ut esset masculus et totum femina conjugium. At hunc pulcherrimum ordinem ut confundat perturbetque, auctor omnis [Gap: Greek text] Diabolus: nihil re linquit intentatum, nihil inausum. Nam aut meretriciis amoribus nuptias inter homines conglutinat, et quibuscunque in honestis atque, illegitimis viis ac rationibus potest, amantes inter se copulat: Deo ita permittente: aut ubi viam hanc sibi interclusam fuisse animadvertit, hoc tamen agit, ut lites inter pios conjuges serat: et concordiam illorum dissipet, atque interturbet. Sed quia hoc commodius non potest consequi: quam si ordinem divinum interrumpat: deo omnibus ingenii neruis in id elaborat: ut aut maritum a fide uxoris, aut uxorem a fide mariti avertat: et vel ambos, vel si ambos non possit, alterutrum conjugem adulterii laqueis irretiat. Quomodo enim facilius possit animos conjugum divellere, quam vel utroque, vel alterutro in hanc fraudem atque perfidiam seducto? Quia vero piorum conjugum custodes sunt angeli: qui furorem Sathane ab illis prohibent: deo aliam ipse viam aggreditur. Nam quos adulterio et probro non potest implere atque dissociare: eos
calumniis, et falsis suspicionibus adoritur. Est enim calumniator [(transcriber); sic: calumniatot] Diabolus: unde etiam nomen accepit. Cuius rei tam etsi plurima habemus exempla, quae passim in omnibus omnium gentium ac populorum historiis obuia sunt: tamen omnium maxime conspicua et valde illustria sunt: Susannae et Hildegardis exempla: quae sive vera sunt, sive fabulosa: ita certe Diaboli in hac re ingenium ac studia, moresque nobis repraesentant: ut nemo pictor accuratius ea possit penicillo delineare. Cum autem utile sit mores Diaboli et sociorum eius habere cognitos: ut ex illis discamus pericula cavere: calumnias Diabolicorum hominum, qui concordiam piorum conjugum turbare volunt, probe internosse: nihil illis credere: nullas adhibere aures: iccirco duas ego Comoedias conscripsi, Susannam et Hildegardin: in quibus, tanquam in speculo, sycophantarum fraudes, calumnias, maledicta, contumelias licebit, cui libet, contemplari. Et quamquam hae ambae Comoediae, jam pridem una cum Rebecca, in hominum manus pervenerunt: ita tamen illuc pervenerunt, ut eas latuisse malim, quam sic prodiisse: non quidem mea, sed typographorum culpa.
Nam ut nihil dicam de illis, a quibus istae Comoediae primum fuere in lucem evulgatae: et qui suo magis studuerunt compendio, quam puerorum commodo: quid potuisset mihi tristius accidere: quam quod nuper admodum, e Carniola domum reversus, deprehendi hasce Comoedias, a quodam gregario typographo, me inconsulto et tum temporis extra, patriam in Liburnia degente denuo fuisse procusas: et procusas in papyro vilissima atque abiectissima: et ita procusas atque deturpatas, ut propter omissa alibi verba, omissos alibi integros versus ego memet, in quam plurimis Comoediarum locis, vix potuerim agnoscere? Quapropter operae pretium me facturum arbitratus sum, si hasce Comoedias, a mendis typographorum repurgatas, cum amicis meis, a quibus eas sciebam desiderari, meliori typo communicarem. Vobis vero, Nobilissimi, clarissimique et sapientissimi viri, alteram hanc Comoediam [(transcriber); sic: Comaediam] , novo et ipsam a me pumice expolitam iccirco dedicare, et memoriae vestre sempiternae consecrare volui: quod non modo ex humanissimi, et optimi, ac doctissimi viri Ioannis Langii, olim Paedagogii [(transcriber); sic: Padagogii]
vestri Rectoris, humanissime ad me scriptis literis, quarum exemplum subjunxi: sed etiam ex aliorum hominum sermonibus et linguis cognovi: meas Comaediolas vobis non esse ingratas: et de vestro consilio Rebeccam atque Susannam, pueritiae vestrae scholasticae, pro Terentianis proponi iussas. Quod sane judicium vestrum de meis scriptis, eo mihi gratius est: quod scio illud et a sincerissimis, et a sapientissimis animis esse profectum. Neque enim vos ii estis, qui nihil literarum intelligatis: et qui toti ab aliorum hominum arbitrio dependatis. Nam vestris oculis videtis: neque alienos utendos feris accipitis. Quid enim ego viros dicam, in vestra Rep. summos et optimos? An quisquam sit Meliore Staebenhabero, viro Consulari: aut familiae splendore, aut doctrinarum studiis, aut rerum praeteritarum exprompta memoria, aut linguae facundia, aut ullo denique laudis genere praestantior? Et quis Albano Wolfhardo, sene octogenario, sit venerabilior? quis illo prudentior, et longo rerum usu confirmatior? quis Raphaele Saetelino, quis Ioanne Cellario, viris Consularibus et scholarchis sit humanior? quis pietatis
et sanioris doctrinae amantior? quis literarum et literatorum hominum studiosior? quis omni virtutum et laudum genere ornatior? Quare non est mihi dubium quin vos eodem favore, eademque benevolentia, Susannam meam sitis amplexuri: qua suam amplexus est olim, Ioachimus: etiam adulterii, sed falsi criminis accusatam. Quod igitur restat unum, oro precorque Deum opt. Max. ut is pro sua immensa bonitate vos vestramque Rem pub. in vera fui agnitione, et in ocio vitae tranquillo, quam diutissime servet incolumes.
Exaravi Argentinae 20. Calend. Novemb. Anno 1584.
linguae duntaxat elegantiam, sed etiam res praeclaras plurimum sum admiratus. Quo factum est, ut superiori anno Rebeccam utilissimam sane et iucundiss: comoediam discipulis meis interpretatus sim: et hodierno quoque die, in explicanda Susanna castissima verser. Hunc autem laborem ideo suscepi, ut pueri, meae institutioni commendati, non modo linguam puriorem, ex hoc uberrimo fonte hauriant, sed ut simul etiam sacras historias cognoscant, nec non personarum ibidem introductarum sermones, ac gestus aliquando re ipsa exprimant et repraesentent, sicque ad causas maximas in Repub: Christiana agendas paulatim informentur. Hunc enim finem Dramatis hominibus doctis propositum esse constat. Cum autem Susanna minores, quam Rebecca sumptus requirere videatur, illam prae hac, quam in coetu [Orig: caetu] publico agamus, delegimus. idque amplissimo senatu nostro, una cum clariss: Scholarchis et annuente et iubente. Ceterum dum rem ipsam aggredior, haud pauca nobis deesse video: inprimis vero Argumentum germanicum praemittendum censeo: quod ipsa promiscua, imperitaque plebs, quidnam hic potissimum agatur, aliquo modo intelligat.
Atqui vero vernaculae linguae [Gap: Greek text] etiam te praefixisse, aliaque germanica, quae magnam gratiam apud spectatores habuerunt, in media oratione immiscuisse audio. Quae omnia, si mihi a tanto viro petere licet, (cur autem non liceret?) obnixe rogo et obtestor te: ut illa nobis communices: nec non, ut peritissimus poeta, de aliis quoque non nullis, quae quamuis sunt necessaria, nos tamen in hac palaestra, minus exercitatos latere possent, literis amice admoneas, Quod si, ut spero, impetravero, tibi alioquin satis celebri, maius etiam a nostratibus decus accedet. Omnem laudem, non mihi, sed poetae, Dramatisque auctori ascribam. Priscianum iam toties promissum diu equidem desideravi, sed ex carmine Michaelis Fendii Susannae praemisso, colligere licet, ipsum vulneribus quibusdam ab imperitis forsan scholasticis inflictis, detentum domi sese hactenus continuisse: nec dum in publicum prodiisse. Qui si chirurgorum opera convalverit, quaeso, ut illi ad nos quoque veniendi copia fiat. Hoc mihi tam gratum erit, quam quod gratissimum. Vale in multos annos incolumis, et meam loquacitatem boni consule.
Memmingae, e schola nostra, 5 Cal, Dec. Anno salutis 1578.
DRAMATIS PERSONAE. Midian, Simeon: senes. Susanna: matrona. Thamar: ancilla. Philergus: seruus. Sichar, Hiramus: rustici. Ioachimus maritus Susanne. Chelcias, Anna. parentes Susannae. Cleophas, praetor Iudices. Daniel. puer propheta. Lorarii.
NE quis miretur qui sim, primum hoc eloquar:
Deinde quid processerim, et quid vos velim,
Dicam: ut sciatis nomen fabulae, et meum.
EGO sum angelus Raphael, ex hac familia:
Unde exeuntem me aspexsistis. Hanc domum
Iam multos annos est cum possideo et colo:
Patrique avoque amicus huius, qui hic nunc habet.
Nam me piorum coniugem quasi pronubum
Deus constituit, ut sacros inter homines
Conciliem autoritate opificis nuptias.
Nam me duce optatam, per seruum Eleasarum,
Adeptus est Rebeccam nuper Isacus:
Et Tobias Sarae olim matrimonio
Potitus: ut sacrae docent vos literae.
Nunc huc processi, Susannae huius gratia,
Cuius pudori insidiantur duo senes
Nequissimi: a quibus ne violetur, opera
Mihi danda est sedulo. Num custos sum datus
Pudicitiae. Quod si acciderit quid aegrius
Per contumeliam, et per consutos dolos:
Opem, adolescentis opera Danielis, feram.
Haec est summa rei: quam ni partem maximam
Exsistimar em scire vestrum, hic dicerem.
Nunc quid Poetae nomine vos omnes velim
Oratos maxime: expediam paucissimis,
Nam cum primum is animum ad Comoediam appulit:
Id sibi negoti credidit unicum dari:
Bonis placere ut posset per quam plurimis.
Et minime multos laederet: mores malos
Sic carperet, ut tanquam in speculo vitam omnium
Proponeret: unde alii exemplum sibi sumerent.
Verum aliter evenire multo intelligit.
Nam clamitant nonnulli homines nasutuli,
Leves personas in sacris Comoediis
Non introduci oportere, sed omnes graves,
Et quas imitari possit adolescentia:
Quae plerumque ad malum siet proclivior.
Quasi vero nequam, flagitio si, subdoli,
Periuri, blasphemi, salaces, ebrii,
Idcirco in scenam producantur, ut alii
Fiant similes malis, et non potius bonis:
Quorum virtutes et pie facta videant.
Habet poeta bonorum exemplum, quo sibi
Licere id facere, quod alii fecerunt, putat.
Nam veteres Spartanos in more habuisse, ait:
Ut in conspectum liberorum servulos
Statuerent ebrios: ut turpitudine
Morum conspecta, ab isto vitio liberi
Terrerentur. Quod enim illi dictitant sacras
Contaminari non decere literas:
Faciunt intelligendo, ut nihil intelligant.
Neque enim pii tantum homines, sanctique et graves,
Illic a spiritu caelesti, sed etiam
Libidinosi, scelerati, obsceni, ebrii,
Impurati in theatrum produci solent:
Illorum exemplo alii uti sapiant rectius.
Id ita esse vosmet iudicare poteritis.
Qua propter hi senes vobis documento erunt:
Uti vagas discatis fugere libidines,
Et legitimos non conscelerare lectulos.
Hoc studium nostrum qui audet reprehendere:
Eum ut quiescat porro moneo, et desinat
Maledicere: malefacta ne noscat sua.
Favete, et cum silentio animadvertite:
Ut pernoscatis, quid sibi hi senes velint.
NOn mihi licere meam rem me solum, ut volo,
Loqui atque cogitare sine istoc arbitro?
Quid hoc mali obsecro, quod isthic [Reg: istic] me, quo quo eo,
Quasi umbra sequitur? Nam nunquam tam vesperi,
Neque tam mane huc venio: quin hoc ipso loco
Aut ambulantem conspicer, aut tabulam in manu
Gestantem, aut librum lectitantem, aut quippiam
Demur murantem, aut res meditantem denique,
Atque eccum modo ut incedit? vide sis obsecro,
Quemadmodum ad stitit tetrica fronte, capite
Obstipo, humum intuens, et curas cogitans?
Mirarier profecto haud immerito queam
Quae res sit, quae illum tam crebro in hunc pertrahit
Locum. quid vero si adeam, et semel ipsum alloquar?
Ita faciam. Quaeso edepolne aegre feras
Simeon, quod audacter te compello, et nimis
Forte familiariter [(transcriber); sic: familiarier] . SI. quid est? quid vis tibi?
MI. Miror, quid hic rerum geras, aut quid tibi
Negoti: quae ve tua huc tam crebra reditio.
Nam mihi videre praeter aetatem tuam
Facere, et praeterquam res te adhortatur tua.
Quid vis tibi? annos septuaginta natus es,
Aut plus: neque ullo cessas in loco: neque
Ullum remittis tempus, neque te respicis:
Perinde quasi famuli non sint, quos mittere
Hinc inde possis: ita tute hic discursitas:
Ita illorum officiis attente fungeris.
SI. Midian tantumne a re tua ocii tibi,
Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
Quid enim tua inter sit scire, quid ego hic agam:
Cum nondum a me rogatus sis; quid hic tibi
Negoti? MI. lubet hic esse. SI. Et mihi lubet.
MI. Sed tu non modo digredienti mihi dixeras,
Quod hinc ires domum prandendi gratia?
SI. Et tu an non dixeras mihi, quod hinc pergeres
In forum, ut ibi negoti quippiam, puto,
Conficeres? MI. confeci illico. SI. et ego similiter
Pransus sum illico. MI. Hecates hoc prandium fuit.
SI. Quamobrem Midian? MI. quia parcum et nimium breve.
SI. Tum pol tibi eadem via, quae olim Perseo fuit.
MI. Quamobrem? SI. nisi enim insedisti alicui Pegaso
Tam cito reverti non potuisti. MI. quid opus est
Pegaso, ubi amor loci pedibus alam addidit?
Sed ausim ne ego tibi eloqui, siquid velim?
SI. Audacter, nam quicquid dixeris, id dixeris
Lapidi. MI. nolo lapidi: unde mihi neque consili
Neque auxilii copiam habere in dubiis licet.
SI. Quin ergo amico dixeris, si sic lubet.
MI. Lubet edepol, sed taciturno. SI. muto, ubi voles.
MI. Promitte te taciturum. SI. Promitto edepol.
MI. Bona fide? SI. bona hercle. MI. sed pudet eloqui.
SI. Quid est, cur pudeat? quin profers. MI. pudet. SI. ita sunt
Plerique homines, quos, cum nihil refert, pudet: [(printer); sic: ]
Ubi pudendum est, ibi eos deserit pudor.
MI. Ausculta. nam tibi amico, quod volo, certum est credere.
Amo. SI. quem, meni? MI. sic: sed aliam quam te, magis.
SI. Quae nam illa? MI. animadverte: audies. SI. fiet sedulo.
MI. Susannam Ioachimi illius coniugem probi
Nosti? SI. non aliter ac te. MI. dic sodes mihi,
Bellan videtur specie mulier? SI. admodum.
MI. Equidem hercle forma luculenta. SI. sic satis.
MI. Quin etiam sine munditie et sumptu. SI. neque id
Mirum. MI. quamobrem? SI. quia virum habet eiusmodi:
Quem sumptus facere isthac [Reg: istac] re pudet ac piget.
MI. At enim si mihi (liceat, quod sentio, proloqui)
Tam formosa esse coniux: auro et serico
Curarem ac purpura, ut exornata in cederet.
SI. Quaeso hercle ego te per senectutem tuam:
Perque illam, quam domi odisti, uxorem tuam:
Ut mihi dicas, quod te rogabo. MI. quid rogas?
SI. Id quod de te ominor. MI. quid ominare? dic.
SI. Quod res est: modo tu verum fatearis MI. Quid est?
SI. Cave mihi mendacii quicquam. MI. Quin tu ergo rogas?
SI. Numquid amas hanc mulierem? MI. rectam instas viam:
Ea res est. SI. sic equidem ominabar. MI. optime.
Nam huius mulierculae causa tam creber hic
Obambulo: tam frequenter huc me recipio.
Nam ad hunc, qui in proximo est hortum, soleo fere
Plaerunque eam operiri, dum redeat domum.
Ubi aspicio, non sic amo, ut sani solent
Homines: sed eodem pacto, ut insani solent.
Amavi ego multas olim in adolescentia:
Sed ad hoc exemplum nunquam, ut nunc insanii.
