Clarissimo Viro Henrico Arningo Rhetori Et Doctori Clas- sico, Intimae Admissionis Amico, Pro Mei Absentis Amore Ubivis Et Semper Exhibendo Veteri Votorum Forma L. M. Q. Inscribo Paulus Flemingus Hartensteinius.
MISCELLANEA.
Quis dabit tristi mihi, triste damnum
funeris flenti properi, melisma
triste, quis carmen dabit in canentis
flebile guttur?
Nympha, non turpi generata volgo,
nympha, baronis Jove rapti Hugonis
nata Schonburgi, viduata vivae
protinus aurae est.
Ibis ad primos properans Eoos,
ibis ad seros (lubet hoc?) Britannos,
hoic parem doteis superas puellam
non reperibis.
Hanc venustabat facilis Venustas,
hoic bonae moltum Veneres favebant,
hoius e voltu nitido Cupido
crebrior igneis
flabat accensos, nec eos inaneis.
Sensit hos Schönburgiacae nitela
Janus - Henricus radiosa gentis,
sensit amicas,
sensit, at sensit! faculas Amoris.
Jam nil heroi superest dolenti,
quam ut suae tristis gelidos amicae
cludat ocellos.
Ergo si vobis Venus et Venustas
usque sunt cordi, caput atque charum
poenitet vos et lacrumae vocantis
si qua potessunt,
huc, rogo, trinae Charites, venite,
lachrymis nostris sociae venite
vosque nostris induitote threnis
numine prompto.
Animula mea nitidivida, rosida, tenerula
animitraha mea, Venere nitidior,
fugis? abis? ah! ah! penetriiecora fuga tua, tuus
mihi cerebrimovus abitus obitus est.
Tumuli socius ego tuus ero, mea, mea quae eras
cito thalami socia. Lacrumor! abeo!
Dive fraeniger, horride
fraeniger, pelagifreme,
asperis Aquilonibus
vecte, torvituens bruma,
quoi liquor niveus paret,
quae gelu tremulum paris,
quae fluenta nivipluo
spiritu glaciabas,
seu plagis borealibus,
sive Sarmaticis iugis
hac ruis, dubiae comas
arbori tremulanteis
sternis: ad tua numina
omne terrirepum genus
contremiscit; ad haec stupet
latipectora tellus.
Ver venit, fugiens fugis.
Heus! senex male, quid mihi
ver meum rapis? Ah! mihi
ver meum, rogo, redde!
Quom mea vita gravi macerata dolore medullis
languesceret sub intimis, vix et polum
iturientem animam iamiam moritura trahebat,
nec fungeretur lingua muneris sui;
quam poteram, calide flens plurima, suspirabam:
O Parcae, amasiae meae compercite!
Nulla sed adiutum veniebat Parca; Maria
efflabat aegrum Juliana spiritum.
Tale videns a me externabar et exclamabam
iratus atque tristis hunc vocis sonum:
Parca mihi quoque nulla mihi, volo, parce, sed auffer
hoc quicquid est languentis in me spiritus.
Quid facitis, Parcae fatuae, quom parcere iustum est,
non parcitis; sed parcitis, quom non placet?
Dementis anne Morta? Morta dementis?
Vel caecutis turpata visum amaurose?
Turpeis vetellas, fas erat, podagrosas,
cachecticas, pleuriticas, veternosas,
edentulas, bronchasque gramiosasque
attasque rugosasque lusciosasque
et luridas tabo vel incita turpeis,
queis invocare millies diu, noctu,
ad quas tamen nec advocatus adcedis,
te persequi bidente, fas erat, dico.
Econtra sed puellulis, sacris Idae
puellulis, rosillulis, papillatis,
lascivientibus, protervolis, aptis
dissuaviationibus, toris aptis,
amasiis, amasiis venustillis,
quid indulgere fas erat iuventutis
te longioris. Ast, maligna, denormas
aequi refractor ordinisque normaeque.
Quid iudici de te feram, sat haud novi,
dementiasne, Morta, numve caecultes.
Matuta mater, aureum poli decus rubentis,
pertaesa quae refulgido tui senis cubili
exis, tuos et millibus per aetheram capillos
anfractibus spargis levem tuisque purpurillis
ocellulis, puellulae labellulis colore
simillimis venustulae, fastu superbis alto,
frustra venis: Thaumantidem numquam meam videbis.
Sol, clara mundi, clara celsi fax poli,
decursitator coeruli coeli celer,
auriga lucis, imperator temporum,
qui mane summo tincta multo tempora
auro protendis e salo et tuo essedo
subvectus aurigas per aethrae semitas,
adusque coeli concavi cacumina
rursusque mergis fessulos aquis equos,
cras, cras redibis: at meus sol non item.
Roscidae regina noctis,
quam mutuata, non tua, non propria
luce lustras, Noctiluca,
perennidiva; tu satellitum vaga
saltitantium chorea
stipata latus molle surrigis caput,
flebili et per omne cantu
stans triste coeli compitum spargis iubar.
Quale nec fuisse credam,
imaginosa quom suom Thisbe iecur
ense perculit iacente.
Tu rore lacrumas novo prodis tuas.
Pallor ora, pallor omne
corpus colorat. Quaere, quaere; non tui
invenibis usque caussam
palloris: auffugit: manebis pallida.
Noctinuncia vesperugo, puro
longe splendidior, Cytheris, auro,
cunctis lucidior Cypris smaragdis,
omnibus radiantior beryllis
et cunctis rutilantior pyropis;
tu levi peragrans cavata planta
per cacumina, singulis soporeis
suades molligrados sub axe vivis.
Squamosum pecus a vagatione,
accubans scopulis, suave dormit.
Tu, tu plumipedeis vagae phalangeis
turbae, carmine fessulas diurno,
tu, tu sylvivagos tenebricosis
hinnulos reficis favens sub antris.
Te grandaeva parens comas rubente,
rutris saucia, scissa, fissa, fossa,
ab ama fodicante feriatur.
Te sudorifluus vocat colonus
et quae perdia rusticella rurat:
Audi, mater amata, mater, audi!
Deleri pateris tuum nitorem
et cum lumine numen impediri ?
Quis reddet tibi Juliam Mariam,
a qua ceu radiantior nitebas,
eius et propriam facem ex ocellis
augebas? Age, diva, diva mater,
fac, quod optat amore mens flagrante
saucia, ebria. Quam micare terra
hactenus Venerem meam stupebam,
cras mirer rutilo nitere coelo.
Eius conduplicata luce fulge.
Sic tuam mage sic facem iuvabis:
sic meam mage sic crucem levabis.
Rumificanda soli
vos decora, vos recentis
veris recentes, bellulae, venustulae
filiolae, violae,
mane summo, mane primo,
quom nigricantis Phosphorus crepuscula
noctis abire facit
et colore purpurissat
matuta russo pervii valvas poli,
vos vigilatis item
ebriaeque rorulento
hiascitis madore, noctis filio.
Quam toties toties
svavitate fascinantis
sueratis invitare odoris illice
vos bona virgo fugit.
Hoc honoribus supremis
favete, tympo purpurate, currite.
