30 November 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
14 June 2002 Susanne Mussmann
correcting structural tagging, suggestions: include speaker names (only partly included so far)


page 195, image: s243

HebraeidosLIBER SEPTIMUS. VLRICI BOLLINGERI, P.L. [Abbr.: ?] Monostichon. In Lib. [Abbr.: Librum] eundem. Septimus adducit Reginam ex orbe Sabaeo.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 10. Gloria Regis Salomonis apud exteros nota.]

ETiam fama viri totum compleverat orbem,
Nullaque Regis erat Salomonis nescia tellus:
Ipsa quoque e terris regina egressa Sabaeis
Advenit Solymam magna comitante caterva,
Cardinis Austrinis procerum, multisque camelis
Cincta, quibus terrae felicis aromata, et aurum
Imposita, et virides regalia munera gemmae.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 7. Palatium regium.]

Clara renidebant praelustri regia cultu
Centum longa domus cubitos, et lata vicissim
Quinquaginta, ter alta decem: quam marmore vivo
Instructam, viridi vestiverat undique cedro:
Fundamentum ipsum, saxis inctura quadratis
Iecerat, ut superam portarent infima molem.
Huic superinstructus sese ter quinque sequentum
Ordo columnarum triplex, qui quattuor apta
Praebebat spatia, aequali distantia passu.
Nam quadraginta fuerant et quinque columnae
De viridi cedro, fabrili ex arte dolatae:
Has superimpositae quas norma quadraverat aequa
Imminuere trabes, sectisque ex arbore cedri
Vestitae asseribus tabulata suprema gerebant.
Praeterea hinc aulae dextrum latus inde sinistrum


page 196, image: s244

Ordo fenestrarum triplex, pellucida et auras
Pervia reddebat: semperque fenestra fenestrae
Obiecta, et bifido quadrangula poste nitebat.

Ante sed hanc longam fulgebat porticus aulam
Quinquaginta patens cubitos ex ordine longo,
Triginta e lato, sed et altae porticus aulae
Opposita e regione loci, suffulta columnis
Et trabibus connexa suis, quae curia magni
Regis erat, sanctique domus veneranda Senatus.

Tertia quin etiam longae addita porticus aulae
Stabat, ubi rigidum dicenda ad iura tribunal,
Quae supra atque infra tabulis vestita cedrinis.

Nec procul hinc stabant armamentaria Regis
Ex cedro constructa domus, qua scuta ducenta
Aurea pendebant, sescentis singula siclis
Magna auri puri: peltae simul atque trecentae
Vestitae obryzo, ter centum paene minarum.

Has sed pone domos augusta palatia Regis
Magnifico stabant pulchre fulgantia luxu:
Et trabibus suffulta suis, suffulta columnis,
Aemula quae reliquas aequarent culmine sedes.

Tres haec atque decem domus est constructa per annos.
Fecerat hic solium Salomo divinus eburnum,
Et totum obryzo fabricans obduxerat auro:
Pars huius tergo incumbens ex arte rotunda
Facta erat, et geminis subnixa sedilia fulcris,
Hinc atque hinc positis quae subicienda lacertis.
Haec iuxta bini stabant utrimque leones,
Ex ebore efficti, quos lamina texerat auri:
Atque istud gradibus solium conscendere senis
Tunc erat, hinc illinc secto quos ficti elephanto
Servabant magna cum maiestate leones.
Nil simile huic vesper vidit, nil Eurus et Auster.

Hac tum sede sedens mediae in penetralibus aulae


page 197, image: s245

Reginam Salomon, intra sua tecta Sabeam
Advocat: illa venit procerum stipata suorum
Agmine, virgineoque choro: tectumque subintrans
Vt regem vidit mox prono cernua vultu
Succiduoque genu Isaciden veneratur amicum:
Isque throno surgens sinuato poplite profert
Obvia signa pedum, et reginae basia figit,
Admotaque iubet propius considere sella.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 4. Maiestas Regis Salomonis.]

Circumstant proceres Salomonis, patre Sadoco
Editus Asarias, custos fidissimus arcae
Et templi princeps: Ahiasque atque Elihorephus
Regi a secretis, Iessaei pignora Sufae.
Iosaphaque egregii columen praelustre Senatus
Olim Davidae, qui nunc Salomonis in aula.
Praeterea hic aderant duo pignora clara Nathanis
Fatidici, Asarias condorum ex agmine praeses,
Sabudusque suum quem Rex dicebat amicum:
Ioiadaque satus claro genitore Benaeas,
Militae princeps: aulaeque magister Ahisar,
Et terrae reditus qui procurabat Adoras.

Omnibus attentis Regina haec incipit ore:
[Note: 1. Reg. [Abbr.: REgum] 4.versu. [Abbr.: versus] 29. Oratio ReginaeSabaeae ad Reg. [Abbr.: Regem] Salom. [Abbr.: Salomona] .]

Inclyte Rex Salomo, Davidae regia proles,
Stirpis Iessaeae columen: tua didita terris
Huc me fama tulit, nam te DEVS aethere ab alto
Ingenuae ornavit sollerti indagine mentis,
Doctrinaque animum varia rerumque polivit
Cognitione gravem nec te sapientior ullus,
Vespere ab occiduo Eoas iam vivit ad oras.
Cedunt arva tuo iamdudum Aegyptia magno
Ingenio, cedunt mentes Oriente sub omni.
Nec patriae quisquam fertur te vincere gentis,
Non clari vates fama celeberrimus Ethan
Fatidicusque Heman, Chalcolque et Darda Poetae,
Carminibus terram qui complevere Sabaeam.


page 198, image: s246

Nam tua se longe et late sapientia cunctis
Gentibus insinuans toto clarescit in orbe.
Mille tibi dicunt gnomas, tibi carmina mille,
Naturaeque vias, et rerum semina nota.
Quippe tibi herbarum viresm ususque medendi
In promptu, et silvis quaecumque innascitur arbor
Te non ulla latet, tibi nulla animalia terrae
Ignota, aut volucres quae findunt aera pennis,
Squamigeri pisceve maris, genus omne natantum,
Serpentumque solo docta tu mente notasti.
Hinc tua tot populi regalia tecta frequentant,
Tot Reges audire ardent Salomona, potentem
Ingenio sollerte virum, mundique peritum.

