30 November 2001 Susanne Mussmann
TEI header added
14 June 2002 Susanne Mussmann
correcting structural tagging, suggestions: include speaker names (only partly included so far)


page 292, image: s340

HEBRAEIDOS LIBER DECIMUS. VLRICI BOLLINGERI, P.L. [Abbr.: ?] Monostichon. In Lib. [Abbr.: librum] eundem. Semen Achabaeum decimo Rex tollit Iaehus.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 6. ver. [Abbr.: versus] 8. Elisa detegit insidias Syrorum.]

AT Iam bella Syrus Regi Benadadus Iorae
Molitus recipit, quae vix abiecerat arma,
Consiliumque capit de castris rite locandis.
Omnia sed Regi vates prodebat Iorae
Coepta Syri, et medior inter consulta penates,
Tum iubet ex omni vitare pericula parte
Insidias nequa subeat Syria arte paratas.
Nec Regem vates hac prodicione fefellit:
Nam quoties aliquem Benadadus legerat aptum
Insidiis castrisve locum, prior occupat illum,
Certior insidiis praesagi vatis Ioras.

Hoc igitur mentem casu turbatus iniquo
Concilium cogit Benadadus, et incitus ira:

Ecquis, ait, nostros evulgat proditor hosti
Conatus omnes? perfidiae fas illum pendere poenas.

Tum senior quidam surgit cui plurima rerum
Verborumque fides: Non sic est, inquit, ut unus
E medio nostri secreta revelet Iorae.
Est illi veri quidam praesagus haruspex,
(Nomen Elisa viro) qui conscius omnia novit,
Quae Rex Reginae narrat Benadadus in aurem.


page 293, image: s341

Imperat hic subito Rex vatem adducere captum
Atque ubi degebat, Dothanem cingere castris,
Et bigis et equis, nec talia absistere coepto.
Paretur Regis dicto Syriaeque cohortes
Obsidione premunt, et magnis viribus urbem.

At servus vatis deserto mane cubili
Egreditur portis et magnum conspicit agmen
Circa urbem, bigasque et equos, trepidusque pavore
Retro fert gressum, et vati denuntiat, arma
Arma parata viris, et bellum in moenibus urbis,
Quam qui nos contra saevis bacchantur in armis.
Tuque adeo rerum DEVS arbiter, oro, ministri
Lumina caeca aperi, radiis tua ab arce coruscis:
Cernat ut humano quae sunt imperia visu.
Audiit hic [Orig: hîc] vatem Omnipotens, aperitque ministro
Lumina, qui subito ignitos ex aethere currus
Aspicit, et rutilum quod Elisam cinxerat agmen.

Vt vero propius venere ad moenia turmae,
Poscit opem a Dio vates atque hostibus optat,
Vt caeci claris impingnant undique ocellis
Annuit omnipotens, et caeco lumine mentem
Fascinat, ut cernant aliud quam cernere credant.

Occurrens igitur divinus Elisa catervas
Irruit in medias, et quem vos quaeritis, inquit,

Non hac urbe latet: si quid parere potestis
Horum iuxta hominum gnaro, gnaroque locorum,
Huc agite, hic recto vos omnes tramite sistam.

Dixerat: et Syrios ignoti ignota sequentes
Terga viri, mediam secum deducit in urbem
Samariam Diumque orat, quo caeca resolvat
Lumina seducti Syrii gregis: annuit illi


page 294, image: s342

Caelicola, atque oculos aperit caligine pulsa.
Tum primum medios illapsam sensit in hostes
Turma Syri, et dirae conclusam moenibus urbis.

At Rex fatidicum patrem compellat Elisam,
Et quaerit, liceatne sibi iugulare catervam
Hostilem, et iusta mox tollere caede latrones?

Huic vates: Ne tolle viros duce numine captos.
Sed tu quos gladio, quos forti coeperis arcu,
Hos licet occidas: quin tu convivia fessis
Lauta para, et Regi turmas dimitte refectas,
Vt te clementem doceas, et parcere promptum.
Obsequitur dictis, conviviaque ornat Ioras
Splendida, et ad Syrium dapibus recreata remittit
Agmina, seque docet meliorem exquirere causam.

Ille ubi tam clemens facinus vidisset Iorae
Agnoscitque DEVM turmasque reducit equestres
Et patriae nullo redit in sua tecta triumpho.
Tutius est regnum officiis quod et arte paratur,
Quam quod caede virum, durisque adiungitur armis.

Post aliquot rursum dilapsos caelitus annos,
Immensas Syriis vires Benadadus ab oris
Adduxit: Regem bellaturus Ioram:
Samariamque omnem bellis atque aggere cinxit.
Nec prius obsidio sine defensore soluta est,
Heu, quam dira fames obsessam invaderet urbem.
Iamque asini caput argenteis (miserabile dictu)
Octoginta ibat turbato in limine venum.
Stercus item, stimulante fame, iam coeperat esse
Esca viris, pretioque emptum quod forte columbae
Exonerant: ader res imperiosa palato
Tetra fames, stomachique ardor furiosus edendi.

Forte ibi Rex urbis murum transibat Ioras,
Excubias visum, defensoresque paratos:
Cum mulier quaedam mentem turbata dolore


page 295, image: s343

Auxilium implorat Regis, ratus ille ciborum
Posci aliquid sese,

DEVS, inquit, ab aethere celso
Praestet opem, potumque tibi victumque ministret.
An tibi vis aliud?

Mulier cum talia reddit:

Haec mihi persuasit lapsis vicina diebus
Exstimulare fame, natum iugulare cruenta
Caede meum, et diris epulas apponere mensis:
Pollicita, absumpta tam cari corporis esca
Se quoque filiolum materno occidere cultro
Humanisque famem depellere carnibus aegram:
At nunc abscondit carum sua viscera natum.
Tu fac polliciti memor, ut sua foedera servet.

Dixit: at audito tam diro funere Ioras,
Discidit in geminas velamina regia partes,
Et vili sagulo tristes circumdedit artus:
Tum vati innocuo poenam caedemque minatus,

Dispeream, exclamat, nisi regius ensis Elisae
Hac sub luce caput dira a cervice revellat.
Hic mihi solus enim tantorum est causa malorum
Qui tales populo divorum [Orig: divûm] denuntiat iras.
Heu, quanto satius fuerat coluisse Baalum,
Impia quam duri praescita audire prophetae.

Sic ait, et servum qui iussa capessit Iorae
Praemittit: sed Elisa domi tum forte sedebat,
Cumque illo proceres capturi oracula vatis:

His praeco: An scitis veniat qui a Rege tyranno
Nuntius, ut caput hoc cervicibus auferat insons?
Ne sinite huc intrare virum, foribusque remotum
Pellite: nam sequitur saevum Rex ipse ministrum,
Iamque ipsum facti, iam diri paenitet ausi,
Accipio sonitusque pedum, et suspiria fessi.

Nondum finierat, cum Rex accurrit anhelus:

Quo res summa loco? exclamat: quam deinde salutem
Nos sperare iubes irato a numine clades


page 296, image: s344

Ista venit, frustra cui te duce fidimus uni.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 7. Elisa praedicit maximam anonnae copiam.]

Hic diviniloquus vates: Audite canentem
Fata DEI proceres, nec vocem spernite Caeli.
Crastina lux istam quando orta reduxerit hora,
Dulce satum similae siclo vendetur, et hordei
Vno venibunt siclo sata bina: vel ipsa
Samariae in porta: Cur desperare salutem
Nos vultis, sanctoque DEI diffidere verbo?

