TEmpore forte illo fatis concesserat aegris,
Rex Ammone satus: qui quondam fortibus armis
Moenia contuderat, Saulo duce victus, Iabis.
Huic succedebat solio sceptroque potitus
Filius Hanno, patris laudum non aemulus heres.
Isaides ergo tristi solamen amico
Regni oratores mittit, qui maesta dolentem
Funera voce levent, et tristia pectora firment.
Nam memori nondum exciderat domus hospita Regi
Isaidae, ipse Nahas profugo quam panderat olim,
Et patrem matremque fovens pulsosque penates.
Vt vero Hannonem legati adiere, viroque
Lenibus alloquiis missam dixere salutem:
Mox Ammoniadae proceres verba invida Regis
Instillant animo:Tune, aiunt, credis honorem
Daviden habuisse tuo, te principe, patri?
Vt tua qui maestum recreent ad limina mittant:
Non oratores hi sint, ne crede: sed assunt
Exploratores, ut firmae moenia Rabbae
Exquirant, nostramque evertant certius urbem.
His Rex perceptis legatos prendere mandat,
Dimidiumque viro cuivis abradere barbae
Et rapere abscissas nudato a corpore vestes,
Vmblico tenus: Ipse viros immanior hospes,
Hoc habitu patrias, hoc ore remittit ad urbes.
Quae postquam Regis rumor retulisset ad aures
Isaidae, tot facta viris ludibria missis:
Imperat ad Ierichus ipsos consistere muros,
Donec rasarum crescat nova silva genarum.
Verum Ammoniadae furiis ultricibus acti,
Dum metuunt regno, auxilium cum foedere poscunt
A Syro, missis argenti, in munera centum
Pondo, seque novis passim legionibus armant.
Primus fert Hadadeser opem, bis dena virorum
Millia subsidio mittens: sed millia Machas:
Millia bis sena Istobus: lectissima bello
Agmina: ferratis armatos bracchia caetris:
Millia trigint carrorum, et bina sequuntur,
Ac Medbae in planis figunt tentoria campis.
Nec minus Isaides, conductum ubi comperit hostem
Aeratas acies in bella agitare: vicissim
Serviadas mittit validis legionibus ambos
Instructos: ut signa ferant aciemque gubernent.
Castra Ammoniadae servabant proxima portae
Vrbis: in aprico steterant Syria agmina rure,
Firmabantque acies ad pugnam utrimque paratas.
Hic postquam geminas a trergo et fronte cohortes
Conversis in se signis properare Ioabus
Advertit, pugnae partito se agmine cingit:
Quorum Ammoniadis unum sub moenibus urbis
Obicit utque illi sit Dux Abisaus acer
Ordinat: ipse Syros aciem convertit in hostes.
Tum fratrem alloquitur, quod si mihi fortius, inquit,
Institerint Syrii tuque ipsis esse minorem
Videris, hos-ce tuos nostris coniunge triumphis:
Sin Ammoniades te victor presserit armis,
Nostra laboranti conversis agmina signis
Subsidio mittam, tu tantum pectore firmo,
Pro populo Domini coniunctas exere vires:
Vna salus bello, e Caelo sperare salutem.
Cetera pro lubito dispensent numina fausto.
Dixit, et in Syrium condensis viribus hostem
Irruit, inque fugam primo ferus impete vertit,
Tota palantes acie, ferroque secutus
Turpia dat versis fugientum vulnera tergis.
Hic Ammoniadae postquam dare terga Syrorum
Agmina vidissent, non longum in rure morati
Intra urbis sese muros vallosque receptant.
Ipsi autem Solymae redeunt in limina laeti
Serviadae, et magno Isaidae gratantur ovatu.
At Syrus ut victum sese hoc certamine pugnae
Vidit, ab extremis nova colligit agmina terris:
Euphrataeque ultra ripas, ductore Sobacho,
Progressus totas ad bellum concitat urbes.
Quae postquam Isaides propere rumore secundo
Audisset, capit arma manu totasque cohortes
Expedit, Isaciis conscriptas undique terris:
Iordanemque ultra notam proficiscitur Helam.
Hic acie instructa moto clangore tubarum
Pugna fit, et totis oppugnant viribus hostem
Isacidae: fuso dum terga dat agmine victus,
Sic aquila timidae fugiunt veniente columbae:
Sic trepidant alto deiectae e vertice damae,
Pastorum quas saeva manus perterritat actas.
Quadraginta equitum pugna cecidere sub ista
Millia, Davidae ferro iugulata cruento:
Et septigenti capti inter proelia currus,
Ipseque Iessaeo cecidit Dux ense Sobachus.
Tum demum positis Princeps Hadadesarus armis
Exposcit pacem, et genti nova foedera sancit,
Non Ammoniadis post umquam fidus amicis.
At Rex Isaides anno nova bella peracto
Centi Ammoniadum faciebat, et aggere denso
Cingebat validae regalia moenia Rabbae.
Nam duce Serviade populatum rura tyranni
Miserat e totis collectas finibus urbes.
Dumque urbs Isaciis Ammonia cingitur armis,
Davides Solymae Rex ocia lenta terebat:
Otia quae vitiis non raro alimenta ministrant.
Vespere tum quodam dum plano in culmine tecti
Ambulat, et tactis agitat modulamina chordis:
Prospicit hic quandam vicino e fonte lavantem
Et nudam, niveosque pedes niveosque lacertos.
tum secum: An mulier non haec est illa venusta
Bethsabee, non haec Vriae militis uxor,
Elia sata patre? nisi haec me lumina fallant.
Ipsa est. Extemplo dimittit ab arce ministrum,
Qui vocet, atque intra Regis penetralia ducat.
Quo postquam venit, furiosi nescia coepti
Feminam Rex illam caris amplectitur ulnis
Obvius, et secum tacita in penetralia ducit,
Proque sua tractat, furto laetatus iniquo.
Illa toro surgens, Regisque egressa cubili
Expiat igne nefas sacro, caesaque bidente:
Inque suum muundata redit purgamine tectum.
Luna novum plenis reparabat cornibus orbem,
Cum gravidam mulier se sentit, et ore fideli
Nuntiat haec Regi, positae non inscia legis.
Vir tunc, Serviadae feralia castra secutus,
Vrias aberat, fortis bellator in armis:
Ter denos inter proceres fortissimus heros.
Advocat hunc subito Rabbaeae a moenibus urbis
Isaides, praesente viro, sua furta maritae
Tecturus vafre: ac venientem interrogat hospes:
Quid valeant per castra Duces faciantque; cohortes?
Ille refert Regi satis omnia salva suorum.
Protinus ad caros ipsum properare penates
Rex iubet, et suavi sese oblectare marita,
Et tanto egressum bello dare membra quieti.
Ille abit, et Regis iussu comitatur euntem
Pincerna, observans quonam vestigia flectat:
Proxima regali sed tum conclavi sedi
Vrias intrat, tranquillum ubi ducere somnum
Fessi consuerant servi, regisque satelles.
Mane novo, Vriam Rex avocat, et simul omnem
Exquirit causam, cur dulcia limina vitet
Coniugis, hanc peregre veniat qui hesternus in urbem.
Excipit Vrias: Divini foederis arca,
Et populo sua castra tenent, campisque morantur
Cum Duce Serviade, cur solus tecta frequentem
Ipse mea, ut genio indulgens epulerque bibamque,
Et noctu in carae requiescam coniugis ulnis?
Absit, o procul hinc luxus mollissimus absit.
Nam per sulce tuum iuro caput, et tria Caeli
Numina, ut ad caros nolim rediisse penates.