Me quoque fama tui totum celebrata per orbem
Nominis, hanc Solymae patriis a finibus urbem
Iussit adire, tuique amor has excivit in oras.
Nam mihi quae cupio de te cognoscere multa
Argumenta simul, non omnibus obvia, rerum.
Nunc ego quid possim de te sperare vicissim
Ede mihi, et multa solve hanc formidine mentem.

Dixerat: Huic Salomo respondens talia fatur:

O Regina, decus generis praelustre Sabaei,
Clarum Austri lumen, quae te tam laeta tulerunt
Saecula? qui tanti talem genuere parentes?
Nam tibi quas referam, regina o inclyta, grates:
Quod patriis digressa focis, nostro orbe remotis,
Hoc Salomonaeum dignata es visere tectum?
Nosse quidem nobis naturam, et semina rerum,
Quidque geri fas sit, quae sanctae regula vitae,
Qui tenor officii, quid lex et iura requirant,
Caeli ex arce datum, cognata ubi semina menti.
Quae tamen a nobis ardes cognoscere, fax,
Vt ne paeniteat scitatum haec limina adisse.
Sed cum sis longa Solymam regione profecta,


page 199, image: s247

Et lassata viis, prius huic accumbere mensae
Te iubeo, viresque cibo reparare labantes,

Sic ait, et mensas insterni mandat acernas
In ferrique dapes: cum Regia protinus uxor
Femineo comitata choro, sic Rege volente,
Arcessita venit, Reginamque ore Sabaeam
Excipit admoto, et Phario sermone salutat.
Dant manibus famuli limfas, et fercula ponunt.

Ipse preces palmis Hemanus ad aethera tensis
Fundit, et appositas ex ritu consecrat escas.
Centum astant alii vernae, quibus ordine longo,
Cura penum struere, et cyathos libare, merumque
Fundere, et ad mensam nutus servare potentes.

Rex ubi tum solio primus consedit acerno,
Reginam sella locat e regione Sabaeam:
Multa super terram rogitans, super aequora multa,
Apponitque dapes, et magno fercula luxu.
Nam nihil deerat potusve cibive parati,
Seu mare, seu tellus, seu mobilis educet aer.

Ipsa domum cernens, picti et laquearia tecti,
Miraturque aulam lautaeque cibaria mensae,
Omnia regali et summo constructa paratu.
Nec minus astantum seriemque habitusque virorum,
Pincernasque alacres, tanto qui pocula Regi
Plena coronabant, animo admirante tuetur.
[Note: 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 9. vers. [Abbr.: versus] 20.]
Omnes, et obryzo constabat tota supellex
Regia, nec pretio tum vasa argenta magno,
[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 9. vers. [Abbr.: versus] 26. 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 9. vers. [Abbr.: versus] 21.]
Nam terno quovis Salomonia classis in anno
Argentumque et ebur, fulvi referebat et auri
Vim secum immensam pavosque et cercopithecos,
Lignaque prasilii [(perhaps: sense)] , Salomo quibus [Orig: queîs] fulcra parabat
In templo, et cytharas, atque instrumenta canentum.
[Note: Ibid. [Abbr.: ibidem] vers. [Abbr.: versus] 23 [(reading uncertain: ?)] .]
Auri sescentas, et sexagintaque ferebant


page 200, image: s248

Isacidae libras, praeter donaria Regum,
Et mercatores, quae fulva metalla ferebant.
[Note: Ibid. [Abbr.: ibidem] vers. [Abbr.: versus] 27.]
Hinc tantum argenti Salomo cumulavit acervum
In Solymis, lapidum quantus solet esse iacentum,
Omnibus in vicis, nota et regione viarum
Nec minor advectae, Libani de vertice, Cedri
Copia, quam mori, quae valle enascitur ima.

[Note: Ruth [Abbr.: Ruthae] 4. vers. [Abbr.: versus] 22. Scyphus genealogicus.]

Tum scyphus infertur solido conflatilis auro,
Hic caelati auro patres: Iessaeia radix:
Et sacer Obedus Rutha genetrice creatus
Ephratida Boa patre, quem famosa Rahaba
Salmoni peperit, rapidas Iordanis ad undas
Moenia qua versae Hierichus vastata iacebant.
Huic Genitor prisca Iudae de stirpe Nahasso
Eximius princeps, quem non virtutis egentem
Amminadabus avi proles Hesronis, et alto
Frons ortus Ramo vitalibus intulit auris.
Hesronem Peres, Peren generavit Iuda
Thamaridis falso deceptus amore propinquae.
Omnis hi caelati auro praelustre toreuma,
Bezalielis opus gemmis radiantibus auro.

Hoc Salomo primum cyatho libaminis haustum
Praebibit, hinc Arabum reginae apponit, et illinc
Ordine circumfert festi sacra pocla diei.

Parte quoque adversa longae in penetralibus aulae,
Largiflua Isacio libabant pocula Regi,
Israeligenae pariter comitesque Sabaei:
Centum dispositis iussi requiescere mensis.
[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 4- vers. [Abbr.: versus] 22.]
Namque die quovis pascendae ex ordine turbae
Servorum, fuerat similae consumere coros
Ter denos, reliquae sexagintaeque farinae:
Insuper altilium denos, alimenta diurna,
De grege, vigintique alios e rure iuvencos,
Et centum niveas comedebat mensa bidentes


page 201, image: s249

Aulica, tot cervos praeter damasque caprasque.

[Note: Ibid. [Abbr.: ibidem] vers. [Abbr.: versus] 7. Praefecti penoris et culinae Regiae.]

Atque haec bisseni, ex omni dicione ministri
(Sive velis promos, seu malis dicere condos)
Regi mittebant, partiti tempora rerum.
Namque anni mensem curabat quilibet unum,
Aulae suppeditans iniuncta cibaria, et altae
Pabula quadrupedi, paleasque et stramina caulae.

