Ad sanitatem. Nam quod antea negaverat mihi,
Ultro nunc pollicetur. Quare magnam in spem venio, fore,
Ut pro meis tantis, populique Romani beneficiis,
Ubi postulata cognorit, desistat pertinacia.
Quippe et fruges maturitatem suam statuto tempore
Expectant: et poma peracerba lege mitescunt sua.
ario:
AR. Ultro citroque legati iam saepe inter nos invicem
Missi. Nam quia subuereor, ne per insidias a Caesare
Circumveniar, petivi, ne quem peditem ad colloquium mihi
Adducat: uterque cun equitatu veniat: alia ratione me
Non esse venturum.
caes:
CAE. Nunc quando a me postulat ut ex equis
Hic colloquamur; ego, qui et ipse meam salutem incognito
Gallorum equitatui, non ausim sic temere committere,
Hoc commodissimum esse statui, si omnibus Gallis equis
Equitib. detractis, legionis decimae legionarios
Illuc imponerem: ut praesidium per amicissimum mihi,
Si quod opus facto sit, habeam.
ario:
AR. Praeter se denos iusseram,
Ut ad colloquium adduceret. Nunc in eum perveni locum;
Qui spatio ferme aequo a castris utriusque abest. Quod proximum est,
Hunc terreum tumulum, in hac planicie [Reg: planitie] conscendam, ut Caesarem
Advenientem opperiar.
caes:
CAE. Id cum fieret, ridicule quispiam
Decimae legionis miles, plus, inquit, mihi quam pollicitus es,
Caesar, facis. quid ita? quia pollicitus es in praetoriae
Cohortis te loco decimam legionem habiturum. cui ego;
Non muto factum. Imo, inquit, ad equum iam rescribis militem.
ario:
AR. Nisi me fallunt oculi, prospicio Caesarem; agite alarii,
Ducentis passibus, retro, ab terrae hoc tumulo resistite.
caes:
CAE. Sed videon ego Ariovistum, an non? Certe ipsus est, tumulum tenet.
Vos legionarii, praeter denos, quos mihi custodiae
Causa adiungam, ducentis passibus, ab tumulo consistite.
ario:
AR. Eamus obviam.
caes:
CAE. Contra tollamus obvium gradum.
Salutem a principio tibi, o Rex, propitiam. AR Salve Edepol.
caes:
CAE. Credo ego te, Arioviste, memoria tenere quibus beneficiis
In consulatu sis a me affectus Romae in senaculo:
Quod appellatus Rex, quod amicus a Senatu, quod socius,
Quod munera missa amplissima. Haec res sane, et paucis contigit,
Et a Romanis consuevit tribui, non nisi pro maximis
Hominum officiis. Tu, cum neque causam postulandi, neque aditum
Haberes iustum, liberalitate ac beneficio meo,
Senatusque, haec es consecutus praemia. Sed reor tamen
Clam te non esse, quam veteres, et quam iustae causae sient
Necessitudinis perantiquae nobis, et Aeduis;
Quae item senatus consulta, quoties, quamque in eos facta sint
Honorifica: Praeterea, ut omni tempore tenuerint Aedui
Totius principatum Galliae; prius etiam, quam fidem
Et amicitiam nostram appetissent. Populo Romano sua
Consuetudo est, ut socios atque amicos non tantum sui
Nihil deperdere velint, sed dignitate, honore, gratia,
Esse auctiores. Quod vero ad amicitiam Romani popli
Secum attulissent, id iis eripi, quis aequo perpeti
Possit animo? Quare eadem, quae dederam legatis antea
In mandatis, iterum atque iterum a te postulo: ne aut Aeduis
Aut eorum sociis inseras bellum: obsides reddas: domum,
Si nullam Germanorum partem possis iam remittere:
At ne quos patiaris transire Rhenum posthac amplius.
ario:
AR. Non ego mea sponte, sed a Gallis accersitus, et diu
Rogatus, Rhenum transii, nec sine magna spe, et praemiis
Magnis, domum, propinquosque reliqui: sedes in Gallia
Habeo, ab ipsis concessas: obsides voluntate insuper
Eorundem datos; stipendium belli iure capio;
Quod consuevere victis, ut scis, victores imponere.
Neque ego Gallis, Sed Galli nuper fecerunt bellum mihi,
Omnesque civitates Galliae, ad me oppugnari dum in aciem
Venerunt: ac contra me castra habuere; sed omnes copiae
Uno ab me praelio fusae, ac superatae sunt. Quod si volunt
It erum experiri fortunam, paratus sum contendere;
Sin malunt pacem, iniquum esse recusare de stipendio
Reor; quod ad tempus voluntate hoc dependerunt sua.
Amicitiam populi Romani, praesidio et ornamento mihi,
Non detrimento, oportet esse. Nam hoc ea spe petieram.
Quod si per populum Romanum remittatur stipendium,
Et dedititii subtrahantur, non minus libenter hanc
Populi Romani amicitiam recusabo, quam appetieram.
Quod multitudinem Germanorum traduco in Galliam;
Id causa muniendi mei, non oppugnandae Galliae
Facio; Cuius rei testimonium est, quod non veni, nisi
Rogatus: et quod hic bellum non intuli, sed propuli.
