici.QUanto in pectore meo hanc rem voluto magis Ludoberte,Tanto mihi aegritudo in animo augescit magis quotidie.Ad hunc modum mihi verba data: sic perturbatam familiam.Tum vero uxor, vitio, stupro, dedecore plena, me enecat.LV. Haud mirum est, domine: si modo vera sunt, quae dicta sunt tibi.CA. Ah veriora, quam velim. Nam ut liceat obliviscier,Iam depacisci morte cupio: tu conicito ceterum,Quid ego ex hac miseria capiam. LV. plus quam te capere convenit.Nam qui alios casus pertulisti fortiter: nunc minus malumTam acerbo fers animo. CA. o mi Ludoberte, domestica mala graviusAfficiunt, quam extera. LV. siquidem tam iniquo accipiantur animo.CA. Semper tu memineris, tunicam propiorem esse ipso pallio.LV. Scio: sed velim tamen, ne quid in hac re tam grandi, temere agas:Neu frustra te excrucies: neu falso suspectam habeas coniugem.Sapientem omnia magis ratione, quam ira aut odio agere decet.Haud facile animus verum peruidet, ubi illa officiunt iudici.CA. Eho, numnam dubitas, me absente corruptam esse coniugem?LV. Dubito certe, et perquam vehementer. CA. at quamobrem? LV. quia tuamUxorem istarum esse operarum, nemo unquam credidit: novum hocEt inauditum crimen si percrebrescat: omnes aulici,Omnes cives, noti, ignoti, incolae, advenae, fictum esse credent.CA. At multae opiniones concurrunt, Ludoberte, quae mihiAnimum exaugent: locus, occasio, vir peregre absens. mulier domiRelicta: res ipsa loquitur; ipsa in medio est: Talandus hancPraeterea rem novit: abi, interroga, seduce, quaere rem.LV. At tu, quod pace tua dictum volo, nimium isti homini es credulus.CA. At eum fidelem esse mihi invenio, cum egomet mecum cogito.LV. Certe, quod dicendum hic sit, vidi ego illum semper perditeCircumferre oculos, et quasque obseruare mulieres obuias.CA. Quid tum postea? LV. quid enim? suos profecto, Dive Carole,Domitos habere oportet oculos et manus: si quis velitPerhiberi se probum. CA. Sic est. Sed me interim certum facit,Ut ei credam, pallor, inedia, macies, carcer, captivitas:Tum quia viro semper plus credier debet, quam feminae.LV. At tantam in illam, quae sit mulier, cadere audaciam,Non fit mihi verisimile. CA. at mihi, qui mores mulierum probeExploravi, probe cognovi. Nam neque eques quisquam. neque pedes,Tanta est audacia: qui faciat aeque confidenter, atqueAudacter, quam quae mulieres faciunt. Haec confidentiaRosimundam amore adolescentis male prurientem perpulit,Ut Alboinum regem nocturnis insidiis tolleret.Hac freta audacia FredegundisChilpericumFranciaeRegem, maritum occidit: Sigisberto privigno suoLetiferum exhibuit poculum: haec muliebris fraudulentiaBrunhildin compulit: ut duos fratres, ambo nepotes suos,Ad arma concitarit mutua! donec alter alterumOccideret: quod reliquum fecerat armorum et belli furor,Id ipsamet avia veneno sustulit: an quicquam mulierePeius, audacius? LV. ita isthaec esse, ut dicis, teneo memoriter:Veruntamen omnes aestimare eodem precio, aut omnibusEundem, propter paucas esse, iniquum prorsus arbitror:Praesertim ubi aetas grandiuscula et senectus advenit.CA. Quid aetas, quid senectus in lupo immutat, praeter pilos?Vitia mulierum cum annis crescunt: in viro senium paritConstantiam et fidem: in muliere levitatem et periuria.Nihil tam mobile est, quam feminae voluntas: tam vagumNihil nihil tam positum in lubrico, quam muliebris animus.Quot veterum matrimoniorum facta repudia novimus?Quam multae, quos amaverunt in adolescentia sua,Post in communi deseruere senectute? quoties, DeusBone, anile vidimus divortium? quam multarum mulierumNotus amor notiore odio mutatus est? LV. novi hoc idem:Et ut dicis, ita animum induco meum. sed tamen nihilominusIdem me vellicat adhuc semper scrupulus. CA. qui scrupulus?LV. Heram reginam falsi apud te insimulatam esse propudii.CA. Sine eximam tibi istum scrupulum. LV. qui poteris? CA. facillime.Nam nisi tam audacis facinoris sibi esset conscia, nunc meumConspectum haudquaquam fugeret. ac nisi ego fuissem incogitans,Iram omnem dissimulassem, dum comprehendissem ipsam adulteram:Priusquam quoquam tetulisset pedem: sic fecissem optime.Nunc autem ubi scelerosam inveniam? aut ubi quaeram? quanam viaeInsistam? LV. cave, quaeso, ne plus irae, quam famae consulas:Neu plus valeant peccata aliorum apud te, quam tua dignitas.CA. Tantamne contumeliam ut feram inultam? non possum pati.LV. Semper ii laudem invenerunt, qui fortiter domesticosCasus tulerunt: ut Iacobus, ut Davides, ut aliiSimiles fecere. CA. invenerint sane: mea sic sententia est.LV. Nihil me vis aliud? CA. nihil. LV. eo domum, ut salutem familiam.
ACTUS TERTII Scena IIII.
Talandus, Benzelo, Carolus.Septenarii TrochaiciFAc ita, ut iussi, Benzelo; cenam appara: et lectulos iubeSterni: tum scorta adduci glabra, et tuam una filiam,Molliculam et forma lepida puellam; ego mox revertero.Nam nimis misere cupio hunc diem in laetitia degere.BE. Dictum ac factum puta. TA. nunc, quando omnium rerum saturSum, provisam, quomodo meae technae processerint:Quid agat Hildegardis: iamne poenas soluerit viro.Sed videon Regem? solus est: nescio, quid secum murmurat?CA. Me miserum Regem, multoque maxime miserabilem;Cui, cum ab ortu Solis, ad occasum, omnia domita victaqueArmis pareant: domi ocium atque divitiae affluant:Quae quidam mortales prima putant: fuerunt hic tamen,Qui me, remque meam obstinatis animis irent perditumScilicet hi triumphi sunt: quos refero a victis hostibus?TA. Compellabo. CA. sed eccum germanum mihi commode obuium.TA. Quo loco sunt res nostrae, frater mi Carole? CA. pessimo.TA. Quid ita? CA. quia me uxoris discruciat meae negotium:Et quod eam non habeam, sicut iam cupio habere in domo.TA. Praeter aetatem et virtutem timidus es, Rex Carole.Idne pudet? quia adulteram domi tuae tecum non habes?CA. Pudet hercle et piget me maxime. TA. eho num nam abesse eam,Id dolet tibi? CA. dolet vero. TA. quamobrem? CA. vah satinSanus es, qui istuc Togas? TA. itane cordi tibi adultera est?CA. Tibi cordi est, qui nunc Patronus ei es. TA. egon patronus siem?CA. Quippe qui gaudes abesse. TA. annon multo consultiusEst, ubivis gentium esse, quam tibi sic illudere?Nam tibi Dei virtute, propter divitias tuas,Aliam dotatam licebit genere summo ducere:Dummodo oblatratricem nolis in domum intromittere.CA. Non hoc iam ago: sed illam adesse malim: ut poenas det mihi.TA. Eho, num nam illa abiit? CA. abiit, evasit, erupit. TA. DeumImmortalem, erupit? CA. Sic. TA. quonam? CA. hac illac, ego nescio.TA. Male cum sit sibi conscia, ideo conspectum fugit tuumSed cur tu cessasti illam, priusquam aufugeret, persequi?CA. Credo ego prius illam fugisse, quam huc ego venerim. TA. maleQuippe conscia. Sed ubi sit diu celari non polest.CA. Quid nunc author es, ut agam: quo hanc maestitiam a me segregem?TA. Si placet: adeamus vicinum hunc Regulum, animi gratia.CA. Placet: eamus. pueri, insternite equos, atque huc adducite.Quo tu abis? TA. est, quod mandem huic puero negotium:Mox adero. CA. Tu Eberthali, reginam matrem obserua: domumCustodi: partibus nostris fungere: ego ad huc vicinum eo.TA, Tu Conceline, Benzilonem nunc adesse mihi, iube illico,Ne qua in mora sit mihi: si quid eum voluero. quid stas? abi.Nunc ad te redeo. CA. Si placet, eamus hac. TA. lubet: i prae sequar.
ACTUS TERTII Scena V.
