Te principium mihi carminis huius, IESU CHRISTE, DEI proles, aeterna parentis imago,
					Qui verus sine matre DEUS, sine patre homo verus,
					Unus homo nobis nascendo restituis rem.
					Idem limes eris mihi carminis huius, et in te
					Desinet hoc nostrum coeptis melioribus orsum.
					Namque tuos ortus iam dudum pandere, et omnem
					Molem operum: ac primae cunabula dicere vitae,
					Fert animus: placida nec mens contenta quiete est.
					Sive, quod ingenii totas tibi debeo vires,
					Si quae sunt: gratamque vicem tua dona reposcunt:
					Sive, quod hoc misero tua gloria carpitur aevo:
					Heu variis lacerata modis: quando ultima rerum
					Linea fatales orbi denunciat horas:
					Sive quod humano Divum praeponere honorem
					Fas est: nec plures ulla obdurabit in annos,
					Quam tibi quae CHRISTI praescripsit pagina nomen:
					Cetera, quae vacuas demulcent, carmina mentes,
					Omnia iam vulgata. Quis aut Epicedia vatum
					Nostrorum, thalamique faces, et Apolline dignos
					Tot versus, laudesque et fortia facta virorum,
					Aut tot Pierii nescit sacra numina montis?
					Cui non dictus amor vagus, et vaga mater amorum:
					Atque elegi molles, et plena Epigrammata nugis
					Futilibus: tentanda via est, qua me quoque possim
					Tollere humo, et longae senium producere famae.
					Tu modo CHRISTE fave coeptis, et flamine sacro
					Confer opem: si grata canam, si parva rependam
					Pro magnis meritis, sine te nihil inchoat altum
					Mens mea: tu pelago da vela secunda patenti.
					At vos, hunc quotquot coetum celebratis amoenum:
					Seu genere illustres, seu nobilitate potentes:
					
					Seu clari ingeniis: et qui studia alma iuventae
					Dirigitis, colitisque animos pia castra sequentes
					Musarum, et doctas quicumque addiscitis artes:
					Orae favete omnes, totasque advertite mentes,
					Carmine dum meditor sacratae lucis honores:
					Et CHRISTI aggredior cunabula dicere versu,
					Oppositosque hostes: longa est iniuria, longae
					Ambages: sed summa sequar fastigia rerum.
					 Omnis spes hominum, et primae fiducia vitae
					Auxilio Divum semper stetit, impius ex quo
					Adamus, sed enim peccatique Eva repertrix,
					Fatale aggressi decerpere ab arbore pomum,
					Corripuere sacras vetitis e frondibus escas,
					Heu mala malas malis ausi contingere malis:
					Ex illo fluere, et retro sublapsa referri
					Spes hominum, ruptae leges, adversa DEI mens.
					Nec dubiae tum signa dedit DEUS arbiter irae.
					Vix pomum avulsum fuit arbore: cum DEUS horto
					Emicuit, poenamque ferens, gladiumque trementem.
					Conscius hic taetri sceleris, tactusque pudore
					Vir fugit: et nudum ficulna se arbore velat,
					Ac foliis cingit corpus: simul uxor eadem
					Veste tegit, nudamque pudet praestare marito.
					 Iamque metu trepidi iuvenis, virgoque marita
					Terribilem metuunt offensi numinis iram;
					Et quos iam dudum toto nihil orbe movebat:
					Nunc omnes terrent aurae: sonus excitat omnis,
					Ut cum forte lupos circum stabula alta frementes
					Audit ovis, aut vepre latens lepor hostica cernit
					Ora canum: nullosque audet dare corpore motus.
					Tum DEUS horribilem merito succensus ad iram,
					Saevis aggreditur dictis, atque increpat ultro:
					Hem, quid agis? quo deinde ruis? quo proripis amens?
					Siste gradum: aspectu nescis subducere nostro.
					Vix ea fatus erat, cum talia reddit Adamus:
					
					Da veniam: puduit tibi nudum occurrere Patri.
					Huic DEUS: Unde tibi pudor hic? an arbore pomum
					Carpsisti vetita? aut quis te furor impulit amens?
					Iusque piumque manu violare, et frangere morsu?
					Ille refert contra: mulier quam pronubus ipse
					Foedere iungebas stabili, propriamque dicabas:
					Haec praegustata mihi carpsit ab arbore fructum.
					Nec plura. Illa solo fixos pudibunda tenebat
					Infelix oculos, gemitusque aversa trahebat.
					Cui DEUS, ergo tuo iussin' dare verba marito?
					Et servire gulae? quid postquam criminis esses
					Facta nocens iussin' secreta in sede latentem
					Occuleres tete, atque in hortis invisa sederes?
					Dissimulare etiam sperasti perfida tantum
					Posse nefas? mulier contra sic farier infit.
					Nulla mea hic culpa est Pater: iste nefarius anguis
					Verba dedit, mentemque in fraudes impulit aegram.
					 Haec mulier paucis: at non DEUS arbiter aequus
					Pauca refert: oculosque ferum contorquet ad anguem,
					Parte sua media hic stabat surrectus amoeno,
					Vultu, atque auratam gestans in fronte coronam,
					Fellis adhuc expers atri, et sine tabe veneni.
					Huic DEUS: Ergo nefas quia tam crudele patrasti,
					Ut, cui te Domino iussi parere, tuumque
					In terris parva revereri in imagine numen,
					Hunc decepturus verbis fallacibus, atro
					Turpe ministerium exhibeas, draco perfide, Diti:
					Nunc pecudes inter, vastaeque animalia terrae
					Dirus eris, dirum miseris mortalibus omen,
					Te leo, te tigris, te tetricus oderit ursus.
					Iamque supinato terrae sola pectore rades:
					Pronus humi reptans. Tum qui crudelior in te
					Aestuat et stygia vibratur sibilus aura,
					Hostem femineo de semine semen habebit:
					Cui licet admorsu calces atque ore trisulco
					
					Impetat et rabidas posthac exasperet iras:
					Hic immane tamen colubri caput atteret Heros:
					Atque unde erepsit, stygias detrudet in undas.
					Dixerat: ille oculos suffectus sanguine et ira
					Labitur in pectus: caput arrigit acre, iubasque
					Sanguineas tollit, sinuatque volumina tergi,
					Anfractu laterum: tumidi stant ora veneni:
					Spuma recens: ter lingua vibrat: ter lambit apricem
					Aera: et invisae iam dudum assibilat Evae.
					Tum subito attonitam monstro DEUS aspicit, ira
					Percitus: et magno miserae terrore profatur:
					At tu iussa tuo dudum parere marito,
					Non agere in fraudem, non vanis ducere hiantem
					Pollicitis, non blandiloquae dulcedine linguae
					Decipere: has diro meritas pro crimine poenas
					Accipe: te morbi exspectant, tristisque senectus;
					Te pavor et luctus, te plurima mortis imago,
					Duraque fata manent, aerumnosique labores:
					Te dolor, et miseri manet inclementia partus
					Imperiumque viri: cui dein summittere frontem
					Cogeris et monitis, atque aegra capescere iussa.
					Dixit: et ad trepidum vultus convertit Adamum:
					Occupat obsessos huic sudor frigidus artus,
					Humentesque cadunt toto de pectore guttae:
					Nil animae misero, sed totis ossibus horror,
					Nullus in ore color: Qualis cum cerva cruentis
					Circumventa lupis: nullum cui pectore molli
					Robur, et in celeri posita est fiducia cursu,
					Per silvas saltusque fugit, iam iamque teneri
					Credit: et extenso stringi vestigia rostro.
					Accensi sed iusta DEI violentia gliscit:
					Impatiensque morae, et iam dudum pectore moto
					Ignea corda fremunt: acuit mens numinis iram.
					Tum sic alloquitur iuvenem, atque ira percitus infit:
					Stulte vir incautum quae te dementia iussit;
					
					Coniugis insano tantum indulgere favori:
					Illecebrisque capi vetitis: et ab arbore fructum
					Carpere non licitum: ac Divum contemnere legem?
					Dira tibi tellus, inclemens incubet aether:
					Aspera surgat hiems: pro laetis frugibus agri
					Infelix lolium, et steriles dominentur avenae.
					Pro molli viola, pro purpureo Narcisso
					Carduus et spinis crescat paliurus acutis.
					Nec tua iam pomum, sed erit tua pabula gramen:
					Concursaque famem posthac solabere quercu:
					Victu infelici, et vulsis radicibus herbae.
					Tum labor accedet, socioque molestia passu:
					Algebisque gelu, et medio sudabis in aestu:
					Donec in antiquam resoluto corpore glaebam
					Rursus eas, pulvis glaebae de pulvere factus.
					Sic ait: ingemuit tellus: et tristior aer
					Diriguit: subitoque Aquilonis inhorruit ala:
					Et iam frigoribus mediis periisset uterque
					Nudus homo nullo circumvelatus amictu,
					Ni DEUS hanc hominum sortem miseratus acerbam
					Pelliceis nudos texisset vestibus artus.
					Tunc iuvenem aspiciens tali velamine cinctum:
					Egregium veri tu numen, et unus es inquit
					Ex nobis: DEUS est: salve: DEUS alter Adame
					
