[Illustration:
Effigiem FRISCHLINE, tuam si non satis apte
Exprimere, artificis caela sat apta, queunt.
Exprimet: et cunctos mansuram mittet ad annos,
HEBRAEIS, genio nunc bene sculpta tuo.
M. Georg. Pfluegerus scribebat Argent [(reading uncertain: abbr)] au)tosxediws
VERA EFFIGIES NICOD. [Abbr.: Nicodemi] FRISCHLINI COM. [Abbr.: COMITIS] PAL. [Abbr.: PALATINI] CAES. [Abbr.: CAESAREI] POET. [Abbr.: POETAE] LAVR. [Abbr.: LAUREATI] Oratoris et Historici clarissimi.
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI, AC DOMINO,Dn. [Abbr.: Domino] MAVRITIO, Hassiae Landtgrauio, Comiti in Catzenelnbogen,Dietz, Zigenheim,et Nidda etc. Domino suo Clementissimo. SI quid umquam votis obtineripotuisset, Illustrissime Princeps, Domine Clementissime,optandum sane fuisset, eam sortem contigisse Nicodemo Frischlino, ut in tranquilliore vitae statu libros hos-ce duodecim, quibus universam de Regibus Iudaicis, etIsraeliticis historiam complexus est,non solum elaborare, sed etiam in lucem proferre potuisset. Hac enim ratione
opus ipsum absque dubio prodiisset multo limatius, et omnibus numeris absolutius,quam quod nunc e cineribus ipsius maximis laboribus recollectum in manus hominum evulgatur: quamvis ne sic quidem videre queam, quid huic operi deesse possit. Sed haec fortuna Frischlino hac in parte cum Principe Poetarum P.Virgilio Marone, quem unice sibi in hoc volumine imitandum proposuit, communis fuit:qui licet meliore conditione extremum diem vitae morte confecisse scribitur, quam Frischlinus, Aeneida tamen suam ante obitumnon omnino, ut voluit, absolvit, sed imperfectam reliquit. Quam, ut rem non emendatam, testamento comburendam esse
se cavisset, nisi Tucca, et Varusrestitissent, qui praeclarum hoc opus ab interitu vindicarunt, iussu, et mandato Divi Augusti Imperatoris excitati: quo nomine perpetuam apud omnem posteritatem laudem consecuti sunt vindices illi ut accerimi, sic iustissimi. Idem ne Frischlini eveniret Hebraeidi, saepius mecum perpendenti, quae via ineunda esset, ut opus, quod Authoris manu, litera non admodum legibili, conscriptum, multisque lituris inductum erat, in mundum redigeretur, rem tandem cum Vlrico Bollingero illustris Scholae Bebenhusanae Rectore contuli, qui hortatu meo opus hoc alacriter agressus est, nec describendo destitit,
donec ad umbilicum perduxit, sublatis undequaque mendis, et lacunis expletis. Id quanto labore perfecerit, ego testari possum, qui autographon saepius in manus sumpsi, et deprehendi quanta difficultate legi potuerit: ac mihi astipulabuntur omnes, quibus manus Frischlini nota fuit. Postquam Bollingerus opus exegit, mihique remisit, denuo perlegendum esse existimavi, animadversurus num quid inesset, quod cuiusquam famam, et existimationem arrodere posset: ut si posset citra bonorum virorum offensionem in publicum emitti, de edendo tanto securiores essemus. In qua relectione cum nihil compererim quantum
ego quidem deprehendere potui, quod non aequo, et candido Lectori gratum esse queat, et acceptum: non amplius differendum esse negotium ratus sum, sed in eo strenue elaborandum esse duxi, ut opus quam primum Typographo transmitteretur. Quo vero melius Lectori constaret de methodo, qua Author in efformandis his-ce ad imitationem Virgilii libris Hebraeidos usus est, monitu meo Bollingerus subsequentem praefationem adornavit, in qua Lectorem de structura totius operis fideliter et abunde erundivit: quem ea propter admonitum velim, ne libros hos perlegat, quam praefationem illam prius diligenter
evolverit: tunc enim gratior erit lectio quando viderit, quo digitum intenderit Frischlinus. Quod autem, Princeps Illustrissime, Domine Clementissime, hos libros Hebraeidos C.T. [Abbr.: celsitudini tuae] inscribere, et dedicare volui, ut pro innata sua clementia consilii mei rationes patienter audiat: ea, qua par est, et decet, submissione humilime oro. Ex principio operis patet Authorem Hebraeiden suam Illustrissimo quondam Principi, et Domino, Domino Wilhelmo LAndtgravio Hassiae et c. [Abbr.: cetera] C.T. [Abbr.: celsitudini tuae] Parenti omnium saeculorum memoria celebrando destinasse, quam dubio procul Celsitudini ipsius nuncupasset,