Levipes, aligerula cohors,
nemorivagula, varia loca peragrans,
agite, hilarisona melea
cito cito reprimite, rogo, reprimite.
Alia date melea, tenerae,
gemitipara date, date lachrymicia,
tremula date, date querula.
Abiit animula mea, abiit, abiit!
Avium agite alia genera,
fugite, refugite remigiolo agili.
Euite, melea cineribus
canite, recinite melea, gelidulis,
melea pia, gemitipara,
melea querula, lacrimicia melea.
Rorilegae Cereris puellae,
stimuliferae, aligerulae,
quom caput Oceano rosidum vago
diva pudoricolor
extulit et radiispuis
aureus aurea Cynthius equis
lora adaptat,
vos suscitatae lumine roscido
adusque moltum stertere nesciae
solem, surgitis eque succiplenis
mellificinis
proditis. Aut Trinacris ad cacumina
violicoma, thymogerula, rosifera
Hyblae vel ad Cecropii
iuga viridia, nitidula iuga
volitatis Hymetti,
e patulis alabastris,
rore tinctis, rore coeli,
suave nectar sugitis.
Impraegnatae tali succo,
succo, suaviore vino,
halantiore nardo,
domicilia repetitis agiles
et dolcem evomitis citae madorem
atque iterumque iterumque iterumque iterumque volate
totiesque revortimini celeres
turgidulae, ebriolae, gravidulae.
Mellisugulae volucres,
vestras figite mellis officinas
vestras ponite nectaris favissas
hoc ad Mariae Juliae marmor,
nidificate,
mellificate,
et si quis est virorum,
si quae vel est virarum,
qui lacrumetur ultro,
quae lacrumetur ultro
Juliae Mariae
exuvias miseras, gehdulas,
hoic largipromae nectar istud,
nectar istud invidendae
dolcedinis donate.
Satellites seri tenelli vesperi,
molliculi zephyri, zephyri levicelli,
qui termino blandimini mitissimum
solis ab hesperio, per et omne susurro
eremigatis vernulo terrae solum;
vos pavidos piceae tremulo pede crineis
cacuminosae tunditis vel roboris;
vos trepidis trepidantia mille fluenta
anfractibus distingvitis. Vos obsecro,
Aeoliae soboles: violas, satureias,
thymos, lavendulas, orvalas, tulipas,
ocima, lilia, purpureos amaranthos
spirate floridis citati e faucibus
atque meam rosulis rosulam tumulate.
Septemplicis navarcha lintris squalide,
laboriose manium
vector lacus paventium fluctus Stygii
abominabileis, Charon,
audi: sacri post pauculos manes dies,
(nam sunt profecti pridie)
manes puellulae volentes travehi,
te convenibunt heic, Stygem;
rogo, petituris sis exorabilis
eosque praefer coeteris
cymbamque solve. Dira sed celeusmata
ructes, cave, ne Cerberi
trifaucis ad frendicrepum tremant sonum -
nec ad tribunal Aeaci.
Praeter-que-vecti fumidam Proserpinae
Plutonis atque regiam,
immunibus concede piscatoribus,
hos qui beatos ad Lareis
citi vehant. Hunc interim naulum tibi
victoriatum sumite.
Viraginum virago virginissima,
Maria Juliana, quoi vitam tuam,
cuoius exitus, exitus querendus
desideria iam tui relinquit,
putabimus parem, parem censebimus?
Heus! sic puella, vita sic erat tua,
ceu stella, ante diem nitore priva;
pulvis, qui furiente surgit austro;
ventus suavibus tepens odoribus;
suspirium sub corde pressum nobili;
Eos, nuncia Cynthii, bihoris;
nox, quae iam venit, at cito recedit;
nix, quae soluta sole verno non stetit;
vox clara, presso tertiata gutture;
flos, stans stante, cadente sole marcens;
frons solo data saeviente Cauro:
Iris, nitore dives et coloribus;
cum somnium somno inchoans et desinens;
cataclysmns adhuc pluente nube;
vitrum fragile, non redintegrandum;
fulgetrum ab occidente pellucens polum;
testae gelu concretae ad Aethontis iubar;
questus, qui, quod habet, nequit tenere;
risus carnifici dolore clusus;
ros mane lacrumatus, ad solem cedens;
dies quidem serena, sed nimis fugax;
nubes sole fugata, sole claro;
umbra corpore facta, dempta eodem;
fumus Noto confusus ingruo levis;
echo, sequens vocem vocantis, post nihil.
Vita sic tua, quae cito recessit,
erat nil, nisi stella, pulvis, aura,
suspirium, matuta, nox, nix, vox, rosa,
frons, zona, somnium, cataclismus, vitrum,
fulgetrum, glacies, querela, risus,
ros, dies, nebula, umbra, fumus, echo.
Julia num iacet heic, quaeris, Maria? Haud iacet. Hoc est:
tellus tellurem, terrea terra premit.
Exuvias modo tymbus habet, exscendere docta
mens super aetherios se penetravit agros.
Transdere colla iugo cuncti necis usque tenemur.
Mens modo cum tumulo non tumulata fuat.
Heus! quisquis es, viator, hoc ne travia
marmor, siste pedem, rogare, siste.
Amas venustateis? Cupidineis amas?
Insculptae lege litterae tenorem,
Calles Latina, sive non, nihil refert:
puellum modo quaere, quaere vernam,
si non loquetur, lallet hoc: Hac sub scrobe
conduntur pietas, venus, lepores.
O Matris Languor!
O Sponsi Angor!
O Fratrum Moeror!
O Sororum Dolor!
Tuum, Lector, Adde, Quisquis Schoenburgicos Amas, Imo Quisquis Venereis Et Leporeis Amas, Quorum Ista Thesaurus Erat, Abi, Floreis Sparge, Si non Lacrumas.
Virgineum partum, miri cunabula mira
infantis, mens plena Deo, mens ebria coeli
Ambrosia, festo pro tempore pangere suadet.
Hac etenim fini venistis, summe Themistis,
magnificos cui nostra tulit academia fasceis,
vos volo, Preibisi: fini venistis eadem,
Corvine, o nostri spectande decane lycei,
et vos, theologae fulcimina firma cathedrae,
vosque, rubricarum, meditrinae vosque camilli,
vosque, professores Clarii, vos atque magistri
eximii, vos et iuvenes, quos pulpita circum
ordine conspicio, biiugis spes optima mentis,
huc venistis enim cuncti, quo musica nostrae
aure perattenta biberetis plectra Thaleiae.
Sed lepidi nil, nil nitidi mea musa sonabit.
Ardua materies haec est, quae supprimit in se
sensa, ruinosum gracili quid nuncia tergo.
Hanc gravis omuiscio moduletur Barthius ore,
hanc canat Heinsiades vel grandiloquus Barlaeus.
Quos ego si meditor, rubeo, quod tantulus ausim
tanta vel his tantum summis audenda poetis.
Et parum abest, quin hinc abeam. Revocor tamen atque
erigor a vestris, o magni, voltibus omnis,
his dum tranquillas adhibetis vilibus aureis,
vilibus haut in se, sed vili scripta poeta.