					Magne per insidias colubri. Sic scilicet astra
					Conscendenda tibi et regnum caeleste petendum.
					His dictis ambos viridi procul eiicit horto:
					Atque locum solidae tutum munimine molis
					Fecit inaccessum: gladiisque vibrantibus oram
					Cinxit: et angelicos illa statione ministros
					Aeternum posuit: ne quisquam eripere furtim
					Posset: et ut prisci exstarent vestigia facti.
					Tempore post longo, cum caelitus obruta tellus
					Undis tota foret: iamque essent omnia pontus,
					Eruit hunc etiam Lymphis ultricibus hortum
					
					Disiecitque locum, fontesque evertit, et omnes,
					Diluvio absorpsit pomos: nemus obruit omne.
					Et iam deseruit tam culta rosaria luci
					Tristis homo, tristi exilio multatus: humumque
					Incultam, hospitiumque novum, et silvestre subtrivit
					Multa gemens, et maesta retro sua lumina flectens
					Regumque aspectans, unde olim excesserat almum.
					Continuo offensi coiere repagula caeli,
					Immissaeque homini poenae: quas omnis ab illo
					Posteritas lueret, lucis ventura sub auras
					Et nati natorum, et qui nascuntur ab illis.
					Deseruere omnes hominem, pecudesque feraeque,
					Participes operum terra cessere leones:
					Diffugere lupi, matremque virumque perosi:
					Sola canis dextrae cauda adblanditur herili,
					Observatque pedum gressus, et limina tecti.
					Tum primum tellus scelere est imbuta nefando,
					Ac subito omne malum circa, velut agmine facto
					Ingruit: et venae irrupit peioris in aevum.
					Ante sacram nullo terram vertebat aratro:
					Nec ferri rigor: aut argutae lamina ferrae
					Prompta erat: arboreo pascebat corpora foetu,
					Urgentemque sitim fons exstinguebat aquarum.
					Haustus aquae tum Nectar erat: lapsum arbore pomum
					Ambrosia: et succo Panacaeae et melle refertum,
					Nunc miseri nova forma viri, miserandaque cultu,
					Hinc puteos fodit, hinc presso sub vomere terram
					Exercet dira illuvies, immissaque barba,
					Confertum tegmen spinis: velamen honesti
					Verticis, agresti raptus de subere cortex,
					Ante quidem nullo tecti velamine corpus
					Nudi ambo: scelerumque rudes, sine labe pudoris.
					At nunc fila trahit, fracta de cannabe, mater
					
						
Eva manu carpens aeternum rite laborem,
					Atque colo vitam tolerans, tenuique Minerva.
					
					Noctem addens operi: natasque ad lumina longo
					Exercet penso, castum ut servare cubile
					Coniugis, et possit parvos educere natos.
					Tunc et frumento labor additus: ut mala culmi
					Esset rubigo, segnisque horreret in arvis
					Carduus: intereunt segetes, subit aspera silva,
					Lappaeque tribulique, interque nitentia culta
					Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
					Hinc male suada fames, hinc tristis surgit egestas,
					Victum infelicem, baccas, lapidosaque corna
					Dantrami, et vulsae pascunt radicibus herbae.
					Ante nemus tutum praebebat ab imbribus hortum:
					Nil tectis opus, aut duri munimme valli,
					Nulla ferae rabies homini metuenda, nec ira,
					Ira expers ursus, quavis leo mollior agna,
					Dente lupus rapido, saevo tigris ungue carebat:
					Nunc subito excidit rupem, manibusque cavavit
					Firma domus latera, et duro de robore postes
					Exstruxit, fultosque emuniit obice faxi,
					Et musco tectum, et fastigia caespite vivo
					Intravit pluvias contra, et spiramina Cori
					Immanesque feras terrae. Nam crimen ob unum
					Ipse DEUS virus serpentibus addidit atris.
					Iram urso, dentes apris, unguesque leoni,
					Praedarique lupos iussit: tum vacca leonem
					Fugit: opemque hominis poscunt armenta, gregesque.
					Tum parat insidias ovibus, perque omnia campi
					Arva fugat lupus: illae hominis balatibus orant
					Auxilium: has caulis custos inclusit Adamus.
					Et quondam nato curam commendat Abelo:
					Unde sibi puras detonso vellere vestes
					Praeparet, et crocea medicorum tegmina luto:
					Opilioque famem candenti lacte repellat.
					Tum pavidae fugiunt Aquila veniente columbae:
					Gallinaeque domus adeunt, quas milvius acri
					
					Immanis rostro insequitur, perque aera versat.
					Has uxor stabulis indit. Sic omnia fatis
					In peius ruere, et priscas amittere vires.
					Ante vigor membris, nullo violabilis aestu:
					Nulla lues, non ulla mali contagia morbi.
					Nunc subito infecto crudescunt aere pestes
					Pallentesque adsunt morbi, nunc tabida membris
					Arboribusque satisque lues: nunc lethifer annus.
					Hinc mors subsequitur, vultuque armenta cruento,
					Imminet et diris contristat saecula fatis,
					Quam multa in silvis autumni tempore primo
					Lapsa cadunt folia, aut deiectae ex ilice glandes:
					Matres atque viri, pueri, innuptaeque pullae,
					Impositique rogis iuvenes, ante ora parentum,
					Infantumque animae, quos matris ab ubere raptos
					Aufert atra dies, et funere mergit acerbo:
					Hinc fera sanguineo sequitur Bellona flagello
					Iram atavumque ferens, et diri proelia Martis.
					Causa mali tanti primorum nox parentum,
					Adde lues animi, et vitii peioris amorem
					Tot scelerum facies, tot dirae crimina mentis.
					Quippe ubi fas versum atque nefas, ubi foedera rupta;
					Ilicet ambitio nasci, discedere rectum:
					Ilicet improbitas dominari; animique profanus
					Error, et insano praeceps audacia motu,
					Auri sacra fames, et amor sceleratus habendi:
					Turpeque adulterium, foedique libidinis aestus,
					Et pavor et nutrix saevi discordia belli,
					Hinc furor armorum, atque acies mucrone corusco
					Stricta parata neci: et luctus crudelis in orbe:
					Primaque fraterno tellus madefacta cruore.
					Iam placet et stygiis invadere nubibus astra,
					Et superare polos, turrimque educere caelo
					Praesidium terris. Suboles hinc nata Gigantum,
					Qui solidam cocto cumularunt aggere molem.
					
					Hinc ubi surgebant muri Babylonis: et altam
					Iusserat imperii caput esse Semiramis urbem.
					Quid loquar, aut patrio, respersos sanguine natos:
					Et quae privigni miscent aconita novercae?
					Quid matrem scelerasse toros, et crimine fratres
					Progenuisse suos? quid Martis castra secutos
					Impia, nec veritas dominorum fallere dextras?
					Quid thalamum natae, vetitumque invadere lectum
					Ausos (proh immane nefas) ausoque potitos?
					Quid mentem oblitam regis terraeque, polique,
					Tot sibi commentam divos, quot in orbe figurae?
					Pars Solem et Lunam, et fictum venerantur Osirim,
					Atque Isin: pars magna colit per inane volucres,
					Pars hominum statuas, et mutum numen adorant:
					Sunt quibus aut tellus, aut ignis, et aeris almi
					Aura DEUS, terraeve animal, aut gramen in horto
					Aut serpens, tantum mortalia pectora caecae
					Noctis habent: tantum falsi potuere pavores,
					Et quo non alius mentis avertere veris
					Aptior est opifex, nec tam bonus omnia credi
					Caeca superstitio: nil mentem ducere coelo:
					Nil caput erexisse iuvat: sunt aetheris omnes
					Obliti, et pecudum ritu sternuntur in alvum.
					Hinc aliud maius miseris, multoque tremendum
					Obicitur magis, et mortalia pectora turbat:
					Ultrices animo dirae, mala gaudia mentis,
					Conscia quae scelerum admissa pallescere culpa
					Infelix agitur: latitant in pectore curae:
					Donec mors instat, tunc conglomerantur in unum
					Innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
					Nox genuit foetu, gelidos tremor occupat artus,
					Mentem praecipitat terror: stupet aegra dolore
					Conscia mens diri sceleris: premit horrida vultu
					Peccati facies, pallaque accincta cruenta,
					Vipeream tabem, virusque inspirat Erinnys.
					