Rex ubi tam stabili firmatum pectore sentit,
Ad cenam vocat, et madidum dimittere tentat,
Vt desiderio visendae uxoris amico
Compleat, admissi tecturus crimina furti.
Iamque dies alterque dies processerat aulae,
Cum carae amplexus non appetit ille maritae:
Sed servos inter Regis dormitque latetque,
Et proprii vitat fecunda cubilia lecti.
Tandem ergo Isaides tacitam commotus ad iram
Consilium crudele capit, tabulamque Ioabo
Portandam lini caraeque ligamine clausam
Vriae mandat: fidum poscitque Ioabum
Vt primam ante aciem, duro certamine pugnae
Collocet Hethiten, et dum gravis alea belli
Ingrueret, solum tela inter saeva relinquant
Vt cadat, et facinus crudeli funere solvat.
Littera sed postquam venisset ad ora Ioabi,
Quam secum attulerat Ducis ad tentoria, caedis
Baiulus ipse suae Vrias, mox iussa facessit
Regia Serviades, et qua fortissimus hostis
Ingruit, huic primi commendat munia pili.
Tum forte erumpunt Rabbaei e moenibusurbis,
Et pede collato miscent fera proelia cives:
Surgit atrox pugna, et retro cedente Ioabo,
Intereunt aliquot pedites parilique ruina
Occubat Vrias, et terram caede cruentat.
Mittitur extemplo qui Regi nuntia portet
De non felici pugna casuque ruentis
Militis: hic Regem verbis placare iubetur
Lenibus, accensum si forte exasperet ira.
Dicat enim:Cur vos propius suceditis urbi?
An quid missa suis possint densissima muris
Spicula nescitis? nonne Abimelechus ut olim
Thebana turri nimium, portaeque propinquat
Feminea cecidit dextra, quae fragmina saxi
In caput illius turri devolerat alta?
Tum respondendum quod pugna occisus eadem
Vrias iaceat fortissima vulnera passus.
Nuntius ut Regis cupidas pervenit ad aures,
Pugnae infelicitis narrat discrimen, et hostis
Vim muro prorumpentis subitam, utque Ioabus
Pugnando ipsius portae successerit urbis:
Vt iaculatores altis de turribus icta
Telorum iactu pugnatum comminus ora
Forte trucidarint: quos inter tristia passus
Vulnera funestis Vrias occubet umbris.
Nuntius haec: Illi, referat quae pauca Ioabo
Rex mandat, ne casu animum despondeat aeger:
Esse vices belli varias, duri impete ferri,
Nunc hos, nunc illos inter fera proelia tolli.
Duret, et infensam expugnet legionibus urbem.
Exaequetque solo fortuna maior iniqua.
Rebus in adversis aequum servare docebit
Pectus, ut in laetis, nec te sors aspera turbet:
Nec ventis nimium laxa tua vela secundis.
Dixerat: et propere legatum ad castra remittit.
Maesta sed Vriae casu turbata mariti
Bethsabee luget, pullosque accingit amictus,
Tristior, et miseris singultibus ora resolvit.
Finito tandem lacrimosi tempore luctus
Isaides reficit, thalamo iunctamque iugali
Accipit uxorem, mox prole recente beatus.
At non ista DEO placuit furtoque trucique
Copula parta viri occisi nece: namque Nathanum
Fatidicum mittit portatum nuntia Regi
Caelica, qui duras depromat ab aethere voces:
Isque ubi Davidae pervenit in atria Regis
Praescius arcani vates, sic farier infit:
Forte duo cives habitabant urbe sub una
Alter dives opum, rerum pauperrimus alter:
Dives abundabat nivei pecorisque boumque,
Vnam pauper habebat ovem pretioque redemptam.
Hanc cum prole sua eductam vir egenus amabat,
Non secus ac fetum mensaeque adhibebat herili,
Pascebatque manu, et praemansis saepius escis,
Mansuetamque sua pecudem potabat ab obba,
Et gremio secum recubantem molle fovebat:
Denique pro cara tractabat prole bidentem.
Cum vero quidam peregrinis hospes ab oris
Divitis instructae subiisset sedibus aulae,
Ille suis parcit gregibus, raptatque bidentem
Pauperis, et mactat cari mensaeque parata
Hospitis apponit regalis fercula luxus.
Dixerat haec vates: Cum Rex incanduit ira,
Atque haec contra illi: Sic Dius in aethere vivat,
Hoc tam grande nefas persolvet sanguine dives,
Quisquis is, et raptam quadruplo luet aere bidentem,
Qui tam mansuetae non aequa mente pepercit.
Excipit hunc iterum vates, nil tale timentem,
Atqui tu vir is es, narratur fabula de te.
Nam DEVS has Caelo tristes denuntiat iras:
Te mihi delegi Regem, te atrocibus hostis
Servatum e manibus: Domini tibi limina servo
Tradidi, et in gremio tot corpora pulchra locavi
Femina, et solio, et sceptro, regnique corona
Donavi, ac multis raris te dotibus auxi:
Quae nisi sufficerent longe maiora dedissem.
Cur tu igitur patris caelestia iussa Tonantis
Neglegis, et diro tua limina polluis auso,
Conspectumque DEI turbas tam crimine foedo?
Scilicet Vriam necuisti perfidus ense,
Ense Ammoniaco, quamque is sibi foverat unam
Bethsabeen, hanc tu rapuisti e faucibus aegri.
Nunc te poena manet, fatalis ab aethere poena.
Neque tuis foribus post arma cruenta recedant:
Pro tali facto, proque his autrocibus ausis.
Nam tua te dabit exitio pestique futurae
Intestina domus: furialibus incita telis.
Vxoresque tuas, qui sanguine proximus heres
Est tibi, sub diu stuprabit, et aethere claro.
Nam quae tu nuper mala clandestina patrasti
Illa palam facient consanguinitate propinqui.
Finierat vates: cum Rex demissior ore,
Procumbensque solo dat maestas ore querelas:
[Note: Psal. [Abbr.: Psalmus] 51. Deprecatio pro admissis peccatis.]
Ah miserere mei, DEVS arbiter orbis et aevi,
Sis felixque mihi, et solito me respice vultu:
Tolle nefas istud quod feci: tolle benigno
Numine, quod nuper patravi mente maligna:
Ablue tot sordes, quibus haec mea pectora foetent,
Meque istis exsolve malis: nam crimina nostra
Agnosco, his oculis sunt obvia crimina nostris:
Soli quippe tibi peccavi, et tot mala soli
Patravi, nec enim quisquam damnabitur insons
Iudice te, Iudex DEVS imminet omnibus aequus
Criminis expertem quis se neget? ipsa nefando
Crimine pollutum genetrix concepit, et illis
Sordibus imbutum vitae produxit in auras.
At te vera iuvant, caecis immersa tenebris,
Tuque adeo Caeli mihi fata arcana revelas.
Ah pater, hysopum caelesti rore madentem
Arripe, meque malis exsolve, et dilue nostrum
Omne nefas, omnemque nivem candore reducto
Fac superum, sine me sursum trahat alma voluptas.
Laetitia ut meliore fruar, priscumque vigorem
Quae tuus attrivit legum sonus, ossa receptent.
At qui peccatis irascitur, occule vultum,
Et tetra ex oculis quae feci crimina tolle.
Ipsos quin etiam renova DEVS alme recessus
Pectoris, ut firment fiducia robore certo
Me tibi credentem, dum Spiritus hos regit artus.