Tunc unus procerum, cui Rex incumbere ductus
Sueverat;at Caelo exclamat, si forte fenestras
Ipse indat Dominus, frumentaque defluus imber
Praecipitet, numquam haec vatis praesagia fient.

Huic tum fatidicus: Mea tu praedicta videbis
His-ce tuis oculis, sed nulla hinc sorte frueris.

Forte viri stabant Samaraeae ad limina portae
Leprosi, quos atra fames huc quattuor omnes
Egerat, et secum mussant, quod rebus in arctis
Consilium capiant: nam sive in moenibus urbis
Sive extra, campis vacuoque in rure morentur
Horrenda sibi deinde fame fatoque cadendum,
Ergo constituunt Syriorum accedere castris
Et vitam servare, vel atrae occumbere morti.

Ecce autem Caelo strepitum conciverat alto
Illa nocte DEVS commotoque aere passim
Armorum auditi sonitus, lituique canentes:
Et currus et equi iuxta tentoria visi.
Tum pavidi exclamant Reges a finibus assunt
Hethaeis, Reges fecundo a flumine Nili
Auxili venere viris, fugiamus amici,
Vna salus victis nullam sperare salutem.

Haec Syrii et sera fugiunt de nocte suisque
Excedunt castris frumento et pane refertis,
Et praedam Hebraeis iumenta dapesque reliquunt:
Atque ubi mane novo leprosi ad castra Syrorum


page 297, image: s345

Venissent subeunt primae tentoria portae,
Et nudata vident, et defensoribus orba:
Prima viris tum cura famem depellere victu
Tam tempestivo, saturis cura altera, praedam
Argentum atque aurum et preciosas tollere vestes:
Omnia quae nota propere tellure recondunt.
Aggressi hinc aliud spoliis orientis opimum
Expilant vallum, sibi proxima nempe caterva.

Demum obsessorum memores, laeti ominis, aiunt
Ista dies, fas est haec nuntia laeta referre
Civibus, ut miseri castris potiantur opimis:
Ne si occultemus dilapsum his finibus hostem,
Publica privatis postponere commoda rebus
Aggressi, scelerum nos ultrix puniat ira.

Haec fati properant urbis succedere portae,
Et vigili narrant Syrias fugisse cohortes
Castraque deserta, et frumentis omnia plena,
Et vestes et equos vallis, asinosque relictos.
Haec ubi fama repens Regis pervenit ad aures,
Convocat intra aulam fidos suae corda ministros,

Sic illis fatus: Mihi non ignota Syrorum
Consilia, et caeco quas condunt pectore fraudes:
Norunt quippe famem grassari in moenibus urbis,
Atque ideo simulant abitum, latitantque recessu
In nemorum, campum si forte petamus apertum
Egressi portis et nuda in castra ruamus.
Tunc improvisos (sic fert dolus acer) adorti
Opprimere, et capta sperant illi urbe potiri.

Haec Rex: haec senior reddit responsa minister:

Quinque omnes superant stabuli ad praesepia fortes
Aeripedes, reliquos consumpsit inedia coctos.
Hos age iungamus bigis, et castra Syriorum
Ingressi longe et late speculemur, an hostes
Insidiis latitent, an tecta paterna revisant.


page 298, image: s346

Approbat orsa, metu posito, securus Ioras:
Iamque abeunt illi ripam Iordanis ad ipsam,
Nec tamen inveniunt ullis in partibus hostem:
Sed spoliis et veste vias vasisque refertas,
Omnia quae trepidus terror proiecerat agris.

His Rex auditis, populum dimittit egenum,
Castra expilatum Syriae tam larga cohortis,
Et praedas actum, spoliisque opibusque potitum.
Nec tum frumenti modius, tam divite messe,
Pluris emebatur, quam praecinuisset Elisa.

Ille etiam Caelo qui magnas ante fenestras
Non impleturas vatis promissa negaverat [Orig: negârat] ?
Dum forte in medio consisteret agmine portae,
Venum ubi densatus direpta cibaria civis
Civi exponebat: ille, inquam, incredulus auctor
Protritus misere, glomerantis ab agmine turbae,
Veridicumdocuit non fallere posse prophetam.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 8. Elisa iterum famem septenalem praedicit.]

Idem namque famem longe lateque futuram
Et grassaturam septen praedixerat annos:
Ne tamen hoc damnum caros vexaret amicos,
Praeco Sunamitin, patriis excedere terris,
Atque Palaestina iubet in regione morari,
Septima dum redeat fecundis messibus aestas.
Occupat interea tectumque absentis, et agros
Forte illi cognata manus: Mulierque reversa
It quaestum, et patrios repetitum a Principe agellos.

Forte ibi fatidici servus qui nuper Elisae,
Nunc leprosus erat, Regi memorabat Iorae,
Edita divini manibus miracula vatis.
Vtque Sunamaeae sublatum funere natum
Hospitiae in aetherias fato revocaverit auras
Atque haec attento dum fata Gehasus Iorae
Commemorat, venit ipsa parens,et cernua Regem
Supplice cum nato pro dentis orat agellis,


page 299, image: s347

Vt sibi restituat, quas tum possessor habebat
Ruris opes, parvamque domum: tum verna Gehasus:

Haec est illa, inquit, quam sic veneratur Elisa
Hic est ille puer, quem nigris exciit umbris.

Dixerat: affirmant eadem mulierque puerque
Et bona, quae miseris fuerant ablata receptant,
Insuper et reditus, id Rege iubente, resumunt.

Forte Damascena senior Benadadus in urbe
Aeger erat, tristi affixus languentia lecto
Membra, venitque illuc sub eodem tempore Elisa:
At laetus divi adventu praeconis, ab aula
Rex Syrus Hasaelem dimittit, ut obvia vati
Signa pedum figat, nec pravo munere donet,
Et consulta petat divini oracula vatis,
An pater ex isto possit revalescere morbo.

Ergo pio occurrit vati pro Rege minister
Anxius Hasaeles, quadringintaque camelos
Muneribus patriis secum deducit onustos.

Tum coram affatus: Benadadus filius, inquit,
Iste tuum, Syriae dominator maximus orae,
Consulit an duro possit revalescere morbo?

Huic praeco contra: Aegroto fer nuntia Regi
Iri sanatum, quamquam caelestia mortem
(Augurat ut veri mens conscia) fata minetur.

Dixerat, et tristem vultum contraxit Elisa,
Umectans largo lacrimarum flumine malas.
Ille rogat causas fletus: cum tristis Elisa

Novi ego, novi, inquit, quae tu populiaribus olim
Damna meis addes, quam stragem his finibus edes:
Moenia nam flammis exscindes, moenia ferro,
Et iuvenes gladio perimes, et ubere raptos
Allides pueros muris, gravidasque secabis
Efferus uxores, iustique oblitus et aequi.

Excipit Hasaeles: DEVS hoc prohibuerit [Orig: prohibessit] , ut istic


page 300, image: s348

Sim canis,

et rabidas Hasaeles exerat iras.

At vates: Novi quod te succedere regni
Destinat heredem, magni dominator Olympi.

Disgressus vero Benadado nuntia portat
Hasaeles,illa mox iri a febre levatum.

Iamque dies, alterque dies processerat, aestus
Cum morbi invaluit, quem Rex depellere tentans,
Stragula tingit aqua, sese ut refrigeret amne:
Et sese super expandens, e febribus aeger
Ferventes Erebi exivit Benadadus ad undas.
At Syrii Hasaeles capto moderamine regni
Complevit sua fatidici praesagia vatis.