					Intus flamma furit: penitusque in viscera lapsum
					Serpentis furiale malum: totumque pererrat
					Cor miseri: mors atra cava circumvolat umbra.
					Iam spes nulla fugae, nihil est opis: ipse frementi
					Instat agens Satanas ira: stygioque tumultu
					Utitur infrendens: ut cum Massyla per arva
					Armenti praedam magno leo frangit hiatu.
					Aut nigra cum nocte lupi, quos improba ventris
					Exegit rabies: penitus mentemque, dolosque
					Dissimulant: humilesque meant: ne nuntiet hostes
					Cura canum: donec quaesita cubilia praedae
					Inveniunt: rabido hic animo stimulante, fameque
					Exercent fauces: homini haud secus miminet aegro
					
						
Tartareus
						Satanas, tabulaque animatus et atro
					Chirographo exercet mentes, subigitque fateri,
					Quae quis in hoc aevo, furto laetatus inani
					Distulit in sacram commissa piacula mortem.
					Huic furiae comites, nec iam dignoscere promptum,
					Quae magis arma premant, quo plus eat hasta lacerto:
					Donec mens expers furiarum tracta catenis
					In dirum ruat exitium, praecepsque feratur
					In Baratrum, et tristes pendat pro crimine poenas.
					Tum demum horrisono stridentes cardine portae,
					Et stygiae fauces furvi panduntur averni.
					Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
					Verbera, dum stridor dentis tractaeque catenae,
					Horrendumque fremens, vastaque voragine raptus
					
						
Cocytus, tristisque palus inamabilis unda.
					Hic ubi pro scelere admisso, pro turpibus ausis
					Supplicia expandunt aeternis ignibus umbrae.
					Quis gemitus illos, quis luctum et tristia fando
					Explicet: aut posset verbis aequare dolores?
					Tantae animis pro morsu uno caelestibus irae.
					Et iam nullus erat mortali stirpe creatus,
					Quis miseris afferret opem, saevamque tonantis
					
					Placaret mentem, et facinus tam triste piaret,
					Nulla hic arma virum, nullae valuere cohortes.
					Non aurum, non argentum, non lamina ferri,
					non bos mactatus, non hirci victima caesi.
					Solius innocuo CHRISTI de vulnere sanguis,
					Et mors unigeni iratum placare parentem
					Sustinuit nati: solus reparare salutem
					Agnus caelestis peccato alienus ab omni
					Cui nullus fuit ore dolus, fraus pectore nulla.
					Sed sero venit ille tamen post multa suorum
					Funera, post varios hominumque orbisque labores,
					Post tot raptorum crudelia fata nepotum.
					Primus Adas socia cum coniuge laetior ipso
					Hauserat in luco solamen. Namque futuro
					Progeniem saeclo muliebri a semine duci
					Audierat, stygias olim quae verterat arces:
					Et centumgemini monstrum ferale draconis
					Contereret, furvoque caput damnaret averno.
					Hos ille horrendos casus, tristesque ruinas
					Solatus: fatis contraria fata rependens:
					Erexit animum; spe finis dura ferentem,
					Atque eadem seros docuit meminisse nepotes:
					Et populum antiqua sub religione tueri.
					
						
Eva autem fatis aperit praesaga futuris
					Ora DEI iussu: non umquam audita Caino
					
					Non umquam infidae Chananaeum credita genti.
					Nec prius antiquae renovavit foedera pacis,
					Omnipotens genitor: quam totus hic obrutus undic
					Fatales dederat poenas pro crimine mundus.
					Tum data primaevo repetit promissa parenti:
					Atque Abrae auxilium divino numine firmat,
					Pollicitis credenti homini, voluentibus annis
					Affore magnanimum Abrahami de semine Regem:
					Qui gentes omnes miseris e faucibus Orci
					
					Eriperet: stygiisque iterum subduceret antris.
					
					Infelix mortale genus: veramque salutem,
					Redderet, et terras omni ditione teneret.
					Haec eadem Iudae
					
					 dederat promissa nepoti,
					Non prius imperium Iudae a gente remotum
					Transferri, aut aliis transcribi sceptra colonis:
					Quam nova progenies caelo descendat ab alto
					
						
Aenea. Quid loquar, ingentis simulacra Draconis
					Suspensa a ligno, populumque huc lumina iussum
					Dirigere: et diras obtutu avertere pestes?
					Quid tot sacrorum cultus, tot praescia vatum
					Pectora, tot ritus veteres, pecudumque cruores?
					Omnia quae CHRISTI quondam venientis imago.
					O quoties Mosen, quotiens Arona
						DEI vox
					De CHRISTI admonuit nece, Messiamque futurum
					Gentibus, et toti dixit dare foedera mundo?
					O quoties DEUS ille modis solatus amicis
					
						
Davidem: stirpis Iessaeae a semine dixit
					Affore, qui gravidam imperio sceptroque potentem
					
						
Iudaeam regeret: genus alto a sanguine Iessae
					
					Proderet: ac totum sub leges mitteret orbem?
					Quid referam veterum tot clara oracula vatum
					Nullis involucris, non ulla ambage loquentum
					Obscura? hic Iessae deductam a stirpe parentem,
					Et puerum Emmanuela canit de virgine natum,
					Mirandum ingenio, divino pectore fortem,
					Consiliique ducem atque DEUM, patremque futuri
					Temporis, et regem firmo cum foedere pacis.
					Hic dominatorem vocat Israelitidos orae,
					Designatque locum natalem, atque indice monstrat
					Tecta manu: parvaeque Ephrateia moenia Bethle.
					Hic asino vectum magna stipante caterva
					Inducit Solymae portis, regemque salutat
					Mansuetum ac iustum, parto qui ex hoste triumpho
					Imperium terris famam determinat astris,
					Qui casus hominum levat, et fata aspera mundo
					
					Eximat, unde furor mitescat et ira Tonantis.
					Sed iam paene quater revolutis cursibus anni
					Mille ierant, cum prima dedit promissa parenti
					
						
Adamo
						DEUS, et toties iterata novavit.
					Nec tamen auxilii spes toto apparuit orbe,
					Nec promissa fides, et non indebita reddi
					Visa DEI populo, cum iam sine numine dextro
					Sceptra loci, et rerum moderamina Caesar haberet
					
						
Augustus, Latiasque inferret in arva secures
					
						
Iudaea, atque Italo parerent omnia freno,
					Sceptraque Romanis essent transcripta colonis.
					Nam tunc Sulpitia natus de gente Quirinus
					
					Nomine, qui Syrio fertur Cyrenius, illis
					Iura locis, legesque dabat, subiectaque terrae
					Arva Palestinae
						Latia ditione premebat:
					Consulis imperium postquam saevasque secures
					Gessisset, trabea insignis, cinctuque Gabino.
					At satus Antipatro
						Herodes
						Galilaea tenebat
					Sceptra manu, Solymaeque urbis tractabat habenas,
					Contemptor Divum, debellatorque piorum
					
						
Iazarus antiqua Levi de stirpe creatus
					Tunc erat Antistes templi, Solymaeque sacerdos.
					Infula cui sacra redimibat tempora vitta,
					Totus collucens divino Aharonis amictu.
					Sed legem Domini, veterumque oracula vatum
					Vana superstitio dudum obscurarat, et atro
					Diluvio errorum, et caecis immerserat umbris.
					Ceu quando Amonide sceptrum regale tenente,
					Victa situ, prisci latuere volumina Mosis.
					Heu tenebris submersa nigris, ubi in aede sacerdos
					Amissum Helcias reperit sub pulvere librum;
					Nam scribae et populi doctores, caeca furore
					Turba, Deique parum memor, atque ignara sacrorum
					Partiri in sectas (quia iam sic fata ferebant)
					Mortales animas ipso cum corpore lethum
					
					
					Oppetere aiebant, et vitae lumina cassas
					Haud umquam reduces in corpora posse reverti:
					Nec vitae restare aliud, nec praemia coeli,
					Insontes animas hominum super astra manere:
					Nec sontem urgeri poenis, veterumque malorum
					Supplicia infernis expendere sedibus Orci,
					Nec curare DEUM mortalia fata, nec ullos
					Aethereos sensus, nec conscia numina veri:
					Resque omnes hominum densa caligine volvi,
					Undique , et incerto ferri mortalia casu.
					His alii adversis pugnabant comminus armis,
					Omnia qui certo fatorum limite duci,
					Et lege immota statuebant, et sine casu
					Consilio firmata DEI, stultumque precando
					Flectere velle DEUM, menti tamen esse putabant
					Arbitrium quoddam, libertatemque relictam.
					Sed nimis elumbem et certa ratione ligatam:
					Nec caelo mentes, nec numen inesse negabant,
					Functorumque animas hominum, manesque solutos
					Corpore in aeternum mittebant desuper aevum.
					Sed nimis angusto finitum tramite caeli,
					Monstrabant iter, et nimis invia tesqua viarum.
					Queis conferre gradum superasque evadere ad auras
					Concessum foret: occlusi tum ianua caeli.
					Heu paucis adeo mortalibus aequa patebat,
					Nam legem Mosis non vi, non pondere rerum,
					Sed nudo vocum dimensi murmure, inanem
					Ceu strepitum, et sine mente sonum, sine numine Divum
					Caeci enarrabant: ac tum se denique iustos
					Perfectos omni numero rebantur, honesta
					Si specie possent oculos fatiare tuentum.
					Noctem peccatis, et fraudi obducere nubem
					Introrsum turpes, speciosi pelle decora:
					Si consulta patrum: si tradita iura priorum
					
