20 August 2003 Ruediger Niehl
text fragments joined; TEI header added and rough markup added. Typed text - structural tagging complete - semantic tagging incomplete - no spell check
2 June 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell check performed

HELVETIO-GERMANI, COMOEDIA NOVA, NEQUE ILLEPIDA ET LECTU, ACTUQUE IUcunda, atque utilis. AUCTORE Nicodemo Frischlino. HELMSTADII, Excudebat Iacobus Lucius Anno M.D. LXXXIX


image: s002

MAGNIFICO, VEREQUE NOBILI VIRO, AC DOMINO D. [Abbr.: Domino] IACOBO CURTIO. S. Caes. [Abbr.: Sacrae Caesareae] Maiestati a secretissimis consiliis, suo Domino et amico incomparabili s.p.d. [Abbr.: salutem plurimam dicit] Nicodemus Frischlinus.

Transiit octavus nostri octogesimus aevi
Annus, et in cursum meta peracta redit,
Fatalem hunc cecinit nobis deceptus haruspex:
Stifelii in numero forte secutus iter.
Nam neque mota ruit a culmine machina mundi:
Nec monstris aestas prodigiosa fuit.
Omnia adhuc caelo video constare sereno:
Nullibi saeva novis horruit aura minis.
Nam quod Sarmatiae res non successit in oris:
Contigit id fato solius omne Dei.
Ille etiam poterit, speremus dummodo fidi;
Rursus in optatam lapsa referre viam.


image: s003

Ne tamen arguerit mendacem verior aetas,
Astronomum, haec anni mira prioris habe.
Iulius e putri Caesar tellure resurgit:
Et rex Teuto suis Ariovistus adest.
Hinc Germanae aciem struxere, Italaeque cohortes:
Inque novo cursu saecla Platonis eunt.
O utinam belli potuisses esse iocosi
Spectator, dum res haec fuit acta mihi.
Comica maiori sonuerunt atria plausu,
Quam cum scaenae actor Roscius ille fuit.
Mittimus interea nostro spectata theatro,
Mentibus atque oculis inspicienda tuis.
Tu facies aequi, tu paulum seria pones:
Tu mecum socco ludicra cinctus ages.
Aspera non semper contristant tempora caelum:
Lucida discussis nubibus aura redit.
Cur tu continuis animum, mentemque fatiges
Curis, et streperi garrulitate fori?
Quem numquam laxas, intensus rumpitur arcus [(printer); sic: arvis] ;
Et celer assiduo carcere languet equus.
Haec quoque ne pariat fesso tibi taedia, Curti
Non oculis adeo littera digna tuis:
Curtior esse mihi iamdudum est iussa: monente
Nominis hoc ipsum condicione tui:


image: s004

Aut pro Caesareae natura, et Principis aulae:
Vestes aula breves, et breve carmen amat:
Aut potius culpa ingenii: cui facta supellex
Curtior, et multo, quam fuit ante, minor.
Saepe quidem virtus adversis cognita rebus,
Sed mea me ferme succubuisse facit.
Vive, vale, nostri non immemor, inclute Curti:
Qui maius curto nomine, pectus habes.

Hodie duo bella gestum in hoc proscenium
Venimus: utrumque sine caede, sine sanguine.
Id quod principio vos scire statim voluimus:
Ne quem haec inusitata species deterreat.
Nam hi centuriones, hae cohortes, hi duces,
Nullum vobis periculum denuntiant.
Neque solum, ut aequo magnoque adsitis animo,
Hortantur, sed ut erga se pariter benevolo.
Si enim vos taciti aderitis cum silentio:
Ut, quid prius dicturi sint, quam dimicent,
Noscatis: pollicentur ipsi etiam suam
Tranquillitatem. Sin tumultuabitur


image: s005

E vobis quispiam; turbas illi dabunt.
Qui primi haec bella gesserunt rem seriam
Egere. Nam ubi hominum octoginta milia
Cecidere in una pugna occisi a Caesare, [(transcriber); sic: ]
Utrumne vos ludum fuisse creditis?
Poeta noster primus rem tam seriam,
In ludum vertit scenicum, novo modo.
Nam fictas in theatrum personas, nisi
Duas, aut forte tres, non produximus;
Easque non de ingenio confinxit suo,
Poeta noster, sed e Plutarcho mutuatus est.
Nunc si quis est, qui aut histriones vituperet;
Aut apparatum meliorem desideret;
Aut locum agendi capaciorem postulet;
Aut aliud quid culpet: is apud se ita cogitet:
Olim fuisse Lucullos, et Roscios,
Olim fuisse Praetores et Caesares:
Hodie, neque Roscii sunt ulli, qui sciant
Artificium; neque Luculli, qui scenicis
Abundent chlamydibus: neque urbani obviam
Praetores, qui ludos faciant theatricos:
Neque Caesares, ullum qui Amphitheatrum excitent.
Torpent nunc ingenia pigrae adulescentiae:
Nec in ullius honestae rei laboribus
Vigilatur; languor, et languore turpior,
Malarum rerum animos occupat industria.
Nunc studia obscena saltandi viros tenent


image: s006

Effeminatos; et capillum frangere;
Et immundissimis se excolere munditiis,
Nostrûm Adolescentium, virtutis specimen est,
Nobis alius propositus est finis; alius
Scopus: ut Iuventus in scholis se exerceat;
Et memoriam augeat; seque istis initiis
Ad res maiores praeparet; et facundiam
Imprimis Romanae hauriat eloquentiae.
In hac quidem castrensis est, verumtamen
Pura oratio: verbis expressa Caesaris:
Sine phaleris, sine calamistris omnibus.
Nam bella qui haec scripsit, scripsit eodem impetu,
Quo gessit. Quod reliquum est: quaeso benignas date
Aures, et vulgus non nihil compescite.
Nam quia Latino sermone istaec peragimus,
Occlamant imperiti linguae; obganniunt
Mulieres; obstrepunt ancillae, servuli,
Opifices, Lanii, fartores, ferrarii;
Sibique Germana lingua postulant dari
Comoediam. Hoc quia non fit, nobis praeferunt
Cybisteteres, lanistas, funambulos,
Petauristas: quibus gaudet plebecula.
Sed haec incommoda, vestra intelligentia
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
Nos interea nostrum tutabimur locum.


image: s007

Qui cladem Helveticam, qui Ariovisti fugam,
Qui caedem spectabunt utriusque exercitus:
Ita ordinasse fata, cogitent Deum:
Ut cum res summa ad fastigia mortalium
Evexerit: magno nos concutiat metu:
Ac fragilitatis humanae admoneat suos;
Cuius aliàs nimia in prosperis oblivio est.
Nam in omnibus rebus, fati perpetua lex,
Ut ad summum perducta, rursus ad infimum
Velocius relabantur, quàm ascenderant.
Aequis animis quicumque nobis praesto erit,
Huic aequa ut fortuna sit, optamus maxime.
Tantum est, poeta quod iussit praefarier.


page 1, image: s008

ACTUS I.

Scena I.

Labienus, Liscus. [Note: Octonarii Iambici.] labi: Vos, qui dispositis hîc estis in praesidiis, legionarii,
Castella, muro et fossa communita, sicut iusseram,
Servate: quo facilius, si transire me invito Helvetii
Conentur, prohiberi possint. Tu Lisce, quid hîc Helvetiis
Eorumque legatis responsi sit datum, numquid tenes?
lisc: LI. Teneo. Nam nulli, aiebat, se posse dare iter per provinciam
Populi Romani iniussu.
labi: LA. scilicet.
lisc: LI. et si vim facere velint,
Prohibiturum.
labi: LA. nec sane immerito, per Iovem. Nam memoria
Tenemus, Lisce, Lucium Longinum Cassium Consulem
Occisum, exercitumque eius ab Helvetiis pulsum, et sub iugum


page 2, image: s009

Missum.
lisc: LI. haud erras.
labi: LA. Et multorum ante cladibus expertum sat est,
Quam sit periculosum, tantam multitudinem hostium
In Galliam recipere. Itaque hoc concedendum ipsis neutiquam
Putamus, Lisce, ut huc iter habeant. Neque enim Helvetios,
Homines inimico animo, facultate data per provinciam
Itineris faciendi, temperaturos sibi a maleficio
Existimamus Lisce.
lisc: LI. hoc illud est, in omni re tua
Salubre, te omnis exempli documenta in illustri loco
Posita intueri: unde tibi postea, quod tutè imitere, capias,
Et foedum inceptu, foedumque exitu vites Labiene.
labi: LA. Ita est,
Lisce, ut dicis, me hercule. Nam hac spe deiecti Helvetii
Dies nunc aliquot iunctis navibus, et ratibus compluribus
Factis, vadisque Rhodani, qua minima altitudo fluminis
Erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu, si qua improbi


page 3, image: s010

Perrumpere possent, conati, novi huius operis commoda
Munitione, et nostrorum concursu, ac telis militum
Depulsi, isto conatu destiterunt.
lisc: LI. scio factum. Ac proin
Quia hac non successit, alia aggrediuntur via.
labi: LA. quanam via?
lisc: LI. Quae ipsis relinquitur per Sequanos: qua Sequanis tamen
Invitis ire cum non possint, ob summas angustias
Misere Legatos ad Dumnorigem.
labi: LA. qua spe? cedo.
lisc: LI. ut ipso deprecatore transitum impetrent a Sequanis.
Nam apud hos Dumnorix gratia et largitione plurimum
Potest: et amicus est Helvetiis.
labi: LA. istene?
lisc: LI. videlicet.
labi: LA. Divitiaci frater?
lisc: LI. utique.
labi: LA. Aeduus.
lisc: LI. ipsus. Nam ex civitate ea
Orgetorigis sibi filiam coniunxit matrimonio:
Et cupiditate regni adductus, rebus hîc novis studet:
Habetque civitates suo sibi obstrictas beneficio


page 4, image: s011

Quam plurimas.
labi: LA. quomodo, mi Lisce, istanc rem consecutus est?
Aut unde haec illi affinitas? cedo.
lisc: LI. rem omnem a principio audies,
Eo pacto et hominis astuti technas, et consilium viri cognosces.
labi: LA. Ausculto, quid hoc rei sit.
lisc: LI. Apud Helvetios
Vir nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix: socer
Huius.
labi: LA. quid iste fecit?
lisc: LI. Is Marco Messala et Lucio
Pisone Consulibus, regni cupiditate insanissima
Adductus, coniurationem nobilitatis fecit.
labi: LA. hem.
lisc: LI. Et civitati Helvetiorum persuasit, uti de suis
Exirent finibus, cum copiis suis omnibus, Tite.
labi: LA. Quamobrem Lisce?
lisc: LI. Perfacile esse, cum ipsi virtute omnibus
Praestarent, imperio totius Galliae potirier.
Idque hoc facilius eis persuasit Orgetorix; quod undique
Circum loci natura contineantur tuti Helvetii;
Ex una parte flumine Rheno altissimo, ac latissimo:
Agrum qui Helvetium a Germanis dividit.
labi: LA. sic dictitant.


page 5, image: s012

lisc: LI. Ex altera autem parte, monte Iura altissimo;
Qui est inter Sequanos Helvetiosque: tertia, lacu
Lemanno et flumine Rhodano, qui hanc provinciam ab Helvetiis
Dividit.
labi: LA. ita est.
lisc: LI. Atque his rebus fit, ut et minus late fere
Vagentur, et minus facilè bellum finitimis inferant.
labi: LA. Fortasse.
lisc: LI. eaque de causa homines bellandi cupidi, et feri,
Magno dolore afficiebantur. Nam pro multitudine
Hominum, et pro gloria belli, atque fortitudinis suae
Angustos se fines habere arbitrabantur.
labi: LA. quomodo?
lisc: LI. Qui in longitudinem ducenta quadraginta passuum
Milia, in latitudinem centum atque octoginta patent.
labi: LA. Intelligo sane.
lisc: LI. His adducti rebus tunc Helvetii,
Atque etiam auctoritate Orgetorigis permoti, ilicet
Ea quae ad profectionem pertinebant, undique comparant,
Iumentorum et carrorum numerum sibi coemunt, quam maximum:


page 6, image: s013

Tum sementes faciunt, quam maximas: frumenti ut copia
In itinere suppetat: cum proximis quoque civitatibus
Amicitiam et pacem confirmant: Ad eas res biennium
Satis esse duxerunt: Profectionem in annum tertium
Lege obfirmant.
labi: LA. quid deinde sit?
lisc: LI. ausculta, audies.
labi: LA. ita facio.
lisc: LI. Legationem ad civitates Orgetorix suscipit:
Is Castico, homini Sequano, Catamanteledis filio
(Cuius pater regnum obtinuit multos annos antea
In Sequanis: et a senatu ac populo Romano fuit
Amicus et socius salutatus) huic Castico, inquam, eo
In itinere persuadet, uti regnum in civitate sua occupet;
Quod pater ante habuerat. Dumnorigi item, fratri Divitiaci,
Qui Principatum in civitate nostra obtinet: ac maxime
Plebi est acceptus; persuadet, ut idem conetur.
labi: LA. hem. LI. mane.


page 7, image: s014

labi: LA. Hominem perpol audacem.
lisc: LI. Perfacile esse factu illis probat,
Conata perficere: propterea quod ipse in civitate sua
Imperium obtenturus sit: non esse dubium, quin Galliae
Totius plurimum possint Helvetii: se copiis
Suis, suoque exercitu regna eis conciliaturum ait.
labi: LA. Proh Deum, quae haec confidentia est?
lisc: LI. hac spe adducti inter se fidem
Dant, et ius iurandum: et regno occupato per tres hos populos
Firmissimos atque potentissimos, totius Galliae
Sese potiri posse sperant.
labi: LA. Naviter oportet malum
Et impudentem esse, verecundiae si quis sines semel
Transiverit.
lisc: LI. verum est. sed sine me pervenire quo volo.
Ea res ut est Helvetiis enuntiata, moribus
Suis Orgetorigem causam dicere cogunt ex vinculis.
labi: LA. Quamobrem, Lisce, istuc? LI. Damnatum oportet poenam sequi.
labi: LA. Quam poenam? LI ut igne cremaretur.
labi: LA. ehem.
lisc: LI. constituta post die


page 8, image: s015

Causae dictionis, Orgetorix ad iudicium omnem familiam
Ad hominum milia decem undique coegit: et secum simul
Omnes obaeratos, omnes clientes, quorum habebat maximum
Numerum, eodem conduxit: per eos se eripuit periculo:
Ne causam diceret.
labi: LA. et recte, mea quidem sententia.
Nam seitum est, fugere litem, quam non possis persequi.
lisc: LI. Cum civitas ob eam rem concitata, ius exequi
Suum conaretur, multitudinemque hominum passim ex agris
Magistratus cogeret, Orgetorix mortuus est.
labi: LA. quid audio?
lisc: LI. Nec abest suspicio, ut arbitrantur ipsi Helvetii, quin sibi
Mortem consciverit.
labi: LA. quid autem Helvetii? LI. Nihilominus
Id quod constituerant, facere conantur.
labi: LA. quidnam? LI. ut finibus
Suis exeant. Nam ubi ad eam rem paratos se esse iam probe,
Satque instructos, arbitrati sunt, vicos ad quadringentos, reliqua item


page 9, image: s016

Privata aedificia incendunt.
labi: LA. Papae, quaenam haec amentia?
LI. Frumentum item omne, praeterquam quod secum portaturi erant,
Comburunt.
labi: LA. quamobrem? LI. ut sublata spe reditionis domum,
Paratiores essent ad belli subeunda pericula.
LA. Stultorum hic mos est, amissis certis, incerta persequi.
LI. Cibaria molita trium mensium, quemque efferre e domo
Iubent: Tulingis, uti finitimis, persuadent, eodem uti
Usi consilio, exustis oppidis vicisque, una cum iis
Proficiscantur: Boiosque qui trans Rhenum incoluerant,
Et in agrum Noricum transierant, et locum oppugnaverant,
Receptos ad se, socios adsciscunt sibi. Erant iis itinera,
Quibus exire domo possent, omnino duo: per Sequanos
Unum, difficile et angustum, inter Iuram montem atque Rhodanum
Flumen, qua vix ducuntur singuli carri: atque huic desuper


page 10, image: s017

Mons longe altissimus imminet, ut facile perpauci a transitu
Prohibere possint. Alterum vero multo expeditius,
Et facilius est hac, per provinciam vestram: unde nos modo
Operis huius munitione, et telis hostem repulimus.
Itaque per alterum illud, quod ducit per Sequanos, viam
Affectant: Nam Dumnorix iste, de quo dicere coeperam,
Rem suscipit, et manibus pedibusque obnixe hoc agit, ut Sequani
Per sines suos patiantur ire Helvetios. Nunc obsides
Etiam inter se dedere: Sequani ne itinere prohibeant
helvetios: Helvetii, ut sine maleficio transeant.
Sed et hoc renuntiatum est mihi, Helvetiis esse in animo,
Per Sequanorum et Aeduorum agrum iter in fines Santonum
Facere: qui non longe a Tolosatibus absunt: quae civitas
Est in provincia. Id si fiat, intelligis, cum maximo
Provinciae periculo futurum, ut homines Barbaros
Et bellicosos, inimicos populo Romano, habeas locis


page 11, image: s018

Patentibus, atque frumentariis finitimos.
labi: LA. me hercule.
Quare quod in nobis est, hanc munitionem sedulo
Adversus hostium impetus, custodiamus Lisce; dum
Se huc celeriter recipiat Caesar, cum novis legionibus.
Nam magnis itineribus contendit in Italiam: duasque ibi
Legiones conscribit: et alias tres, quae circa Aquileiam hiemant,
Huc ex hibernis adducit. LI. Bene est: ego hinc ibo, et rei
Prospiciam frumentariae; dum ille redeat.
labi: LA. bene ambula.

ACTUS I. Scena II.

Labienus. Considius. [Note: Senarii Iambici.] labi: HOminum fidem, quam multum refert, quomodo
Rem quamlibet geras. Nam paululum modo
Hic cessassemus, isti iam Rhodanum vado


page 12, image: s019

Transissent, aut vi superassent Allobroges.
Tum vero Numenius et Verodoctius
Ut lepide lepidum commenti sunt dolum.
Nam ut semel in Galliam nostram facere impetum
Helvetiis decretum, veniunt ad Caesarem,
Rogant, eius voluntate ut sibi liceat
Facere iter per provinciam: sibi in animo
Esse, sine iniuria omni, sine maleficio
Ullo transire. astute.
cons: CON. summe Iupiter,
Quae haec celeritas Caesaris, intra diem septimum
Ab Ocelo venire ultra Vocontios,
Cum tot tantisque copiis.
labi: LA. quid hoc rei est:
Videon huc Publium Considium accedere:
Quo Caesar exploratore utitur? ipsus est.
cons: CON. Nunc huc me praemisit, ad exploranda hostium
Consilia, et Labieno ut mandati quippiam
Adferrem, sed videon hominem obvium?
Ipse est: Labiene salue.
labi: LA. salve Considi.
Sed, numquid fers novi de Caesare?
cons: CON. scilicet.
labi: LA. utrumne ille ex Italia rediit, an secus?
cons: CON. Imo, qua ipsi per Alpes proximum erat iter,
In ulteriorem hanc Galliam, (Dimeter)


page 13, image: s020

Cum quinque legionibus huc venit: ac nisi
Centrones, et Garocelli, et Caturiges, locis
Praeoccupatis superioribus Alpium,
Itinere tentassent prohibere exercitum,
Dudum adfuisset Caesar in Vocontiis.
Nam praeliis aliquot repulsis hostibus
Ab Ocelo, quod citerioris oppidum
Provinciae extremum est, in agrum Vocontium
Ulterioris provinciae, die septimo
Pervenit, inde huc in fines Allobrogum,
Ab Allobrogibus in Sebusianos novum
Exercitum deduxit.
labi: LA. Et quid nunc agit?
cons: CON. Postquam de transitu hostium per Sequanos,
Et de Aeduorum calamitate certior
Est factus, non exspectandum sibi ratus est,
Dum sociorum absumptis fortunis omnibus,
In Santones pervenirent Helvetii.
labi: LA. Sic recte. Istud antiquum obtinet Caesar, moras
Tollere, nihil differre.
cons: CON. Flumen est Arar,
Quod Aeduorum Sequanorumque influit
Per fines, in Rhodanum, incredibili lenitate:
Ita, ut oculis non possit iudicarier
In utram partem fluat.
labi: LA. quorsum tu ista memoras?
cons: CON. Helvetii hoc flumen ratibus ac lintribus


page 14, image: s021

Transire conantur.
labi: LA. Papae, quid audio?
cons: CON. Quin immo tres iam copiarum, mi Tite,
Per flumen traduxere partes.
labi: LA. Proh Deum.
cons: CON. Nunc citra flumen Ararim reliqua est quarta pars.
Hanc Caesar, priusquam flumen Ararim transeat,
Quasi de improviso iam constituit aggredi.
Nunc te exhortatur, uti cum omni equitatu tuo,
Mora omni sublata, se praecedas, et ad
Ripam Araris expectes; quo se e vestigio
Ait secuturum cum copiis.
labi: LA. bene est.
cons: CON. Ego praemissus sum, cum his exploratoribus,
Ut obseruem hostes.
labi: LA. factum Considi puta.