Cesserat interea duris quoque Iosapha fatis,
Vicenos et quinque annos dominatus Iudae:
Et sexaginta vitae sine labe peractis.
Filius illius sceptro successit Ioras,
Degener, et varii sectatus numina Beli.
Huic pater infaustis natam sociaverat [Orig: sociârat] Achabi
Athaliam ominibus quae recto a tramite patris
Impia blanditiis seduxit in avia Regem.
Non tamen exstingui Iessaeo in semine lucem,
Ipse DEVS voluit, quando hoc promiserat olim
Davidae innocuo, fatorumque ordo volebat:
Heredem heredi, natum succedere patri.

[Note: 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 21. Regis Iorae crudelitas.]

Vt vero solium patris conscendit Ioras,
Triginta vitae transgressus desidis annos,
Primam egit stragem crudeli fratribus ense
Exstinctis, regnum sic muniturus avitum.
Tum proceres etiam ferali caede peremit
Non paucos, veritus ne quis sibi retia tendat.
Vsque adeo impatiens regnum consortis, et atris
Perpetrat orsa modis dominandi saeva libido.

Hoc tum Rege ferus capit arma rebellia princeps
Gentis Idumaeae, et veteres excussit habenas.


page 301, image: s349

Nam quamquam valido reprobos domuisset Ioras
Impete, et insidias cauti vitasset Idumi,
Omnibus occisis ducibusque equitumque catervis
Non tamen abstinuit se regno opponere Iudae
Infrenis populus, donec repulisset ab ora
Hebraeos patria Reges, et ab ore capistros.
Lobna sed huic etiam renuit parere tyranno,
Abiecitque iugum: nam Caeli inimica premebant
Belicolam Regem, statuas lucosque sequentem,
Et secum patrios rapientem in devia cives.

Scripserat huic igitur quidam sacer augur Elias
Haec verba, in parvas ex arte relata tabellas:

Quae legis, Isaidae scribit DEVS ille parentis,
Tu quia nec patrio, nec tramite tendis avito,
Sed mala Samariae carpis vestigia Regum,
Exemplo diri statuarum cultor Achabi.
Insuper et fratres vera pietate priores
Ense trucidasti, saevas tibi nuntiat iras
Iustis ab arce DEVS celsa, qui praemia reddet
Digna tuis factis: caedent tua pignora ferro
Hostes infensi, et praedam tua munera ducent,
Arabibusque tuae, vinctis post terga lacertis
Captivae uxores servitum matribus ibunt.
Ipse tuo foetens alvi languore iacebis,
Donec corrosus profundat viscera venter.

At non frustrata est tam dura haec littera Regem,
Namque Palaestinas Arabumque adversa cohortes
Trusit tam prompto terram vastvit Iudae.
Namque Arabes flammis Solymam trucibusque rapinis
Vrbem expugnaverant [Orig: expugnârant] , atque omnia pignora Regis
Sustulerant, unum praeter (sic fata volebant)
Qui minimus natu caecis latitaverat [Orig: latitârat] in antris:
Scilicet ut patri similis succedere haeres.


page 302, image: s350

Vxores etiam Solymis e moenibus hostis
Duxerat, Athaliam praeter, sua funera regno:
Ipse biennali ut morbo iacuisset Ioras,
Consumptus tandem ferali tabe perivit.
Nec populus tanto curavit funera sumptu,
Quanto vel patrem vel avum tumulaverat [Orig: tumulârat] honore,
Nec tam magnifico manus est dignata sepulcro.
Nam cui vita fuit turpis, cui mors sua turpis,

Cur tumulo quisquam: post fata exornet honesto?

[Note: 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 22. Ahasiae electio et inauguratio in regno Iudae.]

Iamque duos vitae viginti adiecerat annos
Achasias patrias quando suscepit habenas
Delectu populi: sed et ille secutus Achabi
Maternum male trivit iter, coluitque penates
Fictitios: adeo penetrabile virus inhaeret,
Quod semel obsessis radices ossibus egit,
Consiliis etiam affinis fuit usus Iorae
Et rerum socios illa delegit ab aula.

Na Gileadaeam postquam sua castra Ramothum
Fixerat, exemplum ferale secutus Achabi
Filius hunc etiam belli fatalis Ioras
Ascivit socium: sed victus acinace Medo
Hebraeus, Syriae, minor in certamine, pugnae
Succubuit, multo sua pectora saucius ictu.

Nam Rex Hasaeles urbem Gileadidos orae
Munitam, patria tum sub dicione tenebat:
At castris illum cingebat Iaehus, et omnes
Hebraeae vasta claudebant mole cohortes.
Vt vero tectis Iesraelidos urbis Ioras
Illatus, medico curatum vulnera succo
Venerat: haec etiam confert ad moenia gressum
Achasias, aegrum visurus amicus amicum:
Tristia nam Regis sic fata utriusque ferebant
Vna uti coniuncti letum commune subirent.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 9. Elisa legatio ad Iaehum novum Regem.]

Et iam fatidicum iuvenem exhortatus Elisa


page 303, image: s351

Miserat ad validae Gileadita castra Ramothi:
Illic Nimsiaden oleo qui instructus Iaehum
Vngitet, amotis intra conclavia turbis:
Ac tum proripiat, pede non remorante regressum,
Sese alio, ne quis captasse hic [Orig: hîc] munera credat.
Concipiatve animo sensus nutante sinistro.

Paret mandato iuvenis senioris Elisae,
Castraque nota petit, mediumque affatur Iaehum,
Concessu in magno, seque in penetralia tecti
Interiora sequi iubet, ut sua dicta benignis
Auribus accipiat: propere hic comitatur Iaehus
Egregium iuvenem fati sortisque futurae
Nescius, et vocem non vani percipit oris.
Cum vas ille manu profert, et fundit olivum
Nimsiadae in caput, atque his vocibus ora resolvit

Te DEVS hoc oleo Regem Israelis inungit,
Et iubet evertas genus omne furentis Achabi,
Omnemque exscindas stirpem, caecemque perempti
Vlciscare gregis, quem foeda Isabella cecidi.
Nulli hic [Orig: hîc] aetati, nulli te parcere sexu
Imperat Omnipotens, misereri nullius aegri
Te iubet, aut hominis proiecti, aut denique capti:
Qualem Nebathidae domus est sortita, domusque
Eventum Baesae, maneat suus exitus idem
Devotam pesti gentem exitialis Achabi.
Ipsam, quae causa est tantorum sola malorum,
Ore canes rapido sub Iesraelidos agro
Reginam lacerent Isabellam, expersque sepulcri
Infelix mulier, furvas descendat ad umbras:

Dixerat, eque domo pede non remorante recessit.

Vt vero ad socios conclavibus exit Iaehus
Perfusus fragrante oleo: mox quaerere miles
E duce, quo res summa loco, quae tristia portet
Nuntia vesanus, rabioso percitus oestro.


page 304, image: s352

Dissimulat primum Iaehus, sed fortibus instant
Hic [Orig: Hîc] socii, ut non nota sibi praesagia narret.
Cum tandem Regem sese esse fatetur inunctum
Augurio magni fausto praeconis Elisae.
Pallia tum capiunt sua quisque, moraque repulsa,
Vestibus instratum grande effecere tribunal,
Et Regem clamant sonitu praeconis Iaehum,
Sublatumque tubis clangorem ad sidera tollunt.

Haud mora conveniunt proceres, contraque superbum
Coniurant Regem castris qui excesserat aeger:
Seque secuturos ad Iesraelidos urbem
Agminibus iunctis promittunt foedere certo.
Hos tum Nimsiades poscit, ne conscia prodant
Consilia, aut aliquem notam patiantur in urbem
Transire, ut perimant inopinos agmina Reges:
Tutius interdum adventu praevertere famam.

