NOBILISSIMO ET MAGNIFICO
VIRO DOMINO
PHILIPPO a Fleckenstein:
CLARISSIMO ITEM, ET EXcellentissimo
DN. CASPARI VOGLERO,
V. I. Doctori consultissimo: Dominis et fautoribus
suis honoratissimis
S. P. D. M. Georgius Pfluegerus.
QUI VETERUM ROMANORUM et Graecorum atque adeo etiam vetustiorum populorum res gestas et laudes scipserunt Historici, Nobilissimi magnifici et clariss. viri, illi, quanquam pauciores, inter cetera, cum primis ea diligentissime, persecuti sunt, quae ad inventionem propagationemque bonarum et liberalium artium pertinent, hac potissimum ducti ratione, quod existimarent, nihil ulli populo apud posteros maiorem solidioremve allaturum aut conciliaturum laudem, quam culturam et diligentiam in inventione et propagatione earum adhibitam: Hinc suos Graecia iactar Platones, Homeros, Aristoteles, Hippocrates, Archimedes: Roma Cicerones, Virgilios, Ovidios: Et
nulla fere gens, nulla natio tam barbara est, quae non aliquot ex suli laudet commen detque humanae sapientiae magistros et Coryphaeos. Iudaei suos habent Patriarchas et Reges: Sacerdotes et Religionis Antistites, Aegyptii: Graeci philosophos et physicos, Pragman nos Indi, Galli veteres et Germa. ni Druidas et c Neque ego is sum, qui hoc in illis reprehendendum censeam, qui ipsemet totus in ea sum sententia, nullam laudem, nullum honorem aut gloriam firmiorem et constantiorem esse, quam quae vel pietatis zelo, vel fortitudine, vel ingenio quaesita et parta est. Sed interim hoc etiam ntendo, ut quam viam et rationem sibi veteres ad veram apud posteros consequendam laudem, viderunt et etiam experti sunt omnium commodissimam et tutissimam, eam magnifici illi veterum Admiratores nobis non tam rigide occludant aut praeripiant, cum in omni disciplinarum genere, hoc proximum saeculum habuerit viros veteribus illis, si non superiores, at certe non multo inferiores. Laudet sane Graecia Platonem et Aristotelem, iactet Roma Ciceronem, Senecam: admirentur alios alii: An non vero nostra haec aetas etiam suos habet Aristoteles, Platones, Cicerones? Intuere quaeso divina et stupenda monumenta Iul. Scaligeri et Iacobi Scheckii, Zabarellae, Piccolhominaei
et Thomae Aquinatis: nisi amens es, necesse est fatearis. Platonem et Aristotelem in istis revivixisse. Et florent etiamnum passim in Germania et Italia, qui acumine et sagacitate ingenii nulli veterum cedunt. Inspice nun quam satis laudatos, et in omnibus bonarum artium partibus eruditissimos labores Philippi Melanthonis, Erasmi Roterodami, Ioannis Sturmii, Ioachimi Camerarii, Manutii, I. Lipsii et c. nisi omnis iudicii expers es, necesse est concedas, veterum Romanorum facundiam illos facile adae quare posse. Et ut nunc de sola Poesi loquamur. certum quidem est, Homerum apud Graecos, Virgilium vero apud Romanos omnes omnium conatus, omnia omnium ingenia divina quadam scribendi facultate, hac in parte longissime superasse. Sed si aequus rerum aestimator esse voles, et hic credo invenies, quo proximo post illos loco meritissime collocare queas. Ut enim hoc loco nihil dicam, de Melisso, Vida. Sannazario, Buchanano, Flaminio, Lotichio, Sabino, Posthio, et c. qui singuli singulis veteribus opponi possent, imo etiam anteponi: vel unus Frischlinus ad veterum felicitatem in omni fere Carminis genere aspirasse, doctissimorum virorum iudicio existimatur. Ad grandiloquentiam certe Maronis in Heroicis quam proxime accessit,
id quod ex parte Operum eius Poeticorum Epica, Divina Hebraeide, atque tot Panegyricis, facilimum est animadvertere. Quid de Comicis dicam? in quibus tanta felicitate Plautum et Terentium, Comicorum apud Latinos principes, imitatus est, ut similem hactenus Germania non habuerit, neque fortassis habitura sit. In Elegiis vero quas nunc coniunctim viginti duobus libris distinctas, bonorum et doctorum oculis et censurae subicimus, quid praestiterit idem hic Frischlinus, non necesse esse iudico, ut multis demonstrem. Laudant alii facilitatem in Ouidio, alii admirantur gravitatem, elegantiam, proprietatem et puritate in Catullo, Tibullo, Propertio, quae omnia Frischlinus in plerisque suis Elegiis tanta cum dexteritate coniunxit, ut ingenue profitear (quicquid etiam alii iudicent) non vidisse me, qui illi in hoc genere carminis merito anteponi possit aut debeat, etiam si ipsa crepet invidia. Neque enim illorum institutum laudo, qui cum perpetua gloriae cupiditate efferantur, ad eam tamen propter sterilitatem et ingenii sui tarditatem sese non pervenire posse animadvertant, omnem facilitatem et elegantiam eiurant, verba obscura et antiquata, de integro in lucem proferunt, et in contortis carminibus suis ostentant, atque ex eo nescio quam transmarinam eruditionem sibi
