LIBRI QUATTUOR DE SECUNDIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI, D. [Abbr.: Domini] Ludovici, Ducis Wirtembergici ac Teccensis etc. cum illustrissima Duce ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Ursula, Duce Bavariae, Comite Palatina Rheni, etc. mense Maio anni 1585. Stuccardiae celebratis. QUIBUS INSERTA EST, SEDECIM ADAvorum atque Adaviarum domus Wirtembergicae, historica series ex probatissimis assumpta auctoribus.
					Qui primas olim geniali carmine taedas
					Ornavi: patrias cum Dux Ludovicus
						 in urbes
[Note: Edit. Anno Chr. 1585
						]
					
					
						
Dorotheam inveheret, Badana stirpe creatam:
					Idem nunc thalamum versu memorare secundum
					Aggredior: festosque iterum celebrare penates
					
						
Teccigenum: et casto meditari carmen amori.
					
						
CHRISTE fave coeptis, tibi namque iugalia curae
					Vincula sunt, puraeque faces, flammaeque duorum:
					Quas sacer aetherio succendit Spiritus igni.
						Tu vero decus, et gentis tutela paternae,
					Huc ades o iterum, princeps Ludovice
						, canenti,
					Festa mihi, patriae nuper sub moenibus urbis
					Octonas Maii laetas agitata per idus.
					Nam tua me virtus, mea mens, tibi debita soli,
					Huc adigunt: memori quoniam sub pectore fixum,
					Immortale sedet meritum: quo me tibi servas
					Devinctum: ut studii cursu gravioris omisso,
					Nunc repetam lusus, annis melioribus aptos.
					Nam mihi per varios casus, post longa laborum
					
					Fata, viro reduci, patriaque in sede recepto:
					Casta Palatini celebrantem foedera lecti:
					Laetitiae dare signa libet, dare signa triumphi.
					Ite procul veteres curae, procul ite molestae
					Mentibus aerumnae: procul hinc secedite nubes
					Rugosae frontis, pallorque, et maesta senectus:
					Quae praematuris turpatis tempora canis.
					Nunc demum rate caerulea vectasse per Istrum
					
					Me iuvat: et Boii radentem limitis oram,
					Oppida tot passim, vallis munita, tot altas
					Aspexisse arces: nunc demum augusta Viennae
					
					Tecta intrasse iuvat, Stiriosque adiisse, solumque
					
						
Carniolae, et diris nimium certamina Turcis
					
					Arva Croatorum: nunc demum Pannonis orbe
					Digressum, penetrasse sinus, atque intima tutum
					Regna Liburnorum, et frontes adiisse Timavi.
					Tum cursum Adriacas vento tenuisse per undas:
					Et dominam vidisse maris iuvat: aequore cinctam,
					Undisonis Venetam
						Neptuni moenibus urbem.
					Nunc demum Euganeos iuvat accessisse quadriga
					Ad clivos: Aponus terris ubi fumifer exit:
					Atque Antenoream conhonestat Livius urbem
					Una biennali praeponderat hora labori:
					Qua tibi post vidui tristissima damna cubilis,
					
						
Dux Ludovice
						, novas praesenti carmine taedas
					Condecorem: et reduces statuam huc ante ora caminas:
					Pluribus ereptas adversi casibus aevi.
					Unde sed incipiam primum? aut quo fine quiescam?
					Namque ferenti oculos circum vagus aequore campus
					Sese aperit: rerumque novus mihi nascitur ordo.
						Iam duo transierant revolutis mensibus anni:
					Ex quo Dorothees tumulaverat ossa sepulchro,
					Coniugis ossa suae, Princeps Ludovicus
						: et aegrae
					Solamen mentis, vivos e marmore vultus
					Duxerat: immenso raptae dilectus amore.
					
					Et iam tempus erat viduo decedere lecto,
					Consortemque novam patriis adiungere regnis.
					Multi illum magnique Duces, et Teutonos orae
					Magnanimi heroes, genus alto sanguine Regum,
					Optavere sibi, et voluere adiungere: tantis
					Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
					Nec minus et patriae proceres instare, precesque
					Fundere, et assiduis viduum incusare querelis:
					Quando salus patriae, et veterum pars prima penatum
					Hunc penes: inque ipso domus inclinata recumbat.
					Namque heres alter regni Fridericus ab illo.
					Sed nondum alterius spectabat foedera lecti
					
						
Dux pius: antiquis indulgebatque querelis:
					Haud oblita gerens thalami pia corda prioris.
					Tandem multa librans animo, secumque volutans:
					Concilii proceres vocat, arcanosque retecti
					His aperit sensus animi: sic farier orsus.
[Note: Oratio 
								Ludovici Principis, ad suos Legatos, de quaerenda sponsa.]
					
						Etsi me taedae poterat taedere iugalis:
					Ne cui me vinclo vellem sociare maritus:
					Postquam primus amor deceptum morte fefellit:
					Saepe tamen regni utilitas, et publica cogit
					Res, animi affectus privis postponere rebus.
					Quando ergo toties nostros inflectere sensus
					Hactenus aggressi, thalamum suasistis, et aptum
					Coniugium, nec vestra capit hortatio finem:
					Accipite haec animis, atque haec mea figite dicta.
					Urbs iacet Alsaticis in finibus: hic ubi nostrae
					
						
Teutoniae tellus Lotharingas aspicit oras,
					
						
Lucelstaena vetus: Comitum quondam inclita sedes,
					Quos bello victos, patrii ditionibus agri
					Exuit, antiqua Fridericus fama PALATI, 
					
						
Septemvir Princeps. Nunc illam cretus eodem
					Sanguine, Ioannes virtute Georgius omni
					
						
Illustris Princeps tenet: Imperioque potenti
					Subiectos populos, dotaliaque arva coercet.
					