ACTUS I. Scena III.

Thrasymachus. Lydus. thra: UBi sunt manipulares mei, Lyde.
lydu: LY. Intus tecum potitant
In castris.
thra: TH. Cur non hinc eunt in proelium?
lydu: LY. expectant ducem:
Quando tu illis pugnae daturus sis signum, per psaltriam
Aut sambucistriam. Sed an tu non ibis cum ceteris [(printer); sic: celeris]
Centurionibus, et Imperatore ipso, contra Helvetios?


page 15, image: s022

thra: TH. Iam non vacat.
lydu: LY. quid obstat?
thra: TH. tibine ego rationem reddere
Cogor mastigia?
lydu: LY. at neque tui manipularii milites
Ibunt?
thra: TH. eant; tu, si vis, illos instrue.
lydu: LY. non sum Thrasymachus
Sed Lydus: non Centurio, sed lixa. Ego novi officium meum.
thra: TH. Novi et ego meum, neque te opus est, Lyde, monitore servulo.
lydu: LY. Quaeso hercule, Thrasymache, cur tu Caesarem sic deseris?
Cur Aeduos? cur fratres populi Romani? nescis ne tu
Homo bucculente, et ventriose, quod hostes Helvetii
Per fines Sequanorum, copias traduxerunt suas:
Et in Aeduorum fines pervenerunt: quorum etiam hic agros
Populati sunt.
thra: TH. quid tum postea?
lydu: LY. quid? Adevi, cum sua ab iis
Non possent defendere, legatos miserunt ad Caesarem,
Rogatum auxilium: Ita omni tempore, de nobis ese meritos,
Ut in conspectu exercitus nostri, agri devastarier,
Et liberi eorum hinc in servitutem abduci, et oppida
Expugnari non debuerint.
thra: TH. Quid tum postea.
lydu: LY. vah quid rogas?


page 16, image: s023

Etiam Ambarri, consanguinei illorum, per legatos suos
Certiorem fecere Caesarem, se populatis agris
Non facile ab oppidis vim prohibere hostium.
thra: TH. quid amplius?
lydu: LY. Item Allobroges, qui vicos et possessiones suas habent
Trans Rhodanum, sese omnes ad Caesarem receperunt fuga,
Et demonstrarunt, sibi praeter agri ibi solum, nihil esse reliqui.
thra: TH. Cur non fuere cautiores Aedui? cur dormiunt?
lydu: LY. Imo cur vos dormitis Centuriones Legionarii,
Absente Caesare? cur non mature restitistis hostibus?
thra: TH. Ego Caesarem non sum secutus in hoc bellum, ut laboribus
Me defatigem militaribus, aut forte meum sanguinem
Profundam, fortiter pugnandon in acie contra obvios
Helvetios.
lydu: LY. cur igitur?
thra: TH. deliciarum, et quaestus gratia,
Nos Nobiles hac expeditione Gallica utimur.
lydu: LY. Itane?
thra: TH. sic certe.
lydu: LY. at ego credideram vos venisse in Galliam


page 17, image: s024

Cum Caesare, tum populi Romani veteres ultum iniurias,
Illatas ei ab Helvetiis, tum Galliae provincias
Defensum ab incursu tot hostium; pugnando fortiter
Pro gloria Latini nominis?
thra: TH. vah erras Lyde, si
Isthoc [Reg: Istoc] credis: Ego paenitere tanti non emam.
lydu: LY. sapis.
At Romae, cum Caesar epulum daret, ibi tu primus aderas
Illi in convivio: Et cum in ludos Circenses profunderet
Sumptus inutiles; aut exhiberet tibi spectacula;
Aut nocturnas choreas institueret inter Virgines:
Semper tu ibi, primas ut haberes, operam ubique dabas.
thra: TH. quippe ni?
Nam tutius est, ire in Veneris thorum quam in Martis chorum:
Satius multo, accumbere scorto, quam scuto. Utrum intelligis?
lydu: LY. At cum vino incaluisses, Thrasymache, quantas tu minas
Ibi spirabas? quot hostium legiones uno spiritu
Difflaturum, aiebas? Ubi nunc illae sunt cristae, Thrasymache,


page 18, image: s025

Quas inter cyathos erigebas, extra Martis aleam?
thra: TH. Ubi sunt perdices, quas tibi assandas iamdudum ipse dederam?
lydu: LY. Hominum fidem, quae res est? hoccine est officium militis;
Cum ceteri ad pugnam exeunt sese tutum a periculo,
In castra locare, et curare interim cuticulam?
thra: TH. Et quae res [(printer); sic: re] est? quae perfidia coqui, dum lucidus calet focus,
Non affigere perdices verubus, non assando vertere?
lydu: LY. Dii te eradicent, gloriose Thraso, qui nihil aliud crepas,
Nec somnias aliud, praeter popinarum cuppedia.
Nam hinc est popa, ille venter tuus: hinc iste aqualiculus tibi est;
Hinc istae surae, quae crassas queant gestare compedes.
thra: TH. Pruritne tibi tergum, qui sic habeas me despicatui?
lydu: LY. Non sane.
thra: TH. at tu Lyde, nisi a talibus abstineas, cito comedes
Pugnos.
lydu: LY. Non esurio.
thra: TH. quin ergo abis intro, et focum instruis;
Ut cum rediero luculenta flamma luceat.
lydu: LY. isthaec res nihil
Te sollicitum teneat. Nam quod meum est, recte curavero.


page 19, image: s026

Sed quo te dicam ego ire?
thra: TH. quo libitum [(transcriber); sic: lubitum] est mihi. Apage verbero.

ACTUS I. Scena IV.

THRASYMACHUS. [Note: Senarii Iambici.] thra: PRiusquam hinc abeam, pauca libet ad vos mihi
De meo, et aliorum studio, commentarier.
Nam dissimili ingenio omnes a puero sumus:
Neque quisquam cum alterius consentit moribus.
Atque hoc perinde est, ut quisque a primordio
Vitae educatur maxime. Nam studia qui
Abire dixit in mores, haud falsus est
Animi. Ego quidem, quam primum coepi farier,
Magistro datus sum; qui artes, et literas
Doceret: harum tres etiamnum memoriter
Teneo: et quia sunt amabiles, adhuc A, M, O.
Verum ad quiduis eram aptior, quam ad literas:
Itaque nullis poteram verberibus ad libros
Retrahi ab iis, quae tum mihi voluptati erant.
Habebam multos mannulos iunctos puer:
Habebam maiores atque minores canes:
Habebam Luscinias, merulas, coturnices:


page 20, image: s027

Quibus cum lusitabam totos tunc dies:
Et acres incitabam morsus passerum.
Namque hae deliciae tunc erant quadrimulo.
Postquam egressus fui annum aetatis septimum,
Nucibus nondum relictis, ad alia studia
Animum applicui, crescente mecum malitia.
Nam qui mores corrigere debuisset meos,
Is non emendabat suos. Non pauci enim
Suam in perdendis ingeniis pueritiae
Ostendere volunt, nescio quam, industriam:
Et in hac re demonstrare, quam sint callidi
Hi plaerumque animum aegrotum ad partem applicant
Deteriorem. Quare tum praecipue mihi
In votis, scire quantum lucri senio
Afferat in tesseris, quantum damni canes:
Qua taxilli arte mittendi in turriculam.
Tum studium erat mihi, ut apte luderem trocho:
Ne quis [(printer); sic: Neque] alius puerorum in tota urbe afforet,
Qui melius posset circumagere turbinem.
Nihil vero erat in illa aetate impubere,
Quod arrideret mihi magis, quam cum meis
Aequalibus, aut pugnis decertare, aut manus
Conserere, aut in capillos involare: tum
Si quis natu me obiurgaret, vir grandior,
Eum aut ciconiata pinsebam manu,


page 21, image: s028

Aut asininis eludebam pone auribus,
Aut exserta lingua subsannabam eminus.
Postquam vero praetextam deposui, et Lari
Bullam ex voto suspendi: Ibi tum grandiusculum
Athenas me misit [(printer); sic: mirit] pater, hinc in Graeciam,
Ubi maiorem ingenii fructum capesserem.
Addebat etiam vitae regulas mihi:
Ut studiis obsequerer meorum aequalium,
His me una dederem, adversarer nemini,
Numquam aliis me praeponerem. Nam istud pater
Apprime, aiebat, in vita fore utile:
Unde facilius invenirem amicos mihi pares,
Et absque invidia, laudem. Nolo, inquit, mihi
Unus sis [(printer); sic: sit] de istis palliatis Graeculis:
Capite operto, qui obambulant: qui cum libris
Suffarcinati incedunt: qui cum sportulis
Constant: qui sermones inter se conferunt:
Qui labiis porrectis singula verba trutinant:
Quique insalutatos in vicis transeunt,
Luridi homines, et verporum simillimi.
Sed neque de Cintiis, aut de Trebatiis
Esse velim, neque de rabulis unum fori
Nostri, qui iura torquent, ut pecunias
Extorqueant. Imprimis abstine in schola
A plebeiis istis, et adolescentulis
Gregariis, qui victus gratia student,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut sacros


page 22, image: s029

Versare libros, et divina oracula:
Aut ad Philosophos; aut ad Aesculapios.
Semperque memineris, qui sese furfuri
Admiscent, eos a suibus devorarier.
Nam nobili ortu cum sis natus, Thrasymache,
Ne quid, quod te, aut genere indignum siet tuo
Facias, huc omnis adhibenda est tibi cautio.
Mater item praecepta addebat percommoda:
Furare nihil, mi gnate, nil clepe, aut rape.
Quicquid palam venale est, si argentum est, eme:
Dum ne per fundum septum facias semitam:
Dum te abstineas nupta, vidua, virgine:
Alioqui ama, quicquid erit libitum [(transcriber); sic: lubitum] animo tuo.
Cum id mihi placebat: tum uno ore omnes hoc idem
Suadebant gentiles mei, in ista Academia:
Erat ibi praecipuum mihi studium lyrae;
Ut noctu obambularem cum clamoribus,
Somnosque civium cum strepitu abrumperem:
Aut ebrius ut adstarem ante fores Chrysidis:
Vim facerem ianuae: tumultus ederem:
Aut picta circum veherer per vicos traha.
Aut obvios vigiles gladio invaderem
Caedesque miscerem: aut alias turbas darem.
Nam quibus in Gymnasiis Magistri aut potitant,
Aut una lusitant, aut quoties eis lubet,
Toties docent: quid nostrum deceat ordinem,


page 23, image: s030

Oculis videmus ultro perspicacibus.
Itaque Athenis tantum profeci in literis,
Quantum videtis in hac pictum hasta militis.
Non commoratus in schola ad menses duos,
Cum veni in familiaritatem Graeculi
Cuiusdam obstipi, pallentis, luridi,
Ei tunc uxor erat mollicula, iuvencula:
Ipse autem Acherontius [(printer); sic: Achetontius] , stipes, silicernium;
Solitus in vacuo se cubare lectulo.
Huic ergo factus discipulus oboediens,
Mensaeque convictor plane domesticus;
Caepi Xanthippam observare diligentius
Quid faceret, quam Cratippum: Quid verbis opus?
In ea domo est seductum balneolum retro;
Nihil addam amplius: Cetera sat nota sunt.
Mater postquam hoc rescivit rumore populi,
Domum revocat; et verbis increpat blandissimis;
Qui monitis non paruerim, neque septis agris
Abstinuerim: sicuti abeunti iniunxerat.
Ego culpam deprecatus: inter pedissaequas,
Quae ibi aderant, forte unam video adolescentulam,
Forma et vultu adeo generoso, ut nihil supra.
Rogo, ut pro uxore habere eam liceat mihi.
Egone hanc ut [(printer); sic: vel] tecum patiar nuptam unum diem,
Quae sit pedisequa, et indotata: neque sata
De genere nobili? quid nate cogitas?


page 24, image: s031

Ego pol dabo tibi puellam lepidam, nobilem,
Cum dote summa uxorem; quam tu facile ames.
Quamnam, cedo mater? filiam, inquit, Lentuli.
Ego contra: Rufamne illam virginem,
Sparso ore, adunco naso, obstipam, caesiam?
Non possum mater. Ita tum discedo propere,
Ut qui nolim ducere. Diebus posteris
Instat [(printer); sic: verse misplaced] fere quotidie: si postulo, inquit,
Quod aequum est, cur non vel tandem impetro
Cum gratia? hoc saepius ogganniens mihi,
Persuasit denique: Virgo deducta est domum,
Non invito patre: celebratae nuptiae:
Accubitum; propter dormitum. Sed antequam
Unus abiisset mensis, cepit me satietas.
Nam harum formarum facile aliquem pertaedeat.
Ibi mox ad ingenium reversus, pristina
Caepi recolere studia, sectari improbos,
Et notos combibones: cum his quotidie
Pergraecari, helluari, scurrari, aleam
Tractare, talis lusitare: denique
Virtuti nuntium remittere. Nam semel
Qui scurra, numquam bonus ille paterfamilias.
Ad extremum, rebus consumptis omnibus,
Dote abligurrita, domo divendita [(printer); sic: divendicata]
,
Exhaustis per convivia facultatibus,
Restabat aliud nihil obaerato mihi,


page 25, image: s032

Quam ut aliquo militatum profugerem domo.
Nunc Caesarem secutus sum huc in Galliam,
Magis, ut ne sim domi meae, cum coniuge,
Quam ut hic sim. Nam nihil tam est inimicum mihi
Quam si alieno sit more vivendum mihi,
Neque enim pro gloria Romani nominis
Huc arma gestum veni: probrum et dedecus
Inferre matronis castis, labem integris,
Infamiam bonis; hae sunt artes mihi.
Amici, an inimici sint, perinde ad rem interest.
Ubi praeliandum forte in acie est cum hostibus
Ego me intra castra contineo apud Bacchides:
Ubi labore aliorum parta est victoria;
Primus in alienas hostis incurro domos;
Primus sum, qui praedam cum sociis divido.
Nunc provisam, quid mercatores Gallici
Huc afferant novi: mihi quod arrideat.

ACTUS II.

Scena I.

CAESAR. [Note: Senarii Iambici.] caes: MUltum interesse arbitror, utrum ex animo omnia,
Ut fert natura, facias, an de industria.


page 26, image: s033

Vix certior factus ab exploratoribus
Tres copiarum partes per flumen Ararim
Transduxisse hostes; quartam vero citra aquas
Esse reliquam: De tertia mox vigilia
Profectus e castris, cum tribus legionibus,
Ad eam partem perveni, quae nondum Ararim
Transiverat. Eos impeditos undique.
Et inopinantes aggressus, magnam ex iis
Partem concidi: reliqui se turpi fugae
Mandarunt omnes; atque in silvas proximas
Sese abdiderunt. Is pagus Tigurinus est:
Unus, qui cum domo exisset patrum
Nostrorum memoria; Romanum Consulem,
Longinum Cassium, nefarie interfecerat:
Eiusque exercitum sub iugum miserat.
Ita sive casu, sive consilio Deum;
Quae civitatis pars Helvetiae, meo
Populo olim insignem calamitatem intulerat, haec
Princeps mihi poenas soluit. Qua in re quidem
Non publicas solum sed etiam iniurias
Privatas ultus sum; quod hi soceri mei
Pisonis avum, legatum, eodem praelio,
Quo Cassium interfecerint. Nunc copias
Reliquas Helvetiorum, ut possim consequi,
Pontem curavi in Arari faciendum ocius:
Atque ita traduxi exercitum. Sed quid rei
Hoc esse dicam? aut quid sibi Legati hi volunt?


page 27, image: s034

Mirum ni iterum verba datum adeant; huc sedero [(transcriber); sic: sedere] .

ACTUS II. Scena II.

Divico. Caesar. [Note: Senarii Trochaici.] divi: AD te imus Caesar.
caes: CAE. quae res est? quid vultis Helvetii?
divi: DI. Si pacem iam populus Romanus faciat cum Helvetiis,
In eam partem ituri sunt, atque ibi futuri, ubi tu eos
Constitueris Caesar, et esse volueris: Sin persequi
Bello perseverabis Caesar, reminiscere pristinae
Virtutis Helvetiorum, et veteris simul incommodi
Populi Romani.
caes: CAE. video, quo tendat haec oratio.
divi: DI. Quid subito ac improviso unum pagum adortus es: cum ii
Qui flumen transiverant, suis auxilium ferre non
Possent, ne ob eam rem, aut virtuti tuae magnopere tribue,
Aut nos despice: Ita enim omnes nos Helvetii; qui nunc sumus,
A patribus maioribusque nostris didicimus, magis


page 28, image: s035

Ut virtute, quam dolo contendamus. Proin, mi homo,
Noli fors committere, ut isthic [Reg: istic] locus, ubi consistimus,
Ex tua calamitate, et internecione exercitus,
Nomen capiat, aut memoriam prodat.
caes: CAE. Eo minus mihi
Additur dubitationis, o Helvetii; quod haec,
Quae commemorastis, memoria teneo: atque hoc gravius fero,
Quo minus merito populi Romani evenisse haec scio.
Nam si iniurie alicuius sibi fuisset conscius,
Non difficile ei cavere fuisset: sed eo tum fuit
Deceptus populus, quod neque commissum a se animadverteret,
Cur timeret: nec sine causa aliquid sibi ab Helvetiis
Metuendum putaret. Quod si veteris contumeliae
Oblivisci vellem, num etiam memoriam recentium
Possim iniuriarum deponere: quod me invito huc iter
Per provinciam, per vim temptastis: Item quod Aeduos,
Quod socios, quod Allobroges vexastis? Nam quod perfidi


page 29, image: s036

Vestra tam insolenter gloriamini victoria:
Quodque tam diu istas vos tulisse impune iniurias
Admiramini, eodem pertinet. Consueverunt enim
Dii immortales, quo gravius homines e praecoce
Commutatione rerum doleant, quos pro flagitio
Ulcisci volunt, secundiores his plerunque res,
Et diuturniorem impunitatem aeque concedere.
Quae cum ita sint, tamen, si dentur a vobis mihi obsides,
Ut, quae pollicemini, facturos vos intelligam:
Et si etiam Aeduis, de iniuriis, quas ipsis et sociis
Intulistis; item si Allobrogibus satisfaciatis: age
Pacem, quam petitis, vobiscum facturus sum, Helvetii:
divi: DI. Nos Helvetii a maioribus nostris, ita hic sumus
Instituti, ut obsides accipere ab aliis, non dare
Consueverimus. Eius rei populus Romanus restis est.
Abeo.
caes: CAE. I, quo lubet. Tu Procili, Divitiacum mihi,
Et Liscum, Aeduorum principes, cum reliquis convoca:


page 30, image: s037

Tu Labiene, quas in partes hostis iter faciat, vide.

ACTUS II. Scena III.

