20 April 2001 Rüdiger Niehl
line tags added

PRECATIO NICODEMI FRISCHLINI P. L. [Abbr.: ?] AD DEUM QUOTIDIANA.

Omnipotens aeterne DEUS: DEUS arbiter orbis
Qui sine principio, qui sine fine manes.
Trine DEUS genitor, Fili, cum flamine sancto:
Alme Pater, Fili, Spiritus, une DEUS:
Ad te confugio, et supplex tua numina posco:
Fac DEUS has aliquod pondus habere preces.
Ipse quidem venio peccati mole gravatus:
Nec faciem dignus posse videre tuam:
Quando tuam toties violavi crimine legem:
Heu toties diro factus in orbe nocens.
Tu tamen offensae iamdudum oblitus, et irae,
Contrahis extenta turgida vela manu.
Nam tu dixisti: sic vivam: occumbere nolo,
Quem sceleris video paenituisse sui.
Tu mihi dixisti passis utrinque lacertis,
Huc age, peccati quem grave pressat onus.
Huc age: namque tuo, per me relevabere fasce:
Hoc quodcumque onus est, est leve, dulce iugum.
Eia pater miserere mei, miserere precantis:
Et venientem ulnis excipe quaeso tuis.
Et quibus aspectas oculis pia numina CHRISTI,
Aspicias animi vulnera saeva mei.
Esse tui meritum fateor me numinis iram,
Difficilem precibus te quoque iure meis.
Nam mea te coram transversis moribus acta,
Mens fugienda facit, mens facienda fugit.
Ambitione, dolo, fervore, cupidine, et ira,
Hoc DEUS offendi numen in orbe tuum.
Nam tua victa meis pene est clementia factis,
Et venit ad vires ira coacta suas.


page 485, image: s501

Hinc dolor in lacrimas non frustra erumpit acerbas,
Hinc illa est animi carnificina mei.
Ah ne comminuas calami mea fragmina quassi,
Nec parvae extinguas fumida ligna facis.
Mica quidem fateor, fidei mihi, vixque sinapi
Est granum: sed mons, te duce, magnus erit.
Tu placidus facilisque parens, veniaeque paratus:
Cuique fere poenam sumere, poena sua est.
Hinc tua me misere conservat gratia lapsum
Consortis nati, quem tibi praestat amor.
Nate DEI vivi, fons vitae, caelice panis:
Qui mollem e duro marmore promis aquam,
Qui patribus quondam es largitus ab aethere panem:
Corporis umbra tui: sanguinis umbra tui.
Corpus et umbra simul, sanguisque et sanguinis umbra.
Sis mihi tu potus, sis meus oro cibus.
Una tuo manans e corpore gutta cruento,
Exstinguit nostri criminis omne nefas.
Spiritus alme veni, nostri rege coepta laboris:
Ne me praecipitem devius error agat.
Tu suppone manum, tu nostros dirige gressus:
Inflammaque tua pectora nostra face.
Ut quidquid faciam, quidquid scribamve loquarve,
Ad decus id vergat nominis omne tui.
Tandem etiam vitae, quam nunc ago, fine per acto,
Fac trinum aeterno numen honore colam.
Interea defende domum, defende penates,
O unum in trino numen ubique DEO.
Sors mea sit tua sors, mea mors, tua mors, pie CHRISTE,
Sec Sathanas obsit, nec mihi mundus iners.
Dirige, quos figo, clementi numine gressus:
Sisque viae et vitae, duxque comesque meae.
Utque furant in me mundi, feriantque procellae:
Tu mihi sis portus, tu mea vela DEUS.


page 486, image: s502

Hoc precor, hoc animi votis ardentibus oro:
Tu modo ne votis supplicis obde fores:
Accesssum sed da nostris DEUS OPTIME votis:
Et sis promissis, sicut es ante, memor.
Annue: sic CHRISTI nomen celebretur in orbe:
Et tua venturus praedicet acta nepos.

[Gap desc: toc]