Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Sic orsus: Nosti, mater, quod sceptra fuerunt In manibus nostris, gensque Israelis in unumAdoniam omnis respexit, ut omnibus unusIura darem, solio patris subnixus eburno. Dio aliter visum, quando diadema paternum Nunc Salomo germanus habet, tu percipe porroQuid te forte rogem, nec me confunde rogantem: Exora natum solio Salomona potitumVt mihi Abisagin nymphamSunemitida fratriConiugo iungat stabili propriamque locassit, In ventum haud sinet ille tuum vanescere votum.
Percitus hic ira Salomo : Cur aurea mater,Inquit, Abisagam Adoniae vis iungere fratri?Quin tu opera regnum dasIsraelis eademGermano Adoniae , nam natu maximus illeEminet, et socios coeptorum, ausique Ioabum Abiatharem que fovet, custodem nempe sacrorum?At sic me incolumem caelestia numina nolint: Vt non Adonias capitis vitaeque pericloIsta petat: Nam sic vivit DEVS, arbiter orbis, Qui voluit solio natum subiisse paterno, Construxitque domum caelesti numine firmam: Hac sub luce diem claudes germane supremum.
I, patriamque domum, qua prisca Anathota , revise,Atque illic reliquum transite inglorius avum: Nam quamquam meritus tristi succumbere leto Tu tamen hic Regem non experiere cruentum:Arcam quippe DEI coram genitore tulisti, Exsilii consors aerumnarumque parentis, Hoc misero passim comes indivisus in aevo.
Atque hic commoriemur, ait, locus iste sepulcri Esto mei, numquam sacra hac divellar ab ara.
Regius:Eja, inquit, fiat quod postulat amens, Ipse sui iudex: tuque o animose Benaea ,Caede virum, caesumque suo post conde sepulcro. Nam nunc tempus adest, quem fuderat ille cruorem Innocuum ulcisci, tectumque piare paternum, In caput ut sanguis fusus crudele redundet Serviadae , et tristes exsolvat funere poenas.Namque Duces geminos furiali caede peremit, Ignaro patre Davide , virtute prioresIustitiaque ipso meliores, te sate Nereo Abner :Saulaeae Dux o fortissime gentis:Teque o Iudaici Dux agminisAmasa , fatoPraecoce sublatum, sic dira caede vicissim Exsolvat poenam tota cum stirpe Ioabus ,Davidaeque domus ferali munda cruore,Et solium hoc stabili firmatum pace quiescat.
Cui tum Rex Salomo : Proprium tibi construe limenInquit, et in Solymis habitandam figito sedem.Nec tamen ex illa quoquo versum aede recede: Nam quocumque die tectis excesseris istis, Transierisque nigram Cedronis fluminis undam,Morte tuum subita scelus exitiale piabis.
Vsque adeone tui capiunt te oblivia pacti Ieminide infelix? Annon iuravimus olimQuo tu cumque die Solymaea excesseris urbeTransierisque amnem periturum funere tristi? Et tu nonne tuo assensu mea dicta probasti? Cur igitur tua falsa fides? cur Regia iussa Sunt violata tibi, contempto numine divum ?Sed te commissae quondam mens conscia culpae Arguit, inquetuo gestas tibi pectore testem. Nam quibus opprobiis, quo carpseris ore parentem Isaiden profugum nosti: nunc ergo rependitIn caput ista tuum DEVS ausa nefaria iustus. Vivit enim vivit Salomo , soliumque paternumStabit, et aeternos firmum durabit in annos.
Cui Salomo: Supreme DEVS, tu multa parenti Magnaque fecisti magni argumenta favoris, Davidae , qui te vero veneratus amore est,Iustitiae custos et servantissimus aequi. Quin etiam natum solio succedere patris Fecisti, sceptrumque mihi regale pusillo Concilias, manibus tractandum pene tenellis. Nam florens aetate, et adhuc pubentibus annis Egressus ignoro meos (ut cernis et ipse) Ingressusque meos. Sed enim tuus iste minister Imperat huic populo, quem non numerare facultas Est mihi, nam maior numeranti copia restat. Ergo quod in votis habeo, nunc omnibus unum Da mihi, quaeso DEVS, mentemque animumque paratum Caelica iussa sequi, et certo qui foedere possit Iura dare, et rectum posthac discernere curvo. Ecquis enim motas possit componere lites, In tanto populo, nisi sacra instructus amussi?
