30 November 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
14 June 2002 Susanne Mussmann
correcting structural tagging, suggestions: include speaker names (only partly included so far)


page 136, image: s184

Hebraeidos LIBER QVINTVS. VLRICI BOLLINGERI, P.L. [Abbr.: ?] Monostichon. In Lib. [Abbr.: librum] eundem. In quinto Regni nato commendat habenas.

[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 19. Rex Davides luget filium Absalomona, et in urbem reducitur.]

AVdierat tristi Regem squalescere luctu
Serviades caesi plorantem funera nati,
Atque omnem populum parto maerere triumpho
Isaiden propter: qui non patiente ferebat
Hanc animo caedem, quantumvis degener ille
More furentis equi patrias rupisset habenas.
Excedunt igitur Mahanaeaque tecta relinquunt,
Non secus atque acie victi, quos hoste sequente
Palantes videas, et turpia vertere terga.

Rex vero Isaides vultum velamine tectus
Et misere illacrimans, solum Absalomona vocabat:

Ah fili Absalomo, fili, carissime fili,
Saepius ingeminans Caelum clamore replebat.

At non hanc Regis speciem patiente Ioabus
Mente tulit, Regemque accedit, et increpat ultro:

Quid te animo affligis? quis acerbis quaestibus usque
Indulges? hodie probro nos afficis omnes,
Qui te, qui prolem, qui uxores casibus istis
Eripimus tanti salvos a turbine belli.
Quaenam intemperies agitat? quis te malus error?
Diligis insano si qui te odere tumultu,
Odisti, qui te vero reverentur amore.


page 137, image: s185

Nam tibi servantem tanto discrimine rerum
Negligis, o male sane, fidem, vitamque tuorum
Nil quicquam curare Ducum satis arguis amens.
Ecquid enim intersit, nos belli faucibus omnes
Absorptos, proles dum sit tibi cara superstes?
Scilicet hoc tibi fas iustumque videtur et aequum.
Audi nunc igitur, quid mens tibi fida Ioabi
Consultat: egredere his tecti conclavibus altis,
Compellaque tuos blando sermone ministros,
Nec speciem ullius prae te fer postmodo luctus.
Nam Dominum testor, qui Caelum numine torquet,
Hinc nisi proripias, auras ingressus apertas,
Non unum nox ista tibi fidumve piumve
Viderit, a te omnes servi civesque recedent.
Durius hoc autem fuerit maiusque periclum
Omnibus, exacta quaecumque aetate subisti.

Haec tum Serviades: Cum Rex praetoria portae
Nexa petit, maestumque premit sub corde dolorem:
Mox omnes redeunt cives Regemque salutant,
Et bello reduces magno gratantur ovatu.

At qui prodierant ex Israele rebelles
Adversus Regem, natum Absalomona secuti,
Impia damnabant diri sua coepta furoris,
Inque vicem sibimet vertebant omnia probro.
Vox ubi communis, communis ubique querela:
An-non Isaides exemit ab hostibus urbes
Isacias? an-non crudeles ense Philistos
Contudit? et quare natum Absalomona rebellem
Fugit, et insana cessit pater exsul ab ora?
Iam dedit Absalomo meruit quas sanguine poenas
Nosque ipsi dedimus, qui seditionis olivo
Vnximus, inque DEVM temeraria movimus arma.
Cur cessamus adhuc veniam pro crimine foedo
Poscere, ceu fas est, patriaeque reducere Regem?


page 138, image: s186

Haec vox Iessaeas postquam pervenit ad aures:
Extemplo mittit, qui nuntiet ista Sadoco
Abiatharique pio, proceres hortentur ut orbis
Iudaici, Solymae Regem deducere in urbem:
Nam cur extremi cunctis e partibus assint
Indigenae cives? an-non cognata propinquo
Agmina sunt Regi? tunc Amasa ut audiat una

Ista referre viro iubet: Amasa, care sobrine,
An-non tu nobis consanguinitate propinquus,
Ossa caroque mea es? quid Regem accedere cessas
Dispeream ni te furiosus in urbe Ioabus
Successorem habeat, magno deiectus honore.

His verbis animos omnes inflexit ut unum:
Nec longum Solymae cunctati in moenibus urbis
Obvia turba ruunt, et qua sacra Gilgala muros
Attollit, prius illi assunt, quam patrius heros
Transierat Iordanis aquas, ut per vadavisti
Fluminis excisa vectarent arbore Regem.

Geraides etiam Simeus sibi conscius atrae
Offensae, linquens natalia tecta Behurae,
Mille viris comitatus iter, Iordanis ad undas
Dirigit, et socio sese coniugit Iudae,
Nec non et Siba e Lodabarae limite, natis
Ter quinis stipatus adest, comitantibus una
Bis denis servis, qui mox vada flumine caeco
Pervia militibus pede non remorante parabant.

Atque hic Geraides conspectum ut Regis adivit

Prodicit in genua, et supplex tali ore precatur: Ne memor esto meae, Davide o inclyte, culpae,
Quod tibi digresso Solymaei e rupe Sionis,
Tot dixi, demens convitia, tot ibi prbra
Ingessi, quorum pudet, aeternumque pudebit.
Nam fateor fecisse nefas poenamque mereri:
Sed tu clementi me orantem respice vultu,


page 139, image: s187

Ecce, tibi primus qui dixi opprobria, primus
Omnibus e populis tibi Regi occurso reducto.

Talia dicentem princeps Abisaus retro

Respicit obtutu, simul incipit: ergone poenas
Non dabit in sanctum qui tot convitia Regem
Impius evomuit? non tristibus occubet umbris
Geraides, ausus caput hoc incessere probris?

At Rex Isaides: Quid tandem quaeso negoti
Est mihi vobiscum sobrini hac luce benigna
Ingenium Sathanae diris qui mentibus atrox
Induitis? Nam cur hodie moriatur in omni
Hoc aliquis populo, tam festa luce diei?
Anne putas nescire decus me Regis adeptum,
Aut solio reddi, patriaeque in sceptra reponi:
Sanguine ni madeat Simei mea dextra caesi?
Sic vivo, non tu morieris, et aspicit una
Geraiden: sed me salvo servabere salvus.

Advenit hic etiam pando subvectus asello
Sauliades Mephibosa, hirtis passisque capillis
Et barba impexa pedibusque illutus, ab illo
Tempore, quo Solyma Davides cesserat urbe.

Huic Rex: Cur profugum Regem Mephibosa relinquis?
Cur fugis adversa, sequeris me sorte secunda

Illi autem Mephibosa: Meus me Siba fefellit,
Nam mihi iussissem cum sterni tergus aselli
Pone secuturo mala fata per omnia Regem:
(Namque pedem claudus quo te sequar?)ecce, colonus
Praevenit, et solum vacua me deserit urbe.
Quin etiam dictis ausus traducere verbis,
Infausto dixit laetari hoc turbine fati.
Sed tu ceu Genius quidam dexterrimus orbi
Huic ades: hinc mecum perages quaecumque lubebit,
Tota paterna domus pesti devota futurae
Prae te Rege fuit, caelesti vindice Rege.


page 140, image: s188

Tu tamen Isaciae Mephibosam accumbere mensae
Iussisti: et quidnam possim te poscere maius?

Rex ibi: Quid questus nimium profundis inanes?
Novi ego te, novi, manet irrevocabile verbum.
Quae tamen huic Sibae, pro munere, munera terrae
Attribui, haec tecum partita sorte teneto.

Imo, inquit Mephibosa', sibi mea praedia solus
Obtineat, dum tu tranquilla pace triumphes

Tunc etiam Roglis advenit pone relictis
Illustris Barsillaeus, qui proximus aevi
Metae, octoginta vitae compleverat annos.
Ille sed et Regem Mahanaica tecta colentem
Curarat, toto durantis tempore belli.
Pro quibus officiis, Rex sese ostendere gratum
Dum cupit, invitat grandaevum ad celsa Sionis
Tecta senem, ut reliquae traducat tempora vitae
Cum Rege Isaide, mensaque epuletur eadem.