Ne me proicias, ne demas flaminis usum
Aetherium, solare inopem, solare iacentem:
Me tuus ut recreet divina Spiritus aura.
Exemplo sapiant nostro, discantque reverti
Ad tua iussa, tuasque vias, me faxo magistro.
Eripe me leto, fatalibus eripe poenis,
Qui DEVS es custosque meus cornuque salutis:
Vt mea lingua tuae dicat praeconia laudis.
Iamque adeo DEVS haec aperi, DEVS alme labella,
Ore meo ut laudum clarescat fama tuarum:
Nam non caesa iuvat nivei te vistima tauri,
Non quae votivas ab ovilibus imbuit aras
Hostia, quam tibi non ego nunc offerre recusem.
Quae tibi sacra placent est mens attrita, metuque
Anxia, quam DEVS o non aspernaberis umquam.
Fac pater aetherio stent numina firma Sionis
Limina, et hos Solymae repara, DEVS optime, muros.
Tum tibi iustitiae dabimus quae sacra placebunt,
Tunc holocausta tuas, tunc victima pinguior aras
Imbuet, et caeso populus bove rite litabit.
Talia Daviden sublata voce precantem
Solatur vates, mulcetque his pectora verbis:
Ecce, DEVS qui te sceleris piguisse peracti
Aspicit, hanc adimit caelesti numine culpam:
Teque hoc exsolvit, ne sit tibi morte cadendum,
Crimine, sed quando divini numinis hostes
Hoc offendisti facto, qui filius isto
Prodiit e coitu, iam vitae lumina claudet:
Haec inquit vates, gressumque a limine tendit.
Nec mora fit morbo letali parvulus infans
Corripitur, cum Rex Dium ieiunus adorat,
Et totam se sternit humi pronusque recumbit
Per noctem, an Domini prece supplice mitiget iram:
Anxia pro pueri dum torquet pectora vita.
Aggressi hic proceres terra revelare iacentem
Viribus incassum tota sub nocte laborant
Nam neque se somno dare Rex placidaeque quieti
Nec potu satiare sitim, nec pellere duram
Esca velle famem: Tandem lux septima Caelo
Orta, marem infantem vitali exemit ab aevo:
Nemo sed audebat tam tristia nuntia Regi
Deferre, infantem nam qui sic fleverat aegrum,
Vt nullis aequas daret hic monitoribus aures:
Quomodo non tristi ploraret funere raptum
Aegrius? Haec tacito mussantes ore ministros
Audiit Isaides, et praecoce morte peremptum
Comperit infantem: terra dum surgit ab ima,
Et lavat, et corpus mutatis vestibus ungit,
Inque DEI templo prece supplice numen adorat,
Indeque regressus positis se recreat escis.
Servi mirati, cur vivo infante fuisset
Ieiunus, nunc rapto epulis frueretur opimis:
His Rex: Ieiuno vivum servare puellum
Pectore, totque aegre lacrimis meditabar obortis:
Nam prece placari sperabam numina posse.
Sed quia iam fatis video super aethera raptum
Cur plorem? cur ieiunem? qui funere tristi
Decessit semel, haud nostro revocabilis ore est.
Ipsum conveniam fati mox lege: sed ipse
Ad me, dum vivo, post nulla aetate redibit.
Haec dicens, verbis caram solatur amicis
Bethsabeam, et thalami secum in penetralia ducit.
Nascitur hinc Salomo, divinae indagine mentis
Praeditus, aeterno cognatum semen Olympo.
Hunc pater arcani praesago forte Nathano
Commendat puerum primos qui moribus annos
Imbuat, ingenuasque animum demittat in artes.
Qui quod morigerum dictis Salomona videret,
Obsequioque Dei facientem iussa fideli,
Iedidiam puerum pulchro cognomine dixit.
Interea Rabbam longa obsidione Ioabus
Cinxerat, et duris se dedere adegerat armis:
Ne tamen illius gauderet honore triumphi
Serviades, Regem patria mox accit ab ora,
Vt reliquam bello summam felicior addat.
Protinus adveniens Rex incitus obruit urbem
Iam debellatam, captumque Hannona trucidat,
Detractamque comis populo spectante coronam
Aere gravem centum pondo, gemmisque coruscam
Imponit capiti, et viduatam civibus urbem
In praedam vertit, spoliisque potitur opimis:
Serra etiam cives, uncisque potenter adactis
Dissecat, et lateres inter fornacibus ustos.
Concremat, exemplum populis Ammonidos orae.
Tandem omni reprobae gentis dicione potitus
Regreditur Solymam, magnoque triumphat ovatu.
Iamque annis aliquot tranquilla pace peractis
Regia tecta furens subito perturbat Erinys.
Thamar erat, facie praesignis virgo, parente
Edita Davide, Syria sed matre Maacha:
Germanam tunc Absalomo quam frater habebat.
Huius ubi caeco frater patrimus amore.
Filius Ahinoae Reginae, exarserat Ammo:
Se miser excruciat, mentemque affligit acerbis
Quaestibus, ac macie languentes conficit artus:
Nam grave erat carae vim talem afferre sorori.
Viderat hunc animi maerorem, et corporis aegri
Conatus Ionadabus et ingeniosus, et acer
Consilio, istius vir solertissimus aevi.
Tunc hic Amnonem compellat vocibus ultro:
Quid sibi vult istae-c macies, oRegie fili?
Aut cur sic te Animi tantis maeroribus angis?
Effare, atque aude certam sperare salutem.
Haec Ionadabus ait, cui caeco in pectore vulnus
Amno aperit, tectumque viro profitetur amorem,
Ac medicam sibi poscit opem: simul optimus aegrum
Solatus Ionadabus ait: Quin accipis ergo,
Quod tibi consilium do fida e mente profectum.
Assimula morbum, fili, et languentia molli
Membra repone toro: tum si te inviserit aegrum
Davides Genitor, tu posce, ut pace parentis
Germana adveniat materno a limine Thamar:
Quae tibi lanquenti sapidam bene praeparet escam,
Teque suis manibus cibet, aegrotumque levassit.
Paret consiliis Amno, Rex advenit aegrum
Visurus, petit ille suam maesto ore sororem:
De cuius manibus capiat, ceu languidus, escam.
Annuit Isaides genitor, Thamarque vocata
Advolat, et fratrem visit, subigitque farinam
Ipsius ante oculos, pultemque apponit edulem.
Ille cibum renuit demens, omnique remoto
Arbitrio, interius, sola cum Thamare solus
Intrat conclave, hic coctam manducet ut escam:
Multa malus simulans dum fallere possit amatam.
Namque ubi sola foret cum solo Thamar, et escam
Porrigeret, qua deinde famem sicco ore repellat:
Ille aliam satiare famem miser ardet, et aegram
Arripit, ac suavi compellat amore puellam.
Ah, mea tu dilecta soror, mea sola voluptas,
Obsequium fratri blandum ne quaeso recuses.
Cui soror: Hem quis ais? tecum Germana cubemne?
Tu-ne [Orig: n] vitium ut carae possis offere sorori?
Non sic, non patrio frater sic vivitur orbe.
Desine: Nam furor est caram vitiare sororem,
Et quonam pacto turpem caelemus amorem?
Si gravidam reddas: amentem dixerit omnis
Amnonem populis, si crimen tale patrassis.
Verum age Daviden communem posce parentem,
Vt tibi me iungat thalamo, propriamque cubili
Addicet: haud precibus iustis pater ipse resistet.
Talia dicanti multo ille ardentior instat:
Nec prius absistit quam compressisset amatam.