						
Mosaicae adicerent legi: si sacra prophanis
					
					Miscerent: Nam iustitiam caelestibus aequam
					Credebant stolidi, caede abstinuisse, rapinas
					Vitare: et nullum furti committere crimen.
					Luce sacra, et festis nihil exercere diebus:
					Bis ieiunare, et decimas persolvere frugum:
					Coniugium in rebus vetitis numerare, nec ullos
					Transire in thalamos: summis accumbere mensis:
					Nec prius attrectare cibos, quam flumine vivo
					Abluerent sese, et lustrarent corpus in undis:
					Sidoniam picto chlamydem circumdare limbo,
					Quem duplici circum Meandro purpura currat
					Legiferas inscriptas notas, et numina Mosi
					
					Tum capito ostipo defigere lumina terrae:
					Murmura verborum et rabiosa silentia secum
					Rodere et angelici nomen captare Magistri.
					Hi viduas precibus tunc venabantur avaris,
					Mulcebantque senes: quos in vivaria captos
					Mittebant: tumulos iidem cineresque sepultos
					Floribus ornabant; sanctorum corpora vatum.
					Quid multis? omnem divini numinis auram,
					Turbabant operum nebulis, hominumque repertis.
					Nec sibi Messiam caelesti semine natum,
					Affore credebant, qui Divum fortibus armis,
					Stipatus, Satanae erueret plorabile regnum:
					Et genus hoc hominum, placata numinis ira
					Eriperet tenebris, manesque inferret Olympo.
					Sed qui Romuleas
						Hebraea a gente secures
					Demeret, et veteres regni instauraret honores.
					At templi custos et lectus forte sacerdos
					
						
Zacharias consorsque tori, iam grandior annis
					
						
Helisabe, et Simeo illius iustissimus aevi,
					Et Ioachimus, et Anna parens, Phaenuelque piusque
					
						
Iosephus, quorum melior sententia menti,
					Assiduis precibus numen caeleste rogabant,
					Mitteret in terras CHRISTUM de virgine natum.
					
					
						Iessaea: toties promissum patribus, aevi
					Antiqui, optatum toties votisque petitum.
					Hic senior templi praeses, Abiaeque creatus
					Sanguine Zacharias, dum sacras inchoat aras,
					Et solita imponit taurorum viscera flammis,
					Pingue superque oleum fundens, ardentibus extis.
					Dicitur ante focos mediae in penetralibus aedis
					Multa DEUM manibus supplex orasse supinis.
					O qui res hominum Divumque aeterna potestas,
					Aeternis regis imperiis, et numine torques.
					(Namque aliud quid fit, quod iam implorare queamus?)
					Cernis ut insultet Satanas, prolesque feratur
					Impia per medias urbes, et honore superbi
					
						
Romulidae his aquilas victrices postibus addant?
					Aspicis haec genitor? nec te telluris amatae
					Oppressique laris miseret? numquam ne levari
					Aerumnis Hebraea fines delubra, focosque?
					Quis modus, aut quem das finem Rex magne laborum?
					Nil super imperium moveor, speravimus ista
					Dum fortuna fuit, vincant quos vincere caeli
					Fata volunt, quo sacra tamen ritusque peremptae
					Gentis, et insano, vatum monimenta tumultu
					Perdita? quo leges (haec intentata manebat
					Sors hominum) et votis sacrae, ac responsa vetustis
					Quae patribus natisque dabas? cur nunc tua quisquam
					Flectere fata potest, aut nunc nova condere iura?
					Certe equidem tu progeniem volventibus annis
					Affore Thariadae revocatum a sanguine Iessae:
					Quae mare, quae terras, quae totum temperet orbem:
					Quae servetque animas, et reddat corpora vitae
					Pollicitus: quae te genitor fors dura moratur?
					Saltem si qua mihi proles suscepta fuisset
					E consorte tori, quae me recrearet anili
					Decrepitum senio, serosque superstes in annos
					Venturi quondam aspiceret miracula CHRISTI.
					
					Sed mihi victa situ, prolisque effeta senectus
					Coniugis aequaevae spes intercludit inanes.
					Quod te per casta venturum e virgine CHRISTUM
					
					Per miserae vastaeque exhausta pericula vitae:
					Perque fidem non vanam oro, miserere laborum
					Tantorum, miserere hominum non digna ferentum.
					Talibus orantem dictis arasque tenentem
					Audiit omnipotens: nam missus ab aethere summo
					Aliger extemplo pennis radiantibus arae
					Astitit, et trepidum verbis affatur amicis.
					Ne timeas, ne Zacharia divine Sacerdos
					Expaveas, DEUS ille preces et verba, fidemque
					Supplicis audivit, meque ad sacra limina misit.
					Ecce tua Helisabe pulchra te prole parentem
					Iam faciet, quam tu Ioannem nomine dices.
					Ille tuae requies erit optatumque senectae
					Praesidium, et carae genetrici sera voluptas.
					Felix prole tua genitor. Nam pluribus illa
					Afferet optatae pronuntia verba salutis.
					Nec puer Hebraeae quisquam de gente vetusta
					In tantum spe tollit avos, nec patria quondam
					Ullo se tantum tellus iactabit alumno.
					Ille etiam materno utero caelestibus auris
					Accipietque DEUM, vitamque abstemius omnem
					In silvis aegre trahet inter lustra ferarum.
					Huic tenuem victum baccas et candida rami
					Mella dabunt: liquidi praebebunt pocula fontes.
					O quantos puer ille viros ad priscra reducet
					Saecula, quam casto Superum inflammabit amore
					Aversas hominum mentes: Nam praevius ipse
					Indice monstrabit digito CHRISTI ora loquentis.
					
						
Heliam referens virtute, et robore mentis
					Infractae, legumque armis fera corda ferorum
					Invertet: facietque piis mansuescere dictis.
					Namque animos hominum distractos colliget ille,
					
					Coniunget cum prole patrem, mentesque rebelles
					Vi subiget verbi, monitus audire piorum,
					Discere iustitiam, sanctosque capescere iussus.
					Ut populum Domino perfectum et labe carentem
					Praeparat, ac manes caelestibus inferat aulis.
					Dixerat, ac senior contra sic farier orsus,
					Unde hoc cognoscam, quo certus pignore credam?
					Nempe ego consenui, dudumque effeta senectus,
					Et sterilis prolem mihi denegat uxor, et ipsa
					Aevo decrepita, et iam fessa senilibus annis.
					Da certum augurium, puer, atque haec omnia firma.
					Sic ait: ille virum castigat et increpat ultro.
					Quae te, quaenam incredulitas, quis lubrica corda
					Error agit? Gabriel ego sum sacer ales et aptus
					Interpres superum tibi caelite missus ab ipso
					Ipse haec ferre iubet tam nuntia laeta per auras
					Et male tu dubitas? En augurium, et tibi pignus
					Esto dehinc mutus, nec quicquam affarier ante
					Possis Zacharia, quintum quam luna bis orbem
					Impleat, et partum Elisabe tua prodat in auras.
					His dictis caeli sursum se librat in axem.
					Continuo obticuit pressoque obmutuit ore
					
						
Zacharias, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
					Inde domum e sacrae properat penetralibus aedis
					Speque metuque avidus, dextram coniungere dextrae,
					Omnia narrasset, sed et os et lingua volenti
					Dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat
					Signa tamen manifesta dedit, tabulaque prehensa,
					Quae fari nequiit manibus pro voce notavit.
					Luna insumebat quinto nova cornua mense
					Cum gravida Elisabe tectis obscura vetustis
					Nusquam egressa domo, tandem sic fatur, et ambas
					Ad caelum palmas et candida lumina tendit.
					Alme DEUS Divumque hominumque aeterna potestas:
					Tu me respectas oculis Pater alme benignis,
					
					Tu subolem donas, maculamque abstergis, et alvum
					Tu fecundam aperis, tibi laus et gloria soli.
					Sic Sarae quondam prolem, Pater alme dedisti
					
						
Isaacum ferae columen requiemque senectae.
					Sic Hannam sterilem nato Samuele beasti.
					His dictis caecis iterum sese abdidit antris
					Et gratas meditata DEO praeconia cantat.
					Panditur interea stellati regia caeli,
					Et Pater omnipotens terraeque hominumque misertus
					Alloquitur natum ac tales dat pectore voces.
					Nate meae vires, mea magna potentia solus:
					Nate DEI suboles, lumen de lumine Patris:
					Ut genus hoc hominum terrae nunc omnia circum
					Climata iactetur, furiis Acherontis iniqui
					Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
					Nulla fides orbi, nulla est reverentia veri
					Numinis: aetherea iam dudum desuper arce
					Prospicio mare velivolum, terrasque iacentes
					An iustum videam de tot modo millibus unum,
					Qui superos curet, quem non de tramite recto
					Impia sacrilegae flectat contagio turbae.
					Sed nullum invenio, non de tot millibus unum
					Indoleo et casus hominum, miseretque, pigetque,
					Tot multare animas, tot corpora plectere letho.
					Nam cui tanta quies irarum? aut sanguinis usus
					Parcier humani? videt axis et ista per aevum
					Mecum aeterna domus, quoties invita resumam
					Fulmina, quam tarde detrudam ad tartara fontes.
					Vivo ego nolo mori quemquam aut succumbere fatis
					Nolo Erebi sedes et pallida regna subire:
					Sed converso animo venerari numen, et aegram
					Tollere humo mentem, caelique redire sub axem.
					
