Missum.
lisc:
LI. haud erras.
labi:
LA. Et multorum ante cladibus expertum sat est,
Quam sit periculosum, tantam multitudinem hostium
In Galliam recipere. Itaque hoc concedendum ipsis neutiquam
Putamus, Lisce, ut huc iter habeant. Neque enim Helvetios,
Homines inimico animo, facultate data per provinciam
Itineris faciendi, temperaturos sibi a maleficio
Existimamus Lisce.
lisc:
LI. hoc illud est, in omni re tua
Salubre, te omnis exempli documenta in illustri loco
Posita intueri: unde tibi postea, quod tutè imitere, capias,
Et foedum inceptu, foedumque exitu vites Labiene.
labi:
LA. Ita est,
Lisce, ut dicis, me hercule. Nam hac spe deiecti Helvetii
Dies nunc aliquot iunctis navibus, et ratibus compluribus
Factis, vadisque Rhodani, qua minima altitudo fluminis
Erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu, si qua improbi
Perrumpere possent, conati, novi huius operis commoda
Munitione, et nostrorum concursu, ac telis militum
Depulsi, isto conatu destiterunt.
lisc:
LI. scio factum. Ac proin
Quia hac non successit, alia aggrediuntur via.
labi:
LA. quanam via?
lisc:
LI. Quae ipsis relinquitur per Sequanos: qua Sequanis tamen
Invitis ire cum non possint, ob summas angustias
Misere Legatos ad Dumnorigem.
labi:
LA. qua spe? cedo.
lisc:
LI. ut ipso deprecatore transitum impetrent a Sequanis.
Nam apud hos Dumnorix gratia et largitione plurimum
Potest: et amicus est Helvetiis.
labi:
LA. istene?
lisc:
LI. videlicet.
labi:
LA. Divitiaci frater?
lisc:
LI. utique.
labi:
LA. Aeduus.
lisc:
LI. ipsus. Nam ex civitate ea
Orgetorigis sibi filiam coniunxit matrimonio:
Et cupiditate regni adductus, rebus hîc novis studet:
Habetque civitates suo sibi obstrictas beneficio
Quam plurimas.
labi:
LA. quomodo, mi Lisce, istanc rem consecutus est?
Aut unde haec illi affinitas? cedo.
lisc:
LI. rem omnem a principio audies,
Eo pacto et hominis astuti technas, et consilium viri cognosces.
labi:
LA. Ausculto, quid hoc rei sit.
lisc:
LI. Apud Helvetios
Vir nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix: socer
Huius.
labi:
LA. quid iste fecit?
lisc:
LI. Is Marco Messala et Lucio
Pisone Consulibus, regni cupiditate insanissima
Adductus, coniurationem nobilitatis fecit.
labi:
LA. hem.
lisc:
LI. Et civitati Helvetiorum persuasit, uti de suis
Exirent finibus, cum copiis suis omnibus, Tite.
labi:
LA. Quamobrem Lisce?
lisc:
LI. Perfacile esse, cum ipsi virtute omnibus
Praestarent, imperio totius Galliae potirier.
Idque hoc facilius eis persuasit Orgetorix; quod undique
Circum loci natura contineantur tuti Helvetii;
Ex una parte flumine Rheno altissimo, ac latissimo:
Agrum qui Helvetium a Germanis dividit.
labi:
LA. sic dictitant.
lisc:
LI. Ex altera autem parte, monte Iura altissimo;
Qui est inter Sequanos Helvetiosque: tertia, lacu
Lemanno et flumine Rhodano, qui hanc provinciam ab Helvetiis
Dividit.
labi:
LA. ita est.
lisc:
LI. Atque his rebus fit, ut et minus late fere
Vagentur, et minus facilè bellum finitimis inferant.
labi:
LA. Fortasse.
lisc:
LI. eaque de causa homines bellandi cupidi, et feri,
Magno dolore afficiebantur. Nam pro multitudine
Hominum, et pro gloria belli, atque fortitudinis suae
Angustos se fines habere arbitrabantur.
labi:
LA. quomodo?
lisc:
LI. Qui in longitudinem ducenta quadraginta passuum
Milia, in latitudinem centum atque octoginta patent.
labi:
LA. Intelligo sane.