					Huic tres e Sueca superant nunc coniuge natae,
					Nympharum similes: quas ingeniosa vetustas
					Tres finxit Charites: tabulisque appinxit Apelles
					
					Corpore formosas, formosas mentibus aequis.
					Harum quae media, atque amissae coniugis aptum
					
						
URSULA nomen habet: bis septem nubilis annis:
					Virgo decus generis: et dotatissima forma:
					Hanc nos, hanc unam, nomen pensare locumque,
					Coniugis amissae cupimus. Vos ite parentes
					Oratum, ut tanto me dotent pignore lecti.
					Non illo quisquam melior, nec amantior aequi
					Princeps, aut illa reverentior ulla superni
					Numinis: aetherii cultores ambo parentis.
					His dictis, propere Alsaticam demittit in oram
					Legatos, opibusque graves, auroque coruscos.
					Illi iter emensi, festivis passibus adsunt,
					Improvisi homines: loco subeuntque vetusto
					Et sensim parvae succedunt moenibus urbis.
					Diditur extemplo per Principis atria rumor:
					Advenisse viros, e Wirtembergide terra:
					Conspicuos virtute viros, atque ore verendos.
					Inscius ille animi, quidnam portentve, petantve,
					Ad se intra sua tecta vocat: simul obviat ultro:
					Agnoscitque viros: atque in penetralia ducit.
					Et quaenam cursus huc, inquit, fata dedere?
					Aut quo vos animo nostris DEUS appulit oris?
					Quid Princeps Ludovicus
						 agit? qua vescitur aura?
					Sic fatus, dextra petit hunc, illumque sinistra.
					Haud secus et Suecis pronata a regibus Anna
					
					Obvia fert gressum, et venientes excipit aequo
					Hospitio: pacemque DEUM, tranquillaque poscit
					Omina, duplicibus tensis ad sidera palmis.
[Note: 
							
								Melioris Iageri, a Gartringen, intimi Consiliarii Wirtembergici
							 petitio: apud 
								Palatinum Principem Georg. Ioannem.
							
						]
					
						Tum MELIOR patriae custos non ultimus orae,
					In quo summa fides, candor sine nube serenus:
					Et mens humana maior, virtusque perennis:
					
					Intimus ipse aulae comes: et certissimus auctor
					Eloquii: placido haec illi prior edidit ore.
					Dux, genus egregium Rheni, Princepsque Palati,
					Tuque Suecorum, regali semine nata:
					Non nos huc casus, non fors his applicat oris:
					Consilio hanc omnes, animisque volentibus urbem
					Afferimus. Princeps tua nos ad limina mittit
					
						
Wirtembergiacus: quem non virtutis egenum
					Auxit honore DEUS, patriisque admovit habenis.
					
						
Carolus, antiquo de Badae sanguine natam
					Huic pater intactam dederat, primisque iugarat
					Ominibus. Sed enim mors illam praecoce fato
					Abstulit ante diem, teneroque exemit ab aevo:
					Et nunc alter abit delapsis mensibus annus:
					Ex quo reliquias, devinaque coniugis ossa
					Condidimus terra, tumuloque sacravimus umbram.
					Dux tamen ex illo luctu, ac maerore superstes:
					Hortatu impulsus patriae, multisque suorum
					Dictis (quod felix, patriaeque sit utile genti.)
					Post vidui tandem maestissima tempora lecti
					Coniugium rursus, thalamosque ambire secundos
					Cogitat: auspicio superum et felicibus orsis.
					Multi illum, multi (ne Princeps temne quod ultro
					Proferimus voces humiles, ac verba precantum)
					Optavere sibi, et voluere adiungere, tantis
					Insignem donis generum, tot dotibus auctum.
					Sed nos fata DEI vestras exquirere terras,
					Imperiis egere suis. Est filia vobis
					
						
URSULA, virginei flos illibatus honoris,
					Amissae cognomen habens. Hanc 
							Teccius Heros
					
					Expetit: amissae ut nomenque locumque rependat
					Coniugis: et nostros fecundet amore penates.
					Nam sibi progeniem hinc sperat virtute futuram
					Egregiam, et patrias quae iustis legibus urbes
					Ornet: et antiquum generoso sanguine Teccae
					
					
					Nomen in astra gerat. Non vobis Principe tanto
					Hospitis uber agri, non dextera deerit amica.
[Note: Responsum 
								Georgii Ioannis, Palatini Principis
						]
					
						Talibus orantem dictis, defixa Georgus
					
					Obtutu tenet ora: soloque immobilis haeret:
					Intentos volvens oculos: simul optima coniux [Orig: coniux] 
					
					Spemque metumque fovet dubio sub pectore mistum.
					Tandem laetus ait Princeps: DEUS orsa secundet,
					Auspiciumque suum. Dabitur Ludovice quod optas:
					Foedera nec sperno: quamvis minor urbibus amplis:
					Nec socer hoc genero, nec filia coniuge tanto:
					Digna satis forsan: vestrisque paratibus impar.
					Gratia sit superis, quorum bonitate secunda
					Auspiciisque viget domus inconcussa PALATI
					
					
						
Rhenani: cum nostra petant connubia tanti
					Heroes, tantique duces, et foedera iungant.
					Nam quis Tecciacos, fama super Aethera notos:
					Nesciat heroes: generosum semen amati
					
						
Ulrici, magnisque duces Heroibus ortos?
					Quorum facta pii vates annalibus addunt,
					Illustresque animas aeterna in saecula mittunt?
					Quis pietatis opes: quis religionis honores
					Sincerae ignoret? quis terrae divitis uber?
					Quod si coepta DEUS, quem voto supplice posco,
					Rite secundarit, nostrum et firmaverit omen:
					Non erimus sponso indecores, non nostra feretur
					Fama levis: nec tanti abolescet gratia facti.
					Nec vos Renigenam gremino excepisse pigebit
					
						
Tecciacos Nympham. Quare vestra Ursula, vestra est,
					Ducite: nusquam abero comes hac cum matre, domoque
					Et natis. Eadem haec lacrimis pia mater obortis
					Ingeminant: gratesque pio de pectore solvit
					Auspicibus tantorum operum, Christoque benigno.
					Tum natam accedunt, et quae sententia menti
					Explorant: velut Isacio cum pronubus olim
					Quaereret Assyrio mittendam ex urbe Rebeccam:
					
					Sollicitus Bathuel, ne quae pepigisset amanti,
					Virgo recusaret, mentem perquirere natae
					Censuit, et cunctos metuentem expendere casus.
						Accepit vocem genitoris et URSULA matris.
					Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
					Subiecit rubor, et pudibunda per ora cucurrit.
					Ut cum mista rosis albentia lilia pictis
					Suave rubent: aut cum niveum quis sanguinie fuso
					Tingit ebur: tales virgo dabat ore colores.
[Note: Responsum Ursulae Palatinae
								 [(transcriber); sic: Ursula Palatina] 
							 virginis,]
					