Ipse citus properat rapidas conscendere bigas.
Moeniaque urbis adit, turri hic [Orig: hîc] speculator ab alta
Pulveream aspiciens nubem turmasque virorum,
Nuntiat hoc Regem: qui praepetis ora veredi
Infrenare iubens,equitem dimittit ab urbe
Regia, in occursum turmae venientis, ut omnem
Exquirat causam, cur obsidione soluta,
Terga Syro vertant hosti? satin' omnia salva?
Hic vero ut rapidi conspectum vidit Iaehu,
Quaerere multa parat, pacemne an bella reportent:
Increpat hunc dure et retro secedere mandat.

Regi tunc itetum turri speculator ab alta
Nuntiat, emissum iam non e rure reverti.
Ergo Rex equitem dimittit ab urbe secundum,
Qui properans cursu venientem quaerat Iaehum:

Quid sibi nam turma haec? pacemne apportet an arma?

Illi Nimsiades: Quidnam cum pace negoti
Est tibi: quin age tu retro secede, novoque


page 305, image: s353

Obsequium Regi posthac servare memento.

Haec iterum excubitor Regi speculatus Iorae
Nuntiat, et currum insane properantis Iaehu
Cernere significat: tum Rex sibi iungere bigas
Imperat, Achasiasque una volat, ambo parati
Tendere in occursum sic festinans Iaehu.
Moenibus egressi, fatali lege feruntur
In pingues agros, et iugera culta Nabothi,
Quae pater occiso abstulerat, quae praedia mater.

Ductorem hic belli placide compellat Ioras
Nimsiaden, salvusne excercitus anne fugatus?

Is Regi contra: Quid tu de pace vel armis
Sollicitus? Nota est Isabellae iniuria matris.
Nota est impietas et amor meretricius atrum
In Belum: notae quas dira venefica caedes
Commisit, rapidis furiarum percita taedis.
En, assum ut meritas tanto pro crimine poenas
Exposcam, dirumque nefas hoc orbe repellam.

Dixerat: at trepidus vultum convertit Ioras
Ad Regem Achasiam:

et nostris prodimur, inquit,
Prodimur, heu mecum crudeles effuge dextras:

Haec dicens, rapido properat sub moenia curru
At Rex Nimsiades fugientibus instat, et arcum
Dirigit, ac volucri transfigit harundine pectus.
Labitur in currum infelix; telo ictus Ioras,
Exhalatque animam ferali caede cruentam.

Tum quendam alloquitur Bidecharem, proice dirum
Hoc, inquit, monstrum caesi haec super arva Nabathi:
Nam memini ut patrem quondam comitabar Achabum
In curru tecum, quod tale oracula fatum
Certa minarentur, verbis concepta prophetae:
Affore mox tempus cu stirpe cedente tyranni,
Nabothum ob misere lapidatum, hoc rursus in agro
Caede fera caedes pendantur, sanguine sanguis.


page 306, image: s354

At vero Achasias, ut Regis funera vidit
Arripit inde fugam, qua semita ducit in hortum
Regis ut hoc tutus luco latitaret, at ipsum
Consequitur, servisque occidere mandat Iaehus.
Gura erat, obscurus Ieblaea ad moenia pagus,
Quo tunc Achasias fugiendo elapsus, in ipso
Accipit ascensu vulnus letale, sub ala:
Inde Megiddaeam curru delatus in urbem
Occubat, haud uno dominatus longius anno.
Illum maestifico referunt ad moenia curru
Lugentes servi, tumulantque Sionis in arce,
Exsequiasque ferunt, supremaque iusta sepulto.

Interea ver Rex Iesraelidos urbem.
Regibus occisis affinibus, intrat Iaehus:
Cum fuco pingit vultus Isabella seniles,
Et calamistratos componit in ordine canos,
Turpis anus, vultu se ostentatura superbo.
Exerit hinc lata caput istud anile fenestra,
Et Regem intrantem prospectu observat Iaehum:
Vtque is iam portas curru ingrederetur apertas,
Desuper imclamat Regina Isabella, rogatque:

An bene rem gessit scelerato Simrius auso,
Qui Domino servus sua tela rebellia sumpsit,
Et Regem leto crudeli sustulit Ellam?

Sublevat hic oculos, et anum Nimsaeius heros
Aspicit infestum caput exsertare fenestra:

Et quis, ait, nostris favet isto in limine coeptis?

Tum duo prospiciunt ex ista parte ministri,
Seque novo obsequium Regi praestare paratos
Ostendunt, hos ille repens affarier infit:

Praecipitate viri tecto exsecrabile monstrum,
Hanc vetulam, hoc dirum nostris in finibus omen,

Sic ait: arreptam cum servi corpore toto
Praecipitem dominam sublimi e culmine volvunt.


page 307, image: s355

Decidit infelix, et sparso sanguine muros
Inficit, et rapidi contaminat ora iugalis,
Nimsiadae currum qui forte trahebat Iaehu,
Calcantumque terit rapida ungula turpe cadaver.
Post ubi se potu Iaehus recreasset, et esca,

Ite, inquit servis, Isabellae tollite vico
Exsecrandum illud furiale, immane cadaver:
Na Regina fuit Sidonia, filia Regis.

Dixerat, illi abeunt feralia membra sepultum,
At nihil hic [Orig: hîc] toto reliquum de corpore, praeter
Palmas, et caput atque pedes, miserabile visu.
Illicet haec referunt servi: sum tristis Iaehus:

Non haec eveniunt caeco, mihi credite, casu
Sed iam nacta fidem praesagia vatis Eliae
Esse DEVM certa qui mundum lege gubernet,
Et iustum mollemque bonis, durumque superbis.
Consuescit DEVS ille quidem pro crimine si quem
Destinat ulcisci, securae huic munera pacis
Largiri, ut tandem mutata sorte priori
Fortius indoleat: sed foedae praemia culpae,
Et dilata diu, poenae gravitate rependit.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 10. Severitas Iaehu in posteros Achabi.]

Nec tamen in solos grassatus Iaehus Achabi
Caede fuit, claro positos in culmine natos:
Omnes sed tota exstinxit de stirpe nepotes
Septuaginta equidem fuerant de sanguine Regis
Amraidae reliqui, Samaraeae in moenibus urbis.
Ergo litterulas quas mitteret ipse Senatu
Exarat, et fidis haec mandat verba tabellis:

Vt primum attigerit vestros haec charta penates,
Regis ubi nati iam sustentantur Achabi,
Curribus instructi, munitoque orbe potentes:
Ocius es istis Regem legite omnibus unum,
Qui reliquis melior, vobis sit gratior unus,
Atque illum solio admotum sceptroque paterno


page 308, image: s356

Propugnate viri nostrisque resistite telis.

Vt vero acceptas illi legere tabellas
Addubitant, trepidantque metu, nam caesa duorum
Corpora cernbant Regum, qui ferre furentis
Nec vim, nec validae potuissent spicula dextrae:
Quomodo enim pauci cives, quave arte resistant?
Constituunt tandem sese submittere Regi,
Et socios mittunt, qui nuntia verba Senatus
Et procerum, et sobolis tutorum nomine portent:
Obsequium sese Regi praestare paratos,
Nec sibi velle ullum de semine patris Achabi
Deligere, hic [Orig: hîc] solio qui Rex succedat avito.