Huic Barsillaeus: Vitae quid restat in orbe?
Quem dederant cursum caelestia fata peregi:
Cur igitur Solymam tecum ad tua limina pergam?
Octoginta annos vixi, quo deinde voluptas
Aulica sit nobis? Nam nec discernere amaris
Dulcia, lingua potest: nec quid deceatve secusve:
Nec dignosse queo doctae discrimina vocis,
Harmonicosve sonos, nec me iuvat ulla voluptas.
Denique cur te onerem potius quam forsan honorem?
Vltra Iordanem nunc te comitabor, et inde
Pace tua ad patriae natalia tecta revertar,
Vt moriarque domi, patrio condarque sepulcro.
Cur tu vile ministerium tam grandibus aequas
Officiis? Chimeas hic est, qui deinde sequetur
Si libet, et Solymam tecum comes ibit in urbem.
Hunc commendo tuo, Rex o divine, favori,

Illi Rex contra: Chimeam mihi iungo, tuaque


page 141, image: s189

De causa, merito iam nunc amplector amore.

Sic ait. Et populo vada per Iordanica ducto,
Rex Barsillaeum placidis complectitur ulnis
Basiaque affigit malis qui multa precatus
Laeta suo Regi, sese ad sua limina confert.
At pius Isaides Chimea comitante subibat
Gilgalicae sedi, populus quo totus Iudae
Dimidiumque Israelis ductarat euntem.

Nascitur hic subito per moenia sacra tumultus:
Namque Israeligenae delecti ex urbibus omnes

His adeunt Regem verbis: Cur unus Iudae
Te populus nobis furtim subducit? an uni
Imperitas tribui? Nam soli fluminis altum
Traduxere vadum: soli te in sceptra reponunt
Indigenae, nostrae neglectis urbibus orae.

Sic fati; at sua dant illis responsa vicissim
Iudigenae: Nobis consanguinitate propinquus
Isaides, ideone animis immitibus iram
Concipitis, quod quem Regem defendimus armis
Hunc etiam rapidas fluvii traduximus undas?
An quod muneribus corruperit ille suorum
Creditis has-ce manus? porcul o procul omen abesto.

Contra Israeligenae: Decies superamus Iudam
Et civis numero, et latae tot moenibus orae.
Namque decem nobis sunt isto in limite partes
Vobis forte duae: cur sic contemnimur omnes,
A geminis tribubus? cur non arcessere Regem
Nos primos decuit, qui pluribus assumus armis.

Excipiunt iterum Iudaei, et durius instant.

[Note: 2. Sam [Abbr.: Samuelis] 20. Seditio per Sebam excitata, quomodo repressa.]

Ecce autem, furiis quidam stimulatus Averni,
Seba ruit, famosus homo, claroque superbus
Stemmate Ieminidum: sed cetera futilis erro,
Futilis ardelio: namque altercantibus illis,
Classica dira canit, fremituque et voce coronam


page 142, image: s190

Israeligenum ferus aggregat: atque ita fatur:

Quid vobis Israeligenae delecta iuventus
Cum Rege Isaidae? sua quisque ad limina gressum
Conferat: et Bichri generosum stemma sequantur.

Dixerat, illum omnes ex Israele sequuntur,
Mobiliusque animis dant terga ferocia Regi.
Soli Iudigenae, Daviden stirpe propinquum
Armis defensum, Solymae comitantur ad urbem.

Prima hic pellicibus quas Absalomo [Orig: Absalo] constuprarat
Aequa datur merces: namque omnes carcere clausas
Perpetuo, vitam viduo finire cubili
Isaidescogit, nec posthac attigit ullam.
Proxima cura illi Sebam cohibere rebellem:
Ergo ad se vocat Amasiden, ac talia mandat,

I propere, ac toto conscribe e limite Iudae
Armatas acies bello, Solymamque catervas
Duc triduo instructas, tuque ipse revertere ductor.

Ille abit, et paulo cuntatur longius absens,
Cum Rex alloquitur turbato Abisaon ore:

Nunc mihi ne maius det damnum Seba rebellis
Quam dedit Absalomo, multis Abisae certis
Auguror ominibus, nec me praesagia fallunt.
Quare rumpe moras, et Chretos iunge potentes
Et Plethos alacres, quas vires ante Ioabus
Duxerat, his Sebam prius insectare fugacem
Quam sese tutae firmet munimine portae.

Rex haec Isaides, cum tota Abisaus armat
Agmina, et audacem Solymis effertur in hostem.

Venerat interea collectis viribus orae
Amasa Iudaicae, Solymaeque ad moenia tendit,
Huic Gibeonaei nota ad confinia saxi
Serviadae occurrunt, quorum armipotente Ioabus
Officio motus, tactusque dolore repulsae
Dum sibi praelatum studet exstinxisse propinquum.


page 143, image: s191

Cinxerat ense latus praeacuto agilique nec aegro
Disrictu: utque ipsi tunc obvius Amasa venit
Alloquitur blande, barba prensumque Ioabus
Basiat, et tacitum vagina liberat ensem,
Incautique ferit ventrem, ruit Amasa, et icta
Viscera fundit humi, vacuas anima exit in auras.
Hic servorum unus fidenti voce Ioabi

Exclamat demens: I nunc, te oppone Ioabo
Quisquis es, et Regis sis fretus amore superbi.

Ipse sed in media caesus regione viarum
Amasa, lapsatus tabo atque cruore iacebat.

Substitit hic omnis populus, miserabile funus
Contemplans, donec quidam magno agmine miles
Prodiit, eque via corpus deforme removit,
Vestibus obtectum, ne qua esset causa morandi.
Omnia tunc belli ductorem fida sequuntur:
Agmina Serviaden animis in utrumque paratis:
Iamque peragratis totius finibus orae,
Abelam veniunt, quo Seba receperat audax
Sese intra portas, vallisque atque aggere tutus.
Continuo cingunt illi obsidionibus urbem,
Et vallos figunt, et complent aggere campos,
Expugnaturi valido certamine muros.

Femina sed prudens quadam prospexerat alto
Culmine pinnarum, fortem arcessitque Ioabum:

Talia commemorans:Audi, pia vota ministrae,
O Dux Serviadae: nec vocem temne precantis:
Nonne vetus verbum est: quisquis conatibus optas
Consuluissa tuis, Abelae consule cives?
Haec est iustitiae sedes, hic optima rerum
Paxque fidesque habitant, et laeto gloria vultu.
Cut tu igitur ferro vis caram exscindere matrem?
Cur delere DEI patrimonia degener heres?

Sic mulier: Contra sua dat responsa Ioabus:


page 144, image: s192

Absit, et o procul a nostris cervicibus absit,
Hoc tam grande nefas, ut matrem audacibus armis
Evertam, talis non ista ad moenia fervor
Nos tulit, o aliam libeat tibi dicere causam:
Montibus Ephraicis quidam cognomine Seba
Ieminidum de stirpe satus, Bichroque parente,
Moenia vestra tenet, Davidae scurra rebellis.
Hunc manibus, cives, nebulonem tradite nostris,
Et bene pacata vestra cedemus ab urbe.

Haec ita Serviades, mulier cui talia reddit:

Iam iam faxo viri caput a cervice revulsum
Accipias atque hoc proiectum e culmine muri.

Sic effata: sui redit ad praetoria coetus,
Persuadetque viris collem rescindere Sebae
Et iacere ante pedes obsessa ex urbe Ioabi,
Sic bene pacatis cessurum a moenibus hostem.
Obsequitur dictis muliebribus inde Senatus
Et caput avellit Sebae,muri-qie fenestris
Eicit, invicti prolapsum ante ora Ioabi.
Hoc facto, canit aere cavo, signumque receptus
Edit Serviades, dimissoque agmine toto,
Regreditur Solymam, palma victrice potitus.

[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 21. Fames per triennium Israelitas premens.]