Nam prius in Galliam veni, quam tu, et Romanus populus.
Numquam ante tempus hoc populi Romani exercitus, fuit
Egressus Galliae provinciae finib. Ecquid igitur
Tandem vis tibi? Quid in has possessiones tu Germanicas
Venis? Mea est haec Gallia: meis parta mihi victoriis;
Sicut vestra est, illa altera. Ut concedi non debet mihi,
Si in vestros fines, impetum faciam: Sic estis vos item
Periniqui, quod me interpellatis in iure meo bellico.
Quod ex Senatus consulto [transcriber: Aeduos] amicos praedicas,
Appellatos: non sum tam barbarus, nec rerum tam rudis,
Ut non sciam neque nuper bello Allobrogum proximo, [transcriber: Aeduos]
Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in gravissimis
Contentionibus, quas iam diu mecum et cum Sequanis
Habent, auxilio populi Romani usos. Suspicarier
Possum, simulata amicitia, quod in his locis exercitus
Habes, habere te mei opprimendi causa. Quod nisi
Decedis, aut exercitum deducis ex hac Gallia,
Ego non pro amico, sed pro hoste te habiturus sum. Quoniam scio,
Si te interfecero, multis me nobilibus et proceribus
Populi Romani rem gratam esse facturum. Hoc adeo ab iis
Per eorum nuntios compertum habeo. Quorum sane omnium
Amicitiam atque gratiam, morte tua possum redimere.
Quod si discesseris, atque huius possessionem Galliae
Mihi liberam transdideris, magno ego vicissim te praemio
Remunerabo: et quaecumque volueris bella geri in his locis,
Omnia confecta dabo, sine labore omni, sine periculo.
caes:
CAE. Etsi multa proterue in me dixisti, et petulanter admodum
Arioviste, tamen ut respondeam ad singula, nihil est opus.
Nam plura sunt, quae me hortantur, quare coepto negotio [(printer); sic: coepta negotia]
Nec possim, nec velim desistere. Neque enim potius tuam,
Quam nostram iudico Galliam. Bello superati scilicet
Ruteni, et Arverni, nunc olim a Quinto Fabio Maximo;
Quibus populus ignovit, neque redegit in provinciam,
Neque imposuit stipendium. Quod si quodque antiquissimum
Tempus spectari oportet: populi Romani iustissimum
In Gallia est imperium. Si Senatus iudicium probe
Servari oportet, libera debet omnino esse Gallia;
Suis quam bello victam Roma voluit uti legibus.
Sed hoc quid est rei? quid hoc tumultus? video accedere
Propius hunc tumulum, equites tuos, Arioviste.
ario:
AR. abeo.
caes:
CAE. Siccine
Conventum inter nos? Nam ad nostros adequitant; lapides, telaque
In nostros coniciunt. Ego ad meos me recipio protinus.
Omittite [(printer); sic: Omitte] hos: manum abstinete: neque telum ullum reicite.
Nam quamquam sine periculo committi posse praelium
Video. tamen hoc committendum non reor, ut pulsis hostibus
Dici possit: eos in colloquio circumuentos per fidem.
Sequimini me ocius hac legionis decimae legionarii.
Placet enim non morando tempus terere, nec cunctarier:
Sed sublata mora, movere castra, et in hostem pergere.
Nam dubium non est mihi, si sit relatum in vulgus militum,
Quanta Ariovistus in colloquio usus sit arrogantia;
Ut qui Romanis perfide interdixit omni Gallia;
Utque equites eius fecerint in nostros improvisum impetum;
Utque haec res colloquium diremerit: non dubium, inquam, mihi est,
Quin maior alacritas, maiusque pugnandi studium, animis
Queat inici militum, et exercitus. Sequimini hac alarii.
nasu:
NA. Quo consilio?
ario:
AR. Qui significent me velle de
Rebus, quae agi inter nos coeptae sint quidem,
Neque perfectae, cum ipso agere: rogare me, ut iterum
Diem constituat colloquio: aut si isthoc [Reg: istoc] minus
Velit, ex suis legatis huc mittat aliquem,
Quo cum deliberem.
nasu:
NA. proh summe Iupiter,
Sat isne sanus es, qui hoc facias?
ario:
AR. Sic satis.
nasu:
NA. At manifestum timoris signum hosti dabis.
ario:
AR. Propono vim fortunae ob oculos Nasua,
Martemque belli communem. Nusquam minus
Quam in bello eventus respondet.
nasu:
NA. quid postea?
ario:
AR. Si pace data, iam habere possum, quod volo:
Cur praelio vincam? cur quattuordecim
Annorum successus bonos in unius
Horae discrimen committam?
nasu:
NA. Non suasero.
ario:
AR. Simul parta, ac sperata decora horae unius
Fortuna evertere potest.
nasu:
NA. Proh hominum fidem,
Quae haec tam subito facta animi mutatio?
ario:
AR. Incerta casuum non temere pensitat,
Quem fortuna immutata numquam decipit.
nasu:
NA. Tot urbibus, Gallo ereptis, tot praeliis
Feliciter confectis, adeone trepidas?
ario:
AR. Fortunae maximae minime credi velim:
Non eadem semper affulget.
nasu:
NA. Hominum fidem;
Tot habemus equites, tot pedites, tot agmina
Tribocum, Nemetum, Vangionum, tot Teutonas.
