Qui superes miseris spes una relicta Camenis,
							O Aichmanne tui gloria magna laris.
						Accipe, quae passim varie dispersa iacebant
							Carmina, de Domini funere rapta sui.
						Quae, velut Absyrthi legit Rex Colchicus
							 artus.
							Congessi, multis invenienda locis.
						Sit satis Auctorem vivis cessisse, nec ultra
							Doctiloquos inter iam superesse viros.
						Ne tamen hi pereant, prohibe vir magne, libelli,
							Qui fatum domini non meruere sui.
						
						Hos quicumque leget, secum consideret ante,
							Quo sint conscripti tempore, quoque loco.
						Aequior his fiet, scriptos cum noverit esse
							Tempore, quo Caeli tristior aura fuit.
						At tu perge bonis Aichmanne favere Poetis,
							Et quorum numero me precor esse velis.
					
Ulricus Bollingerus, M. et P.C. Sch. Bebenh. R. [Abbr.: ?]
						Qui prima Imperii iecit fundamina terris
						
							
NIMRODUS
							Chuso de genitore fuit.
[Note: Anno mundi 1580. Gen. 10 et 11.]
						
						Venatorque hominum trux, venatorque ferarum:
							Adversus Semo	 Semigenaeque lari.
						Sustulit hic Caelo molem Babylonaque dixit,
							Postquam lingua novo multiplicata sono est.
						Inde NINUS
							Ninivem, Babylona
							SEMIRAMIS urbem
							Coctilibus faxis cinxit, ut arcis opus.
[Note: 1905. 1960.]
						
						Hinc NINIAS ortus: qui desidis otia vitae
							Amplexus periit [(printer); sic: peperit]  turpis inerte situ.
[Note: 2000.]
						
						Post alii Reges: quorum iam sola supersunt
							Nomina, res gestas fama recondit anus.
						Ultimus ex istis Rex Sardanapalus inertis
[Note: 3127.]
						
							Traduxit vitae tempora, mentis inops.
						Tempore qui sceptrum Azarias gestavit Iudae
						
						
							
Samariique soli Rex Menahemus erat.
						Illum Chaldaea
							Phulus
							Babylone
							Belochus
							[Note: 3150.]
						
							Obsessum rapidos fecit adire rogos.
						Namque ubi se capta conclusum sensit in urbe,
							Nec sibi quaesitae spem superesse fugae:
						Invisam cupiens quamprimum abrumpere lucem,
							Incensa exanimat seque suosque domo.
						Occupat hinc PULUS
							Babylona, et Persida
							Medus
						
						
							
Arsacides, rapti seu spolia ampla Ducis.
						Post et Samarium valdia virtute Menaehmum
							[Note: 3180. 2. Reg. 15.]
						
							Contudit, atque auri pendere iussit opes,
						Filius huic PHULUS patri non degener ASSUR
							[Note: 3200]
						
							Nomine TIGLATHUM quem sacra charta vocat:
						
							
Nephtalidum ille tribu, Galilaeoque orbe potitus
						
							
Samariae primus collabefecit opes.
						
						Proximus huic SALAMAN patrii cognominis ASSUR
							[Note: Anno mundi. 3217. Ose. 10.]
						
						
							
Arbelam evertit Samariaeque solum.
						Cinxit et in victis mox obsidionibus urbem:
							Abduxitque decem sub Babylona tribus.
[Note: 2. Reg. 17.]
						
						Numquam post urbes illas ex hoste recepit
							Israeligenum fera propago domus.
						Tempora nam Domini venientis ad ultima CHRISTI
							Isto latronum lustra fuere loco.
						Qui tamen exciperet patrem contemptor honesti
							Filius et iusti SENNAHERIBUS erat.
[Note: 3227. 2. Reg. 18. 2. Paral. 31. Isa. 38.]
						
						Ultima qui Solymae fata Ezechiaeque minatus
							Agmina caelesti perdidit ista manu.
						Ipse redux Ninivae sacris dum supplicat aris
							Occubat, heu nati perditus ense sui.
						I nunc, et superos insana voce lacesse,
							Quisquis es: a iusto provenit ira DEO.
						Filius HADDO subit Rex crudelissimus ASSUR
							[Note: 3233. 2. Reg. 19.]
						
							Et paricidarum sceptra nefanda capit
						Longius haud denis regnando praefuit annis:
							Imperium Assyriae cum MERODACUS habet.
[Note: 3243. 2. Reg. 20. Isa. 39.]
						
						Hic Baladone satus Chaldaeae semine gentis
							Quadraginta annos praefuit Assyriae,
						Legatos idem Ezechiae portare salutem
							Iussit: ubi e morbo convaluisse videt.
						Ille quibus Solymae thesauros monstrat et arma
						
							
Esaia iustas ore tonante minas.
						Filius hinc subiit patrii cognominis haeres
[Note: 3283.]
						
							Annos qui gessit ter diadema decem.
						Obsidet hic Solymam castris Regemque Manassem
						
							Captivum vinclis ad Babylona trahit.
[Note: 2. Reg. 21. 2. Paral. 33.]
						
						Placatum Iehovae tamen ad sua tecta remisit
							Postea, nil hominum praevalet ira DEO.
						Imperium hinc patriis NEBUCADNEZARUS armis
[Note: 3304.]
						
							Suscipit: et Nilum vim sibi ferre videt:
						
						Quando suas NECAO deduxit in arma cohortes,
[Note: Anno mundi.]
						
							Qua stat in irriguis alta Magedda locis.
						Fudit ubi Regem Iosiam fortibus armis,
							Inque fugam Solymae civica terga dedit:
						Idem post NECAO
							Euphraten Rex transiit amnem,
							Victorem terris imposuitque pedem:
						Et Solymae Regem solo detraxit avito,
							Et magnas Nilo pendere iussit opes.
						At patris Imperio NEBUCADNEZARUS alter
[Note: 3339.]
						
							Successit, magni nomen et omen habens.
						Hinc Solymae subvertit opes et flebile regnum:
[Note: 2. Regum 25. 2. Paral. 36.]
						
							Et duxit vinctos ad Babylona greges.
						Idem etiam flammis Salomonia templa cremavit:
							Ac Solymam in rapidos iussit abire rogos.
						Praefuit imperio Nebucadnezarus annos
							(Si qua fides priscis) tresque quaterque decem.
						Sed tamen auratum venerari ut forte colossum
							Praecepit, vero postposuitque DEO:
						
							
[Note: Dan. 3.]
						
						Iniecitque viros rapidi fornacibus ignis,
							Fictitium nollent quod coluisse Iovem:
						Poenas inde dedit: quas huic Danielis acerba
[Note: Dan. 4.]
						
							Lingua fuit divo vaticinata sono.
						Pulsus enim regno silvis errabat, et amens
[Note: 3369.]
						
							Depascebat humi gramina, more bovis,
						Dum rigidae toto surgebant corpore fetae
							Ut Iovis armigerum quem sua pluma tegit.
						Ungues illi etiam, rapidi velut alitis ungues
							Sub dio in campis dum ferus errat, erant.
						Tandem animo rursus caelesti ex arce recepto
[Note: 3376.]
						
							Amissas gemina dote recepit opes.
						Discite vos magni revereri caelica Reges
							Numina, summa DEUS deprimit, ima levat.
						Filius imperium tenuit MERODACHUS ab illo
[Note: 3382. 2. Reg. 25. Ierem. 12.]
						
							Patre ferae silvae lustra sequente foris.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Utque DEUM vero se testaretur amore.
							Prosequi et exemplo temnere nolle patris:
						Carcere Iechoniam et duro compede Regem
							Eximit, ac socium magno in honore locat.
						Hinc adeo stultum proceres dixere nefandi:
							Est aulae, Dominis dicere probra suis.
						Filius at fatis Merodacho ad sidera vecto
						
							
BALTHASAR Imperii sceptra paterna capit.
[Note: 3412. Dan. 7.]
						
						Heu quam dissimilis patrique pudendus avoque:
							Plurima nam fecit non facienda pio.
						Forte celebrabat magno convivia luxu,
							Et proceres inter femineumque gregem.
						Iusserat huc calices inferri ad fercula sacros,
							Quos Solymae templo dempserat ante pater.
						Ebrius hinc potat divinaque pocla profanat,
							Contemnitque DEUM concelebratque Ioves.
						Sed paries illi fatum crudele minatus
							Scripserat aetheria mystica verba manu.
						Quae, cum nemo Magus posset captare legendo,
							Unus ei Daniel proxima fata canit.
						Proxima nam miserum nox funere mersit acerbo,
						
							
LABYNITUSQUE patris Rex diadema capit.
[Note: 3415.]
						