si non morte praeventus Frischlinus publici eam iuris fecisset, priusquam Celsitudo eius e vivis excessisset. Verum utroque rebus humanis exempto, iure velut hereditario nunc opus ad C.T. [Abbr.: celsitudinem tuam] devolvitur, quam iniquum esset eo defraudari, quod Illustrissimus Dominus Pater tantopere expetivit, ita ut vel ob solam eius memoriam non carissimum esse possit. Proin sicut C.T. [Abbr.: celsitudo tua] amplissimas rerum paternarum facultates ex successione est consecuta: sic libros quoque hos sacros quasi per manus traditos, et postliminio revocatos clementer accipiat, prosfwnh/ses illa ad defuncti Domini Parentis Celsitudinem olim directa, nunc ad C.T. [Abbr.: celsitudinem tuam] accomodata: quam Bollingerus
paucis immutatis in hunc modum eleganter expressit: Tuque o Cattorum decus immortale tuorum MAVRITII Ducis excelso qui nomine gaudes Huc ades, et mecum Reges mirare vetustos Per longam feriem Francis qui Regibus ortum Landtgravius ducis, veterumque imitator avorum Laudibus, ac veris animum virtutibus ornas, Illustris Princeps doctus que fideliter artes Ingenuas, Graiae doctus commercia linguae Psalmographi Regis cytharamque fidesque canoras Sic te tractantem stupuere Visurgis, et Albis. Causam, quae Frischlinum ad prosfw/nhsin illam impulit, reperio fuisse hanc inter reliquas praecipuam quod C.T. [Abbr.: celsitudo tua] Dominus Parens cum ipso egerit, ut eiusmodi opus sacrum moliretur. Volebat enim Celsitudo illius pro singulari sua pietate, sapientia, et eruditione, qua pollebat, historiam Regum Hebraeorum aliquo illustri carmine tractatam, et exornatam
videre. Quod sane prudens consilium fuit, quo princeps literatissimus Christianis scholis optime consultum voluit, in quibus sacra longe maiore cum fructu, et emolumento leguntur, quam profana Ethnicorum Poetarum figmenta. Nam praeterquam quod fides historica in libris his-ce omnemdubitationem excludit, quae a profanis historiisnon omnino abesse potest: sunt certe in sacra historia pietatis, et omnium virtutum exempla multo illustriora, quam in aliis rerum gestarum scriptoribus. Et sicut praemia vituti proposita: ita et poenae atroces atrocitati delictorum nusquam alibi magis, quam in sacris istis annalibus conspiciuntur.
Commodum vero accidit laudatissimum Principem in Vatem egregium incidisse, q [Abbr.: qui] Celsitudinis ipsius desiderio piissimo examussim satisfacere, omnium optime potuit: atque utinam Deus vitam utrique tantisper prorogasset, ut ambo editionem huius operis oculis suis contemplari, et semet ipsos oblectare potuissent. Sed quia divinae ipsius voluntati, aliter de rebus nostris disponenti, sic visum fuit, aequo animo feramus id, quod in hac miseriarum valle amplius immutari non potest, et contenti simus doctissimishis-ce reliquiis, quae ita comparatae sunt, ut merito eas gratis animis excipere debeamus. Ego certe mihi gratulor, et magnae
felicitatis loco pono, ut quemadmodum C.T. [Abbr.: celsitudo tua] Dominus Parens Frischlino huius praeclari operis primus author extitit: ita mihi obtigisse occasionem hanc minime aspernandam offerendi hos libros Hebraeidos C.T. [Abbr.: celsitudo tua] quae me ab aliquot nunc annis eo clementiae favore prosecuta est, ut iam pridem cogitarim, qua nam ratione C.T. [Abbr.: celsitudini tuae] debitam animi gratitudinem declarare possem. Hoc cum dedicatione horum librorum me praestaturumomnino confiderem, eos C.T. [Abbr.: celsitudini tuae] in testimonium meae erga illam humilime reverentiae offerre placuit: cum sciam C.T. [Abbr.: celsitudinem tuam] studiis poeticis quam plurimum delectari, et sicubi a gravioribus negotiis oppressa recumbit,
ex iis semet ipsam quodam modo reficere, et confirmare. Id quod C.T. [Abbr.: celsitudini tuae] editione Psalterii vario Carminis genere redditi (cuius Bollingerus in versibus supra commemoratis kat' e)coxh\n meminisse voluit) palam testamentum fecit: cuius exemplar cum ex C.T. [Abbr.: celsitudinis tuae] munificentia, et liberalitate Cassellis ad me transmissum acceperim, me eidem ad a)ntidwron aliquod, maxime in eodem argumenti genere obligatum esse ipsa naturalis aequitas postulare videtur: a cuius obligationis nexu me exhibitione horum librorum nonnihil liberare volui: quos ut C.T. [Abbr.: celsitudo tua] laeto, et sereno vultu accipiat, et me, meumque Bollingerum sibi clementercommendatos
habeat etiam, atque etiam oro. Deus Opt. [Abbr.: optimus] Max. [Abbr.: maximus] C.T. [Abbr.: celsitudinem tuam] in hoc turbulento rerum statu contra omnes imminentes calamitates paterne tueatur, ac eidem salutarem, et tranquillam tribuat gubernationem ad nominis sui divini gloriam, et inclytae domus Hassiacae commodum, et emolumentum. Datae Studgardiae in festo Pentcostes Anno reparatae salutis MDXCIX. Illustrissimae Celsitudini Tuae deditissimus. Martinus Aichmann V.I.D. [Abbr.: ?] et in aula Wirtemberg. Cancellarius.