vanissime adscribunt. Abolita enim, inquit Quintilianus gravissimus auctor lib. 1. Institut. Orator. cap. 6. atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in paruis iactantiae. Quemadmodum neque eorum praeposterum studium probare possum, qui in Elegiacis studio obscuritatem et duritiem metri affectant, nihil nisi grandiloquentiam crepant. Sicut enim facilitas Ouidiana in Heroico doctis minus probatur, ita grandilo quentiam Virgilianam in Elegiaco, materia ipsa non flagitante, exprimere, aut superstitiose imitari velle ineptum est et absurdum. Habet enim unum quodque genus carminis suas Elegantias et Veneres, quas si quis temere et sine iudicio imperitus confundit, non mirum est, ut pro amphora tandem urceus exeat, et monte parturiente tandem nascatur ridiculus mus. Quin etiam ipsi Oratores suos habent certos numeros, quos in orationibus alii aliis diligentius observant, alii vero plane negligunt. Sicut vero artis est animadvertere quae quibus conveniant: ita non nisi stultitiae curuum cum recto confundere, quod certe faciunt illi, qui gravitatem Epicam cum Elegiaca facilitate in rebus frivolis sine iudicio commutant. Neque est ut mihi Catullum Tibullum atque alios obicias, quique hos et consi miles imprudentius imitantur. Necque
enim talem tu mihi dabis Tibullum aut Catullum qualem tu te in temeraria et ridicula istorum imitatione ostendis asinum. Aliud etiam est, natura ferri ad hanc vel illam Carminis qualitatem, aliud vero studio et ex insania ac mera metri obscuritatem et duritiem adfectare. Et quam hoc contra omnem sit eruditionem et constantem usum, alio loco, Deo volente ex ipsorum metrorum natura et essentia et constanti doctiorum sententia planissime et plenissime firmissimis rationibus demonstrabo. Quemadmodum vero Frischlinus in Epicis et Comicis decorum prudentissime observavit, ita etiam in Elegiis ipsius ingenium deprehendes vere poeticum et artificium admirabile. Neque enim elegantiam aut suavitatem Ouidianam neglexit, neque puritatem aut delicias Catulli, Tibulli, Propertii. et c. repudiavit, sed horum gravitatem cum illius facilitate ita attemperavit, ut iudicium viri summum et in genium ad omnia summa natum istud manifestissime arguat. Quo magis dolendum, tantum virum tam im matura et miserabili morte extinctum esse Nihil enim dubito, quin, si diutius illi vivere concessum fuisset, singulari et immortali ornamento eum toti Germaniae futuru fuisse, qui in vitili sua aetate ad tantum eruditionis culmen ascendit, ad quod ad-
versarii eius, etiamsi Mathusalemum vel Nestora aetate superarent, nun quam pervenient. Nihil hic me cuiusquam amore vel odio scribere, osten duntluc ubrationes viri istius in omni pene doctrinarum genere eruditissimae et ab exteris etiam ac trans marinis, summis ac infimis summopere commendatae. Unum opus Comicum per quinque reiteratas, distinctis annorum interuallis, editiones, 6000. et ultra, exempl. multiplicatum tanto hactenus cum applausu emptum et exceptum fuit, ut propediem nova editio Typographo adornanda sit. De aliis laboribus eius nihil dicam, de quibus tacentibus hominibus lapides loquentur. Illud autem quomodo excusabimus, quod cum vir hic summos honores ab Impp. et Principibus viris sit consecutus, ad fastiginm eruditionis ad scenderit summum, de re literaria meritus sit prae clarissime et c. ausus sit tamen in eum defunctum et dudum mortuum, tanta cum intemperie et impudentia linguae debacchari non ignotus ipsius adversarius, ut ipsos hac in parte immanissimos Scythas et Barbaros illos Orientales in corpora demortuorum tantum saevientes longissimo post se interuallo reliquerit. O tempora o mores! Ethnici olim nihil indignius putabant ingenuo viro, quam eos incessere lingua, qui respondere non possent:
Unde illud Chilonis Lacedaemonii praeceptum laudatur Et memorabile est quod de statua Niconis pugilis Thasii Suidas prodidit Quum enim eius iam defuncti statuam aemulorum unus odio indulgens fustibus caederet, tan quam Niconem ipsum vivum contumelia afficiens, statua manium eius ultrix, in caedentem ipsum collapsa, oppressit eum et extinxit. Et Plato, citante in Rhetoricis Aristotele illi beralis et caninae naturae esse dixit cum mortuis pugnare. Atque huc omnes etiam reliquae Ethnicorum sapientissimae leges, ut de divinis nihil dicam, tendunt, quibus severissime cautum est, de defunctis iniuria non afficiendis. Nam et pium est, ut hoc de suo mihi Solon ille veteribus tantopere commendatus legislator largiatur, eos sacros ducere, qui e vita discesserunt, et iustum, his, qui esse desinunt, abstinere et quum inimicitiarum tandem finem statuere. Sed his omnibus ille neglectis, in optimum Frischlinum tanto cum stomacho et bile invectus est, ut ne cineribus quidem eius sibi parcen dun existimarit, exemplo novo et ante hunc diem non audito, et ne in Ethnico quidem ferendo. Finxit enim sibi adversarium, in quem biliosam suam mentem evomeret, qui non fuit, id quod ex Epistola quadam, quam vice praefationis in Hebreiden
fungi voluit, de qua ut et de ceteris in vita Frischlini, ei ignotum esse non potuit. Sed abrumpo orationem, et ad Elegias revertor, quas cum multi boni doctique viri collegerint, operae precium facturum me existimavi si eas publici iuris facerem, et in vulgus commendarem. Cum enim iam ante mea potissimum opera, Epica pars carminum et Orationes eiusdem auctoris in lucem prodierint, nihil me alienum ab officio meo facturum arbitratus sum si Typographum hac etiam in parte, vehementer istud urgentem, pro virili adiuvarem, aliis etiam ad hunc rem non levibus causis accedentibus, quae aliquandiu reluctantem permoverunt, ut quam in Epicis operam authori ante tempus e vita sublato locavi, eanden etiam in Elegiacis ei praestarem. Dignissimae enim Elegiae istae sunt, quae ad posteritatem una cum aliis eius operibus transmittantur, sive verba, et res, sive structuram spectes, in quibus omnibus optimos quosque auctores imitatus est, in multis exae quavit, nec in paucis superavit, id quod pluribus demonstrarem, nisi praefationis limites me excessurum vererer: Et vero res ipsa sonore clamaret. Accedit huc altera huius aeditionis utilitas, quod ita manifestissime falsitatis et mendacii convincitur crimen virulentiae et male dicentiae in bonos viros, quod
oi impingere inter cetera voluit adversarius eius. Quot enim quaeso hic bonorum virorum virtutes praedicantur et ab oblivione vindicantur? Nec dubium est illum eodem modo adversariorum suorum laudes decantaturum fuisse, si ea, qua decet eiusmodi ingenia, benevolentia humanitate et honorificentia ab eis tractatus esset. Quod itaque in non nullos acrius invectus est, id ipsi suae malignitati, non auctoris temeritati adscribant. Boni vero et docti, qui suas hic laudes ad posteritatem, Frischlino praecone, propagari videbunt, cogitent equum esse, ut quod beneficium a Frischlino vivo acceperunt, id ei mortuo non denegent, ut ita memoria eius omnibus in locis contra quorumuis malevolorum morsus sarta tectaque conservetur. Si quis vero omnino est, qui temere quaedam et non sine aliorum infamia inserta esse putat, is sciat nihil hic edi sine consilio et voluntate eorum, quorum auctoritatem contemnere non potuimus: vel quod non ante sit editum. Quod autem vos potissimum publica hac Epistola compellare et ad vos, quicquid est huius, mittere volui, viri Nobilissimi et clarissimi factum est non sine gravibus causis. Enimuero et ipsum opus nobile requirebat patronos prae potentes et Nobiles et horum studiorum non prorsus ignaros, in quorum alterutro