lisc:
LI. His adducti rebus tunc Helvetii,
Atque etiam auctoritate Orgetorigis permoti, ilicet
Ea quae ad profectionem pertinebant, undique comparant,
Iumentorum et carrorum numerum sibi coemunt, quam maximum:
Tum sementes faciunt, quam maximas: frumenti ut copia
In itinere suppetat: cum proximis quoque civitatibus
Amicitiam et pacem confirmant: Ad eas res biennium
Satis esse duxerunt: Profectionem in annum tertium
Lege obfirmant.
labi:
LA. quid deinde sit?
lisc:
LI. ausculta, audies.
labi:
LA. ita facio.
lisc:
LI. Legationem ad civitates Orgetorix suscipit:
Is Castico, homini Sequano, Catamanteledis filio
(Cuius pater regnum obtinuit multos annos antea
In Sequanis: et a senatu ac populo Romano fuit
Amicus et socius salutatus) huic Castico, inquam, eo
In itinere persuadet, uti regnum in civitate sua occupet;
Quod pater ante habuerat. Dumnorigi item, fratri Divitiaci,
Qui Principatum in civitate nostra obtinet: ac maxime
Plebi est acceptus; persuadet, ut idem conetur.
labi:
LA. hem. LI. mane.
labi:
LA. Hominem perpol audacem.
lisc:
LI. Perfacile esse factu illis probat,
Conata perficere: propterea quod ipse in civitate sua
Imperium obtenturus sit: non esse dubium, quin Galliae
Totius plurimum possint Helvetii: se copiis
Suis, suoque exercitu regna eis conciliaturum ait.
labi:
LA. Proh Deum, quae haec confidentia est?
lisc:
LI. hac spe adducti inter se fidem
Dant, et ius iurandum: et regno occupato per tres hos populos
Firmissimos atque potentissimos, totius Galliae
Sese potiri posse sperant.
labi:
LA. Naviter oportet malum
Et impudentem esse, verecundiae si quis sines semel
Transiverit.
lisc:
LI. verum est. sed sine me pervenire quo volo.
Ea res ut est Helvetiis enuntiata, moribus
Suis Orgetorigem causam dicere cogunt ex vinculis.
labi:
LA. Quamobrem, Lisce, istuc? LI. Damnatum oportet poenam sequi.
labi:
LA. Quam poenam? LI ut igne cremaretur.
labi:
LA. ehem.
lisc:
LI. constituta post die
Causae dictionis, Orgetorix ad iudicium omnem familiam
Ad hominum milia decem undique coegit: et secum simul
Omnes obaeratos, omnes clientes, quorum habebat maximum
Numerum, eodem conduxit: per eos se eripuit periculo:
Ne causam diceret.
labi:
LA. et recte, mea quidem sententia.
Nam seitum est, fugere litem, quam non possis persequi.
lisc:
LI. Cum civitas ob eam rem concitata, ius exequi
Suum conaretur, multitudinemque hominum passim ex agris
Magistratus cogeret, Orgetorix mortuus est.
labi:
LA. quid audio?
lisc:
LI. Nec abest suspicio, ut arbitrantur ipsi Helvetii, quin sibi
Mortem consciverit.
labi:
LA. quid autem Helvetii? LI. Nihilominus
Id quod constituerant, facere conantur.
labi:
LA. quidnam? LI. ut finibus
Suis exeant. Nam ubi ad eam rem paratos se esse iam probe,
Satque instructos, arbitrati sunt, vicos ad quadringentos, reliqua item
Privata aedificia incendunt.
labi:
LA. Papae, quaenam haec amentia?
LI. Frumentum item omne, praeterquam quod secum portaturi erant,
Comburunt.
labi:
LA. quamobrem? LI. ut sublata spe reditionis domum,
Paratiores essent ad belli subeunda pericula.
LA. Stultorum hic mos est, amissis certis, incerta persequi.
LI. Cibaria molita trium mensium, quemque efferre e domo
Iubent: Tulingis, uti finitimis, persuadent, eodem uti
Usi consilio, exustis oppidis vicisque, una cum iis
Proficiscantur: Boiosque qui trans Rhenum incoluerant,
Et in agrum Noricum transierant, et locum oppugnaverant,
Receptos ad se, socios adsciscunt sibi. Erant iis itinera,
Quibus exire domo possent, omnino duo: per Sequanos
Unum, difficile et angustum, inter Iuram montem atque Rhodanum
Flumen, qua vix ducuntur singuli carri: atque huic desuper
Mons longe altissimus imminet, ut facile perpauci a transitu
Prohibere possint. Alterum vero multo expeditius,
Et facilius est hac, per provinciam vestram: unde nos modo
Operis huius munitione, et telis hostem repulimus.