Tunc alias ipsis voces rescripsit Iaehus:

Si mae vos vultis mandata capessere servi,
Scindite natorum cervices, atque nepotum
Amraidae, lucem cum crastina duxerit almam
Orta dies, capita haec vobiscum ad moenia ferte:
Sic volo, sic iubeo, sic vatum oracla requirunt.

Postquam haec Samaria cognovit in urbe Senatus,
Septuaginta viros devoti semen Achabi
Corripit, et ferro capita a cervice recidit,
Sectaque textilibus tabo manante cophinis
Indit, et ad Regem praescriptam mittit in urbem.

Ille duos fieri sub porta mandat acervos,
Sectorum capitum quae conspicerentur ab omni
Iesraelis populo, redeuntem Solis ad ortum.

Tunc Rex ad cives: Vulgi mihi nota querela est,
Et vestrae voces, quasi seditione rebelli
Fas contra atque aequum, Regni Israelis habenas
Arripiam, noti subversa stirpe tyranni:
Sed vos o saltem tot colla refecta nepotum
Aspicite Amraidae, quae vestra ad moenia cives,
Samarii misere viri, ne solus Iaehus
Exstinctum genus omne velit feralis Achabi.


page 309, image: s357

Sed neque vaniloquum vatem sentitis Eliam.
Omnia qui saevo cecinit fata ista tyranno.

Sic ait: et tota Iesraelidos imperat urbe
Quaerere reliquias infandae stirpis, et omnes
Tollere cognatos, affines tollere, notos,
Belicolasque sacerdotes, omnesque necare:
Donec de genere hoc nihil ulla ex parte relictum.

Iamque ubi Samariam Iaehus properaret ad urbem,
Omnem exstincturus sobolem, si qua esset Achabi:
Ecce, DEI fatis illuc ultricibus acti,
Achasiae occurrunt fratres, quem caede peremptum
Sustulerat Iaehus: Quaerit, quo sanguine creti,
Vnde domo veniant, quae gressum ad limina figant.
Illi se Achasiae respondent esse perempti
Turbatos fratres, generosum semen Iorae,
Et nunc solatum Reginam, et pignora Regis
Tendere iter linguaque sua sese indice produnt.

Imperat hic subito Iaehus comprendere vivos,
Et quadraginta iugulare duosque nepotes
Athaliae matris, quae nata fuisset Achabi:
Tantae sunt animis Iehovae caelestibus irae,
Contemptos quoties furit ob pietatis honores.

Non longum progressus iter Nimsaeius heros,
Rechabi natum Ionadabum offendit, amantem
Numinis aeterni, et multis virtutibus auctum.
Obvius hunc igitur blando sermone salutat:
Prspectaque viri sincera mente, fideque
In sed non dubia [Orig: dubiâ] , dat mentis symbola dextram,
Et levat in currum, secumque in moenia ducit
Samariae, ut reliquam mactari cernat Achabi
Progeniem, et quicquid tota restaret in urbe,
Amraea de stirpe satum: sic namque ferebant
Fata DEI, et magni praesagia vatis Eliae.

Huc ergo ingressus populum mox congregat omnem,


page 310, image: s358

Atque haec ad cives ficto de corde profatur:

Ante Sacerdotes non est veneratus Achabus
Belicolas digno fas ut poscebat honore,
Verum ego maiori studio tam sancta fovebo
Pectora, et emerito posthac dignabor honore,
Et Belum, et Beli cultores caelitis omnes.
Omnes huc igitur servos mihi sistite Beli,
Vt nostrum videant propensa a mente favorem.
Namque ego grande paro sumptu praedivite sacrum,
Caelica quo venerer tam magni numina Beli.
Qui vixisse satis se luce putaverit ista
Belicola, his hodie sacris solemnibus absit.

Dixit: et ex omni mandat dicione vocari
Festa Sacerdotes celebratum tempora Beli:
Nec mora conveniunt totis a finibus omnes
Belicolae, et denso totum implent agmine templum.
Tum vestes proferre iubet se ut tempore festo
Turba Sacerdotum pretioso exornet amictu.
Ipse etiam, fidusque comes Ionadabus, in aedem
Ingressi paulum sollemnia sacra frequentant.
Hic vero imprimis Rex imperat arte cavere,
Ne quis Levigenarum [Orig: Levigenûm] praesens delubra profanet,
Solus et hac Belum Beli colat aede Sacerdos.

Iamque illis sacram clamore replentibus aedem
Octoginta viros delubro immittit Iaehus,
Omne satellitium Regis, radiantibus armis
Instructum, fortesque Duces: his imperat omnes
Caedere Belicolas, non ulli parcere vivo.
Vnum dimittat si quisquam evadere mortem
Morte sua elapsi pensurum, et funere funus.
Iussa viri faciunt, et Beli hac luce ministros
Occidunt omnes, non uni parcere docti,
Protractosque extra iecerunt [Orig: iecêre] sacraria templi.
Inde aditum penetrant, statuamque a sede revulsam


page 311, image: s359

Comminuunt, flammisque cremant ultricibus aedem,
Atque illic condunt pro paupere plebe latrinam.

Viderat haec dudum coelo DEVS arbiter alto
Alloquiturque virum comisso munere functum:

Eia age, quando meis tam prompto pectore iussis,
Servasti obsequium, deleto stirpitus omni
Hoc genere, et nostri satiasti numinis iram:
Hoc ego caelesti te munere dono vicissim
Nimsiadae Regi quartus succedat ut heres,
Rex pronepos Regis proavi: sic fatus annuit Iaehu
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Felix,o nimium felix, si territus atro
Exemplo Amraidae tota cum stirpe perempti,
Impia Nebathidae vitasset sacra profani:
Sed rerum hoc tanto successu inflatus Iaehus,
Insontes etiam paulatim laedere cives
Coepit, et in patrii grassari viscera coetus.
Hoc irritatus scelere, atque his turpibus ausis,
Hebraeo induxit populo DEVS arce flagellum:
Nam Syrus Hasaeles incursibus omne Basani
Assiduis regnum vexavit, et omnia Gaddae
Moenia diripuit,terramque Manassis, et urbes,
Et quicquid ripae circumfluus alluit Arno,
Caedibus id vastisque afflixit ubique rapinis.

At Rex Samariae vires minuente senecta
Postquam vicenis octo Regni addidit annos,
Ad patres tandem fatis migravit Iaehus.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 11. Reginae Athaliae crudelitas.]

Nec dum exstincta tamen fuerat stirps omnis Achabi
Sed Solyma restabat adhuc sua pestis in urbe
Athalia, heu atrox Isabellae filia, matre
Saevior, inque ipsos ferro grassata nepotes.
Nam postquam Achasian crudeli caede peremptum
Vidit, et huic natos regno superesse tenellos,
Consilium arripuit furiosa femina mente


page 312, image: s360

Regni invadendi, deleto semine nati.
Et quo non hominem dominandi saeva libido
Incitat, ausa aviam in teneros armare nepotes?
Omnibus occisis, servabat Iosaba, coniux
Praesulis augusti, germanaque Regis Ioam,
Cum cara ereptum saevis nutrice periclis:
Vnum qui vitae nondum compleverat annum.
Abdidit hunc igitur sacrae conclavibus aedis
Femina, longe impar studiis animoque novercae:
Hic ubi sex latuit ckam tutus et integer annos.