						
Hebraeos vero Iudaeque et stirpe nepotes
					Tardum abolere mihi. Scis ipse ut crimina mittam
					Saepius et iusto non laxem frena furori.
					
					Nunc etiam ille dies, et ineluctabile tempus
					Venit Iudaeis: cum duris sceptra colonis
					Transcripta aethereum poscunt succedere Silo.
					Et iam septene hebdomadas abiere duaeque
					Ex sexaginta, mundi cum Cyrus habenas
					Accepit summas, rerum sceptroque potitus
					
						
Medorum, domitis Chaldaeae gentibus orae
					Postulat hic fati series et temporis ordo,
					Diruta uti Solymae reparentur moenia lapsae.
					Quare age Nate tuum praesta mortalibus aegris
					Auxilium, et rebus propera succurrere lapsis:
					Tu requies miseris, tu spes nunc una salutis,
					Amissum terrae decus imperiumque polorum:
					Te penes, in te uno res inclinata recumbit.
					Qua vero facere id possis nostram accipe mentem.
					Est virgo Maria antiquo de stemmate Iessae
					
					Nota tibi, ante alias virgo iustissima natas
					Incola Nazarii
						Galilaei in limite tecti.
					Illius subeas tu castam virginis alvum
					Nate DEO, humanosque puer nunc indue vultus,
					Ut fias caro patris inenarrabile verbum,
					Et mundum eripias tenebris, et spicula morti
					Morte tua demas: rogat hoc tellusque polusque
					Et pietas, et prisca fides, naturaque, et ipsa
					Fatorum series, et primi foedera pacti.
					Dixerat omnipotens genitor, paulumque quievit.
					Filius hunc contra: tuus O Pater alme quid optas
					Explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
					Nam tu progenies te Patrem voce coaeva
					Agnosco, venerorque lubens, et iam prece victus,
					Victus amore tui, mortali sanguine victus
					Cedo, nec angustis memet concludere saeptis,
					Virgineumque infans uterum subiisse recuso.
					Est hic, est animus mortis contemptor: est istam
					Qui vita bene credat emi, quo tendo salutem
					
					Humani generis nec me furor omnis averni
					Territat, ut solum me in tanta pericula mittam,
					Dum placeam tibi, magne Pater, labemque repellam
					Et mortale nefas profuso sanguine solvam.
					Sic ait, et gremio Patris omnipotente resedit,
					Tum stygii tremuere lacus, tum ianitor orci
					Territus, et lernae turbatus constitit anguis,
					Infrendensque ira Satanas movet orbe tumultum:
					Quaque noscere potest genti nocet arte, fremitque,
					Arva iugo Ausonio premere atque abducere praedas,
					Attulit ergo piis vel tandem optantibus aetas
					Auxilium, adventumque DEI. Namque aethere ab alto
					Respiciens mortale genus Pater atque precantum
					Excipiens gemitus, oculos ad moenia torsit
					
						
Nazaria et Solymae defixit lumina templo.
					Tunc sic affatur Gabrielem ex alite coetu
					Insignem, magnumque ducem felicibus ausis
					Vade age magne puer, rapidoque elabere saltu
					
						
Nazarias super usque domus, ubi regia virgo
					Iam desponsa viro Maria optatos hymenaeos
					Exspectat, servans castum intemerat pudorem:
					Huic loquere et celeres defer mea dicta per auras
					Ne paveat, summo virgo optatissima Patri
					Eiiciatque metus omnes, namque ordine fati
					Appetiisse diem sacro cum flamine mater
					Impraegnata, DEUM pariat (mirabile dictu)
					Exors ipsa viri nullum perpessa cubile,
					Quem populi columen Servatoremque futurum
					Terrarum proprio cognomine dicat IESUM.
					Hunc fore qui solio fultus Davidis avito
					Solis ab occasu, solis dominetur ad ortus:
					Huic ego nec metas rerum, nec tempora pono.
					Dixerat: ille Patris magni parere laborat
					Imperio: et celeri super astat culmina lapsu
					
						
Nazaria, inque domum pennis radiantibus intrat.
					
					Forte Nurus, parvum ad lumen data pensa trahebat,
					Et patrio longum Psalmo solata laborem
					
						
Iessaeo faciles tractabat pectine telas.
					Continuo alloquitur: pavidos exclude timores
					Cara patri virgo caelesti, atque una voluptas,
					Ipse DEUS tibi me claro demittit Olympo
					
					Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras
					Appetit illa dies sacro cum flamine mater
					Impraegnata DEUM paries, et nomine vero
					
						
IESUM appellabis. Namque ipse salutifer orbi
					Adveniet, populosque suos a labe reducet:
					Vera DEI suboles, expressa parentis imago.
					Omnipotens verbum, fortisque et originis expers
					Quo mare, quo tellus, quo constat maximus aether
					Ille patris magna Davidis sede potitus,
					Et Solymae sceptro cunctis dominabitur oris,
					Imperioque premet populos, gentesque superbas.
					Sic ait. At virgo conspectu obmutuit illo
					Arrectaeque horrore comae: tum subiicit aegre
					Pauca haec: qua vero poterit ratione, quod inquis,
					Confieri, nulli cum sim sociata marito
					Nec thalami, nec coniugii sacra praemia norim?
					Angelus huic contra. Superi regnator Olympi
					
					Te propiore DEI afflabit iam numine, et aura
					Caelesti, quo solo afflatu, deinde sine ullis
					Coniugiis, gravida aethereum (mihi crede) vigorem
					Concipies, partumque edes, qui filius alti
					Progeniesque DEI, votisque vocabitur aequis.
					En etiam Elisabe consanguinitate propinqua
					Iuncta tibi, sterili iam dudum effeta senecta
					Fert uterum, et sextae redeunt iam cornua lunae,
					Ex quo grandaevam distentant pondera matrem.
					Omnia quippe DEUS potis est facere, omnia subsunt
					Illius imperio, vis huic non ulla resistit.
					Sic puer: at virgo contra. Tibi maxima rerum
					
					Verborumque fides: sequimur, quocumque iubemur.
					Namque DEI sum serva: DEO me trado potenti.
					Dixerat: et Gabriel vibratis aere pennis
					Mortales visus medio sermone reliquit,
					Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
					Cum subito ventis agitatus inhorruit aer,
					Afflatuque novum, per virginis ossa vigorem
					Insinuat DEUS, et mortali sanguine cretam
					Expurgat massam, vitioque emendat ab omni,
					Ne terreni artus pollutaque crimine membra
					Aethereos hebetent sensus, ac numina tardent.
					Ceu quondam figulus samio de pulvere testam
					Cum fingit: primum manibus subigitque rotatque,
					Et quamcumque lubet docta induit arte figuram:
					Post igni coquit, et rapidis fornacibus urit.
					Protinus aeterna veniens ab origine Patris
					Filius aeternus patrio de pectore verbum
					Mente DEI conceptus, et omnis corporis expers:
					Numen idem cum patre DEO, DEUS arbiter orbis
					Virginis angustam sese concludit in alvum
					Et fit homo DEUS: illud inenarrabile verbum
					Fit caro: servilemque pio induit ore figuram,
					Et totum extenuans se sortis ad infima mittit.
					Nam pius immensi, quem tota haec machina mundi
					Non capiebat, is angusta latet abditus alvo
					Virginis, et magni iam non regnator Olympi.
					Infans imperium deponit et orbis habenas.
					Nec minus assumptam muliebri e semine carnem
					Consortem legit imperii, caeloque receptat
					Atque patris dextram momento collocat uno
					Ut simul immenso regnet iam CHRISTUS in orbe
					Factus homo: simul angusta sit clausus in alvo
					Nam qua se extenuat, qua vult nascique morique
					Nondum ille ad dextram Patris omnipotentis Olympo
					
					Confidet: at qua hominem divis caelestibus aequet
					
					Consortemque facit, maiestatumque potentem.
					Iam non ille utero gravido est inclusus, ut infans
					Mortali de stirpe satus, mortalis et ipse,
					Peccatique reus puer, hic e flamine sacro
					Conceptus sine labe hominum, sine crimine matrem
					Intrat et immenso, quem suscipit aethere donat
					Participemque facit summae Deitatis, et omnes
					Extollit supra caelos, super omnia regna.
					Namque aliud quid sit superos conscendere ad axes
					Quam terrae partes sese demittere ad imas.
					Sic verbum caro fit, verbum de caelite natum
					Patre DEO, sic factus Homo DEUS aethere lapsus,
					Virgineo postquam assumpsit de semine carnem.
					O larvae, o intemperiae, quibus inscia veri
					Terretur ratio, caecoque furore resistit.
					Et verbum insanis cerebri praeponderet ausis
					Nescia caelestum veris accredere dictis.
					Ille puer puerum Helisabe, movet abditus alvo
					Ipsum etiam caeco matris sub ventre latentem.
					Ille puer matris puero impenetrabile corpus
					Illaesum penetrare potest, nec virgine laesa,
					Nec concusso utero scit luminis ire sub auras,
					Seque docet Dominum, quamquam servi ora gerebat,
					Sic olim victa rediens a morte sepulchri
					Immotum transit lapidem, clausosque domorum
					Verus homo penetrat, non moto cardine postes.
					At gravidam aspiciens Mariam sibi iure iugali
					Devinctam, varias agitabat pectore curas
					