Sed postquam restincta fuit iam flamma caloris
Atque odio mutatus amor, ceu more receptum:
Heu, plenam vitii probrique exaede sororem
Eicit Amno furens, nec vocem supplicis audit.
Nam cur me miseram, exclamat, tristissima Thamar,
Aedibus extrudis? Iam non sat quod mihi raptae
Virginitatis habes spolium, nudamque repellis
Insuper: hoc damnum multo est atrocius illo.
Auribus at surdis flentem sua fata sororem
Praeterit, et duris mandat ferus Amno ministris
Eiciant inopem foribus, clausasque repandis
Vectibus obdurent, ferratoque obice firment.
Illa gemens scissos conspergit pulvere crines,
Et duplices gestat probroso in vertice palmas
Regalemque manu irata dirumpit amictum,
Virgineos habitus: uterinumque obvia fratrem
Absalomona petens, tectum clamoribus implet.
Audierat frater plorantem, ac multa gementem:
Vtque suae illatam vim comperit esse sorori,
Solatur miseram, suaque intra limina servat,
Virginei spolium plorantem triste pudoris.
Et quamvis odium Absalomo conceperat atrox,
Dissimulat tamen, et tacito sub pectore condit.
Ipse etiam genitor nato succensuit, illud
Ob scelus, et raptum natae sine fronte pudorem.
Iamque ubi signiferum Sol bis peragraverat orbem,
Absalomo tondebat oves, sub finibus Ephrae:
Hic ubi Balhasorae villarum culmina fumant.
Ergo magnifico parat hic convivia luxu
Absalomo, fratresque vocat, Regemque patris
Omne satellitium, positae ad sua prandia mensae.
Sed renuit genitor: nec nato offere gravamen
Expetit, ac multum urgenti, multumque roganti
Grates ore refert: tandem petit arte dolosa
Amnonem ut secum nota ad sua praedia mittat.
Sed pater Amnonem nato comitem ire recusat,
Non odii ignarus, non tectae nescius irae.
Vix tandem Absalomo voti fit compos, et omnes
Fratres tonsurae secum ad convivia ducit.
Ante tamen tacito mandaverat ore ministris
Perfidus, Amnonem servarent inter edendum
Fronte exporectum laeta, vinoque calentem.
Vt postquam Absalomo vultu daret indice signum
Irruerent, saevaque incautum caede necarent.
Obsequium servi praestant, potumque trucidant.
Amnonem. atque epulas occisi tabe cruentant.
His omnes nati Regis teneraeque puellae
Insiliunt mulis, Solymaeque ad moenia cursu
Accelerant caesi plorantes funera fratris.
Nuntia fama ruit caedis, mulosque citatos
Praevertit, Regisque venit cum murmure ad aures
Fictitio [(perhaps: sense)] : cecidisse omnes natosque nurusque
Absalomonaei sublatas cuspide ferri.
Rex hoc audito tristi rumore prehensas
Discindit vestes, et humi se corpore toto
Prosternit, Regem famuli famulaeque sequuntur.
At Regem Ionadabus ibi solatur amicis
Vocibus:An tu, inquit, lecti tua pignora credis
Omnia fraterno cecidisse perempta mucrone?
Ne tu huc inducas animum, ne patrue credas.
Amno perit solu, namque alta mente repostum
Absalomoni haeret stuprum, quod perfidus Amno
Germanae obtulerat: nunc vindicat ille sororem.
Vix has finierat voces Ionadabus, et alta
Dat signum turri speculator, et arce recurvo
Nuntiat adventare domum sua pignora Regi,
Et latere acclivis properare ad moenia montis.
Comperit hic tandem Ionadabum vera locutum:
Nam maesti veniunt nati, patremque gementi
Ore adeunt omnes, et fratris funera narrant:
Illacrimantque simul, lacrimat pater omnibus unus
Tristior, et quatiunt singultibus ora ministri.
At fugit Absalomo fraterna caede peracta,
Thalmaeoque accurrit avo, qui sceptra Gesuri,
Finibus in Syriis, hac tempestate gerebat:
Hic ubi tres totos latuit parricida per annos.
Rex autem genitor nati crudele perempti
Lugebat fatum, tristi pullatus amictu,
Dum posito tandem pectus maerore levaret.
Vt vero offensi pene implacabile Regis
Advertit pectus, vafrumque piumque Ioabus
Consilium reperit, mentem qua mitiget arte.
Femina civis erat Thecoae sub moenibus urbis
Et prudens animi, et capitis matrona pudici:
Hanc vocat, et vafram tali instruit arte Ioabus.
Indue lugubres pullato corpore vestes,
Inquit, et hi crines nullo tingantur olivo:
Tuque adeo ingentem simula matrona dolorem,
Ac si quem rapida deplores morte peremptum.
Quae tibi dein dicam Regi dicenda, notabis,
Omniaque in memoria quae iussero mente recondes.
Haec ait,instructamque dolis, atque arte loquendi,
Ad Regem Isaiden media in penetralia mittit.
Quae postquam ante oculos maesta astiti, ocius imae
Se prosternit humi, et supplex veneratur, opemque
Implorat Regis, pacemque indepta profatur:
Iam pridem amisso viduum colo coniuge lectum,
At duo qui fuerant reliqui post funera nati,
Hos inter medius venit furor: aequore campi
Namque manus inter se conseruere feroces.
Cumque ortam nemo compesceret arbiter iram,
Alter ab alterius letali concidit ictu.
Nunc cognata domus viduam consurgit in unam,
Et vivum ad poenam caeso pro fratre reposcit:
Omnibus, heu, misera ut genetrix heredibus orber,
Quae mihi adhuc superest exstinguaturque favilla.
Haec mulier supplex: Cui Rex, Convertere carae
Ad tua tecta domus, pro te vox regia surget:
Ne tibi quae restat pereat spes una nepotum.
Tunc iterum mulier: Facinus crudele recumbat
In capite hoc nostro, Rex Dive, domusque paternae
Hoc sit grande nefas: culpa sed liber ab omni
Regius iste thronus. Sic fanti talia reddit
Isaides: Quicumque tibi verba aspera dicet,
Illum siste mihi, ne sit tibi, faxo, molestus.
Hic mulier rursus: Memor, o Rex, caelitis esto:
Ne necis ultores numeroque et viribus aucti
Insurgant, sobolemque necent, quae sola superstes
Est mihi, sola domum servat genitura nepotes.
Huic iterum Isaides: Vivat sic arbiter aevi
Ille DEVS, maesti ut nullus de vertice nati
Decidet in terram, vivo me Rege, capillus.
Excipit illa iterum, veniam poscitque roganti
Ac voti compos: Cur , inquit, voce severa
Tale quid in proprii sanxisti viscerat lumbi:
Filius ut profugus patriis a sedibus erret?
Omnes debemus morti, simul omnia nostra:
Vt quae terrentis nullo prohibente cavernis
Absorbentur aquae, nemoque recolligit illas.
Nec DEVS interitu gaudet letoque suorum,
Cui certe propria est hominem servare voluptas.
Ne qui sunt alias miseri, se vindice pessum
Prorsus eant: atque haec tibi dico, dum nimis urget
Me populus, profugum cum nostro exposcere natum.
Nam me sollicitam clemens favor iste levabat
Regius, ut rerer, te verba rogantia natae
Non contempturum: sed supplicis ora precesque
Exauditurum, ne, qui mihi perdere natum
Conantur temere, temere conata patrassint.
Hinc erat in votis quae mecum sola voluto:
O utinam clemens responsum a Rege reportem,
Quod sua turbatae praestet solamina menti:
Nec me spes animo dudum concepta fefellit.