Caesar. Diviciacus. Liscus. [Note: Septenarii Trochaici.] caes: [transcriber: AEduos] quotidie frumentum flagito: publice
Quod nobis sunt polliciti. Nam
propter frigora, non modo
Frumenta in agris nondum sunt matura, sed ne quidem
Populi sat magna copia suppetit. Diem ex die
Ducunt Aedui: Conferri, comportari, adesse iam
Dicunt.
divi: DI. Proh Deum, quid narras Lisce? LI.
Ita est Diviciace, ut modo
Dixi: qui cupidius agmen novissimum insecuti hostium
Alieno hi loco cum Helvetiorum congressi equitatu, proelium
Commisere. Ideo quingenti equites Helvetii, quatuor
Milia Romanorum propulere. Nunc Caesar suos


page 31, image: s038

Continet hic a praelio, satisque habet in praesentiae
Posse hostem a rapinis prohibere, et populationib.
caes: CAE. Convocate huc iusseram qui sunt in castris principes:
Atque Eccos.
divi: DI. Tribunali insidet, adeamus Lisce.
lisc: LI. I, sequor.
divi: DI. Non decet; tu enim huius anni summus Vergobretus es.
lisc: LI. Caesar adsumus uti iusseras.
caes: CAE. Dies instat Duces
Aedui: quo frumentum oportet militi metirier.
Quid igitur rei est, quod, cum neque emi, neque ex agris
Sumi possit uspiam: tam necessario ego tempore,
Tam propinquis hostibus, a vobis nihil quicquam impetro:
Praesertim cum magna ex parte, vestris precibus, Aedui,
Adductus bellum susceperim?
lisc: LI. Quid respondebimus?
Aut quam causam Diviciace huic afferemus?
divi: DI. nescio.
caes: CAE. Quid tacetis? aut quid inter vos mussatis, Aedui?
lisc: LI. Culpa nos penes, non est, Caesar.
caes: CAE. penes quem igitur? cedo.


page 32, image: s039

An non tu magistratus loci huius: qui vitae et necis
In tuos habes potestatem?
lisc: LI. Non inficias eo.
Sed sunt hic nonnulli Caesar, quorum auctoritas apud
Plebem plurimum valet: qui privatim, quod novimus
Plus possunt, quam nos magistratus:
caes: CAE. Et quinam illi? cedo.
lisc: LI. Homines improbi, qui seditiosis vocibus improbe,
Multitudinem deterrent, ne frumentum conferant:
Quod praestare dicant, si iam principatum Galliae
Obtinere non possint, Gallorum, quam Italorum pati
Imperia; neque debeant dubitare, quin si Helvetios
Romani superaverint, una cum reliqua Gallia
Aeduis libertatem sint erepturi, CAE quinam homines:
Qui hoc dicunt? Li. idem, a quibus nostra consilia omnia
Quaecumque geruntur in castris, enuntiantur hostibus:
Hi coerceri a me non possunt. Quare etiam, qui tibi


page 33, image: s040

Rem necessariam cogor denuntiare, intelligo,
Quanto id faciam cum periculo: Et ob eam causam: quamdiu
Potui, tacui.
caes: CAE. Quinam hi persidi nebulones sunt, cedo?
Quid taces? quin dicis aperte, quicquid est.
lisc: LI. Si commode
Possum, et sat tuto, remotis arbitris.
caes: CAE. Discedite,
Vos reliqui e conventu; tu solus remane. Nam scibo ego,
Qui tandem isti sint totius proditores Galliae.
Age tu, numquid designasti oratione publica
Fratrem huius Divitiaci, Dumnorigem?
lisc: LI. videlicet.
Nam is homo summa audacia et, magnaque apud plebem valet,
Propter liberalitatem, gratia: novarum item
Rerum est percupidus. Nam complures annos portoria,
Et reliqua Aeduorum vectigalia, omnia possidet,
Exili redempta pretio; propterea quod illo aliquam
Rem licente, contra nemo audeat liceri.
caes: CAE. intelligo.
lisc: LI. His rebus suam rem familiarem auxit: magnasque [(printer); sic: manasque] rerum


page 34, image: s041

Sibi facultates ad largiendum comparavit; ac
Magnum item numerum equitatus suo sumptu plerunque alit,
Ac circum se habet: neque solum iam domi, sed apud locos
Finitimos, reliquasque civitates, largiter potest.
Atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus,
Homini nobilissimo, et potentissimo ibi, coniugem
Dedit: ipse uxorem venustam habet, ex Helvetiis.
caes: CAE. probe.
lisc: LI. Ex matre sororem, et suas propinquas nuptum in Galliae
Alias civitates collocavit: favet Helvetiis,
Et cupit, propter eam affinitatem. Odit etiam suo
Nomine Caesarem, et Romanos: quod vestro adventu, ipsius
Imminuta sit potentia: et Divitiacus, minor
Frater in antiquum locum nunc restitutus gratiae,
Atque honoris. Si quid Romanis accidat eiusmodi,
Summam in spem regni obtinendi per Helvetios venit:
Imperio populi Romani, non modo de regno, sed et
De illa, quam iam habet, desperat gratia.
caes: CAE. proh Deum
Quae haec est coniuratio? Nam quid iam aut cuinam creduim?


page 35, image: s042

LI. Quin imo, quod praelium equestre, paucis ante diebus est
Factum adversum, initium a Dumnorige factum eius fugae,
Atque eius equitibus; quorum fuga reliqui perterriti
Fuerant.
caes: CAE. Sat habeo. Nam ad has suspiciones, certissimae
Res accedunt: quod per fines Sequanorum Helvetios
Traduxit; quod obsides inter eos dandos invicem
Curavit: quod isthaec omnia, non modo iniussu meo,
Atque civitatis, sed nobis etiam inscientibus
Fecit, causae satis esse arbitror, quare aut ipse in virum
Perfidum animadvertam, aut civitatem ipsam animadvertere
Iubeam. Divitiacum huc aliquis, ac dudum mihi adnocet.
Nam huius summum in populum Romanum studium habeo cognitum.
Egregiam fidem, summam iustitiam, temperantiam;
Cuius animum, ne supplicio fratris offendam, mihi
Cautio est. LI. Eccum Caesar: adest Diviciacus. CAE; Quae mihi
Te praesente, Diviciace, dicta sint de fratre tuo
Dumnorige, nosti?
divi: DI. Novi.
caes: CAE. At iam quoque separatim


page 36, image: s043

Quisque de illo apud me dixit: ut causae arbitrer fatis
Esse, quare in eum animadverti debeat. Ac proin peto,
Atque oro, Diviciace, ut sine animi offensione tui,
Vel tu ipse de eo, causa cognita, statuas; vel [transcriber: Aeduos],
Et Liscum Vergobretum, statuere iubeas.
divi: DI. Obsecro
Te, mi Caesar, ne gravius quid statuas, in fratrem meum
Scio vera esse, quae sunt dicta: neque quisquam plus ex eo
Quam ego, doloris capit. LI. Ita est Caesar.
divi: DI. Nam cum ipse plurimum
Domi, et in reliqua Gallia possit, ego minimum possiem,
Propter adolescentiam, ipse per se sic succrevit. Quibus
Opibus ac neruis non solum ad imminuendam gratiam,
Sed paene ad meam perniciem abutitur. Verumtamen
Ego fraterno amore, et vulgi existimatione
Commoveor. Nam si quid ei, Caesar, a te gravius accidat,


page 37, image: s044

Cum ego apud te locum hunc amicitiae teneam, iam nemo non
Mea voluntate factum putabit. Qua ex re fiet, ut
Galliae totius animi a me avertantur.
caes: CAE. dexteram tuam
Mihi cedo: et finem orandi fac, Diviciace. Tanti apud
Me tua gratia est, ut et Rei publicae hanc iniuriam,
Et meum dolorem tuae voluntati, et precibus lubens,
Condonem. Quod in te est, fratrem commone: ut reliquum dehinc
In tempus suspiciones omnes vitet. Tu Lisce sedulos
Dumnorigi custodes pone, ut quae agat, quibus cum homo
Colloquatur, scire possim. LI. sedulo curabitur.

ACTUS II. Scena IV.

Thrasymachus. Tusnelda. [Note: Octonarii Iambici.] thra: PRocede huc lepidum mercimonium.
tusn: Tu: Quid me vis? impera
Stratege.
thra: TH. qua te conditione mihi conduxerim, id tenes?


page 38, image: s045

tusn: TU. Teneo. ut annum perpetuum hunc seruiam tibi.
thra: TH. videlicet.
Neque quemquam interea admittas alium prorsus, quam me, ad te, virum.
tusn: TU. Quin, si velis, domi, serui si qui sunt, castrabo viros.
thra: TH. Servos neque habeo, neque habiturus sum, unum te praeter, alios.
Tu mihi calo, tu lixa, tu scutigerulus, tu pedisequus.
tusn: TU. Imo scutigerula et pedisequa.
thra: TH. Tu theca atque armarium.
tusn: TU. Sic certe. Nam merito esse me dicis armarium tibi:
Quae tot in unam vaginam saepius machaeras condidi.
thra: TH. Nihil te terreat praepinguis hic meus aqualiculus.
tusn: TU. Ne mus quidem, quamvis pusillus, sub foeni meta perit.
thra: TH. Meo de studio studia erunt tibi omnia.
tusn: TU. per porcam meam.
thra: TH. Mihi adhaerebis Tusnelda: quod ego iussero, quod volnero:
Facies: quod contra noluero, quod vetuero, de industria
Fugies: neque conari id facere audebis.
tusn: TU. Quod voluero faciam,


page 39, image: s046

Quod noluero, fugiam. Semper ductabis me solus tibi:
Si semper solus, quae poscam, dabis: dum des, quod postulo.
Atque adeo iam nunc miles, si mihi dantur, quae pollicitus es,
Et de quibus mecum egisti, numerata sestertia in manu.
Hanc tibi ego noctem honoris causa, gratis dono dabo.
thra: TH. Ne sis sollicita: sed responde mihi prius, quod te rogo.
tusn: TU. Quid rogitas?
thra: TH. Etiamne aedes compilare nosti, et scrinia?
tusn: TU. Vae nomini si quis neglegenter obseravit ianuam.
thra: TH. Etiamne gallinaria?
tusn: TU. Quasi quidam volucrum Ornithias.
thra: TH. Sed prensa quid facis?
tusn: TU. pernego et obduro, peiero denique
Tum si cui quid debeo, rem tergo soluo, qui placeo Thrasymache?
thra: TH. Ita me machaera, chlamys, scutum, loricae, crista, cassida,
Bene adiuvent, ut ego te non amem plus, quam matrem meam.
tusn: TU. Ita me servassit speculum, calamistrum, matellae, pectines,


page 40, image: s047

Umbella, ralla; ut ego te non amen plus, quam patrem meum.
thra: TH. Cuias es?
tusn: TU. Sueva sum domo.
thra: TH. Dii vestram fidem
Credo ego Sueviam unam toti sufficere Germaniae
Meretricum copiam. Quaeso edepol, qua occasione ad hoc
Bellum venisti?
tusn: TU. Audire si lubet, dicam.
thra: TH. lubet edepol.
tusn: TU. Erat mihi paupercula mater, lana ac tela victum parans.
thra: TH. Quorsum istas ambages?
tusn: TU. Tace: audies. viduata cum viro
Esset, decennem me puellam, Cauponi ancillam dedit,
Huic ego liberaliter seruivi in coquina.
thra: TH. Scilicet,
Etiam in cella plumaria.
tusn: TU. Non sed eam curabat alius
Quidam Cellarius: quem Dii perdant.
thra: TH. Cur isti male
Dicis?
tusn: TU. quia bene ut illi dicam, non promeritus est.
Nam hic nobis malorum causa et caput est omnium.
thra: TH. qui dum? cedo.
tusn: TU. Quotidie veniebant in Cauponam turmatim hospites:


page 41, image: s048

Sed mea hera tum credebat omnem rem mihi culinariam,
Et herus omnem cellam cellario.
thra: TH. Lupis oves puto.
tusn: TU. Ego famem sedebam cellario proma: Sitim mihi
Cellarius. Multa hic memorare possem, pro merito meo:
Ubi herum mihi fidentem fraudarim? ubi infidelis fuerim herae:
Ubi parietes perfoderim; ubi manus admolita loculis:
Ubi heris damno, dividiae, dedecori, probro saepe fuerim.
thra: TH. Et ubi quid creditum fuerat tibi, datum pernegaveris.
tusn: TU. Quin immo: ubi conceptis verbis peieraverim sciens, volens.
thra: TH. Et ubi cellario fueris, quam cauponi fidelior.
TU. Ecastor; nam quicquid consumpseramus in cubiculo
Clam somnolento caupone, veternosa hera, nos servulae:
Id omne referre servus poterat in rationes hospitum.
Neque enim caupo cuique hospiti subducebat ratiunculam.


page 42, image: s049

thra: TH. Ego morem hunc didici cauponarium, non sine magno malo.
tusn: TU. Quadam nocte ebriae persuasit mihi; quod amanti solet amans.
Nam si quid inde conceptum foret, quod consuetudinem
Hanc proderet, culpam aiebat remoturum esse in hospites.
Astute.
thra: TH. Imo sat callide, puto.
tusn: TU. Quid verbis opus est?
E virgine meretricem fecit, auri montes pollicens.
Mox ubi praegnantem vidit, aufugit: vertit solum,
Ego abortum pasta, militem qui forte in cauponam meam
Diverterat, huc comitata sum, officii causa.
thra: TH. quem militem?
tusn: TU. Tigurinum centurionem, qui periit in hesterno praelio.
thra: TH. Sat habeo: eamus intro.
tusn: TU. At ego cum multibiba siem
Et vinibiba, prius haud intro, quam certa sim, si vini utrem
Hic habeam veteris largiter: ut dies noctesque potitem.
thra: TH. Cauponum obliviscendi mores, discendi stratiotici.


page 43, image: s050

tusn: TU. Quinam?
thra: TH. Post hac dormitandum tibi in straminea culcitra
tusn: TU. Nihil refert, dum tu sis modo mihi deinceps pro stragulo.
thra: TH. Et tu pro beluato mihi tapetio.
tusn: TU. dum plena sim
Vino veteri.
thra: TH. nos milites apludam edimus, bibimus floces,
tusn: TU. Urtica victitare non didici; iam non intravero.
thra: TH. Bono sis animo: si mihi fidelis fueris, nihil tibi
Deerit.
tusn: TU. Dic, impera mihi, quid vis, et quovis modo: novos
Et ego habeo omnes mores, veteres perdidi: Tu modo cave,
Fidem fallas.
thra: TH. Otium ubi erit, de hac re loquemur amplius.
tusn: TU. Novi ego qui mores sint vestri: ubi vos nostri cepit satietas:
Et scio equidem tibi domi uxorem esse: alibi nunc animum tuum.
thra: TH. Dii immortales, ut planiloqua est? paucis ut rem ipsam attigit!
Sequere Tusnelda: Ubi libripens mihi solverit stipendium
Dimidium haec auferet.
tusn: TU. Credam, postquam argentum tinniverit.


page 44, image: s051

ACTUS II. Scena V.

Considius. Labienus. [Note: Octonarii Iambici.] cons: PRoh Iuppiter, Labiene, quid narras?
labi: LA. ita est, ut dixeram
cons: CON. Tantamne rem, tam subito confici?
labi: LA. Est factum, mi Considi:
cons: CON. Numquam isthuc credidissem, ut tam brevi spatio, tot hostium
Tam firmae copiae bello superari possent.
labi: LA. Multum in hac
Re militum nostrorum virtus, non minus ducis ipsius
Potuit prudentia.
cons: CON. Quomodo?
labi: LA. Nam Caesar factus certior,
Hostem sub monte consedisse milia passuum ab ipsius
Castris octo, misit, qui naturam montis cognoscerent,
Et qualis in circuitu ascensus esset.
cons: CON. Scio.
labi: LA. ut comperit,
Facilem esse, me de tertia vigilia cum duabus eo
Legionibus, et iisdem ducibus, qui cognoverant iter,


page 45, image: s052

Praemittit, et summum montis iugum ascendere iubet.
cons: CON. probe.
labi: LA. Quid consilii sui sit, ostendit.
cons: CON. quid nam?
labi: LA. ne proelium
Committerem, priusquam copiae ipsius prope hostium
Castra essent visae: ut undique uno tempore in hostes impetus
Feret.
cons: CON. probe.
labi: LA. Monte occupato praestolabar Caesarem,
Et praelio abstinebam.
cons: CON. At ego montem teneri ab hostibus
Ratus, equo admisso ad Caesarem tum accurri, et quod non videram,
Pro viso ei renuntiavi, Multo post die denique
Caesar cognovit montem a te teneri: Eo castra Helvetios
Movisse. Qua re cognita eodem, quo consuerat antea
Interuallo, hostem sequitur; et tria milia passuum
Ab eorum castris castra ponit.
labi: LA. Cur?
cons: CON. ausculta, audies.
Postridie eius diei, quod biduum omnino supererat [(printer); sic: superat]
Cum frumentum exercitui oporteret metirier, et quod a
Bibracte, maximo et copiosissimo AEduorum oppido


page 46, image: s053

Non amplius, quod memini, octodecim milibus passuum aberat,
Rei frumentariae prospiciendum putavit. Quare iter
Caesar ab Helvetiis avertit, ac Bibracte ire propere
Contendit. Haec res per fugitinos Lucii AEmilii, equitum
Gallorum Decurionis, nuntiatur hostibus.
labi: LA. hostibus?
cons: CON. Helvetii seu quod timore Romanos perterritos
Discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie
Locis per te occupatis, superioribus, cum copiis
Non commisissent praelium: seu, quod re frumentaria
Poste intercludi eos considerent; commutato suo
Consilio, atque itinere converso, nostros pedites ab agmine
Novissimo insequi, et lacessere coeperunt. Postquam id animum
Advertit, copias suas Caesar, in collem proximum
Subduxit: equitatum, qui sustineret hostium impetum


page 47, image: s054

Misit.
labi: LA. Recte istuc. CON: Interim ipse in medio colle triplicem
Aciem instruxit legionum quatuor veteranorum.
labi: LA. scio.
cons: CON. Ita ut super se legiones duas, summo in montis iugo,
Modo quas in citeriori Gallia novas conscripserat,
Et auxilia omnia collocarit: ac totum montem hominibus
Complerit. Interea in unum locum conferri sarcinas,
Et eum abiis, qui in superiore constiterant acie, iubet
Muniri: suoque praesidio impedimentis relinquit.
labi: LA. At
Helvetii cum carris omnibus secuti, celeriter
In unum contulerunt impedimenta omnia:
Ipsi confertissima acie, reiectis nostris equitib.
Phalange facta, sub primam nostram aciem successere. Ibi
Caesar, primum suo, deinde omnium e conspectu equos
Removit.
cons: CON. cur istuc?
labi: LA. Ut aequato omnium periculo
Fugae spem tolleret.
cons: CON. o facinus magnum et vere memorabile.


page 48, image: s055

labi: LA. Cohortatus suos commisit praelium.
cons: CON. Minus igitur
Mirum mihi, si tam insperata potitus est victoria.
Nam ducis ad exemplum facile sese componunt milites.
labi: LA. Nostri pilis, e superiore loco missis: facile hostium
Phalangem perfregere. Ea disiecta, gladiis impetum
In eos fecerunt. Gallis magno ibi impedimento fuit,
Quod eorum scutis, pilorum uno ictu transfixis pluribus,
Et colligatis, cum ferrum se inflexisset, neque
Euellere, neque sinistra forte scuto intricata fat commode
Pugnare poterant. Multi, ut diu iactato brachio,
Praeoptarent scutum emittere manu, atque nudo corpore
Pugnare. Tandem vulneribus defessi: et celerem pedem
Referre, et, quod mons suberat circiter mille passuum,
Eo se recipere coeperunt.
cons: CO. sed an non ibi consecutus est
Hostem?
labi: LA. audi Considi, quam varia sit et anceps belli alea.


page 49, image: s056

Capto iam monte, et succedentibus nostris, Boii, et cum iis
Tulingi, qui hominum milibus circiter quindecim,
Claudebant hostium agmen, et novissimis praesidio erant,
Et itinere nostros, latere aperto aggressi, circumdare
Coepere. Id conspicati Helvetii, qui in montem se fuga
Receperant, rursum instare, et redintegrare praelium.
Ibi tum Romani signa conversa bipartito inferunt;
Prima ac secunda acies, ut victis submotisque resisteret,
Tertia venientes sustineret. Sic ancipiti praelio
Diu acriterque pugnatum est. Sed cum non possent impetum
Nostrorum sustinere diutius: alteri se, (ut coeperant)
In montem iterum recepere: alteri ad impedimenta et suos
Carros se contulerunt.
cons: CON. homines bellicosos praedicas.
labi: LA. Quid bellicosos? Toto hoc praelio, cum ab hora septima


page 50, image: s057

Ad vesperum pugnatum sit, videre aversum hostem tamen
Nemo potuit. Ad multam noctem etiam, ad impedimenta undique
Pugnatum est: propterea quod pro vallo carros obiecerant,
Et tela in nos nostrosque e superiore mittebant loco;
Et nonnulli inter carros et rotas, mataras [(printer); sic: mazaras] ac tragulas
Subiciebant, nostrosque vulnerabant. Cumque esset diu
Pugnatum, nostri telis castrisque potiti sunt hostium.
cons: CON. o gratum nuntium Labiene: quid nunc restat?
labi: LA. Nihil, nisi
Ut Caesarem conveniamus; ne, si qua in re, nobis opus
Illi sit, nostrum possit desiderare officium.
cons: CON. bene mones.


page 51, image: s058

ACTUS III.