Tempore post aliquo, Davide sceptra tenente,
Dira fames populum tres totos presserat annos,
Consulit hic patrii Isaides oracula Divi:
Isque adeo e gemmis respondet talia fatus:

Causa mali tanti est, furiosi iniuria Sauli,
Innocuique gregis caedes Gibeone sub alta.
Namque Cananaeas cum bello everteret urbes
Iosua, submissae Gibeonis civibus almam
Iurarat pacem, sancito foedere pacis.
Horum reliquias crudis deleverat armis
Saulus, namque virum praeposterus ardor agebat.
Nunc tibi placandi cives Gibeonis, et omnis


page 145, image: s193

Desinet ista fames, quae vestras occupat urbes.

Hoc Rex accepto summi dictamine vatis
E Gibeonaeis scitatur, et anxius orat,
Qua ratione queat placari numinis ira,
Desinat ut totam penuria perdere gentem.

Tum Gibeonitae: Non auro, aut aeris acervo
Hic opus, aut fuso Iudaei sanguine civis,
Vnam ad supplicium Sauli deposcimus atri
Progeniem, Saulus nos olim perdidit unus,
Heu, plane in nihilum crudeli strage redactos.
Namque domum illius gladiis abolere cruentis
Fata iubent, ne quid Sauli de stirpe supersit:
Ergo viros septem diro hoc de sanguine natos
Da nobis Rex Isaide, quos cannabe torta
In Gibeanaei iugulemus vertice montis.

Annuit Isaides, et Rispa pellice Sauli
Pronatos tradit Mephibosen, Harmoniumque
Et sibi desponsae natos dat quinque Merobae:
Nam Ionathae soboli Mephibosae parcere foedus
Cum patre sancitum divina lege iubebat.

At Gibeomitae sibi tradita corpora septem
Suspendunt alto Gibeani in vertice montis.
Tempore quo primae flavebant hordea messis.
Rispa tamen Genetrix suspensis ultima praestat
Officia, dirum consternit tegmine saxum
Ne pluvia absumat pensos, lanientve volucres,
Discerpantve ferae, neu, damnum incommodet ullum
Quod postquam Isaides maternae, ex indice fido,
Rescivit pietatis opus, iubet ossa referri
Sauli et natorum, Iabi tumulta, simulque
Haec suspensorum septena cadavera tolli,
Cunctaque Selaei poni sub marmore cippi:
Condita ubi Cissei recubabant ossa sepulcro.
Sic demum offensi placata est ira Tonantis.


page 146, image: s194

Aspera iam positis requierant saecula bellis,
Lentaque tranquillae Davides ocia vitae
Ducebat, toto domitis nunc hostibus orbe.
Ergo suique DEIque memor pro pace quieta
Caelicolae dignas hoc solvit carmine grates
[Note: Psalm. [Abbr.: Psalmus] 18. a Bollingero insertus. Epinicium Davidae in devictos hostes.]

Est Dominus mea sola salus, mea sola potestas,
Est meus assertor, cui me concredere totum
Pectore fidenti possum: meus ille salutis
Est clipeus, cornuque potens quo vindice tutus
Semper agam: tu me diro, DEVS, eripis hosti.
Vota DEO solvam, laudum praeconia dicam,
Liber ab hostili turba sic usque manebo.
Vndique iamque suis Mors atra doloribus, eheu,
Me circumdederat, dirus me terruit Orcus,
Et Stygius terror, tum saevi vincula leti,
Me miserum validis strinxerunt undique nodis.
Obrutus aerumnis, et rebus pressus in arctis,
Invoco voce mea Dominum, clamoribus altis
Fundo meo pia vota DEO, tunc ille precantis
Clamores audit celsi de limine templi:
Et mea vox eius faciles pertingit ad aures.
Intremuit tellus, et fundamenta polorum
Mota loco, magno sunt conquassata fragore
Illius ex ira: quasi fumus anhelitus eius
Naribus exundans, se tollit ab illius ore
Flamma vorax, oritur iaculabile fulgur ubique
Carpit iter per devexum declivis Olympum,
Sub pedibus nox atra fuit: levis alitis instar
Ipse volans venti sese librabat in alis:
Obscuris sepsit circum se plena tenebris
Nubibus et densis sua castra: sed illius ante
Flamma fuit faciem, radians fulgore corusco.
Intonuit Dominus Caeli de sede suprema,
Et DEVS altiregens horrenda tonitrua misit,


page 147, image: s195

Et procul armata torsit sua fulmina dextra
Disturbatus hostes: ruptis e nubibus ignes
Ire dedit, quibus attonitos animisque paventes
Reddidit: effusis ruit arduus imbribus aether,
Atque tremens tellus sua fundamenta revelat,
Increpitante DEO, fremitum sic naribus efflat.
Porrigit ex alto dextram, manibusque prehensum
Extrahit, immenso penitus sub gurgite mersum.
Qui fuerant validis confisi viribus hostes,
Adversique viri, qui me domuisse volebant:
Illorum e manibus rapuit me, tempore duro,
Qui pessum me forte dabant: mihi rector Olympi
Auxiliator erat, qui me spatiosa reduxit
Per loca, et ut carum latebris extraxit amicum.
Dat Dominus bona multa mihi, nam labe carentem
Me novit, manibusque meis a crimine puris
Praemia digna refert: quoniam vestigia servo
Sancta DEI, non impietas, non devius error
A Domino vertit, namque illius omnia iussa
Ante meos oculos posui, non pectore caeco
Illius abieci leges: sine crimine vixi
Ante illum, et vitam studui vitare malignam.
Ergo vices reddit tali pro pectore iusto,
Pro vita innocua, hanc oculis ille aspicit aequis.
Te sanctum sanctus, sine crimine, criminis expers,
Te mundum mundus, te durum durus habebit.
Tu misere pressos duro in discrimine servas,
Aspectuque tuo turbas de sede superbos.
Tu mihi das lucem, tu me caligine densa
Obsaeptum illustras: totas expugno phalanges
Te Duce, te ductore DEO fastigia muri
Exsupero saltu: Domini divinitus omnes
Sunt sine labe viae, puro sincerius auro
Eloquium Domini: tutor sperantibus ille


page 148, image: s196

Omnibus, hos duris non vult succumbere rebus.
Ecquis adhuc, praeter Dominum, DEVS alter in orbe?
Ecquis adhuc virtute potens, nisi solus et unus
Ille DEVS noster? mihi vires ille ministrat,
Solvit et ille vias mediis evadere pugnis.
In cursu facit ille pedes praevertere cervos,
Meque mea rursus praelustri ponit in arce:
Edocet arma manu bellis tractare cruentis,
Vt crepet hac dextra confractus aheneus arcus.
Tu mihi das clipeum, DEVS o invicte, salutis,
Maius ab aerumnis das nomen: tu regis omnes
Quas ego carpo vias, gressu ne crura vacillent.
Iamque meos, qui terga fugae dant, persequar hostes
Et capiam, referamque pedes non inde, priusquam
Perdidero, dederoque neci: quin fortiter illos
Ense trucidabo, mihi vis non ulla resistet:
Ante pedes sine mora cadent, calcabo ruentes.
Tu potes his membris magnas affundere vires
Ad grave Martis opus: qui sese opponere contra
Forte ausint, hos sternis humi: tu disicis hostes
Vt dent terga mihi, atque odium qui grande minantur
His simul ut pereant armis: dum dulce requirunt
Auxilium, non ullus adest qui liberet illos:
Dumque DEVM implorant, DEVS haud admittit ad aures
Hos ego calcabo pedibus levis instar arenae,
Hoc instar caeni triviis quod forte lutosis
Conteritur faciam: tu de me crimina vulgi
Tollis, et imperio populos frenare superbos,
Et caput esse sinis quod gentibus imperet unum.
Iam non nota mihi famulum dat natio collum,
Et peregrina suis verba assentantia linguis
Turba mihi fingit, mea iussa audire parata.
Extera turba metu contabuit, inque latebris
Obstupuit concussa suis, tremuitque pavore.


page 149, image: s197

Vivat Io Dominus meus, auxiliator, et illi
Dicantur laudes, et magno nomen honore
Tollatur: mihi nam praebet DEVS ille salutem,
Subicit ille mihi populos ultricibus armis:
Illius auxilio sum tutus ab hoste superbo.
In celsa me sede locas, DEVS optime, ab illis
Qui contra veniunt: horum tu vafra retundis
Consilia: ergo meo solvam tibi carmine grates,
Gentibus in mediis, digna tua nomina semper
Laude canam: hic ille est, qui munera certa salutis
Ipso suo Regi confert, animumque benignum
Erga unctum tenet Isaiden, serosque nepotes

[Note: Psaml. [Abbr.: Psalmus] 144. a Bollingero aditus. Gratiarum actio pro victoria.]