Itaque per alterum illud, quod ducit per Sequanos, viam
Affectant: Nam Dumnorix iste, de quo dicere coeperam,
Rem suscipit, et manibus pedibusque obnixe hoc agit, ut Sequani
Per sines suos patiantur ire Helvetios. Nunc obsides
Etiam inter se dedere: Sequani ne itinere prohibeant
helvetios: Helvetii, ut sine maleficio transeant.
Sed et hoc renuntiatum est mihi, Helvetiis esse in animo,
Per Sequanorum et Aeduorum agrum iter in fines Santonum
Facere: qui non longe a Tolosatibus absunt: quae civitas
Est in provincia. Id si fiat, intelligis, cum maximo
Provinciae periculo futurum, ut homines Barbaros
Et bellicosos, inimicos populo Romano, habeas locis
Patentibus, atque frumentariis finitimos.
labi:
LA. me hercule.
Quare quod in nobis est, hanc munitionem sedulo
Adversus hostium impetus, custodiamus Lisce; dum
Se huc celeriter recipiat Caesar, cum novis legionibus.
Nam magnis itineribus contendit in Italiam: duasque ibi
Legiones conscribit: et alias tres, quae circa Aquileiam hiemant,
Huc ex hibernis adducit. LI. Bene est: ego hinc ibo, et rei
Prospiciam frumentariae; dum ille redeat.
labi:
LA. bene ambula.
Transissent, aut vi superassent Allobroges.
Tum vero Numenius et Verodoctius
Ut lepide lepidum commenti sunt dolum.
Nam ut semel in Galliam nostram facere impetum
Helvetiis decretum, veniunt ad Caesarem,
Rogant, eius voluntate ut sibi liceat
Facere iter per provinciam: sibi in animo
Esse, sine iniuria omni, sine maleficio
Ullo transire. astute.
cons:
CON. summe Iupiter,
Quae haec celeritas Caesaris, intra diem septimum
Ab Ocelo venire ultra Vocontios,
Cum tot tantisque copiis.
labi:
LA. quid hoc rei est:
Videon huc Publium Considium accedere:
Quo Caesar exploratore utitur? ipsus est.
cons:
CON. Nunc huc me praemisit, ad exploranda hostium
Consilia, et Labieno ut mandati quippiam
Adferrem, sed videon hominem obvium?
Ipse est: Labiene salue.
labi:
LA. salve Considi.
Sed, numquid fers novi de Caesare?
cons:
CON. scilicet.
labi:
LA. utrumne ille ex Italia rediit, an secus?
cons:
CON. Imo, qua ipsi per Alpes proximum erat iter,
In ulteriorem hanc Galliam, (Dimeter)
Cum quinque legionibus huc venit: ac nisi
Centrones, et Garocelli, et Caturiges, locis
Praeoccupatis superioribus Alpium,
Itinere tentassent prohibere exercitum,
Dudum adfuisset Caesar in Vocontiis.
Nam praeliis aliquot repulsis hostibus
Ab Ocelo, quod citerioris oppidum
Provinciae extremum est, in agrum Vocontium
Ulterioris provinciae, die septimo
Pervenit, inde huc in fines Allobrogum,
Ab Allobrogibus in Sebusianos novum
Exercitum deduxit.
labi:
LA. Et quid nunc agit?
cons:
CON. Postquam de transitu hostium per Sequanos,
Et de Aeduorum calamitate certior
Est factus, non exspectandum sibi ratus est,
Dum sociorum absumptis fortunis omnibus,
In Santones pervenirent Helvetii.
labi:
LA. Sic recte. Istud antiquum obtinet Caesar, moras
Tollere, nihil differre.
cons:
CON. Flumen est Arar,
Quod Aeduorum Sequanorumque influit
Per fines, in Rhodanum, incredibili lenitate:
Ita, ut oculis non possit iudicarier
In utram partem fluat.
labi:
LA. quorsum tu ista memoras?
cons:
CON. Helvetii hoc flumen ratibus ac lintribus
Transire conantur.
labi:
LA. Papae, quid audio?
cons:
CON. Quin immo tres iam copiarum, mi Tite,
Per flumen traduxere partes.
labi:
LA. Proh Deum.
cons:
CON. Nunc citra flumen Ararim reliqua est quarta pars.