Scena I.

Thrasymachus. [Note: Senarii Iambici.] thra: QUid hoc pedes? siccine agitis? statin pedes?
An nondum etiam? quid? vultin herum subvertere?
Sine videam, possimne pedibus sex pedes
Metiri? Non possum: Di vos perdant pedes,
Dabitis per Martem mihi poenam gravissimam,
Discalceati per totam reliquam hiemem.
Sed ubi Tusnelda est? ubi meum mihi pallium?
Peiorem ego meretricem non vidi ante hac,
Quamquam vidi permultas, quam est Tusnelda: Ea
Et multibiba est, et vinibiba mulier: caret
Fundo: pertusumque [(printer); sic: pertusum quam] gerit dolium quasi
Una Danaidum. Nam ut primum mensae accubuimus,
Et sumen illatum a Lydo, atque glandium,
Et perna, et assa bubula, et tomaculum;


page 52, image: s059

Haec, inquit, stabili menta sunt ventri meo,
Tum poculum grande arripit: Lydo coquo
Propinat: ille ebibit: ac deponit caput:
Ibi mox aggreditur me Tusnelda poculis:
Et tres cyathos tribus propinat haustibus.
Postquam pransi sumus, et appoti, poscit in manum
Sibi tesseras: in aleam me provocat,
Ut secum ludam: pono pallium meum:
Illa annulum opponit: Venerem invocat: iacit
Venerem: ego contra Martem miles invoco:
Iacio canes. Victo iterum magnum poculum
Propinat: ibi mox Lydum de somno excito:
Ut meus in ludo successor sit interim.
Cum illo nunc meretrix par atque impar lusitat.
Ego qui me pernimis bibisse sentio:
Nullum invenio remedium in aegritudine hac
Praesentius, nisi ut in aliquem me abdam angulum:
Atque hoc villum edormiscam. Nam ebrietas malum est,
Somno quod curari potissimum solet.


page 53, image: s060

ACTUS III. Scena II.

Caesar. Labienus. [Note: Septenarii Trochaici.] caes: HUnc Orgetorigis [(printer); sic: Orgetorix] filium, et hanc filiam captam, probe
Asservate; arma, obsides, servos qui profugere, poscite,
Conquirite, conferte. Tu Labiene sequere me
labi: LA. sequor.
caes: CAE. Magna haec Urigenorum fuit perfidia.
labi: LA. Magna per Iovem.
caes: CAE. Flentes se ad pedes proiecerunt, pacemque supplices
Petierunt, polliciti se imperata facturos.
labi: LA. Scio.
caes: CAE. Nunc, quod in tanta deditiorum multitudine
Aut occultari, aut omnino ignorari fugam suam
Posse existimarunt, prima nocte e castris hostium
Egressi, ad Rhenum finesque Germanorum proximos
Contenderunt. Quod ubi rescivi, quorum transiverant


page 54, image: s061

Per fines, iis, uti conquirerent, et huc reducerent,
Si mihi purgati esse vellent, imperavi.
labi: LA. commemini.
caes: CAE. Huc reductos, in numero hostium habui? et armis traditis
Supplicio affeci.
labi: LA. nec immerito? Nisi enim severius,
Exemplum statuatur, alii peccabunt licentius.
Verum hoc mihi mirum accidit, et novum Caesar: quod perfugas
Traditos in deditionem accepisti, cum ceteris:
Solum iussisti in fines suos reverti Helvetios,
Latobrigos, Tulingos, unde erant profecti: tum insuper
Quod frugibus amissis omnibus domi nihil erat,
Quo famem tolerarent, Allobrogibus imperasti, uti
Iis frumenti copiam facerent: ipsos duodecim
Oppida, et vicos omnes, quos stulti prius incenderant,
Restituere iussisti.
caes: CAE. Hoc ea ratione maxime
Feci, quod nolo locum, unde Helvetii discesserant
Incolis vacare.
labi: LA. quamobrem? Nam mihi videtur hoc


page 55, image: s062

Satius, ut locus sit vacuus, quam refertus hostibus.
caes: CAE. At propter bonitatem agrorum Germani, qui proximi
Hodie trans Rhenum incolunt, possent e finibus suis
In fines Helvetiorum transire.
labi: LA. et quid tum postea?
caes: CAE. Id si fiat, finitimi erunt Galliae provinciae.
labi: LA. Verum est.
caes: CAE. Atque hac de causa Boiis petentibus Aeduis
Concessi, quod egregia virtute fuissent cogniti:
Ut suis in finibus eos collocent: quibus illi agri
Partem assignarunt: et in conditionem simul parem
Iuris libertatisque atque ipsi fuere antiquitus,
lam receperunt. Sed quid Procilius?
labi: LA. nescio, quid gerat.

ACTUS III. Scena III.

Procilius. Caesar. Labienus. [Note: Senarii Iambici.] proc: PRoh Iuppiter, quam multa sunt haec nomina,
Quae hisce tabulis inscripta sunt?
labi: LA. tabulas manu


page 56, image: s063

Gestat.
caes: CAE. vocemus: Heus Procili.
proc: PRO. quis me vocat?
caes: CAE. Ego sum: huc ad me respice.
proc: PRO. Imperator est:
Non videram.
caes: CAE. Quid gestas in mann.
proc: PRO. Affero
Tabellas ad te Graecis confectas literis.
caes: CAE. Quas Graecas tabulas? sine videam.
proc: PRO. Vide, et lege.
caes: CAE. Quod argumentum est harum tabulatum, cedo?
Nam literae quidem Graecae sunt, sed nihil
Inest Graeci sermonis.
proc: PRO. Quid censes? in his
Tabellis nominatim confecta ratio est,
Qui Helvetiorum numerus exisset domo,
Qui ferre possent arma, qui item pueri, senes,
Et mulieres.
caes: CAE. fac quaeso operae compendium:
Et recita nobis, si lubet.
proc: PRO. Lubet equidem.
Helvetiorum capitum
caes: CAE. quot? dic obsecro.
proc: PRO. Ducenta sexaginta tria milia.
labi: LA. Papae.
proc: PRO. Tulingorum triginta milia,
Latobrigorum milia quatuor decem,
Tunc Rauracorum viginti tria milia:
Item Boiorum triginta duo milia.
caes: CAE. Quanta est summa omnium?
proc: PRO. summa omnium, ad


page 57, image: s064

Trecenta sexaginta et octo milia,
Ex his qui ferre possent arma, ad milia
Nonaginta duo.
labi: LA. Aeduorum Principes
Et Sequanorum adsunt Caesar.
caes: CAE. iube ingredi:
Quasdam res sese habere habere dicebant heri:
Quas hodie de communi consensu velint
A me petere. Huc me collocabo, ut audiam.

ACTUS III. Scena IV.

Diviciacus. Caesar. Procilius. Labienus.
Liscus. [Note: Octonarii Scazontes misti.] divi: PRincipio gratulamur tibi de isthac victoria, Caesar:
Quam, Helvetiorum bello confecto, es adeptus. Probe namque
Intelligimus, tametsi pro hostium veteribus iniuriis
Populus Romanus poenas ab iis repetisset, tamen eam rem
Non minus ex usu terrae Galliae, quam populi Romani
Sic accidisse: propterea, quod florentissimis rebus


page 58, image: s065

Helvetii domos suas hoc consilio reliquerunt:
Uti toti Galliae bellum inferrent, et imperio gentis
Potirentur: locumque, ex magna copia soli pinguis
Domicilio deligerent: quem ipsi ex omni Gallia longe
Opportunissimum, atque fructuosissimum sibi iudicassent: tum
Reliquas haberent civitates stipendiarias. Deinde
Petimus a te, mi Caesar, ut nobis secreto et occulto,
De nostra hic omnium salute tecum agere, liceat.
caes: CAE. imo
Licet.
divi: DI. At non minus et hoc, Caesar, contendimus ac laboramus,
Ne ea, quae dicturi sumus, enuntientur, quam ut ea, quaecumque
Volumus, impetremus.
caes: CAE. quamobrem istuc?
divi: DI. nam si enuntientur, quae
Dicturi sumus, in summum cruciatum pervenerimus.
caes: CAE. Loquere ergo. nam silentium vobis praestabitur sacrum.
divi: DI. Totius Galliae duae sunt factiones, Caesar:
Earum alterius principatum iam Aedui tenent, fratres,


page 59, image: s066

Alterius Arverni.
lisc: LI. ita est.
divi: DI. Hi cum multos annos de potentatu
Inter se tantopere contenderent; factum est, ut ab Arvernis,
Et Sequanis, Germani mercede huc accerserentur.
Ac horum primo circiter, puto, milia quindecim Rhenum
Transiverunt. At postquam agros et cultum, et copias nostras
Homines feri, ac barbari adamassent, plures inde traducti.
Nunc ad centum et viginti milium numerum in agro nostro
Sunt: cum quibus ros, nostrique clientes semel it erumque armis
Contendimus; magnam calamitatem pulsi fugatique
Accepimus: domi omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem
Equitatum amisimus
labi: LA. Idem hoc Egestanis accidit, quondam:
Cum Poenos in Siciliam accersissent, Selinusios contra.
proc: PRO. Et Atheniensibus hoc idem, cum Macedonum Regem
In Graeciam attraxissent, contra Peloponnesios.
labi: LA. Hercle.


page 60, image: s067

divi: DI. Nos AEdui tot praeliis, et calamitatib. fracti,
Qui et nostra virtute, et populi Romani amicitia ante
In Gallia poteramus plurimum, fuimus coacti armis,
Dare civitatis nobilissimos quosque obsides hosti,
Et iureiurando civitatem obstringere Sequanis, nos post
Neque obsides repetituros, neque a populo auxilium vestro
Imploraturos, neque recusaturos, quo minus deinceps
Sub eorum ditione atque imperio perpetuo esse vellemus.
labi: LA. Durae hae sunt partes et iniquae Aeduorum mehercule.
proc: PR. durae.
divi: DI. Unus ego ex omni civitate sum, qui adducier numquam
Potui, ut iurarem, aut liberos meos darem obsides.
labi: LA. Recte.
Nam vitam satius est quam libertatem amittere.
proc: PRO. mehercle.
divi: DI. Ob eamque rem profugeram tum ex civitate; Romamque.
Auxilium postulatum veneram, ad Senatum.
labi: LA. ita est, sane.


page 61, image: s068

divi: DI. Nam solus ego neque iureiurando, neque obsidibus ullis
Tenebar. Sed peius victoribus tamen accidit nostris,
Quam victis Aeduis: propterea, quod Rex Ariovistus
In eorum finibus consedit, tertiamque partem agri
Sequani, qui Galliae totius est optimus, occupavit, et
Nunc Sequanos decedere altera de tertia parte
Iubet. Nam paucis mensibus ante, Harudum milia viginti
Quatuor hominum ad eum venerant, quibus in Gallia sedes
Locusque paratur. Paucis omnino credo futurum annis,
Ut omnes Galli e finibus nostris pellamur, atque omnes
Germani Rhenum transeant. Neque enim cum Gallico nostro
Agro Germanus conferendus est: neque victus illorum
Cum nostro comparandus.
proc: PRO. Nostin' Labiene, quid equo cuidam
Olim acciderit, cum ceruo dimicanti?
labi: LA. Dic Procili.
proc: PRO. ausculta.


page 62, image: s069

Equus invidus cum non valeret adversarium ceruum
Vincere, neque a communibus depellere pascuis, demum
Hominis auxilium imploravit: quo impetrato, receptoque
Freno, et sessore admisso, optatam ab hoste quidem reportavit
Victoriam, sed peius postea victori accidit equo, quam
Victo ceruo, eo quod neque equitem a dorso, neque ab ore iam posset
Frenum depellere.
labi: LA. Ita me Dii bene ament, ut hic idem evenit.
divi: DI. Ariovistus Rex, ut semel Gallorum copiat vicit
Ingenti praelio, quod factum est Amagetobrigae, superbe, atque
Crudeliter [(transcriber); sic: Crudliter] imperat. Cuiusque iam nobilissimi natos
Deposcit obsides, in eos omnia cruciatuum exempla
Edit, si quid non ad nutum, aut voluntatem siet factum.
Homo est barbarus, iracundus, temerarius, ferox: Eius
Imperia non possunt ferri diutius. Nisi quid restat


page 63, image: s070

Auxilii et opis in te, populoque Romano, omnib. Gallis
Idem faciendum, quod fecere Helvetii: ut domo emigrent,
Alias sedes remotas a Germanis, sibi parant maesti
Aliud domicilium disquirant: fortunamque quaecumque
Eveniat, experiantur. Haec si enuntiata sint Regi
Ariovisto, non dubito, quin de obsidibus omnibus, quotquot
Apud eum sunt, gravissimum supplicium extemplo sumat.
lisc: LI. Amisimus, mi Caesar, non omnem modo sanguinem et sucum
Sed et colorem, ac speciem civitatis pristinam.
divi: DI. sic est.
lisc: LI. Recordor enim quam bella paulo ante gubernantibus nobis,
Fuerit haec AEduorum civitas.
divi: DI. bellissima mehercle.
lisc: LI. Modo infere bamus bellum vitro: nunc in finibus nostris
Illatum propulsamus, mira varietate fortunae,
Si spes non sit, necessitas tamen stimulare deberet.


page 64, image: s071

divi: DI. Quod igitur in te est, Caesar, vel victoria recenti hostem,
Vel nomine populi Romani magno ubique terrarum,
Vel etiam tua auctoritate exercitusque deterre,
Ne maior multitudo Germanorum flumen huc Rhenum
Transducatur. Nam unus tu es, qui omnem
Galliam, velis tantum,
Ab Ariovisti iniuria potes defendere.
lisc: LI. Precamur
Vos per Deos patrios, per Hesum, per Teutaten, o fratres,
Eripite viscera nostra e Germanorum vinculis, nostra
Restituite nobis pignora: pro quibus mori haud recusamus:
Credite nunc filios nostros, qui in Barbari potestate
Sunt, ad vos extendere manus: implorare patrios divos:
Opem vestram exposcere, fidem et misericordiam vestram:
Ut servitute, ut compedibus, ut eos precario victu,
Sicut facere est aequum, vel tandem liberetis.
caes: CAE. Audivi


page 65, image: s072

Viri Aedui, quid a me proconsule, populoque Romano
Petatis: sed nondum tamen, qui Sequanorum animus, quae mens
Sit, video. Nam unos hos ex omnibus rerum nihil earum,
Quas ceteri faciunt, facere animadverto. Et quid humi fixis
Oculis terram intuemini? quid tristes capite demisso
Astatis? quid in eadem tristitia taciti [(printer); sic: tanti] usque duratis?
Nequeon' ego ullam omnino vocem exprimere Sequani?
divi: DI. Caesar,
Hoc miserior est, et hoc gravior fortuna Sequanorum, quam
Reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri cuiquam [(printer); sic: cuique] ,
Nec facile auxilium implorare audent; absentisque Ariovisti
Crudelitatem veluti si assit, horrent Sequani.
caes: CAE. quare?
divi: DI. Quia reliquis fugae datur facultas: Sequanis vero,
Qui primum intra fines suos Ariovistum receperunt,
Quorum oppida omnia etiam nunc sunt eius in potestate,


page 66, image: s073

Omnes cruciatus perferendi sunt.
caes: CAE. Bono este animo fratres,
Et hunc timorem, qui vos exagitat, secludite. Ego curae hanc
Rem mihi futuram polliceor: magnam habeo
spem, et meis magnis
Beneficiis, et nostra auctoritate adductum, Ariovistum
Iniuriis finem facturum.
divi: DI. Ita quidem Dii patrii faxint,
Nos imus, si quid erit, quod nos velis, hic reperies intus.

ACTUS III. Scena V.

Caesar. Labienus. caes: MUltae res sunt Labiene, quae me
hortantur, ut isthanc rem mihi
Et cogitandam et suscipiendam
nunc putem.
labi: LA. nae plurimae,
Nam qui saepenumero ab Senatu appellati fratres prius
Consanguineique fuere, eos in servitute Sequana
Et in ditione Germanorum detinerier,


page 67, image: s074

Et liberos eorum esse apud Ariovistum Regem obsides,
An non in tanto populi Romani imperio turpissimum
Nobis, Reique est publicae?
caes: CAE. planissime.
Nam ubi usus erit nostri Aeduis, si in bello non
fuerit?
labi: LA. Ita est.
caes: CAE. Res ac periculum commune cogit, quod quisque trepida
In re possit, praesidii in medium conferat.
labi: LA. videlicet.
caes: CAE. Nam paulatim transire Rhenum Germanos consuescere,
Et magnam multitudinem venire eorum in Galliam,
Periculosum populo Romano videtur.
labi: LA. Scilicet.
Neque enim feri ac barbari homines sibi temperabunt, arbitror,
Quin cum armis occuparint omnem Galliam,
Ut ante Cimbri, Teutonique fecere, in provinciam
Hanc exeant, atque inde in Italiam contendant.
caes: CAE. quippini?
Cum praesertim tam commoda sit rei gerendae occasio,


page 68, image: s075

Ubi Sequanos Rhodanus a nostra dividit provincia.
Itaque his rebus puto occurrendum quam maturrime, Tite.
proc: PRO. Idem et ego arbitror. Nam quantum e sermonibus Divitiaci
Intelligo, tantos sibi Ariovistus sumit spiritus,
Tantam arrogantiam, ut diutius ferendus non siet.
caes: CAE. Nunc ergo, quid consilii capiam, vos ambo attendite.
proc: PRO. Operam
Hanc tibi dicamus.
caes: CAE. Consilio prius experirier omnia
Quam gladio, semper sapientis habitum est.
labi: LA. sic est.
caes: CAE. placet igitur
Mihi legatos ad Ariovistum mittere, qui ab eo petant,
Ut locum aliquem medium utriusque colloquio nostrum deligat.
labi: LA. Hoc consilium placet.
proc: PRO. placet et mihi.
caes: CAE. Vin tu igitur Procili,
Legationis munere ad illum fungi?
proc: PR. Siquidem iusseris.
Nam decet esse Imperatoris dicto audientem militem.
caes: CAE. Amo te, et merito te semper feci maximi.
proc: PR. Quin tu imperas


page 69, image: s076

Igitur, quid me velis perferre ad Barbarum?
caes: CAE. quod dixeram,
Modo, de colloquio.
proc: PR. commemini: sed numquid Caesar amplius?
caes: CAE. Me velle de summis utriusque rebus, et republica
Cum eo agere.
proc: PR. Quid praeterea?
caes: CAE. tantum est.
proc: PRO. Eo.
caes: CAE. bene ambula
proc: PR. Vale.
caes: CAE. Eamus nos intro Labiene, in hoc nostrum tentorium.