Qui Cepionem, qui Scaurum devicimus,
An metuamus aliquid nobis a Caesare?
Periculum effugit, quisquis contempserit;
Timidum et fugacem quemque mors sequitur virum.
ario:
AR. Hi spiritus magni magis sunt, quam utiles
nasu:
NA. Neque honesta nobis pax, neque necessaria,
Qui firmiores, quam illi, habemus copias.
ario:
AR. Facies hominis, facies leonis, Nasua,
Utrinque ferrum, utrinque humana corpora.
nasu:
NA. Nimium timidus repente e forti factus es.
ario:
AR. Acta magis reprehendi possunt, quam corrigi.
nasu:
NA. Si sic sententia est, abivero.
ario:
AR. mane.
nasu:
NA. Quid maneam, ubi nec mei, nec meorum usus est?
ario:
AR. Sane si fuit unquam ante hac, erit hodie.
Nam legatis meis, quos misi ad Caesarem
De colloquio, aut de legatis ad me illius,
Volo hostem distinere; ne nos obruat
Improvisos. Nam praeter castra Caesaris,
Nostras traducam copias, et ultra eum
Castra faciam, ut frumento, et commeatibus,
Qui ex Sequanis supportentur, et ex Aeduis,
Propere eum, nec opinantem intercludam.
nasu:
NA. placet.
ario:
AR. Nunc tu celeriter te ad ripam Rheni refer:
Et explicatas acie legiones tuas,
In hunc locum tecum adducito.
nasu:
NA. curabitur.
ario:
AR. Ut hostem aggrediamur coniunctis viribus.
nasu:
NA. Eo; Neque enim prius quievero, quam tibi
Triumphum, opes, victoriam mecum afferam.
ario:
AR. Dii te mihi afleruent, incolumemque referat.
Togati, quos procul huc adire conspicor?
TI. Mihi contemplanti Gallorum istas copias:
Et hostium vires dum mecum pensito:
Simul laeta, simul obversantur tristia.
proc:
PR. Primum recusatum ab eo colloquium fuit:
Postquam dein inopinato adventu Caesaris,
Ferocia barbari hominis fracta nonnihil,
Mox vitro, quod recusaverat, efflagitat.
Paulo ante Romanos superbe, et Caesarem
Superciliose contempsit: Nunc paenitens
Facti, colloquium institui denuo cupit.
Quis Vertumnus, quis Proteus ita mutabilis?
ario:
AR. Procedam his obviam.
titi:
TI. Polypi mentem obtinet.
proc:
PR. Tace lupus est in ipsa fabula Titi.
ario:
AR. Quinam vos estis, aut quid huc contenditis?
Utrum speculandi causa?
proc:
PR. Nomine Caesaris
Legati adsumus: ut quae dicas, quid Caesarem
Velis, cognoscamus, et ad eum maturrime,
Referamus.
ario:
AR. Exploratores estis, nihil
A Caesare literarum?
proc:
PR. Mandata ferimus.
ario:
AR. Lorarii, Satellites, compraehendite hos
Pro speculatoribus, in catenas ocius
Conicite.
titi:
TI. obsecro, ne saevi in nos innoxios,
Sine nos causam dicere pro nobis.
ario:
AR. Non sino.
titi:
TI. Per dexteram te oro, quam tu hospes hospiti
Dedisti.
ario:
AR. Frustra oras.
proc:
PR. Violas ius gentium.
ario:
AR. Nihil interest.
proc:
PR. Mali res exempli, hospites
Legatos Romanos de nihilo corripi.
ario:
AR. Asservate manicis: pedicis constringite.
Ego fatidicam sacerdotem Albriniam in hoc luco consulam;
Ne forte inauspicato Marte committam hodie praelium.
Divina mulier est: quae inspectis et notatis amnium
Verticibus, et gyris rivorum, res futuras praecinit:
Haec avium novit modulatus, volucrumque cantica,
Haec sortes novit: haec equorum monitus ac praesagia
Scit experiri, et hinnitus, certosque observare fremitus.
Nec ulli maior auspicio fides. Ibo intro, ut dixeram.
Non enim mediocri incedo iratus iracundia,
Sed eapse [Reg: ea ipsa] illa, qua soleo excidium victis facere oppidis.
Verum tamen hoc laetor, quod vacuam crumenam repperit,
Nam quod reliquum fuerat de stipendio, prior abstulit
Tusnelda, aleae potita praesigni victoria.
Felicem et cautum me, qui furi ita furtum praevenerim.
