23 Sept 2003 Ruediger Niehl
markup added; typed text - structural tagging incomplete (speaker tags applied only in 'Venus') - semantic tagging incomplete - no spell check
09 July 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed; name tagging completed. Note: All religious names have been marked as personal names.


image: s002

PIETATE, PRUDENTIA, ET VERA NOBILITATE ORNATISSIMIS viris: Ulmae, civitatis Imperialis, Coss. et Senatoribus, Dominis suis colendis. S. P. D. Nicodemus Frischlinus.

QUod veterum Poetarum quidam dixit, FIERI CONNUBIA Fato: huius rei luculentum nobis exemplum proposuit, antiquissimus omnium scriptorum Moses, in sacra historia, matrimonium ISAACI et Rebeccae. Nam hoc memorabili exemplo, Spiritus sanctus pios conjuges docere voluit, sibi hoc vitae genus esse gratum: a se primum cepisse: et a se etiamnum hodie conseruari atque gubernari. Cum enim multa accidant in vita piis conjugibus aduersa, quemadmodum hoc Susannae et Hildegardis exempla declarant: voluit omnino spiritus ille sacer, quem dixi, praecipuum hoc esse piis conjugibus solacium: quod scirent, se non casu,


image: s003

aut fortuito fuisse consociatos: sed certo sapientissimi Dei Patris consilio, suum se inivisse matrimonium. Nam haec cogitatio, omnes labores, qui piis hominibus subeundi sunt, leviores reddit: haec omnes molestias lenit: omnes dolores mitigat: haec omnium aerum gnarum, quae piis conjugibus occurrere possunt, dulcissimum condimentum est. Recordantur enim pii homines, se in eo vitae genere versari, in quo Deus ipsos versari voluerit, atque etiam iusserit. Itaque in aduersis rebus ad solum Deum, huius ordinis auctorem confugiunt: et ab eo solo opem atque auxilium petunt: in quo solo omnem spem, fidem fiduciamque collocant. Equidem gratum esse Deo, matrimonii statum: filius ipse DEI, servator et propagator humani generis, multis argumentis testatum fecit. Quomodo enim suam ille in hac re, [Gap: Greek text] , melius potuisset ostendere: quam quod Adamo, primo homini Evam suam, quasi pronubus adduxit: et quod Isaaco Rebeccam suam, ductu angeli, per manum serui Eleasari, copulavit: et quod Tobiae Saram suam, ministerio Raphaelis Archangeli, connubio junxit stabili, propriamque dicavit? quod denique


image: s004

nuptiis Canae, in Galilea ipsemet interesse, easque miraculoso quodam dono honorare voluit? Neque est, ut Ethnicorum ac profanorum hominum conjugia mihi obiciat quispiam: quasi et illa Deo fuerint perinde grata, uti conjugia piorum et Sanctorum hominum. Nam quibus illa plerunque coeperint auspiciis, quibus artibus creverint: quos sortita sint exitus: annon praeter historias, etiam poetarum fabulae ostendunt? Aut enim meretriciis amoribus suas nuptias Ethnici conglutinabant: aut easdem adulteriis polluebant, aut levi de causa matrimonii copulam rursum divellebant. Et quamquam Terentius Plauto, in hac parte praeferri solet: quod honestiores introducit meretrices, quam ille. (Terentianae enim meretriculae copiam sui non omnibus, sed uni tantum faciunt, et ea quidem lege: ut vitatae ducantur in matrimonium: et hoc modo in integrum restituantur: quemadmodum fere omnes Terentianae Comoediae in nuptias desinunt) tamen hanc rationem contrahendi matrimonia, Deo vehementer displicere: ut qui sexto praecepto Decalogi, omnes vagas libidines vetat, nos quotidiana exempla, quae ob oculos


image: s005

versantur, clare id docent. Sunt enim eiusmodi conjugiorum successus plerunque infelices, atque inauspicati: et perpetuae inter tales conjuges rixae, simultates, discordiae, perpetuaque jurgia. Quare nullam meretur excusationem Terentius: quod honestiores facit meretrices et scortatores, quam Plautus: et quod colore matrimonii, amores pingit meretricios. Longe honestiores sunt nuptiae, quas Spiritus sanctus in sua Ecclesia copulat. Nulli enim hic sunt lenones, nulli parasiti, nulli supparasitantes servuli, nulli senes irati, nulli placabiles. Hic angeli sunt paranymphi: hic filius Dei pronubus: hic sponsi et sponsae, pientissimorum parentum pientissimi [(transcriber); sic: pientismi] liberi. Quod cum ita sit, neminem [(transcriber); sic: niminem] ego fore arbitror, qui mihi vertat vitio: quod ego in meis comoediis [(transcriber); sic: comaediis] , Hebraeorum exemplo, spoliavi Terentium, et Plautum sua phrasi: eamque in meliorem et sanctiorem usum conuerti. Nam sicut Hebraei Aegyptios auro spoliarunt: idque in terram Cananaeam secum abstulerunt: ut aurea vasa exsillo conflarent, in usum divini cultus: ita nos Christiani Ethnicis sua dona, quae Deus olim illis concesserat: et quibus illi nequiter abusi fuerunt: rursum


image: s006

auferre, atque in pium usum conferre debemus. Quod autem vobis viri Nobilissimi, Coss. prudentissimi, senatores amplissimi, hanc Rebeccam dedicare: et vestre, Reipub. Sempiternum deinceps monumentum esse volui: causae non sunt obscurae. Nam certo mihi cognitum atque perspectum est, cum omnia literarum studia vobis curae esse, tum inprimis ea, quae cum eleganti doctrina etiam pietatem habent conjunctam. Nam quid ego multa dicam de cultu religionis in vestra Ecclesia: de sacris doctoribus et pastoribus, viris tum piis, tum religiosis, tum doctis, tum disertis? quid de vestro senatu: in quo viget justitia, floret aequitas, regnat beneficentia? quid de vetustissimis familiis, de Craftiis, de Schadiis, de Ehingeris, de Hartliebiis? quid de schola, in qua liberi vestri ad studium pietatis et optimarum artium linguarumque pulcherrime efformantur? et tam discipuli, quam magistri liberalissime foventur ac sustentantur? quid de tot Iuris peritis, de tot medicis dicam, viris clarissimis, et ad Rem pub. regendam et conseruandam natis, non factis hominibus? Satius profecto est, de his tantis rebus omnino tacere,


image: s007

quam pauca verba facere. Dies enim mihi ad narrandum ea, quae ego in vestra Repub. non semel vidi, non erit mihi satis. Unum hoc oro vos, ne avaritia inductum fuisse cogitetis, ut a pristino patrono, cui mortuo jam Rebecca haec tradita et commendata olim fuerat, eam ad vos nunc transferam. Sordidorum hominum hi sunt mores, ut novis praefationibus novum argentum, non novum patrocinium quaerant. Mihi vero longe aliud consilium est: longe aliud propositum longe alia sententia. Si enim meae Comoediae, quas profero,, eandem apud vos inveniant gratiam, quam invenere iam pridem apud Memmingenses, meum ego finem probe me assecutum fuisse exsistimaro. Valete, viri nobilissimi et prudentissimi.

Deus OPT. MAX. vos vestramque Rem pub. saluam esse velit. Argentorati. Cal. Octob. Anno 1584.


image: s008

DRAMATIS PERSONAE Abrahamus Senex. Eleasarus Dispensator. Ismael senior filius. Chamus Venator. Syrus Seruus. Labrax. Rusticus. Isacus Iunior filius. Rebecca Virgo. Cario Servus. Laban Iuvenis. Gastrodes Parasitus Ismaelis. Bathuel Senex. Mulier Uxor Bathuelis.

PERIOCHA COMOEDIAE.

Senex Abrahamus metuens filio Isaco,
Ne Chananaeis inuolueretur nuptiis,
Servum atriensem domus suae Eleasarum,
Iuramento obstrictum, mittit procul a Chana:
In Mesopotamiam: ut petat uxorem filio,
De familia et cognatione Bathuel.
Ismael interim operam dat venatui:
Et plagis multat agricolas patris Abrahae:
Eleasarus profectus Charras [Reg: Carrhas] , pervenit
Ad urbis puteum: ubi reperit miro Dei
Ductu, ex improviso quaesitam virginem
Rebeccam, Bathuelis huius filiam.
Domum deductus a Laban, exorat patrem,
Bathuelem, ut illam uxorem spondeat Isaco.
His propere confectis [(transcriber); sic: coufectis] rebus cum virgine
Rebecca, Eleasarus servus domum redit,
Eamque forte occurrenti sibi in via
Hero suo, praeter spem tradit Isaco.


image: s009

PRincipio vos saluto, qui hic estis boni:
Nam pro bonis merito omnes vos agnoscimus:
Nec quemquam adesse iudicamus hic malum.
Aut si adsint nonnulli mali atque malevoli,
Eos rogatos volumus ut se meminerint,
Nec metui a nobis, nec magni aestimarier:
Cum odii sui causam hic nullam prorsus habeant.
Mihi quidem invidet, qui volet, et quam diu
Volet. Haud enim cuiusquam causa malevoli
(Ne forsan erretis) ego disrumpar hodie.
Sed, ut dixi, vos qui venistis huc boni,
Iam primum a principio, viros uti bonos,
Salvos et incolumes omnes esse volumus.
Nam vestra freti benevolentia et fide
Nihili improborum facimus contumelias.
Quod enim nonnulli dictitant, rem esse facilem
Et expeditam, Drama scribere Comicum:
Iis hoc responsum damus, olim quod malevolis
Suis dedit Terentius: in medio omnibus
Palmam esse positam, qui artem tractant Musicam.
Quod si quis nobiscum inre simili fecerit
Periculum, eum subinde novis nos fabulis
In Musicum hoc certamen provocabimus,
Nam hac tempestate flos poetarum viget.
Et si illos etiam vos Poetarum loco
Numerari vultis, qui in triviis sua carmina
Nullo labore facta, disperdere solent:
Sane Poetarum hodie quaedam lerna erit:
Qui vel ducentos versus, aut etiam amplius,


image: s010

In uno pede stant es conficient; ut vetus
Ille et lutulentus iactabat Lucilius.
Sed his neglectis, alio nunc me conferam,
Ac primo vobis nomen huius eloquar
Comoediae: ut sic argumentum facilius
Quod sit futurum, intelligatis initio.
Deinde paucis, quid veniam, et quid vos velim,
Ostendam: ut aequanimitatem vestram impetrem.
Vos, si aures vacuae sunt, huc animadvertite.
REBECCA nomen est huic Comoediae:
Nam in ea Rebecca Bathuelis filia,
Gnato Abrahae nuptum locatur Isaco:
Opera et fide atriensis serui Eleasari:
Qui missus in Mesopotamiam procul a sene,
Eam herili filio secum adfert coniugem.
Sed quia pater omnia tradidit Isaco:
Iratus Ismael tumultus excitat:
Et agricolas premit venationibus.
Is ad fratrem hodie non veniet, neque ad patrem:
Poeta noster noluit: nec Bathuel
Huc in Chanan veniet: neque eius familia,
Praeter Rebeccam, quia loci isti sunt nimis
Remoti: quod vos scire primum voluimus:
Ne quis miretur, cur nulla Abrahae, aut isaco
Cum Bathuele sint colloquia. nam tribus
Locis peragetur hoc totum negotium.
Senex hic Abrahamus est: hic Isacus:
In illisce una qui cum patre habitat aedibus,
Haec silva est Pharan, ubi venatur Ismael:
Haec civitas Charrae [Reg: Carrhae] Mesopotamiae erit,


image: s011

In quibus habitat pater Rebeccae Bathuel.
Anni quidem elapsi sunt ab eo tempore
Quo nuptias istas celebravit Isacus,
Ter nulle quadringenti [(printer); sic: quadraginti] , quinquaginta novem:
Annis puta ante Christum e virgine editum
Mille octingentis, octoginta quatuor.
At nos eas hodie iterum celebrabimus
In hoc proscenio, siquidem per vos licet,
Et vos vestro favore nos iuvabitis.
Nunc argumentum ne a me expectetis rei,
Puer qui primus huc veniet, lotum aperiet,
Remque omnem in verba conferet paucissima.
Vos vero maximo unum hoc oramus opere,
Benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Curas et aes alienum, quod vestra inopia,
Et divitum avaritia conflastis, paululum animis
Eicite: nemo flagitatorem suum
Formidet. nam qui exegerit hic pecunias,
Eum Ismael male multabit venabulo.
Poeta noster hanc potestatem ei dedit.
Quando alia agetur, sceptrum amittet denuo,
Et forte, qui nunc Ismael est, tunc Syrus erit,
Aut rusticus, aut mendicus, aut lorarius,
Aut quicquid denique eum poeta fecerit.
Quod reliquum est: iam nunc operam date et aduertite:
Nobisque adeste aequo animo per silentium.


image: s012

NIC. FRISCH. REBECCA. ACTUS I.

Scena I. Abrahamus, Eleasarus.

Senarii.

VOs ceteri rus [(printer); sic: ceterius] hinc abite, Eleasare
Adesdum: paucis te volo. El. Dictum puta:
Nempe ut curentur recte haec. AB. imo aliud. EL. quid est?
Quod ubi mea ars efficere hoc possit amplius?
AB. Nihil istac [(transcriber); sic: istaac] opus est arte, ad hanc rem, quam paro:
Sed his, quas semper in te intellexi sitas,
Fide et sedulitate. EL. expecto quid nam velis.
AB. Ego, postquam Sara fato defuncta est, memor
Humanae fragilitatis, et aevi lubrici,
Paucos ante dies, ut nosti, rem familiae
Constitui: ut lites inter liberos meos
Caverem: cum sciam plerumque maximas
Solere hodie simultates exsistere
Et fratrum gratiam, haud raro, ob patrimonium
Dirimi. El. Ita est. Ab. Hoc malum ut, antequam moriar, domi
Praeverterem: modo testamentum condidi.
Nam bona, quae possedi, legavi uni Isaco
Omnia: nempe agros, vineas, praedia, domos,
Pecudumque greges, et ancillas, et servulos
Quandoquidem ad hunc solum promissio pertinet
De fatali promissione Chanaae.
Reliquis vero, quos DOMINUS a terrae istius


image: s013

Hereditate exclusit: neque latum pedem
Tenere hic voluit: auri solum munera,
Et argenti, ut nosti, dedi donaria.
EL. Scio factum, et non parum hinc odii natum tibi.
Nam Isaco postponi aegerrime tulit Ismael.
AB. Nihil hunc moror, nec quicquam eius odia. nam Dei
Amore est omnium hominum praeponendus odio.
EL. Ita est. AB. Sed sine me pervenire, quo volo.
Nam bene cum istuc successerit negotium:
Unus adhuc restat scrupulus, qui me male
Habet, et dies noctesque pungit, ac nimis
Male vellicat: eumque animo evellere iam diu
Laboro, El. Quis nam ille est, here, scrupulus, cedo!
AB. Id audies. Nam ad eum eximendum tua opera
Mihi ac fide usus est. Itaque te maxime
Rogo, ut in ea re mihi morem geras. EL. Tuum
Here Abraha, in me Imperium est. non in te mihi.
Promparatus sum exequi, quicquid iubes.
AB. Nunquam te aliter, atque es, animum induxi meum.
EL. Quin ergo, quicquid est, id imperas, here?
AB. Haud magna res est, quam te facere nunc velim.
EL. Eo minus molesta, aut gravis erit mihi.
Sed quaenam est? AB. Rem omnem nunc a principio audies.
Eo pacto et meum consilium facilius
Cognosces, et, quid facere in hac re te velim,
Melius intelliges. EL. Ausculto perlubens.
AB. Postquam Isacus ex ephebis excessit meus:
Et aetatem virilem iamdudum attigit:
Nunc rebus, ut volui, compositis omnibus,


image: s014

Hoc superest unum: ut de uxore illi commoda
Prospiciam, dum vivo: ne olim me mortuo,
Retia tendantur ei per matrimonium:
Ut nunc mos hominum [(transcriber); sic: hominim] est maxime. EL. Sic est. AB. Nam ea
Quorumdam perfidia nunc est, ut, quos student.
Perdere, nec iustam habent causam, illos nuptiis
Inuitent, illaqueent, irretiant: dein
Tanquam in cavea quadam praeclusas aviculas,
Iugulent, mactent, trucident infando modo:
Quod nuper admodum a Galilaeis aliquibus
Hic factitatum vidimus: quos neque fides,
Neque ius commune gentium repressit, neque
Reflexit, ut immane hoc non auderent scelus.
EL. Equidem vera memoras: nam fama huius rei
Nunc per totum terrarum orbem percrebruit [(transcriber); sic: percrebuit] .
AB. Hoc uti periculum caveam, nunc tempus est,
Dum vivo: modo tu morigerum te praebeas.
EL. Quin tu uno verbo dic: quid est, quod me velis.
AB. Ita faciam. Hoc primum in hac re praedico tibi:
Quod grandes hominum factiones non moror:
Cuiusmodi sunt harum in Chanaa gentium.
EL. At, quaeso, affinitates istae non placent,
Quas Chananaei tibi sponte sua destinant?
AB. Minime. EL. Nec Ephronis Hettaei, qui te suum
Ut scis, dominum vocat, sibique gratiam
Tuam dono nuper conciliare studuit?
AB. Nihil hunc moror, neque quicquam eius donaria
EL. At neque Abimelechum et Phicholem tibi foedere


image: s015

Et summa amicitia obstrictos: summos viros?
Quorum nemo est, qui filiam suam tuo
Uxorem deneget gnato. Ita sensi tibi
Hos omnes benevolos. Ab. Imo haec dudum mihi
Illorum subolet benevolentia: ac nimis
Metuo ne filio tendantur retia.
EL. Cur hoc metuis. AB. Quia nuptias istas ego
Malo effugere, quam alii forsan adipiscier.
EL. Quamobrem obsecro? AB. quia non possum cum his hominibus
Affinitatem colere. EL. Quae res vetat:
AB. Quia novi ego mores huius saeculi malos.
Nam hodie in uxore ducenda, non qua fide
Aut religione, sed quibus pecuniis
Instructi sint homines, spectarier solet.
EL. Non satis intelligo, quo tendas. AB. Non? EL. Non satis,
AB. Nempe ergo apertius vis me loqui? EL. Ita volo.
AB. Primum Chananaeos nosti homines esse impios,
Et cultores imaginum stultissimos?
EL. Novi. AB. Et multos habere deos. EL. Nae plurimos.
AB. Nec spem ullam ponere in promisso semine?
EL Nullam prorsus. AB. Nec circumcisos? EL. Neutiquam,
AB. Neque foederis memores, quod mecum iniit Deus?
EL. Novi isthaec, here, quae dicis, et ut dicis, animum
Induco: et te hoc mihi cupio credere. AB. Quomodo
Igitur cum gente, exitio devota a Deo,
Affinitatem contraham, aut sobolem meam