						
Iosephus, metuens ne sacri foedera lecti
					Non bene servasset, facies, aetasque iubebant
					Credere, virginei prohibebant credere mores:
					Et queritur crimen, scissaque a pectore veste
					Heu dolet infelix tamquam de pellice vera.
					Quid faciat? casusne suos iam proferat ipse
					Seque simul, sponsamque premat fortassis acerbas
					
					Hausurum poenas? An laesae virginis ora
					Ambiat affatu? quae prima exordia sumat?
					Haec alternanti potior sententia visa est:
					Parcere criminibus miserae, nec spargere voces
					In vulgum ambiguas, sed clam discedere tecto
					Virginis, et quae sit rebus, tum causa novandis
					Dissimulare, pium ne rumpi credat amorem.
					Nox erat, et duras hominum miserata labores
					Fundebat placidum per segnia membra soporem
					
						
Iosephus patrii angusto sub culmine tecti
					Carpebat somnos, oblitus et ipse laborum
					Huic forma aligeri vultu redeuntis eodem,
					Quo Mariae primum in tectis apparuit altis,
					Obtulit in somno, iuvenemque ita visa monere est.
					Nate domo regis Iosephe, Davidica proles
					Ne conubia virginis incoeptosque Hymenaeos
					Desere, fatali non haec sine numine Divum
					Eveniunt, nec te Mariam se iungere tectis
					Fas: haud ille sinit superi regnator Olympi.
					Parce pio generi, et propius rem dispice, et ipsam
					Desina nuptam istis incendere, teque querelis.
					Non ea, quod reris, thalami pia iura fefellit,
					Non male virgineum violavit sponsa pudorem.
					Criminis est expers, expertem criminis alto
					Afflavit DEUS ipse polo, ventremque replevit
					Numine: quippe DEI partu laetissima prolem
					Mox dabit, auspicio cuius Iessaea propago
					Imperium terris animos aequabit imago
					Hanc tu progeniem dices cognomine IESUM.
					Nam populi amissam reddet puer ille salutem,
					Et quae mortifero fuit olim perdita ligno
					Vita, salutiferi reparabitur arbore ligni.
					Tum stygiis imbuta dolis, quae femina fecit
					Vulnera, felici sanabit femina partu.
					Haec ait, et tenues abiit ceu fumus in auras,
					
					Tum vero subitis Iosephus territus umbris
					Corripit e somno corpus, Mariamque revisit,
					Et vitae sociam casus sibi iungit in omnes:
					Concubitu abstinuit solo, intactamque reliquit.
					Iamque dies alterque dies processerat, illa
					Tectis egrediens antiqua moenia liquit
					
						
Nazariae, et parvam Iudae contendit ad urbem
					Montibus impositam celsis, et structa vetusto
					Templa DEI faxo venerans, cognata frequentat
					Limina: quae tum Zacharias, coniunxque tenebant
					Iungunt hospitio dextras, pacemque precantur.
					His puer Helisabe (dictum mirabile) in ipso
					Clausus adhuc utero, Mariae pia verba precantis
					Audit, et in solido testatur gaudia motu.
					Tum prior Helisabe, magnis exterrita monstris
					Labitur, et iam plena DEO sic ore profatur:
					O felix una ante alias Iesseia virgo,
					Tuque tuique uteri non enarrabile pondus.
					O quam te memorem virgo? namque haud tibi vultus
					Mortalis, nova mi facies inopinaque surgit.
					Tum genetrix ades illaDEI, tum caelica mater,
					Quae mundi regem puro sub pectore gestas.
					Unde mihi superum haec affulget gratia matrem,
					Ut mihi fas vidisse DEI coramque tueri
					Dignantem has humiles cognatae invisere sedes?
					Nam quod inauditum et cunctis memorabile saeclis
					Ventre tuo clausum infantem meus inspicit infans
					Clausus et ipse utero. Quaenam haec portenta? quod omen?
					Quid latet hoc utero? DEUS est, DEUS arbiter orbis,
					Quem meus hic infans manifesto in lumine vidit.
					Namque ut prima mihi vox est audita precantis.
					Lucis adhuc expers, atque intra viscera clausus
					Exsiliit, caelique DEUM praenuntius ipse
					Exprimit, et magni numen genitoris adorat.
					Felix virgo animi, felix qui credere veris
					
					Non dubitas: immota manent promissa parentis
					Quaeque ales caelo puer attulit omnia cernes.
					Accepit vocem cognatae regia virgo.
					Et iam plena DEO sic fatis ora resolvit:
					Magnifico aggredior caelestia numina cantu
					Dicere, iamque sacro exsultant praecordia motu
					Laetitiamque tumet mea mens: quando aethere ab alto
					Lux optata diu affulsit mortalibus aegris
					Auxilium caeleste ferens certamque salutem.
					Namque suam miti respexit numine servam
					Indignam atque humilem, servam DEUS optimus aevi
					Arbiter: ex illo felicem tempore dicent
					Omnes me populi caeli quicumque sub axem
					Venturi, latas habitabunt undique terras,
					Magna DEUS fecit, cui summa potentia rerum,
					Caelique imperium, et sanctum ac venerabile nomen.
					Illius in seros clementia tanta nepotes,
					Progeniemque omnem sese transfundit, et aequa
					Mente fovet casta sub religione manentes,
					Et quaecumque DEI verbum caeleste sequuntur.
					Ille etiam vires summas, dextramque coruscam
					Exercens tumido praegnantia pectora fastu
					Contudit, et valida domuit virtute superbos.
					Idem praecipites alta de sede potentes
					Traxit, et ex humili magna ad fastigia rerum
					Erexit tenui prius in statione locatos.
					Ille pios homines, paupertatemque, famemque
					Expertos, largae cumulavit munere dextrae,
					Implevitque bonis: at grandi fenore adauctos,
					Turgentesque opibus merito dimisit inanes.
					Imprimis veteri Genus Israele profectum
					Ceu subolem DEUS ille suam prospexit Olympo,
					Sermonum memor, et promissi muneris olim
					Quae dederat patribus Tharae et semine nato
					
						
Abramo, et stirpi longaeva in saecla nepotum.
					
					Haec virgo: Attonitus gravida cum coniuge vocem
					
						
Zacharias hausit, nec tempore maluit ullo
					Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis:
					Prosequitur gestu tamen et probat omnia vultu.
					Tres adeo menses parvae sub moenibus urbis
					Hospitio fruitur cognatae regia virgo,
					Et sero tandem repetit, sua lumina gressu:
					Cum iam mater anus fatali proxima partu
					Omnia venturae numeraret nomina lucis.
					Vix egressa domo Mariae montana propinqua
					Liquerat Helysabes, et iam sua tecta tenebat,
					Cum puerum illa parit, grandaevae grandia matri
					Deliciasque patri annoso: vicinia tota
					Plaudit, et hanc subolem senibus gratatur amicis.
					Iamque dies octava aderat, quae mascula membra
					Lex pueri testa praecidere mandat acuta.
					Sic patrio agnati puerum cognomine dicunt
					
						
Zachariam, sed mater anus memor alitis, ipsum
					
						
Iohannem vocat: illi instant rogitantque parentem
					Annuat an renuat, certo caret indice voti
					Os mutum, rebusque novis sollertia prudens
					
						Subvenit, accepta nomen notat ille tabella,
					
						
Ioannemque vocat: tum longa silentia linguae
					Rupta viro, atque iterum fandi concessa potestas,
					Continuo laudes domini sancto ore sacerdos
					Concelebrat, veterum monumenta secutus avorum
					Et miro eloquio modulatur amabile carmen.
					Quae meritas caelo possit vix tollere laudes,
					Quae satis ora DEUM celebrent, mitemque, bonumque,
					
						
Isacidum patrem, caeli terraeque potentem?
					Haec est illa dies magni quae conscia partus
					Attulit optatam fato meliore salutem
					Cum populo affulget caelestis gratia Patris.
					Nam verae cornu posuit caeleste salutis:
					Inque domo DEUS erexit Davidis, ut olim
					
					Dixerat et veterum referunt oracula vatum.
					Et iam tempus adest, cum nos e faucibus Orci
					
					Eripit et nostros defendit ab hoste penates,
					Eluditque odia ac vanas sine viribus iras:
					Mansuetamque aperit mentem: pectusque benignum
					Accipit in seros Iudaea a stirpe nepotes:
					Polliciti memor et pacti olim foederis, et quae
					Conscia iuravit conceptis numina verbis:
					
						
Davidae nullam perituram tempore prolem:
					Et stabilem regni mansuram in saecula sedem.
					Ille dat ut manicis exempti hostilibus, aequa
					Mente DEI iussis, nulla formidine capti,
					Adsimus, sanctisque animis iustamque piamque
					Degamus reliquam foedo sine crimine vitam.
					At tu parve puer vates praenuntius ibis
					