Sed quid agam? Caesar movere signa iussit, milites
Convocat, tubae sonant; Ego neque novi tesseram,
Neque paludatus, neque clypeatus [Reg: clupeatus] sum. Nisi quid a Lydo mihi
Restat, oppido perii. Nam inermem expunget Centurio:
Aut cum ignominia exarmatum, atque exauctoratum domum
Dimittet. Verum ipse egreditur: quid rei est? motat caput.
lydu:
LY. Perspicacibus eum oculis oportet esse, militem
Qui cupit videre pium, ac probum. Nam caecus hic ego
Sum, meosque fumus exedit oculos penitissime.
thra:
TH. Pol haud erras.
lydu:
LY. Ibi fas, ibi ius esse dicunt, maxima
Ubi sit merces.
thra:
TH. Idem et ego arbitror.
lydu:
LY. Vis nunc facta est ius;
Ius factum est vis. Nam legionibus agitur nunc, non legibus,
Hasta non iusto, lacertis, non chartis.
thra:
TH. planissime.
lydu:
LY. Qui paternas et maternas res concoxerunt domi:
Qui caedes perpetrarunt, qui incestus, qui parricidia:
Hi nunc condemnantur ad militiam: Quasi vero turpissima
Scelera honestis expientur nominibus.
thra:
TH. sic saeculum est.
lydu:
LY. Et quis istiusmodi efferos cyclopas puniat?
Num [(printer); sic: Nam] qui ipse immersus vitiis volutatur foedissimis?
thra:
TH. Secum habitanto isti.
lydu:
LY. Nunc autem poenis deficientibus,
Accrescunt flagitia. Nam deteriores omnes sumus
Per licentiam.
thra:
TH. Huius ego rei de me exemplum capio.
lydu:
LY. Itaque ius et fas putant, negotiatorem obvium
Exonerare pecunia: neque hoc modo, sed insuper
Quod Germanis usitatum dictitant, praedas agunt,
Ex rapto vivunt. Neque iam latrocinia habent infamiam.
Nam desidiae minuendae causa isthaec fieri praedicant,
Et propter iuventutem exercendam.
thra:
TH. Sic est per Iovem.
lydu:
LY. Tum quoties ad aleam, et scortationes deficit
Argentum, mox confugitur ad belli titulum: et hostis est,
Quisquis habet, quod siet ad praedam idoneum.
thra:
TH. videlicet.
lydu:
LY. Caesar optime mereatur de rebus mortalium,
Si hos Centauros exauctoratos redigat in ordinem.
thra:
TH. Tum pol non bene agetur cum Thrasymacho: Dii caelites
Omen hoc procul avertant.
lydu:
LY. Quis hic loquitur? quid hoc?
Unde tu iam proripis?
thra:
TH. Ex hoc angulo; quo clanculum
Me receperam, ut edormiscerem, quod biberam hic antea.
lydu:
LY. Sat ne commode dormisti?
thra:
TH. Vah. LY.
quid vah?
thra:
TH. Neque pallium
Est, neque pileum.
lydu:
LY. At nobis neque dormiendi tempus est,
Neque sic oscitandi. Nam momentis fere singulis
Castra mutantur: cur tu stertis? quae haec oscitantia?
thra:
TH. Eheu pallium quod amisi infelix cum pileo
Dormiens.
lydu:
LY. Tusneldae habeto gratiam meretriculae.
thra:
TH. Ubi romphaea mea altera, oblonga?
lydu:
LY. Intus maesta desidet.
Lamentatur quia se pridem feriatam non geras.
thra:
TH. Armaturam quaeso tuam mihi, Lyde, accommoda:
Ne solus veniam inermis in hoc praelium.
lydu:
LY. Quid postulas?
thra:
TH. Galeam, scutum, lanceam, pilum, gladium, zonam tuam.
lydu:
LY. At metuo, ne splendeat satis.
thra:
TH. Satis: quin das modo.
lydu:
LY. Utrumne levem armaturam poscis, an gravem?
thra:
TH. Imo levem,
Nam levis armaturae sum miles.
lydu:
LY. certe levissimae.
Heus Cylinder, effer huc clypeum meum, huic ut applicem:
Tum machaeram, loricam, verutum, humerale, balteum:
Exornabo ego te basilice.
thra:
TH. Salua reddentur tibi.
lydu:
LY. Ita quidem spero: neque enim tu primipilus nunc eris:
Neque te Caesar, si sapit, ulli militiae praefulciet.
Hac lorica oculorum praestringes aciem, in acie hostibus.
thra:
TH. Nimis est uncta.
lydu:
LY. At cui vis perfacile resistet ictui.
Nam, crede mihi, experto, ne catapulta quidem transuerberet.
Haec [(printer); sic: Hac] galea ecquid ornatum, Thrasymache, lepide condecorat tuum.
thra:
TH. Vah, quid haec crista?
lydu:
LY. Tota est tibi cauda gallinacei.
Vah praeclarus ad legionem bellator.
thra:
TH. videlicet.
lydu:
LY. Haec machaera ut addecet.
thra:
TH. Perquam stratiotice decet.
lydu:
LY. Hac ego multum effudi sanguinis, multam stragem edidi:
Hac decem Gallos, decem Germanos uno ictu simul
Occides.
thra:
TH. Quid ni?
lydu:
LY. Germanos gallos gallinaceos.
Tum haec zona, ut graphice decet?
thra:
TH. Sufferta videtur larido,
Nam praepinguis admodum est.
lydu:
LY. Martis credetur balteus.
thra:
TH. Imo Bacchi, aut alicuius Potitii, aut Pinarii.
lydu:
LY. Haec clava Herculis.
thra:
TH. Tudicula pultaria scilicet. Sed hoc
Quid agam cum telo?
lydu:
LY. Hoc ego transfixi Gallorum milia.