Pergite. Sic deamet pulcher vos semper Apollo,
sic bene pacatum marmor mea prora secabit.
Et tu, nate Deo, placati pignus olympi,
federis arrha novi, lapsi miserate popelli,
pone iubar radiosque Dei. Da cernere voltum,
qualis erat, cum pusus eras. Si virginis alvi
non puduit te intrare sinus nascique bovili,
huc propera facilisque ineis illabere votis.
Cernere te mihi da, magnam da tangere dextram
atque sacros palpare pedeis. Tibi supplico supplex
et parvo magnum sub corpore numen adoro.
Ecce tuis natalitiis operabimur horis
thure, mero vilique melo. Sis numine prompto
prsesens et timidi firma conamina vatis.
Phatna mihi tua carmen erit. Tibi noster Apollo
incipiet clausoque idem tibi desinet ore.
Tempus erat, quo prima Deus promissa, suborsa
iam iuvenescentis telluris utrique parenti
primaevo paradeisiacis in vallibus acta,
semine de vetulae tritore viraginis Hydrae
solvere debebat. Quod abinde abeuntibus annis
tot patriarcharum, tot reges totque prophetae
in votis habuere suis, hoc atque videndi
languentes animis optare cupidine anhela.
Scilicet et primam Lucinam experta faventem
Heva, recens a voce Dei, cum coniuge lapso
exclamabat ovans: Dominique virique potimur!
Sed frustra. Trux fratris erat spretorque Jehovae.
Mens erat Autori, tanta non secula prima
adfulsisse face, sponsam sed in ultima mundi
tempora decrepiti tamdem misisse salutem.
Jam pene exciderant haec talia mentibus omuium,
nec Pharisaeus enim (rigidi servator honesti
hic erat, inflatus fastu frontisque severae,
quique Moysaeas tunc temporis ore crepabat
legeis ventoso atque ampullabatur in illis,)
noverat haec bruto rite exposuisse popello
aut poterat, nolebat iners. Vel verius hoc est,
scripta putabantur de Christo fabula naccae.
Haec erat in volgus cunctantis opinio Ihovae,
sparsa, mora magis et crevit cresceutibus annis.
Hoc tamen illorum perversas cogere menteis
coepit, abhinc aliquid potuerunt credere fatis;
regna, potestates, sceptrum cum fascibus, omne
cesserat in veterum dominantia iura Quiritum.
Nil tribus imperii Judae, nil iuris habebat.
Urbs regnata diu tot regibus, aucta triumfis
tot, tot facta potens, servire ignara vetustis,
parebat Latio iam praesuli, ad omnia serva.
Haec bene venturum norant sub tempora Christum.
Sed turmis regem mundanum armisque valentem,
qui spreto tritavi surgens de stemmate David
posset ab externis patrios reparare Penateis
gentibus et proprio tutari milite regnum,
hunc sibi sperabat plebs libertatis avitae
plus studiosa, secuturae quam provida vitae.
Sed fallebatur proprio male credula turba
ingenio, secura Dci, secura pericli.
Pax erat in toto terrarum purima circo.
Nempe quadrifroutis tertium iam Caesar lani
cluserat et posita muniverat obiice templum.
Convenerabantur famulantia Caesara regna
Augustum, parili vivebant federe gentes,
qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque.
Cuncta feruntur amicitias contraria primo
tunc bene composita nexisse animalia lite.
Scilicet ipsa suum sibi gratabatur honorem
terra, quod exciperet mansurae pacis asylum,
quando sub umbrosa, brumali tempore, nocte
mollia virginei transibat claustra pudoris
Pausius ille Deus, rex regum Christus lesus.
Interea Bethlehemaeus nil tale toparcha
somniat; urbs densis dormit convincta tenebris.
Nulla puerperii famulatur gnara Mariae,
ipsa sibi obstetncabatur et ipsa tenellum
gestabat puerum, lactabat ct ubere parvo.
Dumque alii plenis haurirent coecuba guttis
et graecarentur laute in conclavibus amplis,
impia vix poterat stabulum concedere cascum
hospita parienti Mariae Mariaeque marito.
Nec tamen in stabulum quaesitum venerat ollus:
Quae mulier? quis partus ibi? quis parvolus infans?
ni puer ipse suum volgasset miriter ortum.
Moenia circumeunt urbis confinia prata,
prata rigata sui fecundo flumine rivi,
grata suburbano pecori pecorumque magistris.
Heic, qua natus erat Salvator, noctis eodem
lanigerum pavere pecu pastoria turba,
acria fumanti pelleutes frigora ligno.
Ecce! repentinam lux flammam larga vibrabat
coelitus: ipsa dies poterat nox illa videri,
ut quando quassa flammantia fulgura nube
eiaculant plenos in terram largiter igneis.
Diffugere trepidae pecudes, pallere coruscum
singulus ad lumeu pastorum, singulus ima
exanimis petere, tremor hoc, timor illud habebat.
Semineceis adstans tamen erigit angelus atque
clara tuens et mite loquens sic ora resolvit:
Desine, turba, metus, modo desine, turba, tremoris,
maxima cantatum vobis ego gaudia veni,
gaudia terrigenum cunctae gaudenda cohorti.
Scilicet haec vestri nox est natalis, amici,
soteris, quem Jessaei celsissima vatis
regia nominitat Christum dominumque fatetur.
Ite modo Bethlehemaeam, quam nostis, in urbem.
Dicto adhibete fidem. Vobis hoc sumite signi.
Invenietis ibi puerum puerique parenteis
in stabulo, (uanque hospitium conclave negabat,)
non pretiosa ligat divinum fascia natum,
horrida sunt illi nitidae prsesepia cunae.
Ite volucripedes, nec enim sum vana loquutus.
Nec mora: finitis his talibus, angelus, ecce!
militia circum, mox coelite - stipabatur,
suavisono liquidum findentibus aera cantu:
Jugis in excelso celso sit gloria IHOVAE,
pax rediviva solo cunctaeque volentia genti!
Hocque tribus vicibus repetens sacra turma melodum
omnis obumbratas mox evanebat in auras.
Vanuerat. Nox prima redit. Lux cesserat omnis.
Vix habuisse fidem poterat cors rustica factis.
Somnia num, imm vera sient, sat nosse nequibat,
hocque magis, nam nullus erat, qui noverat hilum
historiae de nascenda post aeva salute.
Sinpula erat plebes, rerum nil talia curaus,
nescia scripturae, sapiens nil pascua praeter.
Jamque reducebant dispersas undique luce
insolita pecudeis, rimantes visa subinde
atque audita sibi. Tamdem praestantior aunis
unus et in reliquis primum quem fecerat ordo,
"Scilicet hoc", inquit, "socii, disquirere uostrum est.
Quid dubitamus enim'? Visu res clara patescet.
Ibimus et mirum contabimur undique partum.
Non iteris nos tantilli distsedeat, urbs haec
e regione iacet, quam mandabamur adire.
Ibimus." Huic verbo parebat quislibet atque
vimineis pecudes consepti cortibus, uno
saltim pro vigili rellicto, protinus ibant.