					Tandem pauca refert: vestrum mandare parentes,
					Sed parere meum. Sicut placita omnia CHRISTO:
					Omnia sic fiant: sequimur quocumque iubemur.
					Nam patris hoc opus est caelestis: sentio numen,
					Et mea divino sponderi foedera pacto.
						Est locus ad veteris positus confinia Brettae
					
					
						
Durlachium, a turri nomen cui prisca vetustas
					Imposuit: nostris iam nunc disterminat oris
					Iugera Badani laris. Hunc petiere parentes
					Cum sponsa: petit hunc et 
							Wirtembergicus heros:
					Ante tamen sibi promissa de virgine certus.
						Ut conventum illic pacto firmantur eodem
					Foedera, quo prius: ambrosia tum dextera dextrae
					Coniuncta: et tenerae sponsalia munera nuptae
					Addita: Erythraeo collectae a litore conchae
					Inclususque Adamas auro, viridesque Smaragdi.
					Dos etiam sponsae pacta et dotale vicissim
					Hospitium viduae: si quis sit ab aethere casus.
					Tunc epulo indultum: tunc causa inventa morandi:
					Tunc risus: hilaresque ioci: tunc blanda voluptas,
					Laetitiaeque dator generosi succus Iacchi.
					Et quisnam illius possit memorare diei
					Gaudia? quis ludos? quis cantus? quisve choreas?
					Omnis tunc luctus, tunc omnis cura valere
					Iussa, proculque actus maeror: cui quando fugatis
					(Post multas hiemes tempestatumque furores)
					
					Nubibus, in vacuum purus redit aera Titan.
					Aut cum, quae gelidae per tristia tempora brumae
					Semianimes nido obscuru iacuere volucres:
					Vere novo in lucem redeunt, campoque potitae
					Aprico, variis implent concentibus auras.
						Tum thalamo statuere diem, festoque iugali
					Purpureas idus Maii, quo tempore tellus
					Caespite se vestit viridi, et formosior annus
					Appingit flores diversicoloribus agris,
					Arboribusque comas, et mollia gramina campis,
						Et iam longa mora est omnis: tardeque videntur
					Ire dies, segnemque rotam non volvere Phoebus.
					Risit amor, multumque tibi Ludovice negoti
					Exhibet: et pigros intra tua limina somnos
					Ducere non patitur: nec inerti perdita luxu.
					Otia transigere. Hinc missus cognata tabellis
					Turba vocanda tibi, festa ad genialia lecti:
					Hinc domus hospitibus tibi praescribenda vocatis:
					Hinc ludi, et circo ludo signandus equestri:
					Armaque, et excubiae, et rerum quae postulat usus.
					Sed tamen iste DEUS molliverat arbiter, ore
					Caelesti: et facili, qui temperat omnia, nutu.
					Namque coronato fecundis fructibus anno,
					Omnia praelarga distenderat horrea messe,
					Atque omnes liquido complerat nectare cellas.
					Non secus, ac prima cum te consorte bearet
					
						
Dorothea: antiquum quando omnis credidit aetas
					Temporis rediisse aevum: caeloque recenti
					Intactam rastris tellurum effundere fruges:
					Flavaque silvestri stillare e cortice mella:
					Atque omni de vepre suos pendere racemos.
					Tum famuli inter se partiri munia iussi,
					Pars mensis inferre dapes, et fundere vina:
					Pars calices auro obductos, depromere capsis:
					Atque ex argento cochlearia fusa ministris
					
					Reddere: pars servare fores, et pellere vulgus:
					Pars equiti paleam, stipulasque, et semen avenae
					Proferre, officiumque suum de more tueri.
[Note: 
							
								Christop. a Degenfeld, Aulae Magister.
						]
					
					Instruit hos dictis Degofeldus, et arte Magister.
					Vir prudens animi, longoque domesticus usu:
					Et promus simul, et magno cum fenore condus.
[Note: Nobiles Consularii Wirtemb.
						]
					
					Addunt se comites operi, festisque futuris,
					
						
Wirtembergiaci columen praelustre Senatus:
[Note: 
							
								Erasm. a Laimingen: magnus curiae Magister.
							
								Eberhar. Baro in Limpurg, etc.
						]
					
					Multiplici virtute potens, animoque sagaci
					
						
Laimingae suboles, et gloria gentis Erasmus.
					Et qui Limburgo surgit de stemmate Baro:
					Non vulgare decus titulis Eberhardus avitis:
					Magna patris magni proles, qui (vita supersit
					Huic modo) Limpurgum feret olim ad sidera nomen.
[Note: 
							
								Ioan. Iacob. Guet a Sulz praefectus aerarii.
							
								Burchardus a Berlingen
							
						]
					
					Nec tu rebus abes, re Guotus et omine pulchri
					Nominis: antiqui maior natalibus aevi.
					Tuque mihi ante alios unus vir carior omnes
					
						
Burcharte, e veteri Berlingum sanguine proles
					Inclita. Nam quem te memorem? quo carmine dicam?
					Virtutesque tuas, praeclaraque facta tuorum?
					Vivit adhuc, vivit Gotofridi nomen, honosque,
					Et memorata fides, durisque exercita rebus:
					Cum sors Tecciacos premeret non aequa penates.
					Fama viri illustris, factis quaesita decoris,
					Nescit obire diem: nec qui pia contegit ossa,
					Obruit ille etiam nomen laudabile cippus.
					Et tu clare nepos, illo haud minor emicat in te
					Cum pietate fides, adversis nescia frangi:
					Et sollers animus rerum, et prudentia velox.
[Note: 
							
								Iordan. a Braittembach, Magister Venatorum.
						]
					
					Fert etiam quam ferre potest genialibus orsis
					
						
Braittembachus opem, Venantumque arma gubernat
					Et captas vertis festiva ad limina praedas:
					Excitos nemorum lustris cervosque caprasque,
					Et timidos lepores, villisque horrentibus apros.
					Praeparat alipedes ad ludicra proelia Martis
					
					
					
						Schafelitaeus equos, alacri virtute Sebastus:
[Note: 
							
								Sebast. Schafelitzki: Stabuli equestris Magister.
							
								Sebast. a Pleiningen.
							