Gloria, laus et honor Domino, qui portus et aura,
Protectorque meus, magno me robore firmat,
Datque manus agiles, ad pugnam: ad proelia dextram:
Qui mihi perfugium, qui tutum praebet asylum.
Vindice quo valeo, quo tot demolior ictus,
Ceu clipeo: qui me credo, quoque auspice late
Imperito populis: at enim DEVS optime, quidnam
Est mortalis homo, cui munera tanta favoris
Indigno praestas? hominis quid sanguine cretus
Quem curas adeo? quasi nil est: illius aetas
Praeterit, umbra velut Solis disparet ab ortu.
O pater omnipotens declivi labere Caelo,
Aerios pulsa montes, ut fumus in auras
Exeat, horrifico cum fulgure disice turbas,
Fulminibusque tuis exterre protinus hostes.
At celsa de sede poli mihi porrige dextram,
Et penitus vastis me fluctibus eripe mersum:
Eripe me manibus turbae, DEVS alme, profanae,
Frivola quae loquitur, cultus quae tractat inanes.
Eia age, Rex Caeli, renovabo carmine laudes
Saepe tuas, chordisque decem tibi cantica ludam,
Nam tu sceptigeris das munera laeta triumphi,


page 150, image: s198

Davidenque tuum famulum non cuspide saeva
Occubuisse sinis: sic me sic eripe semper,
E manibus populi, cultus qui tractat inanes.
Ceu virides plantae, primo sub flore iuventae
Vt crescant nati: natae ceu porticus alto
Aedificata loco, ceu culta palatia Regum.
Horrea sint oppleta, ut magno semper acervo
Copia laeta fluat, tum vellera densa gerentes
Parturiant pecudes centum per millia foetus.
Plaustra trahant pingues tauri felicibus arvis,
Nec vitio, nec clade aliqua, nec compita fletu
Luctifico resonent, o terque quaterque beatos,
Haec bona qui capiunt: o terque quaterque beatos,
Omnipotens DEVS ille pater quibus annuit aequus.

[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 24. 1.Paral. [Abbr.: Paralipomenom] 22. Horrendae pestis descriptio.]

Dixerat, et sacro condit Poeana libello.
At Satanas laeti tranquilla perosus Iudae
Otia, Daviden stimulis furialibus urget,
Vt populum numeret, tam multo cive superbus.

Ergo Serviaden, proceresque affatus: Abite,
Inquit, et innumeros utroque alimite cives
Consignate mihi: nam certior esse laboro,
Quot mihi sint cives, quot subdita pectora Regi.

Huic tum Serviades: utinam tibi copia maior
Accedat decies decuplo: sed quando ministri
Sunt omnes Regis, quorsum numerare necesse est?
Cur domini arcessis ceptis atrocibus iram?

Talia Serviades: Sed non obtemperat illi
Isaedes, quoniam regni sic fata ferebant.

Ergo abeunt proceres belli, ductorque Ioabus,
Et regni fines longe lateque peragrant:
Qua stat Dana suis, qua firmis Berseba muris,
Et qua Sidonius, qua gens Gileadica terram
Oppositam colit, ad ripam Iordanis utramque.

Luna fere decies repararat cornibus orbem:


page 151, image: s199

Ex quo digressi tandem Solymaea revisunt
Limina, et Isaidae numeratos ordine cives
E tabulis referunt, tractandis ensibus aptos.
O vere stellis, o aequiparanda marinis
Agmina pulveribus. Namque Israelis in ora
Bis quater hic fuerant centena reperta virorum
Millia, tum quinquies centum de stemmate Iudae
Millia, qui possent pugnando stringere ferrum.

Emicat hic subito in maestum mens regia pectus,

Alloquiturque DEVM: peccavi, et crimine foedo
Dia lacessivi tua numina, Die creator.
At tu tolle nefas nostrum, veniamque precanti
Concede, heu, caeca ne me deprimat ira tenebras.

Mittitur extemplo vates Domino auspice Gadus,
Talia qui referat turbato nuntia Regi:

Ex tribus aerumnis, quas destinat ira Tonantis
Elige Rex unam: namque aut tua moenia terrae
Aegra fames septem post exercebit in annos:
Aut per tres fugies hostis venantia menses
Agmina, non ullo regnorum limite tutus:
Aut tres atra dies grassabitur undique pestis,
Nunc ego quid referam caelesti, edissere, Regi?

Tristis ibi Isaides:animi, inquit, totius angor,
Est tamen hoc satius summo se dedere patri:
Inque manus Domini illabi, quam saeva subire
Arma virum: Domini nescit clementia finem:
Sed nec habere modum humani scit pectoris ira.

Finierat Rex Isaides: Gadusque recedit,
Cum triduo saevit sub limite pestis utroque
Et qua Dana caput, qua muros Berseba tollit.
Septuaginta virum procumbunt millia peste,
Tam facile est Iehovae totum subvertere regnum.

Iamque manum, Genius Solymae super alta sinister


page 152, image: s200

Moenia tendebat, lue subversurus acerba
Davidaeque thronum, et Solymaeae tecta Sionis:
Nam Iebusaei conferta tenebat Araunae
Horrea, qua lectas bobus terit area fruges,
Pestiferumque manu vibrabat desuper ensem,
Ipse inter terram medius, Caelumque profundum.

Hoc viso Isaides: Peccavi, ait, et male feci,
Omnis culpa mea est, quid oves meruere? quid istae
Innocuae pecudes? Me, me concide flagello.

Continuo Regis venit in penetralia Gadus,

Vade, ait, et Regis qua sese attollit Araunae
(Is Iebusaeas quondam tractarat habenas)
Area, conde DEO coeptis felicibus aram.

Dixerat, obsequium praestat laudabile vati
Rex pius, et propere petit horrea Regis Araunae.
Horrea, Morio quae structa in vertice montis,
Et Solymae latis stabant circumdata muris:
Divus ubi quondam natum pater ense corusco
Mactaturus erat, fidei certissimus auctor.

Territus hoc monstro Genii infernalis Arauna,
Regisque adventu (nam tritica forte terebat)
Occurrit Divo Isaidae, supplexque precatur.

Rex illum affari: Da partem istius Arauna,
Areae ubi condam Domino quam postulat aram,
Et bove mactato caelestia numina placem:
Et simul atra lues populum subvertere cesset,
Quicquid erit pretii duplo numerabitur aere.

Tum Iebusaeus: tuus o Rex magne, quod optas
Explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
Area, quam poscis, tua tota est, accipe sodes,
Accipe, proque tuo libitu caelestibus aram
Pone, tibi hunc etiam, quem caedas, dono iuvencum
Et quibus exuras, do ligna, et rastra sacrando.

Excipit Isaides: Non haec, non postulo gratis,


page 153, image: s201

Quae mihi sunt praestanda DEO: nam munere nostro
Sacra DEO faciam, non munere Regis Araunae:
Atque, en, sescentos auro de divite siclos,
Quos appendo tibi, pretium pro sedibus istis.

Dixit, et e vivo properatam construit aram
Marmore, et oblatum sacro ferit ense iuvencum,
Imponitque foco, et numen caeleste precatur.
Illicet ignis edax, rutilo delapsus Olympo,
Incenditque bovem, et Divi dat signa favoris.

Tum simul extentum DEVS alta ex arce flagellum
Reprimit, et nigrum iubet arma reponere Dium.