Horum Benhurus montanis urbibus Ephrae
Iura dabat: Maccam vero Salibimque Decherus,
Bethaniaeque focos, caulasque regebat Elonis:
Tertius Heseda genitus, Sochoa tenebat
Moenia, et Arubam, terramque potentis Epheri.
At Dorae praeerat dicionibus Abinadabus:
Quem sibi Rex generum Taphae sociaverat [Orig: sociârat] amore.
Post hos Bethsaniae tractum priscamque Mageddo
Et Tanachae cives aequa dicione Baena
Curabat: sed magnificae Gileadica Ramae
Moenia, cum tota celebris regione Iairi,
Sexaginta urbes princeps Bengeber habebat.
Septimus Ahinadabus erat pater editus Iddo,
Imperio cuius morem Mahanaea gerebant
Oppida: Nephtalidum moderamen agebat in orbe
Inclytus Ahimaas, cui Basmatha filia Regis
Vxor erat modicum non aspernata cubile.
At satus Husaeo genitore Baena tenebat
Assaridum fines, terramque feracis Alothi:
Iosapha Isaschariam gentem frenabat: et Ela
Natus Beniamidas: partem at Gileadidos orae,
Cui Siho Rex quondam, et monstrosus praefuit Ogus
Subiectam imperio Gerber praefectus habebat:
Omnibus his magno deferre cibaria Regi
Menstrua tunc studium fuit, et sua cura laborum.

Iamque ubi prima quies epulis mensaeque secundae
Illatae, iubet Assapho Rex patre creatum


page 202, image: s250

Nethanian fidibus memorabile ludere carmen:
Anna quod aetherio cecinisset grata parenti
Pro Samuele, sibi concesso pignore lecti.
Ante tamen paucis Reginae exponit, ut olim,
Anna quidem Elcanae fuerit carissima coniux,
Infecunda tamen miseroque hoc turbida casu.

Nam nullum Hebraeis est probrum matribus, inquit,
Grandius hoc aevo, quam si natura negassit
Ex utero sterili nullum producere fructum.
Semen enim primo fuerat muliebre parenti
Promissum, et nostro repetitum caelitus Abrae,
Per quod salvifico serventur ab aethere gentes:

Inde refert Salomo quam voce ardente precata
Anna DEVM, tristes effuderit ore querelas.

[Note: 1. Sam. [Abbr.: Samuelis] 1. vers. [Abbr.: versus] 21. Historia de Nativitate Samuelis.]

Alme parens, si me famulam respexeris aequo
Numine, largitus prolem mihi deinde virilem.
Cultibus hanc sacris Mosaea ex lege dicabo,
Nec capitis radet ferrata novacula crines,
Nec vinum aut potus umquam bibet ille meracos.

Tunc addit Salomo, ut summus sub limine praesul
Helius, attonitam verbo obiurgaverit [Orig: obiurgârit] acerbo,
Ebria ceu tacitos demurmuret Anna susurros,
Vtque istam mulier dimoverit [Orig: dimôrit] sobria culpam:
Denique ut exacto nondum feliciter anno
Ediderit partu natum, quam provida mater
Dixerit apposito Samuelem nomine, munus
Quippe DEI precibus multumque diuque petitum.

Haec Salomo paucis, cytharae cum fila movere
Nethanias coepit vocemque immiscuit aptam:

[Note: 1. Sam. [Abbr.: Samuelis] 2. Canticum Annae.]

Laeta mihi mens est, vultu iucunda sereno,
Nam prius abiectam hic [Orig: hîc] oculis DEVS aspicit aequis,
Extollitque meum tecto de paupere cornu.
Ergo meis merito insulto nun hostibus ore
Fatidico, qui probra mihi non pauca dederunt.


page 203, image: s251

At tu, sancte DEVS, me casibus eripis aegris,
Laetitiaque hilarem recreas affersque salutem.
Nemo DEVM praeter sanctus super orbe meretur
Dici: namque alius non usquam, perta nec ulla est,
Fider cui possis excepto caelite nostro.
Pone supercilium, ventosos exue fastus
Improba gens hominum, et sermo vetus ille recedat,
Succedatque novus: cernit DEVS omnia vindex:
Nec sinit esse rata audacis conanima dextrae.
Nam validi disrupta iacent sua cornua nervi

Et qui impingebant passim nunc robore cincti
Incedunt, velut armati quos baltheus ambit:
Quique prius saturi fuerant, pro paupere victu
Servitium nunc triste ferunt: quos ante premebat
Dira fames, saturos iam non penuria vexat.
Et sterilis quae forte fuit, nunc terque quaterque
Facta parens: contra fecunda priore cubili,
Nunc sterili recubat, quasi pondus inutile lecto.
Nam DEVS est homini vitam qui donat, et aufert,
Qui tristes animas Erebum deducit ad imum
Educitque iterum: DEVS est qui ditat, et idem
Pauperat, extollit depressa, et deprimit alta.
Erigit ille humiles vili de pulvere terrae,
E caenoque inopes et sordibus eruit imis,
Vt Reges inter sedeant, solioque propinqui,
Imperii teneant certo cum munere clavum.
Quippe DEI terra est omnis, terraeque columnae,
Quibus [Orig: Queîs] superimposuit, ceu fulcris fortibus, orbem:
Dirigit ille pedes ne impingant forte piorum,
Rebus at angustis merito impia turba peribit,
Nec sua vis ullum poterit servare profanum.
Conteret ir DEI numen caeleste perosos,
Et Domino adversos, contundent fulmina montes:
Immensaque olim mundi compage soluta


page 204, image: s252

Sub sua iura trahet totum DEVS arbiter orbem,
Et Christo dabit imperium sine fine perenne,
Illius excelso cornu evecturus Olympo.
Haec ita Nethanias modulatus fila remisit.

Tunc ubi dempta fames epulis, mensaeque remotae
Hemanus pulchro superis fert carmine grates,
Aurea duplicibus tensis ad sidera palmis.

Consurgunt omnes, atque atria longa revisunt
Regis ubi solium: iussi hic confidere sellis
Regina, et regni proceres utriusque virique
Et matres, et virgineus comitatus uterque.
Hic fandi veniam terrae Regina Sabaeae
Nacta pium aggreditur scitari plurima Regem.
Nam quibus ille sacris, qua Religione piari
Possit in orbe DEVS, quae Christi sceptra futuri,
Principio quaerit: cui tum Rex pauca locutus:

Crastina cum primos, inquit, produxerit ortus
Leucothoe, templi sacro te limine sistam,
Vt videas quae tura DEVM, quae victima placet.