Hanc Caesar, priusquam flumen Ararim transeat,
Quasi de improviso iam constituit aggredi.
Nunc te exhortatur, uti cum omni equitatu tuo,
Mora omni sublata, se praecedas, et ad
Ripam Araris expectes; quo se e vestigio
Ait secuturum cum copiis.
labi:
LA. bene est.
cons:
CON. Ego praemissus sum, cum his exploratoribus,
Ut obseruem hostes.
labi:
LA. factum Considi puta.
thra:
TH. Iam non vacat.
lydu:
LY. quid obstat?
thra:
TH. tibine ego rationem reddere
Cogor mastigia?
lydu:
LY. at neque tui manipularii milites
Ibunt?
thra:
TH. eant; tu, si vis, illos instrue.
lydu:
LY. non sum Thrasymachus
Sed Lydus: non Centurio, sed lixa. Ego novi officium meum.
thra:
TH. Novi et ego meum, neque te opus est, Lyde, monitore servulo.
lydu:
LY. Quaeso hercule, Thrasymache, cur tu Caesarem sic deseris?
Cur Aeduos? cur fratres populi Romani? nescis ne tu
Homo bucculente, et ventriose, quod hostes Helvetii
Per fines Sequanorum, copias traduxerunt suas:
Et in Aeduorum fines pervenerunt: quorum etiam hic agros
Populati sunt.
thra:
TH. quid tum postea?
lydu:
LY. quid? Adevi, cum sua ab iis
Non possent defendere, legatos miserunt ad Caesarem,
Rogatum auxilium: Ita omni tempore, de nobis ese meritos,
Ut in conspectu exercitus nostri, agri devastarier,
Et liberi eorum hinc in servitutem abduci, et oppida
Expugnari non debuerint.
thra:
TH. Quid tum postea.
lydu:
LY. vah quid rogas?
Etiam Ambarri, consanguinei illorum, per legatos suos
Certiorem fecere Caesarem, se populatis agris
Non facile ab oppidis vim prohibere hostium.
thra:
TH. quid amplius?
lydu:
LY. Item Allobroges, qui vicos et possessiones suas habent
Trans Rhodanum, sese omnes ad Caesarem receperunt fuga,
Et demonstrarunt, sibi praeter agri ibi solum, nihil esse reliqui.
thra:
TH. Cur non fuere cautiores Aedui? cur dormiunt?
lydu:
LY. Imo cur vos dormitis Centuriones Legionarii,
Absente Caesare? cur non mature restitistis hostibus?
thra:
TH. Ego Caesarem non sum secutus in hoc bellum, ut laboribus
Me defatigem militaribus, aut forte meum sanguinem
Profundam, fortiter pugnandon in acie contra obvios
Helvetios.
lydu:
LY. cur igitur?
thra:
TH. deliciarum, et quaestus gratia,
Nos Nobiles hac expeditione Gallica utimur.
lydu:
LY. Itane?
thra:
TH. sic certe.
lydu:
LY. at ego credideram vos venisse in Galliam
Cum Caesare, tum populi Romani veteres ultum iniurias,
Illatas ei ab Helvetiis, tum Galliae provincias
Defensum ab incursu tot hostium; pugnando fortiter
Pro gloria Latini nominis?
thra:
TH. vah erras Lyde, si
Isthoc [Reg: Istoc] credis: Ego paenitere tanti non emam.
lydu:
LY. sapis.
At Romae, cum Caesar epulum daret, ibi tu primus aderas
Illi in convivio: Et cum in ludos Circenses profunderet
Sumptus inutiles; aut exhiberet tibi spectacula;
Aut nocturnas choreas institueret inter Virgines:
Semper tu ibi, primas ut haberes, operam ubique dabas.
thra:
TH. quippe ni?
Nam tutius est, ire in Veneris thorum quam in Martis chorum:
Satius multo, accumbere scorto, quam scuto. Utrum intelligis?
lydu:
LY. At cum vino incaluisses, Thrasymache, quantas tu minas
Ibi spirabas? quot hostium legiones uno spiritu
Difflaturum, aiebas? Ubi nunc illae sunt cristae, Thrasymache,
Quas inter cyathos erigebas, extra Martis aleam?
thra:
TH. Ubi sunt perdices, quas tibi assandas iamdudum ipse dederam?
lydu:
LY. Hominum fidem, quae res est? hoccine est officium militis;
Cum ceteri ad pugnam exeunt sese tutum a periculo,
In castra locare, et curare interim cuticulam?
thra:
TH. Et quae res [(printer); sic: re] est? quae perfidia coqui, dum lucidus calet focus,
Non affigere perdices verubus, non assando vertere?
lydu:
LY. Dii te eradicent, gloriose Thraso, qui nihil aliud crepas,
Nec somnias aliud, praeter popinarum cuppedia.
