HEbraeos canimus Reges populumque potentem
Magnanimosque Duces, genus alto a sanguine Iudae
Sacra Chananaeas quae sceptra tulere per vrbes:
Et qui fatidico solverunt carmine vates
Ora, DEI iussu,sed stultae haud credita genti.
Longa retro series, si prima ab origine mundi
Grandaevos memorem patres, Noamque bifrontem:
Si genus Isacidum Phario de litore Nili
Eductum miris Erythraea per aequora fatis
Expediam: penitusque sequar quo numine laeso
Ille DEVS Canaae natos e stirpe nepotes
Eruerit, populoque solum donarit habendum
Hebraeo, et stabili patres in sede locarit.
Atque ideo ritus arcanaque sacra monentem
Praetereo Mosem: limes mihi carminis esto
Cissidae quondam post tristia funera Sauli
Regia Iessaeis admota corona capillis:
Sublimisque thronus domita sub rupe Sionis:
Et quod Rex Salomo cedrina ex arbore templum
Construxit: limes post Regum fata piorum
In duo divisum terrae confinia regnum,
Nebathidaeque a Syrio sacra limina versa tyranno,
Christe fave, et nostris audacibus annue ceptis
Vt Duce te veterum fortissima facta parentum
Et quae virtutem comitari praemia gaudent:
Quaeque adversa manent fatales crimina poenas,
Exsequar: unde tui aeternum celebrentur honores
Nominis, ac nullo marcescat gloria saeclo.
Tuque o Cattorum decus immortale tuorum
Huc ades, et mecum Reges Guilielme vetustos
Admirare: tuum Francis qui Regibus ortum
Landtgravius ducis: veterumque imitator avorum
Laudibus ac veris animum virtutibus ornas.
Sic tibi Mautritius Catto sit in orbe superstes
Illustris princeps, doctus feliciter artes
Ingenuas, Graiae doctus commercia linguae:
Qui iamiam patriae stringit vestigia laudis,
Et praematuros virtute adolescit in annos.
Vrbs antiqua fuit: Solymi tenuere coloni:
HirsolymaAegyptum contra Libanique cacumen
Cedriferum, liquidi vastum Iordanis ad amnem:
Dives opum: atque Asiae longe pulcherrima terrae.
Ante Salema fuit longae vi regia Semi,
Quam post diluvium sedem sibi condidit auctor:
Vt solum hoc Semus Rex Melchisedecus haberet:
Rex hominum vatesque DEI templique sacerdos:
Qui pane ac vino fessum reparaverat olim
Thariaden victi spoliis Orientis onustum:
Sescentosque aevi magnos compleverat annos.
Haec eadem post Iebus erat de nomine Iebus:
Qui IebusaeamCananaeo in limite gentem
Condidit, expulsis ditione nepotibus Hebri:
Vnde suum Hethites deducit stemma Sichemus.
Iamque hic nongentos ultra regnaverat annos
Chamigenum genus: antiquo de semine Iebi.
Nam quamquam reliquae domuisset Iosua gentis
Moenia: vel solo clangore eversa tubarum:
Arx tamen excelsi tum restitit una Sionis.
Nec prius extingui potuit victricibus armis
Quam Rex Isaides collectis viribus orae
Totius indomiti saperasset moenia collis.
Tantae molis erat Solymaeum condere regnum.
Isaides ergo versatus in Achidis aula
Aulae pertaesus, nec sat iam tutus in aula
Esse sibi visus, Regem compellat amicum:
Si mihi quam reperi dudum, tua gratia tantum
Annuit, ut precibus nolis obsistere iustis
Unam da quaeso cunctis ex urbibus agri
Huius ubi possim propriam mihi figere sedem
Nam cur magnificae his habitem sub moenibus urbis?
Dixerat: Assignat cum Rex longe optimus illi
Siclagium firmis munitam turribus urbem
Ex illo sceptris quae tempore paretIudae.
Huc socios locat Isaides geminamque maritam
praestolatus opem caelesti ex arce benignam:
Nec spes capta viri ferventia vota fefellit.
[Note: 1. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 1 2 Copiae qua Davida exsulanti se coniunxerunt.]
Nam dum Siclagii parva cum sorte moratur,
Ecce, novi adveniuntheroes et agmina ducunt
Davide auxilio: quodque est mirabile dictu
Benjamidae fuerant Iemmaea stirpe creati,
Et fratres Sauli, et consanguinitate propinqui.
Omnes tam laeva quam dextra agilesque bonique
Saxa rotare manu, et nervo torquere sagittas,
Horum tum Princeps Ahiesanus, inclytus heros,
Et frater Samaa genitore creatus Ioas:
Et Iesiel, Peletusque ingens, atque acer Iehus:
Barachiasque animi prudens, ac fortibus ausis
Clarus Iesmaeas. Omnes qui milite cincti
Magnanimo, auxilium Davidae haud vile ferebant
Quemque huc ter denos suprave infrave sequunter.
Tum globus accedit cordataque turba virorum
Iosaba, Iehasiel, IeremiasatqueIoannes,
Bealias, Ierimus, Samarias, Saphatiasque
Eleanas et Ehusaeus, Iesiaque duris
Armatus telis, et Ioeser, Asareelque
Iasabeasque ingens animis et Ioela fortis:
Atque aliae grandes animae, sive hostibus arma
Inferre optarent, seu pellere posceret usus.
Ne tamen ignavae captarent ocia vitae
Congeneres socii, tunc providus arte cavebat
Isaides. Nam vicinos crebro impete fines
Ingressus, notas Dux irrumpebat in urbes
Milite cum valido: qua Girsa et forte Gesurum
Quaque Amalechus habet deserto limite Suri.
Tum quoties validis urbem expugnaverat armis
Nulli hominum, nulli aetati parcebat, et omnes
In praedam pecudes armentaque ruris agebat,
Cumque suis spoliis ex hoste redibat opimis.
Forte etiam Regi de praeda armisque roganti
Bella sibi tepidum suscepta aiebat in Austrum
Iudaeas contra gentes priscosque Chenitas.
Ac sibi ne quisquam prodendo gesta noceret
Nulli Gathaeam vivo ire dabatur in urbem.
Hoc ibi Davidae studium, hic mos bellicus illi
Annum ultra totum Siclagica tecta tenenti.
Nec sibi iam quicquamadversi metuebat ab illo
Rex Achis reliqua sibi servum aetate perennem
Affore polliticus: quando saevi impete belli
Ipsius in visum nunc esset nomen Iudae.
Tempore non longo post Achis in arma ciebat
Orbe Palaestino populos, ut moenia Iudae
Perderet, et saevo vastaret milite campos:
Tum bello hui etiam socium et communibus armis
Isaeiden accit: qui cum promitteret omne
Auxilium Rege, et promptas in proelia dextras:
Ille suam Davidae omnem commitere vitam
Ausus, Iudaeas secum deducit in oras.
Prima hic castra locat subter cava moenia Sumae
Et validam cingit circum obsidionibus urbem.
Rex haec Cissides ubi comperit, ocius arma
Imperat, et densas adducit ab orbe cohortes
Hebraeo, tum castra facit, qua Gilboa monti
Impositas turres excelsaque culmina tollit.
Vtque hic immensas Rex vidit in agmine vires
Hostili, trepidat perculsus corda pavore
Luctifico, et caeca mentis formidine captus:
Quaerit ibi primum Divi responsa parentis
Anxius incepti, casus ancepsque futuri.
Sed nihil huic Caeli DEVS arce revelat ab alta
Non per bissenas in sacro pectore gemmas,
Non per fatidicos vates nocturnaque visa.
Ergo aliud secum furioso corde volutat
Consilium, atque sagam monstrari poscit,ut illam
Consulat, et de se manes interroget imos.
Vnus ibi comitum:Endorae sub moenibus, inquit,
Est quaedam eventus mulier praesaga futuri.
Niliacas edocta notas, et carmina Phari.
Deripit hac Lunam Caelo, sua gramina campis:
Sanguine miscet aquas: alio traducit aristas
Et manes imis moto elicit ore sepulcris.