Sat iam, sat poena est, inquit: tua tela reconde.

Dixit, et in vacua Genius disparuit aura:
Ipse autem hoc exinde loco Rex sacra ferebat,
Votitamque piis statuebat ritibus aram.
Nam quae deserta Moses altaria silva
Fecerat, haec alto Gibeon in vertice montis
Servabat, pedibus Regis nimis ardua fessis.
Ordine iamque sacris Morio in monte peractis,

Hic, inquit, locus aedis erit, quam condere dudum
Gestio caelicolae (finerent modo numina) Divo.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 1. Davides filium Salomonem successorem Imperii declarat.]

Iamque aevo grandis, fessusque senilibus annis
Isaides, gelido sensim frigescere lecto
Coeperat, amisso per membra exsucca calore:
Nil ipsum fomenta iuvant, nil lintea multo
Excalfacta foco, nil vini, aut tegminis usus.
Consilium hic ineunt non aspernabile servi,
Omnibus ut vastae quaerant e partibus orae,
Formosam, et tenera praestantem aetate puellam,
Quae matura viro, quae pleno nubilis aevo.

Abisagis erat quaedam pulcherrima virgo,
Cui natale solum Suneme, Sidonide terra:
Non hac in lato fuit ulla venustior orbe.
Haec senis ante oculos effeti astare, seniles


page 154, image: s202

Ire sub amplexus tum iussa, artusque rigentes
Virgineo fovisse sinu: pascebat inani
Obtutu Isaides oculos, gremioque tenebat,
Decrepitus pridem, nec virginis utilis aevo.

Altera tunc etiam civilis semina motus
Sparserat Adonia, affectans diadema paternum.
Filius hic Hagithae fuerat, quem candida mater
Isaidae peperit, post Absalomona secundum:
Praesignem facie, vultuque rubente decorum.
Illi Serviades astabat in urbe Ioabus,
Abiatharque comes coepti,partesque fovebant
Daviden contra, solioque locare paterno
Aggressi, stimulos iuvenili in corde ciebant.

Ergo sibi currus, et equos, equitumque parabat
Agmina, quae Regem possent stipare iubentem,
Quinquaginta viros, omnes florentibus annis.
Nec tamen idcirco iuvenem turbaverat umquam
Rex senior, pompam nec iniqua mente ferebat
Regalem, et dignum nato indulgebat honorem.
Sed Nathan, et quorum melior sententia menti
Magnanimi heroes, Benaia, sacerque Sadocus,
Et Rehus, et Semeus damnabant frivola passim
Adoniae studia, auspiciis incepta sinistris.

Namque ubi iam steterat regni sumpsisse coronam
Et caput elatum aetherio perfundere olivo:
Convocat ad sacrum sollemne, dapesque paratas
Omne satellitium Regis, natosque nurusque
Isaidae: praeter Salomona, piumque Nathanum,
Heroasque alios fortunatumque Benaiam.

Est quaedam rupes fonti vicina Rogellae,
Pinguis ubi caesis fumabat ovilibus ara:
Hic regale sacrum Adonias de more parabat,
Altiliumque gregem, pecudesque albosque iuvencos
Mactabat, regni specimen sollemne futuri.


page 155, image: s203

Cum Nathan alloquitur matrem Salomonis, amicam

Bethsabeen: An-non, inquit, rumore sinistro
Accipis, Adoniam, Rege ignorante, coronam
Imposuisse sibi, et solium captare paternum?
Nunc ergo cape consilium, natoque tibique
Vtile, adi Regem, revocaque in scrinia mentis
Quod tibi iuravit, non ficto corde locutus,
Iuramentum ingens: hederem post fore regni
Progeniem Salomona tuam, solioque paterno
Sessurum: cur Adonias sibi Regis honorem
Vsurpet? cur regifico se nomine iactet?
Vix tua finieris, medio sermone loquentis
Ipse e composito te subsequar, et tua coepta
Absolvam, et reliquae pertexam stamina telae.

Dixerat: illa sui petit alta cubilia Regis
Cui famulabatur virgo Abisaga iacenti
Grandaevo Regi, simul incipit, ore genuque
Cernua, humique oculos fatur deiecta modestos:

O Rex Isaides, decus immortale ministrae
Bethsabees,tu filiolum Salomona coronae
Admotum, solioque tuo moderamine regni
Capturum, et populo Domini pia iura daturum
Pollicitus, quae te genitor sententia vertit?
Nam Regni Adonias iam nunc invadit habenas,
Et sacrum regale facit, mensisque paratis
Illocat, excepto nato Salomone, vocatos
Convivias: omnem, quae nunc est regia, prolem.
Ipse quoque Abiathar summus, princepsque Ioabus
Consiliis illi, votisque faventibus assunt.
Sed tu Rex meus es, tu rerum summa caputque,
In te fixi oculi totius limitis haerent,
Exspectantque sibi quem Rex delegerit, alti
Heredem solii: nam si mors eximat olim
Te fatis hominum, quae nos infamia, quantum


page 156, image: s204

Obruet opprobium, matrem natumque reiectum:
Nam scelus antiquum hac dicent pendisse repulsa.

Nec dum Bethsabee voces finiverat omnes,
Cum medio Divus sermone loquentis haruspex
Advenit, et Divi ingreditur conclavia Regis,
Intro arcessitus, vultuque cadente perorat:

Tu-ne [Orig: n] Rex o populi, certissima cura Tonantis,
Deligis Adoniam Regem, capitique coronam
Imponis? tu-ne [Orig: n] regni huic vis committere clavum?
Ecce, rei sacrae Soheletham intentus ad aram
Immolat, et festa instituit convivia mensa,
Ductoresque vocat belli, sociumque Ioabum,
Abiatharemque tuos omnes hoc tempore natos:
Iamque adeo Regi, Regemque salutant,
Vnum praeteriit Salomona, piumque Sadocum,
Et me fatidicum vatem, divumque Benaeam.
Quid credam? an Regis iubet hoc immota voluntas?
Num vate ignaro, num summo praesule templi
Invito, hoc fieri Regi placet? Haec ita fato

Augure, Bethsabeen ad se vocat, ista locutus:

Per captu hoc iuro, tot duri casibus aevi
Exemptum, perque hoc Caeli spirabile numen:
Hac ego luce fidem dictis praestabo, meumque
Hac Salomona die regali in sede locabo.

Dixit: at illa solo corpus demissa profundo
Prodicit, ac toto persolvit pectore grates.

Tum Rex custodem sacrorum, arcaeque Sadocum
Accessit, bellique Ducem, sanctumque Nathanem,
Atque his divino mandat sic ore locutus:

Ite alacres, inquit, nostrosque assciscite servos,
Et Salomona meum regali imponite mulo,
Inque Gihonaei sedem deducite templi,
Fatidicusque Nathan, custos arcaeque Sacerdos,
Regifico crines ungant Salomonis olivo.


page 157, image: s205

Tum claras inflate tubas, pacemque precantes
Acclamate novo felicia numina Regi;
Tandem hoc ad limen stipante reducite coetu,
Vt solio huic nostro, me Rege iubente recumbat,
Et regni capiat frenum Israelis, et aequo
Foedere magnanimae genti dominetur Iudae:

Sic ait: illum alacri sic excipit ore Benaias:

Has velit esse ratas Iova summus ab aethere voces,
Auspiciisque bonis felicitet omina Regis.
Qualis enim quantusque fuit DEVS ante parenti,
Talis et o utinam posthac tantusque sit, opto,
Illustri nato: per quem nova gloria regno
Surgat, et Isaiden superet Salomonia virtus.

His dictis abeunt omnes, et iussa facessunt,
Et mulo impositum natum Salomona parentis
Aede Gihonaea Regem Israelis inungunt,
Horrisonans inflantque tubas plausuque sequuntur.
Hic matres, castaeque nurus, teneraeque puellae
Regificum paeana canunt, populoque frequenti
Laetitiae signum bifori dat tibia buxo,
It clamor Caelo, tellusque profunda tremiscit.