								Christoph. ab Engelshofen.
						]
					
					Excellens animo, et castrensibus impiger armis.
					Nam stabuli huic curam Princeps mandarat equestris:
					Nec socius tantorum operum Pleiningus, avorum
					Congener, aequaeve comtus splendore iuventae,
					Defuit: atque Engelshovio de stemmate felix
					
						
Christophorus: quo non alius praestantior arte
					Iuridica, et studiis praelustior. Optimus illi
					Virtutum trames, pietas sincera, fidesque
					Incorrupta: DEO totum se tradere soli,
					Et patriae prodesse suae, legesque tueri
					Iuraque et utilibus longe praeponere rectum.
[Note: Vasalli et evocati]
					
					Quin etiam acciti totis e finibus assunt:
					Moenia qui patriae legum munimine servant:
					Iuraque dant populis: aut qui stipendia bello,
					Nobiliore satu pubes generata, merentur:
					Aut Wirtembergo qui sunt sub iure clientis:
					Nomina nunc olim nostris memorata camenis.
[Note: 
							
								Albertus Comes in Leuvenstein
							.]
					
						Emicat hos inter, ceu lucifer ortus Olympo,
					Gente Leosthenia
						Albertus praesignis. amoeno
					Maximus eloquio: quo nemo plura locorum
					Climata Baro adiit: nemo Comes. Ille Damascum
					
					Et Solymas vidit sedes: cedroque virentem
					Palmiferi collem Libani, divosque Sionis.
					Ille Pelusiaco septemplicis ostia Nili
					
					Litore perspexit, Memphimque et subdita Cancro
					Regna Phari, Libyaeque urbes. Noton ille tepentem
					Percurrit: qua Creta mari iacet insula vasto:
					Qua Tyrus et Cyprus: qua regna Ithacensis
						Ulyssi:
					Qua Corcyra sedet, Venetis subiecta Dynastis.
					Qua loquar Arctoi conspectas litoris oras,
					
						
Vandaliaeque solum? quid quae secat arva colonus
					
						
Sarmata, quaeque Borythenius procul irrigat amnis?
					Mens erecta viro, et nullis circumlita fucis:
					Os placidum, et variis vix ulli imitabile linguis.
					
					
						[Note: 
							
								Eberhard. Comes a Tubingen, dominus in Liechteneck.
						]
					
					Proximus assistit magnorum Eberhardus avorum
					Progenies: satus illustri genitore Georgo:
					Grande Palatinae decorat quem stemma Tubingae:
					Ipse animi felix, et maior alacribus annis.
[Note: 
							
								Rudolphus Comes ab Helfenstein.
							
								Hierony. Schlik. Comes in Bassau, et Weißkirch.
							
								Ioannes Baro in Limpurg., S. Romani Imper. pincer. hered.
							
								Henricus, Baro in Merspurg, praefectus Schorndorfensis.
							
								Burchardus, Baro ab Haideck.
							
								Henricus Terscy, Baro in Lindau.
							
								Henricus a Stein, praefectus Haidenheimensis.
						]
					
						Advolat huc etiam vicino a limite Vilsae
					
					
						
Rudolphus: lumen magnorum insigne parentum
					Praeclaraeque domus: cui cum promuscide longa
					Ore ferox Elephas, dentesque infrenis eburnos,
					In clipeo gentile decus. It Schliccius una
					
						
Bassana de gente comes: quem pallados artes
					
						
Cecropiae exornant, et sacri pagina verbi.
					Nec Limpurgus abest Baro sectator honesti,
					Iustitiae cultor, verae virtutis amator,
					Clarus Ioannes: nec Merspurgaea propago
					Cui Schorndorficae concredita moenia sedis,
					Baro potens animi: rerumque columna bonarum.
						Venit et Haidecia
						Burchardus origine clarus,
					Ornatum festae genitalia foedera taedae:
					Cum comite Heinrico
						Lindaea stirpe creato:
					Ambo pares, magnaque fide, factisque decoris.
						Quos super Haidemiae desertis rupibus arcis
					Advolat Heinricus: Steinaeo insignis ab ortu:
					Vir belli leges, praeceptaque Martia doctus:
					Seu sit ducendus rapidos equitatus in hostes:
					Seu laxanda manus: seu pugnam inhibere premendo,
					Utilius, durumve in cornua vertere Martem.
[Note: 
							
								Conrad a Velberg
							
							
								Ludov. ab Hutti.
						]
					
					Tu quoque Velbergis
						Conrade penatibus orte,
					Hic ades: et thalamum Teccaei principis auges:
					Dulce decus patriae. Tua mens obnoxia nulli
					Invidiae: studiumque tibi non ludere quemquam:
					Et stat avaritia vacuum tibi pectus, et aegrae
					Ambitionis inops. Quid te loquar, edite prisca
					Gente Huttenorum, fama immortalis aviti
					Splendoris, Ludovice: potens animoque fideque
					Et magno ingenio? te dextera vivida factis
					
					Te pietas ornat, te sacrae pallados artes:
					Te niveis caeleste decus complectitur alis.
[Note: 
							
								Bernhard. a Libenstein, Praefect. Laussensis.
							
								Erasmus a Venningen Praefectus Neustadiensis.
							
								Christop. a Wolframsdram
								Vahingensis Praefect.
							
								Iacob. ab Hoenek.
							
							
								Ioanne, Burch ab Anweil
								Herenbergensis Praefect.
							
								Gedeon ab Ostheim, Wiltpergensis Praefectus.
							
								Georg. ab Ehingen.
						]
					
					Quid Libosthenia memorem de stemmate natum,
					Te felix animi Bernharde quid acribus actis
					Praelustrem et patriae lumen virtutis Erasmum:
					Qui Veningaeis ducit natalibus ortum?
					Quid te Ramsdorfi, duris exercite bellis:
					Pulchrae Vahingae qui moenia proregis urbis?
					Quid te Hoenneccaea generosum stirpe Iacobe,
					Curia quo nuper florebat Teccia magno
					Praeside? iuncta tibi socio vestigia passu
					Fert, Herebergaeae qui servat limina sedis
					Acre fori caput: et Gedeon prudentior unus
					Omnibus: Osthemiae
						Gedeon lux inclita gentis:
					Cuius honos tantum venientes crescit in annos.
					Quantum quae duris surgit radicibus arbor:
					Aetheriasque petit frondente cacumine nubes.
					Par studiis illi, et magna virtute Georgus:
					Bis denis generosus avis: quos clarat Ehingae
					
					Stirpis honos: quintum durans cum laude per aevum.
						Cetera praetereo. Quis enim tot nomina dicat,
					Quis tot Gemmingos? tot prisco a sanguine fortes
					