Eia, age, nate DEO, quando haec te cura fatigat, Quomodo ius populo dicas, aequumque ministres, Atque ideo non me longaevae tempora vitae, Nec vastas magni orbis opes, nec ab hoste triumphum Edomito, sed iudicii iurisque tenacem Rite poposcisti mentem, tibi pectore toto Annuo, doque animum sollerti indagine plenum Artibus instructum variis, rerumque stupenda Cognitione gravem: nec te superavit ullus Pectore sollerti, sive acto vixerit aevo, Seu quondam exsistat venturis posterus annis. Praeterea, quas tu non ausus forte fuisti Poscere, divitias addo, famamque perennem Nominis, aeternoque decus durabile saeclo: Vt non ulla tui similem post proferat aetas. Quod si etiam divi vestigia nota parentis Triveris, et monitus et iussa capessere promptus Caelica, ceu genitor fecit fideliter, addam Fortunata tibi longaevae tempora vitae.
Rex genus Isaidae vocem rogo supplicis audi,Nos ambae tecto iam dudum habitamus eodem, Atque ut forte prior sum natum enixa sub auras, Haec etiam peperit ternae post tempora lucis: Nec nos praeter erat tum quisquam in sedibus istis. Ecce sed in somnis infantem oppresserat aegrum Haec mulier, vivumque meis amplexibus aufert, Et fetum dulcis dum capto munera somni Surripit, inque locum triste exanimumque cadaver Substituit, noti repetens clam strata cubilis. Dumque expergiscor somno fugiente profundo, Lactatura meum subito me surrigo natum: Ipse sed exanimum lateri tunc funus iniquo Haerebat, fletusque mihi planctusque ciebat. Vt vero lux alma data est, exsangue cadaver Inspicio, nec noster erat, qui mortuus infans.
Nec meus hic infans, nec sit tuus, ense secetur. Altera parsque mihi, tibi sed pars altera cedat.
Tum Salomo : tenerum quae vult superesse puellumIllius est genetrix, huic detur filius infans.
Scis, inquit, Tyriae Rex o fortissime gentis,Non potuisse DEO votivum ponere templum Daviden , patrem: Nam plurima bella paratumDistinuere virum, donec victoribus armis Sub iuga misisset, subversis moenibus hostem: At nunc ille DEVS pacem gratamque quietem Annuit his terris, mihi nec furor hosticus obstat, Nec vis ulla virorum , quae nostra exorsa retardet.Ergo DEO meditor votivum ponere templum Noster ubi populus prece supplice numen adoret Dulce DEI, et pecudes flammantibus immolet aris. Et rata vox Domini fiat promissa parenti, Quam dedit, ipsius nasci de semine prolem: Quae solio quondam sceptroque potita paterno Exstruat augustam dis immortalibus aedem. Magnus enim noster DEVS est, quis condere possit Templa DEI nostri, magnum capientia numen? Non illum Caeli, non huius machina mundi Accipit, et quis ego qui tecto includere coner ?Mi sat erit firmis altaria condere saeptis,Hic ubi sacra DEO fiant sollemnia nostro. Tu servis manda Libani sub vertice cedrosCaedere, et hic operis operas coniungere nostris Nusquam Sidoniis merces optata laboruntDeerit, et officiis reddenda cibaria iustis. Nam nobis non esse fabros, doctorque secandi Ligna viros quales Tyriis ,Hirame , sub orisSidonii artifices, tibi subdita pectora, nosti.
Atque haec laetus ait: Dio sit gloria patri, Qui dedit Isaidae natum, sceptrique throniqueHeredem, tanta insignem pietate fideque: Nemo uti sit nostris illo prudentior oris, Nec quisquam populis dominandi doctior artem, Parcere subiectis, et debellare superbos.
Hebraeam superis curae gentem esse fideli,Indicium est, quod te terrae DEVS ille polique Huic populo Regem dedit, Isaidae que parentiTe talem voluit tantis succedere natum Dotibus ornatum, quid enim felicius usquam Quam populis Regi, populo Rex aequus et aptus? Ecce tibi fabrum nulli docta arte secundum Huramum ,Hebraea quem quondam matre creavitVir Tyrius , ferrum qui cudere novit et aera,Argentumque aurumque suo deducere caelo, Et lapides tornare suos et ligna secare. Insuper et byssum, medicataque vellera cocco, Purpureosque habitus, et molli hyacinthina fuco Lucida pingere acu, et varios miscere colores. Ille suas operas cum vestro iungere coetu Artificum doctus faciet quodcumque requiris. Et quicquid templi possit sibi latior usus. Praeterea servi Libani de vertice, cedros:Lignaque succident abiegna, et pinea passim Quae ratibus connexa suis deducet Ioppen Per mare nostra manus: tu vero longius inde Ad Solymae propero vectabis moenia curru.Sed tu policitas Tyriis operantibus escasPraebebis, cum triticea danda hordea messe, Atque olei, et vini, quantum vitae exiget usus.