SI. Inest huic homini amoris macula in pectore:
Sine damno magno quae elui neutiquam potest.
Ludificabo ipsum egregiis et salsis modis.
Miseret profecto me tui. MI. si sum domi
Foris est animus si sum foris, animus domi est.
Quid verbis opus? hanc somnio, huic vigilo, hanc loquor.
SI. Estne autem pars aequa huius amoris tibi cum ea.
MI. Id sane nescio Simeon. nam mihi nunc quidem
Restat aliud nihil, nisi oculos pascere,
Sectari, obseruare; potiundi dum copia
Fiat: ut amplectier, oscularier, alloqui
Liceat. SI. proh Iuppiter, quae te agit amentia?
Iam plenus aetatis, animaque foetida,
Senex hircosus, tu osculere hanc mulierem?
Cave ne adveniens excutias vomitum mulieri?
MI. Ah enecas. quin tu potius me opera iuvas:
Aut si opera non potes, consilio. SI. quomodo?
MI. Ut potiar. nam nihil hic nisi Susannam volo.
SI. Ah quanto satius est Midian te id dare operam:
Qui amorem hunc ex animo eicias tuo, quam id loqui:
Quo magis frustra libido incendatur tua.
MI. Obsecro te per amicitiam nostram Simeon,
Fac, inveni, finge, effice, qui Venere hac fruar.
Nisi id facis: hodie postremum me vides.
SI. Ut quaeso amore perditus est miser hic senex,
Meus collega. Sed audi: neutiquam senis
Officium puto, operas agere lenonias.
MI. Atqui videmus nostros adolescentulos,
In his rebus sibi inseruire mutuo:
Et socios esse in talibus negotiis.
Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
SI. At metuo, ut proficiam parum. MI. Cur obsecro?
SI. Quia honestior est Susanna, quam ut morem gerat
Dictis meis: nam tota civitas eam,
Quasi exemplum pudicitiae, depraedicat.
MI. Ah frustra hoc infers. nam ea tibi eloquentia est:
Ut vel Syriae Deae, te ut amet, persuadeas.
Itaque te Simeon, iterum atque iterum oro, ut opera
Tua mihi in hac re ne desis: ubicunque tu
Mea vicissim egebis, promptam reperies.
SI. Sane hanc conditionem accipio, mi Midian.
Nam si mihi tuam operam in simili negotio
Promittas, mea tibi nusquam deerit. MI. euge age,
Promitto. SI. at sancte MI. quin imo sanctissime.
SI. Quamcunque mulierem amem? MI. imo. SI. Cave sis Midian,
Ne ovem lupo committas. Nam si cui velim
Amorem huius mulieris copulare: cur
Tibi potius quam mihi, qui aeque illam amo, copulem?
MI. Itane? SI. videlicet. MI. proh supremum Deum:
Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:
Omnes sibi malle melius esse, quam alteri.
Sed obsecro, non ludificas me, mi senex?
SI. Non hercle. nam ita efflictim eius amore ipsemet ego
Depereo: ut vix quisquam antehac. Nam illa mulier
Lapidem silicem subigere, ut sese amet, potest.
MI. Nae imprudens ego: qui amorem detexi meum:
Nam postquam amare dixi, complacita est tibi.
SI. Erras manifesto. nam hic amor in me haud est recens:
Vetus est: et pol haud scio, uter nostrum, si dies,
Et crebras utriusque itiones in hunc locum
Numerare velis. vehementius Susannam amet.
Sed age bono animo es: ego te amantem haud deseram.
MI. Quid ages, mi Simeon? SI. si consilium vis, dabo.
MI. Obsecro: nam ego et me, et amorem tibi credo meum.
SI. Vides hunc hortum? MI. video. SI. et hoc posticulum?
MI. Video. SI. age, huc intremus. MI. quid acturi cedo?
SI. Susannam illuc advenientem exspectabimus.
Nam singulis diebus per meridiem
Huc ingredi: hic apricari: hic lavarier
Solet: saepe etiam hic incomitata conspici.
MI. Quid postea exsequemur? SI. rogitas? soli ubi
Cum sola erimus in horto: ibi nobis dicere
Licebit ad illam: mea voluptas, mel meum,
Mea vita, meae deliciae, mea salus, mea
Amoenitas, meum cor, meus animus, meum
Suavium, meum labellum. MI. MI. oh gestio
Hercle. SI. ibi licebit amplecti, MI. quid amplius?
SI. Licebit accubare. MI. dicis largiter.
Sed si ipsa renuat. SI. cogemus. MI. sin clamitet.
SI. Ab alio oppressam dicemus. MI. recte edepol.
Quid vero, si vir interveniat? SI. neutiquam:
Quia is nunc peregre abest domo. MI. sat commode.
Sed si res secus eveniat, aut fiat palam.
SI. Nimium religiosus tu es, nimiumque timidus.
MI. Decet sapientem omnes casus perpendere.
SI. Nimium sapere, nimia saepe insipientia est.
Sed ostium crepuit ipsa egreditur domo.
Eamus hinc ocius: atque hunc horti angulum
Teneamus, ut latitemus tuti. MI. i prae, sequor.
SYrisce cape hunc nummum aureum? quod tam laetae rei nuntio [Reg: nuncio]
Me exhilarasti; qui literas ab hero modo attuleris mihi,
Eumque saluum ad nos hodie huc rediturum nuntiaveris.
Iamque domi ut sis, vide: ne, si herus interea redeat, hominibus
Vacuas aedes inveniat. intellextin? tu focum instruas,
Phrygia, et opiparum conuivium. vos huc sequimini.
TH. Sequimur hera. SU. aestus hic magnus, et ardens Solis feruor. TH. equidem,
Maior vix possit esse. SU. pol meus sudabit in via
Maritus. TH. admodum hera, SU. properemus ocius in nostrum hortulum.
TH. Quid ages hera in horto? SU. volo, priusquam meus adveniat herus
Ioachimus, liquido intus me rore aspergere, et has sordes simul,
Cum sudore abluere. TH. quas sordes? SU. quas in uultu conspicis:
Et quas per hosce dies contraxi. TH. ah tace: ego tuas sordes mihi
Pro munditie exoptare velim. qui enim tu sis venustior?
MI. Lepidam ancillam. audin, quae loquitur [(transcriber); sic: loquiiur] ? SI. quid enim, nisi delicias meras?
MI. Ab differor cupidine. SI. ah tace: ne obturbes. MI. sine, sic amem.
SU. Mea tu, satis venusta sum, viro si placeam. Nam proba
Uxor, suo unice studet placere marito in omnibus:
Hunc solum ob seruat: ceteros negligit: huic serit uni, huic metit.
MI. Heu Simeon: haec dicta mulieris cerebrum pene excutiunt mihi.
SI. Delire credin, ex animo sic ipsam proloqui? solent
Ita pleraeque mulierculae suas fallere pedisequas:
Ne suspectae viris reddantur. Novi ego illam isthaec ioco
Dicere. neque illa mereat Persarum sibi montes aureos,
Ut istud cogitet, quod tu stulte metuis: tace sis modo.
SU. Probam itaque me dici, quam formosam aut pulchram malo, Thamar.
Nam litem cum forma pudicitiae esse quidam aiunt. TH. ita est.
SU. Equidem formosis plus tenduntur retia ab amatoribus,
Quam foedis et deformibus. SI. exemplo docebis hoc tuo.
SU. Nam Sarae, ut in sacris est legere literis, plus obfuit
Quam profuit venustas. TH. qui sic? SU. nisi enim tam pulchra et nitens
Fuisset: a Pharaone nunquam esset rapta. TH. edepol hera.
SU. Sed et Rebeccae nocuit sua formae praestantia. TH. quomodo?
SU. Nam Abimelecus illi insidias ob uultum paraverat.
MI. Atque is Abimelecus ego nunc ero tibi. SI. et ego Pharao tibi.
SU. Sed neque Isacus uxorem ipsam dicere audebat: ne quid mali,
Acciperet a Palaestinis. Ita saepe ob formosas viri
Periclitantur: qui propter deformes tuti esse poterant.
MI. Exempla haec mihi placent. SU. quamquam non
nego, quondam et probis viris
Plus arridere formosas, quam foedas: sicut Isaci
Gnato Iacobo magis placuit Rahel, quam Lea. MI. et hoc mihi placet.
TH. Istuc sapere est, exemplum capere ab aliis, tibi quod prosiet.
SU. satis verborum est. Mi. imo dudum mihi fuerat, plus quam satis.
SU. Nunc quod constitui peragam: et corpus reficiam aspergine.
Vos ite, et balsamum mihi cum smegmate afferte et oleum.
Atque audin Scapha? fac ut primo omnium niteant aedes: leves
Aranearum telas deicito de foribus, de pariete,
De valuis, de fenestris: volo fieri munditias. tu Thamar,
Lectum instrue: infer aulaea et conchyliata tapetia.
MI. Audin, ut lecti est cupida? SI. imo audio et gestio me hercule.
TH. Nimium sollicita es hera: nimium studiosa viri. SU. hem inepte, quid
Garris? tace sis: cave istuc ex te unquam post audiam thamar.
Nam nunquam uxores curare nimium possunt suos viros.
Etsi enim agant omnia, ut aequum est, et sint, quales esse addecet:
Tamen ut omnibus os obturent, ne quis maledicta ingerat,
Nunquam cavere Possunt. MI. audin, ut vafre praeoccupat [(transcriber); sic: praeococcupat] ?
Videtur certe aliquid mali in animo volutare mulier.
TH. Vin prius, hera, calceos ut pedibus detrahant? Su. non est opus.
Sed ite, et quae iussae estis, curate, ut fiant. TH. curabitur.
SU. At ostium Thamar ut sit occlusum vide. TH. quieta sis.
SU. Obde illi pessulum: ne quis spectator huc eat
Cum oculis emissiciis. Th. fiet hera. Su. at diligenter. TH. admodum.
ILlae abeunt, nos soli: quid adhuc moramur? SI. exspecta, mane.
Nimium properas: sine obseruemus, quam nunc rem gerat. SU. nimis
Me torquet hic vehemens aestus, solisque feruor maximus.
MI. Dii immortales, omnipotentes, quid apud vos pulchrius?
Nam prae hac Iuno non est Iuno, Venus non est Venus.
Hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet, ac sit propitia.
Si. Ita me dii ament, ut illa me amet malim, quam alii caelites.
Mi. scin tu quid fieri nunc optem? Si. quid? Mi. Iuppiter. Si. quamobrem? Mi. ut hac
Cum Iunone accubem illico. SI. at ego te alium hic fieri mavelim.
Mi. quemnam? Si. Vulcanum: ut me cum hac Venere catena nectas ferrea.
Su. Trunco insidebo huic, et primum me liberabo vestibus.
Si. En calceos iam soluit. quales hae videntur tibiae?
Mi. E burneae. Si. istae surae cuiusmodi? Mi. lacteolae, argenteae.
Sed quid si nunc adeamus? Si. adeas. Mi. cor tremore palpitat.
Si. Timidi in hac acie nullum constituunt trophaeum. cape animum.
Mi. Quid autem comminiscar? qua fingam adstitisse gratia?
Quibus verbis illam aggrediar? SU. quis hic loquitur? non sola sum?
SI. Quid cessas mulierem hanc adire, et blande in principio alloqui?
Mi. Quaeso, tu prior adeas: et quod te facturum promiseras,
Amorem huiusce mulieris mihi concilia verbis tuis.
Si. Immo mihi potius, quam tibi. mane, dum mulierem alloquar.
Su. Certo mihi visa sum vocem audire hominis. accingar iterum:
Ne cui inopinato nuda conspicer. Mi. ego in insidiis ero,
Quasi succenturiatus si quid deficies. Su. clamabo. Thamar.
Si. Tace sis: ego sum. Su. quis ille ego? me miseram: quem video? Si. ne time:
Amantem tui hominem, non inimicum, vides. Su. quid ais senex,
Amantem te mei? Si. immo maxime. Su. at quomodo Si. scies: sede huc.
SU. Absit, alieno cum viro ut assidam: istuc matronam haud decet.
Sed si quid me voles, domi invenies. SI. mane, obsecro mane:
Atque audi verbum unum. SU. quid audiam? SI. aliquod de te somnium.
SU. Quid somnii? SI. praeterita nocte per quietem visus est
Mihi Raphael astare ad lectulum, et his me verbis allo qui:
Simeon, inquit, Simeon evigila, quoniam immortalis Deus,
Dominus caeli et terrae, ad te mittit: ut laetum tibi nuntium
Annuntiem. Nam ex te prodibit servator populi mei,
Messias: qui e Babylonica captivitate ipsum eximet,
Et in patriam terram reducet. MI. proh Deum, quam fabulam
Inceptat hic veterator? miror quorsum isthaec oratio.
SI. Cumque angelo dicerem ego: Domine mi, ecce ego sum iam senex:
Et uxorem domi habeo vetulam, et sterilem: quomodo liberos
Ex illa suscipiam? ibi respondit mihi sacer angelus:
Tuos ut sollicitarem concubitus. SU. quid ais, homo impudens?
Meum tu sollicites concubitum? SI. imo maxime. Id enim Deus
Iussit. SU. Deus? quasi vero is leno sit, qui amores copulet
Meretricios? pudeat te cano capite, has nugas prodere.
SI. Imo te pudeat, quod nondum sacras didiceris literas.
An enim ignoras Thamarin suo concubuisse socero: et Pharen
Peperisse? an nescis Rahabem, nobile scortum Hierichuntium
Salmae eius abnepoti nupsisse, ac mox peperisse illi Boam?
An nescis Rhutham ultro ad Boam noctu venisse, ut accubet?
Atque istae omnes Davidis, e quo Messias venturus est,
Factae sunt aviae. SU. muliebribus ibi peccatum consiliis
Fuit: quae post Deo moderante successerunt non male.
Sed non sunt facienda mala, ut illinc eveniant bona.
Neque Rahabem meretricius amor conseruavit, aut vagae
Libidines: ut non perierit cum Chananaeis improbis?
Sed emendata vita, et vera in Messiam nostrum fides
Quem e populo Iudaico olim proditurum credebat. Itaque [(printer); sic: ]
Missa haec facito et hinc illico facesse. SI. ah sine, quaeso, tuos
Ocellos deosculer voluptas mea. SU. quid sinam? SI. sine.
SU. Proh summe Deus, quam tu me rere feminam? SI. quam? melleam,
Roseam [(transcriber); sic: Rosenam] , auream. aureas quaeso da mihi manus, ut osculer.
MI. Ut blandus est palpator mulierum hic senex. SI. sine obsecro.
SU. Apage. an nescis, quid Sodomitis acciderit! quos sulfure
Et igni Deus evertit, propter hoc nefarium scelus:
Nam casta mens Deus est: neque ullo scelere plus offenditur
Quam adulterio: neque ullum punivit severius. Si fabulae.
SU. Propone ob oculos tibi Beniamitas: quorum duobus proeliis
Quadraginta septem milia in acie ceciderunt: unius
Propter Levitae concubinam vitiatam. Si. gerrae merae.
Su. Propone ob oculos Davidem tibi. qui cum viri optimi [(transcriber); sic: optini]
Et integerrimi rapuisset coniugem, quam post graves
Deo poenas dedit? Si. nugae. Su. punit enim Deus atrocia
Delicta atrocibus poenis: ut nos a scelere hoc deterreat.
SI. Nimium religiosa es: nocet ista religio formae tuae.
Su. O Chanaae progenies. nihil te pudet ista senem proloqui,
Cano capite: qui iam alterum pedem in Charontis cymba habes?
Tu ne populi sis iudex? tu ne praesidium rei publicae?
Hoscene magistratum est aequum mores civibus largirier?
Ita ne praecepta et leges Mosaicas meministi? SI. ah desine
Memorare, quae scio: potiusque mihi illa dic, quae nescio.
SU. Quid nescis? Si. tuum amorem. SU. imo illum nunc expertus es. Si. at quomodo?
Su. Nam amicae officium facio: dum te a proposito dehortor malo.
Verus enim hic amor est : at quem tu quaeris, non amor est, sed furor.
Nam furiae te et intemperiae agitant. Si. sine te, amabo, a me amarier,
Meus festus dies: quaeso da suavium mihi. SU. suavium?
Id me Deus prohibeat. semper flamma fumo est proxima.
Si. At dic me saltem suavium tuum. Su. minime vero omnium.
SI. Dic igitur me tibi columbam, meumque collum amplectere.
SU. Ego ne istuc dicam aut faciam? id me magnus prohibessit Deus.