						
Remchingos referat? quis tot praesignia famae
					Pectora Giltlingae, aut Nipoburgo semine cretos?
					Quis Thummos? quis tot Spaetos: tot stemmatis Awi
					
					Haeredes magnos? quis tot sibi montibus altis
					Nomina formantes Fribergos: tot Rechobergos:
					Tot Laubenbergos, tot Frauuenbergica ponat,
					Mollibus in numeris cognomina dura, suisque
					Inconcinna sonis, nec versibus apta Latinis?
						Iamque omnes magno complebant atria coetu
					
						
Tecciaca: ad iussus patrii Ducis ire parati:
					Et quisque officii promptus molimine fungi,
					Patribus aequato iustis: seu tecta tueri
					Sive armare viros, seu praepetis ora veredi
					
					Frenare, et festi tentare in pulvere circi.
						Ver erat in foribus, cum Sol candentia Tauri
					Cornua linquit: et Eois Atlantides undis
					Paulatim incipiunt humeros relevare paternos,
					Festa coronato iam pendent limine serta:
					Et Wirtembergus passim sua cornua cervus
					Iuncta Palatino, gentilia signa, Leoni
					Applicat: hospitibusque patent sua tecta domorum:
					Et stabula aeripedi [(transcriber); sic: aerepidi] . Iam contignata repente,
					Pro grege servorum, famulisque et paupere turba,
					Omne forum grato complet nidore culina.
					Soli exspectantur, quos alto sanguine iunctos,
					Hoc sibi convivas, festum ad geniale vocarat
					
						
Tecciacus princeps: reliquis praeque omnibus una
					Gratior, exoptata piis virgo Ursula votis.
[Note: 
							
								Richardus Dux Bavariae, Palatinus Rheni. Dominus in Simmern et Spanheim.
						]
					
						Primus ibi ante alios, patriis digressus ab oris,
					Eximius princeps, magna virtute Richardus,
					Deserit Obrincam, quaeque alluit arva Mosella:
					Quaque meat vitreis Nabus velocior undis:
					Et Rheni se miscet aquis. Dux ille vetusta
					Gente Palatinus Rheni comes: inclitus heros:
					In quo prisca fides, virtusque insignis, et omni
					Labe carens animus, nullique obnoxia fraudi
					Et candore albos aequantia pectora cygnos.
[Note: 
							
								Aemilia, Richardi uxor, filia Christop. Ducis Wirtemb. sponsi Ludovici soror.
							
								Henricus a Geispizheim: Praefectus Polandae
							
							
								Barthol. ab Obentrut, Praefectus Schomberg.
							
								Melior Staiendtin a Gisebiz praefectus in Simmern.
						]
					
					Quadriiugo insequitur curru pulcherrima coniux
					
						
Aemilia: e Wirtembergis natalibus ortum
					Stirpe sua ducens: Matronae exemplar honestae:
					
						
Tecciaci germana Ducis. Regit agmen equorum
					
						
Polandae custos arcis, iungitque phalanges
					
						
Strombergae praeses: Geispitzhaimensibus ille,
					Hic Obentruciis de patribus ortus: uterque
					Cultor honestatis, cultor pietatis et aequi.
					Tum qui Simmeriam servat Gisebizius urbem,
					Praesignis Melior: Bosio comitante Ruperto,
					
						
Waldecii custode laris: socia agmina iungunt:
					
					
						[Note: 
							
								Ioann. Rupert. Bos a Waldeck, praefectus in Waldeck.
							
								Bernhar. Horneck a Weinheim
							.
								Hartmut a Cromberg
							.
								Christ. Balthasar ab Hepfenberg
							.
								Gothard ab Hall
							.
								Heinricus Otho, Dux Bavariae, Palatinus Rheni, Dominus Bipontii, etc.
						]
					
					Ambo alacres animis, ambo praefortibus ausis.
					Bisseni hos alii de nobilitate sequuntur
					Eximii fortesque viri: quos gloria prisci
					Condecorat generis, virtusque exornat avorum
					Nec propriis laus orba bonis. Hos inter ovantes
					Vidimus Horneccum, et Crombergi nomine clarum
					Atque Hepfenbergum simul Haligenamque
						Gothardum.
						Parte alia terris properabat abire Nariscis
					
					Dux Henricus Otho, de stirpe creatus eadem:
					Et consanguineo iunctus, sua cura, Richardo:
					Sed sponsae proprior. Quoniam communis utrique
					Vixit Alexander proavus: Praeclara Palati
					
					Gloria Rhenani et magnis lux inclita factis.
					Ipse sed et pronepos, dignum se nomine avorum
					Exhibet ingenio, et multis praestantibus orsis.
					Nam placidi mores, et mens pietatis amatrix,
					Iustitiaeque tenax, et nullo sublita fuco.
					Huic Wolfgangus erat genitor, iustissimus unus
					Qui fuit in Boiis, et servantissimus aequi
					Magnanimus princeps, rerum tutorque sacrarum.
[Note: 
							
								Dorothea Maria, Henrici uxor: altera sponsi Ludovici soror.]
					
					Subsequitur coniux nitidis invecta quadrigis
					
						
Dorothee Maria: ipse etiam natalibus orta
					
						
Wirtembergiacis: sponsi soror inclita magni:
					Quam formae decus et sancti sub mente recessus,
					Conspicuam reddunt, laudataque praemia famae.
					Et iam Sulsbaciae digressi moenibus urbis:
					
						
Vilsus ubi provolvit aquas, Naboque recepto
					
						
Danubium petit, et magno minor occubat amne:
					Deseruere larem: Stuccardaque tecta petessunt.
[Note: 
							
								Wolffg. Frider. a Lentersheim
							.
								Eckhar. a Byern
							.
								Ioan. Mathias a Tschein
							.
								Ernestus Frider. Marchio Badensis et Hochburgensis: Landgraf. in Sufenberg: Dominus in Rötelen et Badenweiler
							.]
					
					Triginta hos comitantur equi, quos nobilis ortu
					
						
Wolffgangus Fridericus agit, milesque Byernus,
					Et Tschenius, sumptisque alacer Rumelius armis.
						Proximus a celebris vicino limite Badae
					
					
						
Ernestus Fridericus adest: Durlachia linquens
					Moenia: Marchiades animi plenissimus aequi:
					
					Et princeps pietatis amans: et cultor honesti:
					
						
Dorothees frater: quam primo foedere iunctam
					Duxerat has quondam patriae Ludovicus in urbes.
[Note: 
							
								Emico comes in Falckenstein
							.
								Fridericus, Baro in Merspurg
							.
N. ab Henneberg, Aulae Magister.
								Vitus Schöner, a Straubenhart
							.
								Christop. Schöner a Straubenhart, praefect. Pforzheimensis
							
							
								Martin. Amelio, a Nifernberg. Cancellarius.
								Eberhard a Remchingen. praefectus Durlacens.
							