Hildegardis, Carolus, Talandus.Octonarii Iambici.SI quid homini miseriarum est, quo miserescat: miser animo est.Id ego nunc experior: cui multa in unum confluunt locum,Aerumna, exilium, solitudo, hostis, crux, terror et pavor:Quae mentem perturbant; neque ubi meas spes apte collocem,Habeo usquam munitum locum: neque de sorore mea audio:Neque Rosina huc revertitur: neque ad Regem mihi reditusPatet: neque hospitium sat commodum neque sat tutum obtigit.Nunc exeo huc, ut alicubi Rosinam reducem conspicer.CA. Adeon rem rediisse, ut quae mihi carior oculis nuper fuit,Eam nunc cane peius et angue oderim, ubi in mentem eius mihi venit?HI. Itan ab illo divelli, quem unum exoptavi mihi virum.Quo cum perpetuam aetatem degerem? CA. discrucior animi: ehemTantum mihi mali obici de improviso, ut neque quid agam,Neque quid de me faciam, certum sit. TA. conquiesce: ex his malisExspediet te, quam minime speras, fortuna. CA. nihil pectoreConsilii consistit: animus dolore obstupuit. TA. sustineEt vince animum, qui vicisti tot hostes aduersarios.HI. Sunt multa quidem, quae me misere agitant: sed hoc mihi maximeDolet, ea, quae a Talando sunt facta, infecta esse scilicet:Quae neque sunt facta, neque ego in me admisi, illorum ream me agi.Haec rex meus ignorat: mendaciis deceptus et dolis.At non ignorat idem vindex Deus: qui falli non potest.CA. Quae isthaec mulier, obsecro Talande? TA. ipsaest: lupus est in fabula.HI. Perii: imprudens a Rege visa sum: quae mala sors obtulit?CA. Lorarii. satellites, ubi estis vos? HI. perii, occidi:Nisi quadrigas Eliae conscendero: quibus in caelum fuitSubuectus: infortunium non effugero. CA. Lorarii.Hanc vitii et probri plenam feminam hinc e conspectu meoAbripite. HI. ab mi Rex, mi vir, obsecro te, miserere inopis mei.CA. Vir ego tuus sim? ne me appella falsa falso nomine.HI. Quid ego feci? quapropter isthaec dicta dicantur mihi?CA. Id tute noveris. tu te ipsam interroga, venefica.HI. Deum testem invoco, quod falsi apud te accusor criminisCA. Non mihi placent, qui se prius purgant, quam eos quisquam arguat.HI. At ego liquido iurare possum: ut extra te unum mihi virum:Nemo mortalis corpus corpore contigit. CA. vera haec velim.HI. Vera loquor: sed nec quisquam: quia iuranti non vis credere.CA. Mulier es: audacter iuras. HI. quae non deliquit, eam decetConfidenter, et animose, et audacter pro se loqui. CA. nimisAudacter. HI. ut pudicam decet. TA. in verbis, non factis probat.HI. Falso propudii insimulat, qui pudicitiam attentat meam.TA Quid hoc? vin tu auscultare mulieri, tanquam aliquis Sarmata?Quin tu igitur inter ancillas una opera tibi pensum dariIubes. HI. Deus, innocentiae meae testis, te puniet.TA. Vide, ut scelesta sola secum murmurat. CA. Lorarii.HI: obsecro, verbum unum audi. CA. nequiquam oras: non audio.HI. At unum verbum. CA. surdus sum. Lorarii: satellites,Inicite manicas huic veneficae; collum constringite:HI. Me miseram. CA. in syluam educite. HI. perii. CA. rapite: eruite oculos.HI. Interii. CA. ereptos ad me ferte. HI. vae miserae mihi, vae mihi.CA. Talande, cura, ut haec fiant; ego huc intro me recipiam.Nam propudiosam istam diutius ante oculos ferre nequeo
ACTUS TERTII. Scena VI.
Talandus, Benzelo.Trochaici septenarii Catalectici.PER Deos ego, atque homines vobis edico, uti meumImperium sapienter habeatis curae, quaeque imperatRex, quaeque imperavit, faciatis: nisi vos satis diuVixisse arbitramini: rapite, oculos illi exeludite.Quid statis? iam sublimem raptam esse oportuit; irruite.Sed ubi Benzelo: BE. iamdudum hic stat propter fortem virumAtque fortunatum, et forma regia, tum strenuumBellatorem, ubi pugnandum scaphis (scyphis volebam eiDicere) Carolus imperator haud est consimilis tuiApparator; nec suas aequiparare queat ad tuasVir tutes. TA. cuius ego legionem difflarem spiritu:Non aliter ac ventus, qui muros subruit Pampilonios.BE. Ego periuriorem hoc homine vidi neminem: nequeGloriarum pleniorem. TA. ubi es? BE. ibi, ubi tu esse me iubes.TA. Pulchre aduortis et facete animum tuum, ad animum meum.BE. Ego novi omnes temporum articulos: novi quid frons velit,Quid oculi loquantur: quid nutus. TA. hem Benzelo, sic places.BE. Novisse tuos me mores, Talande, meditate decet.TA. Quaeso, quid de me homines praedicant? EB. quid praedicent? nisiTe unum in terra vivere, fama et factis invictissmis.TA. Non possum pati, quin tibi caput demulceam. SineFaciam tibi aliquid boni pro isthac re, Benzelo, ac lubens.BE. Quin imo, plerique sic statuunt, diadema regiumNulli hominum potius, quam tibi competere. TA. quid mihi competat?Quin tu istuc scias velim, me, si voluissem CaroloRegni gloriam praeripere, unum potuisse. BE. sic credo hercule.TA. Nam ut primum pater Pipinus e vita decesserat:Totius regni proceres ad me coronam deferunt:Orant supplices, ut consulam saluti publicae:Et perturbati regni negotia in me transferam.BE. Hoc purum putum est mendacium. Sed, pace quod tuaDictum volo; male abs te factum iudico. TA. cur mi Benzelo?BE. Quia dum tu coronam defers alteri, et te negligis,Res simul negligitur publica. TA. istuc audio sic queriOmnes optimates? quibus imperii huius curae est salus.Nam me amari ab illis certo scio. BE. et ab omnibus quidemCurialibus, condis, promis, collegis meis; tuisVero inprimis legionariis, tribunis anserum,Legatis, lixis, cuppediariis: ut pol satisMirari haud queam: quibus artibus favorem hunc omniumConciliaveris. TA. quibus artibus? dando, obsequendo,Largiendo. nam dum studeo singulis placere:Facile omnes perferre: coepi his una me dedere: cum quibusVivebam: studiis eorum obsequi. BE. ita est, et mea quidemSapienter factum sententia. TA. nulli me praefero:Neque culpanda culpo, neque laudanda laudo. BE. ita me Ceres,Bacchus, Venus et Vesta ament, ut te ausculto, Talande, seduloAc lubens. TA. tum mores in mensa didici aulicos.Non sum disputator: non sum oblocutor alteri:Non praeripio pulpamentum: non praeverto poculum.Nam haeres solae hodie spectantur ab aulicis: ut tutiusNonnulli in Deum, quam in hos mores peccari iudicent.BE. Hoc illud opus virtutis, tacenda cum silentioDissimulare: mores ad venustatem componere.TA. Veruntamen orationis iustam partem persequi,Ubi opus est possum: possum et tacere itidem partem meam:Cum aliena est oratio: apud graves, gravis sum: apud leves,Sum levis: denique ut homo est, ita morem illi gero. BE. Dii caelites,Istuc est sapere: qui, ubicunque opus, animum possis flectereTA. Tum negotiis amicorum intentus, mea negligo,Nihil ulli denego. BE. ubi eundum ad prandia et conuivia;Hanc tu certe laudem apud omnes invenisti, haud iniuria:Ac non quia ades praesens dico hoc. nam ex eorum non sum grege:Qui aliud clausum in pectore: aliud promptum in lingua habent. TA. scio,Qui vir sis: neque unquam aliter, atque es, animum induxi meum.Sed scin tu Benzelo, quid ego te nunc velim? BE. non hercule,Sed sciam, ubi dixeris. TA. hodie, volo, ut eas mecum in proelium.BE. At ego vellem, hodie ires una mecum in curiam. TA. volo.Nam tua mihi curia placet. BE. placet et tuum mihi proelium.TA. Certe hoc bene cum mihi successerit negotium: voloTecum proeliariusque ad diurnam stellam crastinam:Nec surgemus quoquam: donec a me erit signum datum.BE. O Imperatorem probum, Regem hunc factum oportuit.Sed quis hic est. qui gradum huc feri tam celerem? TA.Eberthalius hic quidem est.Cedamus intro in curiam: adstitisse ne nos sentiat,ACTUS TERTII. Scena VII.Eberthalius.Senarii.MEditatus egomet mecum sum multis modis:Et ita esse reor: non esse quemquam, neque foreMortalium: cui non a vitae exordioMala obtingant quam plurima, et maximis quidemMaxima. velut huic Regi FrancorumCarolo,Domino meo: cui tot aduersae res accidunt:Ut mirer, quomodo eas aequo animo perfer at:Nisi Deus illi supponat manum suam.Tot aerumnas haud quaquam possit perpeti.Foris bella faciunt ei Saxones, et Auares,Hunni, Angrivarii, Chumani, Bructeri:Novique passim exsistunt motus bellici,Domi Hildegardis Regina probri et propudiiInsimulatur, domo eicitur, neci datur,Nunc matrem CaroliBertham vis detinetMorbi gravissimi. nam postquam hunc exitumReginae audivit Hildegardis: illicoConicitur ipsa in morbum ex aegritudine.Heri neminem voluit nostrum intro admittere.Talandus interim genio indulget suo:Haud cogitans, in quas miserias optimamReginam Hildegardim suis technis coniecerit.Sed hi sunt huius aevi mores pessimi:Impii homines fremunt, insurgunt, perstrepunt.At cum se vivere putant, maxime ruunt.Vidi impium florere, ut alnum in verticeVogesi: post paulo transibam: nec usquam erat.Nunc ad Regem eo, ut illum hoc impertiar malo:Si forte morbus amplior factus siet:Quod sane nolim, heri causa mei:Mature consilium rebus capiat suis.
ACTUS QUARTI.
Scena I.