Protinus huc sese deduci postulat amens
Vesteque mutata, gemino comitante ministro
Dum nox atra cava Caelum complectitur umbra
Fatidicam accedit:Quaeso te praescia fati
Mater, ait, casus aperi mihi certa futuros
Atque animum tumulo, quam quaerimus, effer ab imo.
Huic mulier contra:Non te latet optime mi vir
Quisquis es, a Saulo expulsos his finibus omnes
Hariolos, omnesque sagas, quique aera captant:
Sidera quique notant tacito labentia caelo.
Cur tu igitur nostram lethi in discrimina vitam
Illaqueasse optas, ut funere tolar acerbo?
At Saulus:liquidi testor tibi numina Caelo:
Omnis ab hoc aberit quod mando crimine culpa.
Quaerit ibi mulier, quem caecis poscat ab antris:
Ille petit divam Samuelis ut evocet umbram.
Nec mora fit, magico tolluntur murmura cantu.
Et mulier clamat:Cur tu me decipis? inquit.
Nam tu Rex Saulus, qui nostra ad limina tendis
Ut me de medio tollas tibi fata canentem.
At Rex solatur, maestumque arcere pavorem
Admonet, et quidnam spectri rogat. Illa roganti
Cerno DEOS, inquit, ruptis emergere terris.
Praecana nam fronte senex cum veste Sacerdos
Sericia ascendit, gressusque huc dirigit altos.
Procidit hic Saulus viso Samuele, precesque
Fundit et iuratum genium furiosus adorat.
At Samuel Saulo turbatis vocibus inquit:
Quis furor impellit manes agitare quietos?
Et me Ramaeo tumulatum excire sepulcro?
Hic Saulus: Valde angor, ait, totumque timore
Cor pavet: hostiles nam cingunt undique turmae.
Multa Palaestinis egresse huc millia terris.
Et DEVS a nobis procul o procul inde recessit.
Nec mihi dant visae quaesita oracula gemmae,
Nec Divi vates, nec conscia somnia noctis.
Atque ideo rupto volui de exire sepulcro:
Vt quid agam deinceps te certior indice reddas [(reading uncertain: 1 word not deciphered)] .
Haec ita Cissides: Samuel cui talia fatur:
Et quorsum me quaeris, ait, si diva repugnant
Fata tibi, infensusque DEVS te caelitus odit?
Quae vivo me vate tibi fuit ante minatus
Haec iam perficiet, sceptrumque potentis Iudae
Auferet e manibus Sauli,Isaidaeque propinquo
Tradet, ut emeritas tu solvas sanguine poenas.
Non etenim obsequium Dominus quod iusserat olim
Praestiteras, domitis Amalechi hoc vindice terris:
Nec satiasti aequam divini numinis iram,
Hinc adversa tuis hodie sunt omnis ceptis.
Quin etiam populi quae bello haec agmina ducis
Cancta [(perhaps: sense)] Palaestino DEVS idem tradidit hosti.
Tuque adeo natique tui cras prandia mecum
Sumetis, nigrae saturandi pulvere terrae:
Dixit, et in tenues Samuel evanuit auras.
At Saulus totum se tacta extendit arena
Cernuus, et dira trepidam formidine mentem
Territus. Huic vires imis abiere medullis,
Namque omnem tunc forte diem ieiunus et omnem
Egerat, heu, vacui stomachi cum murmure noctem.
Territa tunc mulier tam tristis imagine vultus,
Ecce, tuis, inquit, morem nos gessimus aequm
Imperiis capitis sed non sine turbine nostri.
Nunc mihi tu obsequium praesta, Rex magne, vicissim
Et vires repara, quae rite parabitur, esca.
Abnuit hoc Saulus vinipertaesus et escae,
At famuli mulierque urgent, precibusque fatigant.
Cum surgit tandem cubitoque innixius inermi
Acclinat lecto, vitulum mox prompta saginis
Extrahit et iugulat mulier, subigitque farinam,
Et coquit, et Saulo apponit Saulique ministris.
Hoc igitur victu languentia mambra refecti
Discessu eiusdem relegunt vestigia noctis.
Interea Sunae digressi a moenibus hostes
Castra Palaestini ponunt super aequor Aphecae:
At sua Cissides campis Ieserlidos Ajae.
Iamque Palaestini stipati millibus ibant
Centum alii cincti ductores agmine primo:
At cum sescentis Davides Achida iuxta
Ibat, et a tergo Regem stipabat amicum.
At proceres quibus exactis suspectus ab annis
Isaides erat, hortantur tunc Achida Regem
A se dimittat non fidae gentis alumnum.
His Achis responda dabat:Nonne inquit hic ille
Davides Sauli servus, qui tempore longo
Finibus in nostris Hebraeus transfuga vivit:
Omnis culpae expers et fraude remotus ab omni.
Huic contra irati ductores talia reddunt:
Quin tu hunc a nobis proprias dimittis ad aedes:
Quamque assignasti certo cum foedere sedem
Vt teneat, ne fors mediae in certamine pugnae
Vertat in has nostras homo perfidus arma cohortes.
Hosti nulla fides, quamvis tibi fingat amicum
Infestumque suis. Aliud nam subdola promptu
Lingua habet, atque aliud caeco mens pectore claudit.
Et quanam Sauli sibi conciliare favorem
Arte queat melius quam proditione tuorum?
An non hic ille est de quo Paeana canebant
Rex mille, at decies Davides millle cecidit?
Achis ubi his maestas implevit vocibus aures,
Convocat Isaiden sociosque, ita farier orsus.
Teste loquor Domino, nam te reor esse fidelem,
Et tuus ingressus, tuus egrssusque placebat,
Hactenus, expertem quoniam fraudisque dolisque
Te video, hoc nostro quantisper in orbe moraris.
Sed te ferre Duces socium belli atque laboris
Omnino renuunt. Ergo convertere in urbem
Siclagium, et laeta tranquillior utere pace:
Ne qua Ducum offendas praesenti pectora vultu.
Dixerat haec Achis,Davides talia contra:
Ergo quid amisi? facinus quod turpe fidelis
Vidisti Isaidae? ut tecum communibus armis
Non reprimam Regis, quem non minus odimus hostem.
Achis ei contra: Novi quam pectore fido
Vir sis, quam miles sumptis animosus in armis.
Nam coram his oculis appares undique praesens
Angelus esse DEI vivi. Sed quando Philistis
Visum aliter belli Ducibus: tu tecta revise
Iam tua, et ut primos lux crastina proferet ortus
Tuque virique tui ad vestros remeate penates.
His illi dictis parent, urbemque, revisunt:
Castra Palaestinus terrae Ieserelidos infert:
Dumque iter aversum tenet ad Siclagica tecta.
Ecce, Manassaeis ex urbibus advenit agmen
Subsidio Isaidae, ductores mile virorum
Finibus in patriis, animosaque pectora bello.
Adna potens iaculis, et Iosaba, Iediaelque
Silthaeusque animi prudens, alacerque Michael,
Eliusque sagax, atque alter Iosaba cuncti
Magnanimi heroes, cuncti virtutibus acres.
Iamque dies coelo fulgebat tertius alto
Cum Dux Siclagium socio cum milite venit.
Ecce autem furiis Amalechica concita pubes
Vrbem Siclagium saevis invaserat armis,
Et captae praedas iam iam procul urbis agebant.
It Socrus, itque nurus simul innuptaeque puellae
Et pueri atque senes vinctis post terga lacertis:
Caede tamen strictum nemo foedaverat ensem.
Vrbis ubi hunc casum socia cum pube reversus
Isaides vidit, tunsis ad pectora palmis,
Et Dux et miles lacrimas fudere perennes,
Assiduo donec languerent lumina fletu.
Namque una binae Davidae ex urbe maritae
Adbuctae fuerant, maesta Ahinoamagemensque
Abigail thalamos iam non exosa Nabalis.
Ipse sed Isaides his anxia pectora curis
Aflictus, vitam in tenebris luctuque terebat.
Nam dum quisque sui deplorat pignora lecti
Rapta sibi, et raptas miseranda fort maritas,
Vnum exsecrati Daviden, dira minantur
Saxaqueconvellunt, ut poenam a Rege reposcant.