quidem complures, in utroque vero vos singulos excellere iamdudum intellexi Quod enim familiam seu Nobilitatem generis tui attinet, PHILIPPE nobilissime, quae est in his finitimis locis, quae ei sive antiquitatem sive dignitatem, per tot saeculorum memoriam, maiorum tuorum cura non solum conservatam sed etiam auctam et amplificatam spectes, comparari, ne dum auteferri possit? Henricum Nobilem a Fleckenstein invenio interfuisse circa annum Christi 942. Rotenburgi, praefuisse vero VVilhelmum Treveri circa annum Christi 1019. habitis ludis equestribus. Quod vero dignitatem eiusdem attinet, maxima ea semper fuit ab annis iam fere septingent. tuentibus et amplificantibus eam, maioribus tuis laudatissimis non paucis: Ioanne, qui circa Ann. Christi 1410. Episcopatui VVormatiensi praefectus eidem summacum laude et sanctitate prae fuit annos 16. Basiliensi vero 14. Friderico, qui rebus fortiter praeclareque in pugna Caroli Burgundiorum Ducis cum Heluetiis circa annum Christi 1476. gestis, insignia equestria magna cum laude et nominis sui honore reportavit: Iacobo et Ludovico, quorum hic Magnus Aulae Palatinae Electoralis Magister annos integros 28. fuit, circa annum Christi 1520. Neque necesse esse iudico, ut plures generis tui ex veteribus Annalibus
proferam columnas, qui unus proavo Nicolao, avo Philippo, patre prognatus Iohanne, dignitatem ab eis acceptam hodie ita tueris, ut virtutes quae in singulis maioribus tuis singulae eluxerunt, in te uno omnes sedem posuisse videantur. Quid enim ego hic dicam de pietate tua in Deum, quid de studio verae et syncerae religionis? quam difficilimis etiam et periculosissimis tem poribus Augustanae confessioni, Carolo V. Imp. in frequentissimis. illis Comitiis Augustan. ab Ordinib. Protestantium ann. 30. exhibitae, conformem in tuo districtu, magno cum Zelo et diligentia conservasti, hodieque conservas? Quid de animi magnitudine, quid de prudentia et sapientia politica? Quid decognitione linguarum et de reliquis animi tui nobilioris nobilissimis dotibus? O utinam offerretur occasio, qua eas omnes pro dignitate deptae dicare possem: Vides enim hic praefationis limitibus me circum cludi, neque eos ita facile transilire posse. Itaque indicare eas tantum hic volui, pleniore earum praeconio in aliud tempus reservato. Quemadmodum, neque tuas VOGLERE Clarissime, virtutes et laudes angustia huius chartae patitur pro merito commem orare: Adiunxisti enim ad generis tui non ignobilis praestantiam, et iuris scientiam exactissimam, literarum et bonarum artium cognitionem
tantam, quantam in IC. hoc aevo vix reperias: Et quanquam civilibus negotiis fere semper districtus distentusque es: tamen non raro ad studia haec nostra humaniora descendis, in iisque recreationem animi gravioribus negotiis defatigati quaeris liberalem et tanto viro non in dignam: Secutus hac in parte excellentissimum et numquam satis laudatum virum Martinum Aichmannum Cancellarium VVirtembergicum affinem tuum, aliquot iam ab annis fautorem meum summum, qui cum aulicis et iis quidem gravissimis negotiis sine ulla fere intermissione exerceatur, tanto tamen amore Poesin, Eloquentiam, Historiam, et ceteras artes complectitur, ut in istis singulis eorum etiam diligentiam superet, qui in iis aetatem suam consump serunt, id quod editione divinae Hebraeidos Frischlinianae, Epigrammatis et Carminibus elegantissimis non paucis satis super que probavit. Accedit huc, quod te non adeo alienum (quis enim bonus alienus sit?) a scriptis Frischlini eiusmodi esse, pridem certis indiciis intellexi. Non itaque ingratum tibi futurum existimavi, si nobile hoc opus nomini tuo Amplissimo inscriberem, Nam qui Frischlinum vivum summo amore complexus diceris, eum te in libris suis doctissimis magno cum malevolorum dolore etiamnum viventem
et in aeternum victurum non aversaturum, sed quae tua est singularis humanitas et aequanimitas, perpetuusque erga doctos favor et liberalitas, quod tot bonorum librorum, non sine magnis sumptibus, comparatione abunde testaris, magis magisque amaturum mihi plane persuasi. Quod itaque solum reliquum videtur viri nobilissimi et excellentissimi, ea qua par est observantia rogo, ut levidense et exiguum hoc si offerentem, si materiam vero et auctorum non adeo contemnendum, vestroque patr ocinio non indignum munus, et quo animo accipere dignemini, meque meaque studia vobis commendata esse patiamini: ut favore et liberalitate vestra excitatus, et cetera quae adhuc restant perficere, atque ita laudes vestras aliquando maiori cum auctoritate et eruditione depraedicare possim. Interea, quam optime Valete. Perscriptum Argentorati, Anno post natum Christum Servatorem nostrum M. DCI. 21. Martii.