Hildegardis, Lorarii.Octonarii Iambici.VAE mihi miserae: vae mihi: quo trahor? quo abripior? quid hoc rei est?Quid commerui? Sinite me Reginam vestram Lorarii.LO. Ah Regina Hildegardi, nulla nostra hic culpa est, per Iovem,Quando imperata facimus: quibus refragari nefas.HI At nihil admisi sceleris. LO. eo peribis certe honestiusNam qui per virtutem perit, non interit. HI. ah obsecro vos,Regios sublinite officioso mendacio. LO. dic quomodo?HI. Occisam dicue: et interim incolumem quaeso quaeso dimittite.LO. Scimus nos nostrum officium. nam si Regis Caroli exsequiVelimus imperium: tibi ereptos oportebit oculos:Non nos simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.HI. Si omnino obstinatis estis animis; unam hanc rem rogo,Vosque obtestor per supremi Regis regnum, Lorarii:Prius occidite: quam exculpatis oculos. mori me satius est,Quam cruciatus hos perpeti. LO. at gravius est vitam perdere,Quam oculos. HI. non est: quid enim vita affert commodi, ubi in poenam sibiVivitur? a morte nihil est, quod metuam, mali: mors omniumAerumnarum requies est: mors extrema rerum linea.Morte nihil melius in luctu atque miseriis: occidit.LO. Caedem iniussam perpetrare, nefas maximum. HI.quod ego volo,Quod ego iubeo, ego quod misere expeto, id iniussum haud committitur.LO. Si Deus immortalis te voluit istanc aerumnam exsequi,Decet id pati animo aequo: si id facias, labor erit tibi levior.Mala aspera leni ingenio saepe redduntur lenia.HI. O felicem HiltebrandumSueviae Ducem, patrem meum:Quod fatis iamdudum concessit: ut haec ne persentisceret.O felicem Regardim, Bavariae Ducem, matrem meam:Quae in hos miseros casus reservata ad hunc usque diem non fuit.
ACTUS QUARTI. Scena II.
Fraedebergius, Rosina, Hildegardis, Lorarii.Octonarii Iambici.O Regem iniquum, o infortunatam Reginam coniugem.Hanc cine mulierem in huiuscemodi suspicionem criminisUnquam venire? RO. est factum. FR. et multari suo matrimonio.RO. Scilicet. FR. et eiectam domo patria exulare, nec locumHabere munitum: in quo spes suas collocet. RO. videlicet.FR. Non credidissem unquam, tam inhumanum fore Regem Carolum:Tamque atroci ira percitum in immerentem. RO. neque´ego per Iovem.Ac proin oro te atque obsecro: ex summis opibus et viribusEnitere: ut Hildegardis opera et ope conseruetur tua.FR. Certum est mihi usque illam inuestigando quaerere: quoquo loco,Quoquo latuerit gentium. neque mihi amnis, neque mons, nequeMare obsistet. neque calorem, neque frigus metuo: neque hiemem,Neque grandinem. ventos patiar, laborem sufferam, sitim,Famem. non concedam, neque quiescam noctu atque interdiu:Priusquam aut Hildegardin, aut mortem ipsam inuestigavero.RO. Et mihi res certa est, mi Fraedebergi, eadem tecum perpeti.Ita nos ambos rogavit Adelindis. Sed iam non procul eoLoco absumus, unde nuper ab Hildegardi hera digressa sum.FR. Pergamus igitur, et bonis avibus moliamur hoc iter.LO. Nunc tu Regina, quando in hanc perducta es solitudinem:Regis sententiam in te latam fortiter, et imperterritoAnimo sustineas. HI. o aeterne Deus, o misericors Deus,Fer miserae et innocenti opem mihi: subveni inopi mihi.RO. Deum immortatem, Fraedebergi: quid ego oculis prospicio meis?Heram Hildegardim, nescio qui indignissime vinctam trahunt:Loris ligatam misere ductitant. FR. ubinam, ubinam obsecro?RO. Huc ad nos recta contendunt via. FR. latrones sunt: ageTu subsiste hoc loco, atque intra haec arbusta te occulta, maliNe quid tibi ab his eveniat praedonibus: ego coniciam in fugamHos nebulones, et illam vi summa eripiam. RO. perge ocius,Ocius obsecro, priusquam vitam illi adimant. FR. in mora haud ero.LO. Fridoline, tu caput mulier is sic sublime distine:Primo pupillas transfodiam, post indice digito eruam.HI. Inuoco te misericors Deus, ut in hac lucta ne deseras:In te omnis spes sita est mihi: te solum habeo patronum et patrem.FR. Quid hoc? scelesti, raptores, praedones, fures, sicarii.Hem vobis, hem tibi. quid restitas? hem vapula miser.LO. O facinus indignum. HI. obsecro te, quisquis es, da operam mihi:Nec in immerentem mulierem fieri hanc iniuriam sinas.FR. Imo et operam dabo: et defendam te, et iam demam vincula:Nunquam perire te patiar. nam me perire est aequius.Concedite atque abscedite omnes, de via decedite:Nec quisquam tam audax sit homo, qui illam minimo attingat digitulo.LO. Regis dicto audientes sumus: eius iussu hic nunc adsumus.Quamobrem te nobis magis par est decedere de via.Nostro aequum est morigeros Regi: eius studio seruire addecet.FR. Quid tu oblatras mihi? nisi hinc ilicet aufugias, hac lanceaTuum diminuam tibi caput: ut cum dentibus linguam exspuas.LO. At obsecro unum verbum audi. FR. non audio: discedite.LO. Nescis tu, nescis hercule: ut res se habeant huius mulieris.FR. Immo scio. LO. atqui si scires: in nos haudquaquam iniuriusEsses. FR. iniurius? quo pacto? LO. quia mandata non sinisNOs exequi. FR. mandata? quaenam? LV. Regis nostri scilicet,Qui hanc mulierem nobis dedit in manus: oculos effodere eiIussit: post effossos referre, sibique tradere serioMandavit. hoc nisi fiat, comminatus est necem omnibus. (Catalect.)FR. At ego vobis edico: ut illic o hinc facessatis scelesti,Nisi fortasse hunc diem vobis supremum illuxisse cupitis.Nam latrones et praedones estis: qui ex rapto vivitis.LO. Non, per Tuisconem, sed regii sumus satellites.FR. Redite ergo ad Regem vestrum. LO. at quid illi dicemus? cedo.FR. Quid id mea interest? vobis quod allubescit, dicite.Duntaxat hinc confestim abite. LO. malo quam maximo et tuo,Et huius abimus. HI. ah mi vir, quisquis es, obsecro te, ne in malumVoluntarium te imprudenter conicias. FR. quamobrem HI. quia enim hiCerto sunt regii satellites, quorum violentiaeEt caedibus exposuit me miseram rex FrancorumCarolus:Iccirco tibi cavendum est maxime: ne illi rem deferant.Nam si hoc permanet ad regem; continuo ille aderit cum manuArmata: nec prius inuestigare ab sistet: quam reperiat:Ibi nos omnes una perierimus perpetuo. FR. Si est ita,Ut dicis: ager evocemus: heus vos, consistite. LO. quid est rei?FR. Si praedones non estis, neque vos tales iam perhiberierVultis: agite, si incolumes dimisero, fidem mihi date,Quod hanc rem nulli hominum detecturi sitis. quid ringimini?Quid respectatis vosmet inuicem? LO. fidem tibi dareProfecto non possumus. FR. ecquid vetat? LO. quia nisi symbolumRegi afferamus, actum erit de nobis. FR. quodnam symbolum?LO. Exclusos huius mulieris oculos. FR. hoc vobis symbolumA me nunquam impetrabitis. LO. nec tu a nobis silentium.FR. Periistis ergo iam nunc illico. nam servulis meis,Quos adstare videtis, iam iam ius vitae et necis in vos dabo.LO. Oh mi vir, sive hic pereamus, sive domi, paululum interest:Deum testamur, et hanc ipsam, quod nihil iniussi fecimus.HI. Sic est: itaque te oro, fac, inveni, finge, effice, consule.Ut salui simus omnes praesidio, ope atque auxilio tuo.FR. Agite vos, si regi oculos referatis: quid uultis amplius?LO. Nihil. FR. eripite ergo aut hinc, aut cuicunque, obuio vobis, caniOculos, atque ad Regem referte: ut sint vobis vice symboli.LO. Bene mones: symbolum placet. FR. praestabitis igitur mihiSilentium et fidem? LO. utrumque. FR. age promittite. LO. en promittimus.FR. Nunc ite, quo lubet. LO. Fridoline, canem prehende, et sequere ilicet.Verum est, cuius eram propemodum oblitus, heus tu mi vir. FR. quid est?LO. Hanc in tuto loco velim constitui. FR. istuc curabitur.LO. Ne in conspectum Regis aliqua perveniat. FR. hoc cavebitur.LO. Alio qui nos perpetuo perierimus. FR. et hoc cavebitur.
ACTUS QUARTI Scena III.