Incipit illa iterum, et quaenam sancita tulisset
Legifer Amramides, quae iura forensia civi.
Abdita cum primis naturae semina quaerit,
Herbarum quae sint vires, quae cuique facultas
Indita sit gemmae, quae praepetis omina pennae,
Quae mare compescant causae, quid temperet annum.

At nihil hic potuit Regem Salomona latere:
Nec tam difficilis fuit edita quaestio, quam non
Solveret ingenuum docti Salomonis acumen.

Postera iamque dies ubi claro effusit Eoo,
Ingreditur templum Salomo stipatus amoeno
Servitio, et secum Reginam ducit ovantem.
Miratur molem augustam tectumque Sabaea
Eductum caelo, et longi fastigia templi.
[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 6. ver. [Abbr.: versus] 2.]
Nam sexaginta cubitos oblonga patebat,


page 205, image: s253

Viginti sed lata fuit domus: altaque centum
Bisque decem cubitos sublimis culmine tecti.

Porticus ante huius stabat sacraria templi,
Lata decem cubitos, viginti longa, tribusque
Ingressum praebens portis, quarum una nitebat
Eois obiecta plagis, cognomine Sura,
Altera ferventes Austros, sed tertia latis
Spectabat valvis gelidas Aquilonis ad axes,
Et pecudes inferre suas et tradere mystis.

Inde Sacerdotum veniebant atria templo
Praevia, contiguo connexa sed atria muro
Porticui: lapidis triplici quos ordine, laevis
Struxerat, atque uno contexerat ordine cedri
Artificum manus, ac duro vestiverat aere
Ostia, nam longe domus haec lateque patebat.

Postquam introgressi Rex et Regina piante.
Pontifice Asaria, pecudem mactarat ad aram
Liniger, et niveum Salomone iubente iuvencum.
Cum Rex affatur placido sermone Sabaeam:

Hoc, ait, a laeva quod cernis, fusile labrum,
Sive mare appelles, aliove id nomine dicas,
Triginta cubitos complectitur ambitu in ipso,
Spissum tres palmos, labiumque rosae instar apertae:
Quique sed excelsum cubitos: quod margine summo
Exornant fusi, ceu sculpta cucurbita nodi,
Ordinibus geminis, ipsum bissena iuvencum
Corpora sustentant, quorum tria versa sub ortum
Et totidem occasum spectant, totidemque sub Austrum,
Et tria se vertunt gelidos Aquilonis ad axes.
Vndarum bis mille batos capit: hincque Sacerdos
Ante manus lavat atque pedes, quam limina templi
Vlteriora petat, sic mos iubet ille sacrorum.

Has vero denas templi, quas cernis, aquales
Aere faber Tyrius fecit, qui et fusile labrum:


page 206, image: s254

Quattuor hoc fulcrum cubitos patet, undique longum
Et latum, si non fallor, tres aspicis altum.
Binae sunt istae tabulae, fulcrum undique circum,
Iuncturis connexae aptis: has ceu stria quaedam,
Circulus hic geminus supraque infraque figurat:
Quos inter faciesque boum, faciesque leonum,
Angelicosque vides insculpto emblematevultus.

Quattuor hic ex aere rotae, suus aereus axis.
Et radii, et canti fusi aere, apsisque rotarum,
Quae speciem quandam referunt, ex ordine, currus.
Angelus hac etiam quivis e parte columnam
Exhibet, impositae quasi sustentamen aqualis
In medio tecti fulcimen, ut aspicis ipsa,
Aere cavo, cubito sed non tamen altius uno
Luterum impositum, formae splendore rotundum
Sustinet, undarum qui, si non fallimur, urnas
Quadraginta capit, nec dispar ullus ab ullo,
Quinque horum a dextra totidemque a parte sinistra,
Hos adipi atque extis super hoc altare cremandis,
Ante ubi purgentur, sacratus destinat usus.

His vero centum, quas cernis, pelvibus aureis
Excipimus pecudum, sacro de more, cruorem:
Hysopis tincto quo divam spargimus aram:
Ipsa decem cubitos est alta, atque aerea tota,
Longaque vicenos cubitos, et lata patescit.
Hac super et niveae pecudes taurique cremantur
Victima grata DEO, nostraeque piamina vitae.

Dixerat, et niveum rutilo cremat igne iuvencum,
Procumbensque solo numen caeleste precatur:
Hanc populo ut lucem simul hospitibusque secundet.

Nec minus harmonico complentur limina cantu,
Et litui, cytharaeque sonant, clangorque tubarum
Exsistit passim, pulsataque terra remugit.

Mox petit interiora novi sacraria templi,


page 207, image: s255

Hic ubi balsameos succos, stactaeque liquores,
Turaque inaurata princeps adoleverat ara
Sacrorum Asarias: bifori huc quadrangula valva
Praebebant aditum venientibus ostia mystis,
Limen utrumque horum, postisque oleaginus, ambae
Abiegnae valvae, quas aurea lamina clavis
Affixa, et vario caelati emblemate flores,
Et gregis aligeri decorabant undique vultus,

Ante fores templi geminae hinc illincque columnae
Erectae stabant, quarum Iachina vocata
Ad dextram, Boa ad laevam contermina partem.
Aereum opus, quamvis cubitos octo alta, decemque
Bissenos vero tereti complexa figura.

Hos capitella super cubitorum quinque globosa,
Atque alternatis quasi retticulata catenis,
Ordine septeno: tum Punica mala coronae
Instar erant bino capitellis ordine nexa:
Bis centum numero magna ornamenta columnis,
Et supra atque infra capitelli pendula ventrem:

Post quadraginta cubitos sacraria longa,
Altaque ter denos, viginti lata patescunt.
Omnis ubi paries cedro rutilante nitebat
Vestitus, lapidumque apte caementa tegebat.

Ima pavimenti saxis constructa quadratis
Pinea velabat facies, aedisque lacunar
Segminibus cedri tabulatum fornicis instar,
Connexumque tholis, fulvo radiabat ab auro.