Hoc eodem uteris pro pilo.
thra:
TH. Pro pilo?
lydu:
LY. scilicet.
thra:
TH. Lyde, Lyde.
lydu:
LY. quid est?
thra:
TH. cedamus intro quam licet, ocius.
lydu:
LY. Quid ita?
thra:
TH. Caesar huc it, ne nos astitisse sentiat.
Alias inhabitabimus nos ambo carcerem.
lydu:
LY. Amove
Te intro miles centuriate in expuncto manipulo; ulmeis
Ornande armis: feci ego, ne mihi impune hodie illuseris.
caes:
CAE. Haud quaquam. Nam iccirco prolatis huc castris, ut aspicis,
Iam quinque continuos dies pro castris copias meas
Produxi: et aciem instructam habeo: ut si velit hostis modo praelio
Contendere, ei potestas nusquam desit. Verum intelligo,
Adhuc tenere se castris.
labi:
LA. At equestri praelio tamen
Contendit hic quotidie.
caes:
CAE. Quo praelio?
labi:
LA. Pugnae est genus,
Quo se Germani exercent.
caes:
CAE. Quomodo?
labi:
LA. Sex equitum milia,
Totidem sibi deligunt fortissimos et velocissimos
Pedites, salutis causa, singuli ex omni grege singulos.
His cum versantur in istis praeliis: ad hos se recipiunt
Equites: hi, si quid durius sit, concurrunt: si vulnere
Graviori accepto decidant equis, circum sistunt eos.
Si prodeundum longius, aut recipiendum sit celerius,
Tanta est exercitatione horum celeritas, ut iubis
Equorum sublevati, cursum adaequent.
caes:
CAE. Sed pugna tamen
Nobiscum decertare recusant.
labi:
LA. Atque hoc ipsum, Caesar, est,
Quod maximopere miror. Nam quingentos passus circiter
Ultra ipsos consedimus: ac delecto castris idoneo
Loco, acieque triplici instructa, primam et secundam aciem
In armis esse, tertiam munire castra iussimus.
Quibus munitis, legiones duas, ut scis, reliquimus,
Cum parte auxiliorum: reliquas [(printer); sic: reliquos] quatuor in castra reduximus
Maiora: tum e castris utrisque copias duximus,
Et acie instructa pugnandi potestatem hosti fecimus.
Verum, ubi ne tum quidem prodire eos velle animadvertimus;
Circa meridiem omnes copias in castra reduximus.
Tum demum Ariovistus suarum copiarum manipulos
Aliquot, qui castra minora oppugnarent, misit.
caes:
CAE. Sane acriter
Utrinque pugnatum est ad vesperam usque, occasu donicum
Solis, Ariovistus copias suas multis et redditis
Et acceptis vulneribus in castra reduxit.
labi:
LA. Sed proelio
Cur iam abstinent?
caes:
CAE. Huius rei causam e captivis reperio.
labi:
LA. Quam obsecro?
caes:
CAE. Dicunt, Germanis esse consuetudinem,
Ut matresfamilias earum vaticinationibus,
Et sortibus declarent, utrumne sit ex usu, proelium
Committere, an secus; easque ita dicere, genti non esse fas
Superare armis, si ante novam Lunam contendissent proelio.
labi:
LA. Eadem haec superstitio olim quoque Lacedaemonum genti fuit.
caes:
CAE. Utut sit, ego Paulum imitabor Macedonicum.
labi:
LA. Die quomodo?
caes:
CAE. Lunae nascenti aliquot Germanorum milia pro victima
Nunc immolabo, sicut deficienti ille undecim boves.
Nam recte Sulpicius vocato in contionem milite,
Pronuntiavit, ne quis pro portento acciperet credulus;
Quod naturali ordine, statis temporibus; et sciri antea,
Et praedici posset. Nam quia certi Solis Lunaeque sunt
Ortus et occasus; nunc orbe pleno, nunc cornu emicat
Exiguo. Itaque ne obscurari quidem, cum conditur, trahi
In prodigium debet; ut aiebat Sulpitius doctissimus.
labi:
LA. At ego Periclis exemplum sequat.
caes:
CAE. quomodo?
labi:
LA. sicut oculis
Ille attoniti nautae vestem obiecit: ne Solis lumine
Obscurato animum desponderet: Sic ego humeris militum
Apponam clypeos, ne quid a nova hac Luna timeant mali.
Nam satius est multo, confligere cum torpentibus otio,
Quam, tempora illorum exspectando, desidere.
caes:
CAE. videlicet;
Territum adhuc hostem praestat opprimere, et mentis vix compotem,
Quam sese colligendi tempus attonito concedere.
Neque enim dubito, quin omen hoc Germanis auspicio malo
Futurum sit. Sicut Macedonum olim regno exitium suum
Non Luna, sed mens occaecata pavoribus secum attulit.
labi:
LA. Quin ergo mox aciem rursum instruimus atque ad castra hostium
Accedimus.
caes:
CAE. fiat: vos centuriones et tribuni militum
Educite huc e castris copias; ut ilicet instruam.