Posteaquam superiore tempore, Lector humanissime, Magnificus Clarissimus et Consultissimus vir, MARTINVS AICHMANNVS LL. [Abbr.: ?] Doctor celeberr. [Abbr.: celeberrimus] Cancellarius Wirtemberg. [Abbr.: Wirtembergensis] dignissimus etc. [Abbr.: et cetera] Hebraeiden Frischliniam duodecim his libris comprehensam, mihi evolvendam communicavit, hoc consilio, ut au)to/grafon manu intricata scriptum, et nonnullis in locis vitiosum, subincudem revocarem, exemplum transcriberem, et ad editionem appararem: praeterquam quod huius viri, qui tanto studio erga rem Poeticam et humaniores litteras tenetur, honestissimis iusis parere aequum erat, ipsa huius operis dignitas et excellentia singularem aliquam alacritatem animo meo iniecit. Ego enim sic existimo, nec veterum, nec recentium Poetarum quemquam, quisquis ille fuerit, adeo sollicite observare Virgilium, sive ordinem rerum sive maiestatem orationis spectes: est ingeniosa inventio,
accurata dispositio, gravis et perspicua elocutio, nec est ulla virtus carminis, quam auctor praetermiserit. Verumenimvero video propositum fuisse Frischlino in his libris optimi Poetae, optimum opus exprimere, quod tanta quidem cum felicitate praestitit, ut non Frischlinum sed Virgilium, non Hebraeidem sed Aeneidem (nisi quod diversae sunt materiae) tibi legere videaris, itaque et librorum numerus numero, et ordo ordini quoad eius fieri poterat respondet. Quoad ad inventionem, Virgilio quidem unus Aeneas pro scopofuit, in quo decantando et ornando vires ingenii exercuit: Frischlino autem, non unus fuit Davides, cuius laudes pertexeret, et in cuius morte quiesceret, sed et successores et qui illum antecessit Saulus fuit celebrandus. Non enim minores res gessit Salomon in pace, quam Davides in bello, nec minorem pietatis laudem merentur Iosaphatus, Ezechias, Iosias, quam vel Salomon vel Davides. Deinde Virgilio multa licuit affingere, multas admiscere fabulas, ad delectandum et movendum Lectorem accomodatas
de Polyphemo,de Harpyiis, de Circe, et similibus nugatoriis: at Frischlino res gestae erant describendae, quibus nihil addendum nihil adimendum. Habuit tamen et hic Polyphemum, Goliam Philistaeum, et Circen, feminam illam magicam, quae simulacrum Samuelis more Pythonum evocavit. Quare in rebus quidem toto Caelo discrepat Hebraeis ab Aeneide, numerus tamen et ordo dicendique character plane idem. Quod vero ad dispositionem, textum quidem biblicum sic tractat Frischlinus, ut totam historiam quatuor librorum de Regibus Iudae et Israelis, omnibus patribus integram describat, suis pariter in locis insertis illis, quae in duobus libris Paralipomenon habentur: sed methodo Virgilianae perquam artificiosae, ubique insistit, quod equidem multis verbis in apertum producerem, nisi metuerem molestum id esse auribus tuis, Lector aequissime, quamobrem persingulos libros, summam rei, paucis ostendam. Sicut Virgilius non incohat suam Narrationem ab excidio Troiano, et Aeneae exsilio, sed a naufragio Siculo, quo ille vi
tempestatis fuit reiectus in Africam ad Didonem: ita Frischlinus non a Samuelis historia, quam in librum septimum reservavit, neque a Saulo de quo libro secundo, neque a Davidae fuga, quae libro tertio tractatur: sed ab hospitio Achidis, quod barbarus illeDavidae exsuli concessit, suam telam orditur: et sicut ibi narratur Sichaei interitus a Pygmalione occisi, quae caedes occasio fuit transmigrationis, quam Dido relicta Tyro in Africam suscepit: ita hic libro primo, narratur tragicus exitusSauli, quae res Davidae occasionem praebuit, Siclagium deserere, in redire patriam, et in urbe Hebrone novi regni auspicium facere. Deducitur hic liber primus per quatuor et decem capita, facto initio a vicesimo septimo capite libri primi Samuelis, usque ad caput decimum libri secundi. Hic etiam bona pars Psalmi centesimiquinti inseritur, nec non catalogus sociorum Davidae, conscriptus e vigesimo tertio capite libri secundi Samuelis ad imitationem Virgilii, de Turni Ducibus, libro septimo Aeneidos. Eodem modo apud Virgilium in convivio Didonis, verba facit Aeneas de excidio
Troiano, de interitu Priami, de suo exsilio,tum de variis periculis et calamitatibus, toto libro secundo et tertio: Sic Davides libro secundo in convivio regio introducitur, qui personam dicentis suscipit, et exponit Mephibosae filio Ionathae (ut Menelaus Homericus Telemacho, de patreVlysse) initia regni Iudaici, ad cuius gubernationem Saulus asinas quaeritans quaeritans vocatur, et deinde occasio Agago, genteque Amalechitica prorsus extincta, palmam refert ab hostibus: Haec omnia deducit Davides pernovem capita, ab octavo usque ad decimum septimum libri primi Samuelis. Libro tertio Davides in medium profert bellum Palaestinum, et suum cum Golia Philistaeo duellum, quibus injurias et persecutiones addit a Saulo illatas: et hic passim decantantur Psalmi tempore illo calamitoso scripti, ut sunt, quinquagesimus secundus, quinquagesimus quartus, quinquagesimus sextus, sexagesimus tertius etc. [Abbr.: et cetera] Continuatur hic liber per decem capita biblica, usque ad caput vigesimumseptimum libri primi Samuelis, ubi Davides dicendi finem facit. Porro, sicut Virgilius commemorat libro