image: s016

Permisceam: nisi relligionem quoque
Et divinum cultum abiciam, profanaque
Sacris, et caelum terrae confundam? EL: An fore id
Credis? AB. Cur non credam? EL. Quia is nihilominus
In mente sua, patriam religionem, et fidem
Potest habere sartam tectam et integram:
Etiamsi Chananaeam nactus sit coniugem.
Imo futurum spero, ut hoc connubio
Animum soceri lucretur atque coniugis.
AB. Istuc in filio fieri periculum
Grave est. EL. Quid ita? AB. Quia enim heredem ipsum habeo unicum,
Ad quem promissio DEI de SEMINE
Illo venturo, et terrae istius hereditas
Pertinet: omnibus hic prospiciendum mihi modis,
In cultu ut religionis maneat firmiter:
Nec usquam a pietatis declinet semita,
Neve improborum perdatur consortio.
Solent enim bonos etiam mores malae
Contaminare haud raro consuetudines.
Tum inprimis, si quis uxorem nactus siet
Superstitiosam, illiberalem, incommodam,
Superbam, petulantem prophanam et impiam:
Magnum imminere solet, non tantum dominii,
(Cuius iactura levior: sive uxor regat
Virum, sive vir uxorem: modo domestica
Res curetur bene) sed fidei periculum:
Cuius qui semel in vita naufragium fecerit,
Is nunquam post facile pietatis anchoram


image: s017

Apprehendet: neque in portum optatissimae
Vitae appellet. EL. Miserum me, qui haec nunquam hactenus
Ita expendi. Sed perge, ut coepisti, loqui.
AB. Nunc, quantum in hac re mulierum praepolleat
Astutia, ut a religione abducant viros:
Quanta Satanae fraus sit: quanta harum gentium,
Quas inter aetatem nunc ago, versutia;
Evam exempla prioris vitae me commonent.
EL. Quaenam obsecro? AB. Audies, ausculta EL, Operam hanc tibi
Dico. AB. filium meum maiorem, qui hic habet
In Pharan, Ismaelem nostin? EL. Optime.
Ab. Et matrem eius Agar? El. quidni? Ab. Et eius coniugem
Aegyptiam, a matre ipsi [(transcriber); sic: ipfi] desponsam? EL. probe.
AB. Quid? Lothum filium fratris mei Charan?
EL. Tanquam te. AB. Nunc audi, quid ambobus mali
Ex matrimonio, et mulierum fraudibus
Evenerit. EL. Dic, obsecro. AB. Ismael technis
Aegyptiae suae a religione et fide
Patrum suorum tam longe recessit, ut
Circumcisi praeputii parum memor:
Et foederis, quod mecum iniit iam olim Deus
Promissionumque irrisor nequissimus,
Osirim et Isidem honore honoret maximo,
Deos Aegyptios; tum praesertim Isidem,
Quam aliae gentes Dianam nominant, colit
Impendio: quod haec Dea creditur feris,
Et venatoribus praeesse, quasi aliquod
Numen. EL. Profecto res apparet: nam Isidem


image: s018

Plus iusto ab illo honorari, ostendunt ferae,
Queis [Reg: Quibus] nimium studet: et agrestium querimoniae,
Quas passim divulgant de ipsius iniuriis,
Et ferme quotidie novas huc perferunt.
AB. Quod si hoc idem periculum alteri meo
Contingat Isaco, nolim in lucem editum.
EL. Istud Deus prohibeat. AB. Sic spero fore
Sed fratris filium, quid ego dicam tibi.
Quem filiae vino madefactum, proh pudor,
Ad incestam impulere consuetudinem.
EL. Novi factum: et profecto illius me pudet.
AB. Quid ipsum Adamum, primaevum patrem omnium,
Qui Evae blanditiis illectus, malum sibi
Vetitum male gustavit: mandatoque DOMINI
Temere admodum neglecto: cum uxori fidem
Haberet: et se, et posteritatem in miseriam
Et hanc lacrimarum vallem, adeoque in luridi
Barathri aeternam praecipitavit voraginem.
Adeo potens res est, muliebris in viro
Seducendo fallacia: praesertim in fide
Erga Deum, et religionis negotio.
EL. Istuc sapere est, res lam olim praeteritas sibi
Pro disciplina et praeceptis habere: et hinc
Casus futuros longe prospicere, et velut
Ab excelsa quadam specula, periculum
Venturum providere. AB. Tu ergo Eleasare
Serua, quod in te est, filium, et me, et familiam:
Ne forte talibus se inuoluat nuptiis.
Nam ego haud quemquam fideliorem habeo, neque
Cui plus credam, nec qui magis ex sententia


image: s019

Mihi sit: neque adeo cui meum concreduim
Filum hodie, quam tibi, Eleasare, audacius.
EL. Here mi, ego hoc tibi pro servitio debeo,
Conari manibus, pedibus, noctesque et dies:
Capitis periculum adire, dum prosim tibi,
Tuoque gnato, atque adeo toti familiae.
Proin impera, quod vis: effectum tibi dabo.
AB. Amo te, et merito te semper feci maximi:
Neque unquam veritus sum abs te, ne faceres idem,
Quod uulgus seruorum solet, ut deluderes
Me consutis dolis. EL. Egon istuc in animum
Inducerem? id me magnus prohibeat DEUS.
Nam ut adhuc locorum feci, faciam sedulo:
Ut maxime, quod in rem conducat tuam,
Id agam, id persequar animo, corde atque viribus.
AB. Da mihi manum tuam, optime. EL. Non manum modo,
Sed omnem operam, fidem, ipsum quoque animum meum:
Qui qualis in te sit, notum tibi arbitror.
BA. Eleasare, ego non tribuo hoc auribus tuis:
Novi, qui vir sies, et quam paucos tui
Similes habeas. Nam hodie, qui in aulis Principum
Versantur, et consilia rei dant publicae,
Multi non domini, sed sua commoda promovent:
Quippe, quibus nil praeter pretium dulce est. EL. ita est.
AB. Tu vero omnia tua posthabes meis commodis:
Neque unquam ulla in re tua mihi defuit fides.
Nam saepe ego res multas commendavi tibi
Dubias, egenas, inopes consilii boni:
Quas tu sapienter, docte, candide, ac bene
Mihi reddidisti effectas hic opera tua.


image: s020

Tum filium meum, fidei, ac fiduciae
Tuae mandatum, curasti probe et bene,
Pudiceque educasti ingenium illius, in
Artibus, in honestis literis, et moribus.
Nam ceteri, quod faciunt, plerumque aulici
Magistri, ut principes suae concreditos
Fidei, a studiis ac literis ad ocium
Retrahant, et philosophos contemnere, et viros
Doctos ridere assuefaciant: quasi principe
Indignum esset, vacare literis bonis:
Et satius, ut corpus venando exerceat,
Quam animum, praecipuam partem hominis, studio artium,
Et literarum expoliat. Horum tu nihil
Eum docuisti: sed ea tantum, quae pium,
Sapientem, laudatumque principem decent.
Quibus pro benefactis fateor deberier
Tibi, praeter libertatem, qua te lubens
Iam olim donavi, multas gratas gratias.
EL. Here, si quid facio, aut feci, quod placet tibi: et
Id gratum fuisse aduersum te, habeo gratiam.
Nam merito haec evenerunt a me tibi. Si enim
Ego item memorem, quae tu locasti in me bona,
Nox diem adimet. fecisti enim, ut nunquam tibi
Dignas referre gratias possim satis:
Perinde, ut tu promeritus de me et filio.
Quod enim maius potuisses beneficium mihi
Praestare, quam nullos cum haberes liberos,
Quod filio meo voluisti omnia tua
Bona legare? AB. Memini factum, nec paenitet.


image: s021

EL. Sed et nunc omnibus praefecisti bonis:
Ut omnia sub mea manu reposita sint:
Ipsumque filium magisterio meo,
Et fidei subdidisti, et meae fiduciae.
AB. Haud muto factum EL. Quid multis verbis opus?
Ex seruo herum fecisti; aliaque in me bona
Innumera contulisti: pro quibus omnibus
Nunquam potero dignas rependere gratias.
AB. Imo poteris: et nunc adest occasio.
EL. Quomodo? AB. Si rem geras erga me fideliter.
EL. Cedo quid vis faciam? AB. Id audies, sedeamus huc.
EL. Sede. AB. Chananaeam filio me non dare, Id iam tenes? EL. teneo. AB. [(printer); sic: ] Nec ullam gentium,
Inter quas habito? EL. Sic dixti. AB. Nunc percipe,
Quid consilii capiam. EL. Ausculto quid me velis.
AB. Meministi, quid mihi ante paucos huc dies
Renuntiatum ex Mesopotama siet?
EL. Memini: de fratre tuo Nachor. AB. Planissime.
EL. Et de huius filio Bathuel. AB. Videlicet.
EL. Et filiabus ipsius. AB. Rem omnem lenes.
EL. Quid ni teneam? AB. Nunc ergo pone manum tuam
Sub femore meo. EL. Cur? AB. Quia iurandum iam est tibi.
EL. Quid iurem? AB. Quod iubebo. BL. Quid iubes? AB. Volo
Ut ad terram meam, et ad cognationem ibi
Meam pergas, et capias uxorem Isaco.
De familia mea. EL. Facilius hoc, here,
Praecipitur, quam efficitur. AB. Quamobrem? cedo. EL. Quia


image: s022

Uxor quid faciat, in manu non est mea.
AB. Intelligo. EL. Qui enim tu scis, an me sequi
Velit puella? Nam dulce est patriae solum:
Nec cuiusuis est hominis, pede profugo et vago
Hinc inde errare. AB. Imo ubi virgo intellexerit,
Cui nubat: sequetur animo promptissimo.
EL. Qui sic? AB. Quia nubet populari suo et sanguinis
Propinquitate coniuncto sibi. EL. Esto ita:
Connubium suo gentili non abnuat.
Quid vero, si in patria manere postulet,
Nolitque sequi me? quid tum agam? num filium
Reducam in terram, unde huc olim migrasti, here?
AB. Cave sis, ne hoc faxis: neu in animum inducas tibi,
Meum ut reducas illo filium. EL. Obsecro
Quamobrem? an non videtur hoc duobus ex
Malis optatius gnato uxorem dare,
In patria terra, piam atque commodam [(transcriber); sic: commmodam] :
Quam hic inter ignotos et peregrinos cum,
Vel uxorem ducere malam atque incredulam
Deo: vel omnem aetatem exigere caelibem?
AB. Imo neutrum mihi placet, et tu quod times,
Frustra times. EL. Qui sic? AB. Quid hoc negotium
Non a voluntate humana pendet, neque in
Nostra situm est manu: sed unius DEI
Opus est. Ad hunc nostri oculi avertendi. EL. Bene:
Sed qui tu scis, an ita placeat Deo, an secus?
AB. Eho, tu ne, Eleasare, dubitas hoc? Dominus Deus
Caeli et terrae, qui me e domo patris Tharae,
Et e terra natalis eduxit soli,
Et locum in hunc statuit: tam crebro pollicitus est,
Ac iureiurando confirmavit mihi:


image: s023

Quod Chananaeam terram mihi atque posteris,
Ex Isaco daturus sit. Et id saepius
Iam repetivit: eamque ob causam factum puto, ut
Me ex tot laboribus, tot ex periculis
Tot exiliis eluctatum, hoc demum loco,
Inter Chananaeos voluerit quiescere.
Huic ego fidendum, in hunc respiciendum puto,
Neque committendum, ut hinc recedat filius,
Aut illo redeat, unde olim migravimus.
Atque haud dubito, quin angelum suum tibi
Quasi pronubum, concessurus in hac resiet,
Ut eius opera uxorem capias filio.
EL. Ita ne fore credis? AB. Quid nin credam, qui angelos
Toties mihi adiutores in periculis,
Et rebus aduersis vitae habuerim meae:
Multisque pridem hoc documentis cognoverim?
EL. Sin autem res secus, quam spes est, ceciderit,
Numquid iuramentum mihi obfuerit mihi?
Nihil prorsus, duntaxat filium meum
Ne illo reduxeris. EL. Cavebo hoc facillime [(transcriber); sic: facilime] .
AB. Quin ergo manum ponis sub femore. EL. Utut lubet
Arbitratu tuo iusiurandum dabo,
En pono: quid nunc? AB. Recte sane: aduerte nunc
Animum, et praeeuntem verbis me sequere. EL. Lubens.
AB. Deus caeli et terrae, te inuoco testem mihi.
EL. Deus caeli et terrae, te inuoco testem mihi.
AB. Quod Abrahami heri mei filium Isacum.
EL. Quod Abrahami heri mei filium Isacum.
AB. Ex hac terra in patriam nolim reducere:
EL. Ex hac terra in patriam nolim reducere:


image: s024

AB. Neque uxorem illi Chananaeam, aut similem dare:
EL. Neque uxorem illi Chananaeam, aut similem dare.
AB. Sed eam, quam iubeor, pro virili quaerere:
EL. Sed eam, quam iubeor, pro virili quaerere:
Et sine fraude ac dolis. EL. Et sine fraude ac dolis.
AB. Sic me DEUS adiuvet. EL. Sic me DEUS adiuvet.
AB. Nunc acquiesco et defaecato abeo animo.
EL. Nihil ergo me vis aliud here? AB. prosus nihil.
Quia meus nunc animus in portu navigat.
EL. Sed numquid causae est, here, quin proficiscar hodie?
AB. Statim ne? EL. Sic. AB. Iam? EL. Sic prorsum. nisi quid morae est.
AB. Utut lubet: nam in me nihil erit tibi morae,
EL. Eo nam prius animo otioso esse haud queo,
Quam tibi gnatoque tuo rem omnem perfecero:
AB. Recte. EL. Sed dum nimium propero, paene fueram
Oblitus, quod vel maxime iam ab initio
In hac re scitari volui. AB. Quidnam? cedo.
EL. Utrum tuus etiam filius huius rei
Est conscius? AB. Cur id rogas? EL. Merito: quia
Cavendum, ne invito obtrudamus coniugem.
AB. Ne sis sollicitus. nam tali ingenio meus
Est filius: ut eadem illi placeant, quae mihi;
Eadem displiceant, quae mihi. EL. Novi quidem
Ingenium eius, quale sit in rebus ceteris:
Sed in re uxoria nondum perspectus est
Mihi illius animus. Nam hoc mercimonium
Proci nostrates caecis oculis non emunt
AB. Quiesce. Istanc rem ego recte videro domi.
EL. Sed dum absum, quis meas geret interim vices?


image: s025

AB. Syro hanc dedi provinciam, ut rus hinc eat:
Nostrosque observet servulos: dum tecum ego
Hoc transigerem negotii. Proin animo
Tranquillo es Eleasare, et de rebus interim
Nostris in utramvis aurem quiescito.
EL. Sed nullosne mihi comites adiungam viae?
AB. Imo ut voles: nam reperies intus domi
Pro arbitratu tuo. EL. Sat habeo, bene vale
Et felicem mihi reditum a DEO impetra:
Namque una precatio tua plus mihi commodi
Feret, quam omnis labor meus. AB. Bene ambula.

ACTUS I. Scena II. Abrahamus.

VErissimum id esse, uulgo quod dici solet,
Re ipsa nunc demum experior: si quis bonum
Et frugi nactus sit seruum ex sententia:
Eum non postremum hac in vita commodum
Adeptum esse, velut ego hunc habeo Eleasarum.
Nam is in me herum matura solet capessere:
In se sera: et, quod iubetur, citius citis
Quadrigis properat persequi Tum quas ego
In seruo puto virtutes longe maximas,
Fidem ac taciturnitatem: has rebus omnibus
Adhibet, et quod rarum in seruo est, contumelias
Nullas, nulla maledicta in quemquam hominem ingerit:
Pietatis insuper tanto obseruantior


image: s026

Est ceteris: quanto illi ad saeva crimina,
Et conuicia se habent fere proclivius.
Itaque mihi dubium non est, quin angelus
Dei eum huc reducturus sit fatis propitiis:
Idque ut fiat, DEUM immortatem [(transcriber); sic: immorlalem] unice precor.
Nunc proximum est, ut conveniam natum meum:
Et eum de consilii nostri sententia
Certum faciam. Nam is solus nunc restat mihi
Monendus, ut si eveniat, quod volo, nihil
In ipso sit morae. Et spero sic fore.
Nam nulla inre prius unquam immorigerum habui.
Ibo intro, ut quae constitui, peragam sine mora.

ACTUS. II.

Scena. I Ismael.

Octonarii Iambici.

EXite, agite, ite ignavi: vos male conciliati, male habili.
Ite otiosi. quidnam restitatis? Iamdudum iubar
Clarum solis obortum est: et omnes syluae luci peruiae.
Et vos adhuc ignavi stertitis? Excutiam hercle inertiam,
Hanc vobis, si vixero. Quamquam ita animatos vos esse video,
Ita negligentes, ita deperditos, ita ingenio improbo,
Ut duritia tergi me vincere cogitetis. Nam ego fere,
Semper prius pulsando, quam vos vapulando, per Iovem,
Fatigari soleo. neque crediderim sane hic homines magis


image: s027

Unquam asinos procreatos esse, quam estis vos plagipatidae.
Quid enim hesterna mea profuit increpatio? quid verbera?
Quid innumerae plagae, quibus costae vestrae etiamnum calent?
Nunc adeo edictionem istanc meam omnes animo aduortite.
Nisi centum lepores hodie, totidemque capreas cepero:
Omnes nos ego domum abripiam, atque ibi loris ad necem operiar.
Atqui heri praedixeram omnibus, dederamque eas provincias
Hic singulis: ut alii vestrum adducerent vegetos canes
Secum: quos illis per hiemem educandos tradideram: alii
Sepes diruerent: et ceruis omnes agros et vineas
Patefacerent: alii syluam Pharan septo circumdarent:
Alii plagas et retia conficerent, et venabula emerent:
Et hoc omnes ageretis, rebus vestris omnibus domi
Intermissis, ne liberum quidem memores et coniugum.
Sed officium non facitis, nisi malo commoniti atque flagris.
Quin nunc assistite contra me omnes, et quae loquar, aduortite.
Tibi nequam et scelerum caput, mandari dudum iusseram,


image: s028

Ut rete conficeres, ubi habes? i, affer: ni iam affueris hic
Statim, tuis ex virtutibus a me probe exornaberis.
Quid tu vero? quid respectas? hoc sis vide: hoc age, verbero
Huc animum aduerte: huc adhibe aures. Tibi mandatum fuit, canem
Ut tecum adduceres. Ubi est? quid mussas nebulo? quid taces?
Proh Iupiter, quae haec oscitantia est? quae negligentia?
Itane ad mandata claudi, caeci, muti, manci ac debiles
Estis? nihil ut recte facere in animum inducatis, nisi malo
Et damno multati aliquo? Ego edepol vos accipiam modis,
Quibus digni estis, miseris? ut memineritis vestri et mei.
Chamum optime. Ex hoc iam sciam, quid istuc sit negotii:
Quod omnes tam remisso ingenio, tam vecordibus animis
Estis, tam futiles, tam denique nullius pretii homines:

ACTUS II. Scena. II. Chamus, Ismael.

Octonarii.