At postquam exacti iam septima temporis aestas
Appeteret,regni impatiens muliebris Iuda,
Ioiadaque imprimis supremus in aede Sacerdos:
Consilium maturus init, quo iustusut ultor,
Tolleret hoc atrox monstrum furiale, cruentem.
Ergo satellitium templi in penetralia ducit,
Militaeque duces, Maeseiam, et Elisapham, et ambos
Asarias, teque Ismaeles, fera fulmina belli.
His intus scelera Athalia furiosa recenset,
Quamque sit indignum Hebraeis, parere lupato
Femineo, et vetulae rerum committere summam.
Namque DEVM Isaidae sceptrum regale nepoti
Pollicitum, haud ulli furiae infelicis Achabi.
Haec dicens puerum septennem ostendit Ioam,
Ereptum Athaliae manibus, patre Rege creatum.

Haud mora: coniurant, et mutua foedera iungunt,
Constituuntque diem, Solymae quo templa frequentent
Omnes Levigenae, totis e finibus orae
Acciti, ut Domino festum sollemne parentent.
Mox ubi collecto complessent atria coetu,
Vndique Levigenae, Solymaeque e limite cives,
Constitit in medio, sic orsus voce Sacerdos:

Indigenae fortes, generosum stemma Iacobi,
Haec est illa dies, qua Regem summum Ioam


page 313, image: s361

Rex sibi delegit, sacroque perungit olivo.
Nam sibi Davidae reliquam de semine prolem
Hactenus asservat, cui demens bestia mater
Non saevas inferre manus, non arma, nec ignes,
Evaluit nostrae surrepto coniugis ausu.
Nunc ergo accipite haec animis quae iussero promptis,
Et morem gerite, et vestrum, ne temnite patrem.
Terta pars vestrum, quos iam sua sabbatha poscunt,
Nunc porro excubias agat, ante palatia Regis:
Ne quis quae gerimus saeva interturbet ab aula:
Tertia pars rursum Suraeae limina portae
Obsideat, templique aditu prohibuerit [Orig: prohibessit] euntes.
Denique Levigenarum [Orig: Levigenûm] quae pars mihi tertia restat,
Excubet ante domum Massae, sub limite portae.
Ne quid turbarum mihi sede oriatur ab ista.
At duo, quaepoterant hac luce quiescere ab armis
Agmina Levigenarum [Orig: Levigenûm] , fido munimine servent
Hoc templum, et Regis stipent latus, armaque gestent,
Praesidio illorum Rex tutus ut ambulet, et nos
Liberi ab insidiis sacro hunc tingamus olivo.
Quisquis in haec ierit divi sacraria templi,
Dum Regem solio, sceptroque ornamus avito,
Occisus vestris ultricibus occubet armis.

Dixerat: illi omnes caelestia iussa capessunt,
Ordine quisque suo, clipeos dat Ioiada, et arma:
Quae pater Isaides divae sacraverat aedi.
Iamque a votiva templi inviolabilis ara
Atrii as ingressum stabant ex ordine longo,
Hinc atque hinc clipeis instructi armisque corusci
Levigenae, medium dum Rex novus iret in agmen:
Illum producit septennem Ioiada praesul,
Achasia genitore satum solioque paterno
Illocat, et flavos ornat diademate crines,
Et sceptro dextram Legisque volumine laevam:


page 314, image: s362

Ac totos oleo perfundit corporis artus.
Insequitur plaususque virorum [Orig: virûm] clangorque tubarum
Atque ingens populi clamor, voxque omnibus una:

Vivat Rex, vivat generosum pectus Ioas.

At postquam hunc fremitum tectis regalibus amens
Athalia audierat tam magni nescia coepti,
Atria nota petit, mediumque infertur in agmen:
Vtque videt puerum grande obsedisse tribunal,
Et populi applausus, et tot modulamina vocum,
Bellua saeva, furensque animi, sic farier osra est:

Haec sibi quid tandem vult coniuratio cives?
Istane Reginae, tu Ioiada saeve Sacerdos,
Est servanda fides? puerone corona thronusque
Comitti debet, vobis dominetur ut infans?

Sic ait: et mollem manibus discindit amictum.

Ioiada niil contra: sed centurionibus altis
Imperat, educent templo furiabile monstrum,
Et ferro iugulent, simul et quicumque sequantur
Ceu laturus opem, gladio feriatur eodem.
Aufugit illa repens, repetitque palatina lato
Tramite, quo currus agitari ad limina sueti:
Sed manus insequitur scutatae tota catervae,
Et medio sternit Reginam tramite lapsam,
Traiectamque latus ferri mucrone trucidat.

Ioiada tum populum Regi coniugit Ioae
Foederibus certis, et religionis avitae,
Et fidei memores Regemque DEVMque sequantur.
Protinus hinc templum quod Belo struxerat ante
Athalia, ingressi statuas populantur et aras,
Belicolamque necant iuxta ipsum altare Mathanem:
Inde novum ducunt ad avita palatia Regem
Magnifica pompa, fidoque satellite cinctum,
Et solio imponunt patrio laetique triumpho,
Longa dein placidae peragebant tempora pacis.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 12. 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 24. Ioas restaurat templum Hierosolymae.]


page 315, image: s363

Postquam etiam fuerat tenero maturior aevo,
Cumque virili animo reliquis pubesceret annis:
Ioiada iuncta fuit virgo Solymaea cubili
Ipsius eximia fecit quae prole parentem.
Nam binas Regi sociaverat ipse maritas
Ioiada, dilectae tutor fidissimus aulae.

Coeperat interea cultu decrescere templum
Et dare venturae paulatim signa ruinae:
Ex quo Belicolis votivam struxerat aedem
Athalia, et templi sacra ornamenta profanis
Vsibus, immani demens addixerat auso,
Dirueratque truci Salomonia limina dextra.

Ergo instaurandam Rex suscipit anxius aedem,
Datque Sacerdotum mandata haec regia turbae:
Votiva infertur quaecumque pecunia templo,
Sive ea primigenum redimat, seu quam dare quisque
Debet, vicinum vitae quando attigit annum:
Sive ea pro certo solvenda pecunia voto,
Seu quam quisque ultro fuerit numerare paratus:

Hanc vos Levigenae lucro subducite vestro,
Atque illa veteres templi instaurate ruinas,

Haec Rex: sed surdae frustra mandaverat auri.

Et iam vicenis ternos adiunxerat annos,
Cum parietinas nemo sarciret, inaede
Neglecta, atque avidus raperet sua dona Sacerdos.
Tandem pontificem vocat ad sua limina Ioas,
Obiurgatque ultro: Cur instaurare ruinas
Templi, tam multos vos intermittitis annos?
Debita cur non huic usu stipendia cedunt?
Eia agite argentum renovando huic addite templo,
Nec sinite illabi tam sancti limina tecti.

Mox ubi mandato bene conserere, nec ultra
Convertere suos, donaria plebis, in usus:
Providus apposuit sacra iuxta altaria cistam


page 316, image: s364

Ioiada, praecluso fecitque foramen operclo,
Huic quo magnifici servantes ostia templi
Acceptos possent a vulgo immittere nummos.
Tum quoties pleno turgebat fenore cista,
Regis scriba simul numerabat et aere Sacerdos:
Qui tum praefectis operarum, aedisque fabrorum
Istud credebant argentum dives, at illi
Materiamque domo reparandae, operasque fabriles
Hoc aere accepto, poscebat ut usus, emebant.

Aurea non illo fiebant pocula censu,
Non tuba, non pelvis, non instrumenta ciendis
Cantibus, aut templi spectabilis ulla suppellex:
Donec collapsas reparasset fabra ruinas
Dextera, nec quemquam tum fraudavere fabrorum
Praefecti, quamquam rationem haud reddere iussi:
Tanta fides illis qui munia tanta gerebant.
Cetera, quae templo Lex plurima ferre iubebat
Aera Sacerdotum cedebant omnia mensis.