							
								Martinus a Remchingen praefect. Liebencellensis
							.
								Achior ab Ulm: praefect. Altensteigensis
							.
								Ioan. Horneck ab Hornberg: Venatorum Magister.
								Pleucard. Landschad a Steinach
							.
								Philippus a Neuperg
							.
								Georg. Philip. a Berling.
							
							
								Marti. Sigward Secretarius aulae.
								Ioann. Pistorius, medicus et insignis Historicus.
								Iacobus Marchio Badensis et Hochburgensis, etc. Ernesti Frid. germanus.]
					
					Illum Leiningus comes Emico et Emico ducit
					
						
Falckosteinaeus comes, et Merspurgia proles:
					Magnanimi heroes. Aulae quos deinde Magister
					Excipit Henbergo quidam de stemmate clarus:
					
						
Schonerique alacres: quorum alter bella secutus,
					Iampridem fama complevit nominis orbem:
					Alter Pforcemiae custos nunc praesidet urbi.
					It simul Amelius, quem Niferoburgia clarat
					Nobilitas: iurisque sacrilegumque peritum.
					Tum duo Remchingi sibi credita tecta relinquunt
					
						
Ulmiadesque
						
							Achior [(transcriber); sic: Achoir] 
						, venatorumque Magister
					
						
Hornecius citharaeque gerens insigne decorum
					
						
Pleucarus: et rapidae qui fert cognomina turmae
					Cum Berlingeno, Neopyrgiadeque
						Philippis:
					Eximii sanctaeque viri pietatis amantes.
					Ter denique alii: quorum de gente vetusta
					Surgit honos, generisque decus, coniunctaque virtus.
					Sed qui transierum vos hic Siguarde, sagaxque
					
						
Pistori: ingeniis felicibus ambo potentes?
					Tu Siguarde, feri castrensia proelia Martis
					
					Sectatus, virtute paras tibi nobile nomen:
					Attentasque viam, qua ferre per aethera cursum
					Et laxas famae possis dare victor habenas.
					Tu vero Pistori, herbas mentemque Galeni
					
					Doctus: agis mutas, sed non inglorius, artes.
						Quis procul ille autem cum feminio comitatu,
					
						
Hochburgis egressus agris? e limite Badae?
					Quem sese ore ferens? quam forti pectore et armis?
					Agnosco, venerorque lubens: Comes iste Iacobus
					
					Marchio: Badanae non ultima gloria gentis:
					Et coniux illi de stemmate Elisa
						Sicambro.
					
					
						[Note: 
							
								Elisabetha: uxor Marchionis Iacobi
							
							
								Elisabetha, eiusdem soror.]
					
					Quadriiugis advecta rotis: germanaque Elisa
					
					Marchiadae: teneri flos primus, et integer aevi.
					O faciem pulchram, cui candida mater amorum
					Invidisse queat. quid nostro digna relatu
					Pectora commemorem? quid purum criminis aevum?
					Octoginta omnes per florea prata sequuntur
					Cornipedes: ostro contecti, auroque superbi.
[Note: 
							
								Ioan. Landschad, a Steinach, locum tenens [(reading uncertain: ?)] 
							.
N. a Gedliz, Genacaei magister.
								Burchardus ab Ehingen
							.
								Henricus a Fleckenstein
							.
								Ioan. Philipp. a Veningen
							.
								Fridericus Comes Wirtemberg. et Mompelgard.
							.
								Sibilla uxor comitis Friderici: Princeps e stirpe Anhalt. et Ascan.
							
						]
					
					Hos duo Landschadii, vitaeque exemplar honestae,
					
						
Gedlitius ducunt: et stirpe beatus Ehinga
					
					
						
Burchardus: felix animi: qui magna suorum
					Nomina maiorum propriis virtutibus auget.
					Hunc Fleckosthenius sequitur, generisque Veningi
					
					Ornamentum ingens, multa cum laude, Philippus.
						Ecce autem, magno urgentem vestigia passu,
					
						
Mompeligardaeae digressum moenibus urbis,
					
						
Fridricum: veteri qui Wirtembergide natus
					Illustris comes, illustri genitore Georgo:
					Corpore cui validum robur: cui pectora virtus
					Vivida, et ingenium tali maturius aevo.
					It comes huic uxor, generosa fronte Sybilla
					
					Conspicua: Ascaniae gentis decor: inclita mater:
					Iam quartum sibi facta parens: natisque duobus
					Auspice adaucta DEO: quos dextro numine servet
					Incolumes DEUS, et patriis virtutibus ornet.
[Note: 
							
								Melior a Ruest.
							
						]
					
					Septuaginita illos equites comitantur euntes,
					Quorum ductor ovat Melior, de sanguine Rusto
					
					Editus: ingenuas olim qui disceret artes,
					Missus in Italiam: qua lento flumine Brenta
					
					Fertur in Adriacas, obstructis molibus, undas.
[Note: 
							
								Ulricus Heclin a Steineck
							.]
					
					Agglomerat passus illi, Staineccia proles,
					
						
Heclinus: sollers animi, linguaque diserta
					Facundus: seu Teutonios, seu forte Latinos
					
					Edat ab ore sonos, Seu Gallica verba loquatur.
[Note: 
							
								Acacius a Guetenberg
							.]
					
					Huic iuncto Acacius fertur per aperta veredo
					
						
Gutaebergiaci generis, florentibus annis
					
					Integer, et placidae decoratus honore iuventae.
					Illum cana fides ornat, mensque inscia falsi,
					Et placidi mores, et frons sine nube serena.
[Note: 
							
								Sueichard. a Gemmingen, Venatorum magister.
								Ioann. ab Hanffmues, Equitum magister.
								Melior a Berenfels
							.
								Wambold, ab Umbstat
							.
								Iacob Sigmund ab Halwil
							.
								Georg. Ioan. Dux Bavariae, Palati Rheni; Comes in Lucelstein et Veldenz
							.]
					