Nam tu siderio demissus es Angelus axe
Qui potes et gratum simul ingratumque loquentes
Audire, hinc passis te Caelum amplectitur alis,
Nec te destituit usquam divina voluntas.
Dixerat haec mulier: Quam Rex interrogat ultro,
Ingenue prodat, tali an-non ore Ioabus
Forte subornarit, scaenae simul auctor et actor?
Non negat hoc mulier Thecoana, sibique fatetur
Serviaden istae-c consulta dedisse, pioque
Instruxisse dolo: quo captam averteret iram
Regis, et hac profugum vice conciliaret amanti
Absalomona patri: Nam tu quasi ab aethere vivus
Angelus es nobis, inquit, cui cuncta patescunt
Arcana, in caecis hominum consulta tenebris.
Rex ibi conversus vultu clemente Ioabum,
Respicit, et natum iubet Absalomona reduci
Vrbe Gesuraea maternae e limine sedis.
Procidit hic, gratesque refert grato ore Ioabus:
Nunc, inquit, video te non temsisse ministri
Verba precesque tui: quando Rex optime voti
Participem reddis nostri, prolemque reductam
Ingenitale solum, vultu pater annuis aequo.
His dictis abit, et Syriae vicina Gesurae
Moenia nota petit, profugumque reducit ab aegro
Exsilio, et veteri tutum statione reponit.
Non tamen ante oculos adduci atque ora parentis
Debuit, in proprium iussus secedere tectum.
Hic ubi delituit vitato limine Regis,
Dum captae tandem fervor frigesceret irae.
Nemo illo vixit iuvenis formosior aevo:
Nemo Israelaei totis in finibus agri
Pulchrior, erecto talos a vertice ad imos.
Aurea caesaris per eburnea colla fluebat,
Grande gerentis onus, quam detondere quotannis
Mos erat, et capiti tam densam demere silvam.
Bis centum siclos pendebat tonsa iuventae
Caesaries, quovis anno consueta renasci.
Tres etiam nati huic fuerant e coniuge et una filia, virginei longe pulcherrima coetus:
Nomen matris habens Maachae, quam tempore longo
Post Salomoniades maturam duxerat aevi.
Iamque duo exierant revolutis mensibus anni,
Ex quo conspecti non viderat ora parentis
Absalomo, fidumque vocat bis terve Ioabum.
Huius ut auspiciis aditum sibi praeparet aptum
Ad patrios vultus: Sed bis non vile Ioabus
Abnegat officium, semperque venire recusat.
Cum tandem impatiens animi dat iussa ministris
Absalomo, ut segetem flammis ultricibus urant
Serviadae, iunctumque suo populentur agellum.
Iussa viri faciunt, et consita rura Ioabi
Accendunt, messemque cremant, atque hordea vastans
Tum demum iratus ruit Absalomonis ad aedes
Serviades, damnumque suo queritatur agello
Illatum a servis, duroque expostulat ore.
Huic ait Absalomo: toties ad nostra vocatus
Limina, non umquam dignaris adire, quid obstat
Quo minus obsequium praestes, ut amicus amico?
Nam volo covenias Regem mihi, deinde parentem,
Et causam exquiras, cur tanto tempore priver
Aspectu patrio: nam si fuit ore carendum
Et vultu Regis, cur non tuus iste Gesurae
Substitit Absalomo? cur haec in moenia duxit?
Aut igitur tandem vultu me siste paterno:
Aut si quid merui gladio me ultrice trucida.
Haec ille: At Regi propere mandata recenset
Serviades, natumque patri commendat, et aegro
Conciliat: venit ille ergo, Regemque benignum
Poplite succiduo veneratur, et ore gementi
Exposcit veniam, crimen culpamque professus.
Irruit in collum nati, amplexuque benigno
Circumdans genitor, dat caris oscula malis.
Ecce, sed ut parvo transacto tempore natum
Nulla apud immemorem veteris stat gratia facti:
Nam mens alta viri rebus sublata secundis
Luxuriare domi coepit: parat ipse iugales
Et currus et equos multoque satellite cinctum
Stipat utrumque latus, magni patris aemulus heres:
Vtque sibi populi mentes devinciat, aptis
Vocibus: observat pulsantes regia cives
Ostia, et exorta praetoria luce frequentat.
Hic tum demissa compellat voce clientes
Vnde domo? quae causa viro? quid iuris et aequi?
Quae spes vicendi? velut arbiter ipse rogatus:
Ne dubitabat enim placitas defendere partes,
Et male corruptas violenti iudicis aures
Damnare, et patrem probris discindere Regem.
O mihi detur ait, ius dicere civibus aequum,
Inque tribunali motas componere lites:
Omnibus hic faxim, quod fas et iura requirunt
Ne merito queritari ullus me iudice possit.
Tunc ubi quis flexo sinuasset poplite crura
Procubiturus humi, dedignabatur honorem
Absalomo, et dextra curvatum altrice levabat,
Osculaque addebat, subiectae haud debita plebi:
Hoc astu mentes populi capiebat hiantis,
Hac animos hominum vir subdolus arte subibat.
Iamque quater denos regni compleverat annos
Isaides, ex quo Samuelis inunctus olivo
Spe minime dubia regno successerat heres.
Ipse sed Absalomo furias ut pectore laevo
Concepit, Regi ficto sermone profatur:
Tempore quo profugus tenui mea tecta Gesurae,
Vota DEO feci: Solymae si moenibus umquam
Redderer, astricolae me velle reprendere grates:
Nunc ergo Hebronem fida comitante caterva
Tendo, soluturus quae debeo vota Tonati
Dixerat, et Solymae patre non renuente paternis
Moenibus egreditur, notamque Hebrona petessit.
Bis centum cives una comitantur euntem,
Ignari rerum, quas caeco pectore agebat
Absalomo, patris insidians sceptroque thronoque
Namque audax animi, dimissis undique servis,
Isacidum rumore omnes compleverat urbes,
Quam primum audierent sonitus vocemque turbarum,
Scirent Absalomona throno sceptrisque paternis
Admotum, et geminis ornatum Hebrone coronis.
Illi consiliis tum dandis maximus auctor
Achitophelus erat, Davidae nuper in aula
Conscius arcani Regis, nunc transfuga vilis.
Eloquio is tanto pollebat, et ore diserto:
Vt reponsa viri caelestibus aequa putarent
Oraculis homines, velut ipso ex aethere nata.
Postquam hic Absalomo productis ordine sacris
Rem divam faceret, pecudesque cremaret ad aram,
Magno ibi concursu populus nova foedera sancit,
Absalomona sequi Regemque Ducemque paratus.
Venerat interea Davidae hic rumor ad aures,
Commotum scindi studia in contraria vulgus,
Sectarique omnes natum Absalomona, corona
Regali, et trabea cinctum, sceptroque coruscum.
Rex ibi turbatus monstris, hortatur amicos
Et servos captare fugam, ne perfidus urbem
Occupet, et cives iuxta Regemque trucidet:
Namque fugam praeter nullam restare salutem.
Parent consilio huic omnes Regemque sequuntur,
Qui pedes exibat cum coniugibusque manuque
Natorum parva, faciem velatus, et ora.
Ante tamen denis servandam uxoribus arcem
Pellicibus commendarat: sed Rege fugato
Ipsae etiam fugiunt, et regia tecta reliquunt.
At Chreti Phlethique omnes, validique Gethitae
Stipabant latus Isaidae, sescenta virorum
Corpora magnanimum, pars et praecedere iussa.