ACTUS IV.

Scena I.

Ariovistus. Nasua. ario: DIu volutanti consilia de bello hoc in Galliis,
Nemo aptior super tota re particeps esse potuit
Sermonis praeter te Nasua. Nam tu triumphum affers mihi
Hoc adventu tuo.
nasu: NA. centum Suevorum pagos adduximus,
Ego atque Cimberius; qui omnes ad Rheni ripam consident
In Treviris.
ario: AR. novam hanc manum cum copiis ego meis


page 70, image: s077

Veteribus, cupio coniungere, siquidem per vos licet.
nasu: NA. sapis;
Nam si tu mecum occasionem arripere hanc, quae obvenit, studes,
Triumphum maximum una mecum paries et mihi, et tibi,
Suevisque et Teutonis; toti denique nostrae Germaniae.
Sin autem occasioni huic tempus sese subterduxerit,
Numquam licebit postea albis quadrigis apiscier.
ario: AR. Ut se res offerunt, Nasua, non sunt omittenda temere
Quae mox repeti non possunt.
nasu: NA. non prudenter istuc feceris;
Tum vires minueris tuas; inimicorum animos auxeris.
Ego quod in me est, numquam tibi defuero copiis meis.
ario: AR. Dii immortales, si unquam, quemquam esse voluistis vestra ope
Adiutum, tum me servatum vultis, et exstinctum Caesarem;
Cum talem adiutorem dedistis mihi, tam generosum Ducem,
Tam exercitatum in armis militem. Nam quo diutius


page 71, image: s078

De clade Helvetiorum cogito, hoc animus magis ac magis
In pectus emicat. Scio enim, quae Caesaris sit ambitio, quae cupiditas
Regnandi; quod studium armorum, qui ardor animi, quae spes sua
Pomeria proferendi latius. Neque enim absistet prius
A bello, quam cum nostram hanc omnem sibi subiciat Galliam.
Quare omnia ut maturius agantur, belli cura stimulat.
nasu: NA. Sapientis est, quicquid homini accidere potest boni aut mali;
Id praemeditari, omnino ferendum esse modice, si evenerit.
Maioris est consilii, providere, ne quid accidat
Adversi: sed animi non est minoris, ferre fortiter,
Si evenerit.
ario: AR. Imo, ut ne quid praeterea nobis mali accidat,
Id cautio est. Nam multa incommoda huius belli sentio,
Amissis nuper vectigalibus atque commeatibus.
nasu: NA. Si ob oculos sibi ponant Carbones, si Longinos Cassios,


page 72, image: s079

Si Cepiones Manlios, et quinque exercitus simul
Fusos; eosque consulares omnes, facile demiserint,
Quas erigunt cristas.
ario: AR. si saperent. Nam noster miles veteranus est:
Illi tirones sunt: nostrum agmen expeditum et mobile est:
Illud recenti praeda onustum, et impeditum, ac debile.
Sed hic quis est, Nasua, qui huc tam magnifice fert gradum? mane.

ACTUS IV. Scena II.

Procilius. Ariovistus. Nasua. [Note: Senarii Iambici.] proc: HI Sequanorum sunt fines, nisi me oculi
Fallunt: nimis velim obviam mihi quempiam,
Qui certum me faciat, Ariovistus ubi habet.
ario: AR. procede homini obviam: et perquire, quid velit.
proc: PR. Sed eccum, quem perconter, video.
nasu: NA. colloquar;


page 73, image: s080

Saluus sis hospes.
proc: PR. salue plurimum, mi homo.
nasu: NA. Quid hic tu tam insolens?
proc: PR. Ariovisto mihi
Rege opus est convento.
nasu: NA. quid tibi togate, sit rei
Cum Rege?
proc: PR. pauca mandata habeo a Caesare.
nasu: NA. Mandata, quaenam?
proc: PR. hic narrandi non est locus.
nasu: NA. Mane, referam illi.
proc: PR. facis, ut te decet. Edepol
Paucos invenias hodie in hac terra aulicos,
Benigno verbulo hospitem qui impertiant.
Neque ego credo homines esse iam magis asinos
Animis, canes linguis, leones dentibus:
Quam sunt Regum atque principum satellites.
nasu: NA. Accede Regem.
proc: PR. Ubi is est.
nasu: NA. illic solio insidet.
ario: AR. Quid vos affertis huc, legati a Caesare?
proc: PR. Rex Arioviste, Caesar a te postulat
Ut medium aliquem locum colloquio deligas
Se velle de summis utriusque negotiis,
Et de Republica tecum agere.
ario: AR. Si quid a Caesare mihi
Opus sit, ad eum venero: si quid forte ille a me velit,
Illum itidem ad me venire oportet. Praeterea ego neque sine


page 74, image: s081

Exercitu in eas partes Galliae venire ausim, in quibus
Est Caesar: neque sine commeatu et molimento exercitum
In unum contrahere possum Iocum. Permirum autem mihi
Videtur, quid in hac Gallia, quam bello vici, aut Caesari,
Aut omnino populo Romano sit negotii?
proc: PR. audies;
Nam quia tanto populi Romani et Caesaris beneficio
Affectus, cum rex atque amicus a Senatu, et Caesare
Consule, sis appellatus, hanc ipsi populoque gratiam
Refers, ut in colloquium invitatus venire gravere iam;
Neque de communire dicendum et cognoscendum tibi putes.
Haec porro percipe, quae nos Caesar tibi referre iusserat,
Quaeque a te postulat. Primum, ne quam hominum multitudinem
Trans Rhenum in Galliam transducas amplius; dein obsides,
Si quos habes ab Aeduis, reddas: tum Sequanis item


page 75, image: s082

Permittas, ut quos illi habent, voluntate tua reddere
Illis liceat: neve [transcriber: Aeduos] lacessas ulla iniuria;
Neve his, sociisue eorum bellum post hac inferas, si ita
Fecisses, sibi populoque Romano perpetuam gratiam,
Et amicitiam tecum futuram, dicit: si non impetret,
Quoniam Marco Messala, et Lucio Pisone Consule
Senatus censuisset, uti qui Galliam provinciam
Obtinuisset, quod commodo facere possit Rei publicae
Defendat [transcriber: Aeduos], et ceteros populi Romani ibi
Amicos, se Aeduorum non neglecturum esse iniurias.
ario: AR. Ius belli est, ut, qui vicerunt, iis quos vicerunt, pro ut
Lubet imperent. Item populus Romanus victis gentibus.
Non ex alterius praescripto, sed ad suum arbitrium, puto,
Consuevit [(printer); sic: Censuerunt] imperare. Si ego populo Romano et Caesari


page 76, image: s083

Non praescribo quemadmodum suo iure uti debeant,
Cur me a populo Romano oportet in meo impedirier
Iure? Aedui, quoniam fortunam belli tentarunt, mihi
Facti stipendiarii, duobus victi praeliis.
Magnam igitur facit iniuriam Caesar, qui vectigalia
Suo adventu mihi facit deteriora: Quod scito: Aeduis
Ego obsides non reddam: neque iis, neque eorum sociis dehinc
Iniuria bellum inferam, si in eo, quod conventum est, manent,
Stipendiumque quotannis pendunt: si id non fecerint, iis
Longe fraternum nomen populi Romani oberit. Quod mihi
Caesar denuntiat, Aeduorum se non esse iniurias
Neglecturum: nemo hactenus contendit mecum sine sua
Pernicie, cum voluerit, congreditor. Intellecturus est
Quid invicti Germani, exercitatissimi in armis viri,


page 77, image: s084

Qui intra annos quattuordecim tectum non subiere, patria
Virtute possint.
proc: PR. Nos referemus haec in consilio, Vale.
ario: AR. Abiit hic: quid nunc agendum nobis autumas, mi Nasua:
Ne quid levi agamus brachio?
nasu: NA. tute ipse certius omnia
Prospicis.
ario: AR. Imo etiam tu, quae consulis mihi, recte consulis,
Nam haec ego festive odorabar: et hunc praegustabam nuntium.
nasu: NA. Ego censeo debere te transire, et aliquo progredi:
Quodque in speciem, famamque belli sit satis, omnino velim,
In interiori parte Galliae habere copias.
ario: AR. Mihi
De Gallia certum est, concedere homini nato nemini.
nasu: NA. Semper penes eum agri possessio est, qui plus armis potest.
ario: AR. Vesontionem cogito occupare, copiis meis:
Et aliquantum, a meis finibus discedere.
nasu: NA. Idem et ego faciendum censeo. Nam semper est consultius
Bellum in alienis sedibus gerere, Arioviste, quam suis.


page 78, image: s085

ario: AR. Utique: Nam hoc consilio misi Harudes modo
In [transcriber: Aeduos] populatum terras hostium:
Ut illos bello distineam, priusquam huc eant
nasu: NA. Sapienter: laudo.
ario: AR. quin etiam obsides, datos
Ab Aeduis, remisi.
nasu: NA. Et hoc factum bene.
ario: AR. Nunc ingrediamur: et, quae reliquae sunt mihi,
Rationes belli persequamur.
nasu: NA. Ilicet.
Nam approperandum, ne post bellum, quod dicitur,
Suppetias: neu post tempus praesidium parem.

ACTUS IV. Scena III.

Considius. Caesar. cons: Haec Ariovistus respondit Procilio?
caes: CAE. Omnino, quin etiam minas,
Rex improbus ingessit.
cons: CO. o hominis nequam impudentiam.
Ego certe isthaec sine indignatione audire non queo:


page 79, image: s086

Mirorque adeo, qui habitus animorum fuerit audientibus.
caes: CAE. Nusquam tuta fides Considi.
cons: CON. videlicet;
Cum legati ab Aeduis et Treviris,
Eodem hoc tempore veniant, iniurias
Questum.
caes: CAE. sic est. Nam Harudes, qui in Galliam
Nuper sunt transportati, fines Aeduos
Populantur, ipsi ne obsidibus quidem datis
Pacem Ariovisti possunt redimere; Treviri
Item centum Suevorum pagos dictitant
Ad ripam Rheni consedisse, qui ilicet
Rhenum transire conentur.
cons: CON. Quid audio?
caes: CAE. Iis praeesse Cimberium atque Nasuam,
Fratres, CON quid ergo consilii habes in animo?
caes: CAE. Quid? ego maturandum nobis existimo,
Ne si nova manus Suevorum cum veteribus
Se copiis Ariovisti iungat, minus
Facile resisti possit. Itaque celerrime
Re comparata primum frumentaria,
Magnis contendam ad Ariovistum itineribus.
cons: CON. Ita quidem opus est facto. Nam quemadmodum intelligo,
Ariovistus cum copiis suis omnibus
Ad occupandum Vesontionem, ex itinere


page 80, image: s087

Quod Sequanorum longe maximum oppidum est,
Contendit, triduique viam a finibus suis
Processit.
caes: CAE. Istud Dii vetent. Nam ne accidat,
Magnopere praecavendum nobis, Considi.
Namque omnium rerum, quae sunt bello usui,
Facultas summa fertur esse in eo oppido:
Idque loci natura sic munitum undique:
Ut magnam dare possit facultatem hostibus,
Ad bellum ducendum.
cons: CON. Si est mehercule.
Nam flumen Aldubis, uti quodam circino
Circumductum, pene oppidum totum, alluit:
Reliquum spatium, quod non est amplius pedum
Quingentorum, qua flumen intermittit: hoc,
Inquam, mons continet magna altitudine:
Ita ut radices eius montis, quod sciam,
Utraque ex parte ripae Aldubis fluminis
Contingant. Hunc murus circumdatus efficit
Arcem, et cum munito coniungit oppido.
caes: CAE. Magnis diurnis nocturnisque itineribus
Contendere huc propero: occupato ut oppido
Illic praesidium collocem: sequere huc.
cons: CON. sequor.


page 81, image: s088

ACTUS IV. Scena IIII.

Lydus. Tusnelda. [Note: Septenarii Trochaici.] lydu: REdde, redde inquam: quonam pergis scelesta? quo fugis?
tusn: TU. Quid reddam tibi?
lydu: LY. Meum argentum.
tusn: TU. Dixti pulchre, mi homo,
Nam ubi tu vidisti reddi, quod quis ludendo perdidit?
Nempe aetatis atque honoris gratia, hoc fiet tibi?
LY Numquid etiam irrides? Utinam stimulus in manu siet.
Qui latera tua conteram.
tusn: TU. sine supputem lucrum modo.
Besses hic insunt [(transcriber); sic: iusunt] decem: hic decusses insunt undecim.
lydu: LY. Tu si esses mea, assulatim tibi dolarem viscera.
tusn: TU. Faciam ego hunc hodie coquum ex insulso salsum, opera mea.
Vah serratus hic, recens signatus in Germania:
Hic bigatus, hic scutatus: obsecro, unde nomismata [Reg: numismata] haec?


page 82, image: s089

lydu: LY. Siccine me abs te scorto contemni, virum stratioticum?
tusn: TU. An nullos praeterea habes bigatos, quos in aleam
Deponas?
lydu: LY. Dii te perdant meretrix.
tusn: TU. ecquid te pudet,
Hominem te sine argento inveniti, quasi cassam nucem?
lydu: LY. Nisi mulier esses praerancida, machaerae te huic obicerem.
tusn: TU. Nisi tu esses coquus, vilissimum mancipium, hic in luto
Te vacuum provoluerem.
lydu: LY. mediam te diruptam velim.
tusn: TU. Et ego te iam sublimem suspensum.
lydu: LY. stimulorum seges.
tusn: TU. Carceris custos.
lydu: LY. Flagri gymnasium.
tusn: TU. lixa compedum,
Et catenarum colone, sycophanta, verbero,
Leno, homo Graeca fide.
lydu: LY. Prostibulum populi, militum
Pernicies, quae abundas ficis, et mariscis Gallicis.
tusn: TU. Sic certe: num et tu vis ficorum horum portiunculam?
lydu: LY. Dii te perdant: cuius ego tres noctes non redimam mihi


page 83, image: s090

Vel teruncio.
tusn: TU. neque ego tam vili vendidero tibi.
lydu: LY. Nauteam malim bibere, quam te semel oscularier.
tusn: TU. Et ego lasano praeoptarim pangere, quam tibi, suavium.
lydu: LY. Capram oles.
tusn: TU. et tu hircum.
lydu: LY. quid ago? hostimentum pro pecunia.
tusn: TU. Sic ut sementem feceris, ita et metes.
lydu: LY. iacuisti heri
Inter milites quinque.
tusn: TU. Incestasti [(printer); sic: Incestati] tu matrem tuam.
lydu: LY. Edepol faciam, ut quae sies scias. Tu: Sat novi ego, quae siem:
Set tu, qui sies, adhuc nescis. Quare indicio meo
Opus erat.
lydu: LY. Nihil efficio: abi directe in malam crucem.
tusn: TU. Ibi tu nunc quidem es: qui perdidisti omnem pecuniam,
Abeo. Nam satis mihi fortunatus hic des fuit.
lydu: LY. Quaere alium, quem posthac in transennam ducas, improba.
Dii male faxint Thrasymacho, qui hanc pestem huc introduxerit.
Iam isthaec alienum cenabit: iam gustabit de meo.
Cui homini Dii sunt irati, hunc tali obiciunt bestiae


page 84, image: s091

Erit ubi ulciscar Thrasymachum, quam primum huc redierit.
Ibo intro: et quod decessit hodie, pensabo in crastinum.

ACTUS IV. Scena V.

Caesar. Labienus. [Note: Octonarii Iambici.] caes: AIn tu?
labi: LA. ita est Caesar.
caes: CAE. tantum timorem subito exercitum
Omnem occupasse?
labi: LA. Scilicet. Nam non mediocriter omnium
Mentes, animosque perturbavit.
caes: CAE. Unde autem ortus hic timor?
labi: LA. Ex percunctatione nostrorum, et Gallorum vocibus,
Ac mercatorum. Nam illi ingenti magnitudine corporum
Germanos, incredibili virtute esse in armis praedicant:
Saepenumero sese cum iis egressos, ne vultum quidem
Atque aciem oculorum dictitant ferre potuisse.
caes: CAE. Intelligo.


page 85, image: s092

Sed hoc velim ex te scire, qui nam prae reliquis ita trepident.
labi: LA. Qui nam Caesar? tribuni militum, praefecti, ceteri,
Qui te huc ex urbe amicitiae causa secuti in Gallias.
Non ita magnum in re militari habent usum.
caes: CAE. non falleris.
labi: LA. Itaque alius alia causa illata, quam sibi dicat, hodie,
Ad proficiscendum esse necessariam, petit, ut bona tua
Voluntate liceat sibi discedere, domumque revertier.
caes: CAE. Hoc illud?
labi: LA. nonnulli pudore adducti, ut declinent sui
Timoris suspicionem, remanent. Hi neque vultum fingere,
Neque interdum lacrimas tenere possunt: quin imo abditi, aut
Fatum suum queruntur, aut cum familiaribus suis
Commune periculum miserantur. Et quid verbis est opus?
Vulgo totis castris testamenta obsignantur.
caes: CAE. Papae.
labi: LA. Atque horum vocibus ac timore [(printer); sic: timorem] paulatim etiam nunc, ii


page 86, image: s093

Qui magnum in castris usum habent, centuriones et milites,
Et qui praesunt equitatui, omnes perturbantur.
caes: CAE. proh DEUM
Immortalem, quaenam ista mollities animi? quae timiditas?
labi: LA. Qui se ex his omnibus minus timidos existimarier
Volunt, non se hostem, sed itineris vereri angustias,
Et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque Ariovistum
Hic intercedunt, aut rem frumentariam: ut sat commode
Possit supportari.
caes: CAE. Quam bonus est artifex timor: omnia
Qui fingere potest. Nam de hac re sors viderit, aut si quispiam est,
Qui curet haec Deus.
labi: LA. nonnulli etiam tibi huc renuntiant,
Cum castra movere, ac signa ferre iusseris:
(Senarius)
Non fore dicto audientes, neque laturos signa.
caes: CAE. Sat habeo.
Tu praeco signum da tuba, et concilium propere convoca,
Adductis omnium ordinum ad me centurionibus. Volo


page 87, image: s094

Ego periculum facere, quid virtus possit [(printer); sic: poterit] , quid metus.
Huc sedero [(printer); sic: sedere] : dum conveniant, quos convocare iusseram.

ACTUS IV. Scena VI.