						Hic Gobriae natum saevo verus ense trucidat,
							Crudelesque infert hic et ubique manus.
						Mox etiam in Medum demens ciet arma Darium:
							Sed plerumque ingens exitus acta probat.
						
							
Cyrus enim iunctis cum Rege Cyaxare castris
[Note: 3425.]
						
							Idem qui Meda voce Darius erat:
						Infestam cingit Babylona capitque iugoque
							Subdit et imperium totius orbis habet.
						Iunior ipse tamen Medo sub iura Dario
						
							Dum cedit socium norat amare senem.
						Inde etiam magno domuit victum agmine Croesum:
						
							
Assyriis tulerat qui furibundus opem.
						
						Atque ubi iam fuerat Daniel ante ora Leonum
[Note: Anno mundi. 3427.]
						
							Iniectus taetro Rege sinente loco:
						Primus ubi incolumem miratus ab arce Darius
						
						
							
Hebraei coluit numina vera DEI.
						
							
Cyrus item populum Solymaea ad tecta remittit
[Note: 2. Paral. 26. Is. 1.]
						
							Et iubet antiquas aedificare domus.
						Finis hic Assyrii fuit illo tempore regni:
							Imperii Persis principiumque dedit.
						Omnia sic certo dispensant numina fato:
							Dante DEO surgunt infima, summa ruunt.
					
						Quo rite memorem Pharaones ore vetustos,
						
							
Niliaci frenos qui tenuere soli?
						Primus OSIRIS erat Misromi sanguine cretus:
[Note: 1959.]
						
							Cui Pharao Regum nobile nomen erat.
						
							
Isis ei coniux: quos postera credidit aetas
							Numina siderio consociata polo.
						
							
Isida nam Lunam gens Solem dixit Osirim
						
						
							
Niliaca: aetherios constituitque focos.
						Hic Rex hospitio Abramum cum coniuge Sara
							[Note: Gen. 12.]
						
							Foverat: Hebraeum rura premente fame.
						Femellae allectus specie, quam forte sororem
[Note: 2026.]
						
						
							
Thariadae audierat non sine amore rapit.
						Sed tutore DEO manet inviolata, viroque
							Redditur: immensis afficiturque bonis.
						Alter ab hoc ORUS divino lumine mentis
[Note: 2223.]
						
							Praeditus Abrami creditur usus ope:
						Nam varias Nili primus regionibus artes
							Tradidit et verae Religionis opus.
						
						
							[Note: Anno mundi. 2242.]
						
						Filius huic BOCHORIS erat, qui Memphidos urbem
							Condidit, et Pharias aggere cinxit aquas.
						
							
Isacus hoc vixit rerum potiente, fuitque
[Note: Gen. 35.]
						
							Incola Mamreae sedis, et hospes agri.
						Inde nepos PHARAO
							Nili moderamina gessit
[Note: 2250.]
						
						
							
Iosephi prisca notus ab historia:
						Venditus hoc Pharias sub Rege advenit in urbes
						
							
Iosephus generis clara propago sui:
						
							
Potipharisque domum sapienti pectore servus
							Rexit amans Iehovae, iustitiaeque tenax.
						Femina sed postquam mala sollicitasset amando
							Illectum nullis ante cupidinibus:
						Insontem falsa sub proditione ministrum
							Squallenti vinctum carcere clausit herus.
						Abdita sed postquam reserasset somnia Regi
							Exemptus vinclis non sine mente DEI:
						Sceptra loci rerumque capit solioque locatur
							Proximus, et duram pellit ubique famem.
						Fratres quin etiam, quibus illum vendere quondam
							Cura erat, a misera condicione levat.
						Grandaevumque patrem Regi commendat, et omnem
							Suscipit in Regis tecta benigna domum.
						Illo sed fatis tandem super aethera rapto,
						
							
Iosephi ignarus sceptra capit Pharao,
						
							
BUSIRIS PHARAO quo non immanior alter
[Note: 2348. Exod. 1.]
						
							Rex fuit, heu saevi tristis imago viri:
						Hospitis Hebraei genus illi exstinguere prima
							Cura fuit, fetus et iugulare novos.
						Iussit et infantes ipso concidere partu
							Aut Nili immersos praecipitare vadis.
						Quos inter Moses mirando numine fati
[Note: Exod. 2.]
						
							Servatus, rapidae flumina fugit aquae.
						Iamque ubi plus iusto peregrinam crescere gentem
							Rex videt, imposuit triste laboris onus:
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Frangeret ut duros operis servilibus artus,
							Et gentis validas attenuaret opes:
						Iussit ut excoquerent lapides fornacibus ustos,
							Et curvo colerent vomere ruris humum.
						Condidit hinc Thebas
							Aegypti, et nomine dictam
						
							
Busirim noto Pyramidesque loco.
						Saepe ferum Moses caelesti voce tyrannum
[Note: Exod. 9.]
						
							Admonuit saevas continuisse manus:
						Et genus Hebraeum patrias dimittere in oras
						
							
Isacides exul venerat unde domo.
						Ille nihil motus divina oracula tempsit:	
							Nec prece nec diris incitus usque minis.
						Non illum rivi manantes sanguine terrent:
[Note: Ibid. 7 et 8.]
						
							Non ranis tellus plena, scantesque domus:
						Non leudes illum, non ore pediculus atro:
							Non bruchi aut morsu tristis eruca movet:
[Note: Ibid. 9.]
						
						Non pestis, non saeva lues, papulaeque frequentes,
							Anthracesque feri, vulneraque atra movent:
						Non grando imppellit, non lapsi caelitus ignes,
[Note: Ibid. 10.]
						
							Non saevo mordens dente locusta satum:
						Non obscuratum subita ferrugine Caelum:
							Non enecta sacri pignora prima thori.
						Dum tandem Hebraeos fugientes litora Nili
							[Note: 2438.]
						
							Insequitur, rubrae marmore mersus aquae.
						Inde thronum tenuit longo post tempore MIRIS,
[Note: 2550.]
						
							Arcta qui Nili mole coegit aquas:
						Eduxitque lacum Mirin cognomine dictum:
							Instauransque patrii [(transcriber); sic: parrii]  moenia lapsa soli.
						Filius huic dominante fuit Samsone
							SESOSTRIS:
[Note: 2614.]
						
							Terrarum domitor Rex, Asiaeque potens:
						Omnia qui vectus circum aequora, Solis ab ortu
							Solis ad occasum per mare fecit iter.
						Filius eiusdem magno cum patre SESOSTRIS
							[Note: 2711.]
						
							Nominis, assuerat tempora lenta sequi.
						
						
							[Note: Anno mundi. 2751.]
						
						Excipit hunc PROTHEUS, magicae doctissimus artis,
							Tempore qui Priami sceptra Pharaea tulit.
						Hospes ei quondam rapta Paris ille Lacaena
						
							Et raptas quaerens Rex Menelaus opes.
						Post hunc RAMPSINITUS furtum miratus et astum,
[Note: 2777.]
						
							Qui generum furem fecit, ob artis opus
						Inde subit CEPHUS, Regis qui exemplar avari
[Note: 3060.]
						
							Prostituit natae leno pudicitiam.
						Templa sed et natus multos CEPHRIMUS in annos
[Note: 3120.]
						
							Clausit, et invisa nomen ab arte tulit.
						Sed iura et leges MUCERINUS reddidit aequas:
[Note: 3166.]
						
							Ne faceret magnas turpe tribunal opes.
						
							
Senacus hinc sequitur Solymi, qui limina fani
[Note: 3178. 1. Reg. 14. 2. Paral. 12.]
						
							Praedatus, tota terror in urbe fuit.
						Rexit et Aegyptum Pharao cognomine SETHON
							[Note: 3228.]
						
							Cui dum tu bellum Sennaheribe paras:
						Angelus Assyrium
							Solymae sub moenibus agmen
							Sustulit, et dominas noluit esse manus.
[Note: 2. Reg. 19.]
						
						Post et PSAMMETICHUS gestavit sceptra Canopi:
[Note: 3278.]
						
							Et Syriae victis intulit arma plagis.
						Inde NECOS forti Iosiam milite vicit:
[Note: 3332. 2. Paral. 35.]
						