Audierat fremitus turbae, sonitusque tubarum
Anxius Adonias, quique axe sub aetheris alti
Iam nunc finierat festae convivia mensae.

Atque ibi Serviades:quidnam vult iste tumultus
Inquit, et in tota sonus excitus urbe tubarum?

Hic subito Ionathas tremebundo intervenit ore,
Filius Abiatharis, quatit aeger anhelitus artus:
Atque intromissus, causamque rogatus oborti
Tam magni fremitus, et conciti in urbe tumultus:
Effatur, gemitumque aegro de pectore ducit.

Rex, ait, Isaides natum Salomona creavit
Magnanimum Regem, multoque Satellite cinctum
Et mulo impositum Regis duxere Gihonem


page 158, image: s206

Chrethique, et Plethi, saevo comitante Benaea:
Summus item praesul sacro perfudit olivo.
Iamque illis iterum laetam ingredientibus urbem,
Exsistit plaususque hominum clangorque tubarum.

Ipse sed et genitor, regali in sede locatum
Faustis prosequitur Regem Salomona, piisque
Ominibus, tales effundens pectore voces:
Gloria, lausque DEO, qui coram cernere natum
Me facit, hoc solio sceptrum regale tenentem.
Chrethi quin etiam Plethique acerque Benaias
Applausu vario dant summi signa favoris,
Exoptantque novo felicia foedera Regi,
Et maius nomen divini nomine patris,
Amplius et solium solio Israelis avito.

Talia dicta dabat Ionathas cum protinus omnes
Diffugiunt, subita mentem formidine capti.
Ipse etiam Adonias casu perterritus isto,
Abdit se templis, atque arae cornua prensat:
Nec prius avelli voluit, quam foedere certo
Rex Salomo iuret pacemque fidemque roganti.
Ille ubi rescivit fratrem culpamque fateri
Et veniam petere, haec fido denuntiat ore:
Si probus, et frugi sit firma mente futurus,
Non casurum ipsi minimum de vertice crinem:
Sin aliquid fraudisve dolive exsistat in ipso,
Continuo tristi pensurum sanguine poenas.
Haec dicens mittit, qui prensae cornibus arae
Avocet, et Regi Salomoni in limine sistat:
Orantem hic veniam, et curvato poplite pronum
Erigit Adoniam fratrem, monituque severo
Dimittit, propriisque iubet succedere tectis.

[Note: 1. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 22. Templi aedificandi ratio Salomoni praescripta.]

Interea Isaides augustum condere templum
Aeternum meditatur opus, cogitque peritos
Artifices docto qui possint caedere caelo


page 159, image: s207

Saxa, DEI templo sua fundamenta futuro.
Prima illi tum cura fuit prosternere cedros
Postibus aptandas, immensaque pondera ferri
Vndique convectare, feris clavisque parandis:
Nam Tyrus auxilium Regi Sidonque ferebat.
Altera cura suo molem committere nato
Templi magnifici, qui quod florentibus annis,
Effet adhuc ferme primae languinis expers:
Ipsa domus vero speciosa futura, decusque
Et nato et patri totum paritura per orbem.
Anxius ante pater condendae praeparat aedi
Omnem materiam, quam vita clauderet aevum.

Hinc natum Salomona vocat, non pauca locutus:

Decreram, fili, vivo de marmore templum
Ponere, et auratas animis caelestibus aras:
Sed vetat hoc Dominus, multo me sanguine foedum,
Et bello egressum tanto: nam saepius ante
Effuso tellus per me tepefactacruore est.
Te vero huic operi summo DEVS aethere dudum
Destinat, ut condas sacram tranquillior aedem.
Nam tibi promittunt regnum pia fata quietum.
Aspera quo positis mitescent saecula bellis
Tuque tui augurium Salomo cognominis explens
Pacificus dominator eris, vitamque per omnem
Aurea tranquillae traduces otia pacis:
Tuque adeo sacram pones caelestibus aedem.
Nam sibi te natum, tibi se fore deinde parentem
Pollicitus, stabili solium fulcimine firmat.
O felix animi puer, o carissime fili,
Ipse DEVS tecum posthac erit, ipse beabit
Coepta tuorum operum, divini ut limina condas
Delubri, quando sic fati volvitur ordo.
Quid? quod et ingenium hoc aevo prudentius addet,
Isaciasque tibi sic commendabit habenas,


page 160, image: s208

Vt iura, et sacrum conserves munia legum.
Nam si quae arcano praecepta volumine Moses
Tradidit, obsequio servaveris omnia prono,
Fortunatus eris, nec te tua plurima rerum
Copia destituet, fecundo copia cornu.
Sis fortis, maestumque animo seclude pavorem,
Ecce tibi nostro censu pro paupere: centum
Millia pondo auri: tum millia centuriarum
Argenti pondo sunt mille, nec aeris acervus
Nec ferri: nec ligna tibi lapidesque parati
Defuerint, quin et maior post copia surget.
Artifices assunt etiam, seu ligna dolare,
Caedere seu lapides, doctoque toreumata caelo,
Sive opus e fulvo cupiant ductare metallo.
Ergo DEI auspicio templum molire sacratum,
Et coeptum nobis tu tandem absolve laborem:
Ipse tuis clemens iam nunc DEVS annuet orsis.

Dixerat, atque omnes intra penetralia tecti
Concilio cogit proceres, ac talia fatur:

An non ille opifex rerum vos foedere certo
Servat, et optatae vobis dedit ocia vitae,
Hostibus edomitis, hoc toto limite circum:
Vt longa et lata populos ditione prematis?
Nunc ergo tota perquirite mente vicissim
Caelicolam Dominum, firmisque insurgite coeptis,
Condere magnifici divina sacraria templi,
Hic ubi magna DEI ponatur foederis arca,
Vasaque serventur faciendis commoda sacris,
Vnde illustre DEI decus, et nova gloria surgat.

[Note: 1. Paral. [Abbr.: paralipomenon] 23. Numerus ordo et functio Levitaabout three letters [(reading uncertain: not deciphered)] .]

Haec dicens, sortem proceres disponit in aptam
Munia partitus non aspernanda laborum:
Quattuor et vicena legit tum millia turbae
Linigerae, qui coepto operi feliciter instent.
Millia sex qui iura fabris caelestia dicant,


page 161, image: s209

Mille quater, qui custodes in limine templi
Asserventque fores, et duris vectibus obdant:
Mille quater fidibus psalteria tangere doctos,
Et canere hymnisono Iessaeia carmina, plectro.
[Note: 1. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 24. vers. [Abbr.: versu] 4]
Inde Sacerdotes Aronis ab ordine summos,
Bis duodena legit caelesti sorte virorum
Pectora, fatidico canerent qui caelica motu.
[Note: 1. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 27.Constitutio status militaris, popularis et oeconomici.]
Tum qui stiparent latus inviolabile Regis,
Mutatis vicius duodena e stirpe Iacobi
Magnanimos proceres duodenis mensibus aequat:
Quorum cuique virum viginti et quattuor addit
Millia, quique aulae subeant, aulaque recedant.

Primus Iesabeas primi sua tempora mensis
Servabat, fida excubitor statione locatus.
Alter Miclothus succedere mense secundo,
Tertius ad limen regale venire Benaias,
Tertia cum Phoebe complesset cornua iussus,
Quarto quartus erat praeses Sabadia mense,
Et quinto Samohus, sexto Iras, filius Iccae:
Septima sed statio tibi dedita, nobilis Heles:
Octavam tenuit Sibechaeus, et ordine nonam
Abieser, Iemini quondam de stirpe creatus.
At decimae decimus Maheraeus tempore Lunae
Aulae aderat: post indecimo quem mense secutus,
Atria firmabat saeptus custode Benaeas:
Vltimus Heldaeus postremae ad cornua Lunae,
Pervigil excubias in limine Regis agebat.