Ille autem vatis praesentique oracula voce
Consulit;anne armis Amalechica terga sequatur,
Victoremque pedem fugientibus imprimat illis.
Annuit huic Dominus bissenae lumine gemmae Abjathar albenti quas lino auroque gerebat.
Haud mora sescentos, quibus agmina densa sequuntur
Exsilii Comites incensa educit ab urbe.
Vt propere ventum ad rapidi vada nota Besori
Bis centum fessi flumen transire meatu
Consistunt, reliquisuperata flimunis unda
Qua datur ire ruunt, campisque vagantur apertis.
Obviat hic illis vir quidam e Memphidos ora
Confectusque fame et consumptis viribus aeger,
Tres iamque ille dies sine potu escaque vagatur.
Hunc Regi adductum recreant potuque ciboque
Et ficis passisque acinis. Mox inde refectum
Davides quaerit, quis vir sit, et unde locorum?
Ille Aegyptiacum patria se dicit , herique
Servum Amalechaei vasta tellure relictum:
Cum tres ante dies motbo obrueretur acuto.
Nam se Siclagicos una evertisse penates,
Et populum captas iam nunc abducere praedas.
Hic rogat Isaides sibi Dux ut praevius illo
Monstret iter, saevae latitent qua parte cohortes.
Non renuit miles lacrimis sed poscit obortis
Servari sibi deinde fidem, ne forte necetur
Aut dedatur hero: Nam sese hominum atque locorum
Ostendit gnarum, tum recta ducit euntes
Ille viros, notaque praeit regione locorum.
Ecce autem agminibus complerant gramina totis
Undique per terram fusi laetique triumpho,
Atque hilares raptis tollebant iubila praedis.
Ac saturi lautis dapibus potuque madentes
Mollia securae ducebant ocia vitae.
Irruit hic subito confertum ductor in agmen
Atque improvisos Iessaeius opprimit heros:
Ceu Leo cui catulos tacito venator ab antro
Surripuit nuper, campis grassatur apertis
Exoritur clamorque virum stragesque cadentum
Et planctus matrum, iam speque metuque trementum,
Namque haec durabant Solis venientis ab ortu
Solis ad occasum nec nocte dirempta nigranti
Proelia nec cessata viris, totumque sequentem
Continuata diem. Tantus furor arma ciebat,
Hic octingentos certamine solus in isto
Iesabeas rigidi iugulavit cuspide teli.
Ter centumque alios pugna concidit eadem
E manibus numquam positis Abisaus armis.
Ipsi etiam Dodone sati Benaiaque bello
Impiger, ac nulli istorum virtute secundus
Exeruere omnes miscendo proelia vires.
Nemo hic ex omni numero, densisque catervis
Evasit liber: nulli hic reperire salutem
Ni quadringenti: quos praecipitata Camelis
Intuelerat fuga, et Isaciis exemerat armis.
Sic omnem recipit superato ex agmine praedam
Vxoresque, nec abductis ex omnibus unus
Defuit Isaidae, seu mas, seu femina, parvus
Sive puer, grandisve senex: tum quicquid ab urbe
Abstulerant hostes secum dux rettulit omne
Davides, spoliisque domum redit auctus opimis.
Praecedunt ili pecudes armentaque campi,
Et laetum Paeana viri matresque nurusque
Acclamant haec est Davidis praeda potentis.
Iamque reverenti noti ad vada victa Besori
Occurrunt, reducique alto gratantur ovatu,
Qui prius ad ripam fluvi languentibus aegri
Sustiterant mambris: Hos Dux compelat amicis
Vocibus, et cuivis reddit sua pignora patri
Vxoremque viro laetus ferit aethera plausus.
Tum quidam invidia ducti (nam livor ubique
Exercet vires etiam in communibus orbis
Laetitiis) adeuntque Ducem, torvumque tuentur.
Participesque vetant praedae tunc esse reductae.
At pater Isaides: Non, non sic, inquit, agendum
Magnanimi fratres, summo hoc venit auspice nobis
Praeda DEO: qui nos Amalechi ex agmine tanto
Eripuit, voluitque manu victrice potiri.
Quis vobis animo tandem hic obtemperet aequo?
Vt sua praeda viris qui sunt Ducis arma secuti
Portio sic illis etiam sua debita, quotquot
Haec asservarunt communia vasa cohorti:
Sic ait: et sancit reliqua hunc in tempora morem.
Postquam autem capti Siclagi ad moenia venit
Dimittit late de parto grata triumpho
Nuntia, et hanc socias praedam partitur in urbes,
Quae profugo hospitium dederant, tectisque locarant.
Bethela quos inter tum nun postrema, Iathirque,
Et Gileadaeo Ramothum in limite, et alta
Vrbs Aroer: tum qui Siphamica tecta colebant,
Harmamque Hebronamque Atham murosque Borasae,
Efthemoaeque domos, Rachalamque et Ierameelis
Moenia: quique habitant prisci montana Chenitae.
Omnes tam laeti quos participare triumphi
Et praeda spoliisque frui cupiebat opimis:
At non sors eadem Regi tunc obvia Saulo;
Namque Palaestinae miscentes dira cohortes
Proelia: qua celsos extollit Gilboa montes,
Iam victos acie Hebraeos, camposque per omnes
Passim palantes, a tergo et fronte premebant.
Praecipuum vero Regem conferta petebant
Agmina, iam caesis tribus hoc certamine natis
Malcisua et Ionatha forti, Abinadaque dolendo
Rege satis Saulo. Circumstant undique telis
Et iaculis, Regemque premunt, sua bracchia frustra
Exertantem armis: venit tunc forte sagitta
Infligitque viro non iam medicabila vulnus.
Ille ubi se madia vidit tunc morte teneri
Armigerum alloquitur: Vagina, ait, eripe ferrum
Ac nostrum transfige latus: ne forte propinquae
In circumcisae feriant me tela catervae.
Ac nostris olim faciant con vicia terris.
Tale sed armigero obsequium renuente, machaeram
Ipse suam stringit, pronusque incumbit in illam,
Consciscitque, sibi violento vulnere mortem.
Viderat hoc tristi turbatus corda dolore
Armiger, ac Domini exemplum furiale secutus
Irruit ipse etiam, quem tum stringebat, in ensem.
Hic Sauli finis fatorum, hic exitus illum
Sorte tulit misera natorum terna videntem
Funera, et Hebraeos magna cum strage fugatos.
Nuntia fama ruit, tantae quae conscia cladis
Finitimas late complet terroribus urbes.
Tum qui ultra rapidum flumen Iordanis habebant.
Diffugiunt inopes, nullisque tuentibus ipsos
Vrbibus excedunt, vacuas hostique reliquunt,
Inde Palaestini quibus insedere coloni.
Postera vix croceo Caelum rubefecerat ortu
Et noctis densas aurora fugaverat umbras,
Cum redeunt hostes super alta cacumina montis
Gilboici, exuviis caesorum ut corpora nudent.
Immane hic Saulo caput a cervice revellunt
Exarmantque viri truncum cunctasque per urbes
Dimittunt passim, tam faustae nuntia pugnae.
Insuper et Iovibus dicunt praeconia fictis
Auspicibus tantorum operum, partique triumphi.
Arma quoque Astarites affigunt postibus, arma
Saulo dempta, caput foribus Dagonis in urbe
Asdodi ponunt: Regisque informe cadaver
Natorumque trium truce corpora caede perempta
Bethsaniae celsis suspendunt moenibus urbis.
At Gileadaeae qui tecta tenebat Iabis
Auxilii memor antiqui, magno agmine civis
Nocte venit sera, demitque cadavera muris
Bethsaniae, ac secum vicini ad tecta reportat
Limitis, et patriis pollincta recondit in urnis,
Tum septem indicit ieiunia maesta diebus.