					Venantum hunc praeses, decus immortale paternae
					
						
Suichardus gentis, sequitur Gemmingius: et qui
					Cannabia de pulte gerit memorabile nomen,
					Acer Ioannes: equitum de more magister
					Agmen agens sumptis vir non instrenuus armis.
					Er Berofelsaeus
						Melior, famaeque decorum
					
						
Umbstadius priscae: nec non Halvilia virtus
					Atque alii: quorum mollis cognomina versus
					Respuit: et pedibus patitur non ire latinis.
						Interea Alsaticas, cum sponsa virgine terras
					Liquerat: Illustri virtute Georgius ingens:
					Stirpe Palatina satus: et genitore Ruperto
					
					Matre pia, Falcostheniae de sanguine gentis.
					Ipse sagax animi, rerumque peritus ab usu:
					Artibus instructus variis, varioque disertus
					Eloquio: seu nostra sonet: sive ore Latino
					
					Intonet: aut Gallae promat commercia linguae.
					Imprimis pietatis amans, legumque sacrarum
					Eximius custos: qui iusta iuris amussi
					Omnia dispensat. Nemetum ceu moenia testes,
					Nunc ubi Caesareum conservat Spira tribunal.
					Namque fori praeses, populo civilia dixit
					Illic iura suo, iuris servator et aequi:
					Munificus princeps: patriae pater optimus orae:
					Dux nulli veterum vera virtute sedundus.
[Note: 
							
								Georg. Gustavus Dux Bavar.
								Palat. Rheni, etc. Georgii Ioan. F.
						]
					
					Filius huic iuxta, vultu Gustavus amoeno:
					Regis nomen avi referens, nomenque parentis.
					Hunc chorus Aonidum, secreta per avia Nicri,
					Caelestes haurire lacus, umbrasque subire
					Lauriferi nemoris vidit: sedesque beatas:
					Hic ubi Necaricae sunt ardua tecta Tubingae:
					Ex illo ingenii vigor iste desertus, et acre
					
					Iudicium, et tenero pectus maturius aevo.
[Note: 
							
								Ioan. August. et Ludovic. Philip.
								Palatini Rheni, Duces Bavariae, etc. Georg. Ioan. F. F.
						]
					
					Tum gemini fratres Augustus, imago parentis
					Magnanimi, et celsa Ludovicus mente Philippus:
					Associant passus: Comitum par nobile fratrum:
					Quale fuit quondam Oebalio cum Castore
						Pollux.
					Nondum illis validae fruticantia signa iuventae
					Irrepsere genis: stat adhuc decor integer aevi,
					Mitibus addictus studiis, Latiaeque
						Minervae.
[Note: 
							
								URSULA sponsa, 
								Georg. Ioan. F. Dux Bavariae, Palat. Rheni, etc.
Huius eulogia infra duobus in locis.]
					
						Pone deaurato virgo subit URSULA curru:
					Quem nivei sexta ducunt cervice iugales:
					Insignem fulvi membris atque ore leonis
					Auricomo. Ipsa nitens auro, Tyrioque decora
					Murice, et ornatu longe formosior ipso.
[Note: 
							
								Anna, Gustavi
								Sueciae Regis F. Georgii Ioan. uxor.
								Anna Margaret. et Ioanna Elisab. eorundem filiae: sorores sponsae.
						]
					
						Hanc sequitur curru Suecis e regibus orta,
					
						
Anna parens: stipata socru, natisque duabus,
					
						
Anna Margaride, et Ioanna virgine Elisa.
					O Dii quae facies? quae pulchri lumina vultus?
					Lumina sideribus non inferiora coruscis?
					O qui mentis honos?`qui religionis avitae
					Cultus inest? quam prisca fides, quam iuris et aequi
					Incorruptus amor? Sic olim per iuga Cynthi,
					
						
Nympharum comitante choro, formosa Diana
					
					Dicitur isse redisse vias: sic magna Cybelle,
					Prole DEUM felix, Phrygias turrita per urbes,
					Flexit iter: fulvi collo subvecta Leonis.
[Note: 
							
								Wolffg. Cram, a Geißbolzheim: Equitum Magister
						]
					
						Ductor adest equitum, de Gaisbolzemide gente,
					
						
Wolffgangus: turmasque legit, sociatque phalanges.
					Militiae sollers, qui seu super aequora cursum
					Flectat equi, sive in nuda certare palaestra
					Expetat, haud illi fuerit praestantior alter.
[Note: 
							
								Robertus de Heu, Baro Malleroius
							.]
					
						Huic etiam socio iungit vestigia curru,
					Stirpe genus clarum, Ducibusque affinis origo
					
						
Hevius: ingenio Baro inclitus, inclitus ore
					Multifido: et sacra Malaroius arte Robertus
					
					Excellens heros. Non hunc violaverit umquam
					
					Invidia, aut Libyco popularis gloria fuco:
					Non astus. par ingenium castrisque togaeque.
					Et quis praeteritos possit memorare labores?
					Quis canat edomitas hiemes, tolerataque belli
					Fulmina, et exhaustos infracto vertice nimbos?
[Note: 
							
								Ioan. Rupertus a Seelbach, et Israel Acatius, aulae Magistri.
								Ernestus a Rechenberg
							.
								Theodori. Wyherus, praefectus in Veldenz
							.]
					
						Non procul antiquae generis Selbachius ortu
					Clarus, et Acacius, bino praenomine gaudens,
					
						
Ernestusque, genus Rechobergo a stemmate ductum,
					Frenatis lucent in equis. It proximus illis,
					Qui modo deseruit Veldentia tecta Vyherus:
					Vir sapiens animi, vir consultissimus aequi:
					Vir gravis eloquio: vir multa indagine sollers:
					Artibus imprimis clarus, linguaque latina.
					Et studio legum. Non hunc ignava Vyhero
					
					Dissimilem patri arguerit, quam non amat, aetas.
[Note: 
							
								Ioan. Eccelspach, I. V. D., praefect. in Wolfenstein
							.
								Georgius a Ranzau
							.
								Acaciuis Sepff.
								Suecus
							.
								Henricus a Steir
							.
								Philip. Iacob. a Seebach
							.
N. Clemens Trelaeus, Andegavensium Ducum Secretarius, I. V. D.
						]
					
					Hinc Wolfestheniae custos qui praesidet arci
					
						
Eccelspachus adest, legum iurisque peritus:
					Et scelerum vindex bonus, et defensor honesti.
					Una Ranzovius, generisque propago Sueci
					