quarto Aeneidos, quomodo Aeneas inciderit in amorem Didonis, et quae sint clades secutae: ita Frischlinus libro quarto Hebraeidos exponit, quam rem habuerit Davides cum Bersabea, et quae miseriae domesticae mox irruerint, stuprata Thamare ab Amnone fratre, et hoc ab Absolone fratre occiso, rursumque per hunc patre eiecto, et regnis pulso: extenditur hic liber a decimo capite libri secundi Samuelis (hic enim supra libro primo substitit Poeta noster) usque ad caput decimum nonum, habetque Psalmos in istis aerumnis compositos quinquagesimum tertium. Ceterum quinto Aeneidos describit Virgilius ludos funebres ad tumulum Anchisae celebratos, et incendium classicum a feminis excitatum: huic argumento cum nihil respondeat in libris Regum, Frischlinus describit ea, quae intra caput decimumnonum libri secundi Samuelis,et caput secundum libri primi Regum continentur. Verumtamen sicut Aeneas Virgilianus post mortem Anchisae parentalia exsequitur: ita Davides constituit omnia, quae post obitum fieri vellet: Ibi Anchises
in somnis filium hortatur, ut descendat in Elysium, hic autem Davides suum filium Salomonem ex oraculo monet, ut templi Hierosolymitani structuram perficiat. Hic vero in margine adnotavit Frischlinus Psalmos inserendos, decimum octvum et centesimum quadragesimumquartum, illi cum non exstarent in au)togra/fw auctoris a me sunt adjecti, ut infra docebo. Sextus liber Hebraeidos a medio secundo capite usque ad decimum libri primi Regum methodo Virgiliana pertractatur. Ut enim sexto Aeneid: Sibyllinum oraculum consulit Aeneas, mactatisque hostiis Deos inferos veneratur: ita Rex Salomon veri omnipotentis DEI responsum capit, eique multas hecatombas facit. Septimus Hebraeidos totus artificosus est, partim e priore Regum septimo, quarto, et sexto, partim e priore Samuelis secundo, quarto, quinto et sexto, partim rursus e priore Regum undecimo concinatus, videtur similitudinem aliquam habere cum primo et octavo Aeneidos: ibi Aeneas novam Carthaginem perlustrat, et convivio Didonis interest, hic Regina Sabaea nuper conditam domum Salomonis, et
regalem convivii luxum miratur. At enim ut libro octavo Aeneid. Rex Evander hospitem Aeneam sacris Herculeis adhibet, eumque causas et ritus sacrificii edocet, locaque nobiliora demonstrat: ita Salomon circumducit Sabaeam in templi penetralibus eaque praesente victimas offert, simul et deritibus Mosaicis deque divina Arca quaerentem instruit. Octavus Hebraeidos,a divisione regni Israelitici incipit, et per octo capita biblica procedit ordine naturali, a duodecimo ad vigesimum caput libri primum Regum, ubi ea quae ad historias regum Hebraeorum spectant, e libris Paralipomenon huc etiam referuntur. Hic enim Imperium Rehabeae,Abiae, et Assae Regum Iudae, item Ierobeae, Nadabi, Baesae, Ellae, et Amrii, Regum Israelis ob oculos ponitur. Non inepte comparatur libro septimo Aeneidos, ubi repudiato Turno, profugus Aeneas in regni Latini societatem recipitur, quae res occasionem dedit maximis bellis: ita hic Ierobeas filius Nebathi, olim servus, contra Rechabeam, a quo decem tribus defecerant, rebus Israelticis praeficitur, unde successores distracti regni, perpetuis armis inter se pugnaverunt.
Liber Nonus Hebraeidos, cum praecedente cohaeret, a vigesimo primi Regum, usque ad sextum libri secundi pertextitur, ubi rursus e Paralipomenis, quae huc pertinebant immescentur. Hic enim Reges utriusque dicionis, Iosapha, Achabus cum uxore Isabella, item Ahasias et Ioras versibus illustrantur: Affinis est hic liber septimo et octavo Aeneidos: ibi Amata, hic Isabella turbas excitat, ibi Aeneas ab Evandro hic Achabus ab Iosapha auxilia impetrat. Decimus iterum liber, a sexto usque ad decimumquintum libri secundi Regum est expressus, multa tamen e Paralipomenis desumit, quae ad eas historias requiruntur: hic enim quaedam Elisae miracula, et stirpis Achabicae internecio, saevo et festino gladioper Iehum confecta habetur, postae qui huic succeserunt, Ioacha , Ioras, etIerobeas suo loco ponuntur. Item Hierosolymitani gubernatores, Ioras, Ahasias, Ioas et Amasias versibus mandantur. Convenit cum librodecimo Aeneidos, in quo magni Rutulorum acervi, Aeneia dextra iugulantur, hic duo Reges, cum Regina et omnes Belicolae Sacerdotes mactantur.