Ipsos quin etiam vestibat bractea muros
Aurea, palmarum florumque obducta fgiuris,
Et clavis affixa suis, nec utrimque fenestrae
Parietibus deerant, angusto extrinsecus ore,
Sed quae transmittant lumen, lato intus hiatu.
Quid multis? auro rutilabant omnia, gemmis
Omnia, siderios aequantia desuper ignes.


page 208, image: s256

Constitit hic Salomo Reginam affatus amicam:

Hinc atque hinc quinas, ait, aspicis ordine mensas,
Omnes obductas auro: quibus ista sacerdos
Caelicus imposuit senum [Orig: senûm] libamina panum.
Ture superiecto: Non vesci panibus istis
Fas ulli, nisi linigeris Arone creatis.

Atque hoc apponit Levita subinde recentes,
Iudaeae quoties redeunt sua sabbatha genti.

Candelabra sed haec, utroque a pariete templi
Disposita, et numero sacris aequalia mensis,
Tota ex obryzo, quod cernis, fecimus auro.
Hinc atque hinc ternos, medii de cortice trunci,
Aspicis enasci ramos, velut arboris altae,
Atque oleo plenam ramo cuique esse lucernam,
Vt truncoque suam: quas summus luce Sacerdos
Qualibet instaurat, subeunte ut nocte per aedem
Diffundant late, pulsa caligine lumen.
Omnibus insculptae flores, palmaeque lucernis
Et candelabri ramis, insigne toreuma.
Aurea quin etiam sunt emunctoria cuique,
Ipsa quoque artifici caelo fabricata: sed ara
Istae-c quam solido totam conteximus auro
Cedrinis constat tabulis: hac tura cremantur
Has stactae liquor auratis adoletur acerris,
Excelsumque DEO gratus petit aethera nidor.

Hinc Regina videns Adyti tota aurea sacri

Ostia: Quaenam inquit, domus haec, quae ianua puro
Haec ornata auro; nam cardo hic aureus, auro
Annulus hic gravis est, haec aurea tota catena est:
Aurea sunt huius divina repagula vectis:
Cunctaque caelatis late radiante metallo
Vultibus Angelicis, palmisque ornata renident,
Liminis at vero et postis quinquangula forma est,
Et bifores claudunt, ut cerno, sacraria valvae.


page 209, image: s257

Dixerat: huic Salomo sic contra farier infit:

Nulli fas istud, nisi soli insistere limen
Pontifici, et quovis tantum semel hoc licet anno.
Hic ADYTVM penetrale domus, sanctissima templi
Portio, qua nobis DEVS ipse oracula reddit.
Longior haud cubitis vicenis area tota est,
Et totidem lata est, quadrata structa figura:
Altaque triginta cubitos, laqueataque tecto,
Huic plane similis murosque auroque figuras
Obductas, fulvi rutilantibus undique gemmis.
Ima pavimenti sed et hic sunt aurea: summus
Quae pedibus calcat, sibi soli adeunda, Sacerdos.
Ostia si pandas, cernes ob lumina velum
Propendere Adyto, cui tela Iacinthina pannum
Purpureum admistum, et nivei subtegmina byssi
Iuncta habet, et croco radiantia lina colore.

Illud acus docto Sidonia pollice finxit,
Angelicae sollers intexens ora, figurae.
Post velum hoc iuvenes alati, oleagina caelo
Sculpta duo simulacra nitent, auroque refulgent
Vestita, et latis expandunt tractibus alas,
In mediis sanctae positi penetralibus aedis.
Quaelibet alta decem cubitos extollit imago,
Et quinos itidem protensis explicat alis:
Vnius aurati iuvenis laeva ala sacelli
Contigit laevam partem, sed dextera dextri
Alitis impositam gemmanti in pariete tangit:
Mutua sed reliquas contagio copulat alas.
Dextera nam primi laevam, dextramque sinistra
Alterius, medio tangit sub limite templi.

Hasque alas subter divina reconditur Arca,
Quam spectant iuvenes verso in penetralia vultu.

Nondum finierat Salomo, cum femina sollers

Interfata rogat: Quidnam vult foederis, inquit,


page 210, image: s258

Arca sibi, totum passim celebrata per orbem?
Aut quid in hac tandem secreti conditur arca?
Nam circa Hierichus gestatam moenia dicunt
Evertisse urbem, solo clangore tubarum.

Regina haec paucis: Salomo cui plurima contra:

Non haec extorsit nobis simulacra, nec aram
Vana superstitio, sed tradidit omnia Moses
Consilio fabricata DEI, qui limina templi
Vasaque caelesti primum formavit amussi.

Ipsa quidem cista est abiegnis condita lignis,
Longa duos cubitos, et dimidium, altaque late
Vnum et dimidium, fulvo quae tecta metallo,
Promicat, hinc illinc gemino portabilis aureao
Annulo, et auratis cevice ferenda bacillis.
Intus adorando caelestis pollice dextrae
Incisae saxo leges, et floridus olim
Aridus Aronis caduceus, et sua manna
Plena latet patera, aetrerni miracula patris.
Hanc homini attrectare nefas cuicumque profano,
Quae tangenda manu sacrati antistitis una est.
Nec licitum est ulli nudam, ni stirpe creato
Aronis, saeva sine morte ultrice videre.

[Note: 1. Sam. [Abbr.: Samuelis] 4. Historia de amissa Arca divina.]

Tempore nam quodam (longa est iniuria, longae
Ambages, sed summa sequar fastigia rerum)
Bella Palestinae Isacidis fecere cohortes:
Mille quaterque viros magno fudere tumultu.
Hic arcam Hebraei, quam tunc Siloa tenebant
Limina, Mosaeo mox eduxere sacello.
Iosua namque illic deleta gente locaverat [Orig: locârat] ,
Indigenum [Orig: Indigenûm] firmis coniuncta sacraria castris.
Heliadae vero gemini, scelerata iuventus,
Hofnius et Pinehas, comitati hanc foederis arcam,
Armati exierant Silo, castrisque subibant.


page 211, image: s259

Omnibus hic laeto pulsantibus aethera plausu
Hebraeis, trepidi mentem expavere Philisti.