DIspereant omnes rustici, omnes agricolae, omnes Philosophi,


image: s029

Quicunque vel ligone, vel arato, vel falce, aut sarculo
Philosophantur. Dispereant, inquam, pessimis omnes modis:
Nam horum nunquam cuiquam quidquam, in mentem venit, ut recte faciat.
Modo egressus domo, ut futurae venationi operam darem:
Et quae necessaria sunt praepararem: vix unum in Pharan
Reperi, suo qui fungeretur officio recte et probe,
Omnes stare, oscitari, ronchos ducere: denique nec malis
Neque bonis verbis, nec verberibus quidquam moverier,
Sed certum est mihi, si herus illo advenerit, impune haudquaquam ferent.
Nunc conuertor domum ocius. IS. Vocabo. Heus Chame. CH. Quis vocat?
IS. Ausculta. CH. Emere oportet, quem tibi oboedire velis. IS. asta, mane.
CH. Satis pro imperio, quisquis es, IS. ego sum, Chame ad me respice.
CH. Proh Deum herus est. non videram, obsecro te hercle, ignoscas mihi.
Nam alium esse censui, ac es. IS. Erga alios sis, ut animo lubet:
Dum modo mihi recte morem geras; sed quid agunt rustici?
CH. Isti ne? IS. non: sed quos tecum eduxisti in desertum Pharan.


image: s030

CH. Nihil recte. IS. Neque hi scelesti verberones quicquam agunt,
Nihilque omnino eorum persecuti sunt, quae iusseram.
CH. Credo facile: ut est ingenium omnium agricolarum a venatoribus.
Alienum. Nam quales sint isti, modo quos in nemus Pharan
Eduxi: id malo te coram videre, quam verbis meis
Prolixius doceri. IS. Ego de illis post in agro videro:
Nunc aliud agendum restat: cuius gratia huc vocaveram.
CH. Quid illud? IS. Audies. An non dederas huic rustico canem
Saginandum? CH. Imo. IS. ubi est? CH. Heri mortuus est. IS. Mortuus? fame arbitror.
CH. Fortasse. IS. Sed an non huic etiam dederas canem? CH. factum here.
Atque eccum. IS. sine videam. Tene interim hoc meum, tu furcifer,
Venabulum. Proh Iupiter: proh magna Diana, non pudet
Te, hunc strigosum canem in meum conspectum producere,
Qui ossa atque pellis totus? Ita cura macer? quin exta ei
Vel vivo etiam in sole inspicere licet. Ita pellucet [Orig: perlucet] , quasi
Laterna Syriaca. CH. ita agilem fore credidit, ut qui abdomine
Pingui, non impediretur. IS. At ego tres passus curriculo.


image: s031

Emetiri non posse, certo scio: nam totus est macer:
Totus cura famelicus. Sed cur cibum non praebuit:
Quid negligentia hac promeritum censes, Chame? CH. quid? crucem
IS. Hem sic datur, si datur, si quis hero morem non recte gerit suo.
I intro. Sed ubi nunc alter, quem rete afferre iusseram?
Hic adstat quidam cum reti. IS. sine videam: proh Iupiter:
En rete hoc ad lepores capiendos factum. CH. Ad ursos forsitan.
Nam ita laxum est, ita rarum: ut ursi atque alces penetrent sine
Omni remora. IS. Quaeso hercle, homo hominum omnium deterrime,
Cur ausus hoc facere? cur officium tuum sic negligere?
Quid meritus est? CH. Quid? pro una pessima plaga, centum optimas.
IS. [(printer); sic: ] Pol, haud erras, Chame. Sed quid tu respondes mihi? quid stas lapis?
Hem verbero plagas tibi centum optimas, pro una mala:
Hem, vapula, nequissime; vapula: meritoque vapula tuo.
Atque audi: si posthac vel te, vel alium negligentem ita
Deprehendero: ad id redigam miseriarum, ut semper sis miser.
Sed age, Chame, exploremus nunc etiam illorum venabula.


image: s032

ACTUS SECUNDI Scena III Syrus, Ismael, Labrax, Chamus.

Octonarii.

PRoviso ubi sint agricolae: quod nusquam comparent domi.
Nam biduum reor, ex quo non redeunt ex syluis domum.
Mirum profecto, nisi genio suo indulgent, aut crapulae:
Ita ut fit, Domini ubi absunt. IS. Tuum ne Labrax, hoc venabulum?
LA. Meum vero: meo qui illud habeo coemptum peculio.
CH. Satis superbe. LA. Satis moleste. CH. Confidentiam vide
Hominis rustici: ut os sibi distorsit carnifex. LA. Omitte me.
IS. Nunc sine: venabulum tuum cedo, ut videam penitissime.
LA. En cape. IS. Quid hoc? Iupiter ut te perdat cum isto venabulo,
Quod totum aerugine obsitum est, totum exesum rubigine.
Credin te, Chame, hac cuspide aprum posse unum configere?
CH. Egone? murem si confodere iubeas isto venabulo,
Nihil efficiam. IS. Quid meritum censes? CH. Labraci uti labra
Discindantur. Sy. Perquirere prius non desistam, quam alicubi


image: s033

Eos reperiam. Sed quis hic in proximo clamor oritur?
LA. Obsecro populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
Subvenite inopi. SY. Proh Deum [(transcriber); sic: Doum] , quid video? nostrum ne servulum
Hic verberat: quid sto? quid cesso? cur opem illi non fero?
Quid hoc turbae? quid tibi, venator, erga nostros tactio est?
IS. Quid tu hominis es? quid tibi mecum negotii, ignavissime?
SY. Imo quid tibi negotii cum seruis nostris in tuis
Venatibus? Cur illos ab operis suis, rure abstrahis?
IS. Quia sic libet. SY. Sed non licet. IS. Qui scis? tibi ne ego teneor
Reddere rationem, stimulorum seges? SY. Si mihi non reddere.
Teneris, reddes alii. Est in caelis Deus, qui quae mala
Nos facimus, audit et videt. IS. Quis te sacerdotem mihi
Constituit? ego haec plus millies, a patre audivi cum taedio.
Sy. Iniurius certe es, miseros qui et innocentes verberat.
CH. Siccine tu responsas hero meo? cave sis, nescis cui
Maledicas tu viro. SY. Quid nesciam? quid mihi te. cum est rei?
IS. Sceleste, si nihil tibi rei nobiscum est, cur non abis?
Cur non hinc ocius facessis? SY. Agricolas dimittier
A te volo. Hoc si feceris, discedam: nam ruri hic eos
Operis vacare oportet: hoc herus iubet. IS. quis herus iubet?


image: s034

Neminem ego herum mihi agnosco. SY. Eho, num tu regnum hic possides?
IS. Irrides furcifer. Accede huc Chame, et propter mastigiam hunc
Assiste: nec mora sit, si unum ei contra me exciderit verbulum,
Quin pugnus continuo in mala haereat. CH. libenter obsequor:
Neque ad ceruos aeque cursim procurram, ut conficiam manu.
SY. Cave sis, ne me attingas scelus. CH. quid? tetigi ne? num dolet?
SY. O facinus indignum [(transcriber); sic: indigoum] . IS. Geminabit, nisi caves. SY. Hei misero mihi.
IS. Quid clamitas? abi hinc. SY. Dispeream [(transcriber); sic: Despeream] , nisi ego istanc iniuriam [(transcriber); sic: niiuriam]
Nobis illatam, ad iudices deferam. IS. Imo mihi gratias
Debes, quod tam leniter actum est tecum, nec uti promeritus es:
CH. [(printer); sic: ] Eo hinc. IS. Si dudum iisses, non hic vapulasses carnifex.
Sed quid nunc agimus? cur non imus? sequimini me hac rustici.


image: s035

ACTUS II. Scena IIII. Syrus.

Senarii.

DEum immortalem, quae huius venatoris est
Iniquitas? quae iniuriam in hos innoxios
Et immerentes agricolas? Itan homines
Pecudum ritu tractare istis Satyris licet?
Quasi vero miseri in hoc nati sint rustici,
Venaticos ut alant canes: quibus domi,
Quod ipsi edant, nihil est. Nam liberos fame
Experiuntur non raro contabescere.
Quae vero miseria est, tot flagris affici,
Sic vapulare? sic ad quemuis aulicum
Nutum intremiscere, nec contra audere hiscere?
Emortuum ego me mavelim, letho malo:
Quam non illi dem hodie insidias Chamo,
Qui me tam indignis immeritum habuit modis.
Sed interea domum rursus concessero,
Dum illi a venatione sese huc recipiant.

ACTUS II. Scena V. Abrahamus, Isacus.

Senarii.

REm omnem tibi demonstravi intus ordine.
Minus si tenes, volo percipias denuo.


image: s036

Commemini omnia pater: nempe uxorem mihi
Daturum te aiebas. AB. Recte, fili Isace.
Nam ea nunc gratia produxi te foras,
Tecum ut loquar ea de re familiarius.
IS. Ausculto, quid velis me hic amplius pater.
AB. Equidem hunc videre saepius optavi diem,
Cum ex te esset aliquis, qui te appellaret patrem:
Et ad quem terrae huius cederet hereditas:
Quandoquidem divina ad te et posteros tuos
Pertinet, exclusis fratribus, promissio.
Sed hactenus, ut voti huius fierem particeps,
Nunquam sese obtulit sperata occasio,
Nunc itaque (quae res bene vertat mihi et tibi,
Adeoque toti familiae et nepotibus)
Hodie uxorem ducas volo, me vivo patre,
Priusquam moriar, et e corpore migrem meo.
Nam propterea tibi nunc omnia bona tradidi:
Ut propriam tibi constituas familiam.
IS. Sed vereor ut possim. AB. Cur? IS. Quid matris Sarae
Memoriam et luctum animo nondum eieci meo:
Necdum annus quartus exiit, cum diem obiit;
An igitur non absurdum erit, me operam dare
Tristem iam nuptiis: et cum flere addecet,
Ridere? AB. Imo sat lacrimis datum reor.
Neque enim lamentari nos mortuum decet,
Ut Chananaei faciunt: quibus adempta spes
Alterius vitae est, nec se redivivos fore
Unquam credunt. IS. Sic est. AB. Quin mater hoc idem
Scio te facere vellet, ego quod te volo:


image: s037

Si viveret. Nunc quod obiit, id non est novum:
Quia morti omnes debemur, quotquot vivimus.
Proin istam omitte vanam sollicitudinem,
Et da te hodie mihi, ac noli adversarier,
IS. Sed aetas non videtur immaturior?
AB. Deus bone, aetas qui sit immaturior?
Annos quadraginta natus es: et ducere
Uxorem, te aetas prohibet? Quid statuendum erit
De iis, qui priusquam medium contingant tuae
Aetatis, ante annum haud raro vicesimum
Uxores ducunt, liberos ut procreent,
Aut potius ut suam voluptatem expleant:
Cum sint ipsimet plus quam infantes [Gap: Greek text] IS. Faciant, quod lubet, alii: mea sic sententia est.
AB. Quod aliorum dissimilis esse moribus
Studes: in hoc te laudo. Sed tuam mihi
Aetatem frustra infers, quae et confirmatior
Est, et vitet suae habere iam modum potest.
IS. Age, mitto aetatem: mitto et maerorem meum.
Sed unde tandem uxorem invenies commodam,
Et moribus ac religioni parem meae?
Qualem omnino esse oportet eam, quam duxero.
Nam in his terris haud ullam talem reperies.
AB. Ne sis sollicitus: sed responde, quod rogo.
IS. Quid est? AB. Si virgo, quam repperero, pia et proba
Tuisque accommoda si moribus, vin ducere?
IS. Ego te puto et aetate, et benevolentiae
Plus scire, ac providere, quam me ipsum, mihi.
Proinsi ita aequum censes, aut facto est opus,
Age fiat, mos geretur. AB. Facis, ut le decet [(transcriber); sic: decct] ,


image: s038

Cum istuc quod postulo, impetro cum gratia.
Nunc tu, quod reliquum est, hosce per dies, domi,
Ut sis, vide: et rem familiarem bene gere,
Dum redeat huc eleasarus. IS. Quonam ille abit?
AB. In Mesopotamiam, ad cognatos nostros, domum
Bathuelis, filii Nachor, fratris mei.
IS. Quid illic acturus? AB. Rogitas? Cognatae ibi [(transcriber); sic: ibt]
Puellae ambibit nuptias, e patria
Domo. Nam ut hoc faciat religione fidei,
Et iureiurando obstrictum dimisi. IS. Itan
Pater? AB. Sic. IS. proh Deum nunc demum intelligo.
Unde initium duxerit, et quo tendat tua
Oratio: nam haec mihi primo absurda admodum,
Et insolens visa est: cum antehac de uxorio
Negotio nullum fecisses verbulum:
Sed credis ne adducturum secum virginem
E patria? AB. Ita spero quidem: sed spes humana ita
Est comparata, ut nisi precibus foveatur, et
Fide in deum, insperata saepius accidant,
Quam quae speres. IS. ita est. AB. Proin votis Deum
Ardentibus roga, ut hoc secundet illi iter:
Et angelum suum adiungat ei pronubum.
IS. Ita faciam. AB. Nam opes, agros, pecunias,
Et similia parentes relinquunt liberis:
At uxor honesta a solo provenit DEO.
IS. Vera memoras. AB. Abeamus ergo intro et bona
Spe freti expectemus, dum tandem redeat huc
Eleasarus cum sponsa tua. IS. Praei, sequar.
Quid hoc negotii? an hoc non est patrem pium,
Sapientem, intelligentem esse: mihi tam bene.


image: s039

Rebusque meis, et fortunis qui prospicit?
Nam proh DEUM, quae haec est illius cautio?
Quae in filium pietas? quae providentia:
Ne quid detrimenti, aut damni capiat mea
Domus: neu insidiae dentur ab incolis mihi
Per matrimonium: ut nunc mos est maxime.
Itaque adeo magnam curam iniecit mihi
Cura sua: ne forte imprudens hic agam,
Quod nolit. id sciens cavebo. nam decet
Esse audientem dicto patris filium
Bonum; qui recte sapit: itidem, ut ego sum patri.
Cui si quid volupe est, mihi voluptas maxima est.
Nunc intro concedam: ut, quae iussus sum, exsequar:
Ne mora forte meis nuptiis egomet siem.

ACTUS III.

Scena I. Eleasarus.

Senarii.

HI sunt loci, atque hae regiones, quae mihi ab hero
Sunt demonstratae, ut rationem capio oculis.
Nam civitatem hanc esse Charras autumo:
Ubi ille habet patruelis heri mei Abrahae.
Itaque nimis velim dare mihi obuium
Hominem, qui certum me faciat, ubi Bathuel
Habitet: cui ab hero nuntium apporto meo,
Ut filiam eius ambiam, erili filio.
Sed annon ego sum compeditus et miser:
Cum nemo hominum est, qui se mihi ferat obuium:


image: s040

Nec gnarus sum loci: neque unquam hic fui:
Nec quemquam in his hominem novi regionibus?
Nunc quam facile sit peregrinis mihi in locis
Ignoto incertas nuptias sectarier,
Quivis, tacente me, sponte sua intelligit.
Quid ergo acturus: cui neque gutta consili
Certi parata est, neque nunc quid faciam, scio,
Neque exordiri primum, unde occipiam, habeo:
Neque ad texundam [Reg: texendam] telam certos terminos?
Quid si hic eos imiter, qui inuestigant mare?
Nam qui viam nescit, qua veniat ad mare,
Eum oportet amnem quaerere comitem sibi.
Ego in hac re commodiorem nescio viam:
Nisi ut hunc puteum, quem hic conspicor, gradu petam.
Nam haud dubie homines huc confluent ex oppido,
Ut aquam hauriant: quando ita diei tempus est:
Et serus declinat dies in vesperum.
Et certe sic agam: nam hic puteus nunc mihi
Amnis erit. Hunc certum est sequi. Sed proh Deum
Quod hoc offertur tam lepidum spectaculum
Mihi? quae istae tot mulieres, huc cum hydriis
Ad me viam affectantes? utinam fas mihi
Deum rogare, ut ex his feminis, quae aquam
Modo haurient, ipse unam uxorem destinet
Herili filio: meumque in re satis
Confusa et perplexa, animum pro arbitrio meo
Confirmet ac certum reddat. nam in his malis,
Quae me repente circumuallant, nullum erit
Auxilium tutius, nullumque remedium
Praesentius: quam supplicem fieri Deo:


image: s041

Ut propitio is nomine suo nos adiuvet:
Qui in nesciis rebus spe nescia sumus.
Equidem PRECES pium, nunquam sunt irritae:
Neque quidquam iis est uspiam efficacius:
Quoniam hae solae fidelium arma sunt, quibus
Caelum expugnatur, et aduersa in vita superantur omnia: (Octonarius.)
Solae, quibus dubii confirmantur animi.
Solae, quibus ieiuna spes hominum alitur.
Ad te igitur venio, spem, salutem omnem expetens.
Qui solus fons salutis es, solus auxili
Copiam habes, DOMINE DEUS Domini mei Abrahae,
Te obtestor, teque oro et quaeso, ut ne dare operam
Hodie mihi te pigeat, quod te orabo: sed
Et misericordiam fortunis Abrahae
Heri mei impertiri clementer velis:
Et me seruum respicere digneris tuum.
Ecce ego sto, iuxta fontem hunc, et iam virgines
Ex oppido egrediuntur ad hauriendam aquam,
Sit ergo puella, cui dixero: Cedo hydriam
Tuam mihi, ut bibam, et ipsa morem gesserit.
Ac mihi potum praebuerit, et meis insuper
Camelis comiter ac benigne obtulerit: haec
Sit, inquam, ego quam petam uxorem domino meo
Isaco, ac si mihi abs te de manu in manum
Esset data. Et hinc facili ratione colligam,
Quod misericordiam hero meo tu adhibueris.
Nam ego, frustra huc, illuc circumspicio, o DEUS:
Frustra meo labore, meaque industria,


image: s042

Et variis artibus successum quaerito:
Nisi tu negotium clementer dirigas.

ACTUS III. Scena II. Rebecca, Eleasarus, Cario.

Senarii et octonarii.