At vero libro undecimo res gestae, Asariae, Iothae, Achae, et Ezechiae Regum Iudae: nec non Ierobeae, Sachariae, Sallumi, Menoemi, Pecajae utriusque, et Hosaeae, Regum Israelis inveniuntur, depromptae e secundo libro Regum, et Paralipomenon, ubi ista omnia copiosius leguntur. Usque ad vigesimum primum caput libri secundi Regum pertingit hic liber, et potest conferi cum undecimo Aeneidos, ut Venulus et Drances ibi coram Rege Latino, suadent societatem et con foederationem cum Aeneas; ita contrario modo Thartanet Rabsacis, legati Assyrii hoc in loco, Regem Ezechiam ad deditionem hortantur. Denique liber duodecimus reliqua quinque capita libri secundi Regum absolvit, et multas conciones, e vaticiniis Ieremiae, vicesimi secundi, sexti et septimi, tricesimiquarti, sexti,septimi, et octavi, item quinquagesimi secundi capitis accersit: commemorat Imperium Manassis,Ammonis, Iosiae, Ioachae, Ioachimi, Iechaniae et Sedechiae, adeoque omnium Regum, qui usque ad eversum regum excidiumque urbis Hierosolymae, sibi successerunt. Quadrat autem hic liber ad duodecimum
Aeneidos, ubi sagitta vulneratur Aeneas, etTurnus pactum foedus rumpit, Ardea in ignes considit:hic vero Iosias iaculo figitur, Sedechias periurium committit, et magnifica illa Hierosolyma ferro et flamma vastatur. Hoc tamen incendium ad imitationem conflagratae Troiae libro secundo Aeneidos, auctor scripsisse videtur. Haec series, hic ordo duodecim librorum Hebraeidos compositionem Virgilianam luculenter prodit, quod magis evidens est, si quis observet Maronem singulos fere libros Aeneidos, alicuius, herois aut Tyranni morte claudere, Frischlinum similiter aliquo casu tragico his libris finem imponere. Accedo ad tertiam vitutem huius Poematis quae in Elocutione consistit, qua in parte hanc operam dedit auctor ut imprimis nativam rerum mentem explicaret, verbis propriis et perspicuis, praesertim in Narrationibus. Deinde, ubi opus erat grandiore utitur genere dicendi, et metaphoras adhibet poeticas, sed nihil affectantes nihil innovantes, verbis recte cohaerentibus,et phrasi elegantissima quod ipse auctor alicubi de septimo libro Hebraeidos affirmat, se istuc congessisse omnem thesaurum latinitatis, per annos viginitiquinque
comparatum. Sunt hic descriptiones personarum, locorum, temporum: sunt comparationes et similitudines: sunt doctrinae et sententiae morales: sunt epitheta appositissima: sunt ingeniosa et absoluta cetera omnia. Habes insuper hoc in opere continuam quingentorum annorum historiam sacram, quam regum libri quatuor, et uterque Paralipomenon complectuntur, insertis Psalmis et Propheticis vaticiniis, quae omnia pulcherrimis ornamentis poeticis illuminantur, adeo ut mihi persuadeam, eiusmodi poema ecclesiasticum, ab eo tempore quo donum linguarum cessavit, in manus hominum non venisse. Quare me quidem operae non pinguit, in his libris emaculandis insumptae, quam tamen non sine labore mihi constitisse, Lectori paulo altius repetam, quem rogatum cupio, ut animum reficere velit. Antequam primam manum aponerem, necessitas postulabat, semel atque iterum revolvere et relegere omnes libros, idque propter asteriscos et obeliscos, quibus omnia satis confuse ipsius Frischlini manu exarata fuerant, intricatissimis litteris, quod virisdoctis familiare est qui o)rqogra/foi quam kalligra/foi haberi malunt.
Interea non minore diligentia ipsa folia numeranda, et spatia singula accurate inspicienda fuerunt, ne quis defectus obrepat, nobis labore describendorum versuum ocupatis, ubi in ceteris quidem nihil deprehendi, sed in medio libro quinto, auctor monuerat (praefixo signo *) duos Psalmos inserendos, quos suo loco collocavi,stilo ad imitationem Poetae composito, addito tamen ad marginem nomine meo, ut ne sic quidem habeat Lector, quod desiderare possit. Sollicitiam pariter curam requirebat textus biblicus, in observandis concordantiis, quas vocant: sic enim libri Pegum et Paralipomenon sibi respondent et subserviunt, cum quibus vates Ieremias nonnullis in locis coincidit, ut auctor nunc ex omnibus integras Regum historias conscripserit pulcherrima harmonia: non aliter quam citharoedus aliquis peritus, nunc unam, nunc duas, nunc omnes chordas simul tangit. Qua propter non me piguit, ad marginem annotare horum librorum capita et versiculos, unde primo intuitu Lector cognoscere, ubi locorum versetur, et solutum textum cuiuscumque linguae,
cum Poeta conferre possit: ubi manifestum erit, Frischlinum hac in parte oculos satis acutos habuisse. De meis Argumentis et Monostichis, non est ut multa verba faciam, de quibus Lectori iudicium relinquo, quem nonnihil adiutum volui, ut summam omnium librorum brevibus perciperet: motus exemplo Herennii Modestini, qui hoc ipsum in Aeneide Virgiliana praestitit. His omnibus perfectis, altera vice exemplum mea manu scritum examinavi, et ad orthographiam revocavi, sublatis litterarum erratis, quae si hactenus renata sunt, ut olim capita Ecetrae, hanc oscitantiam Typothetis potius mihi asscribendam scias: interim tamen aequo animo amplector Ovidianam hanc sententiam:
Et veniam pro laude peto, laudatus abunde
Non fastiditus si tibi Lector ero.