Hos inter Princeps Ithaeus tristior ibat,
Qui primum hesternus Regis successerat hospes,
Sedibus eversae deserto limite Gathae:
Hunc ubi Rex vidit, maesto prior ore salutat:
Cur comes infausti sequeris vestigia Regis,
O Ithae? redi, cumque Absalomone secunda
Vtere fortuna, nostram peregrinus ad urbem,
Accesti, heu misero liquens tua limina fato.
Advenistis heri, tuque, et fidissima fratres
Pectora, nunc hodie mecum discrimen aditis
Commune, heu dirae veriti nihi aspera sortis:
Ite, redite domum, caelestia numina dignas
Persolvant grates, et vobis praemia reddant.
Dixerat: At Regi Ithaeus mox talia fatur:
Per caput hoc Regis, per Caeli numina iuro,
Quo tu cumque loco fueris, seu morte cadendum,
Seu mea communi vita eripienda periculo,
Te comes usque sequar nec ab ulla parte recedam.
Haec fatum associat sibi Rex, atque accipit una
Agmina fida viri, Gathaea ex urbe profecta.
Insequitur planctusque hominum, fletusque gementum,
Namque omnis populus Regem Cedronis amoenum
Vltra amnem, tendit qua trames in avia silvae,
Anteibat: simul huc divini foederis arcam
Magnanimo sacri caetus [(perhaps: sense)] ductore Sadoco.
Levigenae fratres solito de more ferebant.
His tunc Isaides placida sic voce locutus:
Ite, inquit, sacram temploque reponite cistam,
Si me oculis DEVS ille pater respexerit aequis:
Mox profugum Solymae me rursus ad atria ducet,
Hanc ubi conspiciam superatis hostibus arcam.
Sin autem hunc Regem iam respuit, arma perosus
Iessaea, en assum: Fiat divina voluntas.
I vates divine domum, tecumque reversus
Filius Ahimaas, et quem collega creavit
Eximium Ionathan, niveis pax concolor alis
Vos tegat, ipse nigra silvarum in valle morabor:
Dum vel laeta mihi, vel nuntia maesta feratis.
Haec ubi dicta, redit caetu [(perhaps: sense)] comitante Sadocus
Levigenum, cistamque refert ad tecta Sionis.
Rex sed Oliveti petit ardua culmina montis,
Tendat ubi duplices ad lucida sidera palmas:
Maestam pullatus faciem, populusque secutus,
Hinc atque hinc vultum tristis velaverat omnem,
Et lacrimas gemitusque pios maesto ore ciebat.
Forte ibi Davidae montis latera alta tenenti
Nuntius occurrit, qui pectore plenus acerbo,
Achitophele, tui referebat cepta furoris
Perfida, et insidias Regi regnoque paratas.
Ille oculos tollens: Iusto confunde pudore
O DEVS hos, inquit, periuri pectoris ausus:
Vt vesana viri probet exitus orsa nefandus.
Hinc iuga montis adit, positaeque ibi cornibus arae
Cernuus accumbit, viso sic fatus Olympo:
[Note: Psalm. [Abbr.: Psalmus] 3. Querela Davidae]
Ah DEVS, infensi quam densus hic agminis ordo?
Quis globus iste virum, qui nostris undique regni
Partibus opponunt sese? Mihi dicere multos
Non pudet, auxilii quod spes non ulla relicta
Sit mihi, nec miserum caelestia numina curent
At tu parma mihi DEVS es, tu solus honore
Hoc caput exornas ima de fece levatum.
Ipse ego voce mea Dominum precor, ipse precantem
Audit, et e sancto mea percipit ora Sione.
Iamque adeo fati recubo securus, et inde
Evigilo rursus, nam me DEVS ore benigno
Recreat, et fido servat munimine laetum.
Millia multa virum, qui me circum dare vallis
Nituntur, nulla timeo formidine saeptus
Tu modo, tu consurge DEVS, fer opemque roganti:
Nam tu maxillas infensi percutis hostis,
Tu dentes frangis caelesti comminus ictu:
A Domino auxilium, Domino duce et auspice nostro
Nil desperandum, columen nostrae ille salutis.
Talibus orantem sublimi in vertice montis
Arachides Husaeus adit, tollitque gemendo
Squallentem barbam, et conspersos pulvere crines,
Et sciscas vestes, dum Regem plorat amicum.
Hunc pius Isaides compellans: O mihi vita
Carior hac, inquit, si me comitare per istos
Adversos casus, nobis oneri atque dolori
Hinc eris, et nostrum augebit praesentia luctum.
Quod si consilium fidi non temnis amici.
Absalomona meum fucato pectore cautus
Accede, et fidum simula te deinde ministrum
Affore consiliis, qualis Regi ante parenti
Non vanus fueris: Nam si te forte receptet
In numero Absalomo, fidisque asscribat amicis:
Hic tu periure poteris confundere solus
Achetopheli omnes conatus, omnia cepta.
Nec tibi defuerint bonus Abiathar atque Sadocus,
Et nati Ahimaas Ionathasque illustribus ausis
Ambo alacres: illis tu nuntia credere tuto
Iam poteris, certoque ipsi commissa deinceps
Auribus his referent, te nobis indice fido.
Dixerat: Husaeus cum Regi paret amico,
Et Solymam redit Absalomo quam forte tenebat
Iam victor, solio sceptroque superbus eburno.
Cesserat inde iugo Rex montis, et ima petebat:
Obvius ast illi Mephibosae verna colonus
Occurrit Siba et geminos adducit asellos,
Panibus instructos bis centum acinisque volutis,
Et centum fici modiis, vinique lagena:
Tum Regi causam veniendi forte roganti
Haec ait: Hos asinos equitent tua pignora, panes
Hos comedant pueri et ficos, vinoque meraco
Languentes reparent vires, per opaca viarum
Cum fuerint fessi: Rex illum quaerere contra:
Sed Mephibosa tuus qua tandem parte moratur?
Huic Siba: Vt Regem discedere vidit ab urbe,
Substitit, et patrii coepit spem sumere regni:
Namque Israelis sibi promittebat avitum
Imperium, atque ideo Solymae cunctatur in urbe.
Tum Rex Isaides: Quicquid Mephibosa datore
Rege indeptus habet, quae possidet omnia Sibae
Sunto iam deinceps. Regem mox pronus adorat
Siba referetque doli plenas pro munere grates.
Illinc progressus Rex venit ad arva Bahurae:
Ecce, autem Iemini quidam de stirpe creatus
Geraides Simeus, sese venientibus offert,
Et Regem servosque petit saxisque lutoque
Et maledicta viris, sanctoque opprobria Regi
Ingerit, et dextra laevaque a parte lacessit:
Exi, inquit, latro saevissime, finibus exi
E patriis, iam iam DEVS arbiter orbis et aequi
Praemia digna refert, pro tot crudelibus ausis.
Pro scelere immani, qui Saulo Rege perempto
Et caeso Isbosa, regnum tu servus herile
Invasisti amens, nunc merces redditur aequa:
Filius Absalomo cum Rege parente fugato
Rex diadema capit: tu vero in gurgite sortis
Adversae, et misero discrimine mersus inhaeres:
Sanguinolente canis, praedo impie, perfide latro.
Talia dictantem mente haud Abisaus aequa
Pertulit, et Regem intuitus: num mortuus, inquit,
Iste canis Regi maledicta tot ingerat unus
Impune? an demens sceptris illuserit hostis?
Ibo, et periurum caput a cervice revellam.