Annua quaeque tuis merces praebenda ministris, Triticeae fuerit viginti millia messis Cororum, totidemque aequabunt hordea coros: Insuper et sapidi viginti millia vini Metretarum aderunt, totidemque fragrantis olivi.
Non haec eveniunt nobis ostenta per iram Numinis, aetherii certa argumenta favoris: Nam DEVS in nebulae posuit caligine sedem, Limen inaccessum humanis qui visibus olim Esse sibi dixit: quin et quo tempore primum Deserta posuit Moses regione sacellumTextile opus, DEVS id densata nube replevit. Ista quidem manibus sunt condita limina nostris, Quae tibi, magne DEVS, monumenta perennia sacro, Posthac aeternis habitandam mentibus aedem: Hic ubi grata cadat nostra tibi victima dextra, Et tua non humili celebretur gloria laude, Tuque preces hominum committas auribus aequis.
Lausque decusque DEO servati pacta, fidemque Dictorum, quae fatidici prius ore Nathanis Isaidae dederat, facto nunc comprobat ipso.Ex quo nam Pharii populum de litoreNili Eduxit rerum genitor, sibi limina templi Nulla umquam petivit, tota Isaelidos ora,Numen ubi quisquam sacris placaret opimis. Vnum Daviden Regem delegit, et uniHeredem regni, per quem sacra limina surgant Me dedit: ipse quidem Genitor carissimus olim, Saepius hanc cupido volvit sub pectore curam, Isacidum ut Divo templum sublime pararent:Sed DEVS hoc studium submissa a mente profectum Quamvis laudasset, vetuit tamen auspice certo: Nam patrio dixit prolem de sanguine nasci, Hanc sibi votivam sumptu quae conderet aedem: Et nunc ille DEVS facto sua verba probavit. Namque ego successor patris, ad fastigia regni Et vectus, patriae capio moderamina gentis, Sicut fatidico promiserat ore locutus Isaidae DEVS: hancque domum praedivite sumptuConstruxi, divum Isacidae qua numen adorent.Insuper et sedem, quam foederis arc teneret Constitui, cum gente DEVS quod foedus inivit Israelaea , quando deMemphidos oraPatribus eductis, servilia vincula demit.
Israelaeae gentis DEVS, arbiter aevi,Non est te praeter celso DEVS aethere sursum, Nec terrae quisquam DEVS hoc super orbe deorsum: Tu servas promissa tuis, tu pacta favoris Omnibus hic praestas, tua qui mandata capessunt,Ex animi pietate sui, nec sublita fuco Corda gerunt, quod pollicitus nunc ante fuisti Isaidae , hoc hodierna dies re comprobat ipsa.Ah, reliquas etiam serva DEVS optime voces, Aeternum quibus imperium patri annuis olim, Et sceptrum servos dixit transferre nepotes,Si casta maneant in religione parentum, Observentque tuas leges, ritusque sacrorum, Fac rata sint oris caelestia verba locuti Ad patrem Isaiden , precibusque his annue nostris.Nam quis in angustae claudi penetralibus aedis Posse DEVM credat? non illum machina mundi Non caeli capiunt, nec te quasi compede vinctum Ista domus posthac fixa statione tenebit: Caelum sella DEI est, scabellum subdita tellus. Nam si de prisca Hebraei pietate recedant,Tu quoque magne DEVS, templi de sede recedes. Liber es, et nullo pateris te pariete claudi. Sed tamen, o aeterne DEVS, iam flectere nostris His precibus toto quas ad te pectore fundo, Exaudique hodie nostrae praeconia vocis, Votaque adorantis, post ut, quibus cuncta tuerisHanc quoque respicias oculis clementibus aedem, In qua pollicitus voces te audire precatum, Et servaturum priscae pietatis honores. Nunc ergo hos nostros sine pondus habere vocatus, Atque humiles admitte preces, quibus aethera pulso Ex hac sede tuum, et populi simul ora rogantis Hoc templo auxilium caelo DEVS aspice ab alto: Et miserere hominum, culpasque remitte petenti. Quod si quis civi vim fecerit, idque negaverit Cum iuramento facinus, tum noxia passus Damna, sibi testem si te, DEVS alme, vocaverit :Istos ante focos iustam tu suscipe causam, Iustitiamque inopi testis iudexque ministra: Vt qui forte diu nebulo periuria caelat, Illum iusta suo maneat pro crimine poena, Innocuique fides hoc innotescat in aevo. Tum si aliquam populus cladem ex hostilibus armis Accipiat, commissa luens peccata, pigentes Criminis, et veniam votiva hac aede regantes Exaudi caelo DEVS, et miscere precatum In patriasque reduc hostili a limite sedes. Sin clausum fuerit sterili sub tempore caelum, Nec pluviae terras atque arida culta rigaverint ,Ob delicta hominum, tum si tua numina poscant Hoc homines templo culpae sua crimina fassi Poeniteatque illos scelerum, dum poena coercet, Affligitque aegros, tu summo in vertice caeli Exaudi, et veniam concede rogantibus aequam. Tu populi miserere tui, tu dirige verbo Caelesti mentes, ut te duce iussa facessant, Tramiteque in cedant recto, tu caelitus imbres Exsuccis immitte agris, quorum esse colonos Et possessores firma nos lege dedisti.