Quod si tamen viri boni hoc meum studium commendabunt, non tam mihi, quam dignissimo Domino Cancellario Aichmanno, gratiam habere meminerint, cuius felici auspicio haec sancta Hebraeis e
tenebris emersit: quod certe aequissimum erat, ut qui nobis alter Virgilius, suum etiam Tuccam et Varum inveniret, qui hoc carmen ab interitu vindicarent. Qua in re Magnificus Dominus Aichmannus sacrae Poeticae Studiosos omnes sibi devinxit, aeternam famam meruit, et divini nominis gloriam promovit. DEVS Opt. [Abbr.: optimus] Max. [Abbr.: maximus] hunc Rei publicae litterariae et politicae vindicem, in plurimos annos, salvum et superstitem nobis esse velit.
Dixi. E Schola illustri Bebenhusana Wirtenbergica Anno post natum Christum 1599.
QVamquam viri nobiles et clarissimi ea est praesentis operis Hebraeidos Virgilio Frischlinianae dignitas et praestantia; ut ei ex aliorum commendatione, vix quicquam addi, adimi vero non nihil facillime posse existimem: maxime ubi in laudatores incidit tenuiores, quam, quos gravitas rei sustinere possit:tamen nihil me, praeter decorum facturum plane confido, si, non quidem ipsius Hebraeidoslaudes multis percenseam, sed breviter tum vobis ipsis, tum etiam toti Rei publicae litterariae, de tam laudatis et sanctis laboribus, publice gratuler. Ego certe, utut vel parum, vel plane nihil hic praestiterim; tamen singularis beneficii, ac felicitatis loco, et habeo, et agnosco quod id ipsum opus meae fidei committere, eiusdemque e)rgwdiw/hten [(reading uncertain: unreadable)] me esse voluistis. Quid itaque vobis cogitandum? aut quae vobis debebuntur gratiarum actiones: et acclamationes viri laudati et praeclari?
qui opus ipsum non solum, non supprimere, sed suppressum, in lucem proferre, multisque difficultatibus involtum, publicum hominum conspectum, non sine maximis sudoribus, dicam etiam sumptibus producere voluistis. Qua in re certe perpetuo vobis devinxistis, omnes scholas et Ecclesias Christianas. Neque dubito quin id ipsum, omnes sani, et aequi rerum aestimatores, ultro agnituri sint, adeo ut laborum, quos in huius operis restauratione, pene incredibiles sustinuistis numquam paenitere vos possit. Est enim ea operis huius maiestas et necessitas, ut non tantum bonos et candidos, ad summas laudes armare debeat: verum etiam ipsos Zoilos et Momos, in summam admirationem adducere possit, sive iam eum, quem imitatus est auctor noster, sive ipsum imitatorem, sive denique res et verba, structuramque inspiciamus. Enimvero is, quem auctor noster, in hac Hebraeide sua conscribenda imitatus est, non est quispiam de fece [(perhaps: sense)] poetarum, sed eiusmodi poeta, quem Seneca vatem maximum; Quintilianus omnium Graecorum nostrorumque proximum, Lactantius Latinorum primum; D. [Abbr.: dominus] Augustinus omnium poetarum praeclarissimum atque optimum appellat: quem Augustus Imperator Divum, Alexander Severus Platonem poetarum nominavit, quem I. [Abbr.: Iulius] Caesar Scaliger Aquilam, omnesque eruditiores
omnium vatum Solem vocant: in cuius denique laudibus investigandis, Macrobius et Pontanus integra conscripsere volumina. De imitatore vero qiud multa dicam? promiserat iam ante, se demonstraturum quomodo omnia Virgiliana ad nostrum transferre possint usum, ita ut Virgilius, non sibi, et Romanis suis, sed nobis omnibus Aeneida suam conscripsisse videri possit. Id vero quam feliciter, in hoc ipso opere Frischlinus effectum dederit, iudicent eruditiores Ego sane, pro mea iudicii tenuitate, non dubito, in hoc genere imitationis omnibus illum tam veteribus, quam recentioribus anteferre. In hoc namque opere, non tantum verborum aut ornamentorum Virgilianorum est imitatio, sed et sententiarum et structurae, aliorumque quae a prudenti litteratoque observari imitatore et solent et debent, viva imago et expressio. Ipsas vero res quod attinet, sunt illae non fabulosae, aut de aliis rebus ludicris, in quibus plerosque veterum sudasse videmus, sed sacrae, et ex limpidissimo Israeliis fonte haustae,, nostrisque temporibus maxime accomodatae, necessariae et salutares. Strucutra denique, et verba ipsa, pene tota sunt Virgiliana, ubi hoc potissimum singulare est, quod, admirandam rerum varietatem,