Aciem hic suam instruit? quid sto?
caes:
CAE. ad speciem
Utendum mihi Alariis: Adeste Leuci, et stationem hanc tuemini
Vos pila Romani, vos Galli gesa, primo iactui
Pro tensa habete: sicut ratio militaris postulat.
Hic funditores: hic caetrati milites, consistite.
Tu Labiene sinistro cornu praeesto: tu crasse equitatui:
Cumque expeditior sis, quam qui in ipsa versantur acie;
Si quis erit casus, aciem tertiam mitte laborantibus
Nostris subsidio: Tu novissimum duc agmen Considi:
Et ne ab latere, neve ab tergo perrumpant ordines, cave.
Si aut carptim aggrediendo nos circumagere, aut confusa strue
Voluerint implicare, tum sensim laxate manipulos.
Comprimis ut phalangem dissipetis, in hoc contendite.
Nulla evidentior causa fuerit, quam isthaec, victoriae.
Ego singulis legionibus legatos addam singulos,
Cum quaestore: ut eos testes habeat quisque virtutis suae.
AR Nunc in cuneos et turmas, contra me omnes assistite:
Et quae res praecipuum incitamentum esse fortitudinis
Solet, ne fortuita cuneorum sit conglobatio,
Generatim consistite; ut e familiis et propinquitatibus
Possint cunei constitui. Vos Treboces huc cum lanceis
Maioribus, vos Marcomanni cum cateiis hunc locum
Tenete: Hoc Nemetes interuallum; istud Vangiones impleant:
Stationem habete hanc vos Suevi, cum frameis: vos Sedusii
Cuneum hunc servate cum verutis: vos Harudes ceteri,
Missilia [(transcriber); sic: Missila] docti spargere, obvertite frontem fronti hostium.
Inprimis ne phalanx disiciatur, erit vestra cautio.
Nam confertae, hastisque horrentis vires sunt intolerabiles.
Quid tu inter Harudes Marcomanne? Quid tu inter Sedusios?
Quid respectas? illic sunt hostes, non a tergo furcifer.
Nunc omnem [(printer); sic: Nunc omnium] aciem rhedis et carris circumdabo: nequa [Reg: nequam] in fuga
Spes militi relinquatur: eoque imponam mulieres;
Quae in praelium ituros, passis manibus flentes orent, flagitent,
Ne in servitutem se tradant Romanis: hi Sanctissimi
Testes sunt; hi bellatori sunt laudatores maximi.
caes:
CAE. Confectis omnibus, nihil aliud restat, quam ut militem
Oratione ad virtutem, et alacritatem pugnandi incitem.
Si, quem ex Ariovisti iniuriis accepimus, iustus dolor
Non indueret arma nobis, milites, iam pluribus
Verbis mihi ad vos utendum putarem: Nam quibus minis
Omni interdixeret ille nobis Gallia: quam atrocibus
Damnis multarit [transcriber: Aeduos], propinquos et fratres populi
Romani: quam superbe amicitiam nostram contempserit:
Quis omnium est, in hoc exercitu, qui non resciverit?
Nullum mihi, privatum intercedit, cum Rege hoc negotium.
Quicquid sumus locuti; quicquid egimus; quicquid ab eo
Responsi tulimus, milites, id interest nostrum omnium.
Lacessitos nos esse, Dii testes sunt; qui belli exitum,
Secundum ius fasque dabunt. Nam praeter spem nostram perfidus
Repente est hostis ex amico; atque e socio adversarius.
Nos qui patriam, qui amicos, qui socios defendere cupimus,
Mature occurrendum censemus barbaris: ne quem impetum
In nostros fines faciant: satiusque omnino fore duximus:
Si bellum in ipsorum terris geramus, quam provinciae
Illatum ab ipsis, propulsemus. Nam recordor milites,
Neminem eorum, qui exactis temporibus invasere Italiam
Prius ab iniuriis cessasse, quam bellum eorum finibus
A nostris esset illatum. Nec Epirotae nos prius
Armis lacessere desierunt, quam Latini in Graeciam
Transmiserunt: neque Philippus, Italicum, qui iam agebat animo
Bellum, ante quievit quam Romani invaserunt Macedoniam:
Neque Perseus ille, neque Antiochus, neque Mithridates Ponticus,
Finem fecere prius iniuriis, quam nostri in limites,
Illorum hostilibus armis irruperunt. Ac ne persequar
Alia, Carthaginenses, antequam a nobis in Africa
Quicquam hostile experti essent, traiecerunt ultro in Italiam:
Vastarunt regionem: diripuerunt urbes: ac parum abfuit,
Quin ipsam Romam caperent: Ut vero primum nostri duces
Arma sua in ipsos converterunt [(printer); sic: conferterunt] , nullum interea punicum
In Italia bellum experti sumus. Quid hos ipsos loquar
Gallos Celtasque. Quandiu enim Romani iuxta Alpes Italicas
Se continuerunt: Galli eas transcenderunt multoties.
At postquam ausi sumus aliquando arma extra fines patriae
Efferre: eosque bello adoriri, et partem aliquam terrae suae
Ademimus; nullum hostem in Italia videmus Gallicum.
ario:
AR. Disposui in acie nunc omnia, non ut volui, sed ut potui:
Restat ut oratione mea animos confirmem militum.