Fraedebergius, Hildegardis, Rosina.Septenarii Trochaici.Edepol nae Hildegardi tibi suppetias in temporeAttuli. HI. Deus tibi, mi homo, quisquis es, faciat bene.Nam absque te essem, hodie nunquam Solis ad occasum viverem.Sed quaeso te, mi vir, unde meum nomen notum est libi?Aut ubinam locorum tu me vidisti prius? cedo.FR. Tam ego nomen tuum commemini, quam meum. HI. Sic arbitror.Sed nomen tuum velim memores. FR. lubens: nomen mihiFraedebergio est. HI. laeti profecto nomen ominis:Deus obiecit te mihi hodie. nam si paululum modoCessasses;a actum de me fuerat. FR. Sic ego praevideram.HI. Obsecro quae via te huc tulit? FR. si dixero tibi: vix mihiCredes. itaque malo istuc e comite iam nunc resciscas mea.HI. Qua comite? FR. quae me huc adduxit. HI. ubi ea est? FR. sistam huc illico:Heus Rosina, prodi ex arbustis: ubi latitas? quid times?Quid trepidas? RO. tota tremo: ubi mihi latronum in mentem venit.FR. Ne pave: coniecti omnes sunt in fugam. RO. admo dum timuiNostris partibus. HI. Deus bone, seruas me: quam conspicor?O Rosina: dedita opera spes mihi sancta subvenit:Cum te mihi Deus reducem facit, cum hoc Fraedebergio.Nescis tu, quam profuerit hodie is mihi: ex qua miseria,Ex quanta aerumna me extraxerit. quid pavitas? quid tremis?RO. O Regina, videon te, an non? HI. imo vides profugam, exsulem.RO. Cedo manum. HI. accipe, aerumnosam et miseriarum compotem.RO. Ah quam video? HI. ne fleas Rosina. RO. egon te non fleam?Te non defleam? talem tali prognatam stemmate:Modo supremo sublimem loco, nunc sortis ad infimaeMiseriam et calamitatem detrusam? o spes mortaliumFallaces: o fors fortuna, ut nulli perpetuo es bonaHI. Ah Rosina, multa in hominum aetate eveniunt huiusmodi:Capiunt nunc voluptates, capiunt miserias: flent modoModo rident: sicut visum est Deo. nam si quid a DeoPraefinitum est, id ab hominibus interuerti non potest.Fata haec me premunt. ferendum est, quicquid corrigere haud licetIn mala re, si bono animo utaris, id demum adiuvat.FR. Animose loqueris, atque ut Reginam generosam decet.HI. Imo ut recti consciam sibi. nam quod me accusat vir meus,Sum extra noxam. FR. non dubium id est. HI. Nam ita me summus amet Deus,Ut nunquam sciens commerui, merito ut caperet illum odium mei.Nunc ita animum induxit, ut facile expurgatu hoc non siet.FR. Nequeo satis, hoc quam mihi prave videatur factum, eloqui.HI. Verum hoc mihi nondum dixistis, unde veniatis modo.RO. Unde, nisi ex illis locis, in quos me miseras hera?HI. A sorore ne? RO. maxime. HI. mea Adelindi? RO. videlicet.HI. Ex Caldariensium arce? RO. imo. HI. obsecro te, quidnam agit?Ut valet soror? RO. tuo casu pene exanimatur. HI. hei,Hei mihi, huc ne perveni, ut meis maerori sim, quibusEsse voluptati studebam maxume: sed quomodoAlas vivit? ut valet? RO Valet, ut vidua maestissima.HI. Ut vidua? RO. etiam. HI. quid? num Otho maritus intermortuus?RO. Mortuus vero: qui cum tribus filiis fortissimisReginolfo, Berigario et Gebhardo in acie procubuit.HI. In acie? FR. Sic certe. nam mecum una eidem proelioInterfuere: quod cum Hunnis et Avaribus commisimus,In Planchina valle Biberacensium. RO. Sic est hera.HI. Heu heu, nunc demum intelligo, quam verum sit verbum illud vetus:Cum nullam calamitatem solam esse uulgo dictitant.Sed ubinam vivit, domi ne an alibi? RO. patrios laresDeseruit, peplum induit, coenobium condidit, seque a gregeHominum seiunxit, Dei totam se addixit cultibus.HI. O fortunatam, hoc cui licuit: o miseram, cui non idemHoc licet: nam nunc mihi nullum remedium gratiusObtingat: mearum aerumnarum, quam solitariaeVitae conditio: ubi me curis istis exuerem omnibus.RO. At nunc si sorore cum tua vis una vivere,Poteris. nam tui quaerendae causa, nos ambos sororHuc misit. HI. Si sat tuto latere possem illo loco:Irem utique. RO. imo poteris: nec quisquam te hominum exploraverit.FR. Edepol: nam coenobium id situm est in solitudine.HI. Nulli confido loco viciniori. FR. cur? HI. quiaNota sum nimium FR. quo tu ergo animum inducis proficiscier?HI. Romam. FR. forte ad summum Pontificem, ut reconciliet tuoTe marito. HI. haudquaquam Fraedebergi. FR. quid Romae ergo ages?HI. In magna et frequenti turba hominum latitaro tutius.RO. Sed victum unde comparabis hera? HI, ne sis pro me anxia.Dominus providebit: in illum reiciam curas meas.Nunc tu Fraedebergi, et tu Rosina, ad germanam meamHinc revertimini: nolo vos mecum communi premiInfortunio. RO. egon ut abs te discedam? te deseram?Hem quid ais? HI redite: ego Romam ibo. FR. et nos tecum una ibimus.RO. Sine me comite nusquam ibis. HI. comitem pudicitiam mihiDuxero. RO. recte: et me una comitem alteram. FR. et me tertium.HI. Non molesta ero vobis. RO. quid ais? a pueris, una parvulaeEducatae sumus; una domi et foris fuimus: bonaEt mala una pertulimus. quapropter nitar, experiar,Denique hanc animam potius relinquam, quam te deseram.FR. Idem et ego faciam. nam Romam usque equis meis vos deveham:Inde ad Adelindim revertar. sequimini me illuc. HI. sequimur.
ACTUS QUARTI. Scena IIII.
Carolus.Octonarii Iambici.NEmini ego credo plura prius acerba e matrimoniisUnquam accidisse, quam mihi: neque quemquam esse, aut fuisse arbitror:Cui magis omnes bonae felicitates aduersae sient.GalienamToletani Regis filiam vix bienniumHabui: cum vitam illa miseram misera mutavit cum lue.Nunc Hildegardim plenam vitii, orbatam matrimonio,Neci dedi: oculos illi ereptos accepi a Lorariis.Hoc ubi Regina mater rescivit, protinus in maximumMorbum incidit. hoc adeo propere Eberthalius accurrit nuntians.Quod si ex hac aegritudine mors eam consequitur, quod DeusProhibeat: quid restat, nisi ut porro fiam miserrimus?Somnum hac nocte oculis non vidi, dum de illa cogito.Hodie ut vix e lecto consurgo, legati Roma advolant,Portantes literas Adriani Pontificis: quibus ille opemMeam aduersus Desiderium implorat, populumque Insubriae.Nam BerthaCarolomanni fratris vidua, nescio quibusInducta consiliis, auxilia quaerit Longobardica:Ut filiis corona imponatur regni Francici. AdeoNusquam tuta est fides: nec quid credam, aut cui credam sat scio.Vix illis a me dimissis, Heresburgo alter nuntiusAduentat, qui violato foedere bellum affirmat Saxones,Undique reparatis viribus instaurare, et nova studia sequi.An non ingenio egregie ad quasuis miseriasNatus sum? quid agam? quid nunc capiam consili?Quod optimum est Romam ibo, quam possum itineribus celerrimis?Ibi cum Pontifice, de summa rerum deliberavero.Sed quid rei est? Talandum video huc ducier.
ACTUS QÚARTI. Scena V.
Talandus, Benzelo, CArolus.Octonarii.UT te Benzelo cum curia tua supremus IupiterMalis exemplis perdat pessime, atque ut de me promeritus es.BE. Cur imprecaris mihi? TA. quia dum consector curiam tuam,Oculos mihi fumus curialis exedit. BE. fumus? facisIniuriam meae profecto curiae. quin tu potiusMaledicis praeliis et pugnis tuis. Nam ubi audisti prius,Unquam oculos amitti in curia? in acie audivi saepenumeroExturbatos oculos sagittis: ibi mutilantur milites.TA. Heu, heu, quam subito nec opinanti hoc accidit malum mihi?Repente factus sum caecus: talpae me acutius vident:Lippio cucurbitas, hem Conceline gressus dirigeMeos: necubi pedes offendam, neu titubem. CA. Deum optimum:Quid ego illi iam dicam evenisse mali: quod manibus pueruliDeducitur? opperiar. TA. utinam in terris nunc aliquis viveretMihi Aesculapius: qui huic lippitudini afferret aliquodCollyrium. BE. facete nunc mihi, Talande, in mentem venit:Olim quod ex te audivi dictum sapientissime. TA. quid hoc?BE. De rege Phaone, filio Sesostris. TA. quid nam fecerat?BE. Is cum visu esse orbatus, de oraculi sententiaMonitus fuit: ut mulieris, quae unum esset tantummodo suumExperta virum, urina oculos elueret. nam sic saluum fore.Quid si et tu nunc idem adhiberes oculis tuis collyrium?TA. Tum mehercle mihi caecutiendum foret ad horam funeris,Aut etiam post mortem, cum Tiresia. BE hem, cave istuc dixeris.Quasi nullae in terris matronae sint incorruptae et integrae.TA. Phao certe omnes Aegypti urbes ferme peruagatus est,An aliquam reperiret, cuius lotio posset sanarier:Nec ullam invenit, praeter unius olitoris mulierem;Quam etiam recepto visu, uxorem duxit, reliquis omnibusIgni crematis. BE. ah modestius, quaeso, de feminisLoquere innocentibus. TA. unde haec nova religio te, mi Benzelo,Incessit subito? BE. nescio, nisi quod de bonis et malisEadem loqui et sentire iniquum censeo. TA. bonas mihiCommonstres, et loquar, ut voles. BE. lotium uxoris meae afferam TA. tuaeUxoris? BE. scilicet. TA. siquidem ex lippo luscum, ex lusco caecum,Ex caeco caeciorem me cupis fieri. BE. cur hoc velim?TA. Quasi te uno tua contenta sit: quasi ego cum ea milliesNon accubuerim, te lenone, et pronubo. BE. vera memorat.CA. Ibo obuiam: sequimini me manipulares mei aulici.BE. Rex advenit. TA. ubinam? BE. hac tendit. TA. modo horum nihil audiverit.BE. Non crediderim. TA. amolire te hinc parum: iam ad te revertero.Puer i. CA. Talande, quid hoc mali est? unde haec repente caecitas?TA. O Rex, o mi germane, nescio profecto quae haec sit, malum,Miseria, quod tam subito diris occaecatus sum modis.GA, Miseret profecto metui. TA. ah obsecro te mi frater, mi here.CA. Quid obsecras? TA. medicum ostendas mihi, qui visum reddat mihi.CA, Facilius istuc petitur, quam datur. Veruntamen,Ut occupatus nunc sum, et propere propero, quod mihi placet:Consilium si vis, dabo. nam auxilium polliceri non queo.TA. Obsecro. GA. sunt medici Parisiis, sunt Papiae, in nostris Academiis:Illos te consulere aequum est, antequam inualescat hoc malum.TA. Prudenter consulis. CA. habet et Roma suos Aesculapios.Quod si illo comitari me vis: paratus ut sies, vide.Nam nunc iter illuc institui: tantum hic interuisam domi.TA. Ibo hercle. CA. Sequere tu Eberthali cum Ludoberto, antistite sacro,Sodali et comite tuo: confestim ad hoc iter te iam para:Et sine mora adesto: tu me sub sequere Talande. TA. iam hic ero.Famulis quod dicam prius habeo. ubi Benzelo? BE. assum. TA. volo hodieCum fratre Rege Romam abire: vin tu me comitarier?BE. Non renuo; dum sciam modo, ubi Romae esurus siem. TA. papae,Quasi nulla sit Romae popina, aut quasi ego impransum te famemVelim sufferre. BE. non hercle velis: nam etsi tu maximeVelis, ego tamen minime possim. TA. sis quietus: ego famiProspiciam. BE. ita velim: nam fami, quam famae malo consulas.TA. Concoline, duc intro: tu sequere. BE. Sequor per prandia,Per cenas, per popinas, per lupanaria, per ganeas,Per quicquid ubique est, unde voluptas expetitur. sed audi hereTalande. TA. quid est? BE. rheda mihi opus est: nam longiusIn Italiam iter est. ferre non queo. TA. tolutarium meumInscendas. BE. siquidem a ventre meo popa, vis illum supprimi.TA. Veredum tibi dabo Westphalum. BE. nimio profecto pondereAffligetur: mihi essedo opus erit. TA. sequere: curabitur.
