Epica.Machine-readable textFrischlinus, NicodemusFrischlin, NicodemusXML version, markup prototype, December 1999?markupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/frisc3frisch.htmlfris001.jpgfrisch.xmlfrisc3/jpghtmlS.l., 1584.
Regeln fuer die Texterfassung 12/2000
not necessary
20 April 2001RĂ¼diger Niehlmarkupline tags added
LIBER UNUS DE NATALI IESU CHRISTI. Te principium mihi carminis huius, IESU CHRISTE, DEI proles, aeterna parentis imago,Qui verus sine matre DEUS, sine patre homo verus,Unus homo nobis nascendo restituis rem.Idem limes eris mihi carminis huius, et in teDesinet hoc nostrum coeptis melioribus orsum.Namque tuos ortus iam dudum pandere, et omnemMolem operum: ac primae cunabula dicere vitae,Fert animus: placida nec mens contenta quiete est.Sive, quod ingenii totas tibi debeo vires,Si quae sunt: gratamque vicem tua dona reposcunt:Sive, quod hoc misero tua gloria carpitur aevo:Heu variis lacerata modis: quando ultima rerumLinea fatales orbi denunciat horas:Sive quod humano Divum praeponere honoremFas est: nec plures ulla obdurabit in annos,Quam tibi quae CHRISTI praescripsit pagina nomen:Cetera, quae vacuas demulcent, carmina mentes,Omnia iam vulgata. Quis aut Epicedia vatumNostrorum, thalamique faces, et Apolline dignosTot versus, laudesque et fortia facta virorum,Aut tot Pierii nescit sacra numina montis?Cui non dictus amor vagus, et vaga mater amorum:Atque elegi molles, et plena Epigrammata nugisFutilibus: tentanda via est, qua me quoque possimTollere humo, et longae senium producere famae.Tu modo CHRISTE fave coeptis, et flamine sacroConfer opem: si grata canam, si parva rependamPro magnis meritis, sine te nihil inchoat altumMens mea: tu pelago da vela secunda patenti.At vos, hunc quotquot coetum celebratis amoenum:Seu genere illustres, seu nobilitate potentes:Seu clari ingeniis: et qui studia alma iuventaeDirigitis, colitisque animos pia castra sequentesMusarum, et doctas quicumque addiscitis artes:Orae favete omnes, totasque advertite mentes,Carmine dum meditor sacratae lucis honores:Et CHRISTI aggredior cunabula dicere versu,Oppositosque hostes: longa est iniuria, longaeAmbages: sed summa sequar fastigia rerum. Omnis spes hominum, et primae fiducia vitaeAuxilio Divum semper stetit, impius ex quoAdamus, sed enim peccatique Eva repertrix,Fatale aggressi decerpere ab arbore pomum,Corripuere sacras vetitis e frondibus escas,Heu mala malas malis ausi contingere malis:Ex illo fluere, et retro sublapsa referriSpes hominum, ruptae leges, adversa DEI mens.Nec dubiae tum signa dedit DEUS arbiter irae.Vix pomum avulsum fuit arbore: cum DEUS hortoEmicuit, poenamque ferens, gladiumque trementem.Conscius hic taetri sceleris, tactusque pudoreVir fugit: et nudum ficulna se arbore velat,Ac foliis cingit corpus: simul uxor eademVeste tegit, nudamque pudet praestare marito. Iamque metu trepidi iuvenis, virgoque maritaTerribilem metuunt offensi numinis iram;Et quos iam dudum toto nihil orbe movebat:Nunc omnes terrent aurae: sonus excitat omnis,Ut cum forte lupos circum stabula alta frementesAudit ovis, aut vepre latens lepor hostica cernitOra canum: nullosque audet dare corpore motus.Tum DEUS horribilem merito succensus ad iram,Saevis aggreditur dictis, atque increpat ultro:Hem, quid agis? quo deinde ruis? quo proripis amens?Siste gradum: aspectu nescis subducere nostro.Vix ea fatus erat, cum talia reddit Adamus:Da veniam: puduit tibi nudum occurrere Patri.Huic DEUS: Unde tibi pudor hic? an arbore pomumCarpsisti vetita? aut quis te furor impulit amens?Iusque piumque manu violare, et frangere morsu?Ille refert contra: mulier quam pronubus ipseFoedere iungebas stabili, propriamque dicabas:Haec praegustata mihi carpsit ab arbore fructum.Nec plura. Illa solo fixos pudibunda tenebatInfelix oculos, gemitusque aversa trahebat.Cui DEUS, ergo tuo iussin' dare verba marito?Et servire gulae? quid postquam criminis essesFacta nocens iussin' secreta in sede latentemOcculeres tete, atque in hortis invisa sederes?Dissimulare etiam sperasti perfida tantumPosse nefas? mulier contra sic farier infit.Nulla mea hic culpa est Pater: iste nefarius anguisVerba dedit, mentemque in fraudes impulit aegram. Haec mulier paucis: at non DEUS arbiter aequusPauca refert: oculosque ferum contorquet ad anguem,Parte sua media hic stabat surrectus amoeno,Vultu, atque auratam gestans in fronte coronam,Fellis adhuc expers atri, et sine tabe veneni.Huic DEUS: Ergo nefas quia tam crudele patrasti,Ut, cui te Domino iussi parere, tuumqueIn terris parva revereri in imagine numen,Hunc decepturus verbis fallacibus, atroTurpe ministerium exhibeas, draco perfide, Diti:Nunc pecudes inter, vastaeque animalia terraeDirus eris, dirum miseris mortalibus omen,Te leo, te tigris, te tetricus oderit ursus.Iamque supinato terrae sola pectore rades:Pronus humi reptans. Tum qui crudelior in teAestuat et stygia vibratur sibilus aura,Hostem femineo de semine semen habebit:Cui licet admorsu calces atque ore trisulcoImpetat et rabidas posthac exasperet iras:Hic immane tamen colubri caput atteret Heros:Atque unde erepsit, stygias detrudet in undas.Dixerat: ille oculos suffectus sanguine et iraLabitur in pectus: caput arrigit acre, iubasqueSanguineas tollit, sinuatque volumina tergi,Anfractu laterum: tumidi stant ora veneni:Spuma recens: ter lingua vibrat: ter lambit apricemAera: et invisae iam dudum assibilat Evae.Tum subito attonitam monstro DEUS aspicit, iraPercitus: et magno miserae terrore profatur:At tu iussa tuo dudum parere marito,Non agere in fraudem, non vanis ducere hiantemPollicitis, non blandiloquae dulcedine linguaeDecipere: has diro meritas pro crimine poenasAccipe: te morbi exspectant, tristisque senectus;Te pavor et luctus, te plurima mortis imago,Duraque fata manent, aerumnosique labores:Te dolor, et miseri manet inclementia partusImperiumque viri: cui dein summittere frontemCogeris et monitis, atque aegra capescere iussa.Dixit: et ad trepidum vultus convertit Adamum:Occupat obsessos huic sudor frigidus artus,Humentesque cadunt toto de pectore guttae:Nil animae misero, sed totis ossibus horror,Nullus in ore color: Qualis cum cerva cruentisCircumventa lupis: nullum cui pectore molliRobur, et in celeri posita est fiducia cursu,Per silvas saltusque fugit, iam iamque teneriCredit: et extenso stringi vestigia rostro.Accensi sed iusta DEI violentia gliscit:Impatiensque morae, et iam dudum pectore motoIgnea corda fremunt: acuit mens numinis iram.Tum sic alloquitur iuvenem, atque ira percitus infit:Stulte vir incautum quae te dementia iussit;Coniugis insano tantum indulgere favori:Illecebrisque capi vetitis: et ab arbore fructumCarpere non licitum: ac Divum contemnere legem?Dira tibi tellus, inclemens incubet aether:Aspera surgat hiems: pro laetis frugibus agriInfelix lolium, et steriles dominentur avenae.Pro molli viola, pro purpureo NarcissoCarduus et spinis crescat paliurus acutis.Nec tua iam pomum, sed erit tua pabula gramen:Concursaque famem posthac solabere quercu:Victu infelici, et vulsis radicibus herbae.Tum labor accedet, socioque molestia passu:Algebisque gelu, et medio sudabis in aestu:Donec in antiquam resoluto corpore glaebamRursus eas, pulvis glaebae de pulvere factus.Sic ait: ingemuit tellus: et tristior aerDiriguit: subitoque