Labienus. Caesar. [Note: Octonarii Scazontes misti.] labi: ADsunt Tribuni, et centuriones omnium ordinum Caesar.
caes: CAE. Si non in omnibus conviniis, et circulis essent,
Qui exercitus ducant, qui ubi castra sint locanda pernorint,
Qui, quae loca sint praesidiis occupanda, quando cum hoste
Manus sint conserendae, qui denique sciant, ubi sit rursum
Quiescendum: si, inquam, non tales possim in circulis essent:
Hoc ego supersedissem milites labore dicendi:
Nunc postquam de summa belli, de frumentariis rebus,
De commeatu statuunt calones, et lixae, ita, ut quicquid


page 88, image: s095

Aliter, quam censuere ipsi, fiat, modo non ducem belli
Atque Imperatorem suum, veluti dicta die, accusent:
Quis, quaeso, aequo ferat isthaec animo? Nam quid obsecro est tandem:
Quod aut quam in partem, aut quo consilio milites in hanc urbem
Ducamini, id vobis quaerendum, aut cogitandum censeatis?
Ariovistus me consule cupidissime populi nostri
Amicitiam appetivit: cur hunc tam temere putet quisquam
Ab officio discessurum? Mihi quidem plane persuasum est,
Meis postulatis cognitis, atque aequitate perspecta
Conditionis, Ariovistum neque meam populive Romani,
Repudiaturum gratiam. Quod si furore correptus
Amentiaque impulsus, forte inferat bellum:
Ecquid veremini tandem? aut cur de virtute vestrapte,
Meave diligentia desperatis? Periculum factum
Est huius ipsius hostis, patrum nostrorum memoria: cum
Cimbris et Teutonis, a Mario pulsis, non minorem,


page 89, image: s096

Exercitus laudem quam Marius Imperator, in pugna
Meritus esse videbatur. Factum etiam nuper in Italia hostis.
Periculum, in tumultu servili: quos tamen aliquis usus,
Ac disciplina, quam a nobis acceperant, levarat.
Ex quo perfacile iudicarier potest amici,
Quantum [(printer); sic: Quem] in se habeat boni constantia: propterea, quod armatos
Vicimus, ac victores, quos ante aliquamdiu sine causa
Inermes timuimus: Denique idem sunt hice Germani:
Quibus cum saepenumero Helvetii aperto Marte congressi,
Non solum in sedibus suis, sed etiam in finibus illorum
Plerunque superarunt: qui tamen nostro pares esse
Exercitui non potuerunt. quod si has helveticas gentes
Ob id vicimus: ut Germanis tradamus imperium nostrum:
Agite ad penates, ad parentes, ad matres revertamur:


page 90, image: s097

Et decus a maioribus acceptum, barbaris relinquamus.
labi: LA. Isthuc Dii magni prohibessint.
caes: CAE. Nunc si quos proelium adversum,
Et fuga Gallorum movet, hoc si quaerant reperient, belli
Diuturnitate defatigatis Gallis, Ariovistum,
Cum multos menses castris, ac paludibus, latebrisque
Se continuisset, neque sui ullam fecisset potestatem,
Desperantes iam de pugna, et dispersos subito adortum,
Magis ratione ac consilio hostem, quam virtute fecisse,
Cui rationi contra homines barbaros, atque imperitos
Locus fuit, hac non spero capi nostros exercitus posse.
Scelere habes partum [(printer); sic: habet] in Gallia regnum, latrocinio, caede,
Iniuriis in populum Romanum, direptione agri
Sociorum, contra foedus: quae omnia quam invisa sint Diis,
Sentiet in exitu rerum suarum, Rex Ariovistus:
Favet adhuc pietati, ac fidei nostrae Deus, opifex mundi:


page 91, image: s098

Per quem populus Romanus ad tantum fastigii crevit:
Ut iam vires Latinae totum complectantur orbem.
Et quanto maiores Philippi olim, Antiochique opes Regum,
Non sunt maioribus populi Romani copiis, fractae?
Si qui timorem in frumentationis difficultatem
Angustiasque itineris conferunt, hi faciunt arroganter,
Cum aut de officio Imperatoris desperant, aut mihi audent
Praescribere. Haec mihi sunt curae, frumentum Sequani, Leuci,
Et Lingones dabunt. Iamque in agris sunt matura frumenta.
De itinere iudica bimus brevi post tempore. At vero
Quod non fore audientes dicto vos, neque signa laturi
Dicimini, nihil hac re commoveor. novi enim quibuscumque
Exercitus dicto audiens non fuit, aut re male gesta


page 92, image: s099

Fortunam defuisse, aut etiam aliquo facinore comperto
Auaritiam esse coniunctam. Meam innocentiam ostendit
Vitae perpetuae curriculum: rerum felicitas bello
Helvetiorum perspecta est. Itaque, quod fueram in longiorem
Diem collaturus, repraesentabo: et proxima nocte,
De quarta vigilia, castra movebo: ut quamprimum animadvertam,
Utrum apud vos pudor, atque officium an timor praepolleat. Quod si
Praeterea nemo sequatur, cum sola tamen legione ibo
Decima: de qua non dubito mihique ea praetoria cohors esto.
labi: LA. Decima legio tibi princeps, per Tribunos militum, Caesar,
Mirifice gratias agit: quod iudicium optimum de se
Fecisti: seque esse ad bellum gerendum prae omnibus longe
Promptissimam confirmat. Tum legiones ceterae, atque harum
Tribuni, et centuriones, sese purgatos volunt omnes.


page 93, image: s100

Numquam dubitasse se, neque timuisse, neque suum scire
De belli summa iudicium esse, sed sui Imperatoris [(printer); sic: Imperatoribus] .
caes: CAE. Ite ergo, et ut quisque suos manipulos educat instructos,
De quarta noctis vigilia, dent operam singuli.
labi: LA. fiet.

ACTUS V.

Scena I.

CAESAR. ARIOVISTUS. [Note: Octonarii Iambici.] caes: DIes hic dictus est colloquio, quintus ex illo die,
Cum legatos suos huc Ariovistus misit alteros,
De colloquio, quod antea recusarat, per se mihi,
Fieri licere: quoniam accessisset propius, seque id sine
Periculo iam posse facere, existimaret. Ego quidem
Non respuo hanc conditionem; iamque reversum ipsum esse arbitror


page 94, image: s101

Ad sanitatem. Nam quod antea negaverat mihi,
Ultro nunc pollicetur. Quare magnam in spem venio, fore,
Ut pro meis tantis, populique Romani beneficiis,
Ubi postulata cognorit, desistat pertinacia.
Quippe et fruges maturitatem suam statuto tempore
Expectant: et poma peracerba lege mitescunt sua.
ario: AR. Ultro citroque legati iam saepe inter nos invicem
Missi. Nam quia subuereor, ne per insidias a Caesare
Circumveniar, petivi, ne quem peditem ad colloquium mihi
Adducat: uterque cun equitatu veniat: alia ratione me
Non esse venturum.
caes: CAE. Nunc quando a me postulat ut ex equis
Hic colloquamur; ego, qui et ipse meam salutem incognito
Gallorum equitatui, non ausim sic temere committere,
Hoc commodissimum esse statui, si omnibus Gallis equis
Equitib. detractis, legionis decimae legionarios


page 95, image: s102

Illuc imponerem: ut praesidium per amicissimum mihi,
Si quod opus facto sit, habeam.
ario: AR. Praeter se denos iusseram,
Ut ad colloquium adduceret. Nunc in eum perveni locum;
Qui spatio ferme aequo a castris utriusque abest. Quod proximum est,
Hunc terreum tumulum, in hac planicie [Reg: planitie] conscendam, ut Caesarem
Advenientem opperiar.
caes: CAE. Id cum fieret, ridicule quispiam
Decimae legionis miles, plus, inquit, mihi quam pollicitus es,
Caesar, facis. quid ita? quia pollicitus es in praetoriae
Cohortis te loco decimam legionem habiturum. cui ego;
Non muto factum. Imo, inquit, ad equum iam rescribis militem.
ario: AR. Nisi me fallunt oculi, prospicio Caesarem; agite alarii,
Ducentis passibus, retro, ab terrae hoc tumulo resistite.
caes: CAE. Sed videon ego Ariovistum, an non? Certe ipsus est, tumulum tenet.
Vos legionarii, praeter denos, quos mihi custodiae


page 96, image: s103

Causa adiungam, ducentis passibus, ab tumulo consistite.
ario: AR. Eamus obviam.
caes: CAE. Contra tollamus obvium gradum.
Salutem a principio tibi, o Rex, propitiam. AR Salve Edepol.
caes: CAE. Credo ego te, Arioviste, memoria tenere quibus beneficiis
In consulatu sis a me affectus Romae in senaculo:
Quod appellatus Rex, quod amicus a Senatu, quod socius,
Quod munera missa amplissima. Haec res sane, et paucis contigit,
Et a Romanis consuevit tribui, non nisi pro maximis
Hominum officiis. Tu, cum neque causam postulandi, neque aditum
Haberes iustum, liberalitate ac beneficio meo,
Senatusque, haec es consecutus praemia. Sed reor tamen
Clam te non esse, quam veteres, et quam iustae causae sient
Necessitudinis perantiquae nobis, et Aeduis;
Quae item senatus consulta, quoties, quamque in eos facta sint
Honorifica: Praeterea, ut omni tempore tenuerint Aedui


page 97, image: s104

Totius principatum Galliae; prius etiam, quam fidem
Et amicitiam nostram appetissent. Populo Romano sua
Consuetudo est, ut socios atque amicos non tantum sui
Nihil deperdere velint, sed dignitate, honore, gratia,
Esse auctiores. Quod vero ad amicitiam Romani popli
Secum attulissent, id iis eripi, quis aequo perpeti
Possit animo? Quare eadem, quae dederam legatis antea
In mandatis, iterum atque iterum a te postulo: ne aut Aeduis
Aut eorum sociis inseras bellum: obsides reddas: domum,
Si nullam Germanorum partem possis iam remittere:
At ne quos patiaris transire Rhenum posthac amplius.
ario: AR. Non ego mea sponte, sed a Gallis accersitus, et diu
Rogatus, Rhenum transii, nec sine magna spe, et praemiis
Magnis, domum, propinquosque reliqui: sedes in Gallia


page 98, image: s105

Habeo, ab ipsis concessas: obsides voluntate insuper
Eorundem datos; stipendium belli iure capio;
Quod consuevere victis, ut scis, victores imponere.
Neque ego Gallis, Sed Galli nuper fecerunt bellum mihi,
Omnesque civitates Galliae, ad me oppugnari dum in aciem
Venerunt: ac contra me castra habuere; sed omnes copiae
Uno ab me praelio fusae, ac superatae sunt. Quod si volunt
It erum experiri fortunam, paratus sum contendere;
Sin malunt pacem, iniquum esse recusare de stipendio
Reor; quod ad tempus voluntate hoc dependerunt sua.
Amicitiam populi Romani, praesidio et ornamento mihi,
Non detrimento, oportet esse. Nam hoc ea spe petieram.
Quod si per populum Romanum remittatur stipendium,
Et dedititii subtrahantur, non minus libenter hanc
Populi Romani amicitiam recusabo, quam appetieram.


page 99, image: s106

Quod multitudinem Germanorum traduco in Galliam;
Id causa muniendi mei, non oppugnandae Galliae
Facio; Cuius rei testimonium est, quod non veni, nisi
Rogatus: et quod hic bellum non intuli, sed propuli.
Nam prius in Galliam veni, quam tu, et Romanus populus.
Numquam ante tempus hoc populi Romani exercitus, fuit
Egressus Galliae provinciae finib. Ecquid igitur
Tandem vis tibi? Quid in has possessiones tu Germanicas
Venis? Mea est haec Gallia: meis parta mihi victoriis;
Sicut vestra est, illa altera. Ut concedi non debet mihi,
Si in vestros fines, impetum faciam: Sic estis vos item
Periniqui, quod me interpellatis in iure meo bellico.
Quod ex Senatus consulto [transcriber: Aeduos] amicos praedicas,
Appellatos: non sum tam barbarus, nec rerum tam rudis,


page 100, image: s107

Ut non sciam neque nuper bello Allobrogum proximo, [transcriber: Aeduos]
Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in gravissimis
Contentionibus, quas iam diu mecum et cum Sequanis
Habent, auxilio populi Romani usos. Suspicarier
Possum, simulata amicitia, quod in his locis exercitus
Habes, habere te mei opprimendi causa. Quod nisi
Decedis, aut exercitum deducis ex hac Gallia,
Ego non pro amico, sed pro hoste te habiturus sum. Quoniam scio,
Si te interfecero, multis me nobilibus et proceribus
Populi Romani rem gratam esse facturum. Hoc adeo ab iis
Per eorum nuntios compertum habeo. Quorum sane omnium
Amicitiam atque gratiam, morte tua possum redimere.
Quod si discesseris, atque huius possessionem Galliae
Mihi liberam transdideris, magno ego vicissim te praemio


page 101, image: s108

Remunerabo: et quaecumque volueris bella geri in his locis,
Omnia confecta dabo, sine labore omni, sine periculo.
caes: CAE. Etsi multa proterue in me dixisti, et petulanter admodum
Arioviste, tamen ut respondeam ad singula, nihil est opus.
Nam plura sunt, quae me hortantur, quare coepto negotio [(printer); sic: coepta negotia]
Nec possim, nec velim desistere. Neque enim potius tuam,
Quam nostram iudico Galliam. Bello superati scilicet
Ruteni, et Arverni, nunc olim a Quinto Fabio Maximo;
Quibus populus ignovit, neque redegit in provinciam,
Neque imposuit stipendium. Quod si quodque antiquissimum
Tempus spectari oportet: populi Romani iustissimum
In Gallia est imperium. Si Senatus iudicium probe
Servari oportet, libera debet omnino esse Gallia;
Suis quam bello victam Roma voluit uti legibus.


page 102, image: s109

Sed hoc quid est rei? quid hoc tumultus? video accedere
Propius hunc tumulum, equites tuos, Arioviste.
ario: AR. abeo.
caes: CAE. Siccine
Conventum inter nos? Nam ad nostros adequitant; lapides, telaque
In nostros coniciunt. Ego ad meos me recipio protinus.
Omittite [(printer); sic: Omitte] hos: manum abstinete: neque telum ullum reicite.
Nam quamquam sine periculo committi posse praelium
Video. tamen hoc committendum non reor, ut pulsis hostibus
Dici possit: eos in colloquio circumuentos per fidem.
Sequimini me ocius hac legionis decimae legionarii.
Placet enim non morando tempus terere, nec cunctarier:
Sed sublata mora, movere castra, et in hostem pergere.
Nam dubium non est mihi, si sit relatum in vulgus militum,
Quanta Ariovistus in colloquio usus sit arrogantia;
Ut qui Romanis perfide interdixit omni Gallia;


page 103, image: s110

Utque equites eius fecerint in nostros improvisum impetum;
Utque haec res colloquium diremerit: non dubium, inquam, mihi est,
Quin maior alacritas, maiusque pugnandi studium, animis
Queat inici militum, et exercitus. Sequimini hac alarii.

ACTUS V. Scena II.

ARIOVISTUS. NASUA. [Note: Senarii Iambici.] ario: EX prompto consilio mihi opus est, Nasua.
nasu: NA. Imo auxilio potius. nam quantum intelligo,
Pro Gallis dimicabit Caesar et Aeduis.
ario: AR. Sic dixerat, arma inter minatus Teutonis.
nasu: NA. Haecne illa amicitia, haecne societas tua est
Cum populo Romano, Arioviste?
ario: AR. Scilicet.
nasu: NA. Vah differor iracundia cum haec audio.
Tantamne levitatem cadere in quemquam Ducem?
ario: AR. Ego legatos iterum dimisi ad Caesarem.


page 104, image: s111

nasu: NA. Quo consilio?
ario: AR. Qui significent me velle de
Rebus, quae agi inter nos coeptae sint quidem,
Neque perfectae, cum ipso agere: rogare me, ut iterum
Diem constituat colloquio: aut si isthoc [Reg: istoc] minus
Velit, ex suis legatis huc mittat aliquem,
Quo cum deliberem.
nasu: NA. proh summe Iupiter,
Sat isne sanus es, qui hoc facias?
ario: AR. Sic satis.
nasu: NA. At manifestum timoris signum hosti dabis.
ario: AR. Propono vim fortunae ob oculos Nasua,
Martemque belli communem. Nusquam minus
Quam in bello eventus respondet.
nasu: NA. quid postea?
ario: AR. Si pace data, iam habere possum, quod volo:
Cur praelio vincam? cur quattuordecim
Annorum successus bonos in unius
Horae discrimen committam?
nasu: NA. Non suasero.
ario: AR. Simul parta, ac sperata decora horae unius
Fortuna evertere potest.
nasu: NA. Proh hominum fidem,
Quae haec tam subito facta animi mutatio?
ario: AR. Incerta casuum non temere pensitat,
Quem fortuna immutata numquam decipit.
nasu: NA. Tot urbibus, Gallo ereptis, tot praeliis
Feliciter confectis, adeone trepidas?
ario: AR. Fortunae maximae minime credi velim:


page 105, image: s112

Non eadem semper affulget.
nasu: NA. Hominum fidem;
Tot habemus equites, tot pedites, tot agmina
Tribocum, Nemetum, Vangionum, tot Teutonas.
Qui Cepionem, qui Scaurum devicimus,
An metuamus aliquid nobis a Caesare?
Periculum effugit, quisquis contempserit;
Timidum et fugacem quemque mors sequitur virum.
ario: AR. Hi spiritus magni magis sunt, quam utiles
nasu: NA. Neque honesta nobis pax, neque necessaria,
Qui firmiores, quam illi, habemus copias.
ario: AR. Facies hominis, facies leonis, Nasua,
Utrinque ferrum, utrinque humana corpora.
nasu: NA. Nimium timidus repente e forti factus es.
ario: AR. Acta magis reprehendi possunt, quam corrigi.
nasu: NA. Si sic sententia est, abivero.
ario: AR. mane.
nasu: NA. Quid maneam, ubi nec mei, nec meorum usus est?
ario: AR. Sane si fuit unquam ante hac, erit hodie.
Nam legatis meis, quos misi ad Caesarem
De colloquio, aut de legatis ad me illius,
Volo hostem distinere; ne nos obruat
Improvisos. Nam praeter castra Caesaris,
Nostras traducam copias, et ultra eum
Castra faciam, ut frumento, et commeatibus,
Qui ex Sequanis supportentur, et ex Aeduis,
Propere eum, nec opinantem intercludam.
nasu: NA. placet.


page 106, image: s113

ario: AR. Nunc tu celeriter te ad ripam Rheni refer:
Et explicatas acie legiones tuas,
In hunc locum tecum adducito.
nasu: NA. curabitur.
ario: AR. Ut hostem aggrediamur coniunctis viribus.
nasu: NA. Eo; Neque enim prius quievero, quam tibi
Triumphum, opes, victoriam mecum afferam.
ario: AR. Dii te mihi afleruent, incolumemque referat.

ACTUS V. Scena III.

TITIUS, PROCILIUS, ARIOvistus, [Note: Senarii Iambici.] titi: OBsecro te, mi Procili, quidnam spei tibi est,
De isthac legatione, qua iam fungimur?
proc: PR. Infecta pace ex colloquio sese ad suos
Caesar recepit: frustra verbis dictitans
Rem tentatam: armis decernendam clamitans:
Eam fortunam habendam, quam dederit Deus.
Itaque utrinque movent castra: Anceps spes et metus
Animum miscent.
ario: AR. Quinam isti sunt stratiotici


page 107, image: s114

Togati, quos procul huc adire conspicor?
TI. Mihi contemplanti Gallorum istas copias:
Et hostium vires dum mecum pensito:
Simul laeta, simul obversantur tristia.
proc: PR. Primum recusatum ab eo colloquium fuit:
Postquam dein inopinato adventu Caesaris,
Ferocia barbari hominis fracta nonnihil,
Mox vitro, quod recusaverat, efflagitat.
Paulo ante Romanos superbe, et Caesarem
Superciliose contempsit: Nunc paenitens
Facti, colloquium institui denuo cupit.
Quis Vertumnus, quis Proteus ita mutabilis?
ario: AR. Procedam his obviam.
titi: TI. Polypi mentem obtinet.
proc: PR. Tace lupus est in ipsa fabula Titi.
ario: AR. Quinam vos estis, aut quid huc contenditis?
Utrum speculandi causa?
proc: PR. Nomine Caesaris
Legati adsumus: ut quae dicas, quid Caesarem
Velis, cognoscamus, et ad eum maturrime,
Referamus.
ario: AR. Exploratores estis, nihil
A Caesare literarum?
proc: PR. Mandata ferimus.
ario: AR. Lorarii, Satellites, compraehendite hos
Pro speculatoribus, in catenas ocius
Conicite.
titi: TI. obsecro, ne saevi in nos innoxios,
Sine nos causam dicere pro nobis.
ario: AR. Non sino.


page 108, image: s115

titi: TI. Per dexteram te oro, quam tu hospes hospiti
Dedisti.
ario: AR. Frustra oras.
proc: PR. Violas ius gentium.
ario: AR. Nihil interest.
proc: PR. Mali res exempli, hospites
Legatos Romanos de nihilo corripi.
ario: AR. Asservate manicis: pedicis constringite.

ACTUS V. Scena IV.