Si quem animum Samagetobriae habuistis in bello contra [transcriber: AEduos],
Et Sequanos, eundem in hoc proelio habueritis, vicimus.
Neque enim alios terra [transcriber: Aeduos], aut Sequanos repente iam
Per quattuordecim annos edidit: Sed idem sunt suos
Qui nobis obsides dedere, et quorum urbes invasimus:
Neque hi Romani: qui violato amicitiae iure ac fide,
Nobis bellum inferunt, meliores sunt, quam quos in finibus
Suis maiores nostri armis vicere, Cimbri et Teutones.
Rhenum et Germaniae Deos, do testes vobis, milites,
Cum foederum ruptoribus AEduis pugnam hanc capessere.
Id quod belli eventus, velut aequus arbiter, satis arguet.
Nolite igitur committere, ut quas urbes bello vicimus,
Bello amittamus, aut qui prius intulimus bellum Galliae
In ipsorummet finibus, ab iis, nunc in nostris male
Premamur. Non minoris est animi, res partas tuerier,
Quam quaerere novas. Nam cur nos tandem tot pertulimus nives,
Tot flumina superavimus nando, tot montium iuga
Transcurrimus ascensu; si alii nostris fruantur victoriis?
Neque enim iam de possessione Sequani lis est agri:
Sed dimicandum nobis est pro Rheno, pro Germania.
Nec est alius a tergo exercitus: qui, nisi nos vincimus,
Obsistat hosti: hic nobis obstandum, Germani milites.
caes:
CAE. Arivistus, quantuscumque ignavis timidisque viderier
Porest: si quid mihi creditis, homo vecors est, efferus,
Amens: pavore nostro, quam virtute sua felicior.
Nec nunc ille, quia audet, sed quia necesse est, in pugnam venit.
ario:
AR. Neque vero est, quod clades Helvetiorum quemquam terreat.
Sua illis obstitit victoria, dum incauti Ararim transeunt
Agmine disiuncto, incuriosis vigiliis, rupto ordine.
Fortuna, quae necessitatem pugnandi imponit, eadem
Praemia etiam proponit amplissima nobis victoribus.
caes:
CAE. Cum bestiis feris res est, quas captas, atque vinculis
Inclusas, quando earum natura haud potest, vel longior
Commitigat dies, vel magnitudo supplicii, et metus
Poenarum. nam ubi iuris reverentia excessit animis;
Et ubi summa imis miscentur; vi, poenis, armis est opus,
Ut vim repellamus. Neque vos barditus eorum terreat,
Nam barbari, quo plus terroris afferant, clamoribus
Sublatis, omnia miscere solent. Vox occidit neminem.
Quid? quod maiori parte corporis nudi, sagulo inditi
In pugnam venient: paucis lorica, vix uni aut alteri
Cassis erit. aut Galea.
ario:
AR. Quid, quod plana omnia hic et prona sunt?
Nullae hic angustiae: nullae fauces; in ipso limine
Victoriae stamus, multum nos et proceritas corporum,
Et armorum levitas iuvabit: Tum si quis casus fiet,
Notae paludes, nobis usui, perniciosae hostibus.
caes:
CAE. Perpendite iam, quo quisque vestrum vultu, si referatis hinc pedem,
Domi occursurus; non iis militibus, qui Sertorium
Cinnamque [(printer); sic: Cinuamque] vicere: sed iis, qui hos ipsos [(printer); sic: hoc ipsos] nuper Teutones,
Pecorum modo fugientes, per saltus consectati invios,
Occidere? An vos Caesarem Mario Peiorem creditis?
ario:
AR. Postremo hic unusquisque non corpus suum; sed coniugem
Ac liberos protegere putet: nec curas solummodo agitet
Domesticas, sed cogitet nostras manus patriam intuerier.
caes:
CAE. Sed quid memores frustra moneo? ultione opus est non proelio.
Ite ruite, et victum hostem perfidumque armis exscindite.
Tergo fugientum vulnera inferte, fugam animis: tuque tubicen.
ario:
AR. Quod si ultimo a dedecore nomen vindicare Teutonum
Vultis; agite sonitu armorum, et tripudiis signum date,
Celeriter procurrite; ut in nos coniciendi pila spatium
Ne detur hostibus: Gladiis pugnate cum hoste cominus:
Facite phalangem, tollite barditum, ruite, tundite, agite.
caes:
CAE. Tu tubicen, da pugnae signum tuba ocius: cane classicum.
Neu lintribus iunctis, salutem sibi petant, operam date.
Haec milites Germani pugna est, quam poposcistis hodie:
Quis homo? quis Deus est, quem possitis accusare barbari?
Vestra haec temeritas: vestra haec est audacia? quid carra retro,
Quid vallum spectatis? nisi victorem haec recipiunt neminem.
Quid hoc raptores: quem trahitis vinctum?
proc:
PRO. O Caesar obsecro
Fer opem. Nam te mihi opportunitas ipsa obtulit hodie.
caes:
CAE. Proh Iuppiter servas me: videon' Procilium? certe ipsus est.
Quid cesso vi summa ipsum eripere de manu hostium? hem tibi.