Aquilonis inhorruit ala:Et iam frigoribus mediis periisset uterqueNudus homo nullo circumvelatus amictu,Ni DEUS hanc hominum sortem miseratus acerbamPelliceis nudos texisset vestibus artus.Tunc iuvenem aspiciens tali velamine cinctum:Egregium veri tu numen, et unus es inquitEx nobis: DEUS est: salve: DEUS alter AdameMagne per insidias colubri. Sic scilicet astraConscendenda tibi et regnum caeleste petendum.His dictis ambos viridi procul eiicit horto:Atque locum solidae tutum munimine molisFecit inaccessum: gladiisque vibrantibus oramCinxit: et angelicos illa statione ministrosAeternum posuit: ne quisquam eripere furtimPosset: et ut prisci exstarent vestigia facti.Tempore post longo, cum caelitus obruta tellusUndis tota foret: iamque essent omnia pontus,Eruit hunc etiam Lymphis ultricibus hortumDisiecitque locum, fontesque evertit, et omnes,Diluvio absorpsit pomos: nemus obruit omne.Et iam deseruit tam culta rosaria luciTristis homo, tristi exilio multatus: humumqueIncultam, hospitiumque novum, et silvestre subtrivitMulta gemens, et maesta retro sua lumina flectensRegumque aspectans, unde olim excesserat almum.Continuo offensi coiere repagula caeli,Immissaeque homini poenae: quas omnis ab illoPosteritas lueret, lucis ventura sub aurasEt nati natorum, et qui nascuntur ab illis.Deseruere omnes hominem, pecudesque feraeque,Participes operum terra cessere leones:Diffugere lupi, matremque virumque perosi:Sola canis dextrae cauda adblanditur herili,Observatque pedum gressus, et limina tecti.Tum primum tellus scelere est imbuta nefando,Ac subito omne malum circa, velut agmine factoIngruit: et venae irrupit peioris in aevum.Ante sacram nullo terram vertebat aratro:Nec ferri rigor: aut argutae lamina ferraePrompta erat: arboreo pascebat corpora foetu,Urgentemque sitim fons exstinguebat aquarum.Haustus aquae tum Nectar erat: lapsum arbore pomumAmbrosia: et succo Panacaeae et melle refertum,Nunc miseri nova forma viri, miserandaque cultu,Hinc puteos fodit, hinc presso sub vomere terramExercet dira illuvies, immissaque barba,Confertum tegmen spinis: velamen honestiVerticis, agresti raptus de subere cortex,Ante quidem nullo tecti velamine corpusNudi ambo: scelerumque rudes, sine labe pudoris.At nunc fila trahit, fracta de cannabe, materEva manu carpens aeternum rite laborem,Atque colo vitam tolerans, tenuique Minerva.Noctem addens operi: natasque ad lumina longoExercet penso, castum ut servare cubileConiugis, et possit parvos educere natos.Tunc et frumento labor additus: ut mala culmiEsset rubigo, segnisque horreret in arvisCarduus: intereunt segetes, subit aspera silva,Lappaeque tribulique, interque nitentia cultaInfelix lolium et steriles dominantur avenae.Hinc male suada fames, hinc tristis surgit egestas,Victum infelicem, baccas, lapidosaque cornaDantrami, et vulsae pascunt radicibus herbae.Ante nemus tutum praebebat ab imbribus hortum:Nil tectis opus, aut duri munimme valli,Nulla ferae rabies homini metuenda, nec ira,Ira expers ursus, quavis leo mollior agna,Dente lupus rapido, saevo tigris ungue carebat:Nunc subito excidit rupem, manibusque cavavitFirma domus latera, et duro de robore postesExstruxit, fultosque emuniit obice faxi,Et musco tectum, et fastigia caespite vivoIntravit pluvias contra, et spiramina CoriImmanesque feras terrae. Nam crimen ob unumIpse DEUS virus serpentibus addidit atris.Iram urso, dentes apris, unguesque leoni,Praedarique lupos iussit: tum vacca leonemFugit: opemque hominis poscunt armenta, gregesque.Tum parat insidias ovibus, perque omnia campiArva fugat lupus: illae hominis balatibus orantAuxilium: has caulis custos inclusit Adamus.Et quondam nato curam commendat Abelo:Unde sibi puras detonso vellere vestesPraeparet, et crocea medicorum tegmina luto:Opilioque famem candenti lacte repellat.Tum pavidae fugiunt Aquila veniente columbae:Gallinaeque domus adeunt, quas milvius acriImmanis rostro insequitur, perque aera versat.Has uxor stabulis indit. Sic omnia fatisIn peius ruere, et priscas amittere vires.Ante vigor membris, nullo violabilis aestu:Nulla lues, non ulla mali contagia morbi.Nunc subito infecto crudescunt aere pestesPallentesque adsunt morbi, nunc tabida membrisArboribusque satisque lues: nunc lethifer annus.Hinc mors subsequitur, vultuque armenta cruento,Imminet et diris contristat saecula fatis,Quam multa in silvis autumni tempore primoLapsa cadunt folia, aut deiectae ex ilice glandes:Matres atque viri, pueri, innuptaeque pullae,Impositique rogis iuvenes, ante ora parentum,Infantumque animae, quos matris ab ubere raptosAufert atra dies, et funere mergit acerbo:Hinc fera sanguineo sequitur Bellona flagelloIram atavumque ferens, et diri proelia Martis.Causa mali tanti primorum nox parentum,Adde lues animi, et vitii peioris amoremTot scelerum facies, tot dirae crimina mentis.Quippe ubi fas versum atque nefas, ubi foedera rupta;Ilicet ambitio nasci, discedere rectum:Ilicet improbitas dominari; animique profanusError, et insano praeceps audacia motu,Auri sacra fames, et amor sceleratus habendi:Turpeque adulterium, foedique libidinis aestus,Et pavor et nutrix saevi discordia belli,Hinc furor armorum, atque acies mucrone coruscoStricta parata neci: et luctus crudelis in orbe:Primaque fraterno tellus madefacta cruore.Iam placet et stygiis invadere nubibus astra,Et superare polos, turrimque educere caeloPraesidium terris. Suboles hinc nata Gigantum,Qui solidam cocto cumularunt aggere molem.Hinc ubi surgebant muri Babylonis: et altamIusserat imperii caput esse Semiramis urbem.Quid loquar, aut patrio, respersos sanguine natos:Et quae privigni miscent aconita novercae?Quid matrem scelerasse toros, et crimine fratresProgenuisse suos? quid Martis castra secutosImpia, nec veritas dominorum fallere dextras?Quid thalamum natae, vetitumque invadere lectumAusos (proh immane nefas) ausoque potitos?Quid mentem oblitam regis terraeque, polique,Tot sibi commentam divos, quot in orbe figurae?Pars Solem et Lunam, et fictum venerantur Osirim,Atque Isin: pars magna colit per inane volucres,Pars hominum statuas, et mutum numen adorant:Sunt quibus aut tellus, aut ignis, et aeris almiAura DEUS, terraeve animal, aut gramen in hortoAut serpens, tantum mortalia pectora caecaeNoctis habent: tantum falsi potuere pavores,Et quo non alius mentis avertere verisAptior est opifex, nec tam bonus omnia crediCaeca superstitio: nil mentem ducere coelo:Nil caput erexisse iuvat: sunt aetheris omnesObliti, et pecudum ritu sternuntur in alvum.Hinc aliud maius miseris, multoque tremendumObicitur magis, et mortalia pectora turbat:Ultrices animo dirae, mala gaudia mentis,Conscia quae scelerum admissa pallescere culpaInfelix agitur: latitant in pectore curae:Donec mors instat, tunc conglomerantur in unumInnumerae pestes Erebi, quascumque sinistroNox genuit foetu, gelidos tremor occupat artus,Mentem praecipitat terror: stupet aegra doloreConscia mens diri sceleris: premit horrida vultuPeccati facies, pallaque accincta cruenta,Vipeream tabem, virusque inspirat Erinnys.Intus flamma furit: penitusque in viscera lapsumSerpentis furiale malum: totumque pererratCor miseri: mors atra cava circumvolat umbra.Iam spes nulla fugae, nihil est opis: ipse frementiInstat agens Satanas ira: stygioque tumultuUtitur infrendens: ut cum Massyla per arvaArmenti praedam magno leo frangit hiatu.Aut nigra cum nocte lupi, quos improba ventrisExegit rabies: penitus mentemque, dolosqueDissimulant: humilesque meant: ne nuntiet hostesCura canum: donec quaesita cubilia praedaeInveniunt: rabido hic animo stimulante, famequeExercent fauces: homini haud secus miminet aegroTartareusSatanas, tabulaque animatus et atroChirographo exercet mentes, subigitque fateri,Quae quis in hoc aevo, furto laetatus inaniDistulit in sacram commissa piacula mortem.Huic furiae comites, nec iam dignoscere promptum,Quae magis arma premant, quo plus eat hasta lacerto:Donec mens expers furiarum tracta catenisIn dirum ruat exitium, praecepsque feraturIn Baratrum, et tristes pendat pro crimine poenas.Tum demum horrisono stridentes cardine portae,Et stygiae fauces furvi panduntur averni.Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonareVerbera, dum stridor dentis tractaeque catenae,Horrendumque fremens, vastaque voragine raptusCocytus, tristisque palus inamabilis unda.Hic ubi pro scelere admisso, pro turpibus ausisSupplicia expandunt aeternis ignibus umbrae.Quis gemitus illos, quis luctum et tristia fandoExplicet: aut posset verbis aequare dolores?Tantae animis pro morsu uno caelestibus irae.Et iam nullus erat mortali stirpe creatus,Quis miseris afferret opem, saevamque tonantisPlacaret mentem, et facinus tam triste piaret,Nulla hic arma virum, nullae valuere cohortes.Non aurum, non argentum, non lamina ferri,non bos mactatus, non hirci victima caesi.Solius innocuo CHRISTI de vulnere sanguis,Et mors unigeni iratum placare parentemSustinuit nati: solus reparare salutemAgnus caelestis peccato alienus ab omniCui nullus fuit ore dolus, fraus pectore nulla.Sed sero venit ille tamen post multa suorumFunera, post varios hominumque orbisque labores,Post tot raptorum crudelia fata nepotum.Primus Adas socia cum coniuge laetior ipsoHauserat in luco solamen. Namque futuroProgeniem saeclo muliebri a semine duciAudierat, stygias olim quae verterat arces:Et centumgemini monstrum ferale draconisContereret, furvoque caput damnaret averno.Hos ille horrendos casus, tristesque ruinasSolatus: fatis contraria fata rependens:Erexit animum; spe finis dura ferentem,Atque eadem seros docuit meminisse nepotes:Et populum antiqua sub religione tueri.Eva autem fatis aperit praesaga futurisOra DEI iussu: non umquam audita CainoNon umquam infidae Chananaeum credita genti.Nec prius antiquae renovavit foedera pacis,Omnipotens genitor: quam totus hic obrutus undicFatales dederat poenas pro crimine mundus.Tum data primaevo repetit promissa parenti:Atque Abrae auxilium divino numine firmat,Pollicitis credenti homini, voluentibus annisAffore magnanimum Abrahami de semine Regem:Qui gentes omnes miseris e faucibus OrciEriperet: stygiisque iterum subduceret antris.Infelix mortale genus: veramque salutem,Redderet, et terras omni ditione teneret.Haec eadem Iudae dederat promissa nepoti,Non prius imperium Iudae a gente remotumTransferri, aut aliis transcribi sceptra colonis:Quam nova progenies caelo descendat ab altoAenea. Quid loquar, ingentis simulacra DraconisSuspensa a ligno, populumque huc lumina iussumDirigere: et diras obtutu avertere pestes?Quid tot sacrorum cultus, tot praescia vatumPectora, tot ritus veteres, pecudumque cruores?Omnia quae CHRISTI quondam venientis imago.O quoties Mosen, quotiens AronaDEI voxDe CHRISTI admonuit nece, Messiamque futurumGentibus, et toti dixit dare foedera mundo?O quoties DEUS ille modis solatus amicisDavidem: stirpis Iessaeae a semine dixitAffore, qui gravidam imperio sceptroque potentemIudaeam regeret: genus alto a sanguine IessaeProderet: ac totum sub leges mitteret orbem?Quid referam veterum tot clara oracula vatumNullis involucris, non ulla ambage loquentumObscura? hic Iessae deductam a stirpe parentem,Et puerum Emmanuela canit de virgine natum,Mirandum ingenio, divino pectore fortem,Consiliique ducem atque DEUM, patremque futuriTemporis, et regem firmo cum foedere pacis.Hic dominatorem vocat Israelitidos orae,Designatque locum natalem, atque indice monstratTecta manu: parvaeque Ephrateia moenia Bethle.Hic asino vectum magna stipante catervaInducit Solymae portis, regemque salutatMansuetum ac iustum, parto qui ex hoste triumphoImperium terris famam determinat astris,Qui casus hominum levat, et fata aspera mundoEximat, unde furor mitescat et ira Tonantis.Sed iam paene quater revolutis cursibus anniMille ierant, cum prima dedit promissa parentiAdamoDEUS, et toties iterata novavit.Nec tamen auxilii spes toto apparuit orbe,Nec promissa fides, et non indebita reddiVisa DEI populo, cum iam sine numine dextroSceptra loci, et rerum moderamina Caesar haberetAugustus, Latiasque inferret in arva securesIudaea, atque Italo parerent omnia freno,Sceptraque Romanis essent transcripta colonis.Nam tunc Sulpitia natus de gente QuirinusNomine, qui Syrio fertur Cyrenius, illisIura locis, legesque dabat, subiectaque terraeArva PalestinaeLatia ditione premebat:Consulis imperium postquam saevasque securesGessisset, trabea insignis, cinctuque Gabino.At satus AntipatroHerodesGalilaea tenebatSceptra manu, Solymaeque urbis tractabat habenas,Contemptor Divum, debellatorque piorumIazarus antiqua Levi de stirpe creatusTunc erat Antistes templi, Solymaeque sacerdos.Infula cui sacra redimibat tempora vitta,Totus collucens divino Aharonis amictu.Sed legem Domini, veterumque oracula vatumVana superstitio dudum obscurarat, et atroDiluvio errorum, et caecis immerserat umbris.Ceu quando Amonide sceptrum regale tenente,Victa situ, prisci latuere volumina Mosis.Heu tenebris submersa nigris, ubi in aede sacerdosAmissum Helcias reperit sub pulvere librum;Nam scribae et populi doctores, caeca furoreTurba, Deique parum memor, atque ignara sacrorumPartiri in sectas (quia iam sic fata ferebant)Mortales animas ipso cum corpore lethumOppetere aiebant, et vitae lumina cassasHaud umquam reduces in corpora posse reverti:Nec vitae restare aliud, nec praemia coeli,Insontes animas hominum super astra manere:Nec sontem urgeri poenis, veterumque malorumSupplicia infernis expendere sedibus Orci,Nec curare DEUM mortalia fata, nec ullosAethereos sensus, nec conscia numina veri:Resque omnes hominum densa caligine volvi,Undique , et incerto ferri mortalia casu.His alii adversis pugnabant comminus armis,Omnia qui certo fatorum limite duci,Et lege immota statuebant, et sine casuConsilio firmata DEI, stultumque precandoFlectere velle DEUM, menti tamen esse putabantArbitrium quoddam, libertatemque relictam.Sed nimis elumbem et certa ratione ligatam:Nec caelo mentes, nec numen inesse negabant,Functorumque animas hominum, manesque solutosCorpore in aeternum mittebant desuper aevum.Sed nimis angusto finitum tramite caeli,Monstrabant iter, et nimis invia tesqua viarum.Queis conferre gradum superasque evadere ad aurasConcessum foret: occlusi tum ianua caeli.Heu paucis adeo mortalibus aequa patebat,Nam legem Mosis non vi, non pondere rerum,Sed nudo vocum dimensi murmure, inanemCeu strepitum, et sine mente sonum, sine numine DivumCaeci enarrabant: ac tum se denique iustosPerfectos omni numero rebantur, honestaSi specie possent oculos fatiare tuentum.Noctem peccatis, et fraudi obducere nubemIntrorsum turpes, speciosi pelle decora:Si consulta