DOmi manete vos reliquae. Ego hinc exeo.
Ut aquam hauriam, mox adero: vos focum interim
Construite, ut igni luculento luceat,
Et cena paretur, dum revertar huc domum.
At quae audis Pardalisca? vide ne olusculum
Igni admoveas propius: neu exuras rapula:
Id quod eri tua commissum est negligentia.
Profecto nunquam ego pedem domo effero
Sine cura ac sollicitudine rerum, quae domi
Geruntur ab ancillis. Adeo nostrae nimis
Sunt oscitantes: adeo ignavae ac desides:
Ut vix unam videas memorem officii sui.
Itaque maturandum mihi est, ut sine mora
Cum aqua revertar. Sed quid hoc est obsecro?
Quos ego homines hic esse ad fontem conspicor?
EL. Cuius hominis nox mihi ad aures huc aduolat?
RE. Obsecro, quos ego viros hos dicam, vestibus
Peregrinis, ignota facie? Pol haud scio,
Quid mihi animus meus praesagiat. Sed oculos
Quid hic circumfero, quasi iam nihil siet,


image: s043

Quod agam? EL. Certe vocem audire mulieris mihi
Visus sum. CA. Here proh Deum, quae huc femina feri gradum?
Quam liberali facie? quam aetate integra?
EL. [(printer); sic: ] Ubinam est, Cario? CA. Nae ego pulchriorem Eleasare
Nunquam vidi prius. EL. Quin commonstras eam
Mihi Cario? CA. Si hanc aspicias, delebis procul
Omnes de hinc ex animo Canaae mulieres.
Nam, prae ista, nostrates mihi pithecia,
Et spinturnicia esse videntur. EL. Enecas
Me nugis tuis: Quin tu tandem monstras eam
Mihi, quonam abierit, aut ubi sit? CA. Eccam, here,
Huc redit e puteo. Viden ipsam? EL. Video, sed heus.
CA. Quid est? El. Camelum serua tibi meum: dum ego
Redeam. CA. Quo ibis? EL. Procedam virgini obuiam,
Ut alloquar, priusquam hinc abeat longius.
Equidem certum mihi est hic exsperirier,
Utrum haec illa sit, pro qua Deum modo
Precatus sum, et utrum ipse hoc fortunaverit iter.
RE. Ad me tendit hic homo. EL. Puella salue. RE. Salue et tu, mi homo.
EL. Gratiam habeo tibi. Sed est quod te oratam volo, nisi tibi
Molestum est. RE. prout oraris, dabitur opera et in negotio.
EL. Haud magnum est, quod te orabo. RE. quid est?
EL: Hydriam tuam mihi cedo, ut [Note: (dimeter)]


image: s044

Bibam. RE. Lubens: cape et bibe, Domine mi, quantum vis. EL. Gratiam
Habeo. REB. Bibe amplius, siquidem id gratum est tibi. (Senarius.)
EL. Gratissimum. Sed ego bibi satis. REB. Quin etiam si placet.
Tuis camelis hauriam. diem se potu satiaverint.
EL. Magnas merito tibi gratias ago, cum istam mihi copiam
Tam prompto offers animo: Ac certe mihi officium gratissimum
Praestiteris, modo non sit molestum tibi. REB. Molestum hoc sit mihi?
Cur obsecro, gravarer, aquam vobis, quam hostis hosti commodat?
Adducite vos camelos huc propius ad hunc canalem: Ego hinc
Aquam ex hydria mea infundam omnibus. EL. Dii immortales, quid hoc
Dicam esse negoti, mihi quod tam subito, nec opinanti, accidit?
Nam quid ego in hac potissimum re laudem? quid potissimum
Admirer? quid primum aut postremum praedicem? num virginem
Quae tam benigna et comis est in me hospitem? an vero Deum,
Cuius nutu reguntur haec omnia? Equidem totus animi
Pendeo, nec quid prius hic agam certus sum: nisi ut experiar, an


image: s045

Deus hoc iter fortunarit. Nam huius ego providentiae
Omnia committo: cum sine hac nihil rerum geri queat.
Haec illud cornu copiae mihi est, ubi inest, quicquid volo.
In hac consilia insunt omnia: in hac thesaurus sapientiae:
In hac rei exitus prosper: in hac uxor herili filio.
Poetae fortunam Deam faciunt, caeloque collocant:
Ut quae humana arctet [Reg: artet] et fingat, pro libitu, omnia. Ceteri homines,
Cum quid bene evenit, suae plerumque adscribunt industriae.
Nam bene ubi quid consilium discimus accidisse, catum hominem
Eum esse declaramus: stultum autem illum, cui vertit male.
Stulti haud scimus, frustra aut scimus, cum sapienter aliquid dari
Petimus nobis: quasi quod in rem sit, possimus noscere.
Ego certe divinae providentiae hoc negotium
Totum fero acceptum: in cuius manu et nos et sapientia
Nostra omnis, et omnes sermones sunt. Nam profecto sic erit.
Centum doctorum hominum consilia sola devincit Dei
Provisio, qua administrantur mortalium in vita omnia.
Sed eccam virginem, quam celeriter ab opere huc se recipiat.


image: s046

REB. Ad te revertor domine mi, posteaquam cameli omnes tui
Biberunt: Numquid vis me aliud? EL. Nihil, nisi ut bene sit tibi.
Et ego ut gratum me ostendam: atque adeo munusculum tibi
Dem pro tuo in me beneficio. RE. Non est opus: feci lubens,
Et sine molestia. EL. Sine me. Nam me tibi benigne itidem addecet
Bene merenti. bene ferre gratiam. Atque en tibi munusculum.
Cape hanc inaurem tibi. REB. Nimium est munus: nimio vobis aqua haec
Constabit precio. EL. Haud quaquam nimio, quia longe maiora de
Nobis promerita es. Quin etiam manus porrige. RE.
Quid cum iis ages?
EL. Ambas his armillis exornabo aureis. REB. Absit procul
A me iste luxus. nam bono ingenio me ornatam esse voluit
Pater, non auro. EL. Intelligo. Sed hoc dic mihi, virgo, nisi
Molestum est, quis tuus est pater? REB. Cur sit molestum? mihi pater
Est Bathuel, si nomen etiam audivisti ante hac uspiam.
EL. Quis est ille Bathuel? cuiusnam filius? cedo. RE. Filius
Nachoris est ex Milca. Proh Deum, quid audio?
RE. Res quod est.


page C8, image: s047

EL. Pater tuus est Bathuel? REB. Sic EL. Et avus tibi fuit Nachor?
RE. Omnino. EL. Et mater Bathueli Milca fuit? REB. Planissime.
EL. Nunc tibi, supreme IOVA, gratias ago, quam maximas
Possum animo concipere, quod misericordia tua mihi,
Heroque meo Abrahae, non defuisti: meque per eam viam
Deduxisti, qua pervenirem ad cognatos heri mei
Abrahami. RE. Papae, quid audio? Quemnam tibi herum esse ais?
EL. Abrahamum. RE. Abrahamum? EL. Ita dico. RE. Fratrem Nachor?
EL. Ita loquor. REB. Aui mei? EL. Omnino, siquidem pater tuus sit Bathuel.
RE. Eum ne dicis, obsecro, qui procul hinc in Canaa habitat?
EL. Eum ipsum, nisi tu alium Abrahamum noveris. RE. Dic obsecro
Mi vir, quae via huc te perduxit [(printer); sic: produxit] ? EL. Non est hic narrandi locus:
Nam serus, ut vides, iam iam componit hesperus diem.
Sed si in domo patris tui pernoctandi locus dari
Potest, domi tuae intus post dicam. RE. imo non tantum locus
Pernoctandi: sed pabuli et straminis apud nos affatim
Erit: ac proin eo, ut hanc rem nuntiem domi. EL. Mane. RE. Quid est?
Iam non abibis, nisi prius has armillas indueris. RE. Si ita


image: s048

Placet tibi, accipio. EL. recte: facis quod te decet. RE. abeo.
Tu ut tempus est diei, vide ne quo abeas longius. EL. Bene
Mones: bene ambules modo. (Dimeter.

ACTUS III. Scena III. Eleasarus.

Senarii.

ILla abiit. Proh Deum, quis me est felicior?
Quis me hominum in terris vivit fortunatior?
Qui ex improviso adveniens, inveni hanc modo
Puellam, qua cum volo, et ut volo heri filium
Iungi: et eam de genere summo, et cognato heris
Meis: modestam, ingenuam, studiosam rei
Domesticae, sine sumptu, sine mundo, sine
Omni fastu: et plane dissimilem virginem
Nostrarum virginum: quae in deliciis domi
Aetatulam exigunt: et quas fere sui
Officii pudet ac piget. Ego hanc laboribus
Assuetam arbitror. At nostrae virgines nimis
Sibi placent, nimisque dant operam, ut suis
Placeant amantibus. Itaque noctes ac dies
In omni aetate semper ornari solent:
Semper lavari, tergi, pingi ac fingier.
Postremo cum bene lautae, ornatae, sublitae
Pictae ac fictae fuerint, infectae sunt tamen.
In hac verus color: solidum corpus, sine


image: s049

Auro: sine munditia: sine omni re mala:
Ut digna sit, Reges quam ductitent. Ita hic
Amoenitate amoena amoenus me dies
Onerat: quo ex improviso inveni virginem,
Quam ipsam hic quaerebam? Nam quod summopere dabam
Operam, ut fieret, DEUS id cura effecit sua,
Sine mea, et solus sine mea omni industria.
Satin si cui homini benefactum esse uult DEUS,
Obtingit optatum piis? quare moram
Hic nectam atque operiar, dum quis me intro vocet.

ACTUS III. Scena IIII. Laban, Rebecca, Eleasarus, Cario.

Senarii.

AIn tu? RE. Ita est. LA. Seruum esse cognati Abrahae?
RE. Sic. EA. Et eum hanc tibi dedisse inaurem? RE. Scilicet
LA. Et has armillas? RE. Maxime. LA. Obsecro ubi tu eum
Reliquisti? RE. Foris ad puteum. LA. Introduceres.
RE. Mei officii hoc non erat. LA. At ego ibo, ut visam, ubi
Sit, aut ubi substiterit. tu cenam instrue domi.
Proh summum aeternumque atque immortalem Deum,
Ut multa saepe praeter spem mortalibus,


image: s050

Eveniunt. nam si quis dixisset mihi hodie
Seruum Abrahami huc aduenturum vesperi,
Et armillis sororem ornaturum meam:
Ego ut hoc crederem, animum nunquam huc inducere
Potuissem. sed quid sto? cur cesso currere?
EL. Ad me viam affectat hic homo. LA. Atque eccum virum
Adibo. Hospes salue. EL. salue et tu plurimum.
Sed quinam tu homo? LA. qui te saluum esse cupit. EL. quasi
Te mihi amicum dicas. LA. Imo quasi ego siem.
Sed est, quod te percontatum veni. EL. quid est?
Loquere ut voles. LA. Tune hic sorore cum mea
Modo eras? EL. quaenam est ea? LA. Quae camelis hic tuis.
Tibique ipsi potum dedit: et cui tu munera
Retulisti, inaurem atque armillas? LA. Est ea soror
Tua? LA. sic est. EL. dabis veniam mihi: non noveram
Te. LA. neque ego te, sed dic clare, quod te rogo.
EL. Quid? LA. Esne seruus Abrahae patrui mei?
EL. Is ego sum, non alius. LA. Dii te ament, tibi
Bene faciant, et consilia tua prosperent:
Ut eveniant, quae optas, et ut optas omnia.
EL. Ita faxint, ut spero, LA. quid stas igitur foris?
Ingredere mecum, vir beatissime, hodie
Tibi apud me hospitium dabitur. EL. Haud repudio
Hospitium. nam gratum habebis hospitem.
LA. Imo gratissimum: sequere hac modo. EL. sequor.
LA. Et vos omnes una. nam sat loci est domi.


image: s051

CA. Ego vero perlubens, Nam diu nunc mihi crepant,
Intestina: ac dudum dentes mei cibum
Convenisse cupiunt: et per Iovem meus
Animus nunquam magis antehac fuit in poculis.

ACTUS IIII.

Scena I. Bathuel, Mulier.

Senarii.

PArata est, uxor, cena, uti dudum iusseram?
Mu: Sic factum. BA. Ubi Labanus cum hospite tam diu?
Nocet haec mora ferculis. Mu. Nocet certe: tamen
Hic affuturum eum mox credo, ubi prius
Lauti omnes fuerint hospites: et pabulum
Camelis exhibitum BA. longas nectunt moras.
Miror, quid rei sit. Sed quid tu obsecro, mea
Coniux inopinatum hunc aduentum servuli,
Portendere nobis autumas? MV. quid, nisi bonum?
BA. Unde autem id colligis? MV. quid dona filiae
Dedit Rebeccae, inaurem atque armillas duas:
Ut Primum audivit eam nostram esse filiam,
BA. Qui seis, an eum esse se simulet quem praedicat?
Nam, ut huius saeculi mores sunt pessimi,
Nusquam tuta est fides. Nam mille hodie modi,
Quibus in fraudem incauti perducuntur homines
Ab impostoribus. MV. Alii sint, ut volunt.
Certe omnibus diffidendum haudquaquam puto.


image: s052

BA. Nimium credula es homini peregrino et advenae.
NV. At tu pol nimium suspicax. BA Nondum satis
Perspectae sunt tibi humanarum mentium
Latebrae, et mirabiles ingeniorum strophae.
Quid si hic seruus fugitivus e domo Abrahae
Cum praeda opima huc veniat, ut nobis novas
Insidias struat, et verba det? MV. Minime omnium
Speraverim: nam ea mihi de illo filia
Retulit, ut pium hominem, et suo fidelem hero
Seruum esse credam, id quod melius intelliges,
Ubi loquentem audieris, et coram aspexeris.
Nam uultus et sermo hominem totum detegit.
Atque eccum, de quo nos verba facimus modo.
BA. Ubi nam? MV. Huc fert gradum cum nostro filio
AB. Quin ergo mensam ocius insterni et fercula
Iubes apponi, ut accumbamas [(transcriber); sic: accumbamus] illico?
MV. Iam fiet. Heus puer adesdum, mensam instrue,
Et fercula infer. Tu Rebecca, sequere me.

ACTUS IIII. Scena II. Eleasarus, Labanus, Bathuel, Mulier, Rebecca.

Senarii.

QUid nunc agimus, Labane, postquam omnes sumus
Lauti, et cameli pasti ac poti? LA. Intro ibimus
Nam dudum nos senex operitur Bathuel


image: s053

Domi, atque eccum cum matre. EL. Ubi? La. Hic ante ostium
Nos expectant. eamus: sequimini. EL. sequor.
Ba. Apparet certe gravitas in uultu illius:
Gradum contra feramus. salue, mi homo.
EL. Salue optime Bathuel. MV. saluum venire te
Ex animo gaudeo. EL. Deus tibi det, quae velis.
Ba. Sunt multa, quae ex te percontarier [(transcriber); sic: percontrarier] volo:
Sed quid iam ante moram traxistis, mensae prius
Accumbendum censeo. Cedo aquam manibus puer:
Date ei sellam propinquam, ut assidat cito.
EL. Iam non capio cibum. Ba. quid ergo, vin dare
Operam somno, ut qui lassus de via? EL. Neque hoc.
Ba. Quid ergo? vin prius bibere, quam edas. EL. neque hoc:
Sed veniam mihi dabitis, si paucis eloquar
Priusquam accumbamus, quamobrem huc venerim.
Nam nec comoedam prius, nec bibam, nec dormiam,
Quam id dixero, cuius causa adveni modo.
Ba. Loquere ergo. EL. ego sum servus domini mei Abrahae
Ba. Sic audio, El. qui procul hinc in Chanaa habitat.
Ba. Novi. El. Hominis, quem clemens Deus mirum in modum
Ditavit. nam et oves, et capras, bovesque habet,
Camelos item et apros, aliarumque pecudum
Greges, in tanta copia, ut nemo in Chana.
Tum et auri atque argenti tantum ille possidet,
Ut merito solus dici possit omnium,
Qui vivunt in terris, hominum ditissimus.


image: s054

Seruos item et ancillas in tanto numero habet,
Ut eorum auxilio et vindice fretus DEI
Ope, quinque reges una strage fuderit.
Ba. istam felicitatem vobis gratulor.
Nam ita me Deus bene amet, voluptati est mihi,
Si quid ei contingit animi ex sententia.
El. Credo sane, sed date vacuas aures mihi,
Dum prorsus rem eloquar. Ba. auscultamus sedulo.
EL. Seni praeterea, annum aetatis agenti, puto,
Centesimum, mira bonitate DEI optimi,
Sara uxor filium peperit, annis ab hinc
Quadraginta: ne tot tantarumque illi opum
Haeres deesset. MV. de hac re etiam ante audivimus
El. Ei pater nunc omnia tradidit bona,
Omnem substantiam, omnes pecudes, familiam
Omnem: nec quicquam deest ei praeter coniugem.
Dona quidem offeruntur matrimonia
Splendida cum summa dote. Ba. Cur non annuit?
EL. Id audies. Negat cum Chananaeis, fide
Fiduciaque omni in Deum carentibus,
Et a sua religione alienis viris,
Affinitatem ullam posse colere. ac proin
Meam sibi iuramento obstrinxit fidem,
Ut Isaco (nam id nomen herili filio est)
Nuptam ex Chananaeis, inter quos ipsus habitat,
Nullam locarem: sed paternam irem domum,
Et uxorem gentilem deligerem. cui
Cum dicerem: quid si mulier nolit sequi.
Quid tum faciam? DEUS, inquit, cui ego parui
Per omnem vitam, mittet tecum nuntium


image: s055

Suum, ut tibi secundet hoc iter tuum.
Et tu capies uxorem filio meo
E familia patris mei. BA. Quid tu illi ad haec?
EL. Lubens, inquam, hoc iter, here, perficiam: neque
Laborem ullum defugiam: sed si virgo me
Nolit sequi: num iurisiurandi mei
Religione exsolutus fuero? BA. Quid tibi
Ille? EL. Imo maxime, inquit: nam mihi fidem
Praestiteris, si tu veneris modo ad domum
Gentilium meorum, et quod mando tibi,
Peregeris. Nam sive dent tibi, sive non,
Omni religione fidei te exolueris,
BA. Quid deinde fit? EL. Quid: Ego his persuasus vocibus
Viam ingredior: et quam possum propere huc eo.
Cumque hodie ad puteum devenissem vesperi,
Locorum atque hominum ignarus: coepi egomet, ita
Ut fit, alia cogitare ex aliis: et DEUM
Precari, ut is secundaret viam meam.
Domine, inquam, Domine DEUS heri mei Abrahae:
Si tu mihi clemens ades in hoc itinere,
Da, ut hic me stante ad fontem aquae, virgo veniat
Haustura: quae mihi roganti aquam det ex
Urna bibendam: atque camelos etiam meos
Aquetur: et ego intelligam hanc ipsam esse, quam
Tu destinaveris uxorem domino meo
Isaco: ac si mihi abs te de manu in manum
Foret tradita. BA. Miror profecto, quo tua
Euadat oratio. EL. Vix cogitaveram
Haec mecum tacitus: cum subito tua filia


image: s056

Rebecca egreditur, urnam super humeros ferens.
Ea ad fontem descendit: haurit aquam et redit.
BA. Quid tu ibi? EL. Scies: procedo virgini obuiam:
Saluto, respondet. sermonem copulo
Cum illa meum: peto haustum: dat mihi ocius.
Simulque aquaturam camelos se meos
Ultro recipit: quod et fecit post sedulo.
BA. Est sic factum Rebecca? RE. Sic est mi pater.
BA. Papae, quid audio? EL. Ut ad pauca redigam, rogo,
Cuius sit familiae. respondet fideliter,
Se filiam esse Bathuelis, neptem Nachor.
BA. Recte factum. Laudo. EL. Ego, gratum ut me ostenderem:
Accommodavi fronti eius inaurem, et duas
Armillas manibus: ac submisso poplite
Terrae incumbens, Deo heri mei Abrahae gratias
Ago, quod deduxisset me in rectam viam,
Ubi conciliarem filiae tuae nuptias
Herili silio: quam ego ex his symbolis
Eam ipsam esse intellexeram, quam quaererem,
BA. Haec mira sunt. MV. Certe admodum mira: et aliquid
Prodigii alunt. EL. Nunc ergo, cum Dominus meus
Huc ad vos me miserit, ut inter se atque vos,
Affinitatem conciliarem, et gratiam:
Si hanc conditionem accipitis, quam fero et peto: et
Si ex usu vestro tam erit hoc matrimonium,
Quam ex nostro, facite, ut sciam: sin vero minus,
Nihilo secius [Orig: secus] , ut insistam hic aliam viam
LA. Haec res, Pater, plane ex DEO est: neque possumus


image: s057

Quicquam repugnare illi. BA. Ita apparet, Laban,
LA. Quin ergo condicionem hanc accipis? MV. Et mihi
Sententia est eadem, et volo: desponde huic.
BA. Cum affinitate me vestra arbitramini
Dignum, habeo primum vobis magnam gratiam.
Deinde, si in rem est utrique, ut fiant nuptiae.
Nolo tibi ullum commodum in me claudier.
EL. Merito te laudo et magnifacio, Bathuel.
Quin ergo, quae res bene vortat, spondes mihi
Natam tuam, ut uxor siet herili filio?
BA. Age spondeo. MV. Et ego una. LA. Et ego frater virginis.
EL. Sed in ipsa ne quid sit morae. BA. videbimus,
Et, quae eius sententia sit, explorabimus.
EL. Sic certe opus est. Nisi enim nobis consentiat,
Operam profecto ludimus. BA. Rebecca. RE. Quid
Est, mi pater? BA. qua occasione seruus hic
Ad nos devenerit, id percepisti? RE. probe.
BA. Et quidnam petat, id tenes? RE. Teneo: nempe, ut sacras
Inter me et Abrahami gnatum nuptias
Conciliet BA. Recte, modo tu etiam annuas. RE. Si ita
Vobis placet. Nam VIRGO nulla est, quin siet
Mala, quae praeter sapit, quam suis parentibus
Placet. BA. Ergo tu annuis? RE. Si vobis ita lubet.
BA. Imo ut etiam tibi lubeat, necesse est. Etsi enim
Sacra est parentum auctoritas et plurimum
In hoc negotio valet: haud quaquam tamen
Inuitam e nostris te extrudemus aedibus,
Proin dic uno verbo, utrum consentias.