					
						
Sepffius, et Steina de gente Heinricus, et acer
					
						
Sebachius, per aprica ruunt: praefortia bello
					Pectora: quis virtus, et vivida membra, laborque
					Providus, et cautae non deest sollertia mentis.
					Una it Trelaeus, dubium meliorve Poeta,
					Gnarior an legum, et sancti studiosior aequi.
					Ille Andegaviae quondam fidissimus aulae,
					Et secretorum comes: ille per omnia latae
					Climata Christiados legati munere functus,
					Ivit ab Hersperiis, ad Eoas nuntius oras:
					Et qua flat Boreas, et qua medii aura diei.
					Nunc exul patriam, ob verum pietatis honorem
					Linquit: et hospitium peregrinis quaerit in oris.
					Macte animi fer mente pia: quae flectere non est
					In melius: superanda tibi fortuna ferendo est
					Nec tamen extorris vivis, mala talia passus:
					
					Omne pio natale solum: quin prima salutis
					Ianua, quam refugis, patria pandetur ab ora.
[Note: 
							
								Christoph. a Buttenhaim
							, et 
								Rupertus Luis, a Dorndorff
							, aulici Magistri iuniorum Principum.]
					
					Carmine sed quo te Butenhami acerrime dicam?
					Quo te Dorndorfi? custodes ambo fideles
					Quos dedit Augusto genitor, natoque Philippo:
					Principibus teneris? vos ornat plurima virtus:
					Vos generis comitatur honor, vos candida mentis
					Condecorat facies, et toto gloria vultu.
					Innumeri hinc subeunt proceres, quos dicere cunctos,
					Temporis heu nimium spatiis excludor iniquis.
					Crimen erit vero non excusabile, nostris
					Indictum numeris si Pappi nomen abiret.
[Note: 
							
								Daniel Pappus a Trazberg, Consiliarius Palat.
							
						]
					
					
						
Pappe tuum nomen (modo sit mihi vita superstes)
					Ingenui sublime ferent ad sidera vates.
					Te duce Gustavus linguae praecepta Latinae
					
					Imbibit: Aonii pars non postrema Lycaei:
					Quando Tubingiacae tenuistis limina sedis:
					Et me divini audistis monumenta Maronis
					
					Dextre enarrantem, vocesque exsolvere vinclis:
					Planior ut non sit verbis Columella
						Latinis.
					O quoties una rotas consumpsimus horas?
					O quoties mensis epulati assedimus iisdem:
					Colloquiis laeti, et docti sermonibus oris.
					Stulte popine vale, ventris curator Apici:
					Cui studium deforme gulae, quo phasidis ales
					Sit condimento melior: quid ab imbrice porci
					
						
Westphalicae distent pernae: quis lucius extis
					Uberius foveat iecur, aut quae gratia turdo,
					Quae lepori, quam dulce femur, quam dulce palumbi
					Sit latus: et carni quam gratus nidor aprugnae.
					Nobis verus amor, medioque Helicone petitus
					Sermo, hilaresque ioci, rerumque perennis in ore
					Gloria gestarum, repetita prioribus annis.
					Noster amor, ductas audire et reddere voces:
					Tum cessante fame, stomachum sedare latranten:
					
					Et curas animi modico propellere vino.
					Haec Bucholzaeum memini laudare Magistrum:
					Insignem probitate virum. Nunc dispare fato
					Fungimur: ille feri sequitur castrensia Martis
					
					Agmina: tu magni pars non obscura Senatus,
					Consilio patriam, et multis virtutibus ornas.
					At me sors vario iactatum turbine rerum,
					In patriam, Carna
						pridem [(printer); sic: ?]  e dicione, reduxit
					Artibus addictum, et studiis ignobilis orti.
[Note: 
							
								Ioann. Wagesser I. V. D. Consiliar. Palat.
							.
								Hiero. Bauschius Medic. Doctor.]
					
						Sed vos qui nam estis? quos nostra ad moenia currus:
					Tam longus vehit? agnosco: tu candide Doctor
					Iuris, honorque fori, sociis vestigia torques
					
						
Vagessere rotis: te ius comitatur et aequum,
					Et Themis, et Themidos
						Charis, et suadela sorores:
					Quin etiam huc vehitur clarissimus arte medendi
					
						
Bauschius: egregium decus, ac memorabile nomen:
					Cui suus Hippocrates labor, et sua cura Galenus.
					Centum animi dotes, virtutum pondera centum.
					Hoc hoc cana fides legit sub pectore sedem,
					Ingenuusque pudor, pietas, et sublita nullo
					Mens fuco, et miseris studium proclive iuvandis.
					
						
Scheccius huic socer est, huic aurea Magdala coniux
					
						
Scheccius exacti celeberrima gloria saecli:
					
						
Magdala, feminei decus admirabile coetus:
					Fida Palatinae comes, et pars nobilis aulae.
[Note: 
							
								Lucas Bathodius aulae Palat. Doctor Medicus.]
					
					Par vero studium, similesque in pectore curae
					
						
Bathodio. Nam quae morborum causa: quid artes
					Efficiant medicae: quae vis operetur in herbis:
					Quae virtutum ipsis DEUS incrementa ministret,
					Sedulus expendit. Latus illi claudit utrumque,
					Praeco DEI Henricus dextrum, laevumque Georgus:
[Note: Contionatores aulici.]
					
					Praestantes pietate viri, sanctisque decori
					Mentibus et CHRISTI divino numine pleni.
					Addit se socium, magna cum laude, Magister
					Principis Augusti iuvenis, monitorque Philippi
					
					
					
						Svederus: iam maturo venerabilis aevo:
					
						
[Note: 
							
								Gabriel Schuvederus iuniorum Principum paedagogus.]
					
					Et regere et laxas, qui scit dare iussus habenas:
					
						
Cecropias doctusque artes, usumque librorum:
					Quo veteres aequat Graios, veteresque Latinos.
[Note: SPONSAE adventus in Oppidum Leoberg.]
					
						Et iam permensi spatium haud exile viarum.
					Limite sub nostro, Leobergis moenibus assunt:
					Vespere lunares sero impellente quadrigas,
					Et Propode occiduas solem comitante sub undas.
					Excepti hic epulis, optata sede fruuntur:
					Atque novo hospitio indulgent, et fessa benigno
					Corpora restaurant, prima sub nocte, Lyaeo:
					Tum placidae saturi componunt membra quieti.