Jamque citatigradi certatis cursibus almae
moenia Bethlemi poterant conclusa tueri.
Advolitant pultantque foreis vigilemque lacessunt.
Panduntur valvae, mox irruit upilionum
omne simul volgus. Platea fit rumor in omni.
Discursabat enim plebs passim, prodiga vocis:
Rex ubi? Rex ubi iam natus? domus illan' an illa est,
conscia quae tanti dubiis nos eximat ortus?
Rex ubi? Rex iam natus? locus illen' an ille est?
Omnis in urbs somno coecisque sepulta tenebris
evigilat strepitu, quem rustica turba movebat.
Interea tacito pastores numine ducti
introiere domum patulam patulumque bovile,
quo puer et pueri genitrix genitorque iacebant.
Non aderant cunae, variis non picta figuris
stragula, nou niveum remicante colore cadurcum.
Unica, nec sine scissuris, lodicula bellum
in se volvebat puerum. Praesepia cunas
Joseph adornabat, pauco turgentia cordo.
Musica turba boves ibi erant asinique rudentes.
Haec ubi vidisset gens rustica, mirabatur
plurima, iam poterat coelesti credere turmae.
Cumque melos tenera varium lusisset avena,
ibat ovans animis ad pristina pascua laetis
proque novo Jovae solvebat munere grateis.
Nox, qua terricolis felicior altera nulla
contigit hautque habitura parem est declivior aetas,
o salve, salve, nox luce clarior omni!
Nox sine nocte tamen, genuini proma nitoris,
te sine perpetuae uoctis nos umbra tegebat.
O salve, salve, uox luce clarior omni!
Exuperat spes nostra modum; superata tenemus,
quae sperasse nefas. Suspendite parta tropaea
victriceisque aquilas. Dominos nos fama loquatur.
Rupimus hoc noctis trucis ardua vincla colubri,
vincula non solvenda prius, iam rupimus illa.
Vicimus atque triumfatos iam ducimus hosteis
ante triumfanteis de nobis. Vicimus orcum.
Vicimus et veterem spoliis spoliavimus anguem.
Hae vicere manus, dextra sed coelite iutae.
Libera turba sumus. Patriis iam reddimur oris
cognatoque polo, populari reddimur aurae.
Sic Pharios olim gens Josephaea Penateis
liquit et in media longaevi nocte redibat
libera servitii, spolio nec inanis et auro,
ad proprias urbeis veterumque habitacula patrum.
Libera turba sumus, numero lux uostra reluxit.
Jam rumpunt nubes, iustum iam depluit aethra.
Jamque salutipluo coelorum rore madescit
terra Deusque merum destillat ab aethere Christum.
Justitiae iam terra ferax, iam fertile pacis
germinat omne solum, iam secula vivimus aurea.
Terra eoit coelo: procus est telluris olympus.
Dis scatet omne solum. Superinduit ipse Creator
schema creaturae, de uostra carne fibrisque
terrea participat miseroque simillima puso
est aequaeva Dei suboles. Qui par venerando
maiestate patri, uec ei deitate secundus,
iam fit matre minor, cunis et volvitur arctis.
Terrarum pelagique potens, antistes olympi,
coeli primus apex, secli melioris origo,
principii finisque carens, antiquior omui
tempore temporibus paret. Coeli anticipator
exsulat a patria. Non facti sermo parentis,
a genitore prius geuitus, quam coeperat aevum,
nascitur et verum vero de lumine lumen
editur, omne Deo similis, Deus ipse coaevus
cum Genitore Deo, tamen et sine semine semen
procedens muliebre viri, sine sanguine sanguen.
Omne viro similis, nostri sed criminis exsors,
criminis ut genus omne fuget. Jam facta parentum
fatali meliorantur dispendia pomo.
Di sumus, haut homines, haeredes atque deorum
et superum cives, miseros dum vindicat orco
Emmanuel sontique parat vadimonia genti.
Ergo venis tamdem, mi mellitissime Jesu?
Ergo venis, telluris amans parensque parenti?
Sed quis in haec scissis inamoena mapalia tectis,
ecquis in hoc stabulum, quis in haec praesepia, belle
pusule, te cariosa tulit? quis carice dura
et strepera tenerum caput hoc tibi et hoc latus ulva
utrumque indupedit? quae mollia transvia Cauro
et nive fascia membra ligat? quae paupera sanctum
tegmina brumali defendunt frigore corpus?
Scilicet hoc valuit non vilis amatio nostri,
quod patrias arceis et vestri moenia coeli
posthabuisse solo, magalibus hisque volebas.
Dignus eras, quem rumificent Babylonia civem
rostra suum. quem clara suum Eoma amphitheatris
excipiat vel si quid habet mage pulcrius orbis.
Sed natale solum tibi dat Bethlense bovile.
Dignus eras cunis puro stellantibus auro
et nitidis smaragdis scintillantique pyropo
et Polycleteo tractatis undique caelo.
Sed cunae praesepe tibi est asininaque phatne.
Dignus eras Tyria velari syndone facto
tegmine, dignus eras peregrinis membra ligari
fasciolis, qualeis mulier pertexit Iava,
et lemniscata velari timpora mitra.
Vile sed involucrum vix est, vix fascia scissa.
plurnula te decuit molli mage mollis olore,
plumula caesareis farctari sueta cadurcis.
Serica te lodix, te condecuere nitentes
pulvilli et pictis contexta toralia filis.
Nil sed adest horuni. Pro scirpea matta torali,
pro pluma cespes, pro cervicahbus ulva est.
Nil geniale locus resonat. Casa sibilat Euro.
Corruitura nigri dubiisque fragoribus antri
tigna, Typhone furente, magis magis atque vacillant.
Nil geniale locus resonat. Vagitat abunde
pumilus atque boant tauri, reboante bovili.
Nil geniale locus resonat. Bona nabla silescunt.
Non resonant litui, praeter quod rustica agreste
decantent odea melos, flat crembala nota
illus, hic utriculos, calamum hic, crotalum ille ministrat.
Nil geniale locus redolet, quem Flora decebat
spargere coeruleis admista stoechade nardis.
Nil geniale locus redolet, quo fumiget assa
fuscus Arabs dulci stactemque accendat odoram.
Nil geniale locus redolet. Male foetet olente
buccerda, vel si quid adhuc mage foedius heic est.
Divitis heic nihil est, nihil est, nisi copis egestas.
Nulla crepundia, nulla pupa, crepitacula nulla,
queis pueris gerulae blandos movisse cachinnos
suerunt, heic tibi sunt, strepti nec, nec melimela,
insipidae pauco sed pultes unguine tinctae.
Non domus officiis strepitat, non calce ministra
turba crepace casam circum discursat. At ipsa
forda suum flexo veneratur poplite plastam
et tepido gelidas spiramine temperat auras.
Quin delinificum malesueto murmure lallum
psallitat innocuus Joseph vetulasque marita
fasciolas stertente lavat. Sic, pusule, dormis
Huc modo flecte gradum, tritavis titulisque superbe,
principe quique crepas nataleis stemmate ductos.
