Transiit octavus nostri octogesimus aevi
Annus, et in cursum meta peracta redit,
Fatalem hunc cecinit nobis deceptus haruspex:
Stifelii in numero forte secutus iter.
Nam neque mota ruit a culmine machina mundi:
Nec monstris aestas prodigiosa fuit.
Omnia adhuc caelo video constare sereno:
Nullibi saeva novis horruit aura minis.
Nam quod Sarmatiae res non successit in oris:
Contigit id fato solius omne Dei.
Ille etiam poterit, speremus dummodo fidi;
Rursus in optatam lapsa referre viam.
Ne tamen arguerit mendacem verior aetas,
Astronomum, haec anni mira prioris habe.
Iulius e putri Caesar tellure resurgit:
Et rex Teuto suis Ariovistus adest.
Hinc Germanae aciem struxere, Italaeque cohortes:
Inque novo cursu saecla Platonis eunt.
O utinam belli potuisses esse iocosi
Spectator, dum res haec fuit acta mihi.
Comica maiori sonuerunt atria plausu,
Quam cum scaenae actor Roscius ille fuit.
Mittimus interea nostro spectata theatro,
Mentibus atque oculis inspicienda tuis.
Tu facies aequi, tu paulum seria pones:
Tu mecum socco ludicra cinctus ages.
Aspera non semper contristant tempora caelum:
Lucida discussis nubibus aura redit.
Cur tu continuis animum, mentemque fatiges
Curis, et streperi garrulitate fori?
Quem numquam laxas, intensus rumpitur arcus [(printer); sic: arvis] ;
Et celer assiduo carcere languet equus.
Haec quoque ne pariat fesso tibi taedia, Curti
Non oculis adeo littera digna tuis:
Curtior esse mihi iamdudum est iussa: monente
Nominis hoc ipsum condicione tui:
Aut pro Caesareae natura, et Principis aulae:
Vestes aula breves, et breve carmen amat:
Aut potius culpa ingenii: cui facta supellex
Curtior, et multo, quam fuit ante, minor.
Saepe quidem virtus adversis cognita rebus,
Sed mea me ferme succubuisse facit.
Vive, vale, nostri non immemor, inclute Curti:
Qui maius curto nomine, pectus habes.
Hodie duo bella gestum in hoc proscenium
Venimus: utrumque sine caede, sine sanguine.
Id quod principio vos scire statim voluimus:
Ne quem haec inusitata species deterreat.
Nam hi centuriones, hae cohortes, hi duces,
Nullum vobis periculum denuntiant.
Neque solum, ut aequo magnoque adsitis animo,
Hortantur, sed ut erga se pariter benevolo.
Si enim vos taciti aderitis cum silentio:
Ut, quid prius dicturi sint, quam dimicent,
Noscatis: pollicentur ipsi etiam suam
Tranquillitatem. Sin tumultuabitur
E vobis quispiam; turbas illi dabunt.
Qui primi haec bella gesserunt rem seriam
Egere. Nam ubi hominum octoginta milia
Cecidere in una pugna occisi a Caesare, [(transcriber); sic: ]
Utrumne vos ludum fuisse creditis?
Poeta noster primus rem tam seriam,
In ludum vertit scenicum, novo modo.
Nam fictas in theatrum personas, nisi
Duas, aut forte tres, non produximus;
Easque non de ingenio confinxit suo,
Poeta noster, sed e Plutarcho mutuatus est.
Nunc si quis est, qui aut histriones vituperet;
Aut apparatum meliorem desideret;
Aut locum agendi capaciorem postulet;
Aut aliud quid culpet: is apud se ita cogitet:
Olim fuisse Lucullos, et Roscios,
Olim fuisse Praetores et Caesares:
Hodie, neque Roscii sunt ulli, qui sciant
Artificium; neque Luculli, qui scenicis
Abundent chlamydibus: neque urbani obviam
Praetores, qui ludos faciant theatricos:
Neque Caesares, ullum qui Amphitheatrum excitent.
Torpent nunc ingenia pigrae adulescentiae:
Nec in ullius honestae rei laboribus
Vigilatur; languor, et languore turpior,
Malarum rerum animos occupat industria.
Nunc studia obscena saltandi viros tenent
Effeminatos; et capillum frangere;
Et immundissimis se excolere munditiis,
Nostrûm Adolescentium, virtutis specimen est,
Nobis alius propositus est finis; alius
Scopus: ut Iuventus in scholis se exerceat;
Et memoriam augeat; seque istis initiis
Ad res maiores praeparet; et facundiam
Imprimis Romanae hauriat eloquentiae.
In hac quidem castrensis est, verumtamen
Pura oratio: verbis expressa Caesaris:
Sine phaleris, sine calamistris omnibus.
Nam bella qui haec scripsit, scripsit eodem impetu,
Quo gessit. Quod reliquum est: quaeso benignas date
Aures, et vulgus non nihil compescite.
Nam quia Latino sermone istaec peragimus,
Occlamant imperiti linguae; obganniunt
Mulieres; obstrepunt ancillae, servuli,
Opifices, Lanii, fartores, ferrarii;
Sibique Germana lingua postulant dari
Comoediam. Hoc quia non fit, nobis praeferunt
Cybisteteres, lanistas, funambulos,
Petauristas: quibus gaudet plebecula.
Sed haec incommoda, vestra intelligentia
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
Nos interea nostrum tutabimur locum.
Qui cladem Helveticam, qui Ariovisti fugam,
Qui caedem spectabunt utriusque exercitus:
Ita ordinasse fata, cogitent Deum:
Ut cum res summa ad fastigia mortalium
Evexerit: magno nos concutiat metu:
Ac fragilitatis humanae admoneat suos;
Cuius aliàs nimia in prosperis oblivio est.
Nam in omnibus rebus, fati perpetua lex,
Ut ad summum perducta, rursus ad infimum
Velocius relabantur, quàm ascenderant.
Aequis animis quicumque nobis praesto erit,
Huic aequa ut fortuna sit, optamus maxime.
Tantum est, poeta quod iussit praefarier.