Nuntius interea Davidae accurrit ad aures
Siclagica biduum qui iam durarat in urbe:
Scissa viro vestis, conspersi pulvere crines,
Et facies miseranda viri: qui qui lumina postquam
Isaidae vidit genibus procumbit et orat
Suppliciter veniam. Mox venerit unde rogatus:
E castris, ait Hebraeis, ubi caesa paterni
Agmina sunt populi misere, Isacidaeque fugati,
Et Rex cum Ionatha crudeli caede necati
Quaerit ibi Isaides, unde hac de clade suorum
Et Regis Ionathaeque, isto de funere certus.
Huic Miles: me forte illuc via duxerat alti
In iuga Gilboici montis, videoque sarissae
Acclinem Saulum, sed curibus unidque cinctum
Et trucibus turmis , qui cum me pone videret
Instantem, rogat unde domo, quo sanguine cretus,
Dico Amalechaeum patriis de gentibus unum.
Continuo ille orat vitam sibi demere ferro,
Agminibus cincto, quamvis ipse integer esset
Viribus, et nullo lethali saucius ictu.
Accurroet quoniam elabi non posse videbam
Hanc lateri Regis capulo tenus abdo machaeram:
Auferoque armillas manibus capitique coronam,
Quae tibi nunc domino porto huc mea munera servus.
Haec ubi Davides accepit ab ore manuque
Militis, ipse suas primum discindere vestes
Atque omnes una socii, tum voce severa
Obiurgare vinum: Quis te furor impulit audax
Iniecisse manum Regi, quem numen Olympi
Vnxerat? occisi sanguis iam deinde redundet
In caput, ecce, tuum: teque ipso hic iudice poenas
Promeritas exvolve, tuo damnatus ab ore.
Dixit et e medio tolli iubet, ocius illum
E sociis unus regali confodit ense:
Ipse sed Isaides lugubri veste, virique
Illius una omnes sumpta plorantque dolentque
Heu, Sauli Ionathaeque necem, clademque suorum:
Nec prius aut potum libant, aut fercula gustant
Quam Sol occiduas mersus subiisset ad undas.
His ita tunc actis, gemmis oracula visis
Consulit Isaides, utrum remearet in oram
Gentis Iudaeae, quamque ingrederetur in urbem:
Huic DEVS Hebronam mandat migrare paternos
Ad populos: sedem illius pro tempore regni.
Olim Mambra fuit primorum regia patrum
Abrami Isaciique domus, tumulisque piorum
Nobilitata virum. post Kiriatharba nepotum
Ore fuit dicta et forti possessa Calebo,
Nunc mutato omnes Hebronam nomine dicunt.
Obsequitur iussis sociosque ambasque maritas
Educit secum Isaides, Hebronaque tendit,
Distribuitque viris illo sub limite sedes.
Haud mora conveniunt proceres ibi gentis Iudae
Et Regem Isaiden dextra plaudente coronant.
Audiit hic magnae specimen pietatis labi
Exsequiis Sauli et Ionathae, post funera factum
Continuo mittit,qui civibus ista reportent
Nuntia: sit vobis Iabaei gratia cives
Et meritis vestris DEVS ipse optata rependet
Praemia, qui Saulum tali exornastis honore,
Et patrem et natos vestra tumulastis in urbe.
Ipse ego quae potero vobis quoque praemia reddam,
Vosque animis iubeo iam deinceps esse paratis,
Rex licet extinctus crudelibus occubet umbris
Me tamen in Regem sibi gens delegit Iudae,
Ergo nusquam abero vestris dum vixero ceptis.
Parte alia Sauli patruelis Nerius Abner
Isbosen Regem Mahanaea in sede locarat
Et Gileadaeas illi subiecerunt urbes,
Assuridumque domos, nec non Ieserelidos oram:
Beniamidasque tribus, Ephraeaque moenia, et omnem
Quae se Israelis iactabat nomine gentem.
Filius hic Sauli parvo cum fratre superstes
Qui quadraginta iam vitae expleverat annos
Aemula cum vitrus animos stimulabat utrimque.
Namque viri Isaidae Regem felicibus armis
Tutati, Abnerireprimebant agmina pugnis.
Tempore tunc quodam veterem Gibeonis ad arva Ioabus,
Hinc sua castra tenens, illinc ter maximus Abner.
Provocat hic comites certamen ad acre Ioabi
Haud animi infelix Abner: non abnuit illi
Pugnam Serviades; bissenosque agmen utrumque
Seligit, ut vires illi experiantur in armis:
Beniamidae Isbosae partes bissena tuentur
Pectora: Davidae totidem de sanguine Iudae.
Concurruntomnes alternaque proelia miscent
Et caput alterius prensat iam quisque capillis
Infigitque ensem lateri: fit mutua caedes,
Inque vicem alterius telis illabitur alter,
Donec Serviadae vicunt Abnerque recedit:
Servat adhuc campi nomen vestigia facti.
Tres ibi Serviadae quorum virtute Ioabus
Primus, it invictis felix Abisaus armis,
Asaelesque potens animis certare manuque
Et cursu pernice pedum praevertere cervos.
Isque adeo celeri fretus super aequore planta
Abnerem insequitur, quem postquam conspicit Abner
Admonet, a latere ut laevo dextrove recedat,
Inque alium totis convertat viribus arma:
Sed ferus Asaeles Abnero firmuis instat.
Cui tunc Abner ait: Cur vis ut te mea tollat
Dextera? Et ante tuum qui tollam haec ora Ioabum?
Verum ubi nil tali hortatu iam proficit Abner,
Nec ferus Asaelesex ulla parte recedit
Retro adigit tandem telumque impingit acutae
Cuspidis, et ventrem et tergum transverberat ictu.
Labitur, ut quondam percussa bipennibus ilex,
Et vitam gemitu vacuas effundit in auras.
Nemo ibi transibat conspecto Asaele viator
Qui non illacrimans gressum pede sistere aequo.
At gemini fratres Abnero hoc fortius instant
Agminaque obseso fugientia rure sequuntur;
Hesperio donec Sol conderet aequore vultum.
Tandem ubi Beniamidae collecti, in collibus Ammae
Agmine constiterant parvo: sic incipit Abner,
Alloquiturque armis urgentem terga Ioabum:
Quis furor o fratres? quo tanta insania ferri?
An nescis posse hinc maiorem exsistere cladem
His e feminibus belli? quin reprime tandem
Fraternas a caede manus, a sanguine fratrum.
Contra Serviades: Caelestia numina testor,
Si tua vox hodie, quam nunc das, ista fuisset
Iamdudum populus bello abstinuisset, et armis
Depositis, patrios repetisset quisque penates.
Dixit et inde cavo signum dedit aere receptu,
Et pugnae imposuit velut isto foedere finem.
His ita perfectis propere in sua castra recedunt,
Iordanemque ultra Bithron adit inclytus Abner:
At sua Dux revocat populum sub signa Ioabus.
Omnibus hic toto lectis ex agmine turmis
Bis deni solum amissi, quos duxerat asper
Serviades: at Beniamidum cecdere trecenti
Et sexaginta parvo certamine pugnae.
Primum ibi Bethlemicae Asaelem cervicibus urbi
Important ptrio condant ut membra sepulcro:
Balsameoque liquore ungunt, heu praemia luctus
Exigua ingentis, caro sed debita civi.
Tota autem maturat iter sub nocte Ioabus,
Hebronemque alacer iam Caelo albente revenit.
[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 2. Incrementum et succesus Davidae in Regno Iudae.]
Multos inde annos istud civile duobus
Dissidium populis fuit: hinc Abnere coronam
Saulaeam, Isaiden illinc tutante Ioabo.
Cum tandem Isboses Abnerem alienat, et atramConcitat haud magna offensa sub pectore bilem.
Rispa fuit quaedam Saulo carissima pellex,Aiae nota patris, quam princeps Abner amabat:Hoc aegre Isbosescum ferret, durius aequo
Increpat Abnerum: cur tecum, ait, improba dormit
Rispa patris pellex? cur hoc te polluis Abner
Concubitu incesto? prtios cur laedis honores?
Excipit hinc Abner iustam succensus ad iram
Quis tibi, quis videor canis esse? quid ingeris istaec
Proba mihi? An regno non adversabar Iudae
Hactenus, et Sauli hac dextra defendo penates?