patrum: si tradita iura priorumMosaicae adicerent legi: si sacra prophanisMiscerent: Nam iustitiam caelestibus aequamCredebant stolidi, caede abstinuisse, rapinasVitare: et nullum furti committere crimen.Luce sacra, et festis nihil exercere diebus:Bis ieiunare, et decimas persolvere frugum:Coniugium in rebus vetitis numerare, nec ullosTransire in thalamos: summis accumbere mensis:Nec prius attrectare cibos, quam flumine vivoAbluerent sese, et lustrarent corpus in undis:Sidoniam picto chlamydem circumdare limbo,Quem duplici circum Meandro purpura curratLegiferas inscriptas notas, et numina MosiTum capito ostipo defigere lumina terrae:Murmura verborum et rabiosa silentia secumRodere et angelici nomen captare Magistri.Hi viduas precibus tunc venabantur avaris,Mulcebantque senes: quos in vivaria captosMittebant: tumulos iidem cineresque sepultosFloribus ornabant; sanctorum corpora vatum.Quid multis? omnem divini numinis auram,Turbabant operum nebulis, hominumque repertis.Nec sibi Messiam caelesti semine natum,Affore credebant, qui Divum fortibus armis,Stipatus, Satanae erueret plorabile regnum:Et genus hoc hominum, placata numinis iraEriperet tenebris, manesque inferret Olympo.Sed qui RomuleasHebraea a gente securesDemeret, et veteres regni instauraret honores.At templi custos et lectus forte sacerdosZacharias consorsque tori, iam grandior annisHelisabe, et Simeo illius iustissimus aevi,Et Ioachimus, et Anna parens, Phaenuelque piusqueIosephus, quorum melior sententia menti,Assiduis precibus numen caeleste rogabant,Mitteret in terras CHRISTUM de virgine natum.Iessaea: toties promissum patribus, aeviAntiqui, optatum toties votisque petitum.Hic senior templi praeses, Abiaeque creatusSanguine Zacharias, dum sacras inchoat aras,Et solita imponit taurorum viscera flammis,Pingue superque oleum fundens, ardentibus extis.Dicitur ante focos mediae in penetralibus aedisMulta DEUM manibus supplex orasse supinis.O qui res hominum Divumque aeterna potestas,Aeternis regis imperiis, et numine torques.(Namque aliud quid fit, quod iam implorare queamus?)Cernis ut insultet Satanas, prolesque feraturImpia per medias urbes, et honore superbiRomulidae his aquilas victrices postibus addant?Aspicis haec genitor? nec te telluris amataeOppressique laris miseret? numquam ne levariAerumnis Hebraea fines delubra, focosque?Quis modus, aut quem das finem Rex magne laborum?Nil super imperium moveor, speravimus istaDum fortuna fuit, vincant quos vincere caeliFata volunt, quo sacra tamen ritusque peremptaeGentis, et insano, vatum monimenta tumultuPerdita? quo leges (haec intentata manebatSors hominum) et votis sacrae, ac responsa vetustisQuae patribus natisque dabas? cur nunc tua quisquamFlectere fata potest, aut nunc nova condere iura?Certe equidem tu progeniem volventibus annisAffore Thariadae revocatum a sanguine Iessae:Quae mare, quae terras, quae totum temperet orbem:Quae servetque animas, et reddat corpora vitaePollicitus: quae te genitor fors dura moratur?Saltem si qua mihi proles suscepta fuissetE consorte tori, quae me recrearet aniliDecrepitum senio, serosque superstes in annosVenturi quondam aspiceret miracula CHRISTI.Sed mihi victa situ, prolisque effeta senectusConiugis aequaevae spes intercludit inanes.Quod te per casta venturum e virgine CHRISTUMPer miserae vastaeque exhausta pericula vitae:Perque fidem non vanam oro, miserere laborumTantorum, miserere hominum non digna ferentum.Talibus orantem dictis arasque tenentemAudiit omnipotens: nam missus ab aethere summoAliger extemplo pennis radiantibus araeAstitit, et trepidum verbis affatur amicis.Ne timeas, ne Zacharia divine SacerdosExpaveas, DEUS ille preces et verba, fidemqueSupplicis audivit, meque ad sacra limina misit.Ecce tua Helisabe pulchra te prole parentemIam faciet, quam tu Ioannem nomine dices.Ille tuae requies erit optatumque senectaePraesidium, et carae genetrici sera voluptas.Felix prole tua genitor. Nam pluribus illaAfferet optatae pronuntia verba salutis.Nec puer Hebraeae quisquam de gente vetustaIn tantum spe tollit avos, nec patria quondamUllo se tantum tellus iactabit alumno.Ille etiam materno utero caelestibus aurisAccipietque DEUM, vitamque abstemius omnemIn silvis aegre trahet inter lustra ferarum.Huic tenuem victum baccas et candida ramiMella dabunt: liquidi praebebunt pocula fontes.O quantos puer ille viros ad priscra reducetSaecula, quam casto Superum inflammabit amoreAversas hominum mentes: Nam praevius ipseIndice monstrabit digito CHRISTI ora loquentis.Heliam referens virtute, et robore mentisInfractae, legumque armis fera corda ferorumInvertet: facietque piis mansuescere dictis.Namque animos hominum distractos colliget ille,Coniunget cum prole patrem, mentesque rebellesVi subiget verbi, monitus audire piorum,Discere iustitiam, sanctosque capescere iussus.Ut populum Domino perfectum et labe carentemPraeparat, ac manes caelestibus inferat aulis.Dixerat, ac senior contra sic farier orsus,Unde hoc cognoscam, quo certus pignore credam?Nempe ego consenui, dudumque effeta senectus,Et sterilis prolem mihi denegat uxor, et ipsaAevo decrepita, et iam fessa senilibus annis.Da certum augurium, puer, atque haec omnia firma.Sic ait: ille virum castigat et increpat ultro.Quae te, quaenam incredulitas, quis lubrica cordaError agit? Gabriel ego sum sacer ales et aptusInterpres superum tibi caelite missus ab ipsoIpse haec ferre iubet tam nuntia laeta per aurasEt male tu dubitas? En augurium, et tibi pignusEsto dehinc mutus, nec quicquam affarier antePossis Zacharia, quintum quam luna bis orbemImpleat, et partum Elisabe tua prodat in auras.His dictis caeli sursum se librat in axem.Continuo obticuit pressoque obmutuit oreZacharias, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.Inde domum e sacrae properat penetralibus aedisSpeque metuque avidus, dextram coniungere dextrae,Omnia narrasset, sed et os et lingua volentiDicere non aderant, nec quo loqueretur habebatSigna tamen manifesta dedit, tabulaque prehensa,Quae fari nequiit manibus pro voce notavit.Luna insumebat quinto nova cornua menseCum gravida Elisabe tectis obscura vetustisNusquam egressa domo, tandem sic fatur, et ambasAd caelum palmas et candida lumina tendit.Alme DEUS Divumque hominumque aeterna potestas:Tu me respectas oculis Pater alme benignis,Tu subolem donas, maculamque abstergis, et alvumTu fecundam aperis, tibi laus et gloria soli.Sic Sarae quondam prolem, Pater alme dedistiIsaacum ferae columen requiemque senectae.Sic Hannam sterilem nato Samuele beasti.His dictis caecis iterum sese abdidit antrisEt gratas meditata DEO praeconia cantat.Panditur interea stellati regia caeli,Et Pater omnipotens terraeque hominumque misertusAlloquitur natum ac tales dat pectore voces.Nate meae vires, mea magna potentia solus:Nate DEI suboles, lumen de lumine Patris:Ut genus hoc hominum terrae nunc omnia circumClimata iactetur, furiis Acherontis iniquiNota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.Nulla fides orbi, nulla est reverentia veriNuminis: aetherea iam dudum desuper arceProspicio mare velivolum, terrasque iacentesAn iustum videam de tot modo millibus unum,Qui superos curet, quem non de tramite rectoImpia sacrilegae flectat contagio turbae.Sed nullum invenio, non de tot millibus unumIndoleo