Rex regum spreta procedit virgine natus
fitque suae suboles matris, quani fecerat ante.
Quique peregrinas erecto vertice cristas,
muricibusque geris collaria tincta Sabaeis
atque capillatus miris anfractibus infers
astra caput sublime, fragrans ambramque crocumque,
maiestas, adtende, nihil fert coelica mundi
mundani, non capsulam olet, non flamina moschi.
Non Cois ornata caput, non tergora, telis.
Divitiae fiunt inopes, opulentia summa
deficit ipsa sibi. Dedisce, puella, tumere,
patritia iactata stola, fucare capillos
docta galericulis, annos mentita virenteis
fronte colorata tumidisque superba calyptris.
Quae picturato metiris syrmate vicos
tardipes, auratis imitans crinalibus astrum,
torque gravata, manus onerata monilibus ambas,
quid, russata, tumes, turgens spurco pede pava?
Ecce Deum matremque Dei, quam pauper uterque est!
Haec tamen immensi genitrix audire tonantis
debuit et veras mundo peperisse favissas.
Antoni dapibus prolixis suetus et auctis
Cleopatrae coenis olidaeque domesticus aulae,
suga coquinarum, mappae convolvolus unctae,
lurco, nepotator, patrimoni termes, hirudo
trullae, fertorum calo, nex iuris, adarca
carnis, adimpletae concorpor gluto culinae,
lixa diaetarum fumique peritus haruspex,
quique merum iugulas noctesque diesque meracum,
mane novo madidus nec sero vespere siccus,
disce tuam fraenarc gulam, desuesce diurnis
luxibus assiduus et brutam vivere vitam.
Esurit ipsa Empauda, sitit sator ipsus Iacchi.
Agmina qui aligerum, qui examina muta natantum,
qui quadrupes pecus omne cibat, iam lacte cibatur,
quod tamen ipse prius dederat. Fit matris alumnus,
quam tamen ipsus alit. Nonne haec mirissima dictu?
Paupertate premi durum. Tamen ipsus egebat
orbis thesaurus ditisque aeraria coeli
non exhausta prius, iam defecisse feruntur,
qualiter immiti furibunda canicula sole
stagna sitit, Lycus et tostas rellinquit harenas.
Discite mortales, quam sit res proxima coelo
paupertas, quam dulce pati. Pauperque miserque
heic iacet ipse Deus, cunctae bona regula genti.
Ipse creatorem locus ignorabat, inante
qui spatiosa soli fundarat moenia lati,
vix gurgustiolum iamiam pariendus habebat.
Cuncta tegens non tegmen habet. Quem roscidus aether
et tremulae coeli faculae, quem conscia fati
sidera cuncta canunt, positus vagitat in antro.
Qui quondam effreni crepitante fragore cohorti
legiferum sonuit Sinae de vertice murmur,
iam iacet atque infans nescit madidam linguillam
in certos formare sonos. Contraria forti
compingens elementa manu plasmataque, magni
pondera ponderibus librans aequalibus orbis
et superis inferua ligans, iam robore cassus
udula fasciola non grandi membra ligatur.
Quique potentirega superae velocibus aulae
cardinibus dextra motum moderatur et aurei
flammea distinuit Hyperionis esseda quondam,
iam iacet in cunis et pollice vortitur uno.
Parve puer, sed magne Deus, quis credidit umquam,
posse Deum cerui sed pura virgine natum,
virgine post partum quoque virgine, ut ante, manente,
immortale bonum formae sic posse caducae
uniri? quis posse sibi contraria iungi?
Hoc maius ratione: fide maiora valemus.
Ad sacra caecutit ratio. Ratione caremus,
cum summe rationis opus. Sed simpla beatur
prae ratione fides. Probat haec, quod pernegat illa.
Mirari, non rimari mysteria tanta
nos decet et veris scripturae credere verbis.
Terra fure, freme mors, caro ringe, diabole frende,
quae, quid in orbe, mali est, gens sacrilegissima, patras,
frende diabole, ringe caro, freme mors, fure terra.
Perge venenatas liventi dente salivas
exspuere et rabida nos tenta perdere bile.
Quid laceras homineis, vinci perimique paratos?
Ecce sed has cunas, vagitantem ecce puellum!
Quid tremitis, furiae? Puer est! Palletis, hyaenae?
Vincere res facilis puerum virtutis inanem.
Vos praestate viros. Satana, tu signifer esto.
Extentate modo, si quid sivisse nequitis.
Sed fugitis, larvae? Vetulum quis synciput istud,
excetra casca, tibi tam forti contudit ictu?
Quis te, Morta, fugat, validae quis spicula nuchae,
intorquet propriaque tuum crus falce cruentat?
Munde, cadis? inferne, ruis? pcccata, fuistis?
Fallor an haec potuit miranda puellus, ut omnis
induferum tremefacta phalanx, hoc principe viso,
alter in alterius male providus irruat enseis?
Quisquis at interea nostram peregrinus in urbem
ire paras, novuli laceras visure puelli
cunas, non moveare, nec offcndare misella
conditione loci, puerse non paupere partu,
ne seras olim irritato numine poenas
perversa cum gente luas. Sic fata volebant.
Magnificum quod erat, quod erat regale, Jehova
sprevit, ut hinc fieret stolidi sapientia mundi
stultitia proprioque ruat glaucomate strata.
Non alio falli stratagemate mundus et orcus
debuit. Hi sancto iurabant federe, teste
atque sacrameuto, cessuro tempore nullo,
in caput huius heri. Jamque ignarissima vinci
haec sibi biga videbatur. Jam sidera coelo
detrahere inque gravis sublimia tollere ponti
aequora et ablato confundere semina rerum
ordine tentabat, chaos atque inducere primum.
Sed risere nefas coelestia numina tantum.
An poteris, dixere, tuis imponere finem
ausis, gens confisa tibi, contraria nobis?
Fortean et nostrum conabere perdere regnum,
et nos hoc turbare throno! Quo duceris iris?
Desine ventosi, gens o temeraria, nisus,
desine flagitii: mage te maioribus iustas.
Pergis? At ecce brevi dabis argumenta pudoris.
Te leve perdere erit, vili peritabis ab ictu.
Jam cadit a solo gens bellacissima nutu
imbellis pueri, porrecto et pollice pusi
corruit, ut quando nutans ad flabra Favoni
fulmineo calamus cum cespite sternitur ictu.
Sic nobis reparata salus, reparata superbo
libertas titulo. Sic pax occisa revixit.
O stabulum princeps, augusta bovilia, macta
sitis honore novo! Vos non pretiosa superbi
templa Solomonis, non vos capitolia falsum
Ausoniis mentita Jovem, non aurea fidae
mausolea virae, non picta palatia Lydi
praeveniunt splendore suo. Non regia Cyri
regia, si spectem vos, est. Non vester abundat
aulaeis paries, operosus araneus omne
cassibus obnupsit laquear. Tamen ipsa potestis
hoc placuisse Deo, quod eratis vilia mundo.