Nam DEVS, aiebant castra Israelis adivit.
Quis potis Hebraeis calces opponere Divis?
Hi sunt Niliacis qui damna atrocia terris
Fecere, et gentem plagis quassere nefandis.
Hi sunt qui populum deserto in limite Sinae
Protexere vagum, deletis hostibus orae.
Hi sunt qui Canaae terras domuere potentes,
Vnam gestando circa hostica moenia cistam.
Este viri fortes, validasque apponite dextras:
Nec sinite Hebraeis matres servire Philistas.

His dictis firmati animos, formidine pulsa,
Pugnam ineunt alacres, et magna strage cadentum
Millia triginta Isacidum per proelia fundunt.
Hofnius hos inter caesus Pinehasque supremi
Praesulis occumbunt nati: cistamque sacratam
Heu, crudi rapiunt armis victricibus hostes.
Quam postquam Eliacos cladem retulisset ad aures
Fama volans, prono delapsus vertice terram
Pulsavit, fractaque animam cervice senilem
Efflavit, tristi persolvens vulnere poenam.
At Pinehae coniux subito hoc exterrita casu,
Dum nimio ex maerore parit perit anxia mater.

[Note: 1. Sam. [Abbr.: Samuelis] 5. Poena inflicta Philistaeis propter Arcam abductam.]

Arca Palaestinas tum primum venit ad urbes
Delata Asdodum, temploque locata Dagonis,
Ceu spolium domiti Divi Israelis opimum,
Vt posita ante focum coleret simulacra profanum:
Sed DEVS hanc speciem cistae non sivit inultam.

Namque ubi mane novo rediisset ad alta Sacerdos
Templa sui Divi, prona cervice iacebat
Deturbatus humi Dagon, arcam ante coruscam,
Sed caecum vulgus prisca statione locabat
Effigiem Divi: rursum quae luce sequenti


page 212, image: s260

Prostrata in faciem coram Arca prona iacebat,
Et caput et geminas confacta in limine palmas,
Truncus ubi solus mutilumque et inutile pondus.
Tempore iam ex illo non calcat tecta Sacerdos
Limina, pro magno patriae pietatis honore.

At DEVS omnipotens iustam succensus ad iram
(Supplicium effanti veniam dabis inclyta Diva)
Tabe nates hominum foeda vexavit, et omnes
Asdodi cives, totasque in finibus urbes,
Infando afflixit propbrosi semine morbi:
Quin etiam mures nati consumere fruges,
Passim vastabant istis regionibus agros.

Concilio hic magno indicto, venere frequentes
Cum populo proceres, ad clarae moenia Gathae.
Omnibus hic animus cistam transferre sacratam.
Atque alio statuisse loco, qui gratior isti
Isacidum [Orig: Isacidûm] Divo, tum consultoribus omnes
Obsequium praestant, et circum moenia Gathae:
Sollemni ducunt pompa infeliciter arcam.
Namque anos vindicta DEI putredine turpi
Vexavit, summisque malum dedit istud, et imis.
Mox alio misere Arcam: nam saepe nefanda
Respondere solent coeptis eventa nefandis.

Ecro Palaestinis urbs est notissima terris,
Huc delata fuit: mox peste oriente per urbem
Luctus ubique, pavor, et plurima mortis imago:
It clamor caelo, vitiantibus omnia morbis.

[Note: 1. Sam. [Abbr.: Samuelis] 6. Arcae divinae restitutio.]

Septima iamque suum Phoebe compleverat orbem,
Ex quo cista Palaestinas deducta per urbes
Vltrix ipsa sui, turpes corruperat anos.
Tum primum consulta dedit responsa Sacerdos,
Quomodo vitarent tot dira pericula vitae:

Vos, si vultis, ait, tristes depellere morbos,
Quaeque nates vestras tam foeda tabe venenat


page 213, image: s261

Effugisse manum, sacram hanc dimittite cistam,
Ad patrios fines: sed ne dimittite, nullo
Munere dotatam, pro crimine debita vestro
Reddite commisae reddenda piacula culpae.

Quinque Palaestina proceres dominantur in ora,
Quinque nates igitur puro conflabitis auro,
Et totidem mures: nam summos pestis et imos
Haec foeda afflixit, totos vastavit et agros:
Forte DEVS vestros isti-c abolere penates
Cessabit, morbosque avertet, et undique mures.
Cur obturatis stupidae praecordia mentis
Ceu Pharao quondam, stagnantisque accola Nili?

Nonne ubi Iudaeus Phariis sua damna dedisset
Multa DEVS terris, demum Israelica Nilo
Agmina dimisit Pharao, post saeva suorum
Funera, post magnae discrimina plurima cladis?

Nunc igitur tensam propere fabricate recentem
Et geminas illi lactantes iungite vaccas,
Expertesque iugi, vitulos tamen abdite saeptis:
Vt desiderium vaccis furiale relinquant.
Huic exinde novo cistam et donaria plaustro
Capsae in clusa suae, sollemni imponite ritu.
Quod si sponte sua nullis stimulantibus ibunt
Hinc ad Betsameae confinia moenia vaccae:
Certum est, Hebraeo venisse a numine clades,
Immissas terrae, et diri contagia morbi:
Sin autem fuerint nota ad sua saepta reversae,
Non dubium est, alio cladem hanc exsistere casu.

Haud mora cum dictis properant parere Philisti,
Et tensae impositam ducunt e finibus arcam,
Ipsi etiam proceres currum comitantur euntem.
Nam vaccae plaustrum nullo rectore trahebant
Betsameae ad fines, ubi lento poplite fixum
Composuere gradum: tunc tritica forte metebant


page 214, image: s262

Betsamei cives, qui visa comminus Arca
Laetitiaque metuque avidi deponere cistam,
Linigeri manibus mystae properantibus, ardent:
In saxoque locant Abeli nomen habente,
Et tensam findunt, et vaccas insuper ambas
Igne cremant sacro, et diffissi segmine currus.
Sed nudam quicumque illo conspexerat Arcam
Limite, mox oculos lethali funere clausit.
Nam quigenta illic et septuaginta virorum
Millia, qui reducem conspectum ex omnibus Arcam
Confluxerunt [Orig: Confluxêre] locis, caelesti vindice dextra
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Vrbs antiqua iacet, cognomine Bala vetusto,
Post Ciriathiarim natu dixere minores:
Huc gestata fuit sacris cervicibus arca,
Et tectis illata pii senis Abianadabi,
Filius ut tegeret divina Eleasarus aede:
Hic ubi bis denos mansit servata per annos.
Nam pater hanc primum deductam e moenibus istis
Attulit huc Solymam, celsoque in colle Sionis
Constituit, parvi fabricata sede sacelli,
Nunc tenet iste locus fulvo, quem conspicis, auro.