verborum varietate exaequat, orationis copia amplificat, vocum splendore illustrat, et pulcherrimis figuris exornat: adeo, ut ipsis verbis haec Hebraeis, quibus Virgilii Aeneis alicubi a Frischlino ornatur, commendaripossit. Plerique Hieronymum Vidam, et I. [Abbr.: ?] Maiorem, hoc saeculo, proxime ad Maronis grandiloquentiam accedere existimant, quibus ego Franciscum Maurum Hispellatem Minorida, fortassis non immerito adiunxerim. Sed quid his ipsis concedat Frischlinus noster, videre nondum potui. Varii etiam, sunt interpretes et imitatores alii Virgilii, de quibus, praeter alios alicubi non immerito conqueruntur Macrobius, et Cael. [Abbr.: ?] Rhodiginus, utpote quod litterarum tantum apices, et verba sectantes, reliqua omnia relinquant, quae tamen, poeta potissimum in sua Aeneide proposita habuit, et quorum expressam mentionem facit, in sua, ad Augustum Imp. [Abbr.: Imperatorem] epistola cuius meminit Macrobius lib. [Abbr.: ?] I. Saturnal. [Abbr.: ?] cap. [Abbr.: ?] ultimo, sed de his fortassis alias dicendi locus erit. Tametsi vero, viri clarissimi, hoc ipsum opus, ea ingenii sollertia et industria elaboratum est, ut maiori in eiusmodi materia, et nominum asperitate non possit, tamen procul dubio non deerunt Frischlino mastiges, alienae laudi, plus quam par est, invidentes. Expertus
est hos ipsos Virgilius. Caligula eius scripta et imagines, parum abfuit, quin ex omnibus Bibiothecis amoverit: Adrianus Ennio postposuit: Paro quidam, duas eius ecclogas in Bucolicis, sed ridicule et insulsissime , derisit: Carbilius Pictor, Marcus Vipranius Perilius Faustinus, Octavius Avitus quae non carptim notarunt in eodem? Quid itaque mirum? si eandem fortunam experiatur haec Hebraeis Frischlini. Ego certe ut omnium zoilorum morsus, viri nobiles et praeclari, nihili faciendos duco: ita illud imprimis, quisquis es benevole lector, deprecor, ut si quae occurent errata graviora Typographica, cuiusmodi sunt pag. [Abbr.: pagina] 2. ubi pro Hierosolyma legendum Hirsolyma, pag. [Abbr.: pagina] 3. pro proprium propriam,pag. [Abbr.: pagina] 73 pro portabant probabant pag. [Abbr.: pagina] 76. pro vati fati et si quae sunt simila, illa pro candore et aequanimitate tua, non authori, aut Tuccae et Varo nostro, sed potius festinationi Typothetarum ascribas: ita in consimile re, consimilem humanitatemde nobis tibi promittes. Vos vero, viri Amplissimi et doctissimi, postremo id unice, et qua par est observantia, rogatos volo, ut quod, nunc in Hebraeide Frischlini, feliciter coepistis, id ipsum etiam in reliquis Frischlinianis, si quae cum fructu legi possunt, postmodo pertexere et strenue urgere velitis,
ita magis magisque Rempublicam litterariam vobis devincietis. Valete viri clarissimi et amici colentissimi. Script. [Abbr.: Scriptum est] Argentinae festinante calamo ex Musaeo meo. Anno. 99.19. Iunii.
En modo, quae blattis iacuerunt obvia, lector,
Carmina, de domini funere rapta sui,
Aichmanni ductu, Bollingerique labore,
Aspiciunt, vultu candidiore, diem.
O sanctos animi nisus, o laude vehendos
Perpetua! o ipso carmina digna Deo:
Cedite Graiugenae, diversa per oppida,
vates.
Nescio quid maius nascitur Iliade. ??PRoperz
zititert??
Cedite Romulei vates, cocedite, vestra
hic,
Nescio quid maius, nascitur Aeneade.
Maximus Isaides abiens ex Achidis aula
Sic lagium tenuit, dumque Achidis exit in
arma:
Heu, procul exusta cives ducuntur ab urbe.
Liber at hos iterum rediens cum divite praeda,
Regnat Iudaeum post Sauli fata per orbem,
Restituit laetus divini foederis arcam,
Ponere delubrum parat, et sibi subiugat hostes:
Hinc quaerit reliquos Sauli de semine
Regis,
Demandansque suis Mephibosam accumbere
mensis,
Dicere fata parat Ionathae Saulique furentis.
Conticuere viri tunc invictissimus heros,
Fata recensebat. sic prima ab origine regni:
Abiectos Samuele satos, Regemque petitum,
Regia iura, virum patrias dum querit asellas
Delectum Regem Cissaeo e sanguine Saulum
Prodigiumque polo missum domitosque Philistos
Audaci dextra Ionathae solius, et omnes
Extinctos Amalecitas, non Rege peremto.
Hinc Saulo demtas, Genius quem dirus
agebat,
Oblatasque sibi regni (spem praeter) habenas.
Hinc a se victum monstrosa mole Goliam
Invidiam Regis soceri, tum foedus amici
Constantis Ionathae, scelus et crudele
Doegi:
Defensamque urbem priscum cui Chegila
nomen:
Erroresque suos, et tot discrimina vitae
Siphaeos inter cives, in Maonis ora,
Engeddeque solo: sed grata pace
reversum
Vndique tonsuramque ovium, et stultique Nabalis
Oratas epulas, stolida sed mente negatas,
Insidiasque novas Sauli: atque hic deinde
quievit.