							Qua stat in aprico clara Magedda solo;
						Illum sed patriis Nebucadnezarus armis
							Perdomitum Euphratae victor abegit aquis.
						Filius huic PSAMMIS parvo durabilis aevo:
[Note: 3349.]
						
							Atque APRYES nulla posteritate nepos.
[Note: 3355.]
						
						Hic nam postremus Pharaonum e stirpe Dynasta:
						
							
OPHREN
							Ieremias fatidico ore vocat.
[Note: Ier. 44.]
						
						
							
Sidonem is vicit eversis moenibus urbis:
						
							
Ieremiamque neci bellua saeva dedit.
						Illum Dux AMASIS pacata sede Cyrenae
							[Note: 3390.]
						
							Sustulit, et laqueo fregit atroce gulam.
						
							
PSAMMENITUS sceptro tandem infelice potitur,
[Note: 3434.]
						
							Patre Amasi summum transiliente diem.
						
						Nam Rex Cambyses
							Persarum egressus ab ara
[Note: Anno mundi.]
						
						
							
Psammenitum dextrae bellipotente capit:
						Et captum occidit, natumque occidere mandat,
							Et natam servas inter acerbus habet.
						Finis hic Aegypti Pharaonibus: inde potiti
						
							
Persarum Reges hunc tenuere thronum.
						Sic DEUS ingentem transfert a gente coronam:
							Iamque hos, mox illos sede potente locat.
					
						CHRISTE fave coeptis, Persarum fortia Regum
							Facta canam: unde novi carminis exstet honos.
						Lascivos alii dicant petulanter amores:
							Queis sua materies Bacchus, Apollo, Venus.
						Mi sat erit veterum fortissima gesta virorum
							Narrare, unde meus discat honesta nepos.
						Ergo primus erat toto dominator in orbe
						
							
Persicus, eximii CYRUS imago patris.
[Note: 3406.]
						
						Hunc iuvenem Daniel, sapiens in Perside princeps
							In Susis docuit numen amare DEI.
						Quaeque olim de venturo praesagia Cyro
						
							Dixerat Esaias, indice voce dedit.
						Multaque de CHRISTO cecinit arcana futuro
						
							
Cyrus ut aetherii tramitis iret iter.
						
							
Harpagus huic belli socius, fidusque minister:
							Auspice quo Lydos vicit et Ionios.
						
							
Croesus enim Assyriis arma auxiliaria demens
							Attulerat, victas praebuit inde manus:
						Ac sero coepit magni meminisse Solonis
						
						
							
Croesus ubi fructum cepit adire rogum:
						
						Demum etiam capta Cyrus
							Babylone triumphum
							Duxit, et e victa protulit urbe caput.
						Felix, heu nimium felix, si nulla tulisset
							Arma in Massagetas
							Caspiacumque mare.
						Namque dein victum Scythicae necuere cohortes,
							Et Regi infelix absecuere caput:
						Sanguine quod plenum Thamyris demersit in utrem
							Quemque sitisti, inquit, labra cruore riga.
						Quisquis es, audaci ne quemquam Marte lacesse:
							Quae minime credis spicula virus habent.
[Note: 3455.]
						
						Filius interea Cambyses gessit habenas
							Imperii, bellum patre gerente foris,
						Quo fatis rapto, Nilotica regna petivit,
						
							
Psammeniti victos de populatus agros.
						
							
Aegyptumque sibi subiecit, et ostia Nili
						
							Omneque delevit cum Pharaone genus.
						Degener hic fratrem necuit duxitque sororem,
							Et gravidam occidit bestia, mentis inops.
						Ebrius et natum Prexaspis arundina missa
							Traicit horrendae sobrietatis opus.
						Ac nisi Sisamni pellem excoriasset iniquo,
							Laude nihil dignum, quo memoretur, erat.
						Post delapsus equo strictum resupinus in ensem
							Concidit, et fuso sanguine tinxit humum.
						O sic, o omnes pereant hac arte Tyranni,
							Confossi telis turba nefanda suis.
						Dum vero Pharias victor sibi subiugat urbes:
							Interea ASSUERUS
							Persica regna capit:
[Note: 3434.]
						
						Filius Hystaspis
							Persae dixere Darium:
							Uxor cui Cyri sanguis Atossa fuit.
						Hinnitu fatalis equi diadema recepit:
							Sceptraque honorata gessit eburna manu.
						Forte epulum magna sollemne pararat in aula,
							Uxori mandans accubuisse toris.
						
						Illa virum spernens solio removetur avito:
							Succeditque Esther Regis amata toro.
[Note: Anno mundi. 3449.]
						
						Hostis ibi Isacidum, mox pensilis ornat Hamanus
						
							Quam Mardochaeo struxerat ante, crucem.
						At Rex Hebraeae tranquilla dat ocia genti,
							Et Solymae muros restituisse iubet.
						Fit Mardochaeus, fuerat quod nuper Hamanus,
							Et laetis mutat maesta repente DEUS.
						Mox etiam Assyrios capta Babylone rebelles
							Contudit, ingenio, Zopyre fide, tuo.
[Note: 3452.]
						
						
							
Cimmeriosque
							Asiae dicionibus expulit hostes:
							Nec Tanain ultra sivit habere domos.
						Illo Marte
							Getas domuit sub iura reductos
						
							
Persica, Sauromatum distinuitque greges.
						Post Macedum Regi legatos misit Amyntae,
							Ut terram Persis victus aquasque daret.
						
							
Iones interea properant incendere Sardis:
							Et duce Aristagora bella nefanda movent.
[Note: 
								3459. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
						Obviat huic celeri ductus Mavorte
							Darius:
							Oppressaque necat seditione Duces.
						Tempore tunc illo Susis fuit exul in urbe
						
							
Hippia, Cecropii pulsus ab arce soli.
[Note: 3473.]
						
						Impetrat hic Persa
							Graias a Rege reduci
							In terras, sceptro restituique patris.
						Tum contra infensas Rex milia mittit Athenas
						
							Centum, qui Graiis mutua bella ferant.
						Hos sed Miltiades e Pallados expulit ora:
						
							
Cecropiamque
							Asio sanguine tinxit humum:
						Quo non livor abit? quid non facit invida tabes?
						
							
Miltiadae
							Persas vicerat Hellas ope:
						Capta etiam bello felicia iugera Lemni
						
							Subdiderat patrio Cecropis ille iugo.
						Accusata tamen virtus livore maligno
							Supplicium in diro carcere triste luit.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Quique prius patrium discrimine solverat orbem
							In patria clausus vincula saeva tulit.
						Filius ut XERXES suscepit regni Darii,
							Quem tulerat, Cyri sanguis, Atossa patri.
[Note: 3479.]
						
						Protinus in duros rapta expedit arma Pelagos,
							Atque Hellesponti ponte flagellat aquas.
						Is decies centum Persaemilia gentis
							Duxerat, hostilem perdomiturus humum.
						Omnibus amissis patriam remeavit ad urbem
							Exigua aequoreas puppe remensus aquas.
						Primum hic Thermopylae victa statuere trophaeum
						
							
Perside, parva manus milia multa necat.
						Altera ad Artemidis vicit certamina portum,
							Et palmam domito Graecus ab hoste tulit.
						Tertia pugna fuit victis Salaminis ad undas
							Navibus haec Xerxem iussit inire fugam.
						Ultima Mardonius
							Plataeensia proelia fecit,
						
							
Pausaniae victus bellipotente manu.
						Gesserat interea Persarum sceptra Darius:
						
							
Esthera quem peperit mater Hebraea patri.
						Sed Xerxes magna in patriam cum clade reversus
							Tempora luxuriae posteriora dedit.
						Uxorem incestu fratris natamque puellam
							Comprimit: et fratrem perfidus ense necat.
						Mox poenam Artabano crudeli funere solvit:
							Nam quo quis peccat debet obire modo.
						Ergo ARTAXERXES fratri succedit, et heres
							Accipit ut Regnum sic quoque nomen idem.
[Note: 3500.]
						
						
							
Persia
							Longimanum dixit, quia dextera Regi
							Longior, eximii Principis omen, erat.
						Fatidicum hic Solymae in terras dimiserat Esram
						
							Cum templi sedes aedificata fuit:
						Iussit et antiquos in fana reducere cultus,
							Et Mosis priscis legibus esse locum.
						
						Filius huic nullus, sed sceptra sororius heres
							Accipit, egregii nomine dictus avi.
[Note: Anno mundi. 3544.]
						