Et iam triginta et centum compleverat annos
Ioiada, supremo cum claudit lumina somno.
Illum magnifico cives posuere sepulcro,
Inter Iudaeos merito pro munere Reges.
Tempore non longo Regem, post funera tanti
Pontificis, submissi adeunt, ipsumque precantur:
Vt quos sustulerat divorum Ioiada cultus,
Pace bona Regis sibi restaurare liceret.
Annuit, et lucos simulacraque vana Deorum
Ominibus diris promisit ponero Ioas.
Et quamquam hoc sancti scelus exitiale prophetae
Arguerent, monitus tamen horum respuit amens
Vulgus, et indomito frenum leve depulit ore.

Sacharias demum caelesti concitus aura
Ioiadae natus, medium progressus in agmen
Consitit, et tales exsolvit voce querelas:


page 317, image: s365

Audite o populi quid sacra oracula dicant,
Cur vos iussa DEI contemnitis ore superbo?
Cur vetitos ritus, alienaque numina vobis
Eligitis? Dominum vos deseruistis, et ille
Vos etiam vindex abiectos deseret aequus.

Dixerat: imperio populus cum Regis Ioae
Irruit, et misso saxorum grandine, vatem
Enecat innocuum fervens, templum inter et aram.

Ille oculos tollens: DEVS, inquit, nostra requiret
Funera, et hanc vindex pensabit ab aethere caedem.

Immemor ergo fuit patriae pietatis Ioas,
Quaeque olim puero genitor benefacta tenello
Ioiada fecisset, quae dulcis Iosaba mater.
Nam cito praeteriti vilescit gratia facti,
Et mala pro magno pensatur munere merces.
At Rex non impune nefas tulit istud Ioas:
Nam Syrus Hasaeles, ut Gatham coeperat armis
Victor ait Solymam, bellum facturus Ioae.
Isque impar hosti, magno sibi munere pacem
Ceu supplex redimit: nam quicquid Iosapha, quicquid
Achasias genitor templo donaverat auri,
Quicquid avus, simul ipse olim: pro pace sequestre
Hasaeli misit dum vallo solveret urbem:
Nam satius multo est aurum quam perdere vitam.
Sed non a Solyma prius abstinuere cohortes
Arma Syrae, optatis captae quam moenibus urbis
Successisse datum, praedeque ingente potiri.
TUm proceres cecidere omnes, tum larga Damascum
Venerunt spolia, exigua superante caterva
Innumeros Solymae cives. Nam numine laeso
Iratoque DEO nec prosunt arma, nec arces.

Ipse etiam morbo misere correptus Ioas,
Multa tulit vitae mala, quae mala multa patraverat [Orig: patrârat] :
Dum tandem bini coniuravere ministri,


page 318, image: s366

Iosaba, cui genetrix Semaris, alterque Sabadus:
Hic Ammonaeo genere editus, ille Moabo,
Perfidia adducti: Regem hi necuere cubili
Afflictum taetro serpentis semine morbi.
Sic DEVS est caedem lapidati praesulis ultus
Sachariae, et dirum pensavit funere funus.
Illum in semota tumulaverunt [Orig: tumulârunt] rupe Sionis,
Nec patrio Regem plebs est dignata sepulcro.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 13. Ioachae Regis Samaritani res gestae.]

Samario interea successit Ioacha Regi,
Ipse etiam statuas lucosque secutus, et aras
Nebathidae exemplo, qui totum infecerat orbem
Israelis scelere hoc atque impietate nepotum:
Hinc furor exarsit commota caelitus ira,
Et Syrias istae-c adduxit in arva cohortes,
Protrivitque viros armis Hasaelis iniqui.

Tunc longi aerumnis evictus Ioacha belli
Imploravit opem Domini, manibusque supinis,
Et veniam et pacem numen caelste poposcit.
Audiit omnipotens: populique misertus egeni
Excitat illustrem bellis heroa gerendis,
Qui Syrii Regis crudelia tela repressit,
Pacavitque omnem detrusis hostibus oram.
Ocia tum terris, tum civibus ocia fessis,
Laetaque tranquillae redierunt tempora pacis,
Et regno veteres coepere resurgere vires.

Non tamen a lucis vel Rex populusve recessit,
Nec vitulos fregit, nec celsi verticis aras,
Samariaque sacrum media nemus urbe reliquit.
At DEVS Hebraeas sic attentua verat urbes
Rege Syro domitas, ut Ioacha non nisi solos
Quiquaginta equites, et millia dena bonorum
Duceret ex omni numero peditumque ducumque
Nec denos ultra regni de limite currus.

Heu mihi, qui populus? quantum mutatus ab illo,


page 319, image: s367

Qui Rege Isaide sceptrum soliumque tenente,
Millia ter decies potuit centena virorum
In pugnas agere, atque acie disponere turmas.
At nunc Hebraeos Syriae Rex pulveris instar
Triverat, inque istam contraxerat omnia turbam.
Erepto tandem Samaraeo hoc principe terris,
Post patrem tenuit regni moderamen Ioas:
Hunc etiam Isaidae recto de tramite vitae
Impia Nebathidae flexit contagio Regis.

Tempore forte illo sacer aegrotabat Elisa,
Praeco supergressus centum feliciter annos:
Hunc igitur maerens ceu paterm invisit Ioas,
Dumque videt finem vitae properare labantis
Ingemit, et largis humectat fletibus ora:

Ah, dilecte pater fidum Israelis asylum
Currus et arma tuis: quantum te amittimus orae
Praesidium nostrae? tu nobis rebus in arctis
Vtile consilium quoties opus ante dedisti:
Tu precibus multis peperisti ex hoste triumphos.
O utinam nullos umquam morerere per annos.

Dixerat: at Regem vates solatus Elisa,

Corripe, ait, curvatum arcum, celeresque sagittas
Atque intende manu:

verbis Rex paret Elisae,
Qui valido simul ipse manus etiam admovet arcu:

Insuper haec addens: aperi, Rex care, fenestram,
Quae Syriam, versus rutilantes spectat ad ortus,
Inque leves auras arcu iaculare sagittam.

Rex iterum paret: cumvates clamat Elisa:

Felix augurium, certaeque sagitta salutis,
Caelitus in Syrias emissa sagitta cohortes.
Has tu acie domitas ad moenia victor Aphecae
Conicies, donec consumptis viribus aegri
Hebraeos cessent fervente lacessere bello:
Iamque aliquot rursus nervo iaculare sagittas.


page 320, image: s368

Dixerat, et nervo tres excutit ille sagittas.

Cum praeco iratus: si sex aut quinque volantes
Misisses calamos, poteras evertere telis
Moenia cunta Syri, domitamque tenere Damascum.
Nunc quia tres calamos vacuas iaculatus in auras
Misisti, ternis solum potiere triumphis.

Sic ait, et tristi demittit lumina morti,
Lugentes ipsum famuli posuere sepulcro
Extra urbem, vivo quod et uno marmore tectum
Tam sanctos cineres felice fovebat in urna.


page 322, image: s370

At Rex Hebraeus Benadadum aggressus iniquum
Ter domuit, victoque urbes et moenia ademit,
Quae patri Syrius saevis extorserat armis.
Mira loquar, sed nacta fidem: nem tempore quodam
Egressi cives tumulatum in rure cadaver,
Inciderant parvam latronum forte catervam.
Dumque fugam arripiunt, tumuloque cadaver Elisae
Iniciunt, oritur dictu mirabile monstrum
Mortua nam postquam tetigit vir mortuus ossa
Ossa pii vatis, subito redivivus in aura
Astitit, et recto subrexit corpora talo.