Virum habeo, quem solum amo, solum amplector, solum deosculor;
Cui soli coniugalem uti dedi, sic seruabo datam
Fidem. Si. vah stulta es, quae virum metuas, qui abest, harum inscius
Rerum: nisi tute garrias, nec quisquam est hominum qui videt.
SU. Si homines non vident; at Deus videt, quem nihil usquam latet.
Nam is vindicem habet oculum; quo periuria hominum plectere solet.
MI. Enimvero tempus nunc esse video: ut et ego amoris hic
Faciam periculum: modo Venus sit propitia: ne parem
Cum Simeone repulsam feram. Su. quis hic loquitur? non nos sumus?
MI. Adibo. quid hic agitur? SU. ah mi Midian, fer opem mihi obsecro.
Mi. Quamobrem? quid pateris? SU. vim: quam hic pudicitiae parat.
SI. Nequaquam: sed tantum oravi suavium quo recreet me senem:
Quemadmodum olim Davidem puella refecisse legitur.
MI. Quid ipsa? num renuit: SI. quid immo pessimis conuiciis
Me proscidit. SU. factum nego. sed tu mihi vim paraveras.
MI. ubi voluntas prompta est, vi nihil est opus. SU. quid ais? mi homo.
MI. Si sponte parueris roganti. nemo vim faciet tibi.
SU. Me miseram: an et tu gladiatorio animo ad me affectas viam?
MI. Non certe, sed tui amantissimo. nam verum ut tibi loquar,
Fixus apud te hic noster est animus clavo cupidinis.
SU. Iehova, quaeso da pacem propitius; serua me obsecro.
Nam ex composito uterque pudicitiam oppugnatum venit meam.
MI. Quid clamitas? tace sis: nam si hunc odio persequeris: at me ames.
SU. Amem: multo te, quam hunc minus. MI. ah tace sis. SU. omitte me.
MI. Ah sine te exorem: sine prehendam auriculis: sine dem suavium.
SU. Quid agis? quid mihi molestus es obsecro. MI. ah tam saeviter.
SU. Abscede hinc sycophanta. MI. parcius quaeso ac blandius.
SU. Abscede hinc sycophanta. MA. parcius quaeso ac blandius.
SU. Non matronarum est, sed meretricum alienis subblandirier
Viris. Quin abstines manum. MI. ah sine contrectem te modo parum.
SU. E quid te pudet, hominem senem, senatus columen, iudicem,
Clam in hortum perrepere, ut insidias mihi struas claro die?
Apage a me, apage. MI. nimium fera es. SI. reddam ego mansuetam ex fera.
Ah ne recuses animule mi, mea vita, mea festivitas,
Sunt aurei nummi complures. SU. pereas cum auro tuo.
Auro non vendam, quod redimi auro non potest. MI. ah aureus
Ocellus, amoris donum et decus, amabo faciam, quicquid voles.
SU. Volo ut abstineas manum mastigia, et hinc facessas ocius.
SI. Ingrata atque irrita esse omnia, quibus insistimus, intelligo.
Quod unum superest: quia nec precibus, neque muneribus flectitur:
Hoc nunc agam. Mulier nisi aut huic, aut mihi morem geris
Periisti iam nunc illico. SU. minis nil moveor. SI. at posthac tibi
Mali, quod potero facere, faciam; meritoque id faciam tuo.
Atque eccos nos ambos: si nobis copiam tui adhuc negas:
Adulterii suspectam te ac ream reddemus omnibus;
Nam criminabor te visam esse cum alieno oscularier.
SU. Proh deum et hominum fidem: iam non satis hoc est, vos adulterii
Esse reos, et animis scortatos: uultin tam grande hoc scelus
Alio insuper cumulare scelere, et testari mendacium?
SI. Sic erit. MI. et mihi placet idem. SU. naviter impudentem oportet hunc
Esse; verecundiae fines qui semel homo transiverit.
SI. Atque adeo iam ex isto loco te ad populum deferam: et tuo
Cum amatore adolescente amplexantem vidisse arguam:
Omnesque removisse ex horto ancillas; ne qui essent arbitri.
MI. Optime. idem et ego dicam: capitis te perdam, nisi mihi annuis.
SU. Miseram me terque quaterque cui subito tanta impendent mala:
Quae neque uti devitem scio: neque quomodo me inde extraham,
Nam si annuam vobis, adulterii et mortis fuero rea.
Sin renuam, ut est aequum: vestras tamen non effugero manus.
Quid agam? SI. Si sapis, hanc curam facere compendii potes.
SU. Ah quaeso vos, parcite meae innocentiae. SI. nihil efficis.
SU. Oro atque obtestor te, per canitiem tuam: ne hoc malum
In me compingere cogites. MI. non audi. SU. per omnia sacra,
Per immortalem vos deum precor, ab hoc immanissimo
Desistatis coepto. MI. surdi sumus. SU. hei miserae , hei miserae mihi.
Nequeon vestras ego sceleratas effugere, et nequam manus?
Sed melius est, ut innocens in hostium incidam manus:
Quam Dominum scelere offendam. Nam spero me habiturum Deum
Testem innocentiae. SI. num adhuc es obstinato pectore?
Quin irruimus in ipsam, et vi comprimimus. SU. abstine manus,
Sceleste. Nam potius emoriar, quam tuae morem geram
Libidini. SI. iuva me Midian; rape in hunc angulum: rape.
SU. Siccine agitis? enimvero mihi clamore hic opus esse video.
Heus famuli subvenite mihi, succurrite: oppressae mihi
Opem ferte. SI. sine ipsam hinc abire in maximam malam crucem.
Ego edepol te ulciscar. MI. et ego te, ut digna es, perdam scelus.
Atque ut de me merita es. SU. fugiam per apertum istoc posticulum:
Ut inde me domum recipiam [(transcriber); sic: reeipiam] . nam id solum insidiantibus
Patuisse video. SI. sequere tu Midian et posticum tene.
Atque audi sis Midian: quasi adulter e manibus cum adultera
Tibi seni elapsus sit, comminiscitor: atque a dextera
Venire te assimulato: dein ut subseruias verbis, vide.
MI. Ero memor. SI. ego ad hoc ostium concedo: et aliquem evoco foras.
DEum immortalem, quae haec est contumelia?
Quae iniuria, matronis claro die strui
Insidias a senibus? quisquam mortalium
Credat, tam perditam in canos homines, viros
Decrepitos, effetosque cadere libidinem?
Equidem infortunio pudicitia mea
Nunquam antehac propior fuit. Quamquam metus
Nunc est: ne mihi nocere ausint mendaciis.
Quod enim facinus non audeat calumnia?
Nihil tam sanctum, nihil tam firmum atque innocens,
Quod sycophantae morsus non arrodere
Et in calumniam rapere possit. Proin
Deum aeternum precor [(transcriber); sic: preeor] : ut is innocentiam
Meam aduersus maledicos protegat senes.
Nunc propero domum; ut viro, si rediit huc domum
Haec memorem: eique de hac conquerar iniuria.
Nam post Deum hunc solum patronum mihi habeo.
ABscede huc intro Thamar cum smegmate et liquoribus
Balsami: nimis diu morata es. nam nisi me mei
Fallunt oculi: video heram huc properantem. et certe ipsa est: abi
Ocius et quae iussa es, exsequere: ego isthac [Reg: istac] ibo obuiam
Advenienti hero: sed quis strepitus hic ad horti ianuam?
SI. Pandite atque aperite ianuam. PH. quis hic senex tremens,
E nostro qui huc tam repente prosilit horto? SI. heus, ostium
Quis domus aperiat ocius: nisi uultis, ut fores
Arietem. PH. hic quidem est Simeon: SI. ehem Philerge. PH. quid est? SI. mane.
PH. Quae te agitant intemperiae? SI. te te convenio opus est mihi.
PH. Quid negotii? fac sciam. SI. metuo. PH. quid metuis? SI. nec hercle hodie
Quantum hic familiarium est, omnes in maximum malum
Cruciatumque perveniatis. PH. omen avertat deus.
SI. Nescis tu fortassis apud vos facinus quod natum hic novum
PH. Quod id est facinus? SI. impudicum. PH. tute tibi soli scias.
SI. Imo et hic scit, qui huc properat collega meus senex.
PH. Mihi ne dixis, scire nolo, SI. non faciam enim quin scias.
Ubi nam est adolescens? MI. abiit, evasit, erupit. PH. quis hic
Adolescens? SI. scies: sed cur tu non retinuisti obsecro?
MI. Vah senex iuvenem, decrepitus vegetum, imbellis bellicum.
SI. Quo nam abiit? MI. Per posticum se subduxit cum adultera.
PH. Abeo. SI. serue mane. PH. quid uultis? SI. audies. PH. quid audiam?
SI. Hera tua neque liberalis, neque honestae, neque sat probae
Officio mulieris functa est. PA. quid fecit? SI. corpus suum publicat.
PH. Cui homini? an tibi seni? SI. istoc magnus prohibeat deus.
PH. Neque ego credo homini ulli publicare se, nisi seni.
SI. Quid ludos agis in re seria sceleste? vidi eam
Osculantem cum altero, nescio quo cum adolesentulo.
PH. Ubi nam? SI. illic in horto. PH. proh deum quid narras, Simeon?
SI. Vidi equidem. PH. tutene? SI. egomet duobus his oculis meis.
MI. Atque ego vidi, una osculantem, atque amplexantem cum altero.
PH. Erratis profecto: aliter negotium se habet. Nam hera
Hic intus lavit. MI. siquidem lavare, est adolescentulum
In gremio tenere: labra nusquam abducere a labris.
Nam me alia memorare, quae illam facere vidi, dispudet:
Ut cum amans manum sub vestimenta ad corpus detulit,
PH. Nugas agitis: qui innocentem arguere audetis adulterii.
Ego heram nactus sum probam et pudicam, et hisce moribus,
Quibus vestri similes uxores sunt, alienissimam.
MI. Verberonem hominem vide Simeon: quem sic maledicere
Nobis non pudet. PH. Vos pudeat, qui innocentem iniuria
Et calumnia afficitis: neque est, ut quemquam ita credulum
Fore pultetis: qui vestris mendaciis habeat fidem.
Neque enim quicquam tale de Susanna quisquam audiit.
Redeo intro: ut quid hoc rei sit intus cognoscam antea
Quam hinc pergam. neque enim possum diutius ista perpeti.
SI. Verum citius experiere, quam voles, magno malo.
Abeamus nos: et dolos meditemur docte in crastinum:
Ut, cum populus conveniet frequens in Ioachimi aedibus,
Coram omni senatu agamus adulterii ream. MI. placet.
Eo domum, nisi me vis aliud. SI. nihil, nisi ut domi sies:
Interim ego Cleopham orabo, ut cras Susannae impingat dicam.
ILlic hinc abiit. Dii immortales quid homini
Homo praestat? stulto intelligens quid interest?
Ego me non tam astutum, neque ita me callidum
Neque perspicacem esse scio. Sed hic monitor meus,
Et praemonstrator Simeon hoc praestat mihi.
In me quiduis earum rerum convenit,
Quae sunt dictae in stultum: caudex, stipes, asinus,
Ficulneus, plumbeus: in illum nihil potest.
Nam calliditas eius exsuperat haec omnia.
Peiorem equidem, magisque versute malum
Nunquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simeon:
Nimisque ego illum metuo, et formido male.
Ne malus item erga me sit, ut erga illam fuit:
Qui ne mihi verba det, cavendum erit mihi.
Sed quis hic est, qui fert cum tabellis huc gradum?
SI. In hac habitare platea dictus est Midian:
Cui literas fero. sed quem perconter video.
Ehodum vir bone salue. MI. quid est? quid vis tibi?
SI. Hominem in his quaerito locis. MI. hominem vides.
MI. Non te, sed alium. MI. quem nam? SI. barbatum senem,
Cavis oculis, naso aquilino, tremulum, labris
Demissis, poplite varo, pendulis genis?
Tui profecto non multum absimilem. MI. cedo,
Quod nomen illi? Si, Midian. MI. dii te perduint
Scelus: qui me sic despicatui habes tibi.
Si. Ego nete? Mi. maxime: ut qui Midian is sum ego.
Si. Obsecro te hercle, mi senex, siquidem tu is es
Mihi ignoscas. namque haud te noveram, hercule:
Neque his vidi oculis unquam. Mi. sed quid nam rei est:
SI. Has literas fero: quas regi Babylonio
Per te reddi velim. MI quid in illis scriptum? prius
Memora mihi. Si. sunt duo libelli supplices.
MI. Quid postulas? SI. Auscultare mihi si vacat.
Dicam. MI. sed breviter. nam nunc occupatior
Sum: quam tibi, ut diu aures praebeam meas.
SI. Est hic quidam civis, homo fidei lubricae.
MI. Tales sunt plurimi passim. Si. notus mihi
A multis annis: et pater eius meo patri,
Auus item meo avo. Mi. quid opus his ambagibus
Dic uno verbo. SI. is cum nuper mihi sua
De egestate queritaretur: meamque opem
Imploraret: dedi illi argentum mutuo.
Nunc cum repeto, homo tergiversari incipit:
Moras nectere, petere longiores terminos.
Namque haec fere illi oratio est: cras huc redi,
Iam non vacat. MI. bonis quod bene fit, haud perit.
Et tu si amico quid benefeceris tuo,
Ne fecisse pigeat. SI. facti non paenitet,
Modo restituat mihi, quae mea sunt, cum gratia.
Nam ingrato homine nihil uspiam est impensius.
MI. Nescin tu, ut nunc sunt mores, eo redisse rem:
Si quid reddit, magnam habendam gratiam?
SI. Scio hercle, et magno cum meo experior malo:
Et te oro porro, in hac re adiutor sis mihi.
MI. Quomodo? quid vis faciam tibi? SI. hasce literas
Ut Regi des. MI. quid Regi cum tuis debitis?
SI. Non regis est ut cuique reddat, quod suum est?
MI. Cur tu non seruaras, quae tua erant? SI. quia hominis
Miseritum est: quem fame perire nolui.
Itaque nunc aequum censeo, ut reddat mihi
Quae accepit mutuo. MI. summa autem quantula est?
SI. Siclorum viginti. MI. quid vero, si neget
Habere se? SI. videat, unde acquirat. nam ego
Meum ius persequar. MI. cur non obsecro
Vides, inter vos si hoc potius cum bona
Ut componatur gratia, quam cum mala.
SI. Tentavi hoc iam pridem: sed huius qui loci
Nunc praetor est: is debitori affinis est:
Nec meae inopiae iustitia quicquam praesidii est.
Quare omnibus te precibus oratum volo:
Ut hos libellos regi tradas. nam nisi
Is me suo adiutet patrocinio: peri.
MI. Cedo literas, et nomen mihi memora tuum.
SI. Accipe: mihi nomen est Sichar. MI. iuvabo te,
Sichar pro viribus. sed scin, quid opus mihi?
SI. sciam, ubi mihi dixeris. MI. tribus argenti siclis.
Nam si nummos habes: ius exsequar tuum:
Alia ratione non licet. SI. non? MI. non licet
Hercle. Nam nemo ius consequitur hic suum:
Nisi qui perpetuat data: datque usque adeo mihi
Ut cum nihil sit, simul iurgari desinat.
SI. Videte quaeso, quid possit pecunia.
At argentum mihi non est. MI. non? SI. non hercule.
MI. Ecquid te pudet, hominis sterquilinium, dicam
Aliis scribere: nullis munitum praesidiis
Pecuniae, et absque argento inuentum, quasi nucem
Cassam? SI. nihil te mei miseret? MI. inanis advenis?
SU. Una optimarum vocum instructus copia.
MI. Vah dicta non sonant. Proin si vis ferri opem
Tibi: cum argentata ad me accedito querimonia;
SI. Proh Iuppiter, quae haec est (malum) impudentia?
Quia egens relinquor, nec quod dem habeo, negligor:
Auaritia vide, quid faciat. sed quid agam, ego
Miser: cui nummus non est plumbeus? MI. Cape
Alicunde; SI. alicunde? nihil est dictu facilius.
MI. Si nullo alio pacto, Sichar, vel foenore.
SI. Me miserum. MI. utrum velis vide, argentum dare:
An causam meditari tuam: delibera hoc,
Et cras ad me redi. SI. Vale mi Midian.
HAud auspicato, quantum video, huc appuli.
Nam pol si id scissem, nunquam huc tetulissem pedem.
Quae enim haec est iniuria? quae contumelia?