image: s058

RE. Si ita facto opus est ut fiat, ago consentio.
Nam cur rem auctoritate tua et vestrum omnium
Consensu bene transactam, nulla de gravi
Causa facerem irritam? BA. Facis, ut te decet.
Quid poscis tu amplius? Habes tibi natam meam
Tuo arbitratu: Eam uxorem duc Isaco,
Herili filio: sicut visum est Deo.
EL. Immortalem Deum, cui homini unquam uno die
Boni dedisti plus, qui minus speraverit?
Gratiam habeo et ago tibi DEUS; qui compotem
Omnis voti me hodie fecisti caelitus.
Nam quid ego dicam plura? Hoc confit, quod volo.
Nunc unum quod superest, pauca haec sunt munera
Sponsalia, quae vos non recusabitis: ea
Iussu Domini mei vobis huc attuli.
Tibi, Rebecca, hanc pallam, et hanc do cycladem:
Hoc vas argenteum: hunc scyphum aureum: aureum
Hunc annulum: quo tanquam arrha, digitos tuos
Orno: praeterea hunc torquem ceruici applico
Tuae. BA. Quorsum isti sumptus? EL. sine me obsecro. BA. Sino.
EL. Tibi mater et Laban, haec dono aromata,
Quae habemus apud nos pretiosissima. Vos boni
Consulite, atque animum potius, quam munuscula,
Respicite. MUL. Accipimus a vobis cum gratia,
Quamquam emeriti non sumus, EL. Imo estis maxime.
BA. Nunc postquam bene successit hoc negotium.
Vel tandem ut accumbamus, tempus est. EL. Iam ego
Nihil moror. BA. Heus famuli, lympham date manibus:


image: s059

Inferte fercula: et crateras statuite:
Scyphos coronate: relinite omnia dolia.
Omnesque serias. Nam hilaris esse nunc volo,
Cum nostris hospitibus. Quin ergo accumbitis?
Tu hospes, tene hunc locum: latus tu claudito
Illi, Rebecca. Tu, uxor huic scamno inside.
Reliquis subselliis reliquos, Laban, illoca,
Et hunc gregem exhilarato. Ego hac in mensa ero
Dictator. quoniam optatus hic dies mihi
Illuxit. EL. Et mihi longe optatissimus.

ACTUS. IIII. Scena III. Ismael, Chamus.

Senarii.

INflate cornua et canite receptui:
Nam sole cadente sensim inclinat meridies.
Tu, Sanga, complicato retia: et sine
Mora cum ceteris subsequitur rusticis.
CH. At tu, Labrax, ne vacuus hinc ab onere eas,
Hanc sarcinam impone humeris, et consequere nos.
Quid uultum ducis, rustice, ignavum pecus.
Vin tibi demulceam caput hoc venabulo?
IS. Bene me castor processit haec venatio.
Minus iam rusticis irascor, quam antea;
Nam inertiam suam pensarunt naviter.
Neque quicquam nunc animo meo inest molestiae,
Hoc praeter unicum; quod Chamus mihi modo


image: s060

Retulit. Sed ubi est Chamus? CH. praesto est, here: desine.
IS. Quid illud est, Chame, modo quod mihi dixeras?
CH. De fratre tuo? IS. videlicet. CH. Et eius nuptiis?
IS. Scilicet. CH. Est sic factum, here, quem admodum tibi
Dixi. Nam quantum ex aliorum sermonibus
Intelligo; quidam in Mesopotamiam missus est,
Ut uxorem inde petat Isaco fratri tuo.
IS. Proh Iupiter, quid audio? CH. Quod tibi loquor.
IS. Missus ne in Mesopotamiam? CH. Ita est. IS. qui uxorem petat?
CH. Etiam. IS. Fratri meo Isaco? CH. planissime.
IS. Quamobrem, mi Chame, illine? CH. Nescio, nisi quod
Chananaeas non placere aiunt fratri tuo.
IS. Quid tum? CH. sed nec Amorrhaeas. IS. quid postea. CH. neque
Hettaeas, neque Pheresaeas. IS. quas ergo? CH. haud scio:
Nisi forte pictas aut fictas. Nam cum his licet
A gere ut lubet. IS. Chame, an non palam ab his sanctulis
Irridemur? CH. Sane. IS. Quasi nulla femina
Hic potuisset reperirier tanto viro
Digna, nisi e Nesopotamia peteretur. CH. Mihi hoc
Non placet. Unum namque hominem dignum iudico
Altero. IS. Idem et ego arbitror. Sed Eleasari
Has technas esse tam scio, quam me vivere.
Nam is consiliis suis et fraudibus senem
Nostrum delirantem, quoquo uult incitat.


image: s061

Magisque adeo, ut mihi talibus incommodet
Rebus, quam hero, ut recte morem gerat suo.
CH. Credo equidem. IS. Quid ni credas? cum nuper etiam
Senem nostrum impulerit, ut me primo sibi
Genitum abdicarit, et iure interuerterit
Meo: ac iuniorem praetulerit fratrem Isacum:
Tum patria bona inique ademerit mihi.
CH. Dii vestram fidem, quid audio? IS. Res quod est.
CH. Ergone exheredavit? IS. Sic. CH. Ten? IS. maxime.
CH. Tantum virum? IS. Quid ni? CH. Proh Iuppiter:
Nunc demum aduerto unde illis sint hi spiritus,
Unde hae cristae, quas nimio cum fastu erigunt.
Nam quia nos Chananaeos opibus sibi impares
Putant: ideo et affinitates respuunt.
IS. Ita est. CH. Sed quid nam culpae praetendit pater?
IS. Quid enim, nisi quod me agiliorem in studiis rei
Venaticae et aliis exercitiis videt:
Suum domi otiosum et deditum libris,
Ac modo non vitam agentem solitariam?
CH. Papae, quam inique comparatum, ut plus fere
Semper detur fucis inertibus et pigris,
Quam strenuis, negotiosis et bonis.
IS. Seni quidem minus irascor, quam ceteris.
CH. Qui sic? IS. quia nunc senex aetate desipit:
Homo plumbeus, ficulneus, betaceus,
CH. Ita est. IS. Eleasaro irascor. nam illum pater
Impulsorem ut sic ageret, certissimum habuit.
Cui ego homini, si possim, male faxim lubens.


image: s062

Neque quicquam nunc est, quod malim, quam mihi dari
Hic obuium cum tota fratris familia.
Vah, quibus istum nebulonem lacerarem modis?
Sublimem medium arriperem et capite statuerem
In terram: ut cerebro et sanie dispergat viam.
Fratri ipsi, qui bona possidet scelus, animam
Exstinguerem: Sosiae oculos evellerem:
Post praecipitem e scopulo darem: Mox ceteros
Gestores linguis, auditores auribus
Ruerem, tunderem, agerem, raperem et prosternerem.
CH. Nimis praeceps es, nec te ipsum respicis, here.
IS. Quamobrem? CH. Quia, licet ii sint quamlibet crucem
Meriti, tamen indigni sunt, quorum gratia
Tu in tantum commovearis. IS. At mihi satis
Supplicii id habeam, dum illos ulciscar modo.
CH. At fungi sunt: et stipites, et caudices:
Nec digni, quis cum tantus vir litiges.
Ego seruus sum: sed omnem ipsorum gratiam
Non redimerem mihi unico teruncio.
Generosus equus non curat latratus canum.
IS. Sic est. CH. Quin tu ergo hos negligis, et te respicis?
Nam tute tua virtute dives es satis:
Ut patriis istis non indigeas bonis.
Agrorum tibi aliquot centena iugera:
Ouium, boum, caprarum mille sunt greges.
Praeterea haec terra omnis, ab Havila usque ad Surfere,
Et fines Aegypti, imperio subest tuo.


page D8, image: s063

Quid adhuc patrem vel fratrem importunum times?
Quid nequam Eleasarum? Quos ulciscendi erit
Alia occasio? quin potius nunc genio tuo
Indulges: atque hanc sollicitudinem amoves?
Ac vino te reficis? Quid enim prosunt opes,
Si illarum usus de medio vitae tollitur?
IS. Recte edepol mones, Chame: et certe mihi
Nunc eadem est tecum sententia. CH. Quin imperas
Igitur seruis, ut cenam nobis apparent
Venaticam, cum hodie tot captae sint ferae?
IS. Ita faciam. Heus pueri, cenam instruite mihi,
Mensas locate intus: Tu, Sannio, tergora
Ceruis deripias: tu, Cylinder, disseces
In frusta, et verubus affigas: CH. At ego iam, here,
Congrum in aqua ludentem intus desquamavero.
IS. [(printer); sic: ] Immo aliud te volo: cuius paene fueram
Oblitus. CH. Si quid vis, manda; effectum dabo
IS. In arcem transcurso opus est. CH. Cui homini? IS. tibi,
CH. In arcem: quid eo? IS. Gastrodem illic hospitem
Babylonum, qui heri huc est vectus, conveni.
Nam vir bonus est, et perfacetus. Promove.
CH. Quid vis dicam, Ismahel? An conveniam modo?
IS. Dic nobis in cena hospes sit. Nam semper is
Aliquid novi apportat, quoties huc advenit.
Vola. CH. At non novi hominem. IS. Faciam ergo ut noveris.
Homo ventriosus, rufus, inflatus genas,
Crispus, crassus. dentes lupinus, caesius.
CH. Sat habeo. IS. curre curriculo. Nos interim


image: s064

Hic exspectabimus: ne absitis longius.
CH. Memor ero IS. Vos agricolae me hic ante ostium
Operimini, dum redeam. ne amoveatis hinc
Pedem longius, ut cum opera vestra opus mihi
Fuerit, ne sitis, pro vestro more, in mora.

ACTUS IIII. Scena IIII. Elesarus, Bathuel, Labanus, Mulier, Cario.

Trochaici Tetrametri Catalecti.

EGo sane te laudo, Rebecca, et fortunatam iudico:
Id cum studuisti, formae mores ut consimiles forent:
Minimeque, ita me DEUS amet, miror, si te quisque expetat.
Nam mihi quale ingenium haberes, fuit indicio oratio.
Et cum ego met tuam mecum in animo vitam considero,
Omniumque vestrum, una qui hic assidetis hospites:
Et vos esse istius modi, atque hanc talem esse haud mirabile est.
BA. Eleasare, ut hi sunt hominum mores, atque isthaec tempora,
Expedit profecto nobis esse bonis: quamquam haud ita
Sumus, ut tu nos praedicas, dum nimium tribuis. EL. Bathuel,
Ego non didici assentari, aut homines in os laudare: clam


image: s065

Deinde subsannare, mordere et dentibus arrodere,
Ut nunc moris est. BA. novi tuum animum: neque eo proloquor
Haec, ut tu forsan accipis. EL. Imo accipio in partem optimam.
Et ut eloquor, ita et sentio. BA. Recte haec habent. sed id mihi
Nondum animo excidit, modo quod dixeras. EL. De heri mei
Filio? BA imo EL: Utinam is cum patre praesens afforet. Ba: Hoc idem
Sane omnes velimus. sed frustra exoptantur talia,
Quorum nemo compos reddier potest. sed sic puto,
Te dixisse, Eleasare,a Abramum herum tuum senem,
Cognatum meum, quondam fuisse tentatum a Deo,
Ut suum, quem habebat unicum, immolaret filium
Isacum, iubente sic Deo EL. dictum ac factum puta.
BA. Proh Deum, quid audio? EL. Rem prodigii plenam. Ba: edepol.
EL: Nam quid aegrius potuisset evenire homini seni,
Annum aetatis egresso centesimum, si commemini,
Ac decimum quintum, quam filio orbari unico? BA. est ita,
Ut dicis. EL: quid tristius, quam talem amittere filium,
In quo nominis decus atque memoriae omnis, domusque heri
Inclinata recumbebat? Ba: profecto haud quicquam tristius.
EL: Imo, in cuius posteritate gentes omnes omnium
Terrarum beandae erant: a cuius semine totius


image: s066

Mundi pendebat salus: quid; obsecro, molestius,
Quam tali puero orbarier? BA. Nihil profecto Eleasare.
EL. Quid miserius, quam morte orbari violenta? quid magis?
Durum aut atrox sit, quam fieri carnificem nati sui,
Et patrias manus aspergi occisi sanguine filii?
BA. Exhorresco certe haec audiens. Sed utrum ille: EL. quid? BA. Deo
Morem voluit gerere? EL: imo, qui rem iam eo perduxerat,
Ut manum exseret stricto ense intrepidus, iugulum filii
Verberaturus. BA. eheu. EL. quam gravi putas tum animum illius
Perculsum fuisse ariete? BA. Nae gravissimo: nam ego
Nunquam, ut hoc facerem, potuissem animum paternum inducere.
EL: Credo. sed indubia in Deum quid, obsecro, non audet fides?
Hac qui nititur, ei nihil est difficile, nihil arduum.
BA. Intelligo. sed nondum tamen audivi, quomodo nam Isacus
Sit praeservatus, ne tam tristi occubuerit funere.
EL: Ego dicam, ausculta: Deus, perspecta hac Abrahae fide,
Et voluntate animi comprobata, arietem subdidit,
Quem pro filio sibi caederet. sic praeter omnium
Spem tristissimo metu in laetum commutato exitum,
Quasi ab orco patrem et natum in vitam clementer reddidit.


page E2, image: s067

BA. [(printer); sic: ] Mira narras. sed comedamus interim pauxillulum,
Ne totum conuivium istis colloquiis consumere
Velle cuipiam videamur. quamquam sermones tui
Gratiores mihi sunt, quam optima, quae apponi queunt, fercula.
Sed tu, Laban, hospites cur negligis? quin tu interim
Istos hic benigne et lepidis victibus accipis. LA. id quidem
Volo. age frontem exporrige, Cario et comede et bibe largius.
Nam verecundari neminem apud mensam decet. CA. est ita
Et tu quod mones, gratum est, quamquam opus haud fuerat: nam hercule,
Quantum ad ventris curam pertinet, nulli cedo locum,
Nisi me pugnis vicerit EL. Ut semper tui similis es: neque
Quicquam ab ingenio recedis? Bathuel, sic mores ei
Sunt: dabis veniam. BA. Mitte hoc rogare, dum nihil ipse agat
Deterius. quin etiam tu comede. EL. Istuc iam facio quidem.
BA. Comede hinc, si sapit? EL. Comedi ad placitum. BA. sane oportet hanc
Tenuitatem aequi et boni consulere. EL. sis tranquillo animo.
Nam quiduis mihi sat est. BA. Oportet esse satis, quia
Isthaec cena est popularis: nihil apparatus, nihil dapis.
EL. At tibi tanto sumptui esse, mihi molestum est. BA. Ah. tace.


image: s068

In mala uxore atque inimico si quid sumis, sumptus est.
In bono hospite atque amico quaestus est, quod sumitur.
Mu. Proh Deum iam tu malam rem nullam poteras dicere,
Uxorem nisi nominares. BA. DE malis sermo mihi est.
Tu si mala non es, nihil ad te pertinet haec oratio.
Si male conscia es, responde. MV. immo bonarum de grege
Me esse profiteor. BA. sis ergo tantisper, dum nemo negat.
Mu. Imo sum, et nemo negat. BA. nisi mecum omnes. MV. mitte iocos: volo
Ego etiam scitari aliquid, vestra pace, ex hoc hospite.
Ba. Recte. Mu. Quid agit Sara? recte habet? EL. Rectissime, quia
Nec fames, sitisue, nec morbus, nec mors metuenda ei.
MV. Ergo iam mortua est? EL. sic est. MV. quando? EL. ante annos prope quatuor.
MV. Proh Deum, quid audio? BA. nihil novi. nam sic sunt omnia
Humana. mado nascimur, modo vivimus, iterum dein morimur:
Sicut est Deo visum, in cuius manu sunt haec omnia.
Quamquam Abrahami vicem doleo: quod ista tam gravi
Et praecipitata senecta uxorem suam defiderat.
EL. Nec sane immerito. nam vix credo (quod vestra dixerim
Pace) ullam ullo saeculo repertam uxorem, quae viro
Plus in rebus omnibus obsequens fuerit, quam isthaec fuit.


image: s069

Ut nihil dicam interim virtutes alias plurimas:
Nihil animi atque corporis dotes innumeras: quibus ea
Praedita atque exculta fuit. BA: sic est. sed quando ita sors tulit,
Nobis aequo animo ferendum est, quidquid corrigere est nefas.
Sed dum caedimus hos sermones, tu nihil comedis et bibis.
EL. Imo curavi me molliter. BA: heus puer, mensam iube
Tolli et nova fercula inferri. EL: profecto haud opus est, Bathuel.
BA: Quin tu istam orationem hinc veterem atque antiquam amove.
Nam proletario sermone, nunc quidem hospes utere.
Nam ii solent, quando accubuere, ubi cena apposita est, dicere:
Quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto, nostra gratia?
Insanivisti hercle. nam hoc idem hominibus sat erat decem.
Quod eorum causa opsonatum est, culpant: et comedunt tamen.
EL: Quin tu age, ut lubet: neque enim decet, imperiosum esse in domo
Aliena. Ba: Laudo hoc. EL. sed est tamen, quod ex te etiam libet
Quaerere, si licet. Ba: imo licet. Et: Vivuntne adhuc Thare et Nachor?
Ba. Ambo mortui sunt ante (ni fallor) quinquennium.
Sed Sem, Noae filius, atque Arphaxad, item Sale, atque Heber


image: s070

Vitam adhuc inter mortales exigunt. EL. quid? Semne aduc
Vivit? Ba. Imo vivit. EL. et Arphaxad vivit? Ba planissime.
EL. Proh Deum, quam longaevi homines? Credo eos non posse mori.
Ba. Utinam non morerentur. nam hos doctores solos his locis
Diluvii testes habemus et promissorum DEI.
EL. At ubi degunt? Ba. in patria Armenia, haud procul his regionibus.
EL. Proh Deum: quanta laetitia herum meum afficiam senem,
Haec ubi ei renuntiavero? Ba. novus appositus est cibus.
Comedamus nunc paululum. EL. profecto comedi nunc satis:
Nec quidquam aliud esurio, quam lectum. Ba. num dormituris?
EL. Admodum, ut qui lassus de via. Ba. si sic lubet tibi:
Non tenebo te amplius. EL. quin ergo surgimus? Ba. Laban
Abduc hospitem cubitum. Vos huc intro mecum ibitis.


page E4, image: s071

ACTUS IV. Scena V. Chamus, Gastrodes.