Laus, inquit, sit danda DEO, qui lenta quietis Ocia tranquillae dedit Israelidos orae Promissisque olim stetit, ore fideque benignus: Nam quicquid pater ille suis fuit ante bonorum Pollicitus, servo dictante oracula Mose ,Hoc omne exhibuit, minimum nec vocis abivit Incassum, aut temere rapidis evanuit auris. Nos igitur regat ille DEVS, tutosque gubernet, Nec nos destinuat patria bonitate, nec usquam Deserat, aut sanctae lenimina subtrahat aurae. Sed potius mentes inflectat, ut orbita vitae Recta suum teneat, non usquam devia, cursum. Quin etiam nostras, toto quas pectore fudi, Pondus habere preces sinat, et noctuque diuque Intra aures tinnire suas mea carmina faxit: Hinc opportuno detur reperire salutem Tempore, iustitiaeque decus causamque tueri Communem, et patrios servare ex hoste penates: Omnes ut populi, totus quos continet orbis Non alium esse DEVM noverint terraeque poloqueHunc Israelis praeter patremque DEVMqueAeternum, ac nullo numen delebile saeclo.
Tu quas fecisti sincera mente profectas Accepi grata aure preces, et limina templi Istius elegi, ac sacram mihi destino sedem: Nomen ubi nostrum celebretur, et ora precantum Non ullis frustra clamoribus aehtera pulsent, Haec mihi quantisper sollemnia sacra placebunt. Namque oculos huc deinde meos, huc pectora figam Caelica, nec templo hoc ulla parte recedam: Tu modo Davidae vestigia nota secutusSincera venerare DEVM me mente, nec usquam Tramite de recto te devia semita flectat. Serva etiam dederat quas leges corniger olim Amramides , et nostra libens mandata capesse.Sic solii firmata tui fulcimina regno Perpetuo stabunt, veluti promissa parenti Voxque fidesque iubent: nec regno proximus heres Semine de patrio cunctis defecerit annis. At vero si forte pedem referetis, et aequis Legibus abiectis spernent mea iussa nepotes, Sectati vanos terrestria numina Divos, Protinus Isacium genus exstirpabo, plagamqueTerrae quam dederam mutato limite demam. Insuper hac etiam quam nunc mihi destino sedem Excedam rursus, vulgi tum fabula fient Isacidae , tristemque domus trahet ista ruinam,Namque aliquis cernens penetralia diruta templi Atque aequata solo, contractis sibila labris Tollet, dicturus quae causa hanc subruit aedem? Cur vastata iacet? quae tantae occasio cladis? Respondensque aliquis dicet: Gens ista profanos Vsque secuta DEOS numen caeleste reliquit, Quod prisci coluere patres, e Memphidos oraEducti miris Erythraea per aequora fatis.Nam cui templa DEO haec prisci posuere parentes, Omnes ille DEOS alios velut aemulus odit, Atque hanc idcirco radicitus eruit aedem.
Nam quae sunt istae quas offers largiter urbes, Mi frater Salomo , dicebat: et oppida iussitOb sterilem campum Cabul cognomine ferri.Centum auri Tyrio Rex vigintique talentaDebuerat Salomo , quae cum non reddere posset,Exhaustus templi impensis, non vile tributum Civibus imposuit, muris dum cingeret urbem Templaque construeret, Solymi que palatia Regis,Et Mille ornaret tectis sublimibus, urbis Non minimam partem, et portas muniret et arces: Diruta qua bello Gaser squallebat etHasor ,Flammaque hostili quondam subversa Mageddo .Gasera nam Pharao diro succenderat igneEt Channaae occisis e posteritate colonisHanc urbem uxori dederat Salomonis habendam.