ACTUS QUARTI Scena VI.
Ludobertus, Eberthalius.Senarii.AIn tu, captum esse oculis fratrem CaroliRegis Talandum? EB. sic aio Ludoberte. LV. quidIlli accidit? lapsun an ictu perdiditVisum, an morbo? EB. nil constat mihi de hac re: niseQuod assidue illum cum Parasito vivere:Una potare, et scortari certo scio.LV. Quo cum Parasito? EB. Benzelone pessimo:Quo Sol, ita me supremus conseruet Deus,Scelestiorem nullum illuxit alterum:Qui neque Deum metuit: neque eum respicit Deus.LV. Dignum sane patella istuc operculum.EB. Sed obsecro, an non tu Reginae innoxiosOculos, quos rex praecepit erui, putas.Hac caecitate Talandi vindicem DeumProbe esse ultum? LV. Sic arbitror certissime.Nam iustus est Deus, qui hominum periuriaHaudquaquam ridet: et quae pravi perpetrant,Ea longe ante videt, quam fiunt. EB. at interimPatiuntur innocentes, vexantur pii,Boni premuntur: ut Hildegardis exitusNos docuit, proh dolor. LV. nihil prorsum interest.Nam Deus immeritos respicit: et quos amat,Eos castigat in hoc aevo, ne in alteroPereant: exstinguit, enecat: rursum erigit,Fovet: quos enecat, hi vivunt, atque sapiunt:Quos erigit, si male sapiunt, atque tumidiSuperbiunt: male pereunt. EB. pol ita est.LV. Nihil accidere bono viro mali potest:Aerumna, exilium, mors, ita sunt cuilibet:Ut est animus eius, qui ea fert: si bene,Bona sunt; si male, mala. nam bonus in statuPermanet, et quicquid evenit, ad suum vertit bonum.Ut enim tot amnes, tot fontes, qui intrant mare:Saporem illius non mutant: ita impetusRerum adversarum non foedat animumHominis pii. EB. Sapienter Ludoberte memoras.LV. Paternum, Eberthali, Deus animum obtinet.Ut enim patres torpere liberos, situPerire aut otiari non sinunt; itaDeus, quos amat, exagitat laboribus:Ut patiendo praelustre robur colligant.EB. Dicis magnifice. LV. idem impios, quis parcereVidetur, deterioribus seruat malis.Erras, si quem futuris exceptum putas:Veniet ad illum felicem sua portio.Quisquis videtur dimissus, dilatus est.BE. Mirabar equidem, quae haec Dei esset lenitas:Neque animum inducebam haec tanta huius facinoraTalandi sic abitura esse. LV. tacito pedeDivina solet vindicta olim procedere.Sed tarditatem poenae, gravitate acriterCompensat. nam si quem pro scelere ulciscierVult Deus: ei diuturniorem, ut plurimumImpunitatem consuevit concedere:Ut ex rerum immutatione fortiusDoleat. EB. Talando hoc olim eventurum esse idem,Tam non dubito, quam me saluum in caelis fore.Sed tempus est abeundi. nam tuba daturProfectionis signum. LV. properemus igitur.EB. Eadem te mecum rheda velim avehi.LV. Lubet. si grati tibi sunt sermones mei.EB. GRAtissimi. nam nosti illud proverbium:Viae comitem facundum, esse loco vehiculi.
ACTUS QUINTI
Scena I.
HIldegardis, Rosina.Senarii Iambici.QUando hoc iter, Rosina, evenit prospere:ET omnia lepide succedunt sub manus,Quae ago: Deo immortali habenda est gratia.RO. Ita est. nam video re ipsa propitium tibiDeum: qui sic tuas fortunarit manus:Ut medicinam facias tam bene, tam commode.Nam quis morbus tibi obvenit: quem remediisTuis, non propulses? quae podagra? quae lepra?Quae aqua intercus, quam tu medicando istactenusNon prompte exterminaveris? miror equidem,Unde haec tanta tibi innata siet industria.HI. Dei praesidio atque ope, Rosina, provenit,Quicquid boni est nam soli huic acceptum fero,Hoc quicquid est industriae. RO facis, ut te decet.HI. Quaecunque agimus, Rosina, in vita, ea maximeDei ducuntur nutibus: ipsi obtemperantUni: Deum spectant: Deo quod displicet,Haud facile admittunt ceteri: quicquid DeoPlacuerit: hoc sequuntur, quae vivunt, movent,Et sentiunt. RO. ita est: sed istuc interimNon inficias ibis, multum experientiamUsumque rerum profuisse tibi quae enimPuerpera fuit, aut quae gravida femina,Cui tu domi non obstetrix quasi fueris?HI. Non inficior. nam siquid facio, quod hominumVitae conducat, ea voluptas maxima est.Quamquam Alcuino non parum deberierA me lubens fateor: cuius nunc olim quasiDiscipula in re medica fui. RO. novi edepol:Et Alcuinum hoc mihi recordor saepiusMemorasse: sed dum tu aliis remediumParas: velim tuis quoque subvenias malis.Nam inscitus est medicus, qui in alienis malisMedicinae profitetur tenere scientiam:Se ipsum curare nescit. HI. quid nam ergo maliIn me est, quod ego curare nolim aut nesciam?RO. Vah, quid rogas? aerumnae, exilia, mors, fames,Paupertas, inopia. HI. ne te haec sollicitent mala.Est in telis mihi Aesculapius, Deus:Qui medicinam his morbis adhibet, me sublevat,Me sustentat, me recreat, reficit, fovet, alit.RO. AT interim tuis nihilo minus hostibusDas supplicium; qui de te exsule triumphum agunt.HI. Nullum putandum supplicium est, quo etiam boniFortesque possunt affici: fati, o soror,Haec tela sunt, non culpae: supplicium quod est,Sceleris poena est: quae nemini accidere potest,Nisi nocenti. RO. vera quidem memoras: sed doletTamen hoc mihi interim: te immerentem sic premi:Cum perduelles tui cristas domi erigant.HI. Sine erigant; at exilium hoc mihi mortuaeErit memorabile, meum me periculoCaput praeoptavisse ponere: quam ut domiSplendens et fortunata pudorem amitterent.Talandum sua manet poena, sua portio.RO. Heu cor mihi rumpitur, cerebrum finditur:Istius hominis ubi fit quique mentio.Ut illum Deus exemplis perdat pessimis.HI. Thyestaea isthaec execratio est: malaInimico non precor: meliorem animum precor.RO. Ah Hildegardi, hera dulcissima: quam facilis es?Quam lenem animum obtines? HI. sic esse me decet.Sed tu interim praecepti oblita es, quod dedi.RO. Cuius? HI. ne sic imprudenter me nomines.RO. Intelligo. HI. neve tuam Reginam appellites.RO. Pol, ego si te audeam meam matrem nominem.Nam tu secundum matrem mater proxima es.HI. Laudo te ob hoc, et propterea te unum obsecro:Quoniam Deus Omnipotens suum ostendit animum:Ut heram me tibi fuisse, nunc sociam velit:QUod antehac pro iure imperitabam meo:Nunc oro per commune hoc infortunium,Ne honore me secus honestes, quam par erit:Et quae nunc sum, meminisse ut recte memineris.RO. Ero memor. HI. nunc ingrediamur, si forte quisOperam requirat medicam, inveniat nos domi.
ACTUS QUINTI Scena II.