Troch: Octon: Catal.

AGe tu. Ga. subsequor te. CH. at ocius. GA. Ut queo. CH proh DEUM tu homo
Ventriose, tuis spississimis gradibus ad insaniam
Me rediges. alii ad cenam vocati ceruos cursibus
Vincunt: tu podagrose vincis tarditate cochleam.
Ga. Sat cito, qui sat bene. CH. nugae, quin pergis? GA. obsecro, cur ita
Properas Chame? CH. obsecro, cur tu ita cessas, Gastrodes? quin cito [(printer); sic: Words misplaced at beginnig of next line]
Promoves. Ga. nequeo profecto celerius. CH. quid te vetat?
Ga. Vah rogas? an non vides, quantum oneris hic mecum geram?
CH. Quid nam oneris, cedo? annos sexaginta ferme et quatuor:
Tum praeterea hanc fartam molem. CH. quam molem? Ga. Hanc aqualiculi:
Cui ferendae vix satis sint (arbitror) decem pedes.
CH. est sane, ut dicis, sed quaeso dic mihi, quod rogo. Ga quid rogas?
CH. Quot vini mensurarum capax censes hoc dolium?
Ga. Paucarum certe, praeut olim in aetate viridi fuit.
Nam cum multa fert senectus hominibus mala, tum hoc quoque,


image: s072

Ut minus potare valeant decrepiti et tremuli senes,
Quam vegeti iuvenes. CH. Vera memoras. nam idem aliis accidit.
Sed dic, obsecro, quot capiebas, cum iuvenis adhuc fores?
GA. Dicam. CH. At verum. GA. Verum equidem. CH. quaeso hercle, ne falsum mihi
Dixeris. Ga non sed sine me prius recipere spiritum:
Nam nimium properas. CH. Sino. recipe, ut lubet. Ga. Olim cum iuvenis
Essem, et adhuc aetate integra: singulis conuiviis
Mensuras capiebam. CH. quot? dic obsecro. CA. Ad minimum decem.
CH. Annon fiebas inde ebrius? Ga. Minime. CH. nec poplite,
Aut pedibus titubabas? GA. Neutiquam. CH Sed neque blaesos sonos
Proferebas? Ga. Nullos sed eram tum multo disertior
Et facundior. CH. quid oculi? annon prospiciebant parum,
Aut omnino nihil, aut pleraque gemina? Ga: Nihil horum accidit
Unquam: sed tum lynceo videbam ferme acutius.
CH Mirum hoc. Ga. Quin imo plerunque abibam a mensa sobrius,
Nec prius, quam ceteri omnes essent extreme ebrii.
CH. Proh Deum, iecur tuum in iuventute ista fuit nimis
Inflammatum. GA. Sic fuit: et proinde opus, ut restinguerem.


image: s073

Nam profecto non raro accidit, ut potationibus
Etiam largioribus, ne latera quidem ab omni simul
Parte madefacerem. CH. Proh Iuppiter. GA. Quid est? quid clamitas?
CH. Metuo ecastor, ut tuae cella nostra sufficiat gulae.
Nam tu mihi videris interbibere, si vino scates,
Puteum aquae viventis et videntis. GA. Non est, mi Chame, ut
Hoc metuas. CH. Quamobrem? GA: Quia nunc poto longe parcius.
Nam alia vita: alia diaeta. atque ut maxime velim, tamen
Aetas, viriumque infirmitas me non sinit. nam id est,
Quod conquestus sum antea. CH. Quaeso igitur, quantum iam bibis,
Factus senior? GA. VAh parum admodum. CH. Quantum tamen, cedo?
Ga. Quantum? mensuras, Chame, proh dolor, non ultra sex. CH. Eho
Num parum tibi hoc videtur? GA. nae parum, prae ut bibi
Nunc olim. et profecto singulis prope annis de numero
Aliquid decedit, sic ut vehementer metuam, ne ad duas
Mensuras redigatur, antequam octogesimum assequar
Annum: nam haec fere unica cura est, quae me sollicitum tenet.
CH. Ah frustra equidem hac cura te maceras, Ga. Qui sic? CH. Quia nunquam ad id


image: s074

Aetatis pervenies. Ga. Cur? CH. Quia vino temet ipse prius
Conficies. GA. Nihil minus. nam vinum senectae pabulum est.
Tu vero, priusquam annos aetatis attingas meae,
Nec Baccho, aut Veneri, nec Marti, sed carnifici praeda eris.
CH. Quid ais? GA. Dixi semel. at eadem res stulto repeti solet:
Tu si vis, repetam tibi. CH. Nolo. quin tu profers gradum
Ocius GA. atqui cursim eo. CH. Siquidem currunt et cochleae.
Ga. Mala merx es, Chame. CN. Malitia tecum certare miseria est.
Quin is ocius? aut i in malam crucem. GA. nequeo edepol:
Ita onusto sum corpore. CH. si consilium vis, faciam, ut levi
Sis, imo levissimo. GA. dic. CH. i domum ac suspende te.
Ga. Siquidem tu mecum es futurus pro uva pensilis, Chame.
CH. Nolo: alium tibi quaere huius viae comitem. Ga. neque ego hercule
Solus hanc viam ivero. CH. Age ut lubet: duntaxat hanc viam
Insiste et propera. Nam herus nos expectat sub ostio.


image: s075

ACTUS IIII. Scena. VI.
Ismael, Gastrodes, Chamus.
Octonarii Iamb.
ADvesperascit: demiror profecto, ubi tam diu Chamus
Substiterit cum hospite. Nam pene hora abiit, dum illos comi moror.
Itaque egressus nunc sum, an forte advenientes alibi conspicer.
Atque adeo in ipso tempore eccos ambos obuiam mihi.
Ga. Gradum contra feramus illi. IS. contra contollam gradus.
Salue Gastrodes. Ga. Salue optime, ut es optimus, mi here Ismael.
IS. Dii te ament. sed unde tam tarde? Ga. ex arce. IS. quid ibi tam diu?
Ga. Aures pavi IS. Quas aures? Ga. curiosorum hominum. IS Qui nam ii?
Ga. Qui omnia scire volunt. nam dum illic sedeo, omnes me adeunt, copulant
Dextras, salutant, assident mihi, rogant, ecquid novi
Feram huc ex Utopia et Stygia. dum singulis respondeo,
Abit dies. IS. Num ergo fuisti in illis tu locis? Ga. fui
Sane. IS. Quando? Ga? Ante mensem puto. IS. Quid illic egeras, cedo?


image: s076

G. Merces inde advexi Amrapheli hero. meo. IS. Quid mercium?
Ga. Aromata, quibus condiuntur escae. IS. Qualia aromata?
Ga. Polindrum, cicimandrum, cicilendrum, capsidem, anthymonium,
Meacidem, cataractriam, hapalopsidem. IS. Mirabiles
Escae. Ga. Mirabiles certe. nam qui illas esitaverit,
Is vel ducenos annos poterit vivere. CH. Est verisimile.
Nam ego tales escas nusquam credo reperiri gentium.
IS. At unde haec mercimonia comparantur ab istis incolis?
Gae. Unde? ex montibus altissimis, quo nulli homini adire pedibus
Licet. IS. Quales sunt ergo ibi homines, Gastrodes? Ga. Mirabiles.
IS. At quomodo? Ga. Volatici. IS. volatici? Ga. Ita dico quidem.
IS. An obsecro usquam sunt homines volatici? CH. Eho num ne dubitas
Here? IS. Quid ni? CH. At etiam hic tales reperiuntur multi, qui sine
Pennis volant. Ga. Quosdam etiam reperi, qui nullam ceruicem habent.
IS. Quid narras? Ga. Oculos in humeris. CH. Neque hoc nurum, quando etiam apud
Nos causidici quidam reperiuntur, qui nullam frontem habent:
Et oculos in manibus: tantum cernentes oculis, quantum habent


image: s077

Pecuniae in manu IS. Quid ais? CH. Screavi. IS At unde victitant
Isti volatici homines, Gastrodes? Ga. Unde? e florum spiritu,
Quem naribus hauriunt. CH. Et nostri rabulae ex attactu bonae
Pecuniae, quam manibus capiunt. IS. Quid tu iterum? CH. Tussivi, here.
Ga. Imo, Ismael, si audire vis, dicam profecto tibi aliud,
Quod mirere magis. IS. Quid nam? Ga. aliqui ibi homines caninis capitibus
Reperiuntur. CH. neque hoc mirum nam apud nos ferme eiusmodi
Sunt omnes mulieres. Ga. Sed et hoc valde est mirabile, Ismael,
Quod feminae illic non ita pariunt, ut hic. IS. Quomodo igitur?
Ga. Mares ibi fetus concipiunt in cruribus. IS. proh Iupiter.
Ga. Eosque in lucem proditos feminae eorum hiemis tempore
In ventres abscondunt apertiles. CH. At ego te furcifer,
Credo a scrofa conceptum, et postea demum, ubi lucem aspexeras,
In pellem asini fuisse absconditum IS. Quo abis, Chame? CH. Praesto sum.
Ga. Quid pulices dicam? IS. Quales, obsecro, sunt istis in locis?
GA. Tanti sunt, Ismael, unus ut aequet elephantos duodecim.


image: s078

CH. At te Iupiter, omnesque Dii perdant cum pulicibus tuis:
Cumque tuis istis omnibus mendaciis Ga. Quid uultures?
IS. Cuiusmodi [(transcriber); sic: Cuiusmiodi] sunt hi? Ga. Mirabiles. nam horum plerique sunt
Tribus nixi capitibus, et alis multo aucti maioribus,
Quam est velum onerariae navis. CH. Iam non contineo me amplius,
Quin sibilem. Ga. Siccine agis Chame? quaeso hercle Ismael, potin hic est
Tacere, dum meum sermonem absoluam? CH. quis: egone? optime.
Verum heus tu, lege hac tibi meam adstringo fidem: si vera sunt,
Quae memoras: taceo: sin falsum aut fictum est: continuo sibilo.
Proin tacere si vis, vera dicito. Ga. Vidi etiam ibi
Puteum quendam mirabilem. IS. qualem puteum? dic obsecro.
Ga. Si quis in eius fundum semel tantum descenderit: audiet
Protinus omnia, quae ubique geruntur in orbe. CH. Ita est. nam ego
Similem vidi. Ga. Si quis eidem mox speculum imponat desuper,
Ille omnes gentes, omnia oppida aspiciet. CH. Verisimile est.
Postes taceri hoc. IS. Quo vero potu isti homines uti solent?


image: s079

Ga. Potus fere omnium est expressus in scyphum aer. IS. Quomodo?
Ga. Miro modo. CH. Postest et hoc credi. nam quales ibi homines,
Talis quoque est potus hominum. IS. Sed quibus utuntur vestibus?
Ga. Vestes nobilium sunt molles et vitreae. CH. ss. Ga. Quid sibilas?
CH. Quomodo sunt molles et vitreae? annon ibi praedurum aeque est vitrum,
Ut hic? Ga. Minime. Tu si non credis: illo rem exploratum abi.
CH. Credam tibi potius, quam eam. Ga. Quin et mercatores ibi
Reperiuntur, qui hibernam colligunt nivem, eamque domi ad focum
Arefaciunt: Arefactam pro saccharo vendunt. CH. ss. ehem.
Ga. Quid sibilas? CH. Quia non possum istis tot nugis fidem dare.
Ga. Atqui haec bona fide recito. CH. Tua bona, haud mea. Ga. Mea
Inquam fide. CH. Scio: nam Gastrodis alia est, alia est Chami
Fides. Sed hoc velim. Gastrodes te mihi clare eloqui,
Quod te rogabo Ga. Si quid vis, roga: quod scibo, caelitus
Responsum dicito. CH. Quot annos vixisti Sycolatronidae?
Ga. Viginti. CH. Quot in Utopia? Ga. totidem. CH. Quot in Asia? Ga. Undecim.


image: s080

CH. Quot in Elysiis? Ga. Triginta. CH. quo anno aetatis promum e patria
Egressus es? Ga. Vicesimo. CH. Quanta ista annorum sum ma erit?
Ga. Sexaginta quatuor. CH. ita certe: rationem tenes: Ga. probe.
Ga. Atqui tantum esse oportet, neque enim plures sum natus. CH. probe:
Nosti proverbium? Ga. Quod nam? CH. Mendacem decet esse memorem.
Ga. Novi: CH. scite igitur tu memor es. IS. satis historiarum est. GA. admodum.
IS. Eamus ergo intro, quia potare mihi tecum collubet.
GA. Lubet edepol et mihi tecum: nam quod tibi, idem et mihi lubet.
IS. Eamus ergo, atque accumbamus, quoniam dudum tempus est.
Vos rustici nunc ite domum; revocabo vos in crastinum.
CH. Sed non ad prandium, neque ad cenam: ne erretis forsitan.

ACTUS V.

Scena I. Eleasarus, Cario.

Senarii.

HOc servi officium frugi atque boni est, facere quod
Ego persequor. Nam qui servus servire hero
Bene postulat, illum multa in pectore suo


image: s081

Prudenter collocare oportet, quae suo
Placere hero praesenti atque absenti censeat.
Non somnolentus sit, non vecors, non piger:
Aut si dormit, ita dormiat, seruum ut simul
Se cogitet: et se officio exsuscitet suo.
Ego certe, dum heri studeo negotiis,
Somnum vix capio oculis, ita mecum gaudeo,
Quod omnia tam prospere heri evenerunt mihi.
Quare domum maturandum nunc censeo:
Neque pigritiae, aut somno multum hic dandum loci.
Sed ubi serui? cur nemo adhuc prodit? ubi nunc
Illos perquiram in his tenebris? Heus Sosia:
Cario: tangon hic ostium? pulsabo: ubi
Estis vos? heus, ubi estis vos? ecquis aperit?
CA. Quis tam graviter pepulit fores? EL. Hem Cario
Exspergiscere: vigila. CA. vigilo. EL. surge ocius.
CA. Quid vis tam mane? EL. surge, camelos instrue,
Ut, cum opus illis fuerit, parati sint viae.
CA. Curabitur. EL. at probe. CA. fiet. EL. satin hoc tibi
Mandatum? Ca. satis. EL. Operam quaeso, da, ne pigrum
Te, aut oscitantem inveniam CA. ne dubites, here.
EL. Ego hinc eo, reversurus iam statim. CA. abiit
Hic. Proh Deum, quid homini in mentem venit, ut
Tam subito velit ex hoc percommodo loco
Recedere? Equidem si me quicquam penes in hac
Re esset, ego mensem adhuc durare velim integrum
Adeo lauto sumus excepti heri conuivio.
Sed quid agam, nisi quod iussus sum? Mos est hero
Gerendus. Abeo, cum domum redivero,
Alto veterno has compensabo vigilias.


image: s082

ACTUS V. Scena II. Bathuel, Eleasarus, Mulier, Labanus, Rebecca.