Ne illic quidem, ubi Rex Babylonis sceptrum gerit,
Sine auro adipisci posse, quod ius publicum est?
Quid ago? nisi tres siclos nunc illico affero:
De viginti aliis in dubium venio miser.
Sed potius quam totum amittam, tres mihi siclos,
Quos postulant, alicunde comparavero.
Sed quis his est? quem procul e taberna publica
Huc advenientem conspicor? est ne Hiramus hic
Vicinus meus? hercule is et: si cerno satis.
Dii boni, quam magna nobis civium
Eiusmodi penuria est: homo fide
Antiqua, et priscis moribus ac virtutibus.
Haud facile quid mali ortum ex hoc sit publice.
Iam non hunc praeterire ausim, nisi colloquar.
VIdi ego gabalis in Syria, et furcis suspensos fures plurimos:
Vidi cruci affixos praedones, innumeros prope, his locis.
Sed neminem illorum crucem ita meritum esse, iurare ausiem:
Ut homines quidam perfidi, qui exercent cauponariam.
Nam fures noctu, quae volunt et clam furarier solent:
At hi palam hospites expilant: praedones in aviis
Nemoribus praedantur: at illi sua intra tecta et parietes
Expoliant incautos, et miserorum hominum sorbent sanguinem.
Aduersus hos praedones et fures muniri haud possumus.
Si. Isthaec vera esse perdidici ego damno cum magno meo.
Hi. Nam specie quadam amicitiae et benignitatis [(transcriber); sic: benigitatis] hospitem
Argento emungunt: quasi ea merces pro hospitio et datis cibis
Illisce debeatur. sed quam saepe iniquum sit rei
Pretium: quam magno prava merx ab illis harpyis veneat,
Nisi essem expertus, quippe haud dicerem. nam ut de meo ordine
Tantum loquar: qui prae aliis longe habetur indignissime.
Quis nescit, quam sit inique comparatum nobis cum agricolis?
Nam ubi via lassi et multis defatigati laboribus,
Aliquam cauponam ingredimur: vix amico excepti verbulo,
Prino omnium moras trahere, et conuivarum consilium [(transcriber); sic: consimlium]
Aduentum praestolari cogimur, saepe ad tres aut duas
Horas: auram captantes famelicam. deinde ubi strenue
Est esuritum et naviter sititum: tandem rancida
Et oblita fuligine coqua, panem atrum, et per quam mucidum
In hesterno iure infert: simul ac crustula furfuracea
Bene unctis orbibus imposuit. tum vinum e cella rancidum
Et acetosum puer apportat: vappae, quam vino similius.
HI. Ita est. nam vino vapido cerebrum nolunt nobis frangere.
SI. ubi melius expoposceris: rubellum, inquit caupo, mihi est
Sed nobiles quosdam, cum praefecto huius expectat loci.
Veruntamen aliud relinam vobis. dum hoc dicit, hora abit,
Interea pecudum intestina puer mensae apponit, sordida
Et foetida: aut offam osseam: ubi plus ossium, quam carnium est.
Aut herbas infert, ut quae pecudes non edunt, homines edant:
Aut aliquam crambam importat recoctam, aut muria praeunctum olus.
Tandem caupo redit e cella: et veterum, inquit, seriarum ita
Omnes derasi limos, ut quod optimum est, promam. hoc ubi
Labris admoveris, utrum aqua sit verius, an vinum nescies.
Ita dilutum erit, ita adulteratum. sin quod detur validius,
Ita sulfuratum erit, ut ex Aethnae promanasse imis putes
Radicibus: satius multo sit naribus signa vapidae
Lagenae tangere: quam tali vino sitim depollere.
Quod si contingat, ut cibi dentur meliores, merum
Meracius: prius auferunt mensam, quam esca gustaveris:
Ut, quod de una mensa tollitur, id inferatur alteri.
SI. Ut iste cauponum mores et facta pernovit probe.
Nostri oppidi cauponibus praefectum hunc factum peruelim.
HI. Ubi ad rationes peruentum, ut detur symposio symbolum:
Nihil creta expeditius, nihil liberalius. Haec duas
Notas in mensa citius duxerit, quam unam: illic omnia
Duplo soluenda erunt pretio, saepe et triplo, aut quadruplo;
Quae caupo emit simplo. unde fit mali ut vini sextarius
Tribus vendatur a caupone gaeris, quem ipse emit bonum
Dimidia: et quatuor sicli numerentur pro uno prandio:
Quod unius aestimari assis non debuit. SI. Ita me Deus
Amet, ut ego hunc ausculto lubens, quoniam nimis vera [(transcriber); sic: urra] loquitur.
HI. Quae vero haec coniuratio est: quod omnes eadem aeque student?
Neque declinatum quemquam ab aliorum ingenio ullum reperias:
Ut quoquo devenias locorum, illic caupo assiet prior:
Quemadmodum res ista iam dudum abiit in proverbium.
Equidem mihi videntur codem edocti in ludo litterario
Omnes ad malitiam: potare, et hospites emungere
Argento, omnibus in more positum. nam nulli ut mensae assiden:
Simul omnibus assident. quia nunquam in una ita sese expleverint,
Ut uni adhuc cellae in ventre locum non reliquerint, ubi
Reliquias reliquiarum possient recondere: omnium
Licet rerum videantur saturi, SI. compellarem illum libens:
Ni metuam, ne mores cauponum commemorare desinat
HI. Sed quid opus est verbis? ipsimet quales sint, insignibus
Hederarum, quas vino suspendunt, appositissime docent.
Nam rapidos coruos alii, aut aquilas in seutis ostentant suis,
Ut sese aquilinis unguibus et coruinis digitis praeditos,
Pecuniasque ad se hospitum rapere ostendant: alii lupos
Leones atque ursos, et porcos in clypeis suis gerunt:
Ut se voraces, et rapaces, et spurcos esse doceant.
Alii ceruos et tauros praefigunt tabernis: ut suos
Praemoneant hospites, quo caveant a malignis cornibus.
Quidam olidos hircos et petulcos unicornes proferunt:
Ut ita immunditiem, et foetorem, et petulantiam prodant suam.
Quidam superbi pavones ostentant: nonnulli anseres,
Olores, gallinas, columbas: ut talibus emblematis
Se quasi quosdam aucupes esse moneant: qui loculos hospitum
Deplumare queant, non secus, ac gallinam aut anserem cocus.
SI. Deum immortalem, quam probe hic homo tenet hieroglyphicas notas?
HI. Alii pretiosos pisces, anguillas, salmones, et lupos,
Cancrosque praefigunt tabernis: ut faciant fucum advenis:
Quasi intus lautitias istas reperturi sient. at hi
Meo consilio rectius pisa et lentes, et rapula
Atque allia, et spiras inibi suspenderent: ut hi solent
Facere, qui vili lollio suos excipiunt hospites.
Nam in istis cauponis, ubi antacei scutis adhaeserint,
Raro ii culinam intrant: ut sit satis monstrasse extrinsecus.
Multi coronas, et regum diademata suspendunt, quibus
Significant, insidias se struere coronatis Regalibus.
Sunt, qui crucem extendant: qua digniores sunt ipsi fere
Quam fures thesaurarii, et praedones quidam maritimi.
Non pauci gladios, pugiones,hastas, cultros, frameolas.
Et consimilia arma exerunt: quibus crumenas hospitum
Iugulant. Solem nonnulli proferunt, quo loculos turgidos
Exsiccant, urunt, torrefaciunt: alii oves, et Angelos
Et quorum similimi sunt, callidas uulpes et simios
Fenestris porrigunt: ut nequitiam suam larua tegant
Honesta: pelle nitidi, introrsum turpes. Atque hi polypos
Imitantur, qui, ut piscatores decipiant, se affigunt petris:
Et quibus adhaerent, illorum colorem corpore induunt.
Sane ego novi istos polypos, qui ubi quicquam tetigerint, tenent:
Ipsi lupi, hospites ovium loco habentes, quas tondent probe;
Nec lucis angeli sunt, sed tenebrarum fraudumque omnium.
SI. Pictorem hunc esse conveniebat: ut cauponibus hederam
Suspenderet: HI. postremo (nam quis omnia hic percenseat:)
Equos quidam protendunt: quos olim male nummati advenae
Vice symboli sui in stabulis coacti sunt relinquere:
Cum iniquis cauponum istorum non sufficerent rationibus.
Plerique cantharos et vitra popinis appingunt suis:
Quibus in locis prope semper poculorum maior copia est,
Quam forte poculentorum esse aut esculentorum solet.
Quin imo quosdam non pudet infernum ipsum scutis indere,
Ut se vivos et corporeos declarent esse diabolos.
Quae quidem ego si huius exemplo cauponis, cuius domo
Egressum vidistis commonstrare velim: citius me dies
Quam verba deficient. SI. procedam homini paulisper obuiam.
HI. Sed eccum vicinum mihi obuiam. quid agitur hic Sichar?
SI. Nimium lubenter Hirame audivi sermones hos tuos.
HI. An audivisti? SI. usque a principio omnia. HI. numquid falsi? SI. nihil
Prorsus. nam id ipsum, quod tu conquereris, ego sum itidem hoc loco
Heri expertus. HI. credo: sed quid tu ita tristis? quid gemis?
Numquid satis ex sententia? SI. ita velim quidem. HI. quid est? SI. scies:
Modo ut iuvare velis. HI. siquidem possim. SI. ergo ausculta. HI. operam hanc tibi
Dico. SI. Midianem hunc iudicem, qui in proximo habet, nosti cedo?
HI. Plusquam velim. SI. numquid etiam tibi ante hac cum illo fuit
Negotii? HI. nae plurimum. SI. quid nam? HI. dicam, ubi prius tuum.
Cognovero. SI. is igitur, cum hodie de quadam illi queror iniuria,
Meos sermones nihili pendit:nec me respicit magis
Quam si bos sim aut asinus. HI. quae vero isthaec iniuria?
SI. Scies. quidam tribulis noster viginti siclos mihi
Debet: quos ingravescente annona a me accepit mutuo.
Nunc cum reposco, nihil obtineo, etiam ad ravim usque clamitans.
Cepi igitur tandem mecum de via meditari, qua redeam ad meum.
HI. Quanam via? SI. ipsum debitorem coram hoc accusavi iudice:
Ut is legum repagulis hominem in officio retineat.
HI. Quid iudex? SI. ait hoc effici non posse, nisi ei dem tres siclos:
Quos cum non habeam, venio nunc de sorte ipsa in periculum.
HI. Mirabar, si quicquam boni, ex hoc posset oriri iudice.
Sed tamen ista levia sunt Sichar? utinam ego non essem miserior.
SI. Levia? HI. levia quidem. SI. qui, quaeso, tibi quid peius accidat?
HI. Imo peiora peioribus. SI. obsecro quae sunt ista? loquere:
Ut tu mihi, ego tibi, quae facto opus sunt, demus consilium.
Hi. Simeonem nosti iudicem populi alterum? Si. non hercule:
Qua forma est Hirame? Hi. ego dicam tibi: cariosus est senex,
Vietus, varus, ventriosus, bucculentus, breviculus,
Subnigris oculis, oblongis malis, pandus aliquantulum;
Et nisi me fallunt oculi, etiam herniosus. Si. diram hominis senis
Speciem et cadaverosam faciem praedicas. Hi atqui hic senex
Oblongis malis mihi dedit magnum malum. Si. dic quomodo?
Hi. Huius gnatus adolescens nobilis, per vim compresserat
Mei propinqui filiam. nam id sibi licere aliqui putant,
Quod libet, ut nosti. paucis post diebus, quam ista gesta sunt,
Pater vitiatae ad nos ultro venit lacrimans, orans, obsecrans
Ne deseram: et ut pudicitiam ac famam defendam filiae.
Ut ad pauca redigam: opem promitto: ad Midianem ambo proficiscimur:
Eique de hac iniuria atque summa contumelia
Lacrimantes querimur. Si. quid Midian? Hi. audies: primo omnium
Vitiatam virginem ad se adduci postulat: ut quidnam rei
Sit ex ipsa cognoscat. nos nihil suspicati mittimus.
Ibi ille eam solam secreto, amotis omnibus arbitris
Perterret: et quando, inquit, vitium oblatum est, quod ad illum attinet
Talem, tali genere atque animo, natum ex hac tanta familia:
Vix quisquam credet. quapropter ne quam facias iniuriam
Huic adolescenti, nobili, cognato et populari meo:
Cave. nihil ipsa territa his dictis, quod factum est, lacrimans
Fatetur. verum ille fidem non habiturum subicit, nisi
Rem factam exploret: et mox vitiatam vi denuo opprimit.
Si. Est ne ita factum? Hi. imo maxime. nam cur mentiar, ubi nihil
Lucri te fallere? Si. proh Deum et hominum fidem, quid audio?
Hi. Quae vera sunt. Si. sed quid tu in animo habes? Hi. regem opperirier
Tantisper: dum occasio detur mihi, ipsum coram ut alloquar.
Si. An non Simeoni questus es Hirame? Hi. neutiquam Sichar.
Quid enim cum illis agas, qui neque aequum neque iustum sciunt?
Melius, peius, prosit, obsit: nihil vident, nisi quod ipsis lubet.
Si. Quid vero mihi faciendum censes, ut tres sic los comparem:
Sine quibus ius meum non potero persequi. Hi. pro viribus.
Enitar ut alicunde habeas, sequere me hac Sichar. Si. age sequor.
DEo Omnipotenti laudes ago laetus, lubens,
Et grates gratiasque habeo ter maximas:
Cum saluus in patriam redeo e Syriae locis:
Ut in domo Domini sacra offeram Deo.
Nam illic nihil videre est, praeter impios
Beli et Iovis cultus: nihil praeter turgidos
Animorum fastus. et tetram superbiam.
Optimus enim et doctissimus harum gentium
Habetur: qui Iudaeo potis illudere:
Aut literatum spernere, et doctum virum
Ridere novit. nam vix ibi centesimus
Quisque est, qui literam Mosaicae didicerit
Legis: neque aliud quicquam, praeter quam sua
Arma, quibus Iudaeo minentur, male crepant.
Itaque domum iam propero: cum rei sacrae,
Tum coniugis causa optatissimae et optimae:
Quae vel sola reducem me in patriam facit.
Nam dum absque illa absum, omnes mihi labores viae,
Fuere quos caepi leves, praeterquam ea
Quod mihi carendum erat. Deum oro maximum
Ut nulla amori incidere possit calamitas.
Nam dum inter eundum, aliam rem ex alia cogito:
Meditatus sum multis egomet mecum modis.
Et sic esse arbitror: si cui data uxor est
Marito, ut nomen possidet, nisi Deum,
Nihil ei praestare uspiam. nam res ceterae
Humana quodammodo pararier solent
Industria: at sapiens uxor a solo est Deo.
Talis cum sit mihi: laetor quoties huc domum
Conuertor. equidem hanc vitae meae prope unicum.
Habeo solacium: probam, piam, integram,
Dei timentem patrii, aetate commodam:
Tum animo et forma bona, bonisque moribus:
Non turgidam, non inflatam fastu: sine
Munditia: ut vix similem credam usquam gentium
Reperiri posse feminam. Nam proh Deum,
Quam rara merx est hodie mulier, quae proba:
Aut obsequens probo marito in omnibus.
Viris aduersas esse aeque studium omnibus:
Consimilis pertinacia est, similis furor.
Tum siqua paululum quid dotis attulit
Viro: continuo muliebri mundo studet:
Delicias quaerit, aurum, pallas, purpuram,
Vehicula, ancillas et pedisequas cupit.
Ut interim nil dicam de aliis luxibus,
Nihil de lautitiis et opiparis cibis:
Quibus illae in ocio segnes pasci: ac velut
Ocni asinae funiculum volunt arrodere:
Virosque ad paupertatem redigunt sumptibus.
Harum ego dissimilem quod nactus sum coniugem:
Beatum me iudico palam. sed hoc quid est?
Videon ego Philergum, currentem servulum
Huc advenire? is ipsus est: timeo miser,
Quam hic mihi rem nuntiet: operiar aliquantulum.
PRoh immortalem Deum, quae sit miseria, si haec non siet?
Tam repente quae circumuallat heram: ut inde emergier
Non possit, nisi Deus auxilium afferat huic, tanquam ex machina.
Hoccine saeculum? o scelera, o genera sacrilega. IO. vae mihi?
Quid nam est, quod sic video turbatum Philergum servulum?