						
Messiae, praecoque DEI caeleste salutis
					Commonstrabis iter, paci veniaeque paratus,
					Et natos duces veterum ad documenta parentum,
					Immunes scelerum natos noxaque solutos
					Per numen placidum, per mitis viscera CHRISTI
					
					Scilicet una DEUM pietas et gratia mitis
					Impulit: ut celsae veniens e sedibus arcis
					Sol CHRISTUS, sol iustititae nunc surgat Olympo
					
					Et totum radiis illustret comminus orbem,
					Discutiatque Erebi tenebras et caeca resignet
					Lumina nocte atra: et densa caligine mortis
					Liberet inferno conclusas carcere mentes:
					Ille pedes etiam felici tramite nostros
					Sistet, ut optato figant vestigia passu.
					Haec vates: mistoque ingens exorta tremore
					Laetitia, attonitisque haerebant mentibus omnes
					Suscipiuntque senem, et pueri sancta ora tuentur,
					Ignari quae fata paret DEUS arbiter aevi.
					Creverat interea caelesti virginis alvo
					Flamine conceptum sacro, mirabile pondus
					
					Paulatimque dies serpebat, et ordine fati,
					Iam prope tempus erat, cum maturescere partus
					Incipit, et decimo laxantur viscera mense.
					Forte recognoscens populos viresque potentis
					Imperii pater Augustus, numerumque referri
					In capita et totum censeri iusserat orbem.
					Cum iam ferratas belli gens Romula postes
					Vectibus, et duro clausisset robore Ianum
					Atque orbi aeternam sponderent saecula pacem:
					Tum iuvenis gravida linquens cum virgine lectum
					
						
Nazarium: antiquae repetit sub moenia Bethle:
					Illic ut Latii nomen, de more genusque
					Ederet et iussum Romanis penderet aurum.
					Hae patriae sedes: hinc Zorobabelius ortus
					
						
Davidesque pater genus a quo principe surgit.
					Nam Mariam accipimus Ioachimo patre creatam
					
						
Helia, cui domus addiderat cognomen, at illi
					
						
Mathates genitor, Mathatae
						Levius acri
					Progenitus Malcho, qui dum pater urbis habenas
					Tractabat, regno incolumis regnumque vigebat
					
						
Isaidum: ipse etiam clarum nomenque decusque
					Gesserat: Antiochi sed postquam territus armis
					Ductor Iohannes superis concessit ab oris:
					Ille miser vitam in tenebris, luctuque trahebat.
					Nam pater huic Iannes fuerat, cognomine noto
					
						
Hircanus: patriae qui praefuit ultimus orae:
					Pulsus ab Antiodro, gentisque reliquit habenas
					Stirpi Asmoneae: desperataque salute
					In ferrum ruit, et data vitae stamina rupit.
					
						
Iannem
						Iosephus, Iosephum
						Mathatias dux
					Procreat: huic genitor fuit Amos, avusque Nahumus
					
					
						
Eslias proavus, serie Naggeus eadem
					
						
Mathatiae huic atavus, tritavus fuit ore Mahates
					
					Insignis quem Mathatias sub luminis auras
					Edidit, huic Semeus, Semeum
						Iosephus, Iudas
					
					
					Quem creat: isque patrem Ioannem iactat: at istum
					Progenerat Rhesus, Rhesaei sanguinis author
					
						
Zorobabel: populi sumptis dux strenuus armis,
					
						
Salathiele fatus: patrios qui carcere cives
					Exemit Syrio: Solymaeque in regna reduxit,
					Belli reliquias trucis Assyriique Tyranni.
					Egregius princeps, animi plenissimus aequi:
					Qui cineres Solymae, collapsaque moenia primus
					Restituit, templique sacri instauravit honores.
					Ter quinque hic reges Iessaeo a sanguine, priscae
					Fulcra domus, et avos retro numerabat avorum
					Usque ad Davidem: solio qui primus eburno
					Subnixus, gentem firmavit legibus aequis
					Rex populi: et Bethlae caulis et paupere terra
					Missus in imperium magnum Samuele vocante:
					Atque idem hic tanta dux Zorobabelius ortum
					Stirpe trahens, Rheso fratrem generavit Abium:
					Hic Eliacimum, genus a quo duxit Asoras:
					Isque Sadoce tibi pater est, subit ore Sadocum
					
					
						
Achimus pulchro, pietatis idoneus auctor.
					Hinc Eliuda fatus: trahit a quo Eleazarus ortum:
					
						
Mathanes post hunc: multo qui membra labore
					Dura exercebat, dum victum quaereret arte
					
						
Iosephum creat, hic Mariae comitemque, virumque,
					Ars cui Silvestres secuisse bipennibus ornos
					Et struxisse domos, et limina ponere tectis.
					Sic genus amborum scindit sic sanguine ab uno.
					Ergo ubi iam Bethlae successit moenibus hospes
					Lenis Iosephus, gravida comitatus amica,
					Ut nomen daret Ausonio, censumque Tyranno:
					Primum tecta petit, patriae vetus incola sedis
					Hospita, pro se, proque sua consorte viarum
					Quaerenti, et vicibus orbis sine fine vaganti
					Ianua nulla patet, nulli tota urbe penates.
					Heu quid non adfert aevi invidiosa vetustas
					
					Et fati series, atque inconstantia rerum?
					Quo ferimur? fuit illa dies cum virginis huius
					Magnanimi patres ius, imperiumque tenerent
					Finibus his terrae, et Bethlam dicione potenti
					Antiquam premerent: nunc illa a stirpe nepotes
					Hospitio exclusi, tectis prohibentur avitis.
					Frigida nox caelo gelidas adduxerat umbras,
					Obruitur nivibus, tellus glacieque regiscunt
					Amnes, extremoque irrorat Aquarius anno.
					Tunc et Hyperboreis Aquilo incumbebat ab oris
					Inducens Scythiaeque hiemes, atque arida secum
					Nubila. Succedit parvo Iosephus ovili
					Virgine cum gravida, succincti pellibus albis,
					Et pecudum densis velati corpora saetis.
					Huc locat ille suam sponsam, filiumque maniplis
					Subter humum asternit, glacies ne frigida laedat
					Virgineos artus, aut fetae incommodet alvo.
					Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
					Incipit: et dono Divum gratissima serpit:
					Maturum hic utero foetum (mirabile) clauso
					Virgo edit: plenis quando stata tempora metis
					Attulit, et partus index Lucina resolvit:
					Ipse sibi Lucina
						DEUS: DEUS ipse benigna
					Obstetricis ope, et mirando munere functus
					Non hic ille uterum reserat, non membra resolvit,
					Non ventrem violat, salvo sed corpore matris
					Nascitur, et clausam pertransit virginis alvum
					Ac velut Aetherea Titan penetrare fenestram
					Luce potest, radiisque vitrum transire: nec illud
					perfringit: sic ille uterum sine labe: sine omni
					Pertransit noxa: sic olim saxa, foresque
					Occlusas penetrat: sic salvus inambulat undis:
					Et pede calcat aquas, nec spissis tenuia cedunt.
					O mirum infantem, quis verbis explicet ortum
					Hunc pueri? quis secreti mysteria caeli
					
					Abdita rimetur, terrenae haud obvia menti?
					Non mihi si centum linguae sint, oraque centum
					Alitis aetherei vox, haec mysteria fando
					Consequar, aut ullo possim comprendere sensu.
					Caeca vale ratio, quae visibus omnia lustras
					Humanis: acies animi comprendere nescit:
					Quem natura negat. Namque immortalia sensu
					Absona mortali: mentique impervia nostrae
					Sola fides oculis benefidi pectoris haurit.
					Et quid erat tandem CHRISTO ad praesepia nato
					Externi cultus? quid opis? in in orbe paratus?
					Quae nutrix? quae tractantes cunabula servae?
					Qui lecti ornatus? quae picto lintea filo?
					Mater inops hominum, nullis instructa suorum
					Auxiliis foetum involvit lodicis adesae
					Fragminibus: laceroque artus circumdat amictu.
					Poscit opem iuvenis, cunasque requirit ab urbis
					Hospite: sed tota frustratus nocte laborem
					Algidus in stabulum redit: illi membra rigeband
					Horrida: et urebat glacies hirsuta capillos
					Longaque canentem duplicabat stiria barbam,
					Tum mater puerum praesepi imponit, et altum
					Praeparat ante torum: non hic Milesia cunis
					Vellera substernit, Tyrios incocta colores,
					Non trabram gemmis pretiosam, auroque micantem
					Non bullam, non praetextam, Serumque labores:
					Sed stipulam culmosque leves filicumque maniplos
					Hos infans recubat Tyrio divinus in Ostro:
					Haec praetexta DEO, teneroque monilia CHRISTO
					
					Haec palla, hoc croceo pictum velamen acanto,
					Caula illi nutrix, non aula: crepundia fenum:
					Bulla filix: culmus lodix: praesepia cunae.
					Turpe pavimentum pecuino stercore foedum
					Ingratusque fimi foetor, postesque saligni,
					Haec aforata domus, haec marmora secta trabesque
					