CUr obsecro, tam mane, hospes? An etiam hac nocte commode
Dormivisti? EL. Sic satis. BA. cur igitur non quieveras
Paululum diutius? EL. Non otium est: nihil hic loci
Segnitiae, aut secordiae. BA. non est segnities, debitam
Operam dare somno. EL. est ita, sed nimis homo nihili est, qui piger
Est: nimisque id genus ego male odi. Vigilare condecet
Hominem, qui sua uult conficere officia tempori. Haud enim
Illum oportet expectare, dum tandem se herus ad suum
Suscitet officium. Nam qui libenter dormiunt, sine
Lucro et cum malo quiescunt. BA. Sic est, ut dicis: Tamen
Hoc velim interim quoque cogites; frustra hominem insomnia
Semet excruciare, ubi non opus est. Quid enim causae erat,
Cur tam mane surgeres? El. Rogas? qui tanto tempore
Nunc domo absum: et quem domi summa aviditate ab hero Isaco
Exspectarier scio, quomodo otiosus sterterem?
Quid somnus prodest negotioso? mane negotium,
Si quod agere occeperis, totum deinde procedit diem.
BA. Quid tu ergo in animo habes? EL. proficisci. BA.
hodie? EL. Sic. MV. Hui tam cito.


image: s083

EL. Sic mea est sententia. BA. at hospitium hic habebis quamdiu
Volueris: neque ullius sumptus me paenitet. EL. hoc scio:
Et re ipsa expertus id loquor. sed mea iam non feret
Occasio, mi hospes, diutius hic ut frustra commorer,
Et molestus sim tibi. BA. Molestus mihi? nihil minus,
Et si nobiscum maneas per mensem deinceps integrum.
EL. Utinam possem. BA. quid vetat? EL. Tempus
profecto est, ut domum
Redeam, quando bene successit hoc negotium. Proin
Dimitte me, ut vadam ad herum meum. MV. At maneat mea filia,
per decem saltem dies adhuc nobiscum; postea
Ibis, quo voles. EL. nimis longum fuerit tempus morae.
MV. At mihi nimis breve opinor. La. non iniquum postulat
Mater. Quid decem dies incommodent? quin annuis?
El. Quaeso ne retardetis me, quando Deus viam meam
Prospere direxit. Dimittite me ut ad dominum meum
Redeam. BA. si tam pertinaci, et obstinato es pectore,
Age vocemus filiam, ut videas, num hodie tecum velit
Hinc abire. Laban, i, voca eam. Nam neutra in re tibi
Difficultas a nobis erit: tibi despondimus:
Tibi desponsatam trademus, arbitratu nunc tuo.
EL. Habeo vobis gratias, et ne feratis aegrius
Festinationem hanc nostram, summis precibus vos rogo.
Sed venit Rebecca. BA. Rebecca? Re. quid me vis pater optime?


image: s084

BA. Scin heri te a nobis desponsatam esse filio Abrahae,
Cognati nostri Isaco? RE. scio. BA. Et te consensisse nubi?
Re. Novi factum mi pater. BA. Vin tu ergo cum hoc hospite
Proficisci hodie in Chanaam. Re. volo, nisi quid in vobis morae est.
Ba. Prorsum nihil filia MV. Num ergo tu ibis cum illo? Re. ibo edepol.
Cur enim nulla obstante mora rem bene transactam diu
Differam? BA. Laudo. Tu coniux, ut nunc facto opus est rei huic,
Deboram illi comitem adiunge: ceterisque rebus eam
Ad iter instrue: ut cum abire volent, ne sitis in mora.
Nam novi mulierum ego mores: dum moliuntur, et
Percomuntur, annus est. Sed quo tu abis, Eleasare?
EL. Famulis quod prius dicam, habeo. Continuo hic adero. BA. probus
Hic est seruus, et frugi, cui herus in tantum curae est suus,
Ut vix quemquam illi similem reperirier posse arbitrer.
LA. Neque ego in vita unquam mea fideliorem repperi:
Cui negotia herilia plus curae sint. BA. Sane non parum
Irascor mihi, quod sinistram opinionem in pectore
Suspicaci. perperam de illo primum conceperim.
Quamquam satius est interdum suspectos habere bonos,
Quam malis et sceleratis hominibus nimium credere.
EL. Dissolui ocius me: et quia nunc omnia exegi, quae erant
Exigenda mihi: neque quicquam restat, nisi summum ut vale


image: s085

Tibi dicam: proin optime Bathuel, tibi nunc et tuae
Uxori, atque adeo toti familiae gratias ago
Atque habeo summas, et immortales: tum quod herum meum
Vestra affinitate dignum iudicastis: tum insuper
Quod me erga et meos benigni, et hospitales admodum
Vos omnes fuistis. Pro quibus beneficiis gratias
Ut vobis Deus dignas rependat: toto animo precor.
Ba. Gratum est quod mihi precaris, mi Eleasare: et rogo
Ut voluntatem hanc nostram tenuem boni et aequi consulas;
Atque heris tuis salutem dicas nostrum nomine
Omnium. EL. faciam lubens, et ipsorum tibi vice
Gratiam habeo. Ba. sed quid dotis hero afferet tuo mea
Filia? nanque honeste fieri non potest, ut eam sine
Dote perpetiar transire in matrimonium. EL. Neque
Volo, nec postulo, nec censeo. BA. Sed non erit mihi
Probro, filiam sine dote nuptum collocare? EL. Non.
BA. Quamobrem? EL. quia dotem affert pulcherrimam. BA. At nondum est ei
Numerata. EL. Imo habet. BA. Quam nam? EL. Pudicitiam, Dei metum,
Et parentum amorem, et cognatum concordiam, optimas
Ac pulcherrimas dotes. Ba. Vin ergo tu istis dotibus
Esse contentus? EL. Planissime, modo propere adsiet,
Ut maturo herum reditu exhilarem: novumque gaudium
Inopinanti primus obiciam. Sed veniunt. Sosia
Adduce huc camelos, ut meum conscendam: postea
Feminis opem fer subsidiariam. RE. Pater optime


image: s086

Bathuel, quibus verbis abitura gratias tibi agam
Pro paternis in me atque innumeris beneficiis? Faxit is
A quo proficiscuntur, in vita mortalium, omnia
Commoda, ut diu vivas cum matre saluus, et integer,
Et sine noxa incolumis. BA. Bene vale, mea tu optima filia:
Bene vertat Deus, quod ages: sisque decem in milia millium:
Et semen tuum obsideat tuorum portas hostium.
RE. Vale mater mea. Plura non queo. MV. vale filia optima.
Heu nequeo, quin lacrimem. BA. Fer aequo animo. MV. ultimus dies
Hic profecto illuxit: quo meam aspicio Rebecculam.
RE. Ne fleas, mater: Nam quod Deus iubet id nunquam male
Succedit. Sed et tu, frater valeas, Laban carissime.
La. soror es nostra: vale soror optima. sis in milia millium,
Et semen tuum obsideat tuorum portas hostium.
RE. Ancillae et serui omnes bene valete, beneque vivite.
Bene quaeso inter vos dicatis, et mihi, absenti tamen
EL. Iamne imus? RE. Maxime, quia nihil restat morae.

ACTUS V. Scena III. Syrus, Labrax.

Octonarii.

QUomodo tu istuc dixisti, Labrax, Ismaelem nostro hero


image: s087

Minatum, nescio quid mali? LA. dictum ac factum puta, Syre.
SY. Etiam patri suo maledixisse? LA. admodum: ut qui plumbeum
Eum, ficulneum, betaceum, delirum dixerit.
SY. O hominem audacem, et improbum. Ut nusquam dissimilis est sui.
Sed aiebas etiam inter illos agitatum conuivium.
LA. Quid ni agitatum? cum tot fuerint vocati ad cenam illam hospites.
SY. Qui nam hospites? La. rogas? Parasitus quispiam, de illo grege
Praecipuus, SY. quinam? La dicam tibi in aurem.
SY. iste ne? La. Sic, ipsissimus.
SY. Est verisimile. Nam novi hominis ingenium: cibum is solet
E flamma petere: atque adeo summum hoc censet in vita bonum,
Aliena quadra vivere. Sed nulli praeterea? La. imo Chamus
Alium quoque secum adduxerat. SY. quemnam? La.
Babylonium hospitem
Gastroden. SY. Cedo, quid istud hominis est. La. Non nosti hominem Syre?
SY. Non sane. La. Ventriosus est homo, malis praeturgidis:
Aliquantum rufulus, crassus, dentes lupinos squalidus:
Truculentis oculis: homo pol nugacissimus. SY. Dignum hercule
Patella operculum. La. An non omnia bene inter se congruunt?


image: s088

SY. Apparet. nam vetus, uulgatumque est adagium, labra
Similes habere lactucas. La. ita est. SY. Sed humeri quomodo
Tui habent: La. Quomodo, nisi misere? nam pugnis me miserum Chamus
Pene occidit, vide ut labrum discidit. SY. Ego certe durius
Haud unquam vapulavi antehac. La. Neque ego, sed unum mihi Syre
Doluit praecipue. SY. Quid nam? La. Quod mihi non referire licuit.
SY. Quaeso hercle Labrax: si tibi potestas in istorum hominum gregem
Daretur: quid ageres cum illis? La. Exemplum ut essent omnibus,
Probe curarem. SY. Quomodo mi Labrax? La. Rus
hinc abstraherem eos:
Atque ibi stivae admoverem et vomeri: fumi atque pollinis
Coquendo pleni sint faxim, et molendo; tum etiam praeter haec
Meridie ipso facerem, ut stipulam colligant: tam denique
Excoctos redderem atque atros, quam carbo est. Atque utinam mihi
Hic aliquis ex illorum grege detur nunc obuiam: meam
In quem iram omnem evomam, dum haec aegritudo recens est. SY. st, tace.


image: s089

La. Quid est? Sy. Procedit huc venator quispiam, viden? La. ubi?
Sy. In angiportu illo: nescio quid solus secum murmurat.
Mihi videtur adhuc ebrius ex hesterno conuivi.
Nam membra ei titubant. Sy. Obseruemus hominem. quam rem gerat.

ACTUS. V. Scena. IIII. Chamus, Labrax, Syrus.

Senarii.

ATat, data hercule a Gastrode verba sunt
Mihi: nimis me heri bibisse sentio.
Vicit Gastrodes: vicit vinum, quod bibi.
At dum accubabam, cyathis Gastrode prior
Potiorque futurus esse videbar, nam minus
Certe senem credebam capere, quam virum
Valentem, industrium, indefessum, strenuum.
La. Audin quae loquitur carnifex? satin tibi
Videtur magnificus? Sy. Imo etiam maleficus,
Sed tace, et hanc rem gere. CH. Verum postquam homo me sibi
Parem esse vidit: protinus ingentem arripit
Cantharum: eumque madidum vino longe optimo,
Mihi praebibit, exhaurit; rursum opplet, dat mihi.
Hunc cantharum oportuit me binis haustibus
Vacuare! usque lacrimae dum profluerent mihi


image: s090

LA. Disciplinam vide venaticam. Sy. Ah tace.
CH. Ego, ne pro tanto beneficio ingratus seni
Homini videar, vicissim illi cantharum
Propino, respondet mihi fideliter.
Mox, propter commodam valetudinem heri
Mei, propinat insuper alterum mihi.
La. Qui istic novus mos est Syre? Sy. Nescis tu. Labrax?
La. Nescio me hercle. Sy. Sic solent nunc aulici.
Superis litare pro valetudine bona
suorum principum: haec vota illorum: hae preces.
Sed auscultemus exitum conuivii.
CH. Ubi etiam istum vacuavi cantharum: mihi
Adhuc videbar sobrius: at cum surgerem:
Ecce neque lingua, neque pes officium suum
Faciebat. Quare in lectulum me conferens
Dester tui in multam lucem. Sy. Exemplum vide.
Isti, dum sanitati principum student,
In morbos incidunt, podagram, cheragram, hydropem,
Dolorem colicum, et similes febres. La. Deus
Bone, an non satius fuerat esse sobrium?
Et sobrium posse inseruire principi,
Suumque munus administrare: quam pigro
Affixum lecto, nec sibi prodesse, nec alii?
CH. Hodie, cum primum e somnis expergiscerer,
Capitis tantam sensi gravedinem, ut mihi
In cerebrum migrasse cyclopas iuraverim,
Qui feriant illud alternatis ictibus.
La. Istos cyclopas citius experiere, quam


image: s091

Voles. CH. Sed neque dum omnem edormivi crapulam.
La. Quod reliquum vini est, nos discutiemus probe.
CH. Nam oculi profecto mihi adhuc prospiciunt [(transcriber); sic: prospiciuni] parum.
La. At ego nunc aperiam libi his pugnis, scelus.
CH. Itaque huc exii, ut amoveam spatiando reliquum.
Sed qui sunt, quos adversum me ire conspicor?
SY. Profecto, nisi me fallunt oculi, hic Chamus est,
Qui nos heri admodum indignis habuit modis.
Certe ipsus est. CH. perii oppido, video Syrum
Et Labracem obuios. LA. Quin irruo in ipsum, Syre?
SY. Mane hic, ego adibo. CH. Pol, nisi me fallit animus.
Haud multum a me aberit in gens infortunium.
Ita in angustum redigor: nisi aliquid videro.
Quid agam? Quid comminiscar? ineunda ratio est.
Quid si hinc aufugiam? non queo. quid si sic agam?
Tantusdem. at sic opinor. fieri non potest.
Euge; simulabo, quasi eos nunquam viderim.
SY. Hem opportune. te ipsum quaerito. CH. Quid est?
SY. Rogas, flagitium hominis, nequam, ac minimi preti.
Qui modo nusquam loci comparebas mihi:
Nunc cum repente compares, peris. CH. quid hoc?
Adolescens quid tibi mecum negotii:
Qui mihi maledicas, homini ignoto insciens?
SY. Quid ais? ignoto insciens? quasi non noveris?
CH. Non edepol ego te, quod sciam unquam antehac
Vidi, neque novi. SY. non me nosti furcifer?
CH. Si norim, non negem. SY. Chame vigila. CH. alium
Me censes, ac sum. SY. quem alium? non tu Ismaelis es
Parasitus? CH. qui istic homo? SY. qui? Praeceptor tuus,


image: s092

Qui te contumelias ferre innocentibus
Docuit. CH. quem tu Ismaelem, quas contumelias
Mihi praedicas? quem ego hominem sane nullius
Coloris novi. SY. Dii te eradicent scelus:
Quem haec dicere non pudet. CH. equidem vera memoro.
SY. Mentiris nebulo, qui tibi ignotum me ais.
Sed utut sit: tu si me non nosti, novi ego
Te. CH. at unde? Sy. rogas sceleste? qui me hodie modo
Et Labracem nostrum deverberaveris:
Et agricolas heri mei in venationibus
Pene ad necem tractaveris. CH. factum nego.
SY. At ego aio. Accede Labrax, nostin hunc verbero?
CH. Dii deaeque et te, et hunc male crucient. SY. Ehem
Numquid nobis etiam maledicis. Irrue
In ipsum. Labrax: et iam par pari refer.
La. Iamdudum gestiebam mihi dari obuiam
Hunc nequam, ut illatam ulciscerer iniuriam.
SY. Quin irruis ergo? quin feris? LA. Ita faciam.
Hem tibi bipedum nequissime vapula, hem tibi,
Hem sic datur, si quis insontes laeserit.
CH. Vis haec equidem est. SY. quin inuolas illi in oculos?
Rape, tunde, verbera, trahe, defige colaphis
In terram. CH. quae te mala crux agitat? quid tibi
Mecum commerci? LA. Si nihil commercii
Dudum fuisset: iam non misere vapules.
SY. Sed ecce commodum huc recipit Sagario [(transcriber); sic: Sangario] .
CH. Doleo me non habere lapidem, ut eo tibi
Cerebrum excutiam. SY. minaris? Heus Sagario [(transcriber); sic: Sangario] ades
Iuva hunc, constringite quadrupedem: discindite,


image: s093

CH. Elidam tibi oculos, ut sepiis coqui
Si me attingas sceleste. La. at ego te furcifer
Proripiam nunc pedibus, quasi occisam suem.
Sagario [(transcriber); sic: Sangario] quid cessas? Iuva me. CH. obsecro vos.
La. Nequiquam hercle obsecras. Sy. Labrax feri, feri.
La. Ferio. Sy. at multum: rapite sublimem. CH. Obsecro vos.
Sy. Facite inter terram atque caelum, ut medius siet.
CH. Heu, Hei mihi. La. quid clamitas. CH. Heu, hei mihi.
La. Frustra iam clamitas. Sagario [(transcriber); sic: Sangario] , rape, trahe.
CH. Vis haec quidem hercle est, et trahi, et tundi simul.
Sy. Iura te nociturum esse hac dere nemini:
Quod tu hodie verberatus es a nobis Chame,
Si saluum te mittimus hinc. CH. Iurabo ut lubet.
Praei verbis. Sy. Diana te testor mihi:
Si cui noceam illorum, a quibus merito hodie
Sum verberatus, tunc ego oculos meos
Amittam. Sic inquito Chame, et me tangito.
CH. Tunc ego oculos meos amittam, per Iovem.
La. Si fraudassis, dicito, uti te in sylua Pharan
Leones et lupi dilanient dentibus.
Tecum hoc habeto tamen ubi, iuraveris.
Sy. Nunc sinite, i, in malam rem. CH. ibi sum quidem. Sy. imo eris:
Si posthac te prehendero. CH. cavebo istuc satis
Ne huc redeam. Sy. Si sapis. Nam ita te ornatum probe
Hinc amittemus: ut te ipsum non noveris.
Sed herus egreditur, ite intro: ne forte nos
Hic otiosos astitisse sentiat.


image: s094

CH. Profecto pessimus hic mihi illuxit dies:
Cui, si liceat, oculos effodiam lubens.
Sed, erit, ubi hos nebulones ulciscar probe;
Neque enim sol omnium dierum hic occidit.
Nunc eo domum: ut hanc rem hero meo renuntiem.

ACTUS V. Scena. V. Isacus, Abrahamus.

SAtisne diu pater domi desedimus:
Eleasari exspectantes reditum? Ab. haud dum satis
Isace. IS. qui sic? Ab. nam alias nunc rediisset domum.
IS. Est hoc quidem verum: attamen absentiae
Huius morae perquam mihi molesta est. Ab. cur ita?
IS. Rogas? Profecto nunquam ille antehac abfuit
Domo diutius: atque adeo toto mihi
Anno nunc abfuisse videtur. AB. bono animo es.
Nam spero, hic eum saluum affuturum propediem.
IS. Optatius certe evenire hodie mihi
Nihil posset: quam illum videre sospitem.
Nimis hoc me discruciat: ne quid mali
Aut aduersi nunc perpessus sit in via
Eleasarus: neu frustra iter hoc susceperit.
Nam quia non rediit. proh Deum, quae cogito: et
Quibus sollicitor nunc rebus: ne aut ille alserit:
Aut uspiam ceciderit: aut aliquid perfregerit.


image: s095

AB. Ridiculus es: et frustra haec times. IS. qui [Orig: quî] dum pater?
AB. Quia neque hoc tibi, neque illud sollicitudinem
Afferre debet. Est in caelis arbiter:
Hominum qui facta, mores: pietatem et fidem,
Et omnium nomina in manu signata habet.
Huic te confidere: in hunc te respicere volo.
Huius opus est connubium: hic Adae suam
Evam e costa aedificatam adduxit pronubus.
Ab hoc petendum est felix matrimonium.
Nam ab eo solo, non aliunde id proficiscitur.
Sine hoc duce, qui negotii quid suscipit,
Is operam et sumptum perdit. Quia nihil
Ei acceptum est: quod humano proficiscitur
Consilio: neque vera fretum est fiducia.
Facilius, si, qui pius est, et fide bona
Praeditus, in solum respicit mitem Deum:
Quam qui simulator est, viam inveniet sibi.
IS. Ita est, pater ut dicis. sed interim tamen
Vitio ne mihi vertas velim: si idem mihi
Iam usu veniat, quod ceteris mortalibus.
Ut civius tu rei cupidinem meo
Animo iniecisti, eius desiderio pio
Tenear: praesertim coniugis optatissimae.
Nam homo sum, nec quicquam humani alienum a me puto.
AB. Novi istuc fili mi; neque ego te saxeum
Sed carneum genui. Verum hoc scito tamen
Modus omnibus in rebus remedium est optimum:
Nimia omnia nimium exhibent negotii:


image: s096

Nam tu, quod absentis desiderio pio
Iamdudum Eleasari teneris: id probo.
Sed te anxium nimis esse, et sollicitum: haud probo.
IS. Quid ergo faciendum pater? AB. in spe scilicet,
Patientiaque permanendum: et seriis
Apud Deum precibus instandum: ut is suo
Numine et iter serui, et totum negotium
Clementer dirigat. Quid enim nos a Deo
Unquam petivimus: cuius nos compotes
Non fecerit? IS. pater. AB. quid est? IS. num ergo mihi
Licet paulisper digredi. AB. quonam Isace?
IS. Rus concedam. AB. quamobrem? IS. precandi gratia.
Nam solus cum illic sum, remotis arbitris
Ardentius precari mihi videor. AB. bene est.
I, quo lubet. IS. bene vale tu interim pater.
Ego mox adero. AB. bene ambula fili mi Isace.
Ego interim, dum tu ruri hinc aberis, domi
Tantisper obsidebo, dum huc Eleasarus
Redeat. Nam quantum conicio, haud procul aberit.