Talandus, Benzelo, Rosina.Octonarii Iambici.NAe ego sum homo miser, qui tam longum confeci iter, neque medicumRomae ullum invenio: qui huic malo medicinam faciat: quid rei est?Quid hoc dicam esse Benzelo? quid censes? credam ne ego oculosMulieri? BE. praesagiebat mihi animus rem tandem ad mulierumAuxilia redituram: ut postquam nihil in ceteris medicis speiTibi esset reliquum, exemplo Phaonis, rogares feminas.TA. Pudet me hercle. BE. imo illos pudeat suae potius inscitiae:Quod, cum huic morbo remedium afferre nequeunt, te ad mulierculamRemittunt. TA. vera loqueris. BE. nam hodie ita sunt animati insciiEt imperiti, ut quos curare nesciunt, hos transferantAd indoctos: ut commissa per alios suae nemo imputetInscitiae. TA. ex tripode hoc dictum esse reor. BE. quidam hodie perfidisIudaeis Christianos excruciandos committunt. TA. itaFit, per Iovem. BE. qui novitii sunt medici, ii periculisNostris discunt: per mortes experimenta sua agunt. TA. ita est.BE. Nam soli medico homines occidere, summa hodie est impunitas.TA. Per Manum. BE. qui peritiores aestimarier voluntUbi medendo peccaverint: mille effugia, mille inveniunt:Rimas, per quas elabantur: ne culpa ipsos penes haereat.TA. Experto credite. BE. nam aut dicto immorigerum culpant, et nimisPavidum aegrotum: aut ipsum morbum accusant, velut immedicabilem.Haec enim eorum est oratio. Cur consilio non pares bono?Cur uteris vino interdicto? aut haec: non in medici manu estSemper, ut aegri curentur: interdum arte plus valet malum.Nec nulla ideo medicina est, quia non omnes conualescimus.TA. Ego pol istos sermones audivi ex medicis plus millies.BE. Atego, Talande, nugas has omnes minoris aestimo,Quam ancillam, quae foricam lavat. TA. videris, quod verum est loqui.BE. Ego novi mores istorum hominum, qui cum semel aliquod malumSanarint: lusciniae prius defuerit cantio, quam iisVerborum sesquipedalium iactantia. at horum operas egoOmnes, ita me Bacchus amet, uno non redimam teruncio.TA. Obsecro te, quando oculorum morbus aggravescit hicQuotidie. et lepra mihi accedit insuper. quid author esMihi, ut faciam? BE. fac, quod lubet. TA. censen mulierculaeAd opem confugiam? BE. fortasse ita censeo? TA. quid hoc est dicere?Non tu credis, mulierem tam famosi nominis, mihiOpem laturam? BE. fortasse. TA. age igitur, pergamus celerius.BE. At iam, quantum oculis coniectare possum, ad ostium domus,Ubi habet haec mulier, peruentum est. nam has aedes esse iudico,Quae demonstratae sunt mihi. puer, i, pulsa: ad fores adi.En ut propudium pulsat. abscede, aut provoluam te in luto.Panem cibarium comesse tres pedes latum potes,Fores pultare nescis. TA. sine Benzelo, me adduce: ego feriam.Heus, heus aperito aliquis ac dudum hoc ostium, pandite fores.BE. Prodit nescio quis: concedamus huc. RO. quis ad fores? TA. egoSum. RO. Quem tu te esse ais? Talandum. RO. quem Talandum? TA. CaroliFratrem. RO. cuiusnam Caroli? TA. regis Francorum: patre satumPipino matre Leuburga. RO. ipsusne es? TA. profecto ipsissimus.RO. Quae dirae huc te appulerunt? TA. caecitas et lepra, res pessimae:Dirae execrabiles. RO. quid vis tibi? TA. heram volo conuentam tuam.RO. Hera neminem ad se intromittit: Si quid voles, ego referam.TA. Obsecro te, salutem ei dicas verbis meis, quam plurimam.RO. Quid tum? TA. rogare me illam per Deos, per sacra: ut opem ferat.RO. Quid mulier opituletur tibi viro? TA: fama illam. praedicatQuasi Deam. RO. ah paupercula mulier est: quae admodum timet viros.Nam a praepotentibus quibusdam passa graves iniurias.TA. Utinam Dii illos eradicent omnes. RO. ita velim quidem.TA. Scelestus est, quisquis mulieri tam praestanti iniuriamInferre non erubuit. RO. bipedum nequissimus est, furcifer,Fur, latro est; carnifex, periurus, perfidus: matrem domi etPatrem occidit, sororem incestavit: glores et fratriasFalsis criminibus ad necem dedit: nihil fecit boni.TA. Obsecro te, quicunque ille tandem sit, ne isthaec mihi imputet.RO. Cui potius imputet, quam illi, qui fecit? TA. age igitur, meisVerbis opem ab ea mihi petas: nullis ego parcam sumptibus,Dum morbo inveniam remedium meo. i modo: refer hoc eiRO. Mane hic: iam redeo. BE. si visum hodie recipis: quid mihi dabis?TA. Quid? faciam, apud me primus sis: lepidis te victibus,Excipiam festivo loco: ubi curemur ambo mollius,Quam lippo oculi curarier solent. BE. promittis largiter.TA. In munditiis et deliciis faxo aetatulam agas. BE. gestio.TA. In lecto lepide strato, lepidam aliquam complexus mulieremUt contrectes. BE. perge obsecro. TA. vino et victu, et piscatu proboVitam ut colas. BE. quid tum? TA. cena dubia apponetur tibi? BE. quid hocVerbi? TA. ubi tu dubites, quid sumas potissimum. BE. oh fiam Deus.TA. Ubi te conuivii pertaesum erit, comessatum ibimus.BE. Sat est; mulier redit. RO. hera hoc tibi renuntiarierIussit: si morbo liberatum te velis, in templum eas:Et quicquid unquam sceleris ac flagitii perpetraveris,Cuius tibi conscius sis, id sacerdoti facias palam:Dicas aperte, teque illo expiari cures. Hoc nisiFiat, iuvari te non posse. sic sententia est herae.Nunc tu, quid acturus sis, responde mihi: ut ei renuntiem.TA. Tametsi istuc inuitus facio: tamen illi morem geramPotius; quam caream oculis, et leprae sic foeder contagio.RO. Ibis igitur? TA. iam nunc ibo illico. numquid aliud? RO. nihil,Nisi ut statim redeas. TA. licet; opinione tua prius hic ero.I Conceline, meque in proximum sacellum deducito.BE. At ego vos interim hic opperiar. TA, ut lubet. BE. non expeditMihi hos sequi. nam parietinas templi inde a pueritiaTimui, ne qua ruat. tum laruae simulacrorum me territant:Gabalis affixi homines, confossi telis et lanceis,Prunis assi candentibus, sagittis peruii,Exsenterati, ut lepores: desquamati, ut pisces a coquis:Radiis rotarum districti, ut apud inferos Rex Tantalus.Locus mihi non placet: malo ego lepidas spectare feminas,In prandio: malo accubare scorto, quam scuto. Ta, i puer.BE. Sed eccum mihi Talandum, ut cito redit e fano? TA. ubi nunc Benzelo?BE. Hic expectat. TA. dissolui me ocius. BE. apparet. TA. pulsa ostium.BE. Heus vos. RO. quis est? BE. Talandus est. RO. numnam e templo iam ille rediit?BE. Rediit. RO. mane: mox adero. BE. probus es, et paucorum scelerum homo.TA. Ita sum. BE. qui tam cito ab illis te intus expedire potueris.TA. Dixi rem breviter: nulla usus circuitione. BE. apparet hoc.Sed nihil celasti antistitem? TA. quae occurrebant, dixi omnia.BE. Etiam de Regina; scin quid velim? TA. confessus sum omnia,Amores, cenas, conuivia: quae tecum agito quotidie.BE. Quid opus erat me nominare? TA. sic lubuit. BE. quid vero? an isVeniam tibi dedit: ignovit: criminis ab soluit? Ta. maxime.BE. Bene factum: et nunc eo tecum conuivabor lubentiusAc tutius. sed mulier adest. RO. hera hoc tibi collyriumDare iussit, ut oculos inungas; hoc itidem unguentum, ut cutemEo undiquaque perfrices. BE. heu tam parum collyrii.RO. Sat erit. nam si semel tantum oculos illo inunxerit, statimAperientur. TA. beas me: sed quanti aestimas collyrium?RO. Bonus medicus non quaerit pretium, sed salutem morbidi.TA. Dandum tamen est, quo digna merx est, pretium: dic, quodnam dabo?RO. Ubi convalveris, da quantum voles: redeo intro.´TA. sat habeo.Nunc te oro Benzelo: inunge oculos mihi hoc tam pretioso unguine.BE. sine inungam: fragrans est: numquid odoraris?) TA. certe. BE. quid olet?TA: Nescio quid Euphrosyni: sed proh Deum; EB. quid est? TA. videon egoTe Benzelo? BE. men vides? TA. video equidem. BE. stantem an sedentem ibi?TA. Sedentem. BE. in scamno, an sella? TA. in sella. BE. quid gero in manu: viden?TA. Gladium. BE. Nihil me fallis: video te videre aptissime.TA. Ad regem mihi curso opus est, quam celerrime. BE. quid ages ibi?TA. Hoc ei renuntiabo, et animum illius explebo novoAtque inopinato gaudio. BE. mane. TA. quid maneam? BE. scin mihiQuid promiseris? TA. Egon? BE. vah tam cito oblitus es? an prandiumPrius non dabis? ubi nunc cena illa dubia est? TA. abi et para.BE. Aurum haec res poscit praesentarium. TA. dabitur: hem tibi meamCrumenam auro tumentem: abi atque obsona opipare et largiter.Ego ad regemin Palatium me confero; illic reperies.
ACT. V. SCENA III.
BenzeloSeptenarii Trochaici.ILle hinc abiit: mihi rem credidit pecuniariam,Obsonare iussit pro lubitu. Deus bone, quanta laridoLabes, quanta pernis pernicies venit? quot anseres,Quot pullos damnabo capitis: nam si alia memorem, mora est.Nunc ibo ad praefecturam meam: ius dicam larido:Pernas indemnatas accusabo, apud promum et coquum.
ACTUS QUINTI Scena IIII.