						Ille suos inter cauturus iurgia natos
							Regem 
								ARTAXERXEM [(transcriber); sic: ARTAXEXEM] 
							
							Persidos esse iubet.
[Note: 3563.]
						
						
							
Ioniam
							Cyro et Lydos commendat habendos:
							Sed tamen hic fratri bella inopina facit.
						Cum medios inter superatus concidit hostes
							Et poenam Cyrus pro levitate dedit.
						Regibus his arsit civili Graecia bello,
							Historiam cuius longa referre mora est.
						
							
OCHUS ubi regno Persae successit avito,
[Note: 3599.]
						
						
							
Niliacasque suo Marte subegit opes:
						In Solymae templum primo est grassatus [(reading uncertain: ?)]  et urbem,
							Exseruitque feras trux homicida manus.
						Intestina tamen fratrum discordia bellum
							Saevit, et ambitio plurima Pontificum.
						
							
OCHUM interfecit furiata mente Bogoas,
							Et Regem Persis
							ARSAMIN esse dedit.
[Note: 3625.]
						
						Quem tamen heu ferro crudeli occidit et ipsum,
							Sic finem Cyri stemma potentis habet.
						Ultimus hinc subit Armenia de gente Darius
							[Note: 
								3629. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
							Magnus Alexander quem bene fudit humi.
						Terminus hic Regno Persarum, hic ultimus ordo:
							Pristina nam mutat sceptra subinde DEUS:
						Non ergo quisquam fato sibi debita credat
							Regna, et immota posteritate genus.
					
						Fert animus Graeci cursum memorare duelli:
							Aspira coeptis CHRISTE benigne meis.
						Sunt longae ambages: hic sed fastigia rerum,
							Vitato nemorum tramite, summa sequar.
						Cusa mali tanti meretrix delecta Pericli:
							Saepe ignem magnum parva favilla facit.
						Forte duo Iuvenes Megaraeo sanguine creti
						
							
Aspasiae secum scorta tulere duo.
[Note: 
								3505. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
						
							
Atticus hoc postquam, Aspasia queritante, Pericles
						
							Rescivit Megarae scorta reposcit humo.
						Reddere sed quando Praetori scorta negassent
							In Megaram edictum bile furente tulit:
						Ne sola Cecropiae
							Megarensis tangeret orae:
							Aut capitis poena crimen atroce luat.
						Ut vero Regi Spartano questa fuisset
							Hoc Megara, et Misera voce petisset opem:
						Edictum tolli poscunt cum Rege Lacones
						
						
							
Atticus ab renuit Praetor, et arma capit.
						Hinc bellum exarsit terris fatale Pelasgis:
							Nam Rex Spartanus
							Cecropis ussit humum.
						Saeva quoque obsessas invasit pestis Athenas
						
							Vicinum late depopulata solum.
[Note: 3554.]
						
						
							
Cliniades
							Siculas bellum traducit ad urbes,
							Et quadraginta milia perdit iners.
						Hoc est Trinacriae pingui dicione potiri,
							Suaserat ut demens ambitionis opus.
						Dux tibi Cliniades patrias revocatus Athenas
						
							Iudicium cauta providus arte fugit:
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Transfuga cum factus Decealae moenia munit:
							Et patriae diris hostibus addit opem.
						Tandem ubi vim sensit Spartana a gente parari
							A Lacedemonia
							Persam alienat humo.
						Seque iterum patrii cum militis agmine iungit:
							Fidus ubique comes, Dux Thrasibule, tuus.
						Urbem quin etiam praeservat ab igne tumultus
							Ne patriae miles civibus arma ferat.
						Ipse in Spartanam navalia proelia classem
							Infert, victrici vela premitque manu.
						
							
Mindarus hac cecidit Pharnabazusque fugatur
[Note: 3557.]
						
							In pugna: Spartam luctus et horror habet.
						
							
Cyzicon hic rursum dominis accedit Athenis:
							Imperiumque tenent Attica vela maris.
						Tunc etiam Byzae
							Spartanus in urbe Clearchus
						
							Civibus oppressis dux truculentus erat:
						Cuius ut imperium miseris avertat iniquum
							Urbem Cliniadae dedit Anaxileos.
						Navibus hic victor viginit venit Athenas
						
						
							
Cliniades patrii fida columna soli.
						Post etiam validis expugnat viribus Andrum
						
							Subiectaque Samo
							Pontidis aequor adit:
						Sed prius Antiochum
							Lysandro opponit Achivo;
							Ne qua tamen faciat proelia, rite monet.
						Immemor Antiochus moniti, committere pugnam
							Ardet, et adverso proelia Marte facit:
						Adque Aegos potamos triginta milia capti,
							Post interfecti: mersaque classis aqua est.
						Nec mora, cum capit obsessas Lysander
							Athenas
							[Note: 
								35XX. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
							Atque aequat muros aere canente solo.
						Triginta hic domita praeponit in urbe Tyrannos:
							Qui mox crudeles exseruere manus.
						Hos inter Critias captis cauturus 
								Athenis [(transcriber); sic: Atyenis] 
							
						
						
							
Persa
							Cliniaden auxiliante necat.
[Note: 3527.]
						
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Mox et Theramenen truculento interficit ausu:
							Saevitiaeque novae non sinit esse modum.
						Exsul ibi patrias recipit Thrasybulus
							Athenas:
							Trigintaque feros pellit ab urbe viros.
						Nec fert Pausanias saevis socia arma tyrannis,
						
							
Spartanam quamvis saepe rogatus opem.
						Hinc sunt praeteriti sancita oblivia facti,
							Redditaque antiquo iura fuere loco.
						Heu mihi, quam pauci memorem deponere possunt
							Irarum mentem, trux odiumque fovent.
						Humani est animi commissae ignoscere culpae:
							Irasci certae stat feritatis opus.
					
						
							
[Note: 
								3504. [(reading uncertain: ?)] 
							]
					
						Quem vero, quem te memorem Agesilae, Mycenis
						
							Orte: o Spartani famaque luxque soli?
						Te Duce Persarum deiecta potentia Regis:
							Et Tissaphernis debilitata manus.
						Saeva sed in patria movit Bellona tumultus,
							Te Rege in Persas arma gerente foris.
						
							
Phocenses etenim et socios discordia Locros
						
							Concierat. magni semina parva mali.
						
							
Thebani
							Locros, Spartanus, Phocida iuvit:
							Attulit et Thebis
							Attica
							Pallas opem.
						Exsulibus quoniam Thebanus ab Attide civis
							Hospitium dederat praestiteratque fidem.
						Urbs Haliarton erat, Thebano subdita Regno
							Hanc Lysander atrox obsidione premit.
[Note: 3566.]
						
						Ocius erumpunt cives caeduntque latronem
						
							
Attica qui aequarat moenia nuper humo.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Tum Regem ex Asia
							Spartanum
							accersere [(transcriber); sic: accerssere]  cives:
						
							
Persas, qui terra vicerat atque mari.
						Maiorem is patriae rationem ubi duxit habendam:
						
							
Thebanos contra bella parata movet:
						Sed maris Ionii
							Pisandro credit habenas
							Ad Cnidias pugnans, quem Cono fudit, aquas.
						Ipse Coronaeam post Agesilaus ad urbem
							Dimicat, et capto vulnere victus abit.
						At Cono navali praeda redit auctus Athenas:
							Restauratque opibus moenia quassa suis.
						Mittitur hinc Byzae fortis Thrasybulus ad urbem:
						
							
Spartanos contra ductor ut arma ferat.
						Aspirat primo fortuna optata labori,
							Et Byzantinae restituuntur opes.
						Forte sed Aspendi miles dum diripit agros:
							Erumpit noctu civis et arva petit.
						Caeditur hic caeca noctis Thrasybulus in umbra:
							Et pro sonte insons crimina morte luit.
						
							
Spartani interea Tiribazum impellere Persam
						
							Aggressi, furias Attica in arva cient.
						Sed Persam placare sibi nituntur Athenae,
							Et misso foedus dulce Conone petunt.
						Barbarus hunc contra communia iura fidemque
							Corripit, et caeco carcere Persa necat.
						