Nec minus et tribui princeps suus additus omni,
Et cuique imperium reliquas qui ferret in urbes.
Namque Rubeniadis princeps Eleasarus aequa
Iura dabat, clavumque tribu Simeonide habebat
Sebathias felix armis, et pace sequestra:
At pater Hasabeas Levaeum stemma regebat:
Aronisque domum praesul de more Sadocus,


page 162, image: s210

Vir pietatis amans, et servantissimus aequi.
Regis item frater dictabat Elius Iudae
Antiquas leges, patria dominator in ora.
Amra Isascharidum praeses, Sebulonidos orae
Iesmaeas: at Nephtalidum Ierimothus habenas
Tractabat, legum sanctarum cultor, et aequi.
Nec suus Ephraeae dominator finibus orae
Defuit Hosaeas: qui diminiumque Manassen
Imperio regeret non defuit acer Ioel:
Et Gileadaei qui sacra Manassis Ieddo
Frena gubernabat: divoque Abnere creatus,
Beniamidum fasces qui certa lege gerebat.
Ipse sed Asraeel dictabat iura Danitis,
Eximius princeps, Ieroami sanguine cretus.

Tandem etiam certae partitus munera sortis,
Cuique assignabat Rex aequo foedere pactum
Officium, aut plenis onerare aeraria nummis,
Aut legere agricolas, vinetaque certa tueri.
Inde alii, quibus [Orig: queis] cura penum [(perhaps: sense)] struere, et sua vina
Condere, post aliis vacui custodia ruris
Mandata, aut pulchris bene consitus hortus olivis.
Quin etiam pecudum iumentorumque Magistros
Delegit, quique aut asinos, fortesve camelos
Lanigerasque suo curarent rure bidentes.
[Note: 1 Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 28. Comitia regni a Davide ante obitum indicta.]
Omnibus his rebus tranquilla in sede locatis
Concilium indicit, suaque in penetralia cogit
Bissenos regni proceres, bissenaque magni
Sceptra satellitii, quique aequo foedere iura
Mille viris, centumve darent, iumentaque Regis
Ruraque curarent lato fulcimine saepta.
Nec non custodes tecti e penetralia alti
Convocat, et claros heroas alacribus armis.

Ipse autem pedibus consistens, talia fatur:

Magnanimi proceres, et ab uno sanguine fratres,


page 163, image: s211

Sederat haec animo dudum sententia nostro,
Condere magnifico delubra illustria sumptu:
Scabellum pedibus Domini, quo foederis arcam,
Vasaque divinis rebus sacrata locarem.
Cum DEVS aetherio me sic affatur ab axe:
Ne mihi tu condas augusta sacraria templi,
Nam tu praevalidis quondam bellator in armis,
Multum fudisti miscendo proelio crudi
Sanguinis, et saevo maculasti vulnere dextram.
Ipse quidem Dominus reliquis e gentibus orae
Isaciae, solum sceptro hoc dignatur Iudam,
Meque sibi Regem reliquis e fratribus unum
Esse dedit, toti Isacio dominarer ut orbi.
Nunc etiam natis Salomona ex omnibus unum
(Nam mihi sunt plures felici numine nati)
Regem delegit: solio qui deinde paterno
Succedat, latae pater Israelidos orae,
Insuper haec nobis divino ex ore locutus:
Filius iste tuus Salomo sacram exstruet aedem
Delubrumque mihi: namque hic mihi filius esto
Simque ego deinde parens illi, qui sceptra thronumque
Illius aeternabo, meo munimine fulta,
Dum leges servet nostras sancitaque Mosis

Accipite ergo animis, atque haec mea ponite dicta:
(Teste loquor Domino, vobis et testibus ipsis)
Quaerite perpetuo verbum caeleste salutis,
Et leges servate DEI, ritusque sacrorum:
Hanc ut sortiti terram, teneatis et ipsi,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
Tuque, o nate, DEVM cognoscere disce paternum,
Atque illi toto deinceps servire memento
Pectore, servitio nec sit tibi tarda voluntas.
Nam renes et corda DEVS rimatur, et omnes
Aspicit humano latitantes pectore sensus.


page 164, image: s212

Hunc si quaesieris (neque enim quaesisse pigebit)
Invenies: sin desertum neglexeris amens,
Abiciere miser, reliquum vagus exsul in aevum.
Ergo age, quem Dominus condendae destinat aedi,
Sis praesenti animo, divinumque exstrue templum.
Dixerat Isaides, templi formamque futuri,
Exemplarque domus spatiis delineat aptis.
Atria quo figenda loco, conclavia quaenam
Circum condenda, et quanam coenacula parte
Ponere, quae medio laquata palatia templo
Competat, et solium divi qua sede favoris
Aut qui forte locus capiendo aeraria templi
Aptior, et sancti condendis censibus auri.
Inde sacerdotum seriem proponit, et omnem
Vasorum effigiem divini ex ordine ritus,
Auri atque argenti pondo librata, secundum
Munia sacrorum, certus quae destinat usus

Tum quoque lampadibus candelabrisque futuris
Aurum appendebat, simul argentumque secundum
Ritus sacrorum: nam sanctis ordine vasis
Argentum argenteis, aurum liberaverat aureis.
Quin etiam mensis, panes ubi ponere sacros,
Fas erat, argentumque dabat flavumque metallum
Cuique suum: nec non certae sua massa lebeti,
Et pelvi, et lanci tunc aurea, et aurea poclo
Massa appensa fuit, sua massa argentea poclo.
Thuricremae simul ex auro purissimus arae
Flos delectus erat, certo cum pondere librae:
Insuper effigies illic expressa ministri
Caelitis, expassis arcam qui protegat alis.
Omnia namque DEVS praescripserat indice dextra
Quae fieri vellet templo decora futuro.

Atque hic Isaides iterum solamine fido

Compellat natum: Sis, inquit, pectore firmo


page 165, image: s213

Mi fili, maestumque animo depone timorem:
Nam DEVS ille meus tua prospera coepta laborum
Diriget, atque humeris supponet bracchia fessis.
Nec te destituet, donec finiveris omne
Hoc opus: Ecce, tibi manus esto propensa fidesque
Prompta sacerdotum, ritus pernosse sacrorum
Et templum exstruere, et partiri munia rerum.
Ipsi quin etiam proceres populusque benigno
Hic astant vultu, tua coepta iuvare parati.

Dixerat, et populum Isaides convrsus ad omnem,

Incipit: hunc natum Salomona ex omnibus unum
Destinat ipse DEVS vobis Regemque patremque:
Consiliis magnum, sed adhuc pubentibus annis
Grande quidem coeptum est, quam condere molior aedem,
Non homini sedes habitanda, sed ardua divi
Limina, et angelicis cenacula digna ministris.
Sed tamen ut rerum tantarum suppetat usus
Nil intentatum mea mens, nil liquit inausum.
Nam quantum argenti sibi vasa argentea poscunt,
Aurea quantum auri, quantum aeris ahenea, ferri
Ferrea, lignorum quantum sibi lignea, tantum
Vndique collegi peragratis finibus orbis:
Insuper et gemmas, onyches, viridesque smaragdos
Inclusos auro, pretiosaque marmora, magno
Congessi cumulo: tum nostra aeraria larga
Exprompsere manu, regalis munera fisci.
Millia ter centum nam pondo parabilis auri,
Et septingenta argenti do millia pondo:
Quas huc misit opes vectas trans aequor Ophira,
Parietibus templi argento, fulvoque metallo
Pulchre obducendis, vasisque ex arte parandis.
Nunc quis adest tanto e numero, qui numen honoret
Caeleste, et templo sua munera larga futuro
Conferat, in Dominum gratam testantiam mentem?


page 166, image: s214

Dixerat: assensere omnes proceresque Ducesque
Et prompti cives toto de pectore prompti
Conferre in templi structuram divitis auri
Divitis argenti sua pondera, donec acervus
Millia quinque auri superaret centuriarum,
Et decies centum argenti regalia pondo,
Et decies mille ex auro praedivite nummos
Signatos, decies octonaque centuriarium
Millia, tum decuplum [(perhaps: sense)] ferri geminantis acervum.
Qui vero lapides propriis, et saxa fodinis
Servarent, animo minime renuente ferebant
Aedili Regis, tribuum Gersonide nato.
Nec quisquam ex omni numero, qui duceret aegro
Ore supercilium: laeti sua quisque ferebant
Munera munificae certissima pignora mentis.