et casus hominum, miseretque, pigetque,Tot multare animas, tot corpora plectere letho.Nam cui tanta quies irarum? aut sanguinis ususParcier humani? videt axis et ista per aevumMecum aeterna domus, quoties invita resumamFulmina, quam tarde detrudam ad tartara fontes.Vivo ego nolo mori quemquam aut succumbere fatisNolo Erebi sedes et pallida regna subire:Sed converso animo venerari numen, et aegramTollere humo mentem, caelique redire sub axem.Hebraeos vero Iudaeque et stirpe nepotesTardum abolere mihi. Scis ipse ut crimina mittamSaepius et iusto non laxem frena furori.Nunc etiam ille dies, et ineluctabile tempusVenit Iudaeis: cum duris sceptra colonisTranscripta aethereum poscunt succedere Silo.Et iam septene hebdomadas abiere duaequeEx sexaginta, mundi cum Cyrus habenasAccepit summas, rerum sceptroque potitusMedorum, domitis Chaldaeae gentibus oraePostulat hic fati series et temporis ordo,Diruta uti Solymae reparentur moenia lapsae.Quare age Nate tuum praesta mortalibus aegrisAuxilium, et rebus propera succurrere lapsis:Tu requies miseris, tu spes nunc una salutis,Amissum terrae decus imperiumque polorum:Te penes, in te uno res inclinata recumbit.Qua vero facere id possis nostram accipe mentem.Est virgo Maria antiquo de stemmate IessaeNota tibi, ante alias virgo iustissima natasIncola NazariiGalilaei in limite tecti.Illius subeas tu castam virginis alvumNate DEO, humanosque puer nunc indue vultus,Ut fias caro patris inenarrabile verbum,Et mundum eripias tenebris, et spicula mortiMorte tua demas: rogat hoc tellusque polusqueEt pietas, et prisca fides, naturaque, et ipsaFatorum series, et primi foedera pacti.Dixerat omnipotens genitor, paulumque quievit.Filius hunc contra: tuus O Pater alme quid optasExplorare labor, mihi iussa capessere fas est.Nam tu progenies te Patrem voce coaevaAgnosco, venerorque lubens, et iam prece victus,Victus amore tui, mortali sanguine victusCedo, nec angustis memet concludere saeptis,Virgineumque infans uterum subiisse recuso.Est hic, est animus mortis contemptor: est istamQui vita bene credat emi, quo tendo salutemHumani generis nec me furor omnis averniTerritat, ut solum me in tanta pericula mittam,Dum placeam tibi, magne Pater, labemque repellamEt mortale nefas profuso sanguine solvam.Sic ait, et gremio Patris omnipotente resedit,Tum stygii tremuere lacus, tum ianitor orciTerritus, et lernae turbatus constitit anguis,Infrendensque ira Satanas movet orbe tumultum:Quaque noscere potest genti nocet arte, fremitque,Arva iugo Ausonio premere atque abducere praedas,Attulit ergo piis vel tandem optantibus aetasAuxilium, adventumque DEI. Namque aethere ab altoRespiciens mortale genus Pater atque precantumExcipiens gemitus, oculos ad moenia torsitNazaria et Solymae defixit lumina templo.Tunc sic affatur Gabrielem ex alite coetuInsignem, magnumque ducem felicibus ausisVade age magne puer, rapidoque elabere saltuNazarias super usque domus, ubi regia virgoIam desponsa viro Maria optatos hymenaeosExspectat, servans castum intemerat pudorem:Huic loquere et celeres defer mea dicta per aurasNe paveat, summo virgo optatissima PatriEiiciatque metus omnes, namque ordine fatiAppetiisse diem sacro cum flamine materImpraegnata, DEUM pariat (mirabile dictu)Exors ipsa viri nullum perpessa cubile,Quem populi columen Servatoremque futurumTerrarum proprio cognomine dicat IESUM.Hunc fore qui solio fultus Davidis avitoSolis ab occasu, solis dominetur ad ortus:Huic ego nec metas rerum, nec tempora pono.Dixerat: ille Patris magni parere laboratImperio: et celeri super astat culmina lapsuNazaria, inque domum pennis radiantibus intrat.Forte Nurus, parvum ad lumen data pensa trahebat,Et patrio longum Psalmo solata laboremIessaeo faciles tractabat pectine telas.Continuo alloquitur: pavidos exclude timoresCara patri virgo caelesti, atque una voluptas,Ipse DEUS tibi me claro demittit OlympoIpse haec ferre iubet celeres mandata per aurasAppetit illa dies sacro cum flamine materImpraegnata DEUM paries, et nomine veroIESUM appellabis. Namque ipse salutifer orbiAdveniet, populosque suos a labe reducet:Vera DEI suboles, expressa parentis imago.Omnipotens verbum, fortisque et originis expersQuo mare, quo tellus, quo constat maximus aetherIlle patris magna Davidis sede potitus,Et Solymae sceptro cunctis dominabitur oris,Imperioque premet populos, gentesque superbas.Sic ait. At virgo conspectu obmutuit illoArrectaeque horrore comae: tum subiicit aegrePauca haec: qua vero poterit ratione, quod inquis,Confieri, nulli cum sim sociata maritoNec thalami, nec coniugii sacra praemia norim?Angelus huic contra. Superi regnator OlympiTe propiore DEI afflabit iam numine, et auraCaelesti, quo solo afflatu, deinde sine ullisConiugiis, gravida aethereum (mihi crede) vigoremConcipies, partumque edes, qui filius altiProgeniesque DEI, votisque vocabitur aequis.En etiam Elisabe consanguinitate propinquaIuncta tibi, sterili iam dudum effeta senectaFert uterum, et sextae redeunt iam cornua lunae,Ex quo grandaevam distentant pondera matrem.Omnia quippe DEUS potis est facere, omnia subsuntIllius imperio, vis huic non ulla resistit.Sic puer: at virgo contra. Tibi maxima rerumVerborumque fides: sequimur, quocumque iubemur.Namque DEI sum serva: DEO me trado potenti.Dixerat: et Gabriel vibratis aere pennisMortales visus medio sermone reliquit,Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.Cum subito ventis agitatus inhorruit aer,Afflatuque novum, per virginis ossa vigoremInsinuat DEUS, et mortali sanguine cretamExpurgat massam, vitioque emendat ab omni,Ne terreni artus pollutaque crimine membraAethereos hebetent sensus, ac numina tardent.Ceu quondam figulus samio de pulvere testamCum fingit: primum manibus subigitque rotatque,Et quamcumque lubet docta induit arte figuram:Post igni coquit, et rapidis fornacibus urit.Protinus aeterna veniens ab origine PatrisFilius aeternus patrio de pectore verbumMente DEI conceptus, et omnis corporis expers:Numen idem cum patre DEO, DEUS arbiter orbisVirginis angustam sese concludit in alvumEt fit homo DEUS: illud inenarrabile verbumFit caro: servilemque pio induit ore figuram,Et totum extenuans se sortis ad infima mittit.Nam pius immensi, quem tota haec machina mundiNon capiebat, is angusta latet abditus alvoVirginis, et magni iam non regnator Olympi.Infans imperium deponit et orbis habenas.Nec minus assumptam muliebri e semine carnemConsortem legit imperii, caeloque receptatAtque patris dextram momento collocat unoUt simul immenso regnet iam CHRISTUS in orbeFactus homo: simul angusta sit clausus in alvoNam qua se extenuat, qua vult nascique moriqueNondum ille ad dextram Patris omnipotentis OlympoConfidet: at qua hominem divis caelestibus aequetConsortemque facit, maiestatumque potentem.Iam non ille utero gravido est inclusus, ut infansMortali de stirpe satus, mortalis et ipse,Peccatique reus puer, hic e flamine sacroConceptus sine labe hominum, sine crimine matremIntrat et immenso, quem suscipit aethere donatParticipemque facit summae Deitatis, et omnesExtollit supra caelos, super omnia regna.Namque aliud quid sit superos conscendere ad axesQuam terrae partes sese demittere ad imas.Sic verbum caro fit, verbum de caelite natumPatre DEO, sic factus Homo DEUS aethere lapsus,Virgineo postquam assumpsit