PH. Quos neque aetas? neque conditio: quos neque misericordia
Repressit: neque tot preces et tot profusae lacrimae:
Cui soli indigne per vim vitium offerre auderent senes.
IO. Non intelligo quid loquatur: accedam paulo propius.
PH. Ah me miserum, vix sum compos animi: ita aegritudine
Hac premor. nam quid quaeso potuisset fieri indignius.
Quam ut cui culpae sunt ipsi obnoxii, hanc in alios trans ferant?
Ita ne comparatum esse istoc saeculum, atque haec tempora?
IO. Mirum ni me absente turbae sint datae inter servulos
PH. Hodie mali homines bonos malos esse volunt. ut sibi
Similes habeant: id ubi consequi nequeunt, odio premunt:
Et quoquo modo eis damnum inferre parant, quos ipsi oderint.
IO. Dii immortales, quid nam ego credam homini evenisse huic mali?
PH. Scelerato quodcunque in mentem inciderit, uult: nec cogitat
Pravum an rectum sit, quod agat: nec metuit, ex incommodis
Alterius sua commoda comparet seu fraudibus et dolis,
Seu calumniis et per consutas sycophantias.
IO. Miror quorsum evadat haec oratio: sed audiam.
PH. Mores nihil faciunt, nisi quod lubet: mentiri more fit,
Petere honorem pro flagitio, more fit. IO. morem improbum.
PH. Circumducere argento homines, per mendacia et dolos,
More habet licentiam: vitiare teneras virgines,
Matronis honestis vim parare, solito more fit.
IO. More pessimo. PH. struere insidias immeritis more fit:
IO. More nequam. PH. vi opprimere innocentes passim, more fit.
Mores perduxere leges in potestatem suam.
Nam hodie publicum privatum est: et privatum publicum:
Sacrum hodie profanum est, et profanum sacrum. IO. res loquitur.
PH. verum hoc omnium miserrimum est, quod isti non licet
Remedium invenire morbo. nam ita sunt homines perditi:
(Praesertim quos fortunae iocus magna ad fastigia
Ex humili evexit, rerumque admovit gubernaculis)
Ut nemo contra eos mutire ausit, nemo hiscere:
Nisi quis velit omnes mortales inimicos capere. ac proin
Omnia assentari is quaestus nunc est uberrimus.
Nam nimio pluris quidam faciunt paucorum gratiam
Hominum, quam saluti quod possit prodesse publicae,
Sed quid ista conqueror? cur non propero ut Chelciam herae
Parentem accersam? eique narrem haec omnia? IO. revocabo: mane
Heus Philerge, PH. hem quisquis es, sine me. IO. ego sum Ioachimus. PH. hem
Ubi is est? here salue: te ipsum iam diu desidero:
Te expecto: oppido opportune te obtulisti huc obuiam
Here. IO. quid est? quid trepidas? satis hic omnia ex sententia?
PH. Utinam. IO. quid ais? PH. hei mihi. IO. quid est? quid ploras? eloquere.
PH. Peiore loco res esse non potest, quam in quo sita est.
IO. perii. quare? PH. actum est. IO. quid istoc est? PH. interiimus funditus.
IO. Enecas, quamobrem? PH. non ausim dicere. IO. vah quid vetat:
IO. imperium tuum, quod in me habes. IO. quin ego tibi impero,
Ut quicquid id est dicas. PH. dicam igitur. IO. sed aperte. PH. sic. IO. cave
Quicquam me celes. PH. nihil prorsus: quando tibi sic lubet.
IO. Dic ergo. PH. ah here mi tua fama et Susannae vita in dubium
Pervenit. IO. quid? an aegrota est uxor? PH. non IO. an recte valet?
PH. Corpore quidem: sed animo male est. IO. quamobrem? PH. nescio.
IO. Quid nescis? PH. ah here mi, Simeon et Midian. IO. quid Simeon
Et Midian? PH. Susannam insimulant. IO. cuius nam rei. PH. malae.
IO. Cuius? PH. osculantem cum altero vidisse dictitant
IO. Susannam? PH. et amplexantem. IO. meam ne uxorem? PH. ita dictitant.
IO. Ubi nam? PH. in nostro horto. IO. quo cum Philerge? PH. cum adulescentulo.
IO. Perii. sed credin tu? PH. quid credam nescio: sed quod hic dies
A praetore indictus est nostrae familiae, istoc scio.
IO. Occidi. PH. adulterii ream agunt. IO. uxorem? PH. scilicet. IO. oppido
Interii. PH. sciebam aegre tibi id, ubi audivisses fore.
IO. Ego miser meis periculis sum per loca invia
Vectus, capitali periculo, per hostes plurimos
Me seruavi: saluus redii: nunc hic disperii miser.
Quid ago? quod remedium huic tam subito malo inveniam miser?
Adimit mihi animum aegritudo: Philerge tene me. PH. vis ne aquam
Tibi petam? IO. heu heu quid ex te audio? sumne apud me? aut ubi sum:
PH. Simeonis technas has esse tam scio, quam me vivere.
IO. Et ego Susannae innocentiam tam perspectam mihi
Tamque exploratam habeo, quam nomen egomet memini meum
Sed ubi est uxor: PH. intus desidet plorans, lacrimans,
Eiulans, capillo passo, discessis genis. IO. age,
Ingrediar, cetera ut intus perconter, quae volo: et simul
Ut maestam consoler: et metum, in quo nunc est, auferam.
Tu Chelciam socerum ad nos et socrum accersas illico.
Curre curriculo. dic adsint nobis absque omni mora.
Causam ubi rogarint ex te, cave eis quicquam dixeris.
ABiit hic intro. proh immortalem Deum,
Quam heri mei vicem me miseret optimi,
Heraeque tantum ad eos devenisse hic mali.
Illance ne mulierem in suspicionem istius
Unquam venire criminis? quae tam colens
Mariti, tam studiosa fuit in omnibus.
Equidem hoc fore nunquam credidissem. sed animus
Redit: postquam in Deum refero fiduciam
Et spem meam, Nam is vindex innocentiae est
Et castitatis assertor certissimus.
Deinde multum confirmat me heri mei
Probus, et ab omni suspitione tam procul
Remotus animus. Decet enim omnes coniuges
Suis uxoribus ut non nimium, ita nec parum
Credere: semperque in illam partem tutius
Peccarier solet. nam Sathanas coniugii
Hostis, nulla re citius divellit animos
Quam talibus sinistris suspicionibus.
Sed videon ad nos properantem cum coniuge
Chelciam? is est. mirum ni praesciverit
Aliunde, quid sit negoti: ibo obuiam.
QUid istoc negotii, mea coniux; quod tuas modo
Vicinas de nostra filia aliquid demurmurasse ais?
AN. Ah nescio mi vir: neque enim, quod sciebant, prodere
Volebant: omnes se excusare: omnes rumorem credere
Falsum. CH. demiror, quid siet, quorsumque evadat: sum in metu.
AN. Deum oro, ut det salutem et sanitatem nostrae familiae.
CH. Equidem nescio profecto: quid mihi animus praesagit mali.
Sed nolo rem diudicare prius, veri quam quid siet
Intelligam. Philergum huc optime. PH, ad te ibam. CH. quid nam est cedo?
PH. Herus orat, ut quam primum cum uxore tua venias. CH. quid est?
Satis ne salua sunt omnia? PH. ita spero quidem. CH. meus gener
Rediit? PH. modo. CH. incolumis? PH. etiam AN. saluus? PH. nihil in ipso mali
Aut morbi aut aegritudinis deprehendere licuit mihi.
AN. Laus sit Deo. nam quia heri non rediit: dici nequit, quibus
Ego sollicita sim rebus. sed quid hera tua, mea filia?
PH. Valet. AN. satis ne commode? PH. satis. AN. nihil morbi est. PH. nihil
Prorsum. AN. quid Beniamin, meus nepos? PH. rectissime valet.
AN. Profecto nimis anxia fui. nam nocte illa, quae proxima
Praecessit, triste somniavi ac pene insolitum somnium.
CH. Quid somnii, mea uxor? AN. duo vetuli hirci sunt visi mihi
Perrumpere caulam filiae: et capellam impetere cornibus:
Cui ego balanti cum ferrem suppetias: forte ah altero
Hircorum sic laesa fui, ut oculos pene ambos amiserim.
Nunc ad quam rem hoc dicam attinere somnium, non reperio.
Neque hodie unquam potui ad coniecturam quaerendo evadere.
CH. Neque interest multum. Nam visa nocturna ita miris modis
Ludos hominibus faciunt; pavidos animos mortalium
Vanis timoribus opplent. sed dic tu mihi, quid sit, quod gener
Nos accersi voluit. PH. nescio. CH. non frustra est, cum socerum gener,
Aut filia accersit patrem. an nullum est commissum iurgium?
PH. Cur istoc rogitas? quando enim litem inter eos natam prius
Unquam audivisti? aut quando ille ivit ad te cum querimonia?
CH. Nunquam edepol: eoque magis miror, quid sit, quid velit gener:
Cur accersat. PH. iam propemodum scies, quid nam siet rei.
CH. Fortasse propudii suspectam habet. AN. non arbitror edepol
Mi Chelcia: aut si habet, non dubito, quin aquae amarae potibus
Se liberare hac suspicione possit filia. CH. sin eam
Vitiatam dicat virginem? AN. tum pol signa hic habeo domi
Meae: quibus virginitatem eius intactam monstravero.
CH. Nisi Philergus sciat, quid sit, ego coniectura haud assequor.
AN. Obsecro te Philerge: istoc malum uti nobis facias palam.
PH. Malo ex ipsa resciscas filia. AN. Philerge mi, cedo:
Et dissolue ocius me. nam nimis diu an imi pendeo.
PH. Profecto non est narrandi hic locus. AN. paulum morabimur.
PH. Ite intro: nam ambo vos expectant. CH. sequere me coniux mea.
ENimvero Midian nihil loci est segnitici, neque
Socordiae. nam quantum ex hoc vicino intellexi modo,
Ioachimus, quem domum rediisse ait, suam uxorem studet
Defendere: neque suspicionem ullam admittit: neque credere
Cuiusquam hominis criminibus animum induxit: haec sententia est
Quae si non astu providetur, me aut socium pessumdabit.
Neque enim autoritate vel opibus, quam nos pollet minus.
Metus est, ne viribus simus aliquando inferiores reis.
Tum autem Chelciam valde timeo, providum et catum senem:
Cui verba dare difficile est. et quia crimen deferimus novum,
Atque insolens, in dubium veniet nostra, procul dubio, fides.
Nam spectatum exemplum pudicitiae est, et continentiae
Susanna: neque quisquam de ea facile hoc crimen suspicabitur.
Accedit ad hoc incommodum favor nostrorum Iudicum:
Qui saepe propter misericoridam indulgere solent reo,
Quae actori propter inuidiam adimunt. sin eo veniat, fides
Ut iureiurando obfirmanda, metuo collegam, ut male
Substet: quamquam confido fore, ut iniuratis praestent fidem.
MErito tibi Hirame gratias ago, teque amo:
Quod voti compotem me feceris mei:
Et nummos comparaveris: quibus ego ius
Meum obtimeam. nunc huc venio: an istum senem
Midianem conspicer: eccum prehendam pallio.
MI. Quis properantem me vellicat? SI. ego sum. MI. quid est?
Si. Redeo ad te, mi Domine, sicut heri iusseras.
Mi. Vah nunc demum, ubi bonae occasiones perierint.
Cur passus? ubi eras? Si. atqui celerius tibi
Adesse non potui. Mi. vigilare oportuit:
Non in multam lucem destertere. plus obest
Negotioso, quam prodest somnus. SI. hei mihi:
Quid oportuit vigilare, qui somnum meis
Oculis hac nocte non vidi? dum enim tribus
Siclis acquirendis operam do sedulam,
Prope totum curriculo pererravi oppidum.
MI. Num comparasti ergo tres siclos? SI. scilicet.
MI. Numquid dabis pro iure mutui? SI. accipe, hem:
Lectum est: conveniet numerus, quantum petieras.
MI. Age nunc monstrabo viam: qua ius ores tuum.
Tribunum plebis nostin? SI. non hercle. MI. at domum
Ubi habitat? SI. neutiquam. MI. faciam igitur, ut scias.
Platea hac recta praeterito sursum: ubi
Eo veneris, macellum est: id ibi ad dexteram
Relinquito; et per angiportum transeas.
SI. Quo nam? MI. per angiportum: intelligis Sichar?
SI. Intelligo: ad macellum. sic puto, dixeras.
MI. Illud relinque ad dexteram. SI. sic dixeras.
MI. Et angiportum transi. SI. perge: intelligo.
MI. Ubi angiportum transieris, lata area
In proximo patebit: in hanc curre mediam:
Ibique circumspicito. SI. quid tum postea?
MI. Vicum, quem videris longissimum, pete:
Ac totum celeriter percurrito. SI. probe.
MI. Ubi finem attigeris, ad sinistram vertitor.
SI. Quomodo dixisti de longo vico oppidi?
MI. Nimium stupidus nimiumque oblivio sus es:
Putan, me eandem rem dicturum centies?
SI. De vico, quod dixti, non recte intelligo.
MI. In area, ad quam ex angiportu veneris
Longissimum quem conspicies vicum oppidi,
Eum percurrito. SI. quid dem? MI. postquam ad finem loci
Perveneris, ad sinistram te conuertito.
Illic domum videbis obuiam, rubris
Valuis et ianua viridi, ea domus erit,
In qua tribunus plebis habitat: qui tua
Negotia confecta tibi reddet hac die.
SI. Eo. MI. vide, ne somnolentus rem geras,
Neu stertas. nam si tempus commodum semel
Se subterduxerit: post nunquam adipiscier
Quadrigis albis licet. SI. Eo:vale. MI. vale.
Amovi commode hunc hominem: argento insuper
Emunxi incautum. nam verba sibi a me dari
Non animadvertit. sic tractare istos decet,
Qui lites quaerunt: et foro uti nesciunt.
Nunc ibo, ut provisam ubi meus collega sit,
Quod nusquam apparet. videon egressum foras?
UBi ego nunc Midianem requiram? aut qua viae
Insistam? nihil est, quod malim, quam ipsum obuiam
Mihi, mea ut cum illo consilia communicem.
MI. Et mihi quidem quotidie augescit magis
Tui audiendi desiderium et cupiditas.
SI. Sed eccum: salue mi Midian. MI. salue edepol
MI. Simeon; ecquid dormivisti commode
Aut somniasti hac nocte? SI. quorsum istuc rogas?
MI. Quia inusitatum sominavi ego somnium.
SI. Quod somnium? MI. a puero quodam tenellulo
Visus sum lapidibus peti in densissima
Populi turba, et nos ambos saxis obrui.
SI. Male pereas cum somnio tuo Midian.
Sed qua cum dormivisti? SI. vah, qua cum rogas?
Qua cum est animo meo lubitum. SI. non cum tuae
Ancilla? MI. minime. an enim tu me adeo stipitem
Aut truncum censes esse, qui, tot feminis
Mihi in domo mea obuiis, cum sordida
Seruorum amica in uno lectulo accubem:
Quae tibi olet stabulum et hircum, et sessibulum merum.
Cuius ego obolo [Orig: obulo] uno septem noctes non emam.
SI. Sed uxor tua quid agit? MI. anus mea foetida:
Quam nuper duxi tam locupletem viduam? SI. ea
Ipsa ut valet? MI. quid rogitas? plusquam ego volo.
SI. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
MI. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
SI. Omnibus amicis. quod mihi est, cupio esse idem.
MI. Tum pol ego essem tecum spado. SI. ludos facis.
Nam haud hoc volebam, quin tu hoc mihi respondeas
Velim: tua uxor quid agit? MI. immortalis est:
Vivit, victuraque est. SI: bene hercle nuntias:
SI. De vico, quod dixti, non recte intelligo.
MI. In area, ad quam ex angiportu veneris
Longissimum quem conspicies vicum oppidi,
Eum percurrito. SI. quid dein? MI. postquam ad finem loci
Perveneris, ad sinistram te conuertito.
Illic domum videbis obuiam, rubris
Valuis et ianua viridi, ea domus erit,
In qua tribunus plebis habitat: qui tua
Negotia confecta tibi reddet hac die.
SI. Eo. MI. vide, ne somnolentus rem geras,
Neu stertas. nam si tempus commodum semel
Se subterduxerit: post nunquam adipiscier
Quadrigis albis licet. SI. Eo: vale. MI. vale.