							
Thebanisque simul deponere civibus arma
							Imperat, et Grais ocia mandat agris.
						Si qui Artaxerxi furiata mente resistant,
							Omnibus his bellum Persa minatur atrox.
						Hanc Antalcidae dixit tum Graecia pacem
							Nomine nam tali conditor eius erat.
						Primi hic obsequium gaudent praestare Lacones,
							Seque adiuturos regia iussa docent.
						Sed primi violant, Cadmaeae moenibus arcis
							Vi captis contra publica iura, fidem.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						
							
Pelopidas tamen obsistunt atque Epaminondas
						
							Praesidiumque arcent Sparta nefanda tuum.
						Moenia Rex igitur Boeota
							Cleombrotus intrat,
						
							
Thebanam late depopulatus humum.
						
							
LEUCTRA loco nomen Scedasi quem pignora clarant
							Constuprata viris a Lacedaemoniis.
[Note: 3594.]
						
						Hic Rex commisso cadit in certamine belli:
						
							
Spartaque
							Thebanos palma coronat agros.
						Hinc Archidamus
							Boeotam ingressus in oram
							Ducit Spartanos agmen equestre viros.
						Arbiter at beli motum componit Iason,
							Et pacem certa condicione facit.
						Illo interfecto sed non sine fraude suorum
							Natio Thebanos
							Thessala poscit opem,
						Quo cum Pelopidas movisset castra Pheraeo,
[Note: 3595.]
						
							Captus Alexandro praeda cruenta fuit.
						Liberat hunc tandem Thebanis
							Epaminondas
						
							Ensibus, et fidam praestat amicus opem.
						Ille tamen rursum Aemathias ingressus in oras
							Hostilem victus sanguine tinxit humum.
						Saevus Alexander somno compostus et ostro
							Caeditur, et, telum coniuge dante, perit.
						
							
Arcades interea dum Mantinaea reponunt
							Tecta, Antalcidae pace tenente locum.
						Impedit inceptum (nam gens Spartana rebelles
							Eruerat muros) Agesilaus opus.
						Inde novi subito consurgunt semina belli
						
							
Spartanis valde perniciosa focis.
						Nam quadraginta Boeotae milia gentis
							In Lacedaemonios
							Theba coegit agros.
						Vastavitque locos et multas terruit urbes,
							Terruit Eurotae vi violante vadum.
						Non tamen est tumidi transgressus fluminis undam,
							Sed stetit in ripa ductor uterque sua.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Hinc cohibente suos Thebano, hostemque morante
							Illinc Spartano Rege tuente suos.
						Et quamquam in magno discrimine, non tamen urbem
							Deseruit firmis Agesilaus equis.
						Insidiisque hostem Sparta submovit adortus,
							Incusso Thebis
							Arcadibusque metu.
						Tres tamen oppressam tenuit Lacedaemona menses
						
							
Thebanus
							Spartae diripuitque solum.
						Donec Cecropia Rex Agesilaus ab urbe
							Posceret auxilium: cui tulit Attis opem.
						
							
Trinacrias etiam Dionysius aequore naves
							Oppletas Celtis misit et Hesperiis.
						His instructi armis sua moenia capta Lacones
						
							Defendunt patrio restituuntque throno.
						
							
Arcades hic Regis nato Celtisque resistunt:
							Sed victi a Sparta bellipotente cadunt.
						Inde novis sese sociis ex Elide firmant:
						
							
Arcades inque urbes Epaminonda redit:
						
							
Thessalicasque agitat turmas, equitumque catervas
						
							
Boeotasque acies Euboicamque manum.
						At Lacedaemonios tunc tutabantur Athenae:
							Addebatque suam miles Achivus opem.
						Hic ut Mantineae pater Agesilaus ad oras
							Constitit, obsessae moeniaque urbis habet:
						Dux Spartam
							Thebanus adit tutoribus orbam
							Incustoditos ut premat ense lares.
						Sed prior Arcadibus Rex Agesilaus ad urbem
							Advolat, et patriae fert inopinus opem.
						Pugna fit, atque ignem spirantes naribus hostes
							Vi senis, e patria reiciuntur humo.
						Digressus tandem Eurotae
							Thebanus ab amni
							In Mantinaeo limite castra facit.
						Instructaque acie magna Dux providus arte
							Non infelici proelia Marte ciet.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Sed tamen accepto lethali vulnere, cedit
							Ex acie, et stragi fors vetat esse locum.
						Utque suis palmae et pugnae data praemia Thebis
						
							Comperit, e crudo vulnere tela rapit.
						Gratatusque suis superato ex hoste triumphum,
							Commendat famae nomina, corpus humo.
					
						Nondum fine Ducis Thebani
							Graecia bellum
							Finierat vires exseruitque novas.
						Forte Amphictyonum multaverat aere Seantus
						
							
Phocida, Thebano damna querente foro.
						Sed dare cum nollet Phocis pro crimine multam
							Sparta instiganti bella cruenta movet.
						Dux Philomelus erat Phocaeae gentis asylon
							Agmine collecto tendere doctus iter.
						Ille Amphictyonum evertit decreta, columnis
							Inscriptas, et sacros ense receptat agros.
						
							
Delphica cum patrii praedatus limina Phoebi
						
							Sacro adimit decies mille talenta loco.
						Opponunt Locri
							Thebanique arma coloni
						
							
Delphicaeque aedi Thessalus addit opem.
						Ter victor quarto pugnae certamine victus
							Praecipitem e Saxo se Philomelus agit.
						Alter Phocaicas
							Onomarchus in agmina turmas
[Note: 3612.]
						
							Impulit. heu somni falsus amore sui.
						Viderat hic, caeca cum dormit nocte, colossum
							In templo ad nitidum tollere posse polum.
						Hinc sibi pollicitus victricis praemia palmae
						
							
Boeotosque domat Thessalicosque lares.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Illi mox Macedum Regem sociare Philippum
						
							Aggressi, vires expediere novas.
						
							
Marte sed hos vicit felici [(transcriber); sic: felice] 
							Onomarchus utrosque:
							Et statuit forti bina trophaea manu.
						Tertia sed postquam commisit proelia ductor
						
							
Phocius, a Macedum Rege domatur iners.
						Heu, fati seriem suspensus ab arbore demum
							Augarii implevit somnia vana sui.
						Proximus insequitur laevo Mavorte
							Phayllus,
							Agmen agens equitum milia multa virum.
						
							
Thessalus hunc armat mutata mente Philippo,
							Hostis et huic Cecrops tela dat, atque Laco.
						Sed triplici victus pugna dat terga Phayllus
						
						
							
Boeotum imbellis sustinuisse manus.
						Postea Locrorum sedem expugnavit Arycam
						
							Aequavitque imo moenia capta solo.
						Tabe sed hoc rapto castris successit et armis
						
							
Phallaecus: natus Dux Onomarche tuus.
						Cui Mnaseas belli consors, Phocensia iunxit
							Agmina, Boeota mox superata manu.
						Tres tamen hoc bello iam Phocis ademerat urbes
						
							
Boeotis patriae quae velut agger erant.
						Viribus ergo suis Thebe diffisa nec auro
							Instructa, a Persa mutua Rege petit.
						Ille sed his mittit ter centum forte talenta,
							Unde sui lectum militis agmen alant.
						Advenit et Macedum collecto Marte
							Philippus
						
						
							
Thessalaque hic acies Phocidos hostis adest.
						Viribus inferior pacem Phallaecus acerbam
							Impetrat, et patrios deserit exsul agros.
						Servitio addicti Phocenses diruta passim
							Moenia, et in villas plebs fuit acta suas.
						Inde magistratu stipendia ferre quotannis
							Iussa assignatos vomere trivit agros.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Atque Amphictyonum renovatus in Hellade coetus
							Et Macedo summo iussus adesse foro.
						
							
Graiorumque Ducis communi voce Philippus
							[Note: 3620.]
						
							Finito belli tempore, nomen habet.
						Fulminis at saevo periit Phallaecus ab ictu,
							Miles at in Creta proelia miscet inops.
						Exitus hic sacri fuit illo tempore belli:
							Quisquis es, a sacris disce cavere focis.
						Nulli res umquam cessit felicibus ausis
							Attigit aetherias qui male sanus opes.
					