Vindicat Isaides legatos, vimque Syrorum
Contundit, Venerisque gravi Rex carpitur
igne,
Dat letho Vrian: monitus sed numine
poenas
Iam luit, et resipit. Vitium fert Amno
sorori,
Vindice quem dextra obtruncat, nil tale timentem
Absalomo, qui tres annos a caede
peracta
Delituit, sed deinde redux movet arma parenti,
Et regno pellit, muloque sub arbore vectus
Implicitusque comis terram miser inter et auram
Pendet, et heu, vitam multo cum sanguine fundit.
Comprimit Isaides maestum sub corde
dolorem
Ignoscitque viris, Solymamque remigrat in
urbem:
Amasa, fraude cadit, poenas dat Seba Ioabo,
Poscitur ad laqueum Sauli de stirpe
propago.
Isaides paeana canit, populosque
recenset,
Sceptrigerum Solomona locat, disponit et
aptam
In sortem proceres, et sacri plurima templi
Condendi dat iussa viris, et munera poscit.
Hinc grates solvit profertque novissima verba,
Membra rogo, mentem Caelo, dat nomina famae.
Protinus Adonian Salomo, reliquosque nocentes
Tollere caede iubet, regnum ut munimine tirmet:
Et responsa DEI capit: et sua iura
ministrat
Martibus, et Tyrios nulli docta arte secundos
Advocat artifices, et sacram perficit aedem.
Consecrat hanc precibus multis, et pinguis ad aram
Hostia multa cadit, Caelo delabitur ignis,
Atque iterum in somnis apparet Rector
Olympi.
Hinc quicquid Regi suadebat amica
voluptas
Condere, magnifico surgebat id omne paratu.
Advenit Solymam terrae regina Sabae
Mota viri fama regali condita sumptu
Omnia miratur, lautaeque cibaria mensae
Et promos condosque viros, vocemque canentis
Nethaniae, tum magnifici fastigia
templi:
Et stupet ornatus varios, et Rege
docente,
Mosaeos discit ritus arcanaque sacra,
Et divae voces Arcae:tum munere multo
Aucta suam redit in patriam: Rex numina
vana
Dum colit, adversos hostes sibi sentit, obitque.
Iam denas regni partes Salomonia proles
Amittit, quas Nebathides sibi subdit, et
aras
Extruitet vitulos: quamvis hoc saepe prophetae
Arguerint immane nefas: Rex Sisacus orae,
Niliacae spoliat templum: succedit
avito
Rex Abias regno, multum pugnante
tyranno
Nebathida: post Assa capit moderamina
rerum,
Restituitque pios cultus: tum divus Achabo
Fata canit vates,Thesbites civis Elias,
Et miranda facit, sociorum et sibi iungit Elisam.
Bis Regem Syriae bello devincit Achabus,
Possidet occiso Domino vineta Nabothi:
Hinc iterum movet arma Syro, tum rector
Iudae
Iosapha, religionis amans, se iungit Achabo,
Atque redux sine vi spolia ampla ex hoste reportat.
Achisiae fera flamma Duces absorbet Olympo.
Thesbites rapitur, numenque relinquit Elisae:
Vincitur in bello (sic vate canente) Moabus.
In vitam puerum revocat divinus Elisa,
Atque lepram pellit, ferrum dat nare per undas.
Occaecat vates Syrios, belloque fameque
Oppreso Regi solatia certa profatur:
Hasaelem Syriae, Regem Israelis
Iaehum
Designat: genus hic natum de sanguine Achabi
Belicolasque omnes tollit: Iudaeus Ioas
Restaurat templum, et gemini cadit ense ministri:
Iam moriens ventura canit praesagus Elisa.
Amasiae virtute feri superantur Idumi
Sed non Samarius (bello qui maior)Ioas:
Occubat Amasias natoque relinquit
habenas.
Asarias Iudae
moderatur frena, Menaemus
Samariam regit: hinc regni moderamen Iothas
Accipit Hebraei, post quem nequissimus
Achas
Imperat, et frustra Assyrio se iungit
amicum:
Vltimus Hosaeas Samareae sceptriger orae
Imperium amittit, peregrinos tractus in agros.
At pius Ezechias Solimaea Rector in urbe
Pascha vetus celebrat, Sanheribo salvus ab
hoste,
Incidit in morbum: certae sed signa salutis
Isaida monstrante capit ter quinque per
annos.
Impius imperii suscepit frena Manasses
Captus ab Assyrio, mox et dimissus ab
illo
Restituit sacros cultus: huic filius Ammo,
Successit breve tempus: ab hoc octennis Iudae
Rex fit Iosias, Beli qui destruit aras,
Et festum paschale colit, seque ingerit armis
Niliacis, ictusque cadit: sed Ioacha natus
Imperium capit, et fatis Ioachimus iniquis,
Quae toties cecinit Ieremias omnia
surdis:
Donec Sedechias rapitur Rex ultimus
orae.
[Gap desc: table]
QVae quondam rapidis aboleri carmina flammis
Iusserat, Andini gloria prima soli.
Fallor? an harc nostro revirescunt denique saeclo
Carmina! de domini funere rapta pii.
Scilicet haec etiam manes delira senectus
Virgilios nobis, Ovidiosque refert.
Virgilium superare nefas, aequare Deorum
Munus et Aonii gratia rara patris.
Tu tamen hos ipsos, si non Hebraeide vates
Exsuperas, aequas Nicaodeme tua.