Amovi commode hunc hominem: argento insuper
Emunxi incautum. nam verba sibi a me dari
Non animadvertit. sic tractare istos decet,
Qui lites quaerunt: et foro uti nesciunt.
Nunc ibo, ut provisam ubi meus collega sit,
Quod nusquam apparet. videon egressum foras?
UBi ego nunc Midianem requiram? aut qua via
Insistam? nihil est, quod malim, quam ipsum obuiam
Mihi, mea ut cum illo consilia communicem.
MI. Et mihi quidem quotidie augescit magis
Tui audiendi desiderium et cupiditas.
SI. Sed eccum: salue mi Midian. MI. salue edepol
MI. Simeon: ecquid dormivisti commode
Aut somniasti hac nocte? SI. quorsum istuc rogas?
MI. Quia inusitatum sominavi ego somnium.
SI. Quod somnium? MI. a puero quodam tenellulo
Visus sum lapidibus peti in densissima
Populi turba, et nos ambos saxis obrui.
SI. Male pereas cum somnio tuo Midian.
Sed qua cum dormivisti? SI. vah, qua cum rogas?
Qua cum est animo meo lubitum. SI. non cum tua
Ancilla? MI. minime. an enim tu me adeo stipitem
Aut truncum censes esse, qui tot feminis
Mihi in domo dea obuiis, cum sordida
Seruorum amica in uno lectulo accubem:
Quae tibi olet stabulum et hircum, et sessibulum merum.
Cuius ego obolo [Orig: obulo] uno septem noctes non emam.
SI. Sed uxor tua quid agit? MI. anus mea foetida:
Quam nuper duxi tam locupletem viduam? SI. ea
Ipsa ut valet? MI. quid rogitas? plusquam ego volo.
SI. Bene hercle est illam tibi valere et mihi mali est.
MI. Credo hercle te gaudere, si. quid mihi mali est.
SI. Omnibus amicis. quod mihi est, cupio esse idem.
MI. Tum pol ego essem tecum spado. SI. ludos facis.
Nam haud hoc volebam, quin tu hoc mihi respondeas
Velim: tua uxor quid agit? MI. immortalis est:
Vivit, victuraque est. SI: bene hercle nuntias [(transcriber); sic: muncias] :
Deumque oro, ut vitae tuae superstes suppetat.
Mi. Dum tecum nupta sit. SI. habeas, ut nactus es.
Sed sein, quid te velim? Mi. sciam, ubi mihi dixeris.
Si. Hic dictus est dies nostris perduellibus.
Mi. Certo? Si. certo quidem. nam heri Susannae dicam
Impegit Cleophas, atque hunc indixit diem
Mulieri ac toti familiae. Mi. ab mi Simeon,
Vide, ne quid committamus hodie, quod in
Nostrum caput redundet. nam Ioachimum, heri
Huc qui rediit, ut Susannae causam asserat,
Nosti: et qui vir sit, non te clam est. Si. mi Midian
Instructa sunt mihi corde consilia omnia:
Modo tu videas accusandus ne quid sies.
Mi. Ego ne? Si. etiam. MI. quamobrem? SI. quia nimis male
Metuo, ne deseras me: atque in eadem ut sies
Idem sententia. Mi: ridiculum est, Simeon,
Istuc me commoneri: quasi minor mea
Res, quam tua, agatur: si quid eveniat mali.
Quapropter neutiquam haec res libi neglectui.
Si. At si inficias ibit, iurandum utrique erit.
Mi. Sit sane. quid tum postea? Si. vah, quid rogas?
Audacia usu est nobis inuenta et dolis.
Mi. Quiesce. affirmabo constanter Simeon.
Si Si tu istam, Midian, animi firmitudinem
Nunc obtines [(transcriber); sic: obiines] , salui sumus. Mi. quid ni obtineam?
Si. Equidem nullum ego frugi aut bonum hominem censeo,
Nisi qui et bene et male facere tenet. bonum hominem,
Cui pectus sapit, ut versipellis sit, decet:
Malos ut hominum animos sic habeat cognitos:
Bonisque sit bonus, et malis iudex malus:
Utrumque, cum res ita tulerit: vin amplius?
Mi. Nihil. nam consilium mihi tuum perplacet:
Et mihi sententia est eadem plane. Si. vide.
Mi. Laudabis: sat scio. Si. siquidem constans eris.
Mi. Nae illa illud cum malo fecit suo, non meo.
Nam mihi nemo quicquam posthac credat: nisi
Ego illam exemplis perdam plurimis malis.
Si. Ego faxo, haud dicat nactam, quem derideat.
Adulterii ream agam; osculatam cum altero
Dicam, amplexatam, fornicatam: atque omnia
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
Mi. Tace sis. Si. quid est? Mi. Cleopham advenientem conspicor:
Nisi me fallunt oculi. Si. certe is ipsus est:
Ei cum ipsa Saraius nomenclator popli,
Nec non et iudices. Mi. quid nunc agemus? Si. huc
Cedemus, ad istud ostium praetorii,
Atque illic opperiemur, Ni. modo rumpant moras,
Nam nil magis opto videre, quam necem hostium.
ACTUS. IIII.
Scena. IIII.
Cleophas, Praetor, Iudices, Midian,
Simeon.
Octonarii Iambici.
Quid hoc rei esset quamobrem vos huc convenire iusserim,
Id dixi vobis Iudices: et vos meminisse adhuc probe,
Non est dubium. IV. Commeminimus omnia: nempe huius mulierculae
Susannae gratia: quae in hac habitat prope vicinia.
CL. Ea res est. IV. hanc Midian et Simeon duo collegae iudices
Propudii insimulant: eiusque hodie accusabunt ipsam in foro.
CL. Rem omnem tenetis. IV. nunc tu nostram operam requiris iudicum,
Ut in inquirendo scelere nostrum officium praestemus tibi:
Et veritate cognita malum tollamus, ab Israel.
CL. Meministis memoriter. IV. quid ni meminerimus ea, quae decet?
MI. Proh Iuppiter, ut tarde incedunt senes; vix ante meridiem
Huc advenient. SI. aetate tardiores sumus omnes senes.
MI. At ego mihi reiuvenescere hodie visus sum. SI. per somnium?
MI. Vah ludibrio me habes. CL. nunc tu Dati procurre huc celeriter:
Et Susanna ut statim assit cum marito Ioachimo, vide.
Nos interim hanc intremus curiam: dum veniant; sequimini.
IV. Ehodum Cleopha, non lictores missi sunt: qui hanc adulteram
Vinctam adducant? CL. non. IV. cur istuc? CL. quia territare nolui.
MI. Siccine oportet senes ire in rebus tumultuariis?
Si. Servile est festinantem currere, qui senatus columen est.
Mi. At hi gradus mihi videntur cribro pollinario
Succreti: adeo subtiles sunt. SI. sic mos est ferme iudicum [(transcriber); sic: iudidicum] :
Ut nemo nostrum alterius causa suos disrumpat ramices.
IV. Quid vero ages, si elabatur? CL. non puto. nam Ioachimus suam
Sese adducturum coniugem, cum socero, et socru, et liberis
Hodie promisit. IV. numnam et ille suspicatur quid mali?
CL. Nil prorsus de sua, ut audio. IV. vide ne verba det tibi
Impudenti. CL. homo probus et: nihil ab illo metuendum erit mali.
IV. Dum fraudulenter non agat, ut uxorem effugio liberet.
CL. Frustra hoc timetis Iudices: tanta est hominis fiducia:
Quam in uxoris suae innocentiam vir frugi collocat.
IV. Quid tum postea? CL. cur vi nobis agendum, ubi vi nihil est opus?
MI. Hos iudices te pridie conduxisse huc oportuit.
Nam tarditate cocleam superant, aut corbitam in mari
Placido et tranquillo. SI. nimium tu urges. MI. saltem attrepidarent parum.
IV. Sin os tibi sublinatur. CL. tum me id fiat periculo:
Duntaxat huic parcamus familiae: ne quid saevi prius,
In quemquam statuamus, quam causae fiat cognitio. IV. probe.
CL. Nam summum ius summa est plerunque iniuria. IV. verissime.
Sed hoc miramur Cleopha, unde ista viro sit confidentia.
Nam Midianes aut Simeon ut propudii insimulent quempiam
De nihilo; nobis non fit verisimile. namque ambo senes,
Ambo sunt iudices: ambo Ioachimo benevoli: nihil
In hac re dubitari potest. CL. praeiudicia mihi haud placent.
Nam pars altera ut itidem audiatur, ipsa ratio postulat:
Et aequitas iubet. MI procedamus hominibus his obuiam.
CL. Sed eccos obuios actores: contra tollamus gradum.
Ehem Midian satue. MIi salue edepol. CL. et tu bone Simeon.
SI. Et tu bone Cleopha. MI. et vos omnes saluete una iudices.
IV. Habemus gratias. sed quid agitur Midian? MI. statur fere
Ad hunc modum, et cessatur strenue? IV. cur non ingredimini
Hanc curiam? MI. non licet hodie. IV. quamobrem Midian? cedo.
MI. Quia accusatum venimus, non iudicatum maleficos.
IV. Recte. sed ubi sunt malefici? CL. mox affuturos arbitror.
SI. Et ego, nisi me fallunt oculi, eminus venientes conspicor:
Et Datis praecurrit. CL. sic equidem iusseram. MI. tardigradi
Sunt. IV. minime mirum: adeo impediti sunt: et puerorum gregem
Ducunt secum. nunc quod erit factu proximum: vos iudices
Haec occupate subsellia: ego huic puteali insideo. MI. eho tu
An non videtur peplo velata mulier? SI. immo Midian:
Vix poterit conspici. MI. at ego videndae eius cupidine
Etiamnum ardeo: quando potiundae illius copia non fuit.
SI. Ego laruam illi curabo detrahi, MI. quaeso operam des probe.
NEque tu d signi virginatis quicquam commemores velim
Mea mater: neque tu coniux de aquae amarae istis potibus
Quicquam. nam sicut incorruptam accepi iam olim virginem:
Ita hactenus incorruptam habui, meque habiturum spero. Proin
Bono animo es mea coniux. bona conscientia mille testibus
Praevalet. SU. ego certe, quae mihi sum conscia, hoc certo scio,
Neque me fecisse turpe quicquam, mi vir: neque cordi meo
Quemquam esse cariorem te coniuge meo, optimo viro.
Nam te maritum solum semper feci maximi: tibi
Morigera fui, ut scis, rebus omnibus. IO. novi isthaec omnia:
SU. Tibi meum animum, corpus, atque omnem vitam concredidi
IO. Scio: et propterea te hortor, ut quieta sis: neque trepides.
SU. An ulla de me orta est unquam querimonia? IO. nulla per Iovem
SU. Ego quam fideli animo, et benigno et morigero te erga siem
Vere memorare possum, si velim; ni te scire arbitrer.
IO. Ah quorsum isthaec? quasi tuae fidei unquam possim obliviscier?
SU. Per hanc igitur, mi vir, te dexteram oro, et per genium tuum,
Per communes hos liberos obtestor te, teque obsecro,
Ne deseras, neu me abs te segreges. IO. hem egone istuc queam
Conari? egone te immeritam sic periclitarier sinam?
Non faciam? CH. haud sane vereor; si in te solo sit situm gener:
Sed vim ut ferre queas. nam quid non audebunt filii Belial?
SU. Ah mi pater, hoc ipsum est, quod me angit maxime: licet bona
Sim conscientia suffulta, tanquam muro aheneo.
IO. Piorum perfugium omne positum est in Deo. qua, re nihil
Timeo Beliales: qui piis nihil nocent.
SU. Sperat quidem animus: sed quo eveniat, in manu
Dei est: cui etsi fido maxime: tamen
Tuae quoque me commendo et committo fidei:
Teque oro, in hac re ut adiutor mihi sies:
Te mihi patronum cupio mi vir, te patrem:
Emoriar: si non extra hanc noxam inuenta fuero.
IO. Noli metuere, una tecum bona et mala
Tolerabimus. AN. nihil rerum omnium est:
Quod malim, quam me hoc falso suspicarier.
SU. Quid suspicaris, mea mater? AN. ne idem tibi
Eveniat, quod Nabotho olim immeritissimo.
Nam et ille innocens, et ab omni culpa semotissimus:
Tamen inuenti sunt filii duo Belial: qui criminis
Insimularent falsissimi; et testarentur mendacium
Periurio. IO. meliora mater de nostris sperabimus
Hostibus; ut quos aetas et conditio a tanto hoc deterreat
Scelere et flagitio. SU. ah frustra: quando in horto se mendacium
Testaturos aperte et absque omni rubore dixerant.
IO. Testentur: at mendacio semper praepollet veritas.
AN. Imo Ioachime mi, haud raro vita et salus insontium,
In extremum discrimen ducitur, per fraudes et dolos
Unius nequam sycophantae. Nam quid summo evenerit
Sacerdoti Abimeleco propter Doegi mendacia,
Id notius est, quam ut commemorari oporteat.
Atque adeo nunc timeo misera quorsum evadant insomnia.
Nam hi duo senes, duo illi sunt hirci: qui filiam meam
In horto, ceu teneram capellam adorti sunt, sat perfide.
IO. Spes omnis in Deum revocanda est. sed properemus interim:
Nam iudices expectant: et Praetor tribunali insidet.
SU. Thamar Beniaminem meum asserua probe: et sequere ilicet.
COncedite ad dextram putealis vos actores duo senes.
SI. Illic erimus, ubi iusseris. CL. tu Dati Susannam ad latus
Sinistrum huc sistito: ceteri extra saepta illinc maneant volo:
Nequis pedem inferat: non vocem emittat, nisi sententiam
Rogatus fuerit: qui contra fecerit, ei multa quindecim
Siclorum continuo irrogabitur? SI. unum te liceat prius
Monere tamen. CL. quid nam? SI. velamen ut auferas huic mulieri.
CL. Quamobrem? SI. quia videndum, sit ne ea, quam volumus, an quaepiam
Ancillularum ab ea subornata. CL. haud crediderim per Iovem.
MI. At ego iuraverim. nam mille sunt mulierum astutiae:
Mille artes; quibus imponunt versipelles imprudentibus.
Nec mihi dubium est ullum: quin si detecta fronte sit, statim
Ex ipso uultu crimen se prodat. age tu peplum ocius
Hinc amove: ut quae sis videamus. SU. ah quid mihi molestus es?
Matronam non decet aperto uultu versari in publico.
Mi. Ut honesta est meretrix. an nullam subornasti in tuum locum?
CL. Omitte ipsam: et tu Susanna peplum dimove. nam nihilo eris
Inhonestior. SU. age, quando ita vis praetor, fiat quod me iubes
CL. Nunc postquam reseratae sunt aures Iudicum: quod commodo
Fiat publico: et inquirendo vero conducat maxime:
Agite senes: dicite palam quid criminis haec admiserit
Mulier: sed sine fraude ac dolo actionem vestram intendite.
Si. Omnino. nam si ullibi apertus animus, certe hic requiritur.
CL. Dic tu ergo prior Simeon, et dic omissis vocum ambagibus:
More Attico. Si. dicam. sed hoc primum mihi credatis velim,
Nihil a me cuiusquam odio, nihil inuidia, sed studio rei,
Et veritatis omnia dici. CL. ita quidem fieri condecet.
Si. Hesterno igitur die, cum in Ioachimi horto per meridiem
Obambularemus, captaturi arborum umbras; forte ibi
Susanna haec cum duabus ancillis hortum intrat. nos procul
Ex angulo prospicimus: mirari quid comitatus velit:
Quid acturae mulierculae. ibi haec [(transcriber); sic: haee] continuo adornat, ut lavet:
Puellas et pedisequas removet, ne qui adessent arbitri.
Foras simul omnes proruunt: ipsa foribus obdit pessulum,
Interea dum latemus nos illic sub arbore: intervenit
Quidam adolescens forma eximia et specie bona: ut nihil supra.
Nos conspicamur eminus: obseruamus quid rei gerat.
Continuo in gremium meretricis sese recipit: manum in sinum
Inserit: illa illum amplexari, osculari. cetera prohibet
Me vestra dignitas. ubi vero de improviso mulieri
Interuentum est, illico adolescens confert se in pedes: fugam
Ornat: per posticum elabitur: nec nos comprehendere potuimus.
Nam adolescens ille erat valentior. quem cum prehenderem:
Pene exposuisset me cubito. verum qui nan esset scire non
Potuimus: neque quicquam ex adultera illa veri exculpere.
Nanque diu interrogata cum esset, nihil respondere potuit:
Ne gry quidem: sed muta et elinguis fuit. quid verbis opus?