Nam quod Davidae non hoc es tempore servus
Acceptum Abnero, saperes si forte, referres;
Cur igitur, vitio mihi vertitur usus amatae
Pellicis? esto mihi celso DEVS aethere vindex,
Et caput hoc nostrum crudelibus obtegat umbris
Ni praestem Isaidae, quae sunt divinitus ipsi
Promissa: ut regni solium tradatur Iudae
Sauligenis demptum, Danaeque a limine quicquid
Bersabeam tendit, Iaesseius occupet heros:
Dixit,at Isboses terrore obmutuit amens.
Protinus hic Abner referant qui talia Regi
Davidi, Hebronem fidos amandat amicos:
Vtque ineat secum certo nova foedera pacto
Poscit, et hinc omnes regni promitit habenas.
Annuit Isaides, sed certa ad foedera lege
Ne prius ante oculos Davidae se offerat Abner
Quam secum aducat Saulo de patre Michalam
Progenitam, thalami quondam sibi foedere iunctam
Quam sibi centenis praeputia dempt Philistis
Vxorem emissent magno discrimine vitae:
Poscit et Isbosen hoc ipsum postea Regem,
Continuo Phalti eripitur sua regia coniux,
Antiquoque viro pactis adducitur aequis:
It comes huic Phaltes ad moenia nota Bahuri
Fata tori plorans, et raptae uxoris amores:
Aegre hinc Abnero redit ad sua tecta iubente.
Vt vero cunctas terrae Israelidos urbes
Davidae statuit submittere Regibus Abner,
Concilio proceres intra sua moenia cogit:
Haec orsus fari: Fortissima pectora fratres,
Iampridem, ut memini vos exoptastis amicum
Davidae imperium, vestrae dominentur ut orae
Vrbibus, et Sauli solio potiatur eburno.
Ergo agite, et Regni summum committite clavum
Davidae, ac vestrum tandem decernite Regem.
Vnus enim hic nobis pugnando restituit rem
Caelitis auspicio: detruso his finibus hoste,
Hoste Palaestino, quo non crudelior alter.
Tum reliquis etiam devictis gentibus almum
Imperium teris, famam definiet astris.
Si fato assensere viri, plausumque dedere:
Totaque Beniamidum domus annuit ore benigno.
Ocius Hebronem petit, comitante Michala
Abner iter celerat, Regi venturus amico
Nuntius optatus: nec eum spes capta fefellit.
Bis denos una Comites delegerat Abner
Davidae Hebronem quos secum adduceret hospes:
Illos Isaides regalibus excipit omnes
Instructa dapibus mensa, uxoremque reductam
Sauli progeniem laetis complectitur ulnis.
Hic epulis Abner post prandia sumpta remotis
Incipit: Ante tibi quae sunt promissa parenti
Haec effecta dabo: nec enim prius orbe quiscam
Hoc super Isacio, quam certo foedere pacto
Totius Imperio gentis potiare supremo,
Proque tuo libitu terae modereria habenas.
Sic fatus placida cum pace a Rege recedit.
Interea bellique Duces Princepsque Ioabus
Hebronem veniunt, victoque ex hoste reportant
Ingentem praedam. Sed ut aegras fama per aures
Iit Serviadae exceptum regalibus escis
Cessisse Abnerum, et placida cum pace paternis
Sedibus egressum, Gibeona ad tecta reverti:
Tum furiis ardens Regem sic increpat orsus:
Quis struis? aut quonam Regni tibi cura recessit
O Rex Isaide? cur tecto suscipis hostem?
Abnerumque sinis laeta ut cum pace recedat?
Sic Abner notus? nec enim tua limina vidit
Consilio hic alio, quam quae tibi caepta secundo
Auspicio superum, ut technis exploret iniquis.
Haec fatus, propere mittit, clam Rege, ministros
Qui retro revocent Abnerum regia tecta.
Nec mora sit, subito Hebronem redit ille, dolorum
Nescius et saevi metuens nulla arma tyranni:
Vtque in conspectum venit cum pace Ioabi,
Ducitur antiquae media in praetoria portae,
Audiat ut prompti consulta arcana Ioabi.
Sed memores illic fraternae caedis inultae
Ambo Serviadae, incautum, nec saeva timentem
Pectora, crudeli Abnerum mucrone trucidant.
Quae postquam caedes Davidae innotuit aegro
Multa gemens, tales depromit pectore quaestus:
Huius ego caedis (loquor hoc Iove supremo)
Insons, et Regnum profusi sanguinis insons.
Quicquid id est culpae, caputin furiale redundet
Serviadis, nec lepra domum, nec foetida pure
Vlcera Serviadum cessent vexare nepotes.
Et gladio pereat, pereat mendicus et erro,
Panis egens, baculo nixus custode viarum
Quisquis Iobaeo veniet de stemmate natus;
Hoc precor, hanc poenis ultricibus imprecor iram.
Vosque adeo quotquot nostris in moenibus estis
Scindite, quas geritis, socii, discindite vestes,
Et mecum tristes lumbis accingite saccos:
Nam lugere decet tam fortem heroa peremptum.
Mox ubi regali duxissent funera pompa
Tristior insequitur libitinam, tristior unus
Omnibus Isaides: dumque infodienda sepulcro
Membra tegunt, lacrimis Rex farier incipit ortis:
Non vulgaris homo cecidit, non pectore vili
Stultorum similis: tua dextera corruit Abner
Nullis vincta malis, nec morte ligata nefanda:
Nec pedicae strinxerepedum diva ossa tuorum.
Tu populi Princeps, latronum caede peremptus
Heu cadis ante diem: et tegeris crudelibus umbris.
Haec ait, inque genas lacrimarum flumina manant,
Atque omnis populus singultibus ora fatigat.
Post ubi funebres epulas de more parassent,
Accubuere viri mediae in penetralibus aulae:
Sed Rex Isaides luctu plenissimus infit:
Dipeream si quid gustem potusve cibive
Ante diem clauso quam condat vesper Olympo.
Haec ita Davides non ficta mente locutus
Omnis conciliat populique Ducumque favorem,
Innocuasque manus et ab illo sanguine puras
Omnibus ostendit, servis quoque talia fatus:
An nescitis, ait, quantus de stemmate magno
Beniamidum princeps ista sit luce peremptus.
Ipse tenellus adhuc vivo Rex, nuper inunctus,
Prudentumque egeo dextra auxilioque virorum.
At mihi Serviadae sunt aegro huc usque dolori.
quibus [Orig: queis] DEVS o utinam sua debita praemia reddat.
Venerat interea turbati Regis ad aures
Isbosae fama, et maestis compleverat urbem
Vocibus Abnerem funesta caede perisse,
Serviadae manibus, Regali Hebronis in urbe.
Territus hic omnis populus turbata gerebat
Corda, simul Regis coepit languescere virtus.
Forte duo fratres Rimoneparente creati
Ductores belli, Baienas atque Rehobus
Tunc ingressi ierant Isobosae limina Regis
Triticei modium simulantes poscere farris.
Vtque aestus medio fervebat ab axe diei
Isboses dulci dederat sua lumina somno
Compositus lecto, in mediis laquearibus arcis:
Huc illi ingressi, somno ut videre iacentem
Protinus invadunt Regem ferroque trucidant
Avulsumque humeris caput ad sua tecta reportant.
Nocte dein tota pede non remorante feruntur
Hebronem, et caput Isbosae plorabile munus
Davidae apportant cum spe mercedis iniquae.
Hoc caput est, aiunt, Isbosae flebile Regis
Hostis nempe tui qui tot tibi saeva tetendit
Retia, nunc Domino luit aequas vindice poenas.
Tum Rex Davides meritam succensus ad iram:
Sic vivat DEVS ille pater, rerumque creator,
Qui me tot miseris exemit casibus aevi,
Vt meritas repetam tali pro sanguine poenas.
Non haec Niligenae servo mea dextra pepercit,
Qui mihi de Saulo tam certus nuntius ibat:
Et cur his parcat latronibus ira duobus,
Qui Regem occidere pium somnoque iacentem?