de semine carnem.O larvae, o intemperiae, quibus inscia veriTerretur ratio, caecoque furore resistit.Et verbum insanis cerebri praeponderet ausisNescia caelestum veris accredere dictis.Ille puer puerum Helisabe, movet abditus alvoIpsum etiam caeco matris sub ventre latentem.Ille puer matris puero impenetrabile corpusIllaesum penetrare potest, nec virgine laesa,Nec concusso utero scit luminis ire sub auras,Seque docet Dominum, quamquam servi ora gerebat,Sic olim victa rediens a morte sepulchriImmotum transit lapidem, clausosque domorumVerus homo penetrat, non moto cardine postes.At gravidam aspiciens Mariam sibi iure iugaliDevinctam, varias agitabat pectore curasIosephus, metuens ne sacri foedera lectiNon bene servasset, facies, aetasque iubebantCredere, virginei prohibebant credere mores:Et queritur crimen, scissaque a pectore vesteHeu dolet infelix tamquam de pellice vera.Quid faciat? casusne suos iam proferat ipseSeque simul, sponsamque premat fortassis acerbasHausurum poenas? An laesae virginis oraAmbiat affatu? quae prima exordia sumat?Haec alternanti potior sententia visa est:Parcere criminibus miserae, nec spargere vocesIn vulgum ambiguas, sed clam discedere tectoVirginis, et quae sit rebus, tum causa novandisDissimulare, pium ne rumpi credat amorem.Nox erat, et duras hominum miserata laboresFundebat placidum per segnia membra soporemIosephus patrii angusto sub culmine tectiCarpebat somnos, oblitus et ipse laborumHuic forma aligeri vultu redeuntis eodem,Quo Mariae primum in tectis apparuit altis,Obtulit in somno, iuvenemque ita visa monere est.Nate domo regis Iosephe, Davidica prolesNe conubia virginis incoeptosque HymenaeosDesere, fatali non haec sine numine DivumEveniunt, nec te Mariam se iungere tectisFas: haud ille sinit superi regnator Olympi.Parce pio generi, et propius rem dispice, et ipsamDesina nuptam istis incendere, teque querelis.Non ea, quod reris, thalami pia iura fefellit,Non male virgineum violavit sponsa pudorem.Criminis est expers, expertem criminis altoAfflavit DEUS ipse polo, ventremque replevitNumine: quippe DEI partu laetissima prolemMox dabit, auspicio cuius Iessaea propagoImperium terris animos aequabit imagoHanc tu progeniem dices cognomine IESUM.Nam populi amissam reddet puer ille salutem,Et quae mortifero fuit olim perdita lignoVita, salutiferi reparabitur arbore ligni.Tum stygiis imbuta dolis, quae femina fecitVulnera, felici sanabit femina partu.Haec ait, et tenues abiit ceu fumus in auras,Tum vero subitis Iosephus territus umbrisCorripit e somno corpus, Mariamque revisit,Et vitae sociam casus sibi iungit in omnes:Concubitu abstinuit solo, intactamque reliquit.Iamque dies alterque dies processerat, illaTectis egrediens antiqua moenia liquitNazariae, et parvam Iudae contendit ad urbemMontibus impositam celsis, et structa vetustoTempla DEI faxo venerans, cognata frequentatLimina: quae tum Zacharias, coniunxque tenebantIungunt hospitio dextras, pacemque precantur.His puer Helisabe (dictum mirabile) in ipsoClausus adhuc utero, Mariae pia verba precantisAudit, et in solido testatur gaudia motu.Tum prior Helisabe, magnis exterrita monstrisLabitur, et iam plena DEO sic ore profatur:O felix una ante alias Iesseia virgo,Tuque tuique uteri non enarrabile pondus.O quam te memorem virgo? namque haud tibi vultusMortalis, nova mi facies inopinaque surgit.Tum genetrix ades illaDEI, tum caelica mater,Quae mundi regem puro sub pectore gestas.Unde mihi superum haec affulget gratia matrem,Ut mihi fas vidisse DEI coramque tueriDignantem has humiles cognatae invisere sedes?Nam quod inauditum et cunctis memorabile saeclisVentre tuo clausum infantem meus inspicit infansClausus et ipse utero. Quaenam haec portenta? quod omen?Quid latet hoc utero? DEUS est, DEUS arbiter orbis,Quem meus hic infans manifesto in lumine vidit.Namque ut prima mihi vox est audita precantis.Lucis adhuc expers, atque intra viscera claususExsiliit, caelique DEUM praenuntius ipseExprimit, et magni numen genitoris adorat.Felix virgo animi, felix qui credere verisNon dubitas: immota manent promissa parentisQuaeque ales caelo puer attulit omnia cernes.Accepit vocem cognatae regia virgo.Et iam plena DEO sic fatis ora resolvit:Magnifico aggredior caelestia numina cantuDicere, iamque sacro exsultant praecordia motuLaetitiamque tumet mea mens: quando aethere ab altoLux optata diu affulsit mortalibus aegrisAuxilium caeleste ferens certamque salutem.Namque suam miti respexit numine servamIndignam atque humilem, servam DEUS optimus aeviArbiter: ex illo felicem tempore dicentOmnes me populi caeli quicumque sub axemVenturi, latas habitabunt undique terras,Magna DEUS fecit, cui summa potentia rerum,Caelique imperium, et sanctum ac venerabile nomen.Illius in seros clementia tanta nepotes,Progeniemque omnem sese transfundit, et aequaMente fovet casta sub religione manentes,Et quaecumque DEI verbum caeleste sequuntur.Ille etiam vires summas, dextramque coruscamExercens tumido praegnantia pectora fastuContudit, et valida domuit virtute superbos.Idem praecipites alta de sede potentesTraxit, et ex humili magna ad fastigia rerumErexit tenui prius in statione locatos.Ille pios homines, paupertatemque, famemqueExpertos, largae cumulavit munere dextrae,Implevitque bonis: at grandi fenore adauctos,Turgentesque opibus merito dimisit inanes.Imprimis veteri Genus Israele profectumCeu subolem DEUS ille suam prospexit Olympo,Sermonum memor, et promissi muneris olimQuae dederat patribus Tharae et semine natoAbramo, et stirpi longaeva in saecla nepotum.Haec virgo: Attonitus gravida cum coniuge vocemZacharias hausit, nec tempore maluit ulloPosse loqui, et meritis testari gaudia dictis:Prosequitur gestu tamen et probat omnia vultu.Tres adeo menses parvae sub moenibus urbisHospitio fruitur cognatae regia virgo,Et sero tandem repetit, sua lumina gressu:Cum iam mater anus fatali proxima partuOmnia venturae numeraret nomina lucis.Vix egressa domo Mariae montana propinquaLiquerat Helysabes, et iam sua tecta tenebat,Cum puerum illa parit, grandaevae grandia matriDeliciasque patri annoso: vicinia totaPlaudit, et hanc subolem senibus gratatur amicis.Iamque dies octava aderat, quae mascula membraLex pueri testa praecidere mandat acuta.Sic patrio agnati puerum cognomine dicuntZachariam, sed mater anus memor alitis, ipsumIohannem vocat: illi instant rogitantque parentemAnnuat an renuat, certo caret indice votiOs mutum, rebusque novis sollertia prudensSubvenit, accepta nomen notat ille tabella,Ioannemque vocat: tum longa silentia linguaeRupta viro, atque iterum fandi concessa potestas,Continuo laudes domini sancto ore sacerdosConcelebrat, veterum monumenta secutus avorumEt miro eloquio modulatur amabile carmen.Quae meritas caelo possit vix tollere laudes,Quae satis ora DEUM celebrent, mitemque, bonumque,Isacidum patrem, caeli terraeque potentem?Haec est illa dies magni quae conscia partusAttulit optatam fato meliore salutemCum populo affulget caelestis gratia Patris.Nam verae cornu posuit caeleste salutis:Inque domo DEUS erexit Davidis, ut olimDixerat et veterum referunt oracula vatum.Et iam tempus adest, cum nos e faucibus OrciEripit et nostros defendit ab hoste penates,Eluditque odia ac vanas sine viribus iras:Mansuetamque aperit mentem: pectusque benignumAccipit