Hem, sic datur, si quis legatos violat: hem tibi, hem, viden,
Ut diffugiant? Sequimini legionarii, comprehendite,
Occidite: vos Satellites hunc vinculis exoluite [Reg: exsolvite] .
PRO, Caesar, quam fortunatus hic illuxit hodie mihi dies?
caes:
CAE. Et mihi multo omnium fortunatissimus. Nam mihi velim
Credas, mi Procili; non minorem haec res voluptatem mihi,
Quam victoria, fert ipsa; quod familiarem, quod hospitem
Meum, mihi restitutum video, et ereptum e manu hostium.
proc:
PR. Nescis, ah nescis tu, Caesar, quibus fuerim in periculis.
caes:
CAE. Quid nesciam? qui te scio, fuisse inter barbaras, feras,
Immanes bestias?
proc:
PR. Ter, me praesente, de me sortibus
Consultum fuit, utrum statim necarer igni, an in aliud
Tempus reservarer.
caes:
CAE. quo pacto?
proc:
PR. vili virgulto [(printer); sic: virgulta] mea
Vita omnis pendebat.
caes:
CAE. Dic quomodo?
proc:
PR. si auscultare vis mihi,
Dicam tibi:
caes:
CAE. Volo equidem, quin dicis.
proc:
PR. virgam frugiferae arbori
Decisam in surculos isti amputare, et discretos notis
Quibusdam, super albam vestem temere ac fortuito spargere
Solent: Tum si sacerdos consulatur publice, Deos
Precatus, ac caelum suspiciens, attollit [(transcriber); sic: attolit] ter singulos:
Et sublatos secundum inscriptam interpretatur literam.
Prout nunc sors ceciderit, de vita consultant, et de nece.
caes:
CAE. At quomodo tu evasisti liber?
proc:
PR. Sortium beneficio,
Incolumis sum. Adeo in praecipiti stetit vita, et fatum meum.
caes:
CAE. Tua calamitate nihil quicquam de voluptate hac mea
Et gratulatione deminuit fortuna.
proc:
PR. Gaudeo:
Et incolumitatem meam tibi esse gratam, gratias
Ago. Sed o spem Caesar insperatam.
caes:
CAE. quid rei, aut spei est?
proc:
PR. Titium reduci video.
caes:
CAE. ubinam?
proc:
PR. recta hic reducitur via.
titi:
TI. Di magni, ut ego laetus sum, ut laetitia differo, et gaudio [(printer); sic: rgaudio]
Quod hostibus victis, triumphat [(transcriber); sic: triumfat] Caesar, milites ovant.
Nam hoc nisi sic esset, vitam ego meam cassa nuce non redimerem.
Sed videon Caesarem cum Procilio? ipsus est: certe ipsus est.
O Caesar, o mi Procili, saluete exoptatissimi.
caes:
CAE. Saluus sis: saluum te redire totus gestio Titi.
Nam ad summam laetitiam, quam capio ex hac victoria Titi,
Accedit non minor haec, quod vos ambos incolumes recipio.
Ubi autem Arivistus? ubi uxores?
titi:
TI. Ambae periere in fuga.
Earum una Sueva fuit natione, Norica altera:
Regis Voccionis soror: a fratre missam sibi, quam duxerat
In Galliis. tum filiarum occisa altera, capta altera.
proc:
PR. O factum bene.
titi:
TI. Rex ipse piscatoriam nactus scapham,
Ad ripam Rheni deligatam, ea profugit.
proc:
PR. olim ita
Xerxes flagellatum traiecit Hellespontum e Graecia
Rediens in Persidem, sine copiis, sine omni exercitu.
Adeo fortuna lubrica est: nec immota teneri potest.
Nam sine pedibus est: quae pennas tantum et manus habet.
Cum porrigit manus, plantas quoque comprehendere non sinit.
caes:
CAE. Mutabiles sunt et breves humanarum rerum vices:
Nec ulli simpliciter una eademque indulget felicitas.
titi:
TI. Insigne certe exemplum fragilitatis humanae ob oculos
Versari cernimus, cum Regem hunc Ariovistum cernimus.
Quare in secundis rebus nihil in quemquam consulere decet:
Nec praesenti fortunae confidere: cum, quid vesper ferat,
Incertum sit: Hic enim vir erit tandem fortis, cuius animum
Nec sors adversa infringet, nec prospera flatu suo efferet.
caes:
CAE. Ego sane quod ad me attinet, et humanae semper sum memor
Infirmitatis, et vim fortunae animo reputo: et
Omnia, quaecumque agimus, subiecta mille cassibus non nescio.
Sed eamus intro, et confectis duobus bellis maximis,
Laeti consumamus hunc diem, et reliqua huius anni tempora.
titi:
TI. Spectatores, non est, quod espectetis frustra, Nasuam:
Dum redeat huc cum Suevicis auxiliis, uti promiserat.
Nam praelio hoc trans Rhenum nuntiato, Suevi et Teutoni:
Qui ad ripas Rheni venerant; domum coepere revertier:
Quos ubi, qui proximi Rhenum incolunt, sensere exterritos
Mox insecuti, magnum e fugientibus occidere numerum.
Quod reliquum est, si placuimus, et si est otium, plausum date.