Eberthalius, Rosina.HOc ostium credo esse, ubi mulier habitat,Quam ad Regem accersere modo sum iussus: fores.Pulsabo. ecquis aperit: quis prodit: RO. hem quis est,Qui ianuae sic insultat? EB. tun mulier es:Quae visum reddidit hodie Talando? RO. egoNon sum. EB. Erravi igitur a limine. quaeso da operamHanc mihi, et aedes commonstra: in quibus ista mulierHabitat. RO. hae vero sunt: quid vis heram meam?EB. Adrianus Pontifex, et Rex ipse Carolus,Summis illi imperant imperiis, ad se ut ocius,Absque mora omni deveniat in Palatium.RO. Referam hoc illi. EB. noscito ego hanc? nam videor eamNescio ubi prius vidisse: sed diuturniorDies animum incertat, sin est ea, quam autumo.RO. Hera in Palatium venire posse iamNegat: veniam hanc dari cupit: orat, si integrumSit summo Pontifici, Regique Carolo,Exspectaturam se utrumque in fano Petri.EB. Referam istuc dominis meis. Vale. RO. bene valeas.
ACTUS QUINTI Scena V.
Rosina, Hildegardis.Senarii Iambici.NUnc Hildegardis partibus timeo, meaeDominae: quid agat, quid dicat, quid respondeat:Si Carolus illam de suo negotioInterroget. Sed ipsa progreditur foras.HI. Ere nata melius fieri haud potuit, meaTu, quam factumst. RO. quo pacto? HI. quod scelestus hicAd id miseriarum redactus est, utiMeam implorare opem necesse ipse habuerit.Nam caecitatem hanc ei fatalem cum lepraFuisse, nemo sanus inficias potestIre. RO. edepol. HI. nunc ubi Rex Carolus meamFidem, Talandi flagitia resciverit:Dubium non est, fore mitiorem, quam fuit.RO. Sed si ille iterum praeoccupet. HI. iam non potest.Nam mihi aderit sacerdos, cui apertum est scelus:Aderit et Pontifex, quem ille reverebitur.RO. Cave obsecro, ne in maius incidas malum.HI. Bono animo es: nihil est, quod timeas. RO. sollicita sum,Quid dicas. HI. quid enim dicam? quae patrata sunt:Quae facta sunt: quae inique passa sum, eloquar.RO. Tace. HI. quid est? RO. Rex egreditur: cedamus huc.
ACTUS QUINTI Scena VI.
Carolus, Talandus, Hildegardis.Octonarii Iambici.SUnt mira, quae narrasti intus mihi Talande. TA. at vera sunt.Nam caecitas non aliter mihi depulsa est hoc collyrio,Quam felle piscis inuenti, Tobiae visus est datus.CA. Aliquid monstri haec alunt. HI. istuc satis docebit exitus.CA. Nam propulsare lepram, caeco visum reddere: haec DeiAut divum sunt opera. quare nihil magis desidero:Quam medicam hanc intuerier Aesculapiam. TA. idem et ego cupio.HI. Videbis me, sed magno cum tuo malo: nisi mentior.CA. Intremus ergo Divi delubrum Petri: quo se mihiNunc effuturam promisit mulier. TA. nil moror. CA. nam PontifexAdrianus praegressus est: sequimini me omnes. TA. praecede: sequimur.HI. Intravit hic: o misericors Deus, nunc adsis mihi hodie:Opem fer mihi: perhibe innocentiae meae testimonium:Si Deus es, cui scelerate facta displicent, iniuriamMihi a Talando illatam vindica: meam vitam assere.Sis idem mihi: qui Iosepho in carcere: quis Susannae tuaeIn extremo periculo fuisti. Hoc te per unicumGnatum tuum oro, obsecro, obtestor. Quod si divina ope tuaHodie in conspectu heri mei, Francorum Regis Caroli,Invenero, quam spero, gratiam: voveo templum tibi:Voveo aedes sacras: voveo animum tibi perpetuo gratissimum.Nunc tempus ingredi: sequere me, nec recede longius:
ACTUS QUINTI Scena VII.
Benzelo, Eberthalius.Octonarii.BEne obsonavi atque ex sententia: puer, hanc fer sportulamCoquo Talandi: lectulos cura nobis insternier:Et cetera parari: fidicinae quas conduxi, hic iam erunt.Proh Iupiter, quanta hic meretricum copia est? quot formices?Quot prostibula? iurare ausim, omnes Veneres atque CupidinesRomam migrasse. Vah nunc demum mihi lubet vivere: ubi totLepida forma sunt mulieres, tot commoditates optimae,Tot pompae, tot popinae, tam bene instructum cibariisForum. Aeson et Titonus possint reiuvenescere his locis.Nam quod neque Phryne potuit in Xenocrate, neque tot pellicesMithridatis in Pompeio: id possint Romanae meretriculae.Sed quis hic homo est, qui huc procurrit tam celeriter? quid brachiaIactat? quid ille stupet? EB. hominum fidem: quid hoc rei est: modoQuae intus Regi obtigit: nequeo satis mirari: nec quid priusDicam aut posterius, sat scio: Talandi ne magis culpem scelus,An Reginae fidem ac pudicitiam laudem. BE. meum herum istic nominat.EB. Hoccine facinus facere ausum: ut Reginam nihil tale meritam,In tantum Regis odium adduceret? disrumpor ira, ubiHoc in mentem mihi revenit. BE. quid huic homini accidit mali?EB. Sane, ut verum fatear, haec res semper suspecta mihi fuit:Neque unquam credere potui, Reginam in hac noxa meam.Itaque nunc haec ita evenisse, ex animo laetor: quod CaroloSua uxor, liberis, sua mater restituitur. Nam bonaHaec medica, quae Talando oculos aperuit, uxor Caroli.Inuenta est: quam nos omnes extinctam credidimus. Nunc eamEt vivam et innocentem, praeter spem omnem et suam, et omnium,Rex Carolus reperit. BE. quid narrat? accedam propius. EB. ubiPrimum aspexit, suam uxorem agnovit: plane obstupuit. ibiSupplex mulier ad genua procidit: narrat periuriaTalandi, miserias et aerumnas suas: testem inuocatSacerdotem, cui scelera sua Talandus secreto aperuit.Rex cognita innocentia, in fidem atque antiquam gratiamReceptat trabeam regalem induit: capiti imponit, sibiQuod ipse detraxerat, ornatum gemmis Diadema: omniaLaetitiis complentur: Rex finem amplexando nullum facit.Adrianus Pontifex Magnam Hildegardim, ut magnum CarolumSalutari iussit: novasque inter eos fecit nuptias.BE. De quibus hic loquitur nuptiis? mirum ni Parasitus hodieVocetur ad conuivium. EB. Talandus morti addictus est.BE. Ehem. EB. capite multabitur. BE. male pereas nugigerule.Nam si hoc ita se haberet: ego una perpetuo perierim miser.EB. Quis hic loquitur? BE. nolim hoc ita esse. EB. parasitus hic est Benzelo;Quo auctore et consultore, Talandus isthaec fecit omnia,Per tempus advenit. nam dudum iram evomere in illum meamOptavi. heus tu: quid hic obambulas? BE. quid id exquiris tu? EB. itanRespondes mihi? seruus ne an liber? BE. seruam operam, liberamLinguam me voluit habere herus meus. scin iam? EB. quis herus tuus?BE. Talandus. EB. nequam ambo estis, pessimi heri minister pessimus.BE. Quaeso hercle, meo ne hero tu mucide homo pergas maledicere?EB. Quid ais, flagitium hominis? tu nequam domini nequam servule.BE. Dispeream, nisi ego illi haec maledicta deferam. EB. quid deferas?Hem tibi cinaede calamistrate, unguentis delibute. BE. vae.Vae mihi: sine me. EA. hem tibi pro maledictis mercedem: quam deferasHero tuo, tui simili. BE. ut te magnus perdat Iupiter.EB. Etiam imprecare? abscede hinc nisi pro mortuo auferri cupis.BE. Malo auspicio in hunc hominem infelix incidi: male pereat:Fugiam hinc, quantum isthic meus aqualiculus non obstiterit mihi.EB. Clamor oritur: nunc ibo ad Ludobertum, ut ei haec nova denuntiem.
ACTUS QUINTI Scena VIII.