Hic Rex Isaides, mentem exhilaratus amoenam
Laetitia plausuque fremit, coramque Senatu
Ingenti, hac hilari solvit tum carmine grates:

Omnipotens, aeterne DEVS, pater Israelis,
Cui sua Maiestas, decus imperiumque perenne
Gloriaque, et niveis victoria concolor alis:
Te mea mens celebrat, tibi lingua encomia dicit,
Nam quicquid tellus, quicquid spirabile caelum
Continet, omne tuum est, rerum tibi summa potestas,
Imperiumque tuum Reges supereminet omnes
Tecum honor, et laudes, laetoque opulentia vultu,
Qui DEVS omnigenis rebus dominare creatis:
Inque tua perstant vis atque potentia dextra.
Tu quoscumque velis potes ima educere faece,
Et quoscumque libet potes imas trudere ad umbras.

Has igitur DEVS e toto tibi pectore grates
Solvimus, atque tui meritum celebramus honorem
Nominis, aeterno numquam delebilis aevo
Ecquis enimve ego sum? quisve est meus iste popellus?


page 167, image: s215

Aut qui tam prompto reddamus munera corde
Viribus e nostris? a te sunt omnia solo,
E manibusque tuis accepta rependimus uni.
Namque peregrini terras intravimus istas
Hospitioque tuo fruimur: de more parentum.
Vita quid est hominis, nisi pone volatilis umbra,
Quam nemo retinere queat? Nam quicquid acervi
Contulimus, sacrae edendis altaribus aedis,
Muneris omne tui est, et largae pignora dextrae.

Novi ego, summe pater, quod tu scrutare recessus
Pectoris arcanos, tibi mens sincera probatur.
Haec igitur tibi cuncta dedi largitus aperto
Plane animo, et populum vidi simul addere laetum
Laetior ipse, suas tanto cum fenore dotes.
Alme DEVS, pater Abrami, nati atque nepotis,
Hunc animum populi firma, mentesque tuorum
Aeternum serva, totos ut se tibi dedant.
Imprimis Salomoni animum mentemque fidelem
Inde, tuas certo leges ut foedere servet:
Iuraque Iustitiamque tuam, nec cesset ab isto
Ante opere, inceptum quam finiat arte laborem.

Haec ait, et populum hortatur praeconia Divo
Dicere, et aeternis venerari numina votis.
Exoritur plaususque virorum [Orig: virûm] , vocesque canentum,
Laudantumque DEVM: nam vultu supplice Regem
Atque DEVM veriti, densissima sacra ferebant.
Inde ubi mane novo tenebras Aurora fugasset
Millia taurorum, mille agnos, mille bidentes
Sacrificant, crebroque cadit caesa hostia lapsu.

Ipsi hilares celebrant festae convivia lucis,
Atque iterum Regem natum Salomona coronant,
Et patrio imponunt solio: curamque sacrorum
Committunt summo templi regimenque Sadoco.
Nemo illis fuerat Salomone beatior annis,


page 168, image: s216

Nemo fortuna melior: namque illius alto
Parebat sceptro gens Israelis, et omnes
Regni primates et cetera regia proles.
Hoc decus illius quasvis crescebat in horas,
Et regni surgebat honos, quo maius in orbe
Non fuit, Hesperias ab Eois maius ad oras.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 2. Valedictio Davidae ad filium R. [Abbr.: Regem] Salomona.]

Iamque propinquabant fatales funeris horae,
Quae Regem humanis properarent tollere rebus.

Ipse suum alloquitur natum: Quae, nate, terenda est
Semita carni omni, nunc illam insistere patrem
Fata iubent: tu sis praesens, et pectore firmo,
Exspectaque DEI auxilium, ritusque sacrorum
Observa, et leges, et divi foedera pacti,
Et quaecumque suo dat iussa volumine Moses.
Hinc laudata tuos prudentia diriget actus,
Et quocumque pedem figes, comitabitur una
Consilium sollers: Sic demum oracula Divus
Complebit, verbis mihi vaticinatus amicis;
Si carpenda tui carpent vestigia nati,
Vt tota me mente DEVM totoque sequantur
Pectore, non umquam solii tibi congener heres
Deficiet, natusque patri succedet in orbem.

Nunc tu quid poscam te percipe nostra vicissim,
Non te nate fugit, qualem se forte Ioabus
Gesserit, occisis immani caede duobus,
Abnere atque Amasa belli ductoribus aequis:
Quorum ille in placida perfudit pace cruorem
Sanguineus nam triste latus cingebat utrumque
Balteus, et tabo spumabat calceus atro.
Tu quae magna tibi est prudetia, vindice dextra
Abneri atque Amasae, tam diram ulciscere caedem,
Et cave, ne sicca decedat morte Ioabus.

Praeterea tecum est Simeus Ieminaea propago
Qui maledicta mihi ingessit, probrisque nefandis


page 169, image: s217

Proscidit exsilio Mahenaeia tecta petentem.
Vt tamen is reduci venit post obvius ultro
Iuravi veniam poscenti, et vulnere nullo
Ipsum casurum, me Rege superstite, dixi.
Tu vero ne forte sinas impune nefandum
Hoc scelus, inveniatque viam, quo sanguine poenam
Pendat, et ante diem infernas descendat ad undas.
Sed Barsillaei studio complectere natos
Et mensa dignare tua: nam fratris ut olim
Absalomonis opes, atque arma minaci fugi,
Omnibus officiis profugum affecere parentem.

[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 24. Cygnea cantio Davidae.]

Dixerat, et sensim morbo languescere vires
Incipiunt: Domini ille memor, mortique propinquus:
Sicut olor suavi decantans gutture funus
Fatidicum os aperit, profertque novissima verba:

Spiritus ille DEI sacro mea pectora motu
Perpulit, et nostro divina oracula labro
Effatus, psalmis haec dulcibus ora resolvit,
Et Christum docuit me praenovisse futurum.
Nam DEVS Isacidae, Divum [Orig: Divûm] pater atque hominum Rex
Per natum unigenam nostro sermone locutus:
Quod de carne mea decrerit [Orig: decrêrit] sumere carnem,
Et mortalis homo nostram reparare salutem.
Sicut enim iubare exorto pulsata recedunt
Nubila, et aetherio succrescunt gramina succo:
Sic stella quondam nobis oriente Iacobi,
Soleque iustitiae, totum spargentur in orbem
Caelestes radii, pulsa caligine Mosis,
Et pia producent optatos pectora fructus.

Ah nimium tenues nostra de stirpe nepotes,
Nec sat digna domus Iessaeia foedere tanto.
Filius ille Dei Caelo qui scandit ab alto
Virgine nascendus, toti dominabitur orbi:
Nec suus imperii munimina finis habebit,


page 170, image: s218

Et nunc nostra salus omnis consistit in illo.
Nec desiderium est aliud mihi fata tuenti,
Quam Sole hoc orto crescentia posse videre
Germina, quae toto pax aurae proferat orbe.

At Beliale sati similes sunt vepris acutae
Spinarumque instar, quae tantum pungere natae,
Omnem culturam renuunt: ac tangere si quis
Aut manibus tractare cupit, prius induet arma,
Falceque succisas saevo in fornace cremabit.

[Note: 1. Reg. [Abbr.: Regum] 2 Aetas et Mors Reg. [Abbr.: Regis] Davidae.]
Dixit: et aetherias animam exspiravit in arces:
Illum omnis populus, proceres, et regia proles,
Defletum celsa tumulant sub rupe Sionis.
Septuaginta aevi totos compleverat annos,
Et quadraginta regni: cum morte solutus,
Membra rogo, mentem Caelo, dat nomina famae,
Rex pius, et veterum nulli pietate secundus.

FINIS LIBRI quinti.