						Maius opus moveo quam fert Elegia, sed hostem
						
							
Martia non semper classica pulsa fugant.
						Multum saepe potest victrix opulentia linguae
							Et quos nescit Ares flectere, flectit Eros.
						Finierat sacri Macedo certamina belli
						
							
Threicias urbes subdideratque iugo:
						
							
Euboica simul expulerat de sede tyrannum
						
							
Callia cui nomen non tamen omen erat.
						Interea gliscunt civilis semina belli
						
							
Thebani vires quae minuere soli.
						Urbs Amphissa fuit Locrae notissima gentis
							Dempserat haec Delphis iugera multa sacris.
						Tradideratque suis ea rura tenenda colonis,
							Esse locum villis, frugibus esse locum.
						Haec Amphictyonum ceu furto ablata Senatus,
							Reddere sacrilegos iussit, et arma tulit.
						Mox Amphissenses furiata mente rebellant:
						
							
Thebano
							Locros cive invante suos
						Ergo accersitur Macedum de sede Philippus:
						
							
Thebanos valida qui dicione premat.
[Note: 3623.]
						
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Punit is Amphissam ferventi milite pronam
							Iniecto Thebis
							Cecropidisque metu.
						Huic tum legatos renovatum foedera mittunt:
						
							
Persida ne sociis inferat arma viris.
						Ille nihil motus Plateam capit impete belli
						
							
Phocaicumque agrum sub sua iura trahit.
						Suasit ibi ut iunctis reprimantur viribus hostis:
							Os Demosthenicis dulce piumque sonis.
						
							
Cheronaea fuit Boeotum in limite sedes:
							Huc ubi Mars robur contulit omne suum.
						Anceps pugna diu multum trepidante Philippo
						
							Donec Alexandri protulit arma phalanx,
						Qui medium Graii perrumpens militis agmen
						
							
Thebanosque neci Cecropidasque dedit.
[Note: 3627.]
						
						Pace inita, Macedo
							Graios ad tecta Corinthi
						
							Convocat, et magno nomine victor ovat.
						Dux etiam eligitur Persarum et Medica contra
							Agmina, 
								Pausania [(transcriber); sic: Pausonia] 
							 sed Duce caesus obit.
						Natus ALEXANDER patria tum sede potitus
							Suscepta in Persas induit arma patris.
						Mittitur hunc contra Persarum a Rege Dario
						
							Dux Rhodiae classis Mnemo, peritus aquae.
						Isque in Alexandrum
							Pelopeias concitat urbes
							Cui Demosthenico succinit ore tuba.
						Sed prius Illyrios domuit Macedo atque Triballos
						
							Et Syrmum vicit finitimosque Getas.
						Utque sibi Thebas bellum movisse rebelles
							Comperit, et pulsos inde abiisse suos.
						Ocius in Graias convertit proelia terras,
							Et Thebes fuso moenia cive capit.
[Note: 3630.]
						
						Milia sex hominum caesa, et ter dena virorum
							Milia servili colla dedere iugo.
						Urbs tota occubuit multos dominata per annos,
							Hospitaque exsulibus tecta negata viris.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Post etiam Imperium miseri amisere Lacones,
							Et poenas scelerum Gracia capta dedit.
						Pace tamen rursum sancita Demadis ore
						
							
Persidi
							Alexander bella parata facit.
						
							
Marte suo felix, et sumptis strenuus armis,
							Sed clemens victor, iustitiaeque tenax.
						Ille ubi vicisset pugna fervente Darium,
[Note: 3631.]
						
							Reginam et prolem convenienter alit.
						Inde Tyrum longa postquam obsidione gravasset
							Septima post Lunae cornua plena capit.
[Note: 3632.]
						
						Mox arma Hebraeis infert altaeque Sioni,
[Note: 3633.]
						
							Sed populo Regis quaerit Iaddus opem.
						Sacra viri auratos redimiverat infula crines,
							Vesteque divina conspiciendus erat.
						Territus hac specie, caecae quam somnia [(transcriber); sic: samnia]  noctis
							Obtulerant, Macedo dat sine fraude fidem.
						Quemque tributa ferox genti praescripserat Ochus
						
							Condonat furias Samariaeque domat.
						Protinus Aegypti depellit Persica regno
							Praesidia, et Macedum subicit arva iugo.
						Urbs Arbela iacet Syriae clarissima gentis,
							Huc belli vires contulit ille sui.
						Et sua mox castris opponit castra Darii,
							Instructaque acie fertur in arma furens.
						
							
Parmenio laevum cornu dextrumque tenebat
						
							
Clitus, sed medios Rex stimulabat equos.
						Acris pugna fuit: pulsusque Darius, et urbem
						
							
Susa potens victor cum Babylone capit.
						Hinc Regem insequitur per Medica rura Darium
						
							Sed profugum Bessi dextra necarat iners.
[Note: 3634.]
						
						Non tamen impunem tulit hanc fera bestia caedem:
							Arbore nam gemina dilacerata fuit.
						Inde coloratos sua transtulit agmina ad Indos,
							Et Gangis domuit saeva sarissa lacum.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Primus ei patrias ultro concessit habenas
						
							
TAXILUS, et Regi regia dona dedit.
						Hunc Macedo iussit sceptrum retinere paternum:
							Mens demissa DEO Principibusque placet.
						Proxima cum valido commisit proelia PORO,
[Note: 3637.]
						
							Et capto Regis iura fidemque dedit.
						Hinc urbem ingressus magna Babylona caterva
							Ad se legatos totius orbis habet:
						Quos tum Regali donatos munere mittit,
							Et lites audit constituitque forum.
						Omnem sed postquam domuisset acinace mundum,
							Indomito aversum pectore carpsit iter.
						Nam luxae indulgens animum laxavit inerti,
							Et Baccho et Veneri tempora cuncta dedit.
						Haec inter vini occidit certamina Clitum
						
							Invictumque armis Parmeniona Ducem.
						Praemia victori proponit quisquis amicum
							Potando victum fortior ore necet.
						
							
Thessalus hic quidam Regem ad convivia palpo
							Dum vocat, heu turpi largius arte bibit.
						Ac subita e potu correptus febre meraco,
							Undecimo claudit fata suprema die.
						Finis Alexandro fuit atque hic exitus ater:
							Qui sapis, a foeda disce cavere gula.
[Note: 3640.]
						
					
						Iam domitum gladiis totum possederat orbem
						
							
Magnus Alexander
							, cum cadit ante diem.
[Note: 3640.]
						
						Filius huic fato nullus nisi postuma proles
							Et qui Barsena de genitrice fuit.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						
							
Perdiccas primus regni affectavit habenas,
							Saevaque Niliacis intulit arma plagis.
						Namque Asiam
							Antigonus
							Syriamque
							Seleucus habebat,
[Note: 3647.]
						
							Cesserat Aegyptus Rex Ptolomaee tibi.
						
							
Antipater
							Macedum populos in pace regebat:
							Cui Craterus dulci factus amore gener.
						Sed cadit ad celebrem Perdiccas
							Memphidos urbem
[Note: 
								3654. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
							Quem suus, heu, dira caede peremit eques.
						Interea Antipater bello est agressus Athenas:
							Quem gens Thessalicis
							Attica vicit agris:
						Et Lamiae inclusum dura obsidione repressit
							Dum Craterus ferret auxiliator opem.
						Pugna fit Aemathiam notae Cranonis ad urbem
							Et praebet victas Attica terra manus.
						
							
Eumenis inde furor truculenta exarsit in arma
							Et bellum Cratero fecit, et Antipatro.
						Occubat in pugna Craterus; nec deinde superstes
						
							
Antipater raptus praecoce morte cadit.
						Excipit hinc heres regni Cassander habenas:
[Note: 
								3648. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
							Regia cui coniux Thessalonica fuit.
						Regis Alexandri Germana, enixa marito
						
							
Antipatrum fratris nomina quique tulit.
						Quo non Imperii furiosa cupido potentes
							Incitat; ausa viris vim facere, ausa DEO?
						Mater Alexandri dum tentat Olympias orbo
							Tradere Alexandro debita regna patris:
						Sustulit hanc dirus Pydna
							Cassander in urbe
							Reginasque ambos filiolosque necat.
						Infert huic bellum Antigonus, Syriamque
							Seleuco
							[Note: 3643.]
						
							Eripit: et magno nomine Regis ovat.
						Impius hic saevo Cleopatram percutit ense:
							Regis Alexandri qui fuit alma soror.
						At non impunem tulit hanc audacia caedem,
							Victus enim bello corruit Antigonus.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Et victor Ptolemaeus ovat: Syriamque
							Seleucus:
						
							
Cassander
							Macedum regna quietus habet.
						Impunita tamen parricida saeva tyranni
							Haudquaquam iratus sivit abire DEUS:
						Nam mox phtiriasi Cassandro ad tartara misso
						
							
Antipatri manibus Thessalonica perit.
						Heu crudele nefas; mater ferro impia nati
							Concidit, inque vicem mutua saevit Eris.
						