Sub vestri nigris olidisque recessibus antri
dissimulata iacet Deitas. Vos coelica circum
turma strepit, vos plena poli, vos numinis estis.
Heic Tagus, heic Phison, heic Pactolus Duriusque heic
exonerent dites huc verso flumine merceis.
Concha suas baccas et nuda corallia marmor
huc vehat, huc Indus gemmis auroque superbus
sera deauratis advectet munera cistis.
Persa Camelus opeis et aromata pinguia portet.
O me felicem, si tunc me, Phoebe, beasses
munere vitali! Vestros ego virgine lauru
umbrassem posteis, tunc vivaces amaranthi,
tunc et amatrices ederae vincaeque procaces
verbenaeque sacrae, curvo mihi pollice carptae,
vestra venustillis velassent tigna coronis,
omnis et in vobis spirasset copia narium,
mite decus veris. Mopso et Lycidae phonascis
tertius ad teneras adstans ruralia cannas
carmina lusissem. Nec nix, nec bruma, nec imber,
nec Boreas, multa aut vigilatae tempore noctis
hoc caput a vestris vidissent cedere tectis.
Salve, quae poteras nobis hunc mittere partum,
alma Dei genitrix, geniti quoque filia, salve.
Tu paris incorrupta Deum, patrem et patre natum,
ingenitum gignis, non factum eniteris heroa.
Incircumscriptumque incompraehensibilemque
iutemerata capis Dominum. Tu virgine nutu
blandiris puero, parvis nunc uda labellis
oscula suffigis, nunc pusum bella papillis
porrectis vagire vetas, modo das suaviandum
non vero risura patri, modo blanda cachinnos
vel blaeso teneros invitas murmure somnos.
Tu benedicta vira es. Sola tu laude beatae
angelico mactata melo: tibi favit olympus.
. Donec erunt celebranda tui natalia nati,
te memori gratae cantabunt carmine gentes.
Jamque venis puer, alme puer, mi pupule Jesu?
Eia venis? Quid at occipiam? quo munere vestras
excipiam cunas? quae thurea dona novabo?
Ima tibi nostri sacro meditullia cordis.
Haec nitidare tibi iuvat, haec ornare laboro.
Sunt aulaea fides, precibus tibi suffio puris.
Verro scopis legis nostrae penetralia meiitis
et veterum ciicio verruncamenta malorum,
ut vitii tibi pura domus mea suppetat expers.
Christe, tuis si rite sacris operabimur, intra.
Amplexura tuum languens haec brachia molle
tendo latus. Puer o, puer o, quo surpior a me?
Non homo sum, sed in Elysiis mihi vallibus esse
iam videor, sic vestra mihi praesentia toti
immortale quid insinuat, me additque deastris.
Ah! oculus fiam totus, quo fixa reflexis
lumina luminibus mea vestris momine quovis
pascere pupillasque sat inspexisse flagranteis
possiem et his omnis flagrans obtutibus urar.
Ah! auris mera sim, quo sat, tenerille, potessim
vagitus audire tuoi, qui coelitus auri
angelicis modulata tonis sunt musica nostrae.
Ah! os sim cunctus, sat ut osculet oscula vestra,
oscula nectareo totum stillantia rore.
Sancte puer, te non genuit vis mascula, te non
luxuriosa maritati coniunctio lecti.
Faeta Deo tua mater erat gravidataque coelo.
Obstupet arcano repleri viscera partu
virgo suumque solique rubet progignere patrem.
Te non nupta parit, prius ac est facta marita,
et facilem perpessa virum te enixa puella est,
coelite distenta flatu. Te parturit aether.
Tu patri, pumille, places. Tu numina nobis
propitias. Summo per te placuisse parenti
possumus et laetos ad coelum tollere voltus.
Tu reseras claustrum omne poli, tu ianua coeli es
et callis, quo turba viat, quae tendit ad astra.
Tu decus omne poli, per te prius invia mundo
nunc est ad veram remeabilis orbita vitam.
Tu lapso spes sola solo, tu potio vitae,
tu ratio consusque Dei, tu splendor, imago,
os, verbum, genius, sapientia, filius, ara,
virtus et brachium patris es. Tu lucifer, ortus,
stella, salus, lumen, radius, fons, gemma, columna,
fax, pax, rex, dux, lux, lex, spes, res, laus, caro, cor, vir,
gaza, gigas, rabbi, iudex, sol, sponsus, amator,
pastor, ovis, vitulus, gallina, leo, pater, autor.
vinea, vitis, oliva, lapis, radix, amor, aura,
Emmanuel, mediator, honor, salvator, amicus,
protector, custos, vigil, induperator, asylus,
anchora, praeceptor, solator, propitiator,
angelus arcani pacti librique sigillum,
Melchisedech, unctus, levita, propheta, sacerdos,
pascha piis, aegris medicus, panacsea fideli,
mors mortis primae, vitae spes una secundae,
viperii medicina mali stygiique veneni
unus alexicacon, verae daps vesca salutis,
immarcessibilis decus immortale coronae,
mas una sub fronte duplex, homodivus, A atque O
Messias, Gibbor, Schiloh, Zebaoth, lehova,
omnia solus et unus ades. Te vesper adorat,
te veneratur uterque polus, tibi supplicat ortus.
Te Cherubim Seraphimque canunt, tibi militat omnis
aether et canis vernat tibi terra capillis.
Te veniente fugit nimbosus Orion olympo
nec stricto fidit gladio. Te Pleiades udae,
te gelidus metuit Cepheus Cepheique marita.
Canus Atlas tantae tremuit sub pondere molis.
Liquitur omnis hyems, frigus tepet omne Decembre
et nivibus geniale iuit ver bruma solutis.
Te pater Oceanus, te vasti machina mundi
natum mirantur, roseis matuta quadrigis
vecta pudoricolor vitreas nitidissima coeli
picturat valvas promus condusque diei
te nascente suum triplicat iubar. Ipsa parentem
obstupuit natura suum. Jam vinea mirum
hac mandante dabat, quod Romula terra fateris.
Hic stygiis stat meta dolis. Offucia cessat
imposuisse viris, nigrum non itur ad antrum
Pythiadse, iamiam Euboicae responsa Sibyllae
deficiunt, iam Chaoniae siluere columbae.
Jam Nasamoniacos mendax non fascinat Ammon
inducolas, iam lymfatus non somnia in hulmo
flamen habet. Deserta dolet delubra camillus
vittatusque senex suetis discedere lucis
luget. Fatato marcent oracula tabo
et pueri laudeis invita loquuta Hebraei,
fassa Deum, se fassa dolos, elinguia mutent.
Pax Romana ruit, ne posthinc temporis umquam
pacem alio gentes peterent, quam pacis ab ipso
principe iam-nato. Coelo monitore reiecit
Augustus titulum dominantis, ut hinc domiuantum
solus habereris dominans solusque monarcha.
Paruit ipse suo Domino velitabilis aer,
ipsius in laudeis pransus, in iussa paratus.
Materiem mittente solo vel pabula coelo
suppeditante faci, mirando lumine stellam
in se ardere facit vicini dote caloris,
stellam, quae poterat Phoebe iam lampada si non
vincere, sed parili tamen aequavisse nitore.