Talia Serviades: Sed Rex fido increpat ore,
Quid mihi Serviadae vobiscum? opprobria sane
Dicat hic, et multo proscindat crimine Regem.
Non facit iniussu Domini, quia talia mandat
Probra inferre mihi: nec quisquam iure prehendat.
Filius ipse meus (miserum) mea viscera, vitae
Insidias nostrae parat, affectatque coronam:
Cur non et Iemini proles convitia dicat?
Quin finite ut profugo pergat maledicere Regi,
Nam DEVS hoc iussit: Quis enim scit an arbiter orbis
His pro criminibus referat nova praemia laudum?
Haec dicens absolvit iter tenditque Bahuram,
At Simeus clivum montis tenet, hic lapidesque
In Regem iacit, et probris incessit amaris.
Isaides tandem tranquillae moenibus urbis
Succedit, fractus multo iam membra labore,
Et fessi reparat languentes militis artus.
Interea HusaeusRegem Absalomona salutat,
Ingressum patrias regalia limina sedis:
Huic tunc Absalomo: Quis tu mihi? quamve salutem?
Heacne fides Husaee tua est? sic rebus in arctis
Officium caro praestare decebat amico?
Excipit Husaeus: Non sic, non Absalomo [Orig: Absalo] dive.
Sed sibi quem genitor caelestis ab aethere Regem
Delegit, populusque isti-c, Abramica pubes,
Hunc sequar, huius ero: nam cui mea debita tandem
Servitia, an nato non aeque ac debita patri?
Qualis eram, quantusque tuo Rex magne parenti,
Talis ero, tantusque tibi iam postmodo nato.
Finierat: Rex Absalomo compellat amicum
Achitophelum, Ecquid primum mihi consulis inquit,
Vt peraga facinus regali nomine dignum?
Huic ille:uxores abiens quas urbe reliquit,
Davides, huius munitum limina sedis,
Omnes constupra: Sic demum Abramica norit
Progenies, nomen profugi foetere parentis,
Auspicio coeptisque tuis: sic maior ubique
Lento innascetur rerum fiducia civi.
Nec mora, consilio paret, stratoque cubili
Desuper in tecto, dioque sub aetheris axe,
Conspectu in populi, patrias constuprat amator
Filius uxores, turpe et plorabile dictu.
Ipse sed Achitophel mediae in penetralibus aulae
Concilio indicto, mentis concepta revelat,
Quaeque animo volvat, facunda voce profatur.
Magnanimi Isacidae, tuque o Rex inclyte noster,
Dum tibi tranquillum meditor iam tradere regnum
Haec mihi visa via est percommoda rebus agendis:
Ex omni numero iam nunc bissena virorum
Millia sorte legam, fortissima pectora bello:
Atque his Isaiden vertentem terga catervis
Insequar, et fessum, mediae sub tempora noctis,
Obruam, ut incautus det fuso sanguine poenam.
Tunc ubi diffugient subito pertarrit casu
Agmina, Daviden ferient mea spicula solum:
Hunc solum perimam reliquosque a caedibus omnes
Servatos, mecum Solymaea ad tecta reducam.
Hoc facto nostris pax alma coibit in agris
Et tu tranquillas populi tractabis habenas.
Dixerat Achitophel: plausu populusque Ducesque
Dicta probant, probat Absalomo, sed pectore cauto
Advocat Husaeum, ne quid temerarius error
Hoc inconsulto peragat: Nam plurima rerum
Verborumque fides illi, sapientia sollers.
Isque ubi consilium quod Regi haud vana locutus
Achitophel dederat, propensis viribus hausit:
Consulit haec Regi, sed ficta mente, vicissim.
Pace loquor vestra, non haec consulta probantur
Quae dedit Achitophel, nosti tu nate parentem
Et quas instructas educit in arma cohortes.
Namque animis pollent, et diras mentibus iras
Conspiciunt, similes late grassantibus ursis,
Quorum surripuit catulos venator ab antris.
Est miles pater ille tuus, mi regie fili:
Non cuntaturus, partes intentus in omnes,
Dum se collectis legionibus armet in hostem.
Et nunc forte latet caecis absconditus umbris,
Vnde improvisus nostrum prorumpat in agmen.
Quod si prima minus felicibus exeat orsis
Pugna tibi, capiasque fugam, rumorque per urbes
Ambulet, Isaidae natum dare terga parenti,
Omnis mox populus mente externabitur omni:
Quique alias validos possent aequare leones,
Cervorum fient similes: Nam quantus in armis
Sit tuus hic Genitor, quam forti milite cinctus,
Hoc Israelis nemo iam nescit in agris.
Verum age consilium quod mens mea suggerit aptum
Percipe. Nam totas iubeo te sumere regni
Vndique collectas, utroque a limite, vires,
Et qua Dana suos, qua tollit Berseba muros:
Quantus arenarum tumido cumulatur acervus
Litore: tuque illos inter media agmina ducas.
Tunc quocumque loco, quocumque sub aetheris axe
Deprensus fuerit, subito cadet impete belli
Obrutus: ut quando terrae nocturna pruina
Incidit, et subito rus contegit omne madore.
Hic nemo ex omni numero servatus abibit:
Sed pede collato quisquis pugnaverit hostis,
Vertice tanget humum iugulatus acinace nostro.
Quod si etiam firmae sese muniverit urbis
Moenibus, et tutos servaverit aggere muros:
Nos valida obsidione locum cingemus, et urbi
Totius laqueos populi immittemus, humoque
Aequatam rapidas mox proiciemus in undas.
Dixerat: et consulta viri vox approbat omnis
Concessu in magno: Nam mentem averterat ipsis
Tum DEVS, ut retro sententia cederet illa
Quam prior Ahitophel tulerat, simul impete fati
Absalomo lueret diro pro crimine poenas.
Haec ubi concilio sic rite peracta frequenti
Protinus Abiatharem Husaeus fidumque Sadocum
Convenit, et magno in coetu consulta recenset.
Certior utque istis de rebus ab indice fido
Reddatur pater Isaides mandatque rogatque:
Qui ne per noctem parvae intra tecta Bahurae
Subsistens rapidis subito oppressetur ab armis
Iordanem monitus cum milite transeat amnem.
Rogel erat Solymae fons quidam illimibus undis
Aprico in campo, Ionathas ubi forte bonusque
Ahimaas exspectabant arcana parentum
Nuntia, quae Regi deserta in castra referrent.
Advenit huc undas haustura ancilla, virisque
Quae Regi memoranda refert monitore Sadoco.
Illi abeunt celeres ut Regi nuntia portent,
Non ausi Solymae tuto succedere muro.
Proditor hic visos quidam Absalomonis ad aures
Defert, et magnis animum terroribus implet.
Ocius ille suos ad tecta Bahurica servos
Mittit, ut inquirant de proditione duorum
Ahimaae et Ionathae retrahantque ad moenia captos.
Sed non hi longum patulo sub rure morati,
Proxima tecta petunt villae, matremque precantur
Vt Regi fidos defendat ab hoste ministros.
Villae iunctus erat puteusdeclivis, et ipso
Descensu facilis: quo tum latitare parumper
Concessum: mulier nam provida sortis operclum.
Extemplo veniunt servi Absalomonis ab aula
Et Ionathan quaerunt comitemque: sed optima mater
Amnem transgressos aiebat, et agmina Regis
Quaesisse, ac Solymam post irrita coepta redisse.