in seros Iudaea a stirpe nepotes:Polliciti memor et pacti olim foederis, et quaeConscia iuravit conceptis numina verbis:Davidae nullam perituram tempore prolem:Et stabilem regni mansuram in saecula sedem.Ille dat ut manicis exempti hostilibus, aequaMente DEI iussis, nulla formidine capti,Adsimus, sanctisque animis iustamque piamqueDegamus reliquam foedo sine crimine vitam.At tu parve puer vates praenuntius ibisMessiae, praecoque DEI caeleste salutisCommonstrabis iter, paci veniaeque paratus,Et natos duces veterum ad documenta parentum,Immunes scelerum natos noxaque solutosPer numen placidum, per mitis viscera CHRISTIScilicet una DEUM pietas et gratia mitisImpulit: ut celsae veniens e sedibus arcisSol CHRISTUS, sol iustititae nunc surgat OlympoEt totum radiis illustret comminus orbem,Discutiatque Erebi tenebras et caeca resignetLumina nocte atra: et densa caligine mortisLiberet inferno conclusas carcere mentes:Ille pedes etiam felici tramite nostrosSistet, ut optato figant vestigia passu.Haec vates: mistoque ingens exorta tremoreLaetitia, attonitisque haerebant mentibus omnesSuscipiuntque senem, et pueri sancta ora tuentur,Ignari quae fata paret DEUS arbiter aevi.Creverat interea caelesti virginis alvoFlamine conceptum sacro, mirabile pondusPaulatimque dies serpebat, et ordine fati,Iam prope tempus erat, cum maturescere partusIncipit, et decimo laxantur viscera mense.Forte recognoscens populos viresque potentisImperii pater Augustus, numerumque referriIn capita et totum censeri iusserat orbem.Cum iam ferratas belli gens Romula postesVectibus, et duro clausisset robore IanumAtque orbi aeternam sponderent saecula pacem:Tum iuvenis gravida linquens cum virgine lectumNazarium: antiquae repetit sub moenia Bethle:Illic ut Latii nomen, de more genusqueEderet et iussum Romanis penderet aurum.Hae patriae sedes: hinc Zorobabelius ortusDavidesque pater genus a quo principe surgit.Nam Mariam accipimus Ioachimo patre creatamHelia, cui domus addiderat cognomen, at illiMathates genitor, MathataeLevius acriProgenitus Malcho, qui dum pater urbis habenasTractabat, regno incolumis regnumque vigebatIsaidum: ipse etiam clarum nomenque decusqueGesserat: Antiochi sed postquam territus armisDuctor Iohannes superis concessit ab oris:Ille miser vitam in tenebris, luctuque trahebat.Nam pater huic Iannes fuerat, cognomine notoHircanus: patriae qui praefuit ultimus orae:Pulsus ab Antiodro, gentisque reliquit habenasStirpi Asmoneae: desperataque saluteIn ferrum ruit, et data vitae stamina rupit.IannemIosephus, IosephumMathatias duxProcreat: huic genitor fuit Amos, avusque NahumusEslias proavus, serie Naggeus eademMathatiae huic atavus, tritavus fuit ore MahatesInsignis quem Mathatias sub luminis aurasEdidit, huic Semeus, SemeumIosephus, IudasQuem creat: isque patrem Ioannem iactat: at istumProgenerat Rhesus, Rhesaei sanguinis authorZorobabel: populi sumptis dux strenuus armis,Salathiele fatus: patrios qui carcere civesExemit Syrio: Solymaeque in regna reduxit,Belli reliquias trucis Assyriique Tyranni.Egregius princeps, animi plenissimus aequi:Qui cineres Solymae, collapsaque moenia primusRestituit, templique sacri instauravit honores.Ter quinque hic reges Iessaeo a sanguine, priscaeFulcra domus, et avos retro numerabat avorumUsque ad Davidem: solio qui primus eburnoSubnixus, gentem firmavit legibus aequisRex populi: et Bethlae caulis et paupere terraMissus in imperium magnum Samuele vocante:Atque idem hic tanta dux Zorobabelius ortumStirpe trahens, Rheso fratrem generavit Abium:Hic Eliacimum, genus a quo duxit Asoras:Isque Sadoce tibi pater est, subit ore SadocumAchimus pulchro, pietatis idoneus auctor.Hinc Eliuda fatus: trahit a quo Eleazarus ortum:Mathanes post hunc: multo qui membra laboreDura exercebat, dum victum quaereret arteIosephum creat, hic Mariae comitemque, virumque,Ars cui Silvestres secuisse bipennibus ornosEt struxisse domos, et limina ponere tectis.Sic genus amborum scindit sic sanguine ab uno.Ergo ubi iam Bethlae successit moenibus hospesLenis Iosephus, gravida comitatus amica,Ut nomen daret Ausonio, censumque Tyranno:Primum tecta petit, patriae vetus incola sedisHospita, pro se, proque sua consorte viarumQuaerenti, et vicibus orbis sine fine vagantiIanua nulla patet, nulli tota urbe penates.Heu quid non adfert aevi invidiosa vetustasEt fati series, atque inconstantia rerum?Quo ferimur? fuit illa dies cum virginis huiusMagnanimi patres ius, imperiumque tenerentFinibus his terrae, et Bethlam dicione potentiAntiquam premerent: nunc illa a stirpe nepotesHospitio exclusi, tectis prohibentur avitis.Frigida nox caelo gelidas adduxerat umbras,Obruitur nivibus, tellus glacieque regiscuntAmnes, extremoque irrorat Aquarius anno.Tunc et Hyperboreis Aquilo incumbebat ab orisInducens Scythiaeque hiemes, atque arida secumNubila. Succedit parvo Iosephus oviliVirgine cum gravida, succincti pellibus albis,Et pecudum densis velati corpora saetis.Huc locat ille suam sponsam, filiumque maniplisSubter humum asternit, glacies ne frigida laedatVirgineos artus, aut fetae incommodet alvo.Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegrisIncipit: et dono Divum gratissima serpit:Maturum hic utero foetum (mirabile) clausoVirgo edit: plenis quando stata tempora metisAttulit, et partus index Lucina resolvit:Ipse sibi LucinaDEUS: DEUS ipse benignaObstetricis ope, et mirando munere functusNon hic ille uterum reserat, non membra resolvit,Non ventrem violat, salvo sed corpore matrisNascitur, et clausam pertransit virginis alvumAc velut Aetherea Titan penetrare fenestramLuce potest, radiisque vitrum transire: nec illudperfringit: sic ille uterum sine labe: sine omniPertransit noxa: sic olim saxa, foresqueOcclusas penetrat: sic salvus inambulat undis:Et pede calcat aquas, nec spissis tenuia cedunt.O mirum infantem, quis verbis explicet ortumHunc pueri? quis secreti mysteria caeliAbdita rimetur, terrenae haud obvia menti?Non mihi si centum linguae sint, oraque centumAlitis aetherei vox, haec mysteria fandoConsequar, aut ullo possim comprendere sensu.Caeca vale ratio, quae visibus omnia lustrasHumanis: acies animi comprendere nescit:Quem natura negat. Namque immortalia sensuAbsona mortali: mentique impervia nostraeSola fides oculis benefidi pectoris haurit.Et quid erat tandem CHRISTO ad praesepia natoExterni cultus? quid opis? in in orbe paratus?Quae nutrix? quae tractantes cunabula servae?Qui lecti ornatus? quae picto lintea filo?Mater inops hominum, nullis instructa suorumAuxiliis foetum involvit lodicis adesaeFragminibus: laceroque artus circumdat amictu.Poscit opem iuvenis, cunasque requirit ab urbisHospite: sed tota frustratus nocte laboremAlgidus in stabulum redit: illi membra rigebandHorrida: et urebat glacies hirsuta capillosLongaque canentem duplicabat stiria barbam,Tum mater puerum praesepi imponit, et altumPraeparat ante torum: non hic Milesia cunisVellera substernit, Tyrios incocta colores,Non trabram gemmis pretiosam, auroque micantemNon bullam, non praetextam, Serumque labores:Sed stipulam culmosque leves filicumque maniplosHos infans recubat Tyrio divinus in Ostro:Haec praetexta DEO, teneroque monilia CHRISTOHaec palla, hoc croceo pictum velamen acanto,Caula illi nutrix, non aula: crepundia fenum:Bulla filix: culmus lodix: praesepia cunae.Turpe pavimentum pecuino stercore foedumIngratusque fimi foetor, postesque saligni,Haec aforata domus, haec marmora secta trabesqueHoc laquear tecti regale, hi thuris odores:Haec summum in terris excepit Regia regem.Non illi plumae, non stragula picta soporemConciliant, non versicolor stat lectulus: interDura iacet pernox in strato saxa cubili:Frondibus hirsutis et carice tectus acuta,O pueri, et quorum mentes caelestium inanes,Huc acies animi, huc oculos intendite vestros,Aspicite has cunas, haec duri stragula lecti.Hic est ille DEUS cunis qui dormit in illisQuo verbum dicente unum per inane coactaSemina, terrarumque animaeque marisque fuerunt,Et liquidi simul ignis, et haec vaga machina mundi.Quo mandante solum duravit, et aequora terraeDisclusa: et volucris aer, mare mobile piscesAccepit, tellus animalia, sidera caelum.Hic est ille DEUS, misero qui vagit ovili:Quo duce sidereo disiecta a culmine monstraAnguipedum, aeternas Erebi dant carcere poenas.Quo duce participem lecti suscepit Adamusinque hortum venit: stygioque illusus ab angueSeminis ipsius audivit de semine vocem.Hic DEUS ille iacet: qui quando ultricibus undisIra DEI mundum voluit submergere ponto,Lamechidem docuit puppim fabricare, domumqueInnocuam, toto servavit in orbe natantem.Qui patri Abrahamo, Chaldaeae finibus oraeEducto, promissa dedit, ac foedere certoIn fidei signum pellem, genitalia circum,Murice praecepit maribus praecidere acuto.Qui Lothum e rapido Sodomorum sustulit igne:Quando pater toto iaculatus sulphura caelo,Disiecitque urbes, evertitque omnia flammis.Qui parvos Abrae subiit cum patre penatesSummissoque humiles intravit vertice postes,Et conviva homini mensis assedit acernis.Hic cubat in stabulo, palea suffultus et ulvisIlle DEUS, clara qui sese in luce videndumObtulit Isacidae, vultuque refulsit eodemQuo nunc in cunis recubat, qualisque videriInter mortales voluit, quid demoror? hic estIn cunis DEUS ille Gigas? qui noctis in umbraFortia membra viro opposuit: duraque palaestraCongressus, modo colla manu, modo bracchia captans,Nunc frontem, nunc cervicem, nunc crura lacessensNon prius abstinuit lucta, quam nocte fugataExortoque die, victoris crura IacobiObliqua percussa manu, lassataque cervix,Et femur infractae luxatur robore pilae,Fecerunt laeso magnum et memorabile nomen.Hic est ille DEUS, qui tristi e sede CanopiEduxit populum Cananaeae ad moenia terrae,Cum rubra in montis faciem circumstetit undaAccepitque sinu populos, misitque per amnem.Hic rubus ille ardens, hic Iosua verus et ipsaEx re nomen habens, invicto hic robore Simson,Mille viros qui olim maxilla fudit Asellae.Hic ille Hebraea rex Melchisedecus in ora.Idem rex hominum CHRISTUS, Superumque sacerdosRege pio Davide fatus, rex ipse futursEt populi ductor, qui atri BabyloniaDitisVincula confringet: veteresque vocabit honoresEt gentem primos ducet pietatis ad usus.Hic ille est puer, muliebri e semine natus,Nunc vili recubans caula, nunc parvulus infans:Qui centumgemini caput exitiale DraconisTundet, et haud facilem victu subvertet avernum.Hic agnus foedo iacet immaculatus oviliQui primo asperam nobis ab origine labemAbsterget: qui morte sua scelus omne piabit.O caecae mentes quid adhuc dubitatis et aegreCreditis: insanae si quid rationis iniquumDictamen neegat: aut demens natura repellit.Mens hominum densis iam dudum immersa tenebrisLucis inaccessae radios, caelique coruscumFerre nequit lumen. Nec enim quod ab orbe remotum est,Inque poli regione latet, ratio aequa prehendit.Non ea vis animo, non tanta potentia menti.Sola fides, Domini quae gaudet credere verbo,Omnia comprendit, superat facile omnia: vincitOmnia: cumque DEO luctatur, et arce potiturAetheria, victrixque polos supereminet omnes.Si tamen ante femur caecae rationis iniquumLuxavit, diffisa uni sibi, credula soliVerbo, et in obsequium CHRISTI captiva potentis.Quippe hoc iste tener praesepibus exigit infans:Dum culmos pecudumque super cunabula vagit.Namque humiles, fidosque sibi puer eligit iste:Factus et ipse humilis, quia non putat esse rapinamOccultasse DEUM, et servi sumpsisse figuram.Utque recens natus, sub luminis exiit aurasNon Solymis puer iste suos magnatibus ortusOstendit, non nobilibus, non indole claris,Non rerum dominis: vocat ille e rure colonosPastoresque gregis, pia pectora, credula verbisSimplice nixa fide, non perscrutantia caelum.His se aperit DEUS atque ultro venientibus offert.Ipse bonus pastor, sparsos qui colligat agnosIsraele satos: unique includat oviliHebraeos simul, et reliquis e gentibus ortosSic piscatores socios sibi postea legit,Praeconesque suos fecit, summaque locavitIn statione viros. Nam quod iacet erigit ipse,Et vehit ex humili magna ad fastigia rerum.Iure suos igitur primum pastoribus ortusIndicat: unde illos muliebri e semine traxit:Pastorem sese esse docens pastoribus ortum.Nam quid ego Isacidae pueri e maioribus unumProloquar et IessaeDavidem stirpe creatumHuius avum pueri? nonne ambos vidimus olimLanigeros pavisse greges hirtasque capellas?Vix equidem tenerum ediderat virgo innuba foetum,Intonuere poli: crebris micat ignibus aether.Sensit humus Bethlae, laetata est dives AmomoHierichus, palmaeque ferax resilivit Idume,Et cedro florens Libanus respondet, et altaConsonuit Sione raucum concussa fragorem.Cum subito alituum coetus delabitur altoAethere praepetibusque movet liquidum aera pennis,Et claro effulget nimbo, simul incipit ore.Solvite corde metum pastores: En ego caeliVertice delapsus nova nuntia porto salutis,Nuntia quae superant totius gaudia mundi.Editus est hodie nobis e virginis alvoIntactae, puer Hebraeo de sanguine, rerumServator, populique salus, columenque suorum.CHRISTUS in antiquis Iessaeae sedibus urbis,Qui durum praesepe tenet, Vos ominis huiusAccipite augurium, totasque advertite mentes.Bethlae ipsum mediis in moenibus urbis ovileExcipit infantem: duris praesepibus illisAccubat, attriti contectus fragmine panniEt stipula, et culmis, et carice fultus acuta.Dixit: et huic ingens exercitus astitit altoCulmine deveniens caeli, laetumque frequentatNascenti peana DEO. Sit gloria caelo,Pax terrae humano, sit pectore casta voluntas.Nec mora: pastores parvae succedere BethlaeFestinant: caulamque adeunt: puerumque piamqueInveniunt matrem, et prono praesepia vultuDevenerati, olidis defigunt oscula cunis.Eia agite hic quotquot nomen de nomine CHRISTIDucitis, ite citi mecum, rapidisque secutiPassibus agricolum turbam, pecudumque magistrosQuaerite virgineo generatum semine CHRISTUM:Intrate hanc caulam, et prono praesepia vultuAc pastoriciis puerum veneramini ocellis.Viderit hunc quisquis puerum mortalibus istisLuminibus stupidaeque oculo rationis acuto:Illum maiestas pueri occaecabit, et ingensAetheris igniti fulgor, nimbique micantesOffundent menti tenebras: ne cernere verumPossit in his numen caulis, hominemque potentem.Eia agite hunc CHRISTUM vera pietate prehensumAccipite atque animis spe certa includite vestris:Tum mecum aligeri caetus Paeana secutiUnanimi cantate choro. Sit gloria caelo,Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas:Omnes mecum iterate simul, Sit gloria caelo,Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.Ter mecum ingeminate omnes: Sit gloria caelo,Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.