					Hoc laquear tecti regale, hi thuris odores:
					Haec summum in terris excepit Regia regem.
					Non illi plumae, non stragula picta soporem
					Conciliant, non versicolor stat lectulus: inter
					Dura iacet pernox in strato saxa cubili:
					Frondibus hirsutis et carice tectus acuta,
					O pueri, et quorum mentes caelestium inanes,
					Huc acies animi, huc oculos intendite vestros,
					Aspicite has cunas, haec duri stragula lecti.
					Hic est ille DEUS cunis qui dormit in illis
					Quo verbum dicente unum per inane coacta
					Semina, terrarumque animaeque marisque fuerunt,
					Et liquidi simul ignis, et haec vaga machina mundi.
					Quo mandante solum duravit, et aequora terrae
					Disclusa: et volucris aer, mare mobile pisces
					Accepit, tellus animalia, sidera caelum.
					Hic est ille DEUS, misero qui vagit ovili:
					Quo duce sidereo disiecta a culmine monstra
					Anguipedum, aeternas Erebi dant carcere poenas.
					Quo duce participem lecti suscepit Adamus
					
					inque hortum venit: stygioque illusus ab angue
					Seminis ipsius audivit de semine vocem.
					Hic DEUS ille iacet: qui quando ultricibus undis
					Ira DEI mundum voluit submergere ponto,
					
						
Lamechidem docuit puppim fabricare, domumque
					Innocuam, toto servavit in orbe natantem.
					Qui patri Abrahamo, Chaldaeae finibus orae
					Educto, promissa dedit, ac foedere certo
					In fidei signum pellem, genitalia circum,
					Murice praecepit maribus praecidere acuto.
					Qui Lothum e rapido Sodomorum sustulit igne:
					Quando pater toto iaculatus sulphura caelo,
					Disiecitque urbes, evertitque omnia flammis.
					Qui parvos Abrae subiit cum patre penates
					Summissoque humiles intravit vertice postes,
					
					Et conviva homini mensis assedit acernis.
					Hic cubat in stabulo, palea suffultus et ulvis
					Ille DEUS, clara qui sese in luce videndum
					Obtulit Isacidae, vultuque refulsit eodem
					Quo nunc in cunis recubat, qualisque videri
					Inter mortales voluit, quid demoror? hic est
					In cunis DEUS ille Gigas? qui noctis in umbra
					Fortia membra viro opposuit: duraque palaestra
					Congressus, modo colla manu, modo bracchia captans,
					Nunc frontem, nunc cervicem, nunc crura lacessens
					Non prius abstinuit lucta, quam nocte fugata
					Exortoque die, victoris crura Iacobi
					
					Obliqua percussa manu, lassataque cervix,
					Et femur infractae luxatur robore pilae,
					Fecerunt laeso magnum et memorabile nomen.
					Hic est ille DEUS, qui tristi e sede Canopi
					
					Eduxit populum Cananaeae ad moenia terrae,
					Cum rubra in montis faciem circumstetit unda
					Accepitque sinu populos, misitque per amnem.
					Hic rubus ille ardens, hic Iosua verus et ipsa
					Ex re nomen habens, invicto hic robore Simson,
					Mille viros qui olim maxilla fudit Asellae.
					Hic ille Hebraea rex Melchisedecus in ora.
					Idem rex hominum CHRISTUS, Superumque sacerdos
					Rege pio Davide fatus, rex ipse futurs
					Et populi ductor, qui atri Babylonia
						Ditis
					
					Vincula confringet: veteresque vocabit honores
					Et gentem primos ducet pietatis ad usus.
					Hic ille est puer, muliebri e semine natus,
					Nunc vili recubans caula, nunc parvulus infans:
					Qui centumgemini caput exitiale Draconis
					
					Tundet, et haud facilem victu subvertet avernum.
					Hic agnus foedo iacet immaculatus ovili
					Qui primo asperam nobis ab origine labem
					Absterget: qui morte sua scelus omne piabit.
					
					O caecae mentes quid adhuc dubitatis et aegre
					Creditis: insanae si quid rationis iniquum
					Dictamen neegat: aut demens natura repellit.
					Mens hominum densis iam dudum immersa tenebris
					Lucis inaccessae radios, caelique coruscum
					Ferre nequit lumen. Nec enim quod ab orbe remotum est,
					Inque poli regione latet, ratio aequa prehendit.
					Non ea vis animo, non tanta potentia menti.
					Sola fides, Domini quae gaudet credere verbo,
					Omnia comprendit, superat facile omnia: vincit
					Omnia: cumque DEO luctatur, et arce potitur
					Aetheria, victrixque polos supereminet omnes.
					Si tamen ante femur caecae rationis iniquum
					Luxavit, diffisa uni sibi, credula soli
					Verbo, et in obsequium CHRISTI captiva potentis.
					Quippe hoc iste tener praesepibus exigit infans:
					Dum culmos pecudumque super cunabula vagit.
					Namque humiles, fidosque sibi puer eligit iste:
					Factus et ipse humilis, quia non putat esse rapinam
					Occultasse DEUM, et servi sumpsisse figuram.
					Utque recens natus, sub luminis exiit auras
					Non Solymis puer iste suos magnatibus ortus
					Ostendit, non nobilibus, non indole claris,
					Non rerum dominis: vocat ille e rure colonos
					Pastoresque gregis, pia pectora, credula verbis
					Simplice nixa fide, non perscrutantia caelum.
					His se aperit DEUS atque ultro venientibus offert.
					Ipse bonus pastor, sparsos qui colligat agnos
					
						
Israele satos: unique includat ovili
					
						
Hebraeos simul, et reliquis e gentibus ortos
					Sic piscatores socios sibi postea legit,
					Praeconesque suos fecit, summaque locavit
					In statione viros. Nam quod iacet erigit ipse,
					Et vehit ex humili magna ad fastigia rerum.
					Iure suos igitur primum pastoribus ortus
					
					Indicat: unde illos muliebri e semine traxit:
					Pastorem sese esse docens pastoribus ortum.
					Nam quid ego Isacidae pueri e maioribus unum
					Proloquar et Iessae
						Davidem stirpe creatum
					Huius avum pueri? nonne ambos vidimus olim
					Lanigeros pavisse greges hirtasque capellas?
					Vix equidem tenerum ediderat virgo innuba foetum,
					Intonuere poli: crebris micat ignibus aether.
					Sensit humus Bethlae, laetata est dives Amomo
					
						
Hierichus, palmaeque ferax resilivit Idume,
					Et cedro florens Libanus respondet, et alta
					Consonuit Sione raucum concussa fragorem.
					Cum subito alituum coetus delabitur alto
					Aethere praepetibusque movet liquidum aera pennis,
					Et claro effulget nimbo, simul incipit ore.
					Solvite corde metum pastores: En ego caeli
					Vertice delapsus nova nuntia porto salutis,
					Nuntia quae superant totius gaudia mundi.
					Editus est hodie nobis e virginis alvo
					Intactae, puer Hebraeo de sanguine, rerum
					Servator, populique salus, columenque suorum.
					
						
CHRISTUS in antiquis Iessaeae sedibus urbis,
					Qui durum praesepe tenet, Vos ominis huius
					Accipite augurium, totasque advertite mentes.
					
						
Bethlae ipsum mediis in moenibus urbis ovile
					Excipit infantem: duris praesepibus illis
					Accubat, attriti contectus fragmine panni
					Et stipula, et culmis, et carice fultus acuta.
					Dixit: et huic ingens exercitus astitit alto
					Culmine deveniens caeli, laetumque frequentat
					Nascenti peana DEO. Sit gloria caelo,
					Pax terrae humano, sit pectore casta voluntas.
					Nec mora: pastores parvae succedere Bethlae
					
					Festinant: caulamque adeunt: puerumque piamque
					Inveniunt matrem, et prono praesepia vultu
					
					Devenerati, olidis defigunt oscula cunis.
					Eia agite hic quotquot nomen de nomine CHRISTI
					
					Ducitis, ite citi mecum, rapidisque secuti
					Passibus agricolum turbam, pecudumque magistros
					Quaerite virgineo generatum semine CHRISTUM:
					Intrate hanc caulam, et prono praesepia vultu
					Ac pastoriciis puerum veneramini ocellis.
					Viderit hunc quisquis puerum mortalibus istis
					Luminibus stupidaeque oculo rationis acuto:
					Illum maiestas pueri occaecabit, et ingens
					Aetheris igniti fulgor, nimbique micantes
					Offundent menti tenebras: ne cernere verum
					Possit in his numen caulis, hominemque potentem.
					Eia agite hunc CHRISTUM vera pietate prehensum
					Accipite atque animis spe certa includite vestris:
					Tum mecum aligeri caetus Paeana secuti
					Unanimi cantate choro. Sit gloria caelo,
					Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas:
					Omnes mecum iterate simul, Sit gloria caelo,
					Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.
					Ter mecum ingeminate omnes: Sit gloria caelo,
					Pax terrae, humano sit pectore casta voluntas.