Digressis demum quos miserat Absalomo [Orig: Absalo] servis
E puteo ascendit Ionathas, comitatus amico
Ahimaa, Regem petit, et mandata recenset
Exhortatus inire fugam, vitare periclum,
Iordanis transire amnen, Rex illicet omni
Sublata fugit inde mora, populoque sequente
Iordanem transit tota sub nocte, nec ullus
Defuit exorto mane, ulterioribus undae
Ripis tam praeceps occasio rebus agendis.
At ferus Ahitophel postquam sua vidit inanes
Consilia in fumos abiisse, insternit asellum
Ocius, inque sui properat penetralia tecti,
Dans praecepta suis, desperataque salute
In sese ipse furens, laqueo sua guttura frangit,
Et patrio funus tumulatur triste sepulcro.
Rex autem Isaides Mahanaeica tecta tenebat
Hospes, et angustae fessus successerat urbi:
Sobius huic versae vicino a limite Rabbae,
Et Barsillaeus Roglis, divesque Machirus
Apportant lectos, et vasa, aerisque lebetes,
Farraque triticea, et lentes, et pisa, fabasque
Hodeaque et milium, cum melle, et pinguia lactis:
Et tauros et oves, defessae fercula turbae.
Absalomo vero superata fluminis unda
In Gileadaea figit tentoria terra:
Amasa Dux illi, Iethro patre, matre creatus
Abigaile, amitam quam seditiosus habebat
Absalomo, e caro Davides patre sororem.
[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 18. Proelium commissum inter Daviden et filium seditiosum.]
Haud minus Isaides, sortitus munia belli,
Instruit aeratas acies, triplicesque cohortes
Ordinibus certis trifidum partitur in agmen.
Primam Serviades aciem bellator agebat,
Pugnandi felix Abisaus arte secundam,
Tertia ductori Ithaeo comissa Gethitae.
Ipsum autem Regem cinctum communibus armis
Vrbe exire vetat populus, tutumque periclo
Servat, et immunem verbis compellat amicis:
Ne vero, ne Rex dubii discrimina belli,
Haud satis aequa, subi:pro te pugnabimus omnes.
Ac licet aut hosti vertamus terga fuganti:
Aut pars dimidia adversis intercidat armis,
Est facilis iactura tamen: Nam millibus unus
Tu dennis potior: quare intra tuta resiste
Moenia, et armatos in bella emitte maniplos.
Annuit his monitis Davides inclytus heros,
Inque urbis porta turbas disponit euntes,
Centenisque alium, millenis praeficit illum,
Serviadas itidem, fidumque affatus Ithaeum,
Hortatur populo coram, ne durius aequo
Absalomona truci victum certamine tractent.
Omnibus hinc pugnae cuneis utrimque paratis,
Concurrunt acies Ephraeae in limite silvae:
Victus ubi Absalomo, victusque exercitus omnis,
Millibus amissis viginti, acieque fugata
In nemora et silvas: Nam maior turba palustri
Mersa lacu, lamis vitam finiverat aegram.
Ipse sed Absalomo mulo dum praepete vectus,
Per nemus arborum ramis frondentibus errat.
Aesculus apprendit mulo fugiente capillos,
Implicuitque comam, terram miser inter et auram
Absalomo hic pendet, non ullo captus ab hoste.
Viderat hoc quidam sectanti ex agmine miles,
Serviadaeque refert, ut pendeat illice ductor.
Huic tunc Serviades: Cur non, ait, arbore raptum
Ferro occidisti? denis donatus abires
Nunc siclis, dignumque viri nece munus haberes.
At miles contra: Siclos si mille Ioabe,
Huic dextrae innumeres, saevo tamen ense necare
Progeniem Regis nolim: scis ipse ministris
Quae dederit mandata pater, ne durius aequo
Absalomona truci victum certamine tractent.
Quin etiam Regem quando celare potentem
Nil cuiquam fas est, tu caedem primus inultam
Non sineres, nostroque piares sanguine mortem.
Hic animi impatiens, monstrata ut ab arbore vidit
Pendentem Absalomona, gradu veloce citatus
Quadrupedem instimulat, ferroque tricuspide pectus
Traicit, et furvas caesum dimittit ad undas.
Nec minus armigeri dereptum e fronde trucidant,
Et specui iniciunt contectum grandine corpus
Saxorum: hoc illi monumentum, haec ahenea tumba.
Ipse tamen vivus sibi fecerat ante columnam
Nominis esse sui monumentum e marmore vivo.
At victor signum populo canit aere receptus,
Parcendum ratus esse viris, stragemque premendam.
Diffugiunt omnes, et mox sua quisque revisit
Limina, confecto per mutua vulnera bello.
Hic pius Ahimaas compellat forte Ioabum:
Pace tua licet, primus nova nuntia Regi
Vt portem, cecidisse hostes ultricibus armis.
Illi Serviade: Non iam gratissimus ibis
Nuntius, ah, aliam tua gaudia differ in horam:
Nam Regi occubuit funesto filius ense.
Tu vero Cusi, quae sunt tibi visa, parenti
Hinc refer Isaidae, caesi de funere nati.
Dixerat, et prono veneratur Cusius ore
Serviaden, celeratque gradum: comitarier ardet
Rursus ibi Ahimaas, sed praependiente Ioabo
Retrahitur: tandem vero dum saepius instat
Mittitur, et rapido praevertitur impete Cusum.
Forte inter geminae consederat ardua portae
Ostia Davides, eventus anxia secum
Corda gerens: turri sed tunc speculator ab alta
Nuntiat adventare virum velocibus usum
Cursibus, hic animo Rex faustum concipit omen:
Mox alium excubitor cursum properare citatum
Nuntiat, et Regis mentem spe divite complet.
Vtque prope Ahimaan venientem agnovit, ab alta
Excubitor turri: Ahimaan denuntiat ore
Laeto, Rex dubias quem nuntia laeta ferentem
Augurat, ancipitemque animum spe firmat inani:
Et bonus iste vir est, ait, et bona nuntia portet.
At procul ut Regem porta inter lumina vidit
Ahimaas, toto veneratur corpore pronus,
Et simul effatur: Sit laus et gloria Dio,
Qui tibi submisit populum domuitque rebellem:
Obsequium ut discant alii, et non temnere Regem.
Tum pater Isaides: Sed quonam cardine fata
Absalomonis eunt? superatne iacetve peremptus?
Hic iterum Ahimaas vidi quendam esse tumultum,
Nec scio quid turbae fuerit, me namque Ioabus
Haec tibi perlatum mittebat nuntia Regi.
Nomine Serviadae audito, secedere mandat
Ad latus Ahimaan: iam nunc formidine mentem
Turbatus, quoniam raro praesagia fallunt.
Ecce autem subito parti succedit utrique
Cusius, huic fessos quatit aeger anhelitus artus,
Est procul: O Rex magne, inquit, tibi nuntia porto,
Nuntia quae possunt animum recreare iacentem:
Hic est ille dies, quo saevos vindicat hostes
Iustus ubique DEVS, punitque hoc mobile vulgus,
Quod patriae patri violentis restitit armis.
Dixerat: At ceri stat in Absalomone parentis
Cura omnis, maestusque rogat, qui vivat in armis
Filius Absalomo: respondet Cusius illi:
Sic utinam pereant, quicumque parentibus ausis
Oppugnant Regem: sic o sic sanguine poenam
Exsolvat crudasque Ammo, saevusque Philistus.
Rex his auditis mentem turbatur acerbam,
Ascensuque petit maestus cenacula portae:
Et gradiens miseros effundit pectore quaestus:
FINIS LIBRI quarti.O fili Absalomo, fili, carissime fili,
Cur ego non moriens pro te mea lumina clausi,
O fili Absalomo, fili, carissime fili?