ACTUS V. Scena VI. Isacus.

ILlinc hinc abiit: proh Deum, quantum in misera hac vita bonum
Adeptus est: qui sapientem a Deo sortitus est patrem.
Veluti hic meus est. Nam nunquam illum adeo: quin abeam ab eo doctior.


image: s097

Modo enim ad pietatem verba tam egregia fecit, tam commoda:
Ut commodius non potuerit, sed utut sit, hoc certe nimis
Longum est mihi tempus: dum te careo Eleasare. Nam horae terminus
Quem tibi praestitueras, dudum abiit. Nimis haec res animum meum
Sollicitat: metuoque mali ne quid eveniat tibi in via:
Quod nolim: aut aegritudo, aut remora in negotio intercesserit.
Quantoque abes diutius: tanto magis desidero:
Magisque cupio. Nam verissimum, uulgo quod dicier
Solet: spes, quae differtur, affligit animum: quamquam scio
Eleasarum, spectatae hominem prudentiae, et fidei, nihil
Facturum neglegenter: sed rem herilem, absente hero suo,
Tam sedulo tutaturum, quam si ipse assiet, aut rectius.
Proin Deum immortalem summis precibus oro, et obsecro:
Ut hoc iter illi fortunare velit. Nam humana industria
Nihil confit: ubi non est praesto divina moderatio.
Nam sola haec actionibus nostris, quasi quidam lucifer
Praelucet: sola haec praestituta a nobis dirigit: sine hac
Negotium qui suscipit, laterem lavat. Id quod mihi adeo
Multis meis experimentis demonstravit prudens pater.
Eamque ob causam huc solus in rus concessi, ut miti Deo
Vota faciam, et precibus totum illi commendem negotium.
Sed quos video procul advenire homines? nisi male conspicor,


image: s098

Camelis insident, et ducunt aliquot secum mulieres.
Mirum profecto, ni clemens, et propitius mihi Deus,
Nec opinanti obiciat improvisum aliquod gaudium.

ACTUS V. Scena VII. Eleasarus, Rebecca, Isacus.

CUm bene re gesta saluus conuertor domum:
Deo aeterno immortales habeo gratias:
Qui solus in patriam, ex peregrinis me locis
Reducem facit: tuque adeo herilis patria
Salue: quam nunc ego duobus mensibus
Postquam hinc in Mesopotamiam abii, video lubens.
Re. Quis nam hic vir est, Eleasare mi, quem conspicor
EL. Ubi? RE. Illic in agro, qui solus deambulat.
IS. Est ne hic seruus, de quo modo agebam, Eleasarus?
El. Est ne hic herus meus Isacus? Re. quem hunc nominas?
IS. Is est profecto. El. eum esse autumo. Re. quis hic vir est?
El. Papae, videon ego Isacum, an non? RE quem vides?
EL. Herum meum. Nam hic est Isacus, huc qui obuiam
Venit. RE. sine desiliam ex camelo, et flammeo
Faciem obnubam. El. here salue. IS. salue mi Eleasare,
Sed quis comitatus hic? EL. apporto nuntium
Cuius maxime te fieri participem cupis.
IS. Quod nuntium? satis ne sunt salua omnia?
EL. Imo omnia. Laus omnipotenti Deo; qui iter
Secundavit clementi numine, IS. gaudeo.
EL. Atque hanc tibi virginem honestissimam omnium,
Quae in terris vivunt, Bathuelis filiam,
Neptem Nachor, Rebeccam, gentilem tuam,
Uxorem destinat: tibi desponsam a patre: [(printer); sic: verse omitted]


image: s099

Et tota familia: ut aetatem tecum exigat,
Et pulchra prole te laetum faciat patrem.
IS. Quid ais? te adducere Bathuelis filiam?
EL. Etiam. IS. Rebeccam? EL. maxime. IS. neptem Nachor?
EL. Planissime. IS. desponsam mihi? EL. Dixi tibi.
IS. Tibi ne ego credam? non ludis me? EL. Cur ego
Ludam? cur tu non credas? an fidem meam
Unquam expertus es, ulla in re lubricam aut malam?
IS. Atque haud eo duco, quod diffidam tibi,
Eleasare, cuius in me expertus sum fidem:
Sed quod vix fieri hoc posse arbitratus fui,
Quod tu opera perfecisti mihi tua probe.
El. Imo hoc Dei perfectum opera, num ambigis adhuc?
IS. Nihil: sed ago Deo omnipotenti gratias:
Qui me voti mei clementer compotem
Fecit: teque reducem mihi et seni patri,
Cum tanta laetitia, et tanta spe reddidit.
Deinde et Bathueli, et omni familiae,
Quae affinitatem nostram tibi non abnuit:
Tum vero praesertim tibi, castissima
Virgo Rebecca: tuo quae matrimonio
Dignum me censuisti, gratias ago:
Teque accipio lubens, te complector anime
Mi, mea voluptas, mea spes in vita unica:
Diadema vitae meae: oculus meus unicus,
Meum solacium, quod Sarae funeri,
Et luctui opponam meo. Quin detegis
Vultum? nam te pudicam esse, minime ambigo,
Re. Faciam, quod me iubes, here mi Isace: nam tua


image: s100

Sum: tua volo esse: tibi semper morigera ero
In rebus omnibus: tibi do me: domine mi;
Tibi me committo: tuae me mando fidei.
IS. O fortunatum me! ut tua verba audio lubens?
Ut te, Rebecca mea, nunc conspicio lubens?
Ut prae laetitia lacrimae praesiliunt mihi.
EL. Quali tu seruo tua commendasti bona?
IS. Bono et fideli, et fido, et cum magna fide:
Qui tantam offers aduentu laetitiam tuo:
Tot commodas res affers: tot adimis mihi
Curas, quae exercuerunt me aliquot mensibus.
EL. Ego quam fideli animo in te fuerim here,
Ex ipsa, te malo intus resciscere. IS. scio:
Amoque et laudo, et vehementer te praedico.
Nam te esse erga me fido ingenio, comperi:
Tibique exopto, ut reliquam vitam transigas
Nobiscum felix, et fortunatus diu.
Nunc ite intro: nam dudum vos expectat senex.
EL. Eamus: quando bene cessit negotium
Nam non est exspectandum, dum exeant: intus (Scazon)
Res transigetur: intus desponsabitur.
Quod reliquum est, id vobis exponet Cario.
CARIO, Spectatores: Poeta noster hic novus
Daturum vobis se promittit propediem
Novam, facetam, et haud illepidem fabulam:
Cuius vos argumenti, nil simile uspiam
Videritis: verum ea lege id facturum ait,
Si vos et huic novae sponsae hymnum in nuptiis,
Et huic etiam plausum detis Comoediae.

Finis Comoediae.


image: s101

DAVID CHYTRAEUS AD IACOB: MONAVIUM.

Nicodemi Frischlini Priscianum vapulantem, magna cum voluptate legi, nec deponere ex manibus potui prius, quam absoluissem. Non dubito eiusdem poetae Susannam, Rebeccam, et Hildegardin tibi visas esse, quibus veteris Latinae orationis puritatem, elegantiam, facilitatem, et leporem Terentianum, atque Plautinum in theatra Germaniae reduxisse, ac specimen ingenii, et industriae aliis poetis non imitabile, in comoediis illis edidisse videtur etc. 17 Martii. Anno etc. 80.

NOBILI ET CLARISSIMO VIRO, D. IOANNI FIchardo I. V. Doctori celeberrimo, et Comiti Palation: inclitae Rei publicae Francofordianae aduocato etc. Philippus Lonicerus

DOctorum virorum scripta, Vir clarissime, mirari, non iudicare soleo. Attamen ne tuae Amplitudinis petitioni minus oboedisse videar, quod de Frischliniana Rebecca meum sit iudicium paucissimis verbis declarabo. Quod ad inuentionem attinet, Comoediam agnosco elegantissimam, quam qui carpere velit: eum ipso Moino virulentiorem iudicavero. In Abrahami consultationibus et narrationibus exprimitur quaedam gravitas, qualis est in Simonis Terentiani


image: s102

narrationibus. Cum Isaaco, quando pater colloquitur, videtur etiam accedere poeta ad Sophoclis elegantiam piarum sententiarum gravitate refertam. In seruorum iocis Plauti quidem Venerem imitari videtur Poeta, magna cum dexteritate, non tamen ea felicitate, qua in ceteris, dum circa graviorem materiam Terentii, et Sophoclis insistit vestigiis. Pridie Cal. Apr. Anno etc. 75.

M. BALTHASARI BIDEMBACHII ECCLEsiae Stutgardianae Praepositi: EPIGRAMMA.

SErvator queritur, suisque multum
Auditoribus exprobrat superbis,
Nos vobis cecinisse luctuosa
Scitis: vos renuisse lacrimari:
Scitis nos cecinisse laetiora
Saltatum potuisse nec movere.
Hoc et moribus his queri licebit:
Sic caelo nihil est novi sub isto.
Thesbites rigidus sumus: Ioannes
Austerus sumus aure delicatis:
Lugubre occinimus, modum sonantes
Dirum: nec lacrimas ciemus ullas.
Tu Frischline canis modos amicos,
Et laetum modularis arte carmen:
Tu misces, pia, casta, sancta, dulci:
Misces utile, suave, cum decoro.
Saltetur, peragatur, exprimatur


image: s103

Ergo, fabula digna iudicatur.
Segnes sic nisi provocabis altum
Ut saltent, lapides oportet esse.
Ficti haec fabula nil refert, sed acta
Sancta a patribus piis maritis
Matronisque piis, avisque CHRISTI.
Obsceni nihil hic, nihil prophani:
Semen femineum hic, caput colubri
Calcans, virginis illa sancta proles.
Iusti conspicitur sides Abrami,
Isacique fides, fides Rebeccae.
Virtus conspicitur proci virique,
Castae virginis et decus locatae.
Distortum ingenium, soluta vita
Damnatur truculenti et Ismaelis.
Ergo ut proficias via salutis:
Mores ut simul approbes pudicos:
Ut vites vitium: bonum sequaris:
Sanctam, grex studiose ama Rebeccam:
Productam tibi comico a Poeta.
Nunquam te mihi crede paenitebit.
Doctrinae invenies satis: benignum
Pro donis variis DEUM ut celebres.
Certe si taceant mei poetae
Credo, vel lapides brevi loquentur.


image: s104

HIERONYMI WOLFFII, GYMNASII AUGUstani Rectoris, hexastichon.

[Gap: Greek text]

IOANNES POSTIUS, MEDICINAE D. Poeta L.

TEmpore quod geminas uno Frischline Rebeccas
Enixus es congratulor
Ingenio, domuique tuae: sic pergito natis
Fies brevi ditissimus.
Quos tamen ingenio producis divite fetus.
Vivaciores ceteris:
Exsistent, nomenque tuum laudesque per omnes
Orbis sonabunt cardines.

PAULUS MELISSUS SCHEDIUS POETA L. Com. Palat. etc.

BInas esse tibi ferunt Rebeccas:
Alteram genuit tuum cerebrum,


image: s105

Alteram peperit fidelis uxor.
Ambae te vocitant suum parentem.
Uno tempore das utrique vitam
Nicodeme, sed imparem, minusque
Aequa conditione distributam.
Ut diserinimis interesse multum
Puto: quam genuit vigor cerebri
Expers mortis erit: sed haud vacabit
Morte, quam peperit marita natam
Disparsi pater, aut vocari iniquus
Nolis in geminas tuas Rebeccas:
Immortalibus alteram aut deabus
Fac parem, aut similem suae sorori:
Qui cum perpetuos vigescat annos:
Aut si non pote, Nicodeme, saltem
Vita protrahe eatenus morando,
Ut pertaesa moraeque temporisque:
Mors velox diuturniore vita
Sinat sponte sua frui Rebeccam:
Quam tibi peperit modesta coniux.
Tanto (inquam) diuturniore, quanto
Est vivacior illa filiarum,
Vigor quam genuit tui cerebri.

NICOLAUS REUSNERUS, I. V. D. et POET. L.

COmica quae scenae vidit spectacula nuper:
Principibus placuit lusa Rebecca meis:


image: s106

Atque viris placuit doctis, totique coronae:
Maximus a populo plausus ubique datus.
IOANNES LAUTERBACHIUS, POETA NObilis et Coronatus
CUm Frischline mihi Comoedia lecta Rebeccae:
Cum Susanna, movens tincta lepore iocos.
Desunt verba, quibus, Frischline diserte Poeta.
Laetitiae dicam gaudia vera meae.
Gratus erat puri sermone Terentius oris,
Ob lepidos Plautus gratus et ipse iocos.
Dramata sed postquam tua, mi Frischline relegi,
Quae mihi docta tuo nomine Musa dedit.
Sorduit en puri sermone Terentius oris:
Sorduit in lepidis Plautus et ipse iocis.
Purus es ore, iocis lepidus, pietate verendus:
Qua caruere duo dramata, solus habes.
CHRISTIANUS EGENOLPHUS FRANCOfurtensis. P. L.
E Capite orta Iovis fertur, Frischline, Minervas
Nuper et e capite est orta Rebecca tuo,
Tyndarin enixa est Leda, ex love semen adepta:
Tyndarin et peperit semine Leda tuo.
Tyndarin haec aequat facie, sed acumine mentis
Pallada: nunc gemino es Iuppiter ipse modo.
Alterius mater, pater alteriusque Rebeccae:
Quarum utraque est operae nata labore tuae.


image: s107

Quivit in hac aliquid mater, nil quivit in illa
Naturaeque illic, hic erat artis opus.

PETRUS PAGANUS. P.L. VIR EQUESTRIS, PROFESSOR Marpurgensis in quodam propemptico.

QUos inter rubra pingendum censeo cera
Frischlinum, qui Phoebaeas ita surgit in artes
Impiger et felix condendi carminis autor.
Ut sit Germano longe notissimus orbi:
Quique novas avide, sed cum discrimine cautus
Ambit amicitias, veteres ita tractat amicos:
Ut nec eum veterum nec paenituisse novorum
Pactorum temere possit, quibus adde modestas
Ingenii dotes, mores sine felle, sine omni
Compositos fuco: facilesque adeuntibus aedes,
Quas utinam liceat Pagano visere vati:
Et coram uultum Frischlini atque ora tueri,
Certe illi multis potior res ista triumphis
Accideret: sed dura moram quia numina nectunt:
Tu Becker vatis Pagani nomine, vatem
Frischlinum, totamque scholam proceresque saluta:
Forsan erunt aliqui, quos haec audire iuvabit,
Et quorum poteris tibi conciliare favorem.


image: s108

EIUSDEM EPISTOLA AD EUNDEM.

QUos mihi misisti scriptos ex tempore versus,
Elapsis aliquot mensibus aura tulit.
Nam Zephyris gaudens illos signarat Aprilis:
At mihi cernendos Iulia stella dedit.
Nil tamen est serum: quod amico corde profectum
Fratribus acceptum quae libet hora facit.
Hoc unum doleo, quod me nil tale merentem
Laudibus innumeris officiisque gravas.
Nam quid cum magno mihi sit commune Marone:
Cumque tua vates o Venusine lyra:
Quis mihi suppeditet Nasonis amabile carmen?
Quis mihi delicias culte Tibulle tuas?
Has igitur laudes, ut non agnoscere possum,
Sic erras nimio raptus amore mei.
Attamen integritas tua me sic afficit, ut stem,
Iudicioque cadam, sponte lubensque tuo.
Et nisi nos nimiis disiungeret interuallis:
Saepius Aonio sors inimica gregi:
Pirithoo semper quasi Theseus alter adessem:
Nec sine te mihi lux ulla quieta foret:
Aut saltem spatio distans breviore locorum
Funderet alternos, casta Thalia iocos.
At nunc, aut raro possim tibi scribere versus:
Aut tibi qui portet mox abiturus, abest.
Haec igitur de me spes sit tibi firma fidesque,
Quod sim, sive loquar, sive silebo, tuus.


image: s109

Edere, si castae tentabis vincla Rebeccae:
Exornata tuo quae mihi Marte placent,
Adiciam carmen, quod iam cum mittere tempus
Non sinat, accipies, dulcis amice, brevi.
Interea repetit vestros pia sponsa penates
In medio rursus digna salire foro.
Aut uulgata typis totum volitare per orbem,
Exemplum sponsis suave futura piis.
Est eadem nobis etiam cantata Rebecca
Principe Guilelmo ius subeunte tori.
Quam quoque materno conscriptam idiomate, coram
Principibus lusit Martis in arce chorus.
Hanc tibi misissem, sed Catta voce loquentem:
Ausoniae dominas gentis adire pudet.
Nomine Germani uulgatam forte videbis
Fratris: is heredem namque laboris aget.
Interea leas cum casta coniuge felix:
Defendatque tuam caelica dextra domum.
Et tecum valeat venerandus Snepfius heros,
Quem Christi sequitur sponsa pudica ducem.
Lunaeburgenses, fidei quoque credita vestrae
Turba, Deum iuvenes Pieridasque colant:
Ut fructus aliquando domum cum foenore portent,
Denique totius floreat ordo scholae.
Hoc petit ex animo, Pagana Camena [(transcriber); sic: Camoena] , suoque
Frischlino defert omnia iura, vale.


image: s110

IOANNES WAGERUS, NICODEMO Frischlino suo salutem.

VIcem tuam, vir eruditione praestantissime, pro mea in te obseruantia, non possum non dolere: tantoque magis, quod iniquorum iniuria, ne dicam avaritia, labes sanctissimis tuis laboribus aspergitur. Egimus Rebeccam tuam theatro publico, quod ultro nobis est constructum in foro frumentario, tantumque abest, ut loco simus moti, ut plausum a frequenti hominum corona reportaverimus. Sed ea ipsa actio tanto maiori nobis sudore constitit: quod exemplaria, omnino duo, nobis fuerunt. Alterum eorum, voluntatis erga me tuae pignus esse voluisti: alterum Argentina multoties nequiquam efflagitatum, Heidelberga tandem, opera D. Sebastiani Schuldtheys, Scholarchae accepimus. Crede mihi, si centum habuissem exemplaria, una hora evolassent omnia. Nunc etiam ne tibi defuisse videamur, triginta, quae apud nos extrudere cupis, ad me recipiam,


image: s111

et cum primum allata fuerint, tibi satisfaciam, Interim hoc tibi solatii affero, REbeccam tuam, superatis hibernis nivibus [(transcriber); sic: inuibus] , hoc amoenissimo vere, amatores inventuram plurimos: atque ut ad comoedias animum adicias, te summopere rogo. Quotquot composueris, eodem filo, (id est ut ego interpretor) ut inter distractos religionis diversitate animos ferri possint: eas ego in theatrum producam. Vale vir clarissime. Hagenoa 27 Martii. Anno 1577.

FINIS.