ARIOVISTUS. [Note: Octonarii Iambici.] ario: VOs reliqui, intra munitiones, et
castra haec, consistite;
Quisque locum, quem cepit, teneat,
neque progrediatur longius,
Ac ne lacessiti quidem procurrite. Centenarii
Pagorum delectos omni ex iuventute habeant singulos
Pedites, apta velocitate ad equestrem pugnam: eos
Locent ante aciem, et solito de cursu naviter exerceant:
Ita iunctis orbibus, ut nemo sit posterior ex omnibus.


page 109, image: s116

Ego fatidicam sacerdotem Albriniam in hoc luco consulam;
Ne forte inauspicato Marte committam hodie praelium.
Divina mulier est: quae inspectis et notatis amnium
Verticibus, et gyris rivorum, res futuras praecinit:
Haec avium novit modulatus, volucrumque cantica,
Haec sortes novit: haec equorum monitus ac praesagia
Scit experiri, et hinnitus, certosque observare fremitus.
Nec ulli maior auspicio fides. Ibo intro, ut dixeram.

ACTUS V. Scena V.

THRASYMACHUS. LYDUS. [Note: Septenarii Trochaici.] thra: DIi, Deaeque omnes hunc pessimis exemplis perduint [(printer); sic: perdunt] ,
Qui mihi dormienti suffuratus est cum pallio
Pileum, et machaeram. Capitis perdam hominem, si invenero.


page 110, image: s117

Non enim mediocri incedo iratus iracundia,
Sed eapse [Reg: ea ipsa] illa, qua soleo excidium victis facere oppidis.
Verum tamen hoc laetor, quod vacuam crumenam repperit,
Nam quod reliquum fuerat de stipendio, prior abstulit
Tusnelda, aleae potita praesigni victoria.
Felicem et cautum me, qui furi ita furtum praevenerim.
Sed quid agam? Caesar movere signa iussit, milites
Convocat, tubae sonant; Ego neque novi tesseram,
Neque paludatus, neque clypeatus [Reg: clupeatus] sum. Nisi quid a Lydo mihi
Restat, oppido perii. Nam inermem expunget Centurio:
Aut cum ignominia exarmatum, atque exauctoratum domum
Dimittet. Verum ipse egreditur: quid rei est? motat caput.
lydu: LY. Perspicacibus eum oculis oportet esse, militem
Qui cupit videre pium, ac probum. Nam caecus hic ego
Sum, meosque fumus exedit oculos penitissime.


page 111, image: s118

thra: TH. Pol haud erras.
lydu: LY. Ibi fas, ibi ius esse dicunt, maxima
Ubi sit merces.
thra: TH. Idem et ego arbitror.
lydu: LY. Vis nunc facta est ius;
Ius factum est vis. Nam legionibus agitur nunc, non legibus,
Hasta non iusto, lacertis, non chartis.
thra: TH. planissime.
lydu: LY. Qui paternas et maternas res concoxerunt domi:
Qui caedes perpetrarunt, qui incestus, qui parricidia:
Hi nunc condemnantur ad militiam: Quasi vero turpissima
Scelera honestis expientur nominibus.
thra: TH. sic saeculum est.
lydu: LY. Et quis istiusmodi efferos cyclopas puniat?
Num [(printer); sic: Nam] qui ipse immersus vitiis volutatur foedissimis?
thra: TH. Secum habitanto isti.
lydu: LY. Nunc autem poenis deficientibus,
Accrescunt flagitia. Nam deteriores omnes sumus
Per licentiam.
thra: TH. Huius ego rei de me exemplum capio.
lydu: LY. Itaque ius et fas putant, negotiatorem obvium
Exonerare pecunia: neque hoc modo, sed insuper


page 112, image: s119

Quod Germanis usitatum dictitant, praedas agunt,
Ex rapto vivunt. Neque iam latrocinia habent infamiam.
Nam desidiae minuendae causa isthaec fieri praedicant,
Et propter iuventutem exercendam.
thra: TH. Sic est per Iovem.
lydu: LY. Tum quoties ad aleam, et scortationes deficit
Argentum, mox confugitur ad belli titulum: et hostis est,
Quisquis habet, quod siet ad praedam idoneum.
thra: TH. videlicet.
lydu: LY. Caesar optime mereatur de rebus mortalium,
Si hos Centauros exauctoratos redigat in ordinem.
thra: TH. Tum pol non bene agetur cum Thrasymacho: Dii caelites
Omen hoc procul avertant.
lydu: LY. Quis hic loquitur? quid hoc?
Unde tu iam proripis?
thra: TH. Ex hoc angulo; quo clanculum
Me receperam, ut edormiscerem, quod biberam hic antea.
lydu: LY. Sat ne commode dormisti?
thra: TH. Vah. LY.
quid vah?
thra: TH. Neque pallium


page 113, image: s120

Est, neque pileum.
lydu: LY. At nobis neque dormiendi tempus est,
Neque sic oscitandi. Nam momentis fere singulis
Castra mutantur: cur tu stertis? quae haec oscitantia?
thra: TH. Eheu pallium quod amisi infelix cum pileo
Dormiens.
lydu: LY. Tusneldae habeto gratiam meretriculae.
thra: TH. Ubi romphaea mea altera, oblonga?
lydu: LY. Intus maesta desidet.
Lamentatur quia se pridem feriatam non geras.
thra: TH. Armaturam quaeso tuam mihi, Lyde, accommoda:
Ne solus veniam inermis in hoc praelium.
lydu: LY. Quid postulas?
thra: TH. Galeam, scutum, lanceam, pilum, gladium, zonam tuam.
lydu: LY. At metuo, ne splendeat satis.
thra: TH. Satis: quin das modo.
lydu: LY. Utrumne levem armaturam poscis, an gravem?
thra: TH. Imo levem,
Nam levis armaturae sum miles.
lydu: LY. certe levissimae.
Heus Cylinder, effer huc clypeum meum, huic ut applicem:
Tum machaeram, loricam, verutum, humerale, balteum:


page 114, image: s121

Exornabo ego te basilice.
thra: TH. Salua reddentur tibi.
lydu: LY. Ita quidem spero: neque enim tu primipilus nunc eris:
Neque te Caesar, si sapit, ulli militiae praefulciet.
Hac lorica oculorum praestringes aciem, in acie hostibus.
thra: TH. Nimis est uncta.
lydu: LY. At cui vis perfacile resistet ictui.
Nam, crede mihi, experto, ne catapulta quidem transuerberet.
Haec [(printer); sic: Hac] galea ecquid ornatum, Thrasymache, lepide condecorat tuum.
thra: TH. Vah, quid haec crista?
lydu: LY. Tota est tibi cauda gallinacei.
Vah praeclarus ad legionem bellator.
thra: TH. videlicet.
lydu: LY. Haec machaera ut addecet.
thra: TH. Perquam stratiotice decet.
lydu: LY. Hac ego multum effudi sanguinis, multam stragem edidi:
Hac decem Gallos, decem Germanos uno ictu simul
Occides.
thra: TH. Quid ni?
lydu: LY. Germanos gallos gallinaceos.
Tum haec zona, ut graphice decet?
thra: TH. Sufferta videtur larido,


page 115, image: s122

Nam praepinguis admodum est.
lydu: LY. Martis credetur balteus.
thra: TH. Imo Bacchi, aut alicuius Potitii, aut Pinarii.
lydu: LY. Haec clava Herculis.
thra: TH. Tudicula pultaria scilicet. Sed hoc
Quid agam cum telo?
lydu: LY. Hoc ego transfixi Gallorum milia.
Hoc eodem uteris pro pilo.
thra: TH. Pro pilo?
lydu: LY. scilicet.
thra: TH. Lyde, Lyde.
lydu: LY. quid est?
thra: TH. cedamus intro quam licet, ocius.
lydu: LY. Quid ita?
thra: TH. Caesar huc it, ne nos astitisse sentiat.
Alias inhabitabimus nos ambo carcerem.
lydu: LY. Amove
Te intro miles centuriate in expuncto manipulo; ulmeis
Ornande armis: feci ego, ne mihi impune hodie illuseris.


page 116, image: s123

ACTUS V. Scena VI.

LABIENUS. CAESAR. [Note: Octonarii Iambici.] labi: O Facinus indignum.
caes: CAE. Sic est.
labi: LA. quod nomen apud omnes poplos
Omnesque nationes sanctum, inviolatumque semper habitum est,
Legatos ab eo detineri, coniectos in vincula?
caes: CAE. Ego legatum ex nostris ad eum, non sine magno periculo
Missurum, et hominibus seris obiecturum cum cernerem;
Visum est mihi commodissimum, M. Valerium Procilium,
Propter fidem propterque linguae Gallicae scientiam,
Et Marcum Titium, qui Ariovisti usus fuit hospitio, ad eum
Mittere.
labi: LA. Sed ambos in catenas coniecit [(transcriber); sic: coinecit] homo barbarus?
caes: CAE. Videlicet.
labi: LA. At tantamne inultam ferre contumeliam?


page 117, image: s124

caes: CAE. Haud quaquam. Nam iccirco prolatis huc castris, ut aspicis,
Iam quinque continuos dies pro castris copias meas
Produxi: et aciem instructam habeo: ut si velit hostis modo praelio
Contendere, ei potestas nusquam desit. Verum intelligo,
Adhuc tenere se castris.
labi: LA. At equestri praelio tamen
Contendit hic quotidie.
caes: CAE. Quo praelio?
labi: LA. Pugnae est genus,
Quo se Germani exercent.
caes: CAE. Quomodo?
labi: LA. Sex equitum milia,
Totidem sibi deligunt fortissimos et velocissimos
Pedites, salutis causa, singuli ex omni grege singulos.
His cum versantur in istis praeliis: ad hos se recipiunt
Equites: hi, si quid durius sit, concurrunt: si vulnere
Graviori accepto decidant equis, circum sistunt eos.
Si prodeundum longius, aut recipiendum sit celerius,
Tanta est exercitatione horum celeritas, ut iubis


page 118, image: s125

Equorum sublevati, cursum adaequent.
caes: CAE. Sed pugna tamen
Nobiscum decertare recusant.
labi: LA. Atque hoc ipsum, Caesar, est,
Quod maximopere miror. Nam quingentos passus circiter
Ultra ipsos consedimus: ac delecto castris idoneo
Loco, acieque triplici instructa, primam et secundam aciem
In armis esse, tertiam munire castra iussimus.
Quibus munitis, legiones duas, ut scis, reliquimus,
Cum parte auxiliorum: reliquas [(printer); sic: reliquos] quatuor in castra reduximus
Maiora: tum e castris utrisque copias duximus,
Et acie instructa pugnandi potestatem hosti fecimus.
Verum, ubi ne tum quidem prodire eos velle animadvertimus;
Circa meridiem omnes copias in castra reduximus.
Tum demum Ariovistus suarum copiarum manipulos
Aliquot, qui castra minora oppugnarent, misit.
caes: CAE. Sane acriter
Utrinque pugnatum est ad vesperam usque, occasu donicum


page 119, image: s126

Solis, Ariovistus copias suas multis et redditis
Et acceptis vulneribus in castra reduxit.
labi: LA. Sed proelio
Cur iam abstinent?
caes: CAE. Huius rei causam e captivis reperio.
labi: LA. Quam obsecro?
caes: CAE. Dicunt, Germanis esse consuetudinem,
Ut matresfamilias earum vaticinationibus,
Et sortibus declarent, utrumne sit ex usu, proelium
Committere, an secus; easque ita dicere, genti non esse fas
Superare armis, si ante novam Lunam contendissent proelio.
labi: LA. Eadem haec superstitio olim quoque Lacedaemonum genti fuit.
caes: CAE. Utut sit, ego Paulum imitabor Macedonicum.
labi: LA. Die quomodo?
caes: CAE. Lunae nascenti aliquot Germanorum milia pro victima
Nunc immolabo, sicut deficienti ille undecim boves.
Nam recte Sulpicius vocato in contionem milite,
Pronuntiavit, ne quis pro portento acciperet credulus;
Quod naturali ordine, statis temporibus; et sciri antea,


page 120, image: s127

Et praedici posset. Nam quia certi Solis Lunaeque sunt
Ortus et occasus; nunc orbe pleno, nunc cornu emicat
Exiguo. Itaque ne obscurari quidem, cum conditur, trahi
In prodigium debet; ut aiebat Sulpitius doctissimus.
labi: LA. At ego Periclis exemplum sequat.
caes: CAE. quomodo?
labi: LA. sicut oculis
Ille attoniti nautae vestem obiecit: ne Solis lumine
Obscurato animum desponderet: Sic ego humeris militum
Apponam clypeos, ne quid a nova hac Luna timeant mali.
Nam satius est multo, confligere cum torpentibus otio,
Quam, tempora illorum exspectando, desidere.
caes: CAE. videlicet;
Territum adhuc hostem praestat opprimere, et mentis vix compotem,
Quam sese colligendi tempus attonito concedere.
Neque enim dubito, quin omen hoc Germanis auspicio malo
Futurum sit. Sicut Macedonum olim regno exitium suum
Non Luna, sed mens occaecata pavoribus secum attulit.


page 121, image: s128

labi: LA. Quin ergo mox aciem rursum instruimus atque ad castra hostium
Accedimus.
caes: CAE. fiat: vos centuriones et tribuni militum
Educite huc e castris copias; ut ilicet instruam.

ACTUS V. Scena VII.

Ariovistus. Caesar. ario: VIdeo admoveri propius castris, ac
propius, hostium aciem:
Cui nisi resistam, nos intra munitiones oppriment.
Mihi quidem praelium dissuadet Albrinia; nec Nasua
Redit cum Suevicis auxiliis: incertus sum, quid agam.
caes: CAE. Vos legionarii legionis decimae, mihi praetoria
Cohors eritis: tu Diviciace, in prima acie duc [transcriber: Aeduos]:
Vos Arverni, atque Allobroges dextrum cornu explebitis: minus
Valemus legionariorum multitudine militum,
Pro isthoc [Reg: istoc] numero hostium.
ario: AR. proh Sol, proh Luna; quid hoc rei obsecro:


page 122, image: s129

Aciem hic suam instruit? quid sto?
caes: CAE. ad speciem
Utendum mihi Alariis: Adeste Leuci, et stationem hanc tuemini
Vos pila Romani, vos Galli gesa, primo iactui
Pro tensa habete: sicut ratio militaris postulat.
Hic funditores: hic caetrati milites, consistite.
Tu Labiene sinistro cornu praeesto: tu crasse equitatui:
Cumque expeditior sis, quam qui in ipsa versantur acie;
Si quis erit casus, aciem tertiam mitte laborantibus
Nostris subsidio: Tu novissimum duc agmen Considi:
Et ne ab latere, neve ab tergo perrumpant ordines, cave.
Si aut carptim aggrediendo nos circumagere, aut confusa strue
Voluerint implicare, tum sensim laxate manipulos.
Comprimis ut phalangem dissipetis, in hoc contendite.
Nulla evidentior causa fuerit, quam isthaec, victoriae.
Ego singulis legionibus legatos addam singulos,
Cum quaestore: ut eos testes habeat quisque virtutis suae.


page 123, image: s130

AR Nunc in cuneos et turmas, contra me omnes assistite:
Et quae res praecipuum incitamentum esse fortitudinis
Solet, ne fortuita cuneorum sit conglobatio,
Generatim consistite; ut e familiis et propinquitatibus
Possint cunei constitui. Vos Treboces huc cum lanceis
Maioribus, vos Marcomanni cum cateiis hunc locum
Tenete: Hoc Nemetes interuallum; istud Vangiones impleant:
Stationem habete hanc vos Suevi, cum frameis: vos Sedusii
Cuneum hunc servate cum verutis: vos Harudes ceteri,
Missilia [(transcriber); sic: Missila] docti spargere, obvertite frontem fronti hostium.
Inprimis ne phalanx disiciatur, erit vestra cautio.
Nam confertae, hastisque horrentis vires sunt intolerabiles.
Quid tu inter Harudes Marcomanne? Quid tu inter Sedusios?
Quid respectas? illic sunt hostes, non a tergo furcifer.
Nunc omnem [(printer); sic: Nunc omnium] aciem rhedis et carris circumdabo: nequa [Reg: nequam] in fuga


page 124, image: s131

Spes militi relinquatur: eoque imponam mulieres;
Quae in praelium ituros, passis manibus flentes orent, flagitent,
Ne in servitutem se tradant Romanis: hi Sanctissimi
Testes sunt; hi bellatori sunt laudatores maximi.
caes: CAE. Confectis omnibus, nihil aliud restat, quam ut militem
Oratione ad virtutem, et alacritatem pugnandi incitem.
Si, quem ex Ariovisti iniuriis accepimus, iustus dolor
Non indueret arma nobis, milites, iam pluribus
Verbis mihi ad vos utendum putarem: Nam quibus minis
Omni interdixeret ille nobis Gallia: quam atrocibus
Damnis multarit [transcriber: Aeduos], propinquos et fratres populi
Romani: quam superbe amicitiam nostram contempserit:
Quis omnium est, in hoc exercitu, qui non resciverit?
Nullum mihi, privatum intercedit, cum Rege hoc negotium.
Quicquid sumus locuti; quicquid egimus; quicquid ab eo


page 125, image: s132

Responsi tulimus, milites, id interest nostrum omnium.
Lacessitos nos esse, Dii testes sunt; qui belli exitum,
Secundum ius fasque dabunt. Nam praeter spem nostram perfidus
Repente est hostis ex amico; atque e socio adversarius.
Nos qui patriam, qui amicos, qui socios defendere cupimus,
Mature occurrendum censemus barbaris: ne quem impetum
In nostros fines faciant: satiusque omnino fore duximus:
Si bellum in ipsorum terris geramus, quam provinciae
Illatum ab ipsis, propulsemus. Nam recordor milites,
Neminem eorum, qui exactis temporibus invasere Italiam
Prius ab iniuriis cessasse, quam bellum eorum finibus
A nostris esset illatum. Nec Epirotae nos prius
Armis lacessere desierunt, quam Latini in Graeciam
Transmiserunt: neque Philippus, Italicum, qui iam agebat animo


page 126, image: s133

Bellum, ante quievit quam Romani invaserunt Macedoniam:
Neque Perseus ille, neque Antiochus, neque Mithridates Ponticus,
Finem fecere prius iniuriis, quam nostri in limites,
Illorum hostilibus armis irruperunt. Ac ne persequar
Alia, Carthaginenses, antequam a nobis in Africa
Quicquam hostile experti essent, traiecerunt ultro in Italiam:
Vastarunt regionem: diripuerunt urbes: ac parum abfuit,
Quin ipsam Romam caperent: Ut vero primum nostri duces
Arma sua in ipsos converterunt [(printer); sic: conferterunt] , nullum interea punicum
In Italia bellum experti sumus. Quid hos ipsos loquar
Gallos Celtasque. Quandiu enim Romani iuxta Alpes Italicas
Se continuerunt: Galli eas transcenderunt multoties.
At postquam ausi sumus aliquando arma extra fines patriae
Efferre: eosque bello adoriri, et partem aliquam terrae suae


page 127, image: s134

Ademimus; nullum hostem in Italia videmus Gallicum.
ario: AR. Disposui in acie nunc omnia, non ut volui, sed ut potui:
Restat ut oratione mea animos confirmem militum.
Si quem animum Samagetobriae habuistis in bello contra [transcriber: AEduos],
Et Sequanos, eundem in hoc proelio habueritis, vicimus.
Neque enim alios terra [transcriber: Aeduos], aut Sequanos repente iam
Per quattuordecim annos edidit: Sed idem sunt suos
Qui nobis obsides dedere, et quorum urbes invasimus:
Neque hi Romani: qui violato amicitiae iure ac fide,
Nobis bellum inferunt, meliores sunt, quam quos in finibus
Suis maiores nostri armis vicere, Cimbri et Teutones.
Rhenum et Germaniae Deos, do testes vobis, milites,
Cum foederum ruptoribus AEduis pugnam hanc capessere.
Id quod belli eventus, velut aequus arbiter, satis arguet.
Nolite igitur committere, ut quas urbes bello vicimus,


page 128, image: s135

Bello amittamus, aut qui prius intulimus bellum Galliae
In ipsorummet finibus, ab iis, nunc in nostris male
Premamur. Non minoris est animi, res partas tuerier,
Quam quaerere novas. Nam cur nos tandem tot pertulimus nives,
Tot flumina superavimus nando, tot montium iuga
Transcurrimus ascensu; si alii nostris fruantur victoriis?
Neque enim iam de possessione Sequani lis est agri:
Sed dimicandum nobis est pro Rheno, pro Germania.
Nec est alius a tergo exercitus: qui, nisi nos vincimus,
Obsistat hosti: hic nobis obstandum, Germani milites.
caes: CAE. Arivistus, quantuscumque ignavis timidisque viderier
Porest: si quid mihi creditis, homo vecors est, efferus,
Amens: pavore nostro, quam virtute sua felicior.
Nec nunc ille, quia audet, sed quia necesse est, in pugnam venit.