Et cur hanc caedem Davides linquat inultam?
Heac dicens, mandat concidere utrumque ministris,
Et resecare manus hominum, resecare pedesque
Perfidaque excelsis suspendere corpora palis:
Et caput Isbosae viridi tumulare sepulcro.
Nuper ubi Abneri posuissent Principis ossa.
Nuntia fama ruit cunctas dispersa per urbes
Isacidum, Regem Sauli de stirpe peremptum
Et duo latronum pendere cadavera palis.
Conveniunt omnes, cunctisque ex urbibus assunt
Vt Regem fausto Daviden omine firment.
[Note: 1. Paral. [Abbr.: Paralipomenon] 13. versu 23.]
Millia ter centum quadragintaque virorum
Millia prodierant; octigentique paternis
Sedibus egressi, lectissima pectora bello:
Omnes caetrati, cinctique micantibus armis
Heroes, cautique animis, pugnaeque parati.
Omnibus his consors animus, mens omnibus una
Daviden regni sceptris accire, viroque
Totius Imperii summum committere clavum.
Ioiada summus erat Levaea a stirpe sacerdos
Ex Arone nepos: quem tunc ter mille secuti
Et septingenti caetrisque hastisque corusci:
Vir prudens animi, et fandi certissimus auctor.
Atque hic in medio consistens agmine fratrum
His Regem affatur post facta silentia verbis:
Inclyte Davide: Non huc nos avia caeco
Fortuna adducit casu: regit omnia fatum
Quae facimus caeleste DEI, et mens conscia fati.
Hic sumus agnati, et consanguinitate propinqua
Est carni caro nostre tuae, sunt ossibus ossa.
Tu quoque noster eras vel Rege superstite Saulo
Ductor, et aeratas ducebas saepe cohortes
Saepe reducebas cinctus caelestibus armis.
Nunc quia te celso sibi poscit ab aethere Regem
Ipse DEVS, fascesque huius tibi destinat orae.
Dixit: et aetherio crines perfudit olivo
Et manibus sceptrum, imposuit capitique coronam.
Ter denos vitae iam tum compleverat annos
Isaides, septem Hebronis dominatus in urbe.
Tres etiam totas celebrat convivia luces
Gens epulata, viris quos festa instruxerat urbe
Civis Iudaeus, quique huic vicina tenebant
Oppida, Isascharidae, Sebuloniaque arva colentes
Nephtalidumque tribus: nam panibus undique onustos
Ducebant asinos, et mulos atque Camelos,
Impositis tergo vicis, oleaque meroque.
Omnis enim populus festivae gaudia lucis
Gaudebat, laticumque DEO libabat honorem.
Tempora vero illo, vicinae moenia Iebi
(Post Solymae dicta est) montemque Sionis habebat
Gens Iebusaeum, Regi quam clauserat urbem.
Accitis igitur totius viribus orae
Et quae tunc validis Hebronem advenerat armis
Isacidumcollecta domus, petit ardua Iebi
Moenia, et aggeribus vallatam hic obsidet urbem.
At cives turpi ludentes crimine Regem
Fictilia imponunt muris simulacra Deorum
Atque hi caeci, aiunt, te Rex, claudique repellent.
Hic Rex, Quisquis, ait, primus conscenderit arcem
Et caecos claudosque loco deiecerit isto
Hunc ego ductorem belli legionibus hisce
Praeficio: ut totas deducat in arma cohortes.
Dixerat, illi omnes oppugnant omnibus arcem
Viribus, at primus conscendit celsa Ioabus
Culmina murorum, et caecos claudosque repellit.
Omnis quem pubes magna vi deinde secuta
Expugnat turres, et celsae tecta Sionis.
Tunc Iebusaeis Davides undique pulsis
Cum Regem pariter sibi subiecissent Araphnen
Qui veniam orabat, numen veneratus Iudae
Sedem delegit Solymaeia moenia regno,
Et vallo circum munivit, et aggere firmo.
Rex erat Hiramus Tyria tum clarus in urbe
Qui postquam audisset sibi regia tecta parare
Daviden, altae sublimi in colle Sionis,
Mittit lignorum fabros lapidumque peritos
Artifices, Libani qui caedant vertice Cedros,
Aedificentque domum Regi, et penetralia tectis.
Tempore non longo Solymaea in sede moratus
Consilium indicit, patribusque in tecta vocatis,
Haec fatur: Si vestra meae sentenia menti
Congruit, et nostris DEVS annuit aethere votis
Omnes Levigenas Balam cogamus ad urbem
Orbe peragrato reliquis cum fratribus omni
(Bala fuit quam nunc Iearimam nomine dicunt)
Illinc caelestem divini ut foederis arcam
Ducamus Solymam. Nam Rege superstite Saulo
Nullum tum divae respectum vidimus arcae.
Mox ubi consensit populus, Rex undique tota
Colligit e terra cives Balamque tetendit;
Innumera latus Isaidae stipante caterva.
Tum quoque tensa recens magno constructa paratu
Tractaque ab iniugibus fuerat niveisque iuvencis.
Hic Rex, hic cives, hic liniger ante Sacerdos
Cymbala pulsabant, alternaque tympana palmis.
Et cytharae docto tangebant pollice nervos,
Inflabantque tubas pars et Paeana canebant,
Dulciaque edebant hilari modulamina voce.
Postquam Chidonistetigissent aequora campis
Devia figebant vestigia forte iuvenci,
Arcaque nutabat,casum minitata: sed Vfa
Qui cum fratre ibat divinae proximus arcae
Brachia supponit demens cistamque profanat.
Vindice mox Domino, tactusque ultricibus iris
Labitur, et vacuas animam transpirat in auras,
Impressitque loco tam tristi funere nomen.
Morte hac Isaides Rex consternatus ab arca
Abstinet, et Solymae iam non deducit in arcem.
Obedidumus erat quidam de gente sacerdos
Levigenum: septem cui fortia pignora lecti:
Huius in aede locant metuendam foederis arcam.
Nec prius inde petunt, quam ter iam lucia Phoebe
Cornibus auratis plenum coisset in orbem.
Vt vero Isaides felicem comperit aedem
Obedidumi huius, quam numina rite secundent:
Protinus excelsae delubrum in colle Sionis
Extruit aetheriam quo deinceps collocet arcam.
Ergo iterum cunctis ex urbibus evocat agmen
Millia multa virum, Solymaeae in moenia sedis,
Qui Domini cistam nota comitentur ab aede,
Ad constructa recens altae delubra Sionis.
Inde sacerdotes accit Levique nepotes,
Vltra octingentos, simul affaturque Sadocum
Abiatharemque, ambos divino pectore mystas:
Vt sua membra pient, et se omni crimine solvant,
Foederis hinc arcam Solymaea in templa reponant.
Nam prius ut Regi abfuerit cum foederis arca
Praesul uterque DEVM discordi pectore motum
Dissociasse virum neglecta ob numina cistae.
Haec ubi dicta dedit, tendit magno agmine septus,
Obedidumaei properatque ad limina tecti
Liniger Isaides allatum foedera cistae.
Quattuor hanc humeris portant, ut iusserat olim
Corniger Amramides; quatit aera cymbala Princeps
Assaphus, Princepsque Ethan, et praevius Heman.
At lituos inflant, Sachanias, Nethaneelque
Sachariasque et Iosapha, vocalisque Benaeas:
Quique chorum docta Chenanias arte regebat.
Omnes linigeri, candentes vestibus omnes,
Tum quoties senos emensi hoc ordine gressus
Fixissent, toties fiebat victima taurus
Lanigerumque pecus, donec iam septimus aram
Imbuere caesus comitante bidente iuvencus.
Ipse sed Isaides diviniae praevius arcae
Pulsabat pedibus terram, ad numerumque movebat
Impulsae cytharae sinuato poplite crura.
Viderat hoc uxor laxata forte fenestra
Vxor cara Michal: sed Regem pectore laevo
Temnebat, saltu non sano crura moventem.
Vt laeti tandem cum cista adiere sacellum
Levigenae, ponunt mediae in penetralibus aedis:
Et sua sacra Iovae faciunt, cadit icta securi
Victima multa DEO, votivasque imbuit aras.