Dixerat haec Salomo, cum flexo lumine dextrum
Regina ad templi latus, ostia cernit aperta,
Pariete qua medio testudo nexa patebat:

Et quonam haec,inquit, templi me ianua, ducit?

Hic Salomo: tres sunt parte exteriore patentes
Circumitus, semperque uno spaciosior alter:
Tota quibus templi ambitur venerabilis aedes.
Imus hic est cubitos qui latos quinque patescit,
Ima pavimenti circumdans moenia sacri.
Proximus hunc supra cubito qui latior uno,
Inque illum ducit gradibus testudo politis.
Prominet hic cubito paries quasi latior uno


page 215, image: s263

Impositum sibi circumitum qui sustinet, aptis
Saxorum fulcris: Sunt hic caenacula fulvo
Tecta auro, vasis ad cultum arasque locandis.
Tertius hunc supra cubitos patet ambitus aequos
Septenos latus, quo cochlea ducit euntem,
Omnis deinde domus tegitur laguearibus altis,
E cedro factis: quae circum parte suprema
Ambitus est instar textae de flore coronae:
Quinque altos cubitus, late qui spectat in agros.

Atque haec ut magni finissem limina templi
Voce sua DEVS his adytis mihi dixit ab imis:
Esto mihi domus haec posthac firmissima sedes,
Vnde preces hominum cupio exaudire vocantum.
Tu quoque si patrio ritu mea iussa capesses,
Praescriptio ingrediens sactarum tramite legum:
Ipse etiam fido quae sunt praemissa parenti
Immota servabo fide: mediusque colenda
Israeligenas inter mea limina figam,
Et nusquam his abero populi protector amici.
Finierat Salomo: cum terrae docta Sabaeae
Regina attonitum tollens ad sidera vultum:
[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 10. ver. [Abbr.: versus] 6. Oratio Reginae Sabaeae ad R. [Abbr.: Regem] Salomonem.]

Vera, inquit, mihi fama ruit: quae limite nostro
Mira animi retulit, manuumque reperta tuarum,
Nec mihi iactata est frustra sapientia Regis:
Omnia sunt maiora fida: nam lumina testes
Sunt mihi, quae solis absens ante auribus hausi.
Nam tua iactatam longe sapientia famam
Exsuperat sollers: o terque quaterque beatos,
Qui praesente frui possunt te rege, tuisque
In vita ornanda gaudent sermonibus uti.
Ergo DEO meritas aequum est persolvere grates,
Hoc tibi qui regnum nutu clemente paternum
Conciliat, legumque tibi committit habenas:
Vt tibi subiectis ius dicas civibus aequum,


page 216, image: s264

Nam populum hunc Domino vere gratum esse Tonanti,
Arguit haec felix praesentia Regis.

Talia dicentem Reginam in tecta reducit
Sceptriger Hebraeus: cum Diva Sabaea recludit
Thesauros, patriis quos secum adduxerat oris:
Et Regi donat centum, et bis mille talenta
Auri selecti, pretiosaque munera gemmas,
Quaeque solent patriis exsistere commoda terris.
Nec prius Hebraeis advecta est copia maior
Vna luce simul, quam quae de messe Sabaea
Reginam comitata fuit pretiosa supellex.

Ipse etiam contra Salomo sua munera Divus
Balsameos succos poscenti, et plura rogatis
Dona dedit, veri monumentum et pignus amoris:
His illa acceptis patriae concessit in oras.

[Note: 1.Reg. [Abbr.: Regum] 11. Regis Salomonispara/ptwmaIdololatriae.]

Ecce autem ut nihil est ex omni parte beatum
Rex Davidiades, non una coniuge ducta
Aeqypti ex Aula Regis contentus, amore
Legibus Hebraeis vetito, sibi turpia iunxit
Connubia, Ammonisque nurus, et patris Idumi
Formosas neptes, priscaque e stirpe Moabi,
Et Tyrias, atque Hethaeo de sanguine natas
Innumeras duxit: Nam iura sacerrima Mosis
Coniugia haec iniisse vetant, ne forte maritae
Religione viros a prisca avertere tentent,
Deque via recta in salebras atque avia ducant.
Accidit hoc adeo Salomoni quem tamen unum
Omnes ante viros sapientia summa ferebat.
Nam septingentas sibi duxerat ille maritas
Reginas, et ter centum pulchro ore venustas
Participes lecti: quae Regis amabile pectus
A patrio in densas vertebant tramite silvas.

Iamque senex tremulo postquam Rex canuit aevo,
Illius a veris animum flexere maritae


page 217, image: s265

Ritibus, ut Divos coleret sine mente profanos:
Pectore nec toto patriae pietatis honorem
Servaret, relegens vestigia nota parentis.
Insuper Astaraten Tyria veneratus ab ora est,
Numen Sidonium, et monstrum ferale Molochum,
Ex Ammone DEVM: tum celso in vertice montis
Oppositi Solymae, construxit inane sacellum:
Stulta Moabaei colerent ubi numina Chami,
Atque Ammonaeum vicina in sede Molochum.

Omnibus hoc Salomo male gratificatus amore
Coniugibus, patrii offendit pia numina Divi:
Quaevis namque suos uxor venerata penates
Tura recens factis votiva adolebat in aris.

Bis DEVS in somnis praecelso ex aethere lapsus,
Regi apparuerat Salomoni, ipsumque iacentem
Hortatus, fictos hominum vitare penates
Iusserat: ille tamen leges mandataque temnens
Caelica, praecipiti contendit in avia cursu.