page 129, image: s136

ario: AR. Neque vero est, quod clades Helvetiorum quemquam terreat.
Sua illis obstitit victoria, dum incauti Ararim transeunt
Agmine disiuncto, incuriosis vigiliis, rupto ordine.
Fortuna, quae necessitatem pugnandi imponit, eadem
Praemia etiam proponit amplissima nobis victoribus.
caes: CAE. Cum bestiis feris res est, quas captas, atque vinculis
Inclusas, quando earum natura haud potest, vel longior
Commitigat dies, vel magnitudo supplicii, et metus
Poenarum. nam ubi iuris reverentia excessit animis;
Et ubi summa imis miscentur; vi, poenis, armis est opus,
Ut vim repellamus. Neque vos barditus eorum terreat,
Nam barbari, quo plus terroris afferant, clamoribus
Sublatis, omnia miscere solent. Vox occidit neminem.
Quid? quod maiori parte corporis nudi, sagulo inditi


page 130, image: s137

In pugnam venient: paucis lorica, vix uni aut alteri
Cassis erit. aut Galea.
ario: AR. Quid, quod plana omnia hic et prona sunt?
Nullae hic angustiae: nullae fauces; in ipso limine
Victoriae stamus, multum nos et proceritas corporum,
Et armorum levitas iuvabit: Tum si quis casus fiet,
Notae paludes, nobis usui, perniciosae hostibus.
caes: CAE. Perpendite iam, quo quisque vestrum vultu, si referatis hinc pedem,
Domi occursurus; non iis militibus, qui Sertorium
Cinnamque [(printer); sic: Cinuamque] vicere: sed iis, qui hos ipsos [(printer); sic: hoc ipsos] nuper Teutones,
Pecorum modo fugientes, per saltus consectati invios,
Occidere? An vos Caesarem Mario Peiorem creditis?
ario: AR. Postremo hic unusquisque non corpus suum; sed coniugem
Ac liberos protegere putet: nec curas solummodo agitet
Domesticas, sed cogitet nostras manus patriam intuerier.
caes: CAE. Sed quid memores frustra moneo? ultione opus est non proelio.


page 131, image: s138

Ite ruite, et victum hostem perfidumque armis exscindite.
Tergo fugientum vulnera inferte, fugam animis: tuque tubicen.
ario: AR. Quod si ultimo a dedecore nomen vindicare Teutonum
Vultis; agite sonitu armorum, et tripudiis signum date,
Celeriter procurrite; ut in nos coniciendi pila spatium
Ne detur hostibus: Gladiis pugnate cum hoste cominus:
Facite phalangem, tollite barditum, ruite, tundite, agite.
caes: CAE. Tu tubicen, da pugnae signum tuba ocius: cane classicum.

ACTUS V. Scena VIII.

Caesar. Procilius. Titius. caes: HOstem fugientem persequimini, consecuti occidite,
Neque viribus confisi, amnem Rhenum transnare sinite;


page 132, image: s139

Neu lintribus iunctis, salutem sibi petant, operam date.
Haec milites Germani pugna est, quam poposcistis hodie:
Quis homo? quis Deus est, quem possitis accusare barbari?
Vestra haec temeritas: vestra haec est audacia? quid carra retro,
Quid vallum spectatis? nisi victorem haec recipiunt neminem.
Quid hoc raptores: quem trahitis vinctum?
proc: PRO. O Caesar obsecro
Fer opem. Nam te mihi opportunitas ipsa obtulit hodie.
caes: CAE. Proh Iuppiter servas me: videon' Procilium? certe ipsus est.
Quid cesso vi summa ipsum eripere de manu hostium? hem tibi.
Hem, sic datur, si quis legatos violat: hem tibi, hem, viden,
Ut diffugiant? Sequimini legionarii, comprehendite,
Occidite: vos Satellites hunc vinculis exoluite [Reg: exsolvite] .
PRO, Caesar, quam fortunatus hic illuxit hodie mihi dies?
caes: CAE. Et mihi multo omnium fortunatissimus. Nam mihi velim


page 133, image: s140

Credas, mi Procili; non minorem haec res voluptatem mihi,
Quam victoria, fert ipsa; quod familiarem, quod hospitem
Meum, mihi restitutum video, et ereptum e manu hostium.
proc: PR. Nescis, ah nescis tu, Caesar, quibus fuerim in periculis.
caes: CAE. Quid nesciam? qui te scio, fuisse inter barbaras, feras,
Immanes bestias?
proc: PR. Ter, me praesente, de me sortibus
Consultum fuit, utrum statim necarer igni, an in aliud
Tempus reservarer.
caes: CAE. quo pacto?
proc: PR. vili virgulto [(printer); sic: virgulta] mea
Vita omnis pendebat.
caes: CAE. Dic quomodo?
proc: PR. si auscultare vis mihi,
Dicam tibi:
caes: CAE. Volo equidem, quin dicis.
proc: PR. virgam frugiferae arbori
Decisam in surculos isti amputare, et discretos notis
Quibusdam, super albam vestem temere ac fortuito spargere
Solent: Tum si sacerdos consulatur publice, Deos
Precatus, ac caelum suspiciens, attollit [(transcriber); sic: attolit] ter singulos:


page 134, image: s141

Et sublatos secundum inscriptam interpretatur literam.
Prout nunc sors ceciderit, de vita consultant, et de nece.
caes: CAE. At quomodo tu evasisti liber?
proc: PR. Sortium beneficio,
Incolumis sum. Adeo in praecipiti stetit vita, et fatum meum.
caes: CAE. Tua calamitate nihil quicquam de voluptate hac mea
Et gratulatione deminuit fortuna.
proc: PR. Gaudeo:
Et incolumitatem meam tibi esse gratam, gratias
Ago. Sed o spem Caesar insperatam.
caes: CAE. quid rei, aut spei est?
proc: PR. Titium reduci video.
caes: CAE. ubinam?
proc: PR. recta hic reducitur via.
titi: TI. Di magni, ut ego laetus sum, ut laetitia differo, et gaudio [(printer); sic: rgaudio]
Quod hostibus victis, triumphat [(transcriber); sic: triumfat] Caesar, milites ovant.
Nam hoc nisi sic esset, vitam ego meam cassa nuce non redimerem.
Sed videon Caesarem cum Procilio? ipsus est: certe ipsus est.
O Caesar, o mi Procili, saluete exoptatissimi.
caes: CAE. Saluus sis: saluum te redire totus gestio Titi.


page 135, image: s142

Nam ad summam laetitiam, quam capio ex hac victoria Titi,
Accedit non minor haec, quod vos ambos incolumes recipio.
Ubi autem Arivistus? ubi uxores?
titi: TI. Ambae periere in fuga.
Earum una Sueva fuit natione, Norica altera:
Regis Voccionis soror: a fratre missam sibi, quam duxerat
In Galliis. tum filiarum occisa altera, capta altera.
proc: PR. O factum bene.
titi: TI. Rex ipse piscatoriam nactus scapham,
Ad ripam Rheni deligatam, ea profugit.
proc: PR. olim ita
Xerxes flagellatum traiecit Hellespontum e Graecia
Rediens in Persidem, sine copiis, sine omni exercitu.
Adeo fortuna lubrica est: nec immota teneri potest.
Nam sine pedibus est: quae pennas tantum et manus habet.
Cum porrigit manus, plantas quoque comprehendere non sinit.
caes: CAE. Mutabiles sunt et breves humanarum rerum vices:


page 136, image: s143

Nec ulli simpliciter una eademque indulget felicitas.
titi: TI. Insigne certe exemplum fragilitatis humanae ob oculos
Versari cernimus, cum Regem hunc Ariovistum cernimus.
Quare in secundis rebus nihil in quemquam consulere decet:
Nec praesenti fortunae confidere: cum, quid vesper ferat,
Incertum sit: Hic enim vir erit tandem fortis, cuius animum
Nec sors adversa infringet, nec prospera flatu suo efferet.
caes: CAE. Ego sane quod ad me attinet, et humanae semper sum memor
Infirmitatis, et vim fortunae animo reputo: et
Omnia, quaecumque agimus, subiecta mille cassibus non nescio.
Sed eamus intro, et confectis duobus bellis maximis,
Laeti consumamus hunc diem, et reliqua huius anni tempora.
titi: TI. Spectatores, non est, quod espectetis frustra, Nasuam:
Dum redeat huc cum Suevicis auxiliis, uti promiserat.


page 137, image: s144

Nam praelio hoc trans Rhenum nuntiato, Suevi et Teutoni:
Qui ad ripas Rheni venerant; domum coepere revertier:
Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, sensere exterritos
Mox insecuti, magnum e fugientibus occidere numerum.
Quod reliquum est, si placuimus, et si est otium, plausum date.

ELEGIA DE BELLO HELVETICO, e PRIMO comment. Caes [Abbr.: Caesario] . libro.

HElveti aggredior causas memorare duelli,
Et durum antiqui dicere Martis opus.
Alme parens hominum, maioribus annue coeptis:
Ne grave pes Elegus ferre recuset onus.
Regni Orgetorix feruente cupidine raptus,
Hostica Santonicis sinibus arma parat:


page 138, image: s145

Ac sibi Casticum percusso foedere iungit?
Cui Catamanteles Sequanus ante pater.
Dumnorigis item praesenti pignore firmat,
In se animum: magno factus amore socer.
Illi persuadet, regno ut potiatur avito:
Huic: premat ve sceptris Aedua rura suis.
Ipse simul patriae summas affectat habenas:
Santonico dominus iura daturus agro.
Quae postquam, cupidus bellandi, Helvetius ausa
Comperit, infidum poena secuta virum est.
Haud minus in coeptis alacres tamen omnibus instant:
Exuruntque suos, gens furibunda, lares:
Ac sociis demum vicino a limite lectis,
Allobrogum fines, qua via lata, petunt.
Caesar ubi Ausoniis procul hoc cognovit in oris,
Gallica praecipiti fertur in arua gradu
Allobrogesque subit, Rhodanus qua stagna Lemanni
Deserit, et vastas gurgite voluit aquas.
Euocat huc sparsas per Gallica rura cohortes,
Auulsoque hosti ponte retardat iter.
Bis poscunt humiles illi transire: bis illis
Abnegat occluso tramite Caesar iter.


page 139, image: s146

Inde viam vi perientant: sed ab amne repulsi
Anfractu longo Sequana rura petunt.
Hic ubi Dumnorix aperit, cum pace sequestra.
Aeduus innocuam trita per arua viam.
Ut ventum ad cultos, quos gens habet Aedua fines:
Protinus infestum depopulantur agrum,
Diripiuntque lares: captivaque corpora ducunt:
Infelix populus Caesaris orat opem.
Haud mora: perrumpunt Ararim terna agmina iunctis
Lintribus: arborea pars rate sulcat aquas.
Quarta cohors fluvii ripam Tigurina tenebat:
Dum reliquum oppositam tangeret agmen humum.
Obruit hanc fido Labienus milite cinctus
Palantesque viros hinc necat, inde fugat.
Mittitur extemplo princeps Divico, petitum
Gallica pro populo rura laremque suo.
Sed renuit Caesar: partesque intentus in omnes
Qua datur, infesto praelia Marte facit.
Res tamen una premit, magnorum prima malorum
Saeva comes, bello non toleranda fames.


page 140, image: s147

Concilio socios tunc lecto incusat iniquos:
Quod non promisso stet sua pacta sides.
Aeduus excusat Liscus, seseque tuetur:
Et Dumnorigis crimen id esse docet.
Cum Diviciacus frater pro fratre querendo
Ingemit: et veniam supplice voce rogat.
Omnibus in melius, duce et auspice Caesare, versis,
Iamque solo fruges suppeditante novas:
Protinus in saevum Caesar proficiscitur hostem:
Et montem, sub quo sederat ille, subit.
Huc signis motis Labienus ad ardua montis
Clam venit: inque alto vertice castra locat.
Considius vanis implet rumoribus aures:
Atque hostem summo dicit adesse iugo.
Vertit humum Caesar, seseque in iuta receptat:
Consequitur mataris hostica turba suis.
Vix equites primo Tigurinis Marte resistunt:
Instauratque aciem Caesar, et ultor adest.
Iamque volant pila: et miles, conversus in hostem,
Praelia nudato cominus ense gerit
Pars bona diffugiunt. Sed Boii acresque Tulingi
Restituunt aciem bellipotente manu.


page 141, image: s148

Hos armis reprimit Caesar: bifidaque cohorte
In celerem vertit barbara terga fugam.
Castra petunt omnes, carrosque ignobile vallum:
Ancipitique diu praelia Marte gerunt.
Donec Caesareas victoria laeta coronat
Tandem aquilas, hostem sed fuga turpis habet.
Illi palantes ad Lingonis arua feruntur:
Pars etiam Rheni littora nota petunt.
Sed trepido a cursu sub Caesaris ora retracti,
Flebile supplicium, quod meruere, luunt.
Pars assignatae potitur telluris amore:
Pars patriam rursus cogitur ire domum.
Sic grave principium peior fortuna secuta est,
Nam plerunque ingens exitus orsa probat.

[Gap desc: illustration]


page 142, image: s149

ELEGIA DE BELLO GERMANICO, EX EODEM LIBRO.

TE quoque prisce canam Rex Arioviste, tuosque
Adversos casus, et grave Martis opus:
Quando Caesareis victus legionibus, olim
Vertisti Arverno terga pudenda solo.
Est operae pretium veteres cognoscere casus:
Et nostra exemplo fata cavere ruo.
Post quam Germanos pater incusasset iniquos
Aeduus, atque Italam voce rogasset opem:
Caesar, amicorum cladem miseratus inultam,
Suscipit in Latiam Gallica corda fidem.
Haud mora, legatos ad regem mittit iniquum:
Qui certae pacem conditione petant.
Ille furens animi coepto persistit eodem:
Et bellum demens Ariovistus amat.
Obvius at Caesar munit Vesontica vallo
Moenia: quem contra Teutona turba fremit.


page 143, image: s150

Extemplo Ausonios trepidus pavor occupat artus.
Nam metuunt hostem Duxque comesque trucem.
Vix timidas Caesar vocum dulcedine mentes
Erigit, ac pavidos incitat ore viros.
Mittitur hinc Rheni vastis orator ab oris?
Aptaque colloquio tempora rite petit.
Non renuit Caesar, quae commoda, tempora fandi:
Et regem contra regia verba facit.
Ille autem dudum conceptas asperat iras:
Excercetque graves ductor uterque minas.
Tum quoque Germanus miles consurgit ad arma:
Colloquiique furens dissipat istud opus.
Rex fraudem occultans legatos mittere pergit:
Mittit legatos Caesar et ipse suos.
Cum fera mens regis contra iura omnia missos
Legatos manicis, compedibusque ligat.
Castra exinde movet sed Caesar in omnia promptus,
Hinc acies, illinc castra subinde locat.
Pugna sit ad vallos aeque Mavorte, sed hostem
Caesaris ex acie fata maligna trahunt.


page 144, image: s151

Quippe nefas erat, ante novae nova cornua Lunae.
Germanos bello conseruisse manum.
Ergo Teutoniae redeunt in castra cohortes:
Demere iam vultus Sole parante suos.
Postera lux caelo vix densam amoverat umbram,
Instructaque acie Caesar in arma ruit.
Nec minus in Latium signa infert Teutonus hostem:
Et celeri subito colla phalange premit.
Cornua dextra labant aciet: Romula retro
Gens acta, et multo vulnere lassa cadit.
Subsidio donec, veniens ibi crassus equestri,
Verteret in celerem barbara terga fugam.
Palantes totae insequitur dux Teutonas ora
Italus: infelix Arioviste fugis.
Una ambae pereunt, bina cum coniuge, natae:
Teutoniamque pavor plurimus opplet humum.
I nunc: Ausonias Germane lacesse cohortes:
Hic solet eventus coepta nefanda sequi.


page 145, image: s152

ELEGIA FUNEBRIS IN MORTE FILIOLAE AGNETIS.

ME postquam livor natali Academicus ora
Expulit, et furias addidit AULA suas:
Quatuor interea consors mihi pignora lecti,
Heu quam diversis protulit orta locis.
Vique locis peperit toto procul orbe remotis,
Sic ea non una mors tumulavit humo.
Dorotheae Carni prima est mihi nata Labaci,
Pura ubi fontani labitur unda Savi.
Haec eadem Divi iacet ad sacra limina Petri:
Exspectans reditum Christe benigne tuum.
Altera post reduci mihi Barbara nata Tubingae,
Ingrato patriae dormit humata solo.
Tertius Andreas patre editus exule, matrem
Heu profugam e patrio concomitatur agro:
Vagituque suum quaerens, gemituque parentem,
Boiema tandem lumina clausit humo:
Hic ubi Caesariam liquido secat agmine Pragam
Muldavus, et vitreas Albidos auget aquas.


page 146, image: s153

Nunc tu Brunopoli mihi blandula nasceris Agnes:
Et tristem me hilaras, exilioque levas.
Qualiter aequaevo proles numerosa numerosa Iacobo,
Venturi generis spes animusque fuit:
Cum fugeret diri crudelia tecta Labani,
Horrificas socero pone tonante minas.
Sed nondum attigeras quarti primordia mensis
Cum, fato mortem non remorante, cadis.
Heu spes fallaces, portu quae saepe sub ipso
Naufragium passae, tot superastis aquas.
Indideram nostrae, nomen tibi dulce parentis:
Nam genitrix Agnes vivit, et una soror:
Sexaginta Agnes egressa supervenit annos:
O aviae neptis grata futura tuae.
Crevisti subito, ceu pleno Delia cornu;
Inque tuo nusquam corpore menda fuit;
Iam risu caram poteras agnoscere matrem:
Figentem roseis basia mille genis.
Mutua iam tecum reddebas signa loquenti,
Inque tuo nutu sermo venustus erat.
At postquam sanae conversa est orbita vitae,
Et morbus vires cepit habere suas.
Quam cito formosi mutata est oris imago?
Quam subito facies emaciata fuit?


page 147, image: s154

Sic quae mane novo campis rosa surgit amoenis,
Vespere mox sero, flore cadente, perit.
Multa quidem medicina fuit quaesita dolori,
Sed tamen auxilium nulla medela tulit.
Paeonio primum pulsa est Epilepsia succo:
Inde locum ambrosiae febris anhela dedit.
Tandem terribilis concussit viscera tussis,
Quam nullo iuvit pharmacopola modo.
Haec vitam demum iugulato gutture fregit,
O quanto tussis constitit aegra bono.
Sed tamen hoc melius: Domini quia facta voluntas:
Ille dedit vitam, sustulit ille datam.
Quid? quod ab istius tu libera cladibus aevi,
Mutasti vitam cum meliore tuam.
Nunc procul a patria corpus tellure quiescit,
Et procul a reliquis: quos dedit una parens.
Sed quocumque solo iaceas post funera vitae:
In gremio eiusdem matris, ubique iaces.
Omnis terra Dei est, terrae omnes denique partes:
Haec puncti ad caelos unius instar habet.
Pascere livor edax, et casu pascere nostro;
Haec mihi fortuna est: te tua fata manent.

FINIS.


page 148, image: s155


[Gap desc: errata list]

[Gap desc: illustration]


page 149, image: s156


[Gap desc: illustration]
HELMSTADII Ex Officina Typographica Iacobi Lucii. ANNO M.D.LXXXIX.
[Gap desc: illustration]