Carolus, Talandus, Hildebrandis.Octonarii Iambici.EXI sceleste: homo, quantum hominum terra fovet, periurissime,TA. Ah obsero te, mi Rex, mi germane. CA. furiae germanae tuaeSunt, non Reges aut Principes. TA. per Deum, per communem patremPipinum, per genua te obtestor, stultitiae, inscitiaeAtque imprudentiae ignoscas. CA. quasi vero ob stultitiam tuamFieri hanc piacularem oportuerit: orbari coniugeMaritum, coniugem marito, liberis matrem, suaParente liberos: quasi haec inscitia sit, coniugum odiaInter se mutua excitare; quasi sit imprudentia,Falsi accusare criminis: in periculum deducereNecis innocentem. Nam culpa, ego quam istius esse credidi,Ea te penes est: ecquid te pudet audacissime? TA. fateor quidemPeccasse maxime: fateor promeruisse malum maximum:Fateor uxori me tuae fecisse iniuriam, meaeDominae, quam colere me fuerat aequissimum: sed te obsecro:Quanto animus tuus est gravior, maior, ignoscentior: ut meaeStultitiae sit aliquid praesidii, nunc tua misericordia.CA. Ratus ne sic me esse hominem minimi pretii, si ego me conscio,Paterer uxori insignem hanc fieri apud me contumeliam?TA. Ah ego nunc demum me insipientem factum esse fateor miser:Cum rem agnosco. nam imprudenter hoc feci. CA. imo nequiter,Scelerate, malitiose. sed quid verba tecum confero?Lorarii vincite, rapite. TA. ah obsecro: si post hunc diemPeccavero, dato excruciandum me. egomet me dedam tibi.Nunc hoc mihi ignoscas quaeso. CA. quid faciam? nisi loco huic sacro,Et summo Pontifici pepercissem, adeo exornatum probe,Adeo depexum te dedissem; ut te iam ipsum non noveris;Qui tibi me pro ridiculo delectamento putaveris.Pergite Lorarii: TA. obsecro, obtestor. HI. da veniam istanc mihi:Fac, quod rogat. CA. Lorarii. HI. remitte; quaeso, hanc noxiamMea causa. CA. aliud quiduis impetrari a me facilius sinam.TA. Heu mihi. HI. sine te exorem: ne te obfirma. CA. huic habeto gratiam:Quod dignas te, atque ut meritus es, non das poenas hodie mihi.Sed ne impune auferas hoc tantum flagitium, cras amoveTe e conspectu meo: fuge in insulas usque remotissimas:Illic tantisper exsula, dum te revocem. abscede ocius.TA. Ah me miserum; quid egi? quid feci: cur praeceptis tuis,Ludoberte, quae dabas, sacerrimis dudum non parui?Nunquam me in haec flagitia ingurgitassem. heu ubi nunc BenzeloHortator scelerum? istan fides, amicum in rebus asperis,Sorte aduersa deserere? ut illum dii perdant radicitus.HI. Scin'nunc meam in te Rex fidem, an adhuc dubitas? CA. imo sat scio:Neque opus est, ut ad integrum redeat haec eadem oratio.Deo potius agamus gratias, quod ex his miseriisTantis et te et me exemit. Nam nunquam quicquam fuit animoMeo aegrius, quam posteaquam audivi esse in hoc te crimine.HI. Ego illud scio, quam doluerit cordi meo: cum patriaEiecta, exul, inops inter ignotos aetatem agerem: sineCulpa. CA. satis audivi, satis tuas aerumnas maximas.HI. Ah quam timui male, ne nunc animo ita esses aspero:Ut olim in me fueras. CA. mea Hildegardi, uxor suavissima,Non licet homini esse saepe ita, ut uult, si res non sinit. ItaquePer dexteram tuam te oro: ignosce hoc: irata ne sies.Nam dissidium hoc nulla evenisse mea culpa, id testor Deum.HI. Et ego scio me cavisse, ne ulla merito contumeliaIn te unquam fieret. CA. explevisti animum meum: teque hoc satisSuperque crimine expedivisti. HI. ita sperat animus quidem.CA. Hoc tantum te oro: ut sis porro eadem, quae hactenus. HI. ne dubita here.CA. Saepe inter coniuges irae interveniunt istius modi:Post ubi rursum inter eos reventum est in priorem gratiam:Bis tanto amici sunt inter se, quam prius. HI. sane nihilEst, quod ego malim, quam hoc ipsum. Nam concordi connubioNihil est amabilius. CA. eamus ergo intro. Vos plaudite.FINIS.NOBILISSIMIS,
ET PRUDENTISSIMIS,
CLARISSIMISQUE VIRIS: D. PHIlippo a Kettenheim, Praetori et Academiae
Argentoratensis Cancellario: D. Carolo Lorchero, Consulari: et D. Nicolao Cniepsio, utrique quindecimviro: suis
Dominis, colendiss. S. P.
QUoniam ea, quae hanc sequitur, Comedia, Iulius Redivivus, dedicata et consecrata
est a me, nomini et memoriae, huius amplissimae Reipub. Argentinensis, sempiternae: iccirco non putavi committendum: ut sine vestro praesidio, viri
nobilissimi, atque amplissimi, prudentissimique, in lucem hominum abeat: atque ad
manus principum et optimorum, in hac urbe, virorum iam temporis perveniat.
Intelligo enim mihi, e peregrinis locis domum reverso, opus esse cum multis ad
conata perficienda adminiculis, tum inprimis eorum hominum ope, atque auxilio:
qui et per se, et per alios, in optimarum artium, et literarum studiis promovendis,
plurimum possunt. Non enim raro fit, ut quae optimo animo, a scriptoribus in literas
referuntur, ea aut ad optimos quosque non perveniant: aut si perveniant, non perferantur eo, sine malorum hominum calumniis. Est enim huius exulcerati saeculi
ea perversitas: ut quidam improbi, e bonorum et innocentium virorum contumeliis atque iniuriis, laudem se inuenturos
esse confidant. Ac tametsi non sum nescius, plerosque optimatum, in hac urbe,
de studiis literarum recte sentire: tamen praeteritorum annorum memoria hoc a
me efflagitat: ut ego piscatoris icti morem imitari, ac damno accepto, sapere deinceps consuescam: non quod antehac quicquam a me insipienter scriptum sit, aut
quod alius quicunque aliquid, imprudenter a me scriptum esse demonstraverit: sed
quod ego videam, et reapse intelligam, eas calumnias, quae a malis, et malevolis proficiscuntur, etiam in aliorum hominum mentibus atque animis ita inhaerere: ut vix ulla deinceps oratione, quam libet vera, rursum evelli possint. Cumque ignotus sim
ego, huius urbis amplissimo senatui, aut non ita notus (quamquam famigeratorum culpa) ut esse cuperem: nullos certe aptiores mihi comparare potui patronos, per
quos hic Iulius meus toti senatorio ordini
commendetur: quam vos triumviros, homines praetoria, et consulari dignitate
conspicuos: Academiae huius pulcherrimae scholarchas. Quis enim candidiori
animo affectus sit, erga praeconem Germaniae, et ludum Germanicarum, quam
praetor, quam consularis, quam quindecimvir, in primaria totius Germaniae Repub? quis meliorem ferat sententiam, de
laudibus rei equestris: quae in hoc Iulio celebratur: quam nobilis, et princeps civitatis? quis rectius iudicare possit de libro, et de re libraria, quae itidem in hac Comedia laudatur, quam literatus, quam
Academiae Cancellarius, quam scholarcha? Equidem magna, ut verum fatear, cum
voluptate nuper audivi dicentem te, nobilissime et amplissime vir, Ioannes Philippe Kettenheimi, praetor huius urbis:
cum tu potestatem faceres Decano promovendi magistros. Mirabar enim, te ad
veterem prosapiam, et ad eam, quam a maiorib. accepisti lucem, ceterasque virtutes, quae in te praedicantur, pietatem, prudentiam, liberalitatem, iustitiam, humanitatem, etiam adiungere studia literarum,
et famam doctrinae.
Nec minori voluptate afficiebar, cum
post in suave illud colloquium venissem: quod mihi, et optimo doctissimoque viro,
Poetae, Oratori et Iurisconsulto, D. Nicolao Reusnero, huius Academiae professori, et scholarum visitatori, tecum fuit, Carole Lorchere: vir praeclarissime, et multis nominibus mihi colendissime: cum
nos a sollemni prandio, amice inter nos conuersaremur. Nam ex illo statim perspexi, vera esse, quae de tuis praestantissimis
virtutibus ego iam ante, hominum fama, et literis, quam plurima acceperam. Philippi Cniepsii, quae sit humanitas, quae in
Deum, et omnes bonos viros pietas, quod de optimis quibusque bene merendi studium: quis quaeso in hac est Repub. qui nesciat, qui ignoret? Et quomodo ego meliores mihi, meoque Caesari Iulio et Ciceroni parare potuissem amicos et patronos: quam vos ipsos, tot tantisque ornatos virtutibus: quantis ad meum institutum mihi opus esse video? Si enim ea velim in lucem edere: quae conscripsi: et quae
tot amici a me efflagitant: si coepta velim absoluere: si absolutis ultimam manum
addere: facile intelligo, quorum ego hominum patrocinio et praesidio indigeam. Et cur
ego de benevolentia vel vestra, vel etiam
totius senatus quie quam dubitem? Nam quid possit ceteris huius urbis praetoribus esse, vel generis nobilitate, vel
studio pietatis, vel fide vel usu rerum, vel humanitate antiquius? quid consulibus,
quid Iurisconsultis, quid curialibus, vel pietate prius, vel sapientia praestantius,
aut ullo denique laudum genere excellentius? Quod siqui erunt, qui argumentum huius Comoediae extenuare ausint:
illorum ego animis hoc cogitandum relinquo, quanti illud sit, quod quicquid
Cicero loquitur, suis loquitur verbis: quibus adhuc vivus uti solebat: quaeque
etiamnum in hominum exstant memoria: et quod Caesar, quicquid loquitur: id
prope omne, e commentariis suis depromptum, loquitur. In Prisciano vapulante
mirati sunt aliqui, Iavellum, Nevisanum, Barberium, nihil aliud loqui, quam quod
olim scripserant: et Philonium atque Lilium aliis non uti verbis, quam suis, hoc
est, quae in Lilio et Philonio Medicinali passim occurrunt. Quod isti in re ridicula
mirandum esse censent: idem haud dubie in re gravi et seria nequaquam culpabunt. Sed ad vos redeo, viri Nobilissimi
atque amplissimi: vosque oro et obtestor:
ut quae vestra est, de literis et literatis viris, bene merendi alacritas, eam in hoc
quoque Iulio promovendo usurpare velitis. Nam hac ratione, non me solum, huius Caesaris, atque huius Ciceronis patrem, sed alios
etiam quam plurimos, qui reliquos ingenii mei fetus, summo cum desiderio iam diu expectant, vobis deinceps obstringeris, Christus, Deus et homo, optimus maximus: qui ante annos 1584. in hunc
mundum pronatus est: vos vestrasque familias omnipotenti manu sua protegat atque gubernet. Argentorati Idib. Novemb.
Nicodemus Frischlinus.