Hoc certo scitote patres Hebraei; quicquid ego dixerim,
Pro atrocitate et magnitudine rei dictum esse id minus.
Quod igitur aequum est et iustum, petimus a vobis Iudices:
Ut exemplum statuatis in hac adultera: lex uti iubet:
Malumque tollatis ab Israel: ne nobis idem accidat,
Quod olim Beniamitis: qui probrum hoc impune reliquerant.
CL. Grave hoc est et memorabile flagitium: si vera dicitis
SI. Neque divini, neque humani quicquam mihi credatis velim:
Si huius rei mendacem inveneritis. MI. idem et ego loquor.
Nam quidquid [(transcriber); sic: quiquid] hic dixit, contestor dictum id esse verissime.
CL. Aequum tamen erit, ut ipsam quoque, quid dicat, quid respondeat,
Prius audiamus. MI. frustra. nam ut mulier perfrictae frontis est.
Negabit, sat scio. CL. videamus, quid tamen dictura sit.
Susanna, cuius probri accuseris, audivisse te puto:
Quid respondes? nam inauditum damnare oportet neminem.
Age loquere. SU. Ah mi Praetor, et vos o reverendi iudices:
Quid agam, aut quo me vertam, equidem nescio. nam praesidia omnia,
Quae reorum fuerant, actor uterque praeoccupavit: et fidem
Meam, meumque pudorem suspectum fecit. veruntamen
Quia mihi conscia sum a me culpam hanc esse procul: pauca eloquar:
Quae ut vos pari [(printer); sic: pueri]
aequanimitate audiatis: qua senes duos
Audivistis, subnixe rogo. Nam longe aliter se res habet:
MI. Hi sunt meretricum mores, ut quod sunt, nolint viderier.
SU. Principio, quod de horto dicunt, et amandatis arbitris,
Id verum est, iudices: sed eo factum esse a me, quod hi senes
Duo criminantur, inficias eo. nam meas ancillulas
Dimisi, ut mihi loturae balsamum ferrent, et smegmata.
Neque hominem quemquam vidi in horto, praeter hos senes:
Qui quomodo clausis foribus in hortum irrepserint, sane haud scio.
Sed siquis forte malitia fretus sua, insidias meae
Struxit pudicitiae: solamque opprimere per vim aggressus est:
Totiesque repulsus, mala mihi ingessit multa, et multas minas,
Nec vicit tamen: an ea culpa est nostra, an aliorum, Iudices?
SI. Ni nossem causam tam probe ac bene: crederem vera hanc loqui.
SU. Equidem si, quae ipsos dicere in horto non puduit: (nam facere meus
Non sivit pudor) hic commemorem, vix habituri estis mihi fidem.
Proin taceo. nam labem istanc apud me non reperirier
Certo scio. MI. quid ais venefica? an negas te cum altero
Amplexatam, osculatam, fornicatam? SU. certe nego senex.
Nam ista, quae neque facta sunt, neque ego unquam in me admisi, arguis.
MI. Deum immortalem, tu adolescentem vidisse hunc negas? SU. nego.
MI. Neque eum te scire, qui fuerit? SU. nego. MI. non noras? SU. enecas,
Qui me probri et dedecoris falso insimulas. MI, non te horum pudet?
SI. Sine ipsam. nam satis dilucide expedivi hic omnia,
Ut gesta sunt: nec quicquam nunc restat, nisi ut sententiis
Damnetur iudicum, prout merita est? CL. Patres amplissimi,
Quid istuc criminis siet, quod hi senes modo deferunt,
Audistis, sed quando illi aiunt, haec negat: amplius rem censeo
Deliberandam IV. quid deliberandum? nescin quod siet
Scriptum in libro legis: in ore duorum triumue testium
Est omne verum? CL. uultin ergo ut iureiurando fidem
Obstringant hi senes? IV. quod lex iubet, id fieri est aequum. MI. ah. CL quid est?
MI. Itan paruam esse apud te mihi fidem? CL. vin tu me credere?
Vin quaesitum satis nobis istuc esse? MI. haudquaquam volo.
CL. Num ergo per nomen Dei iurabit is et obstringetis fidem?
MI. Si sit opus? CL. imo maxime: nam lex ita fieri iubet.
SI. Tum sane ambo iurabimus. MI. iurabimus bona fide.
CL. At liquido. MI. imo liquidissime. SU. Deus novit culpam hanc meam
Nullam esse. MI. mulier suavis; quasi tibi iurandi sit data
Necessitas. CL. quaeso rem diligenter prius perpendite.
Nam grande scelus est hominis, et flagitium atrox, periurium.
MI. Ah quinam habemur vobis socii, o Iudices [(transcriber); sic: Iudiccs] : quorum fides
Tam lubrica et suspecta sit? SI. at ego, iudices, si quid aliud
Scirem, meam quo apud vos firmarem fidem, quam symbolum
Iuris iurandi, pollicerer utique. CL. manus ergo capiti
Imponite: et conceptis verbis iurate. SI. age iurabimus.
CL. Nos duo senes, Israelitarum iudices.
SI. et MI. Nos duo senes Israelitarum iudices.
CL. Iuramus, et supremum testamur Deum.
SI. et MI. Iuramus, et supremum testamur Deum.
CL. Deum caeli et terrae: inspectorem mentium.
SI. et MI. Deum caeli et terrae: inspectorem mentium.
CL. Quod in horto Susannam scortari vidimus.
SI. et MI. Quod in horto Susannam scortari vidimus.
CL. SI. fallimus, Deus nos nostrosque perduit.
Si. et Mi. Si fallimus, Deus nos nostrosque perduit.
Si. Et ego si mentiar, aut falsi quid proferam,
Non causa sit, quin fulmine ad Tartarum adigar.
Mi. Et ego si fallo, terra nos e vestigio
Absorbeat: sicut Dathanem olim et Coram.
CL. Grande est hoc iuramentum utrinque iudices:
Non possumus contemnere. IV. quin ergo tuam
Aut potius divinam fers e legum libro
Sententiam. CL. ita quidem facto opus est: age feram,
Quemadmodum leges et ius Mosaicum iubet.
Ita enim scriptum est: si mulier concredita viro,
Intra oppidum concubuerit cum adultero:
Uterque e porta educuntor in agrum: atque ibi
Lapidibus obruuntor: et dicat poplus
Omnis, Amen. IV. Amen, Amen. SU. O immortalis Deus,
Testis meae innocentiae: fer opem mihi
Miserae: succurre inopi mihi in his angustiis:
Nam falso me probri insimulatam scis probe.
Te mihi testem, vindicem mihi voco:
Qui cordis humani latebras inspicis,
Qui praevides omnia: et longe ante prospicis,
Quam facta sunt ecce moriundum [Reg: moriendum] est mihi hodie.
Falsi quae accusor probri ab hisce perfidis,
Periuris et vaniloquis senibus. O Deus aspicis
Haec? o iustitiae et rectorum vindex Deus.
IV. Rapiatur ad supplicium. Vos lorarii
Quid cessatis? vincite, constringite feram;
Et vos duo testes primum in illam mittite
Lapidem: sicut praeceptum est in lege Domini.
Si. Parati sumus. Mi. et ego iam dudum gestio.
SU. Ah parcite quaeso, dum prius viro meo
Valedicam, et orbandis nata parentibus:
Meisque liberis suprema dem oscula.
CL. Aequum postulat: age sinite cam lorarii.
Ah quam me huius matronae miseret, ac piget?
Utinam Deus aliquis subito eam liberet.
ACTUS IIII. Scena. VII.
Anna, Chelcias, Ioachimus, Susanna.
Simeon, Lorarii.
Septenarii Trochaici Catalectici.
Nulla, nulla sum: tota occidi: cor mortuum est metu
Omnia membra tremescunt miserae: nescio unde mihi auxilii,
Praesidii, aut opis nunc copiam parem. spes atque opes
Vitae meae iacent sepultae: sustine me Chelcia.
CH. Heu mihi ubi sum? aut quid ago? quave insisto via miserrimus?
O tristem hunc, o luctuosum, o vero funebrem diem.
Nunc fuisse, quam esse me malim: fili Ioachime ubi es?
Nam nox obuersatur oculis meis: caligo me opprimit.
IO. O dolor, supra dolores omnes. adeon esse diis
Inuisum, aut infelicem quemquam, ut ego sum: cui tot mala,
Et tanta subito eveniunt? vae misero mihi: vae ter mihi
Misero. Ut animus in spe atque in timore usque antehac fuit
Attentus: ita postquam adempta spes, lassus, anxius,
Cura confectus stupet? SU. o Deus tibi patris mei
Et matris decrepitae, familiaeque salutem et commoda
Commendo. tu liberorum, tu familiae, tu viri
Bona tuteris: ego aliam nunc adibo patriam, aliam domum.
Nam istanc civitatem: istanc vitam nunc odi pessimam.
Ubi enim mores deteriores inualescunt in dies:
Ubi pudicitiae fiunt insidiae: ubi mendaciis,
Perfidiae, periuriis locus est: ibi si regnum mihi
Detur: non siet cupita civitas. CH. heu me patrem
Infelicem et miserum: quos reseruor in casus malos?
Cur vitam mihi non licuit dudum hanc omnem abrumpere?
SU. O mi suavissime pater, vale: ego meam innocentiam
Morte testabor mea. CH. heu cor mihi dolore rumpitur:
Heu heu te immerentem, te innocentem has paenas perpeti.
SU. Satius est mori innocentem, quam nocentem vivere.
Nam ita me caelites ament, ut liceat ex isto mihi
Immundo mundo migrare in alterum nunc saeculum:
Et cum diis aeterno aevo frui: iam depascier
Morte velim. tuque adeo mater dulcissima vale, vale
Mater mea: quae me longe aliter educasti; quam senes
Hi periuri insimulant. AN, heu me miseram: miserior nec est,
Nec fuit, nec erit mulier, quam ego sum: Thamar, age sustine:
Tenebrae oboriuntur. SU. mi vir, mea vita quondam, mea salus,
Mi marite, mi Ioachime vale; tibi nostros liberos
Commendo patri: tu columen familiae. IO. hei mihi, hei mihi.
Non discedam abs te, siquidem licet. SU. vale. IO. mori lubet
Tecum: ut idem nos tumulus tegat: sicut quoque nos torus
Idem habuit. SU. nolo equidem: sed volo te superstitem [(transcriber); sic: supestitem] mihi
Et communes hos tueri liberos: hanc parvulam
Susannam, hanc Rebecculam. o vos liberi tenelluli,
Quam me nunc vestri miseret: qui mellita matercula
Vestra, sine mea, sine vestrapte culpa omni orbamini:
Cede Thamar meum mihi Beniaminem filium: sine
Postremo complectar, osculer atque basier. IO. hei mihi:
Medius disrumpor: perii, interii, occidi. Si. Lorarii
Quid cessatis?, vos inquam crassis auribus, hem quid moramini?
LO. Exspecta parum. ubi tu olim in manus nostras perveneris
Properabimus utique celerius. SI. quid ais verbero? Lo. nihil.
SI. Vin colaphum tibi impingam: LO. nolo. SI. quin ergo pergitis:
SU. Caelum superum et inferum salue et simul valet hunc diem
Postremum video. ite vos domum parentes opimi:
Tuque vir carissime: liberi ite, Deumque pro mea
Anima, ne deficiat in morte, implorate supplices.
EGon istuc perpetiar: ut quae sit innocens
Et insons, atque immerita, morte concidat?
Mori ipsemet malim: heus tu, tibi dico: tibi:
Manum abstine mastigia. SI. quid vis tibi puer?
Quid clamitas? DA. Susannam volo mihi liberam.
SI. Quid liberam? quae iudicum sententiis
Ad mortem damnata est. DA. male damnata est: male
Inquam SI. quamobrem? DA. quia falsi rea criminis.
SI. Quid ais audacule? cave caedare ferulis.
DA. At tu cave, ne falsi testimonii
Poenam subeas. SI. pergite, pergite Lorarii.
DA. Nequaquam pergetis, nisi manus sanguine
Innoxio uultis contaminarier.
MI. Atqui propudii conuicta est haec femina.
DA. Falsi, ficti, vani. MI. at verbis dedimus fidem.
DA. Perfidiam maximam. Mi. iuravimus insuper
Iuramentum firmissimum. DA. periurium.
Mi. Audaciam vide Simeon: vide obsecro
Pueri impudentiam. Si ferulas quis afferat
Huc illico, ut temeritatis poenam luat.
DA. Manum abstine: et mecum in ius ambula senex.
Si. In ius? puer suavis. DA. ita loquor silicernium.
SI. Iudicium eadem de causa non redditur.
DA. Si recte iudicata sit: sed vos male
Damnastis [(transcriber); sic: Damnastas] . Mi. cur tu immerito accusas nos denes?
Nescin maiores natu quod revererier
Decet? DA. eos, qui probi sunt, qui frugi senes.
At sceleratos et flagitiosos haud decet
Revererier. Mi. quid mirum Simeon si idem
Huic eveniat, quod pueris Elisaeum patrem
Aspernantibus, et risu subsannantibus?
DA. O Canaae progenies: longe vos moribus
Elisae dissidetis? SI. an haec ferenda sunt?
Manum iniciamus ei; quid stamus? DA. fuga.
Et clamore mihi est opus: omitte me ocius.
Quid hic clamoris oritur Iudices? IV. puer est. qui clamitat:
Atque ad nos accurrit propere. CL. quid vis tibi mi puerule.?
DA. Patres, ego protestor me in huius sanguinem nullo modo
Consentire. CL. Eho cuius sanguinem? DA. Susannae innoxiae.
CL. Innoxiae? quamobrem? DA. quia falsi criminis, ipsa innocens,
Accusata est. CL. istuc ne dixeris. DA. ni conscius siem,
Nolim istuc dicere. IV. qui tu, aut unde scias: qui vix decennis es.
DA. Aetatem non despicite meam: nam cani puerorum in animis
Nascuntur, non in capite: et saepe delirant viri senes.
Sed agite, quemuis mihi date arbitrum: nisi ego mendacii
Et perfidiae hos ambos senes aperte iam conuicero:
Non dico causam, quin quod merita sit, ferat. Si. proh Iuppiter
Quid hoc negotii? uultin auscultare puero senes?
CL. Lubet audire quid enim prohibet auscultare puero senes?
Si vera memorastis prius, magis elucescet veritas:
Sin falsa, vestro memorastis periculo. DA. seiungite
Ambos, atque alterum huc sistite: ut examinem probe: alterum
Abducite. CL. Simeon mane: vos Midianem seducite.
Tu vero, cui senatus iam conceditur divinitus,
Age inside tribunali huic: et tuam nobis sententiam
Explana. DA. ita faciam. CL. sed nomen quod sit tibi puer prius
Memora mihi. DA. nomen est mihi Daniel; CL. atque hoc nomen placet.
SI. Proh Deum atque hominum fidem, quid istuc? DA. ellum, confidens, catus:
Ubi faciem videas, videtur esse quantivis preti:
Tristis severitas inest in uultu, atque in verbis fides.
Si respicias animum: plenus erit fraudumque ac omnis doli.
Verum heus tu, si Susannam fornicari vidisti: cedo
Ubi videris. SI. in horto sub arbore. DA. quanam arbore? dic arborem.
Si. Quid arborem? videlicet. DA. ehem quid taces? Si. perii hercule.
Nam perdidi nomen. quasi non norim, tentatum me advenis.
DA. Si meministi, dic mihi. Si. Lentiscus est. DA. quid dixti bone senex?
Si. Lentiscus est. DA. mentiris in caput tuum, e gula tua,
Veterator nequissime, dolorum ac fraudum plenissime.
Atque en, periisti iam nunc illico. nam Deus ille arbiter
Mortalium, qui renes scrutatur, tuas sycophantias
In lucem proferet: ut omnia tua probra fiant propalam.
Multas damnasti insontes hactenus: sontes venia tua
Dignatus es: leges precio fixas, refixisti [(transcriber); sic: refixistii] pretio:
Torsisti iura, extorsisti pecunias: quin insuper
Vitiasti virgines: probis matronis insidiatus es.
Merito igitur et iure optimo poenas dabis. namque angelus
Domini te cum tua Lentisco, haud lento puniturus est
Supplicio: cumque his omnibus tuis perdet mendaciis.
Abscede iam nunc: et sententiam, quam feret in te Deus,
Exspecta. vos veteratorem alterum, nequam hominem adducite.