Nam hinc est popa, ille venter tuus: hinc iste aqualiculus tibi est;
Hinc istae surae, quae crassas queant gestare compedes.
thra:
TH. Pruritne tibi tergum, qui sic habeas me despicatui?
lydu:
LY. Non sane.
thra:
TH. at tu Lyde, nisi a talibus abstineas, cito comedes
Pugnos.
lydu:
LY. Non esurio.
thra:
TH. quin ergo abis intro, et focum instruis;
Ut cum rediero luculenta flamma luceat.
lydu:
LY. isthaec res nihil
Te sollicitum teneat. Nam quod meum est, recte curavero.
Sed quo te dicam ego ire?
thra:
TH. quo libitum [(transcriber); sic: lubitum] est mihi. Apage verbero.
Quibus cum lusitabam totos tunc dies:
Et acres incitabam morsus passerum.
Namque hae deliciae tunc erant quadrimulo.
Postquam egressus fui annum aetatis septimum,
Nucibus nondum relictis, ad alia studia
Animum applicui, crescente mecum malitia.
Nam qui mores corrigere debuisset meos,
Is non emendabat suos. Non pauci enim
Suam in perdendis ingeniis pueritiae
Ostendere volunt, nescio quam, industriam:
Et in hac re demonstrare, quam sint callidi
Hi plaerumque animum aegrotum ad partem applicant
Deteriorem. Quare tum praecipue mihi
In votis, scire quantum lucri senio
Afferat in tesseris, quantum damni canes:
Qua taxilli arte mittendi in turriculam.
Tum studium erat mihi, ut apte luderem trocho:
Ne quis [(printer); sic: Neque] alius puerorum in tota urbe afforet,
Qui melius posset circumagere turbinem.
Nihil vero erat in illa aetate impubere,
Quod arrideret mihi magis, quam cum meis
Aequalibus, aut pugnis decertare, aut manus
Conserere, aut in capillos involare: tum
Si quis natu me obiurgaret, vir grandior,
Eum aut ciconiata pinsebam manu,
Aut asininis eludebam pone auribus,
Aut exserta lingua subsannabam eminus.
Postquam vero praetextam deposui, et Lari
Bullam ex voto suspendi: Ibi tum grandiusculum
Athenas me misit [(printer); sic: mirit] pater, hinc in Graeciam,
Ubi maiorem ingenii fructum capesserem.
Addebat etiam vitae regulas mihi:
Ut studiis obsequerer meorum aequalium,
His me una dederem, adversarer nemini,
Numquam aliis me praeponerem. Nam istud pater
Apprime, aiebat, in vita fore utile:
Unde facilius invenirem amicos mihi pares,
Et absque invidia, laudem. Nolo, inquit, mihi
Unus sis [(printer); sic: sit] de istis palliatis Graeculis:
Capite operto, qui obambulant: qui cum libris
Suffarcinati incedunt: qui cum sportulis
Constant: qui sermones inter se conferunt:
Qui labiis porrectis singula verba trutinant:
Quique insalutatos in vicis transeunt,
Luridi homines, et verporum simillimi.
Sed neque de Cintiis, aut de Trebatiis
Esse velim, neque de rabulis unum fori
Nostri, qui iura torquent, ut pecunias
Extorqueant. Imprimis abstine in schola
A plebeiis istis, et adolescentulis
Gregariis, qui victus gratia student,
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut sacros
Versare libros, et divina oracula:
Aut ad Philosophos; aut ad Aesculapios.
Semperque memineris, qui sese furfuri
Admiscent, eos a suibus devorarier.
Nam nobili ortu cum sis natus, Thrasymache,
Ne quid, quod te, aut genere indignum siet tuo
Facias, huc omnis adhibenda est tibi cautio.
Mater item praecepta addebat percommoda:
Furare nihil, mi gnate, nil clepe, aut rape.
Quicquid palam venale est, si argentum est, eme:
Dum ne per fundum septum facias semitam:
Dum te abstineas nupta, vidua, virgine:
Alioqui ama, quicquid erit libitum [(transcriber); sic: lubitum] animo tuo.