Tunc etiam Assaphum caelestibus instruit hymnis
Rex pius, et tali praecedit voce canenti:
[Note: Psalm. [Abbr.: Psalmorum] 109. Admonitio ad laudandum DEVM, pro beneficiis in Hebraeoscollectis [(reading uncertain: 1 word not deciphered)] .]
Dicite, quas par est Domino nos dicere, grates,
Et nomen celebrate DEI, populosque per omnes
Mira DEI dignis extollite laudibus acta:
Haec canite, haec cytharis, haec tactis ludite nervis
Carminibusque DEI nomen memorate, decusque
Nominis, ut vstras pertentent gaudia mentes.
Quaerite mortales verbum caeleste salutis
Et vultum spectate DEI, et miracula rerum
Quae pater ille facit perpendite mentibus aequis,
Vos o progenies patris Israelis aviti:
Vos o delecti soboles optataIocobi.
Quae facit illle DEVS tota perpendite mente.
Hic est, hic noster iudex, hic arbiter orbis,
Qui quae promisit servat, pactique benigne
Foederis aeternos non obliviscitur annos.
Ille fidem dedit Abramo, sobolique paternae
Promissa Isacio, et divo iurata Iacobo:
Pro iure aeterno, pro perpete foedere sanxit.
Hanc tibi dicebat Cananaei limitis oram
Sub propria ditione premam, propriamque dicabo
Isacidisnumero exigiuis profugisque colonis,
Cum divum augurio fatisque agerentur acerbis
Diversa auxilia, et diversas quaerere terras.
Nec tamen his quisquam potuit dare damna, vetante
Damna DEO, Regumque acies caelestibus armis
Delente, ut Stygias vivi raperentur in undas.
Ah, nolite meos, dicebat, tangere Christos:
Ah, nolite piis maerorem affere prophetis.
Talia cantabant templis Assaphus et Ethan
Davide dictante modos, et carmina vocum.
Rex quoque perfectis divinis ordine rebus,
Dividit in cives panem carnemque merumque,
Caelestemque viris denuntiatore salutem.
Agminibus tandem cuiusque ad tecta remissis
Ipse etiam limen celsa subit arce Sionis.
At Michal hic Regem venientem obiurgat amaris
Vocibus: egregiam vero Rex inclyte laudem
Inde refers, inquit, nudo qui corpore saltus
Exerces servis coram, ipsorumque pudendis
Ancillis, quo more solent sua crura movere
In numerum scurrae, et nudos se agitare per artus.
Haec Michal: Isaides contra sic excipit orsus:
Ast ego voce DEVM et saltu, cytharaque sonora
Semper honorabo, Regem qui destinat esse
Pro genitore tuo, regni totius ut urbes
Iessaea ditione premam. Quin post quoque summo
Vt Domio placeam, multo demissior ibo.
Et coram ancillis, quas tu contemnis inique
Magnus ero, et magnum referam decus, auspice Divo,
Tu vero sterili persolves corpore poenam.
Forte Palaestini furiis ardentibus acti,
Vt Regem audierant toto super orbe creatum
Isacio Isaiden, fervente lacessere bello
Aggressi, bis castra locant in valle Rephaea.
Bis quoque consulto caelestis numine gemmae
Ingenti vincit pugna, vestigia facti
Monstrat adhuc vallis nomen fatale Rephaea.
Nam motae foliis mori strepitantibus hostis
Territa terga dabat, quem regia dextra cecidit
Ad Gasari fines, nota Gibeonis ab urbe.
Quaeque prius castris simulacra reliquerat amens
Hostis, ea Isaides flammis abolevit et undis.
Ergo ubi tranquilla consedit pace quietus
Isaides tandem, statuitque tropaea Philisto
Perdomito, et patriis detruso a finibus hoste,
Compellat vatem non ficta voce Nathanem:
Ecce, mihi cedrina domus, laquearibus aureis,
Caelataeque trabes, et splendida limina cultu:
Inque pavimentis cum luxu asarota renident:
At vili iacet in tecto circumdata nuper
Vilibus aulaeis, tam sancti foederis arca.
Quare magnifico delubrum ponere sumptu
Aggredior, magni monumentum et pignus honoris.
Haec Rex: inceptum vates probat omine fausto.
Noc erat, et placidum carpebant membra soporem
Cum tacet omnis ager, nec sunt sua murmura silvis.
Ecce, DEI Genius vati se offerre Nathani
In somno, et visu tales effundere voces:
I, refer Isaides verba haec caelestia Regi:
Quid? tune ergo mihi, quem vasti machina mundi
Non capit, aedifices regali habitacula luxu?
At non incolui tectum DEVS ullius aedis
Ex quo Niliacis duxi Iacobia terris
Agmina, sed parvi contentus pariete muri,
Quem mihi praescripta Moses exstruxit amussi,
Maiores vestros loca sum per cuncta secutus.
Et quemnam a populo delubra augusta poposci
Sive Ducem, seu cui sacros tegit insula crines?
Ecce, Ego te caulae legi e pastoribus aulae
Esse mihi Regem, ut vestri modereris habenas
Limitis: et casus te sum comitatus in omnes,
Extinxique tuos armis communibus hostes:
Et caelo nomenque tuum laudesque decusque
Aequavi, ut nemo Davide maior in orbe.
Ipse meo sedem populo sua limina figam:
Post ubi securus degat fructuque fruatur
His manibus culto, nec devia tesqua pererret.
Vt quondam, aut duri post sentiat arma Tyranni.
Te quoque tranquilla firmabo pace beatum
Hostibus eversis, nec te praesagia fallent.
Ipse tibi, ipse domum DEVS alto ex aethere condam.
Namque ubi transactae compleris tempora vitae,
Compositus somno dehinc manes inter avitos:
Dum demum Idaidae fecundo e semine semen
Producam, Caelo demissum semen ab alto,
Natum a stirpe tua cum postera venerit aetas
Huic ego nec metas rerum nec tempora pono,
Imperium sine fine dedi; Sed et hic mihi contra
Delubrum ponet, nullo violabile saeclo
Huic ego ero Genitor, et erit mihi filius ille.
Tum si forte nefas aliquod commiserit umquam,
Humana tactus virga scelus omne piabit,
Delictumque luet, natorum more parenti.
At favor hic numquam, quod iuro, recedet ab illo
Sicut ab infidoCissidae Rege recessit:
Quem tibi posthabitum dextra armipotente reieci.
Ergo tui sceptrum Regni soliumque manebit
Donec erit caelum, dum stabit et orbis et aether.
Dixit, et in tenues Genius disparuit auras.
Haec ubi visa Nathan Regi percensuit, arcam
Constfestim ille petit, supplexque haec ore praefatur:
Magne DEVS, quis ego tandem? quid denique nostra
Tota paterna domus, quod in hac statione locatum
Evehis a caula summa ad fastigia rerum?
Nec satis hoc, aliud promittis ab aethere semen
Aeternamque domum: et nostra de stirpe nepotem,
Qui non solus homo, sed erit quoque certus ab alto
Axe DEVS. Quid plura loquar? tu conscia nostri
PectoraDavidae. Nam pro pietate benigna
Et verbi virtute tui tam grande locutus.
Haec per fatidicum cecinisti oracula vatem.
Hinc merito a nobis magni tua nomina fiunt,
Namque tui similis nemo est: te praeter ubivis
Nullus in orbe DEVS, qui sensibus obvius istis.
Et quisnam populus dominatur ubique locorum
Par Israelis? Quin tu delapsus Olympo
Vt tibi colligeres ex omnibus undique terris
Egregiumque dares illi et memorabile nomen:
Niliacam instrasti sat notae Memphidos oram,
Et duri horrendis rapuisti e faucibus hostis.
Dicere longa mora est; quae sint miracula rerum
Hic effecta tibi, donec de gente profana
De Iovibus fictis populum tibi rite levares.
Tempore iamque ab eo, gens Israelica, vivit
Gens tua, tuque tuae gentis DEVS: aurea donec
Sidera fulgebunt Caelo, sua gramina campo.