Nempe novo insolitus debebat sidere partus
cunctis, quas ambit polus, innotescere terris.
Viderat hoc gens docta Magum, quos Persica clarae
fecerat astrorum gnaros academia Susae
et superas novisse rotas. Hi, sidere rectam
praelucente viam, veniunt orientis ab ora
atque tuas proni cunas venerantur et aurum
et thus et myrrham triplici pro munere donant,
belle, tibi, tibi sacra parat gavisa iuventus.
Sisteris in templo, resonat tibi carmina laudum
Anna senex. Veteri de federe factus Apella
conspiceris, patriis sic legibus omnia pares.
I nunc atque aliam venturam erecle salutem,
cassa animi, non cassa oculis, plebs, corporis, exspes,
cerne diem medium, Messiam cerne renatum,
quem te suspirare crepas. Quid fercula mantas,
non libanda semel? Tandem dedisce rigere.
Persa superstitiose, tuis fac solibus igueis.
Aegyptus, tua porra fove, crocodilon adora,
flecte genu canibus, bobus tua fumet acerra,
fide cato, cole barbigerum Mendesius hircum.
Coepe Babel venerare tuum, strue Panibus aras
semicaprisque, lita furiis erro Inde. Deorum
Romula terra ferax, quod non pro numine monstrum
suspicis et venerare Deum, quod damnat olympus?
Hoc non immortalis eris, non nmlta deastrum
millia vos rediment. Puer hic mihi sufficit unus.
Non dubiis numen coniecturamus in extis.
Non laevas tenebras fatui non fata camilli,
flaminis atque logos Jovis aut oracla moramur,
obvia non omni. Nos veri conscia cultus
pagina ad hunc puerum legat, cui numina iuncta
vestra Mephitis erunt vel nigri fabula cygni.
Sed sit meta, pusille puer, mihi dicere laudeis,
queis non meta tamen. Sat sit primore labello
nectareum gustasse merum, quod manat habunde
ex oculis atque ore tuo. Num terrea iuste
lingua Deum cecinisse queat, cui coelica mutet,
angelus et non digna canit? Te digna canemus,
quum similes nos esse Deo et tibi feceris olim.
Sed dum sacra tibi facimus, dum tura litamus
mascula, magne puer, servos non sperne precatus.
Respice nos patriaeque statum, proh! pene ruinam.
Non poteras nobis magc tristi nascier aevo,
quo pietas cum pace iacet, quo Martius horror
et Bellona furit. Coeunt diademata pugnis.
Vivitur ex spolio. Tentat regalia sacrum
perdere sceptra nefas. Trucibus sudascitur armis,
insidiis irisque novis et fraude nocendi
terra tumet, paritura dolos. Non caedimur uni.
Callida iustitiam vis supprimit, alma vacillat
relligio, casura brevi, nil nomine terris
rarius est fidei. Libertas exsulat orbe.
Omne navifragum mare fiunt, omnia nimbus.
Fata suprema solo minitantur; in omne ruinas
truditur et propriis franguntur singula technis.
Christe, iuva, si pacis amans, si pacifer ipse es.
Parce tibi, non parce solo, quod plura dietim
non-bona patrando non volt sibi parcier a te.
Turba misella sumus, nocumeutis callida nostris
et studiosa mali ceraque sequacior omni
in vitium flecti. Moriae, maxime, tantae
ignosce atque magis fatui miseresce popelli.
Hactenus in mediis tranquilli viximus armis
vicinosque rogos et multae incendia terrae
vidimus intacti. Fac, si quid vivere restat,
vivamus tutam pacato tempore vitam.
Dirige sceptra ducum, socio fac turbida multum
litibus absumptis firmentur federe regna.
Suspirata diu redeat pax. Semiua verbi
fac florere tui, uostras defende cathedras.
Fac termitratum nobis mitescere patrem,
si tot vota valent, si tot tibi suspiratus
frangere cor patrium, quos gens vix tertiat hela.
Annos in plureis defenset dextra verendi
nos Rutensigeri. Sub frondibus huius et umbra
Pierias fac habere deas, mea numina. Crescat
curia nostra bonis, aequas dent rostra secureis.
Inque choro inque foro inque toro concordia constans
muniat aetateis, si qua speranda, futuras.
Quod superest, vobis demisso lumine grateis
offero, magnifice gestator dignse tiarae
philosophaque mitratae mitra reliquteque catervae,
quam Sion, Astraea, Hygiea decusque Sophiae
picturata vehit per sidera famine iugi
virgineoque choro, vobis, inquam, offero grateis
pro facili accessu, promptae pro munere mentis,
auris et officio placidae. Sit vester lesus,
cuius in optatum longo venistis honorem
ordine. Sic vobis, ceu coeptum est oscine fausto,
omnis eat, votis respondens omnibus, annus.
Dicebatur Lipsiae in auditorio philosophico Kalendis Februariis anno Messiano MDCXXXI.
Varia varius, alius alia tibi, puerule
tenerule, nitidivide, novule,
melea recinat, ubi noviter es hodie genitus;
brevibus at ego brevia pedibus
tibi mea volo canere canimina. Puere, brevis,
brevis opera mea tibi placeat.
Mea facinora mala, fateor, ea male mala sunt.
Macet animula mea sceleribus;
medice, tua medicifera, polirega manus eam
iuvet et ea vitia fuget ab ea.
Misera miseria mea mihi miserulum hebetat animum,
lacrima bibula tribulat oculum.
Ego, nisi mala, facio nihil, ita male mihi fit.
Bona video, nequeo sed eadem
facere. Videt animula mea mala et ea renuit,
ea tamen odia sua sequitur.
Nevolo mala, tamen ea facio; bona, licet ea
facere cupiat animula, sino.
Sum ita malus ego mihi, mihi noceo, mihi pereo.
Utraque latera diabolus adit,
facinoribus ego latibula mereo Satanica,
patris odia mereo quoquc tui his.
Quid itaque supererit, ubi refugere potuero?
Adeo miser homo tua stabula,
hominisate, policole, deigenite, solivene,
nitidulipuerulipuerule,
memoria mihi cor hilarat epulisapida tui,
oculitus, animitus ego te arno.
Tuus uti, Deus, ego; rogo, Dee, meus ut ita sis.
Ita sirnilis ero tibi, mihi tu.
Homulus es, ut ego; Deus ut es, ero, ubi volueris,
meus animulus ita tuus erit.
Fac, ut opera mala male, bene bona mihi placeant,
merita tua merita mea sint.
Ita propitia, benivola bonaque tua bonitas
supera domicilia mihi meret.
Ita miseria mea fugit et ita ero novus homo,
tuus ita genitor amat iterum
me, ita diabolica dominia uihil ego facio,
adyta nec opica timeo Erebi.
Sit ita, tenere, placide, lepide, nitide, rosee,
favifluide, meule puerule.