Cum id mihi placebat: tum uno ore omnes hoc idem
Suadebant gentiles mei, in ista Academia:
Erat ibi praecipuum mihi studium lyrae;
Ut noctu obambularem cum clamoribus,
Somnosque civium cum strepitu abrumperem:
Aut ebrius ut adstarem ante fores Chrysidis:
Vim facerem ianuae: tumultus ederem:
Aut picta circum veherer per vicos traha.
Aut obvios vigiles gladio invaderem
Caedesque miscerem: aut alias turbas darem.
Nam quibus in Gymnasiis Magistri aut potitant,
Aut una lusitant, aut quoties eis lubet,
Toties docent: quid nostrum deceat ordinem,
Oculis videmus ultro perspicacibus.
Itaque Athenis tantum profeci in literis,
Quantum videtis in hac pictum hasta militis.
Non commoratus in schola ad menses duos,
Cum veni in familiaritatem Graeculi
Cuiusdam obstipi, pallentis, luridi,
Ei tunc uxor erat mollicula, iuvencula:
Ipse autem Acherontius [(printer); sic: Achetontius] , stipes, silicernium;
Solitus in vacuo se cubare lectulo.
Huic ergo factus discipulus oboediens,
Mensaeque convictor plane domesticus;
Caepi Xanthippam observare diligentius
Quid faceret, quam Cratippum: Quid verbis opus?
In ea domo est seductum balneolum retro;
Nihil addam amplius: Cetera sat nota sunt.
Mater postquam hoc rescivit rumore populi,
Domum revocat; et verbis increpat blandissimis;
Qui monitis non paruerim, neque septis agris
Abstinuerim: sicuti abeunti iniunxerat.
Ego culpam deprecatus: inter pedissaequas,
Quae ibi aderant, forte unam video adolescentulam,
Forma et vultu adeo generoso, ut nihil supra.
Rogo, ut pro uxore habere eam liceat mihi.
Egone hanc ut [(printer); sic: vel] tecum patiar nuptam unum diem,
Quae sit pedisequa, et indotata: neque sata
De genere nobili? quid nate cogitas?
Ego pol dabo tibi puellam lepidam, nobilem,
Cum dote summa uxorem; quam tu facile ames.
Quamnam, cedo mater? filiam, inquit, Lentuli.
Ego contra: Rufamne illam virginem,
Sparso ore, adunco naso, obstipam, caesiam?
Non possum mater. Ita tum discedo propere,
Ut qui nolim ducere. Diebus posteris
Instat [(printer); sic: verse misplaced] fere quotidie: si postulo, inquit,
Quod aequum est, cur non vel tandem impetro
Cum gratia? hoc saepius ogganniens mihi,
Persuasit denique: Virgo deducta est domum,
Non invito patre: celebratae nuptiae:
Accubitum; propter dormitum. Sed antequam
Unus abiisset mensis, cepit me satietas.
Nam harum formarum facile aliquem pertaedeat.
Ibi mox ad ingenium reversus, pristina
Caepi recolere studia, sectari improbos,
Et notos combibones: cum his quotidie
Pergraecari, helluari, scurrari, aleam
Tractare, talis lusitare: denique
Virtuti nuntium remittere. Nam semel
Qui scurra, numquam bonus ille paterfamilias.
Ad extremum, rebus consumptis omnibus,
Dote abligurrita, domo divendita [(printer); sic: divendicata]
,
Exhaustis per convivia facultatibus,
Restabat aliud nihil obaerato mihi,
Quam ut aliquo militatum profugerem domo.
Nunc Caesarem secutus sum huc in Galliam,
Magis, ut ne sim domi meae, cum coniuge,
Quam ut hic sim. Nam nihil tam est inimicum mihi
Quam si alieno sit more vivendum mihi,
Neque enim pro gloria Romani nominis
Huc arma gestum veni: probrum et dedecus
Inferre matronis castis, labem integris,
Infamiam bonis; hae sunt artes mihi.
Amici, an inimici sint, perinde ad rem interest.
Ubi praeliandum forte in acie est cum hostibus
Ego me intra castra contineo apud Bacchides:
Ubi labore aliorum parta est victoria;
Primus in alienas hostis incurro domos;
Primus sum, qui praedam cum sociis divido.
Nunc provisam, quid mercatores Gallici
Huc afferant novi: mihi quod arrideat.