Firma igitur DEVS hoc, aeterno tempore firma
Daque natum, divis prolatum vocibus omen:
Tunc tua venturi memorabunt magna nepotes
Numina, tunc omnes dicent praeconia gentes,
Isacidumque DEVM votis precibusque vocabunt.
Nam cum pollicitus, nec te sententia vertit,
Quod mihi tecta pares, nullum ruitura per aevum:
Hinc toto DEVS alme preces has pectore fundo.
Tu DEVS es, verus tibi sermo, o incipe nostram
Rite beare domum: aeternos ut duret in annos.
Tu quia dixisti, tu quae tibi dicta secundas:
Nec tua post ullis abolescet gratia saeclis,
Dixerat et clauso tranquillior ore quievit.
Post ubi saeva iterum movissent bella Philisti
Indomiti, vires attrivit viribus omnes
Eripuitque truci servilia frena tyranno.
Nec minus eximia retudit virtute Moabum
Partibus occisis de tota genta duabus,
Cum vix incolumis superesset tertia regno.
Hinc sua devictos traxit sub iura tyrannos,
Davidae ut misso peterent sibi munere pacem.
Tum quoque Rex Hadadeser erat, genitore Rehobo
Editus, Euphratae magnus dominator ad undas:
Hunc etiam Isaides sibi tristia bella parentem
Perdomuit, caesis peditum bis in agmine denis
Millibus, atque equitum magna pereunte caterva.
Cumque illisSyriis progressi ex urbe Damasci
Auxilium ferrent, acie cecidere cruenta
Iessaeis victi manibus: tum triste Damascus
Accepit frenum, Iudaeo urbs subdita Regi.
Auratos etiam clipeos et scuta Syrorum
Rettulit Isaides Solymaeae in moenia sedis,
Aereque multavit reliquas Hadadesaris urbes.
Thous ut has clades Hemathide comperit ora
Illatas Syrio, quem non minus oderat hostem:
Extemplo Isaidae gratatum mittit Ioram
Filiolum, gemmis atque auro divite onustum:
Omnia quae templo sacrabat dona futuro.
Inde rebellantes iterum Iessaeius heros
Valle Salinarum divinis contudit armis,
Et quadraginta bello prostravit utroque
Millia, cum praeda victor regressus opima,
Paruit ipse etiam, quantumvis asper Idumus
Imperiumque animis supplex suscepit Iudae:
Quippe suis pugnax octoque decemque virorum
Milla, Serviades delerat Abisaus armis.
Nam quocumque pedem Isaides figebat, ab illo
Victor abibat agro, victrice potitus habena.
Iura sed et patriae dictabat civibus aequa
Rex pius, armati posita formidine belli,
Munia.que officii tribuebat cuique suorum:
Apte partitus, ceutum res ipsa ferebat.
[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 21. versu 20. Davides constituit officia Rei publicae et Ecclesiae.]
Militiae praeses tum Rege volente Ioabus
Serviades erat: at Ionathas de fratre creatus
IsaidaeSimea, lectus non forte Magister
Aulicus, insignem quem fecerat ante peremptus
Raphigenum quidam Titan, fraterque Goliae
Cui seni suerant digiti manuumque pedumque.
At legum summamque fori tibi Iosapha prudens
Rex commendarat, tibi templa Sadoce, tibique
Abiathar: at regni consulta arcana Seraeae,
Cui manus artifices sollers conscribere chartas.
Grande sattelitium ducebat in urbe Benaeas
Invictis heros manibus, qui rure Moabi
Corripuit quondam geminos necuitque Leones:
Et quinas excelsum ulnas, cui dextera trunco
Armata, exsili prostravit fuste gigantem.
Sed natos Rex ipse suos, dulcissima lecti
Pignora, custodes laterum iubet esse, patrisque
Observare manus, iussasque capessere voces.
[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 3. vers. [Abbr.: versu] 3. 1. Paral. [Abbr.: Paralepomenon] 3.vers. [Abbr.: versu] 1.]
Ex his primus erat ceptis felicibus Ammon
Filius Alcinoae, Chileabus in arce secundus
Abigaele satus, sed tertius Absalo, matre
Editus e Maacha, Adonias ex Hagithe quartus
Sabathias quintus genetrice Abithale creatus:
Iethur postremus, quem coniux protulit Egla
Atque his Daviden natis urbs auxerat Hebron.
Tum Rex sollicitus reliquo de semine Sauli
Quaerit an e tota Regis sit stirpe superstes,
Seu natus, seu forte nepos: cui munera fidae
Exhibeat mentis, Ionathae vel nomine fratris.
Siba minister erat Lodabarae in limine sedis
Saulaeae tum verna domus, natique colonus:
Cui ter quinque domum servabant pignora lecti,
Servi bis deni scindentes vomere terram:
Hic ad Daviden in Regia tecta vocatus,
Quaerenti Regi de stirpe superstite Sauli,
Vnus adhuc, inquit, Mephiboses restat amico
Patre satus Ionatha, fracto pede claudus utroque.
Nam quando Gibeam pervenit fama parentem
In pugna occisum nutrix formidine capta
Quinquennem puerumtrepidantibus abstulit ulnis:
Dumque fugit propere, terris allidit utrumque
Lapsa pedem pueri, nunc vivit in aede Machiri
Hic ubi Beniamicos tollit Lodabaria muros.
Protinus Isaides mittit qui limine sistant
Regali iuvenem: Tunc ille ut venit ad ora
Isaidae, pronus curvato corpore terram
Pulsavit, duplices tendens ad regia palmas
Lumina. Rex ipsum verbis solatus amicis,
Ne trepides, inquit, Mephibose regia proles.
Nam favor hic in te noster propendet, amicum
Ob Ionathan, qui traterno mihi pectore quondam
Dum vixit coniunctus erat: tibi praedia Sauli
Et latos reddo fundos, et munera ruris:
Tuque meis debes epulis accumbere ut unus
Natorum Regis. Sic dixit: cernuus ille
Et quis, ait,tibi sum, qui tali respicis aegrum
Ore canem, tanto miserum dignatus honore?
Rex tum Sibae inquit:Sauli donavimus agros
Praediaque et villas, et quicquid ubique bonorum
Regis erat, nostro Mephibosae: tu modo fidus
Villicus esto ipsi, et fructus dein collige ruris:
Nam Solymae hac mecum Mephiboses vivet in urbe.
Haec ait: obsequitur tum Siba fidemque paratam
Pro se, pro natis, pro servis omnibus offert.
[Note: Davides convivium instituit.]
Nec mora regalem iubet hic apponere mensam
Inclytus Isaides: carasque adducit eodem
Lecti participes, et dulcia pignora lecti.
Dant manibus famuli lymphas, ex ordine longo
Craterasque ferunt magnos et vina coronant.
Rex vero manibus positas de more supinis
Consecrat ipse dapes, pueri quem voce sequuntur.
Mox ubi prima fames epulis depulsa recessit,
Assaphus cythara carmen modulatur eburna:
[Note: 2. Sam. [Abbr.: Samuelis] 2.]
Hanna quod aetherio quondam meditata parenti
Accinuit natum Samuelem enixa sub auras.
Hic pater Isaides magnum cratera prehendit
Et Michalae (lateri nam Regis iuncta) propinat:
Poscit, et ut mansae in totum circumferat orbem.
Tum iubet Ethanem fidibus sibi ludere carmen
Olim quod Ionathae et Saulo fecisset, iniqua
Sublatis pugna, paret mox vocibus Ethan
Isaidae, et fidibus miscet modulamina tactis.
Tristior his lacrimis Mephiboses, inquit, obortis:
Si decet, et fas est non magna exposcere Regem
Fare age, quaetanti sint prima exordia regni
Numine quo sceptrum regale sit auctor adeptus
Saulus, quaeque illo tu Rege pericula passus
Et quanto Ionathan complexus amore parentem
In vita hac nuper fueris, teque ille vicissim:
Denique quae tulerint et avum patremque cadentes
Fata, ducum pugnas quaedam est audire voluptas.