							
Antipatrum frater saevo ferus ense trucidat
							Ultus maternam caede furente necem.
						Filius Antigoni
							DEMETRIUS arva tenebat
[Note: 3656.]
						
							Tunc Asiae, Syrio Regis in orbe socer.
						Hunc sibi Alexander
							Pellaeam accersit in urbem
							Praesidio illius salvus ut esse queat.
						Nusquam tuta fides: saevo Demetrius ense
							Tollit Alexandrum regnaque avita capit.
						Hunc tamen arma sibi cum ferret iniqua Seleucus
						
							Coepit, et has Asiae sub iuga mittit opes.
						Filius Antigonus
							Macedum moderamina gessit;
							Et pacem Graecis et pia iura dedit.
						
							
Spartani et domuit funesta Cleomenis arma:
							Exutumque sua victor abegit humo.
						Cui post successit regni Demetrius heres:
[Note: 3687.]
						
							Nec tenuit multos frena paterna dies.
						Cum Macedum rexit populos sine mente PHILIPPUS
						
						
							
Cecropidum telis ausus adire solum.
						Scilicet ut claris iterum potiretur Athenis
						
							Exemplum magni grande secutus avi.
						Quid? quod et Annibalis socius Romana citarat
							Agmina, et invictas laeserat hostis opes?
						At Dux Palladiae succurrit Romulus urbi
						
							
Flaminius pressis auxiliumque dedit:
						Et magna victum domuit virtute Philippum
						
							Iuraque restituit civibus aequa suis.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Tempore tunc illo dominator Aratus
							Achivum
						
						
							
Aetoles contra cum Sycione fuit.
[Note: 3714.]
						
						Sustulit hunc belli socium cum prole PHILIPPUS,
							Compressaque nuru virus utrique dedit.
						Talis amicitiae solet exitus esse potentis:
							Qui sapis ex imo despice summa loco.
						
							
Scipio mox etiam Antiochi
							Syria arma repressit,
[Note: 3776.]
						
							Atque Asiae magnas victor ademit opes.
						Interea reparat collapsas undique vires:
							Et multo complet Marte
							Philippus humum.
						Funere sed nimium celeri praeventus, iniqui
							Heredem Persen
							Martis et artis habet.
[Note: 3787.]
						
						Qui postquam patrio Demetrius ense perisset,
							Aspera Romanis bella paravit agris.
						Sed Ducis AEMYLII victis legionibus, arma
							Tradidit, et vinclis cernua colla dedit.
[Note: 3798.]
						
						Tandem cum nato necuit custodia Regem:
							Haec Macedum sceptris ultima meta fuit.
						Discite mortales nulli confidere sorti:
							Unde putes minime prima procella fuit.
					
						Nunc etiam Syrios
							Pellaeo a sanguine Reges
							Dicere fert animus: Musa benigne fave.
						Principiumque, mihi rex carminis esto Seleucus:
[Note: 3654.]
						
							Ultima nam nobis meta Seleucus erit.
						Vicerat is generum sibi bella cruenta parantem,
						
							
Antigonique omnes ense iugarat agros.
						Hinc Syriam tenuit Babylona, Asiamque minorem
						
						
							
Demetrii domitor Lysimachique Ducis.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Addidit et Regno sinuosa cacumina Tauri,
						
							
Ionii fines victor ad usque maris.
						Tandem iniusta movens Ptolemaeo bella Cerauno
						
							Occubat, et nato regna dat Antiocho.
[Note: 3685.]
						
						Ipsum sed Galatae
							Brenno ductore Ceraunum
						
							In Macedum terris Marte furente necant.
						Nam Gallo ex agro Celtarum egressa iuventus,
						
							
Pannoniam et Graiam depopularat humum.
						Post Theos Antiochus patrii cognominis heres
							Succedit, gemina coniuge fitque pater.
[Note: 3704.]
						
						Illi Laodice
							Antiochum dedit atque Seleucum:
							Quos ambos cruda mors tulit atra manu.
						Altera sed coniux Philadelphi filia Regis:
							Quam Rex privignus matre iubente necat.
						Huic bellum adversus Regem fatale Seleucum
						
							Germanam ulturus Rex Ptolemaeus init.
[Note: 3719.]
						
						Atque illum Syria victor depellit ab ora:
						
							
Niliacoque addit regna subacta throno.
						Collecto tamen ex Asia
							Syrus agmine fertur
						
							
Memphiacaque adimit sceptra paterna manu.
						Bella Hierax demum parat intestina Seleuco,
							Et Galatas socios in sua castra trahit.
						Viribus his fratrem vincit, Syriaque potitur,
							Et Galatis sedem ponit amicus Halyn.
						At regno exutus petit arva feracia Nili,
							Et Ptolemaei orat rite Seleucus opem.
						Expellitque iterum regnis fraterna receptis
							Agmina, magnanimi sede potitus avi.
						
							
Memphin adit Hierax, quaesitum Aegyptia Regis
							Hospitia: at profugum deinde trucidat eques.
						Occidit et delapsus equo celerante Seleucus:
							Tempore subque uno frater uterque perit.
						Hoc fatum ambitio tulit exitiale duobus
							Germanis, fratrum cetera turba cave.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Interea Arsacides
							Parthus
							Babylona
							Seleuco
						
							Eripit; Assyrii Rex dominator agri.
						
							
Bithynosque alio victos sibi subiugat orbe
						
							
Attalus: Attalicae nobilitatis avus.
						Sic geminas uno discordia praesecat alas
							Tempore, quas concors consociarat amor.
						Filius Antiochus patri subit inde Seleuco,
							Atque Asia
							Syriam rursus adauget humum.
[Note: 3742.]
						
						Primaque Philopatri
							Ptolemaeo bella tyrannus
							Infert: sed pacis foedera victus amat.
						Altera mox rursum Aegypti movet arma per urbes
						
							
Epiphani patrias demat ut orbis opes.
						Dux ibi Samarios
							Aegyptius occupat agros
							Duraque Iudaeis gentibus arma parat.
						Expulit hunc tandem victum Iordanis ad undas
							Inque fide Antiochus tecta Sionis habet.
						Ille etiam bello Graiorum vicerat urbes,
							A domitis MAGNI nomen adeptus agris.
						
							
Annibal huic Syrias ausus coniungere vires
							Iussit in Ausonios bella movere greges.
						Nam pater Epiphanem
							Romae mandarat alumnum
							Cum puerum patriae deseruisset humo.
						Ergo illum Syrias contra sua Roma cohortes
							Defendit mundi Roma futura caput.
						Exutumque Asiae multis dicionibus intra
						
							
Augustum mundi iussit ovare latus.
						Post autem Assyrii praedatus limina Beli
						
						
							
Antiochus, populo vim faciente, perit.
						Tres nati Antiocho; quorum patria arva SELEUCUS
							[Note: 3778.]
						
							Imperio tenuit non dominata diu.
						Nata quoque Epiphanis
							Ptolemaei regia coniuix
						
							
Antiochi
							Ephiphanis et Cleopatra soror.
[Note: 
								3790. [(reading uncertain: ?)] 
							]
						
						Hic Syriae regnum post funera fratris adeptus
						
							
Aegypti invadit fraude doloque thronum.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Nam se tutorem simulans impuberis aevi
							Cuius tum Nili Rex Philometor erat:
						Praesidia imponit specie tutoris in urbes,
							Et Syria in celebri Memphide castra locat.
						Summus erat templi Solymaei praesul Onias:
							Legatus patria missus ab urbe procul.
						Advocat interea Antiochum germanus Iason
							[Note: 3789.]
						
							Praesulis et summae munia sedis emit.
						Ergo ibi delubrum Solymes ingressus, in illo
						
							
Antiochus cives cedit opesque rapit.
						At populo invisus procul urbe excedit Iason:
							Inque Arabum infelix occubat exsul humo.
						Inde locum MENELAUS habet, percussor Oniae
							[Note: 3792.]
						
							Adiutorque feri maximus Antiochi.
						Ipse sed Aegyptum
							Syrio Rex orbe reversus
							Pupilli raptas tutor habebat opes.
						Mittitur hinc contra Romani nomine fascis
						
							
Popilius, terris et procul ire iubet.
[Note: 3798.]
						