Quisquis es exemplum tibi sume hinc utile vitae,
Nec donis quae magna DEVS dabit ille superbi:
Quo quisque est maiore gradu super orbe locatus,
Hoc lapsu graviore ruit: si numine tempto
Caelesti, propriis confidit viribus amens.

Ergo DEVS iusta postquam succensuit ira,
Alloquitur Salomona sui saevo ore Prophetae:

Quandoquidem patrias violasti, o impie, leges,
Foederis oblitus prisci, nunc accipe contra:
Quae mediter tibi sata DEVS: nam vindice ruptu
Discindam in geminas regna Israelica partes,
Imponamque tuo Domini diadema ministro.
Nec tamen haec patriis te Rege superstite terris
Exsequar: Isaidae parsurus ab aehteri patri:
Sed nato demam sceptrum regale reiecto,
Qui patris solio succedere debuit heres.
Nec totum tamen huic adimam sine foedere regnum,


page 218, image: s266

Sed partem natoque tuo stirpique relinquam,
Isaiden propter, magnum pietate parentem,
Et Solymae causa, terrarum ex omnibus oris
Quam mihi delegi non vano numine sedem.

Dixit: et in Regem saevos DEVS exciit hostes,
Qui pigra tranquillae turbarent ocia pacis,
Et duris premerent sublimia pectora rebus.

Horum primus erat bello praelustris Hadadus,
Gentis Idumaeae priscis e regibus ortus.
Tempore nam quodam dirum superaverat [Orig: superârat] Idumum
Davides armis, belli ductore Ioabo:
Qui cum mandaret caesorum corpora terrae,
Hinc bis tres menses illa dicione moratus,
Cunctos ense mares necuit, puerosque senesque
Donec Idumaeum genus omne exstingueret armis.

Tum quoque terga solo fugientia vertit Idumus
Regius ille puer, fida comitante suorum
Exiguaque manu, et primum Midianis in ora
Constitit, inde Pharum petiit, comitumque novorum
Ascivit numerum, quibus arva Aegyptia iunctis
Venit, et hospitium reperit Pharaonis in aula,
Exsul ubi Regis clemente favore potitus,
Partem aliquam terrae propere possedit habendam.
Hic germanam ipsi Reginae nomine Taphnes
Conubio iunxit Pharao, propriamque dicavit:
Quae pulchra fecit moc illum prole parentem,
Mense fere decimo Genubathum enixa sub auras.
Hunc adeo Taphne patria educebat in aula,
Proque suo nato matertera dulcis alebat.
Verum ubi Daviden fatis cessisse, nec ipsum
Serviaden superesse suis, rescisset Hadadus,
Discessum petit Aegypto, Regemque salutat,
Pace viri ut liceat sibi regna revisere avita.
Quem diu ubi invitum Pharao retinere laborat,


page 219, image: s267

Tandem avidum patriae, patitur decedere Nilo.

Praeterea Eliadae quidam de sanguine natus,
Rheso fuit, Syriis dux quondam fidus in armis.
Tempore quo Sobae Regem certamine vicit
Ingenti Isaides, sed postmodo transfuga vilis,
Reliquias Syriae collegit ad arma cohortis.
Inde Damascenam fatis felicibus urbem
Ingressus, rapto Syrii diademante Regis,
Militis applausu regalia moenia cepit:
Atque illa Salomona senem vexavit ab urbe,
Caedibus innocuorum hominum trucibusque rapinis,
Hoc una veteres ultus quoque sanguine clades.

Denique Ierobeas Ephraeo stemmate quidam
Nabathides fuerat, servus Salomonis in aula,
Ipsi etiam Regi qui coeperat esse rebellis:
Hunc primum Ephraeae Salomo praefecerat orae
Ingenio sollerte virum, qui certa tributa
Exigeret, Regique suo numerata referret.

Tempore post aliquo, Solyma digressus ab urbe
Ierobeas vacuis errabat solus in agris.
Obviat huic Ahias Siloa e sede Propheta
Pallia succinctus nova, Ierobeaque prehenso,
Bissenas croceum in partes discindit amictum

Atque ait: Ista decem scissae cape tegmina vestis,
Nam DEVS hoc regnum geminos diffindit in orbes,
Datque tibi denas, dotalia munera, partes.
Vna tribus Iudae sero concessa nepoti est,
Cum Solymae templo, fatorum hic volvitur ordo.
Hoc adeo furiale malum Salomonia dudum
Impietas meruit, socio qui cive profano
(Nam Ducis exemplum comites plerumque sequuntur)
Astaraten Tyriam colit Ammonisque Molochum,
Atque Moabaei simulacra nefaria Chami:
Devia sectatus vanorum tesqua Deorum,


page 220, image: s268

Ritibus antiquis, et Mosis lege relicta.
Nec tamen omne adimet Iessaeo a stemmate regnum
Arbiter ille DEVS, reliquos sed iugiter annos
Imperium patrii Princeps servabit Iudae:
Davidae ceu fata ferunt arcana, reique:
Exigit alma fides, sero promissa nepoti:
Ergo decem nunc dante tribus tibi coelite nostro,
Quas Salomoniadae poenis fatalibus aufert,
Israelaei refers tu nomina Regis.
Sed Davidiadae posthac tribus una nepoti
Subdita parebit, ne fama decusque piorum
Occidat, aut Solymi vanescat gloria templi:
Hic ubi fixa DEO stabili fulcimine sedes.
Quid si parueris divinis legibus, aequa
Mente pius, rectoque incedes tramite vitae,
Quo pater Isaides pede non titubuante tetendit:
Tum tecum DEVS ipse aderit, soliumque perenni
Firmabit fulcro: simul Israelica tradet
Regna tibi, Isaidae depressa stirpe parentis,
Quae tamen ipsa suo rursum caput efferet aevo.

Dixerat: At Salomo postquam haec oracula vatis
Accepit fama (quid enim non fama revelat)
Ierobeae extemplo funus meditatur acerbum.

Ipse sed Aegyptum petit, exsilioque salutem,
Sisacii hospitio Regis susceptus amico.
Quaerit: Mors donec raptum Salomona necaret.

Nam quadraginta postquam regnaverat annos
Rex Davidiades, caelesti lumina somno
Clausit, Iessaeo tumulatus in arce sepulcro.

FINIS LIBRI septimi.