[Note: 2. Reg. [Abbr.: Regum] 14. Amasias Rex Iudae.]

Dumque haec Samario, quae diximus orbe geruntur:
Interea bellum Regi faciebat Idumus
Amasiae, patris qui tum successor Ioae
Frena gubernabat, sceptrumque potentis Iudae.
Vtque fuit solio admotus de more paterno,
Prima ipsi pietas, parricidas tollere Regis,
Supplicioque piare necem: vetuntamen horum
Pignoribus (caedem sibi lege vetante) pepercit.

Mox ubi decrevit crudo se opponere Idumo
Omnes connumerat, qui possent arma sub omni
Limite ferre suo, reperitque trecenta virorum
Millia tractandis aptissima pectora telis.
Sed tamen hos praeter conduxit millia centum


page 321, image: s369

Ex Israeligenis, centum magno aere talentum.

Praeco ibi fatidicus Regi divinitus infit:

O Rex, Ephraeas, Israelaeasque cohortes
Ne tibi coniungas: horum pars maxima divos
Numina vanacolit, lucos sectata profanos:
Invisumque genus pater hoc DEVS odit Iudae.
Sin numero credis iunctisque phalangibus hostes
Victurum, pauco misere vinceris [Orig: vincêris] ab hoste,
Aut vertes tua terga fugae.

Rex talia contra:

Sed quid de centum fiet iam deinde talentis?
Tantane sit rerum iactura ferenda mearum?

Tum praeco: argenti levior iactura caduci:
Quam, qui caelesti promanat ab arce, favoris.
Possidet ille DEVS rerum mundique creator
Totius orbis opes, magno qui fenore reddet,
Quicquid perdideris tam ditis amore parentis.

Haec vates: cui Rex morem obsequiumque gerendo,
Separat Ephrogenas, patriasque remittit ad urbes:
Illi indignati, cum probro murmura tollunt,
Contemtique minas spirant, irasque loquuntur.
Rex vero Amasias, animoso pectore sumpto,
Instructas acie producit ab urbe cohortes,
Inque Salinarumpatria expedit agmina vallem,
Hostis ubi armatis legionibus ibat Idumus,
Hebraeos populatus agros, praedatus et urbes.
Pugna fit, et victi fortes superantur Idumi,
Millia caesa decem, totidem quoque capta virorum,
Omnes praeruptum in scopulum quos duxit Iuda,
Praecipitesque dedit, dira cum strage cadentum,
Nam lapsi e petra mediam crepuere per alvum.
Ephrigenae vero diffusi in moenibus orae
Samario a tracti, grassati ad tecta Bethori,
Ter mille interea Iudaeos ense trucidant,
Et magnas abigunt populato a limite praedas.

[Note: 2. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 25. vers. [Abbr.: versus] 14. Amasias Idumaeas statuas colit.]

At Rex Amasias, allatas gentis Idumae
Proh pudor, effigies Solymaea erexit in aede,
More novo, et supplex incenso est ture precatus.
Cum DEVS aethereo stimulatum flamine, vatem
Amasiae mittit, qui criminis arguat atri.

Nam cur tu victos, inquit, venerare penates,
Eximere his populum qui non potuere periclis,
Cultoresque suos tibi deseruere necandos?
Sicine promeruit, per quem victoria solum
Parta tibi, ut patrios ritus et numina temnas?

Dixerat: huic contra Amasias: Quis, perfide, iussit
Ista loqui? an Regi tu consiliarius asstas.
Desine, ne fuso solvas mihi sanguine poenam.

Hic vates, quamquam sese in discrimine vidit,
Non tamen abstinuit verbis, iraeve pepercit:

At quia tu victos veneraris honores penates
Irritasque DEVM, nec pares recta monenti,
Discedo, et fatis tua coepta profana relinquor:
Nam video iratum magni tibi numen Olympi.

Tunc memor Amasias, quae nuper damna dedisset
Exauctoratus patrio sub limite miles:
Samarium bello fervente lacessit Ioam,
Vt pede collato secum nova proelia tentet.
Providus at caeci eventus respondet Ioas:

Forte viatorem dum tansit, carduus asper
Laeserat, et tenui signaverat [Orig: signârat] vulnere calcem.
Altior hinc fatus Libanaeo in vertice cedrum
Aggreditur, natamque petit sibi foedere iungi
Vxorem nato: fruticem sed turba superbam
Cedrorum risit, conculcatamque frequentes
Prorivere ferae: tu, victo nuper Idumo,
Erigis Amasia sublimi in vertice cristas
At nisi sorte tua contentus vivere discas,
Ipse tibi arcesses fatum crudele, cadesque


page 323, image: s371

In pugna, et tecum populus succumbet Iudae.

At non Ammasias isto sermone qievit,
Vndique sed patriis conscripto milite terris,
Betsameen iuxta pugna est congressus inquia.
Namque acie victas amisit Iuda cohortes,
Et Rex adverso Amasias certamine captus
In Solymam rediit, victor quem duxit Ioas,
Et quadringentis Solymaeae moenia portae
Subvertit cubitis, templumque ingressus opimum,
Argentum atque aurum tulit omne, et vasa sacrorum
Omnia, thesaurosque adytis regalibus omnes:
Obsidibusque a Rege datis sua tecta revisit.

At Solymi magno coniuravere tumultu
In caput Amasiae, crudeli ut caede peremptum,
Et terrae invisum Regem caeloque necarent.
Ille fuga quaerens aliquam trepidante salutem
Lachin adit, fida qua tutus in urbe lateret.
Sed manus insequitur servorum, ipsumque trucidant,
Impositumque cadaver equo deforme reportant.
Rusticus ut quondam clitellis vectat asellae
Aut saccum, aut aliud quodcumque ignobile pondus.
Sed patrio tamen Hebraei sub rupe Sionis,
Indeploratum Regem texere sepulcro.
Viginti atque novem Solymaeis praefuit annos
Civibus Amasias: sedecim regnavit Ioas
Limite Samario: Asarias Rex filius heres.
Ambo longaevi dominati pluribus annis:
Hic quadraginta, quinquaginta ille duobus.
Vno hoc deterior Solymaeo Samarius Rex:
Ille quod antiquae coleret pietatis honores,
Mosaicos ritus, et iussa verenda secutus:
Hic statuas, et signa Deorum [Orig: Deûm] , vitulosque profani
Nebathidae oraret, cultus imitator aviti,


page 324, image: s372

Sed tamen huic rerum successus annuit aequos,
Polliciti memor ille DEVS, quod fecerat ipsi
Ore pii vatis, ventura canentis Ionae,
Qui Ninivae casus praesagiit ante futuros.
Nam Rex Ierobeas, veteris confinia regni,
Et raptas reparavit opes, a moenibus urbis
Aemathiae, medii deserta ad tesqua diei.

Viderat alto equidem consistens vertice Caeli,
Aerumnas populi DEVS, auxiliaribus armis
Nudati, et notis iam defensoribus orbi.
Ergo hunc Ierobeam, pronepotem Regis Iaehu
Exciit, attritas repararet ut undique vires.
Dicere longa mora est, quibus armis ille Damascum
Contuderit, quibus Aemathiam legionibus urbem
Ereptam Syriis populo donaverit [Orig: donârit] Iudae
Tandem ubi finisset spatiosi temporis aevum
Clausit in orbe diem, et patria cum gente quievit.

FINIS LIBRI Decimi.