						Ille virum ridet, sed ducta in pulvere meta
							Se circa, intra arctum cogitur Antiochus.
						Respondere prius iussus, quam cedat ab illo
							Pulvere, num pacem malit an arma sequi:
						Pila sed Antiochus metuens Romana recedit.
							Pupilloque suas, fas uti, linquit opes.
						Mox Solymam rediens Menelao praeside templi
						
							
Hebraea statuam ponit in aede Iovis.
						Et iubet hanc prona cervice ut civis adoret:
						
							
Mosaicosque libros igne furente cremat.
						Mandat et Assyrio thyrios inducere Baccho
						
							Et Dionysiacos concelebrare dies.
						Quique rebellarent edicto interficit omnes
							Matres atque viros decrepitosque senes.
						Tunc impleta sacri sunt primum oracula vatis
							Qui Daniel cecinit plurima fata Ducum.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						At Macchabaeus templis eiecit Iudas
						
							Praesidia, et vani signa profana dIovis.
						Quem contra Antiochus dum fervens expedit arma
							Excussus curru praecoce morte cadit.
						Mutua post ipsum certamina, mutua caedes
							Grassata in tota posteritate fuit.
						
							
EUPATOREM natum patruus Demetrius ense
[Note: 3804.]
						
							Opprimit, et Syriam trux parricida capit.
						Hunc occidit Alexander regumque potentum
[Note: 3814.]
						
							Auxiliis Syriae moenia raptor habet.
						Victus Alexander socero sibi bella parante
							Occidit, Arabiae praeda cruenta manus.
						Tunc Syriam
							Nicanor habet Demetrius oram,
[Note: 3819.]
						
							Quem frater regnis expulit ANTIOCHUS.
[Note: 3821.]
						
						
							
Antiochumque
							TRYPHO funesto interficit ausu
[Note: 3824.]
						
							Heu scelus, in Dominum rara ministra fides,
						Expulsum rursus Syria dicione TREPHONEM
							[Note: 3827.]
						
							Oppressere sui vindice caede foris.
						At Nili Dominus Syrio
							Nicanora regno
[Note: 3839.]
						
							Adduxit, patrio restituitque throno.
						
							
Alcimus hunc Solymae sceleratus in aede Sacerdos
							Attractum Solimis addere iussit opem:
						Cui parens magnas adduxit in arva cohortes
						
							
Iudaea, et notis finibus hostis adest.
						Bracchiaque extendens contra sacra limina iurat
							Igne crematurum, vel Iove teste, focos.
						Sed pugna victo praecidi iussit Iudas
						
							Et caput et diris bracchia bina modis:
						Tum foribus templi voluit suspensa videri
							Exemplum spreti triste novumbue DEI.
						Filius huic Gryphus qui fecit bella Sedetis
							[Note: 3845.]
						
							Filio, et Antiochus reppulit Antiochum.
						Caesus uterque fuit: ferali Gryphus ab hoste:
							Sed nato a Gryphi concidit Antiochus.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Ultimus Imperio tenuit Syria arva Seleucus
						
						
							
Antiocho
							Grypho de genitore satus.
[Note: 3874.]
						
						Quem Rex Armenus magno certamine fudit
						
							
TIGRANES
							Syrii sede potitus agri:
[Note: 3884.]
						
						Nec tamen iste diu terrae moderamina gessit
							Pulsus ab Ausoniis e dicione viris.
[Note: 3895.]
						
						Namque Asio passim deletis orbe Tyrannis
							Isti Roma dedit iura aliena loco.
[Note: 3902.]
						
						Terminus hic Syrii fuit illo tempore regni,
							Metaque supremum contigit ista diem.
					
						Hinc Ptolomaeorum canimus fortissima Regum
							Sceptra, quibus tollit Nilus ad astra caput.
						Nam postquam Macedo terras domuisset, et omnem
							Traxisset Phariam sub sua iura domum:
						
							
Pellaei tenuit Ptolomaeus regna Canopi
							[Note: 3641.]
						
						
							
Perdiccaque fuit Marte togaque prior.
						Iustitiae cultor, Rex servantissimus aequi:
							Munificaque potens auxiliator ope.
						Fraude tamen Solyma victor fuit urbe potitus,
							Dum simulat vero velle litare DEO.
						Filius hinc patrias cepit PHILADELPHUS habenas:
[Note: 3679.]
						
							Quo Rege optatae tempora pacis erant.
						
							
Memphidos hic intra muros illustre Lycaeum
						
							Condidit, edoctos praeposuitque viros,
						Scriptaque conquisita illuc congessit, ut esset
							Undique plena bonis Bibliotheca libris.
						Iussit et antiqui divina volumina Mosis
						
							Transferri in Graios
							Mosis ab ore sonos.
[Note: 3895.]
						
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Ergo quod hoc Hellas sacra Biblia tempore novit
							Debetur meritis Rex Philadelphe tuis.
						Qui sacro ut posses libro feliciter uti,
							Emisti donis munificaque manu.
						Tum quoque Callimachus vixit, tum vixit Aratus
						
							Et Cono, et Hipparchus, Trinacriusque
							Bio.
						Post EUERGETES regno successit, et arma
[Note: 3717.]
						
							Intulit in Syrias, res ea nota, plagas.
						Doctrinas idem ingenuas servavit, et artes,
						
							
Iudaeosque sua iuvit amicus ope.
						Illo Syracides conscripsit Rege libellum
[Note: 3734.]
						
							Plenum praeceptis et pietate librum.
						Proxima PHILOPATOR suscepit sceptra Pelusi
							[Note: 3743.]
						
							Degener, Antiochi sed tamen ense prior.
						Impius Eurydicen ferro iugulavit acuto:
							Quae soror et coniux regia Regis erat.
						Postea foedatus fervente libidine, et atris
							Caedibus, infausta fauce venena bibit.
						Hoc rapto EPIPHANES succedit et auspice Dio
							[Note: 3760.]
						
							Reprimit Antiochi bella nefanda Syri.
						Fitque gener ducta Cleopatra, pace sequestra
						
							
Antiochi soceri qui prius hostis erat.
						Hinc satus Epiphani
							PHILOMETOR regia proles
[Note: 3784.]
						
							Commendata tuo Roma patrocinio.
						Nam quando Antiochus fera movit avunculus arma
							Pupilli patrias ut spoliaret opes.
						Suscipit oppressi tutamina fida Canopi,
						
							
Popilius puerum nec sinit hoste premi.
						Hinc EUERGETES
							Syrio
							Nicanora regno
[Note: 3819.]
						
							Qui bene restituit Memphidos usus ope.
						Inde duo fratres subeunt, sed uterque Tyrannus
							Quorum PHYSCO prior trux parricida fuit.
						Sustulit is caram saevo mucrone maritam.
							Quae Germana soror ponderis huius erat.
						
						
							[Note: Anno mundi.]
						
						Natum etiam apponi genitrici iussit edendum
							Inter inhumanas, pro [(transcriber); sic: proh]  scelus acre, dapes.
						Frater ALEXANDER regno hunc eiecit avito:
[Note: 3843.]
						
							Sed sceptrum amisit pulsus et ipse solo.
						His dein successitt monstrum ferale LATHURUS
							[Note: 3848.]
						
							Exsul in Aegyptum ductus ab orbe Cypri.
						Is Iudaeorum ter milia dena cecidit,
							Et captis posuit viscera cocta viris.
						Quando Sionaeum gessit moderamen Iamneus:
							Editus Hircano de genitore fuit.
						Excipit Auletes istum, virtute Gabini
							[Note: 3883.]
						
							Redditus antiquis exsul ab urbe focis.
						Ultimus hac serie regnum Dionysius istud
[Note: 3913.]
						
							Obtinuit frater, trux Cleopatra, tuus.
						
							
Pompeium hic acie victum crudo aere trucidat
[Note: 3938.]
						
							Usus Achillaea Rex homicida manu.
						
							
Caesaris inde aciem fugiens, fervente tumultu
							Eversa cymba sub maris ivit aquas.
						Semper caede DEUS consuevit plectere caedem,
							Nequa impune luat vis truculenta nefas.
						
							
Iulius hinc regni Cleopatrae cessit habenas:
							Quae post Antoni facta marita Ducis.
						Illos Actiacas Princeps Augustus in undas [Note: 3936.]
						
							Mersit, et Aegypto
							Romula iura dedt.
						Sic finis regno, Ptolomaeis addita meta
							Regibus: has fato distribuente vices.