DEfessus sum ambulando: ut te sceleste Midian cum tua
Monstratione magnus perdat Iuppiter exemplis malis.
Perreptavi usque omne oppidum: veni ad macellum huius loci,
Ad angiportum, ad aream, ad vicum oppidi longissimum
Quo non? ubicunque hominem offendo obuium: rogito quibus locis
Tribunus plebis habitet: ubi domus illa, quae valuis rubris
Et ostio sit viridi: nunc redeo sicubi senem
Istum videam. sed hoc quid est? quis huc vinctus producitur
Mi. Quo rapitis me scelesti? Sich. iste quidem Midian est: proh Iuppiter
Quid hoc rei? cur vinctus trahitur? DA. sistite illum huc ad puteal.
Sich. Sequar in portam, ut quid sit, penitus cognoscam. DA. progredere huc senex,
Lepidum caput, columen senatus, praesidium populi. Mi. quid hoc
Rei? num tu puer regnum hoc loco obtines: soli ut tibi
Liceat eadem de causa bis iudicium adipiscier?
DA. Videte indices, ingentem hominis confidentiam?
Num cogitat, qui dicat: quidue roganti dicturus mihi?
Num facti paenitet: sed heus tu, responde, quod te rogo.
Mi. Hem iudices, num puero demandastis, quod vestri hic erat
Officii? quo tandem recedet ordinis huius dignitas?
CL. Omitte nunc ista Midian, et puero responde, quod rogat.
Nam sic ut fiat, visum est mihi praetori et huic senatui.
IV. Certe e uultu huius pueri aliquid apparet fatidici hominis.
DA. Age tu Midian, primum hoc abs te bona cum gratia expeto:
Si tibi placere potis es, ut mihi vel tandem respondeas.
Ain tu Susannam a te visam scortari? Mi. eho tun negas?
DA. Nego. MI. negas? DA. nego maxime, sed responde mihi, quod rogo:
Vidistin, an de auditu nuncias? Mi. egomet vidi meis
Oculis. DA. non vidisti. Mi. agedum ergo volo scire ex te puerule:
Utrum quod vidi, viderim, an tu facias, ut non viderim.
Nam ego quidem ambos meos oculos habeo, non rogo utendos foris.
Sich. Mirum ni propudii falso innocentem aliquam insimulaverit.
DA. O Canaae progenies, venustas et formae elegantia
Te decepit: tua tibi cupiditas mentem evertit malam,
Ita vero agebatis cum filiabus Israeliticis:
Quae prae metu in vestrum congressum veniebant, vos improbi
Hirci. sed non et haec Iudae progenies vestram malitiam
Perferre, nec morem vestrae gerere voluit libidini.
Sic, profecto sic est. nam ego et Hiramus saepius experti hoc sumus.
MI. Non est ita, ut dicis puer: facis nobis iniuriam.
Quis enim credat senem decrepitum nunc amori dare operam?
DA. Merito certe vacuum esse isthac [Reg: istac] aetate te noxis decet.
Sed age, si vidisti: dic ubi nam videris? MI. sub arbore.
DA. Quanam arbore? dic mihi nomen arboris. MI. dicam: sub ilice.
DA. Quanam? MI. sub ilice. DA. ilicet te perdit nunc vindex Deus.
Nam collega ille tuus Lentiscum dixit: tu vero ilicem
Probe ergo mentire in caput tuum, veterator pessime.
Ecce angelus Domini te subuertit cum mendaciis tuis.
CL. Deum immortalem, hominum fidem, quid audio? mendacium
Testati sunt ambo senes: periuri et perfidi senes.
Quid meritos censetis, mei vos iudices? quidnam? IV. crucem,
Necem, et quo falsi testes digni sunt, amictum lapideum.
CL. Reducite nunc huc alterum: ut iustam audiat sententiam.
SICH. O iudices magnam accepi ego ab hoc Midiane iniuriam.
CL. Quam iniuriam? SIC. dicam: heri conveni ipsum, questus de mutuo
Non reddito ab eo, qui iam dudum reddere debuit: rogo
Ut in meo me iure pro virili et ratione officii
Adiutet: respondit sine tribus siclis mihi nil prorsum opis
Afferre posse. hodie cum siclos, quos magnis sudoribus
Hinc inde corrogavi, apporto: honus senex accepta ea
Pecunia, mihi verba dedit, os sublevit penitissime.
CL. Facimus indignum per Iovam. SICH. tum autem collega Simeon.
CL. Quid is designavit? SICH. filium habet, qui Hirami civis mei
Et popularis cognatam vitiavit; quam contumeliam
Cum queritaretur Midiani isti, vitiatam ille virginem,
Ad se accersitam, oppressit denuo. CL. o flagitium, et scelus.
Digni ambo, in quibus exemplum statuatur iustitiae. SIM. quo rapis?
Quo me protrudis cubito? DA. huc sistite, ut iudicis sententiam
Accipiat. CL. Si quis falsum dixerit olim testimonium:
Aduersus fratrem aut proximum suum: malum, quod alteri
Inferre cogitavit, ipse ferat. oculus tuus, o bone
Iudex, nulli perfidiae parcito, nulli periurio.
Anima pro anima, oculus pro oculo, pro dente dens, pes pro pede.
Maledictus omnis qui falsum protulerit testimonium:
Et dicat omnis populus Amen. IV. Amen. DA. Amen. SICH. Amen, Amen.
CL. Anima eius deleatur e populo Dei: dicatque populus
Omnis Amen. IV. Amen. DA. Amen. SICH. Amen. SIM. ah parcite quaeso aetati meae,
Quae grandior est. DA. cur tu quaeso Susannae non peperceras,
Quae iunior est: SI. aspicite hos canos senis octogenarii.
DA. Cur tu senex non innocentiam Susannae aspexeras?
SICH. Curram curriculo, ut Hiramum compleam improviso gaudio.
SIM. At generis et familiae saltem rationem habeatis meae?
DA. Qui sunt bono genere pronati, si sunt ingenio malo,
Suapte culpa ingenium turpant: genus ex genere capiunt.
MIt. Ah parcite quaeso mihi, bene de Republica merito seni.
DA. Quid hoc? an tu, ubi, quid lubitum fuerit tibi, pro lubito feceris:
Neque huius sis veritus feminae primariae, o Canaae genus,
Quin tu novo modo ei faceres insignem contumeliam:
Venias nunc precibus lutum peccatum tuum? ecquid te pudet?
Turpe est senem in noxa esse: turpe culpam deprecarier.
SI. Vae misero mihi, quanta spe decidi? CL. vincula nunc demite
Matronae huic innocenti: et liberam dimittite ocius:
Hos autem perfidos in illius locum submittite:
Vincite, rapite, quadrupedes constringite. SI. hei mihi MI. vae mihi.
DA. Ego Susannam comitabor: vos valete interea iudices.
IV. Vale optimae indolis puer, Deus tibi salutaria
Det ingenii, et pietatis incrementa. CL, vale mi Daniel;
Dominus tecum: qui studia et vitam moresque tuos dirigat.
Profecto verum est, quod dici solet, Deum laudes suas
Perficere ore infantum, et puerorum voce, adhuc lactantium.
Sed quis vestrum putasset iudices, tam perfidos senes
Esse hos collegas? IV. nemo equidem nostrum. sed quia reperit Deus
Nocentes, iustum agnoscere debemus piorum vindicem.
CL. Sic est. IV. eamus nunc domum: quia agendum nihil restat aliud.
CL. Eamus omnes: et Deo agamus gratias, quod sanguine
Innoxio et immerenti nostras non foedavimus manus.
Quid restitas edentule? perge. SI. ah commiserescat te met.
LO. In periuros nulla est miseratio. quin tandem pergitis.
Ite ocius, aut flagris ad supplicium isthinc [Reg: istinc] abripientur.
MI. O vos senes et iuvenes exemplo meo sacram fidem
Seruare, et vera dicere per omnem vitam consuescite.
SI. O pueri a sacrilegis vagisque iam deinceps libidinum
Furoribus abstinete.nam quae merces detur amoribus
Lenoniis, nostro exemplo videbitis. SI. o miserum diem,
O in faustum. MI. o lucem maledictam, in qua natus fui miser.
SI. O exsecrandum hominem: qui patri dixit, natum me sibi
Filium. LO. agite ignavi, hirci vetuli: pergite ocius. ocius.
SUpreme Deus, spectator humanarum mentium Deus,
Spem insperatam quoniam obtulisti hanc mihi, merito grates ago.
Nam ex Orco in vitam me revocasti, ope huius pueri parvuli:
Et innocentiam meam testatus es: tibi laus, tibi
Decus immortale, tibi honor sempiternus. DA. merito equidem Deo
Magnas habere atque agere gratias aequum est: quando omnia
Haec evenere nobis adeo prospere et feliciter.
SU. O Daniel, Daniel, quid ego nunc te laudem? sat certo scio,
Nunquam ita magnifice quicquam dicam: id virtus quin superet tua.
DA. Deo acceptum referre decet, quicquid gestum est bene, haud mihi.
SU. O Daniel, ut ego posthac semper tibi, quod potero, et quae voles,
Faciam et dicam, DA. benigne dicis mater. SU. sic meritum est tuum.
DA. Imo non hoc meum est, sed ipsius optimi meritum Dei:
Cui gratias ago, quod tuae innocentiae testis fuit
Tam locuples. SU. equidem vix sum apud me: ita commotus animus est metu,
Spe, gaudio, mirando hoc tanto, tam repentino bono.
Sed ubi maritus nunc est? ubi parentes? ubi mei liberi?
Eamus ocius intro: ut hunc metum, in quo nunc sunt ilicet
Adimamus: atque tristes animos expleamus gaudio.
DA. EAmus omnes. vos valete spectatores optimi:
Et si vobis Susannae castitas, Danielisque pietas
Placuit: claro signo actori plausum date.
FINIS.
SPectabit quicumque piam, Frischline, Susannam,
Vestibus ornavit quam tua Musa novis:
Miratus rarum eloquium, miratus honorem,
Pulchrior haud, dicet, ipsa Susanna fuit.
QUantum viva potentior movendo
Muta vox solet esse voce: tantum
Frischline optime Nicodeme vates,
Susanna est tua gratior: referta
Comicis salibus, iocisque: quam quae
Olim scripta elegis mihi est tenellis.
Quin tandem satis hactenus politam,
In claram pateris venire lucem.
CUm Frischline mihi Comoedia lecta Rebeccae,
Cum Susanna, movens tincta lepore iocos.
Desunt verba, quibus, Frischline diserte Poeta,
Laetitiae dicam gaudia vera meae.
Gratus erat puri sermone Terentius oris,
Ob lepidos Plautus gratus et ipse iocos.
Dramata sed postquam tua mi Frischline relegi,
Quae mihi docta tuo nomine Musa dedit.
Sorduit in puri sermone Terentius oris:
Sorduit in lepidis Plautus et ipse iocis.
Purus es ore, iocis lepidus, pietate verendus,
Qua caruere duo dramata, solus habes.
Ornatus, pietas, pudor, venustas,
Est scenae decus optimum pudicae.
His comoedia [(transcriber); sic: comaedia] dum triumphat orbe
Frischlini medio recens, venustum
Cui Susanna dedit venusta nomen.
In scena decus optimum videtur
Ornatus, pietas, pudor, venustas.
STozinge, Aonidum decus sororum,
Atque Heros animi sagacioris:
En, quae casta tibi venit Susanna,
Frischlini numeris tui politis
Exculta, et modulo sonantiore:
Hanc tu suscipe, nec piam repelle:
Dignare hospitio, tuoque tecto:
Et quo tu celebrem antea Rebeccam
Suscepisti animo, piam, pudicam:
Et quo tu reliquos amore fetus
Nostri vatis amas: eodem amore,
Eodemque animo cole hanc Susannam,
Maritam teneram hanc et integellam
Hac nil suavius elegantiusue est;
Haec est mollicula et tamen pudica:
Haec affert salis haud parum, et leporis
Affert lautitias politiores,
Et multam simul eruditionem,
Plautinaeque favos locutionis,
Atque omnes Latias amoenitates.
Quare suscipe, nec piam repelle,
Dignare hospitio, tuoque tecto.
Multo huic inseruit nitore et arte
Flosculos capiti elegantiores
Frischlinus, nisi opinione fallor,
Hoc aevo optimus omnium poeta:
Tantoque optimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus,
Stozinge, Aonidum decus sororum.
REbus ut in multis aetas haec nostra priorem
Vincit: et inuentis certat ubique suis:
Sic etiam vatum superat bonitate: vetustas
Ne laude ingenii tempora nostra premat.
Ecquot Naso pares elegis, epigrammate Marsus
Iam possent aequa mente videre sibi?
Discit et Aeneis aequalem ferre: nec uni
Gloria debetur iam Venusina lyrae.
Restabat laudi solum Comoedia nostrae,
Hoc nondum scenis tempore culta novis.
At ne qua priscis hoc aevum cederet annis:
Comica Frischlini Musa ministrat opem.
Prodiit in uulgus dudum commissa Rebeccae,
Wirtenbergiacis fabula lusa toris:
Quam pretio, quam laude duces ac uulgus amore,
Et dignata boni Caesaris aula fuit.
Non minor auspiciis abitura Susanna per orbem,
Linquit inoffenso limen herile pede.
Priscus abire comes voluit: sed uulnere nuper,
Afflictum morbi continuere senem.
Post secum plures, quas iam censura coercet
Auctoris, quando venerit ille, trahet.
SI non difficilis, sed expedita
Res est, exiguaque constat arte,
Drama scribere comicum: quid obstat,
Nostra Dramaticis caret quod aetas
Scriptis: nec lepido superba socco est:
Ut nec magniloquo canit cothurno
Heroum, atque ducum, virumque gesta?
Multi carminibus typos fatigant:
Paucos edere Dramatum libellos
Videre est, et eos quidem eruditos.
Quos inter velut emicat pyropus
Gemmas inter et Indicos lapillos
FRISCHLINUS: Tubii decus Lycaei,
Quo Comoedia nunc habere coepit
Praeclaro auspice pristinos honores:
Quoque auctore eadem placere rursum
Coepit principibusque [(transcriber); sic: principibque] Regibusque.
Verum sit facile et sit expeditum
Omnibus, Tragicumue Comicumue
Drama scribere: an omnibus licebit?
Et quisquam poterit mihi REBECCAM,
Et quisquam poterit mihi SUSANNAM,
Sed talem dare, qualis illa nostri est
SUSANNA egregia, elegans, venusta,
SUSANNA ore decoreque absoluta,
FRISCHLINI bene Comici periti:
Qui cunctos superat: quot aut fuerunt:
Aut sunt: aut aliis erunt in annis:
Qui dum tam pia, sancta, casta, docta,
Scribit: utile copulatque dulci:
Ars, quae desierat prope exhibendi
Scripta comica, scenicos et Actus,
Paulatim auspiciis refulget eius:
Ut possit veteres et aemulari
Nostra aetas simul, et simul praeire.
Vivat clarus in orbe, vivat usque,
Vivat o Pyliae dies senectae
FRISCHLINUS, pater elegantiarum:
FRISCHLINUS, patriae iubar coruscum,
Et fons totius eruditionis:
Quo Comoedia nunc habere coepit
Praeclaro auspice pristinos honores:
Quoque autor eadem placere rursum
Coepit principibusque, Regibusque.
Laudetur, placeat [(transcriber); sic: plaeeat] , legatur atque
Ametur, vigeatque et usque, et usque,
SUSANNA egregia, elegans, venusta,
SUSANNA arte decoreque absoluta.
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
SPlendidus ut solis nitor, et fax candida Lunae,
A strigeri medio splendet in orbe poli:
Sic tua prae reliquis sacer o Frischline poeta,
Omnia mirandum carmina lumen habent.
Sic Susanna sacri nitidissima carminis haec est
Structura, ac animi lucida taeda tui.
Huius si merito quisquam praeconia versu,
Et solida tentet tollere laude decus:
is citius stellas posset numerare micantes:
Quas in circuitu latus olympus habet.
Nam quae habitu, forma vel splendidioribus ipsa
Vestibus ornari casta Susanna nequit:
Quam hoc Frischline tuo est vestita poemate docto:
Cetera quo vincit scripta nitore tua.
Hic mens Susannae casta, hic fortuna pudicae
Matronae, hic fulget laudis et omne decus.
Vive diu, Frischline vale fax splendida Vatum:
Splendida perpetuo carmina scribe, vale.
FINIS.
[Gap desc: errata list]