Sine munere et voto sponsus a me salutari non debebas, domine. Dignum erat ei gratulari, de cuius favore et benevolentia iam olim mihi. Sed munera ubi? Talium ego egenus, nec tu egens. Quae vero habeo, heic habe! Et huius et illius vicem explere debent haec, quae his diebus tibi scripsi, epithalamia, hoc est lusus artis minime severse. A Fescenninis fortean haut nulla mutuo sumpsisse videbimus; sed ideo male fecimus, si fecimus? Non puto. Arceudo fascino olim canebantur illiusmodi compositionis carmina; concedatur et mihi hic praetextus. Respice hanc aetatem, quae propensior est ad amatoria. Juvenis sum et concessum puto alludcre ad concessas voluptates. Celebritas nuptialis non adeo rigida est, quae iocos non admittat. Verborum petulantiam notus vetere instituto ludus Ausonio admittit. Absit autem a me, ut tibi offeram mere Fescennina, hoc est, talia quae a theologo vel in vir- ginum choro non possint debeantve legi. Di prohibeant talem impuden- tiam! Reverentior sum tuae sublimitatis, illorum sanctitatis harumque castimoniae. Sed et cpithalamia, inquit magnus Grotius, habcnt, quod excuseut, suam nimirum, id est nuptialem liuguam, sine qua ue epitha- lamia quidem sunt. Quodsi fortasscan et nostris iocis alicuius severita- tem lacessiverimus, nuptias severa non amarc sciat. Legat, ut yainx.a, ut eadem probet et ignoscat; sin minus, ne limis quidcm obtueatur. Omni iudicio heic non satisfacitur. Nolit, velit, perinde est; aliter haec non fiunt nec debent. Tu, sponse, cum Junone tua, utere, quod per aetatem et tempus licet. Deincipem tuam faventiam mihi polliceor, qui sum tuus humilis
P. Flemming, Harttenstein.
Tripla triga viraginum, fletis invidenda
iura mortis adhuc trucis? Juliam Mariam
lacrumatis adhuc poli sedibus receptam?
Dedolete, rogo, a feris temperate vobis
planctibus, volo, lacrimis abstinete tandem.
Non, ut ante, mihi dabit scriptionis ansam
lugubris Libitina, non squallidum feretrum.
Nec Jovis tonitru crepam, nec canam Gradivum.
Quid boni inde fuat? Deum sed potentiorem
omnibus mage dis canam. Quem? Cupidinillum.
Huius uranimas faceis atque factiones
expedibo. Sed heus, meae te volunt Camenae,
magne pusio. Si voles scribier, venito
et praei melos. Hoc quidem si nevis, tacebunt.
Numina, quae vestris ardentem nutibus orbem
ducitis atque tori iura cupita datis,
si iuvat alterno dare mollia paegnia versu
blandaque lascivo carmina ferre pede,
si fas splendidulas, ea vestra negotia, taedas
dulcisonis noviter rumiferare modis,
huc faciles cita ferte pedes. Nam, cernite, vestra
res agitur. Yestris rebus adeste, rogo.
Nempe nihil, vestro nisi fotum substat ab igne
tactaque de vestro cuncta calore calent.
Impetus ille datur vobis, quod amare vocamus.
A vobis, quod habet semina amoris, habet.
Aequora connubent terris, ambos perit aer,
huncque vocare queunt illa, nec illa suum.
Sidera sideribus nictant; quod carus amanti
praestat amans, stellae lucida stella facit.
Excipit Auroram Phaeton, Phaetonta crepusca
nox, noctem sequitur rursus amica dies.
Scilicet omne, quod est, ad amorem accline videmus
et socias in se cuncta tenere faces.
Cernis, amatrices ederae redamentur ut ulmo,
ut tenerae fago vinca procetur amans.
Solsequium sequitur vultum fugientis amici
et rosa narcissum basia blanda petit.
Consocia Philomela sua (quid maius amore?)
cum viva vivit, cum pereunte perit.
Turtur item suprema sui post fata mariti,
triste tuens, vitae non superesse cupit.
Quis docuit lepores et amantes agmina cervas
coganimo certis igne favere viris?
Quin pecus undivagis squamosum fluctibus errans
in mediis stimulos sensit amoris aquis.
Purpura purpuram amat. Socio muraenula gaudet
et similem, qua se trutta maritet, habet.
Omnia adunat amor. Frons frondem, guttula guttam
deperit et flammam flamma corusca capit.
Auspiciis fiunt haec, maxima numina, vestris
omnia, quae suavi iungitis igne frui.
Plena boni, res plena favi, res coelite plena
ambrosia, tenero tactus amore capi.
Scilicet astrimici laqueata palatia coeli
ardentem nequeuut rettinuisse Jovem;
nunc auri, nunc cornigeri sub schemate tauri,
nunc arsit visas falsa Diana viras.
Coeligena plebs omnis amat. Quin plurimus almo
dicitur illorum factus amore deus.
Veiovis, Hippotades, Salisubsulus, Evius, Orpheus.
Leucadius, Siculus, Plutus, Apollo duplex,
Pan, Hymen, Nereus, Satyri, Sylvanus et omnis,
qui fuit aut nunc est, fertur amasse deus.
Juno, Ceres, Cybele, Thetis, Ida, Diana, Calisto,
dicier hoc abnae commeruere deae.
Solus homo frigeret et insociabilis esset,
quem penes est huius flamma sat aucta foci?
Hinc grandaeva parens fabrefecit opus mirandum,
cui dedit in cunctos fortia iura viros,
cui dedit indomitos iuvenum domitare lacertos
et cicurare feri sensa severa maris.
Illud opus virgo est, illa blaudissima plebes,
quae solo mentes fascinat intuitu.
Virgine quid potius nos nobis surripit? aut quid
externat nobis corque animumque magis?
Aspice vincentes clarorem solis ocellos,
an poteris visus compos adesse tui?
Mala vide malas imitantes picta pudicas
et, quae non poterat comptior esse, comam,
lactea sed taceam modo colla manusque tenellas
atque leves, docta quos movet arte, pedes.
Nec pallas Afro bis tinctas murice dicam
quaeve tegunt niveum suppara picta femur,
queis alias multum coeci capiuntur amantes;
gratior ornata virgine gliscit amor.
Aspice divinae venerandum frontis honorem,
haec est, iurabis protinus, ipsa Venus.
Tantus ab aspectu si solo raptus amanti est,
quam dabit illius ecstasin alloquium,
a collo cum peudet amans dominaeque opponit
ignea defixis lumina luminibus,
quando medullitraho iungunt ferrumine languidi
udula semhiulcis ambo labella labris?
Et quei non arderet homo, cum daedala cuivis
congenitum dederit mater habere iecur?
Fomes amoris hic est. Quod si prolexerit ignem
ex oculis Veneris pusio virgineis,
incipit extemplo sciutilla latere sub isto
innocui iuvenis parva parenchymate.
Haec quotiens tacitis impulsus motibus aurea
conspicit in blandis sidera luminibus,
flamma fit; hinc sumptis immensus viribus ignis,
quam dominae solo pascit ab intuitu.
Officiperdus erit, redamet nisi, quisquis amatur,
talis et haut hominis nomine dignus erit.
Et qui non stimulos sentiscit amoris amicos,
is quoque se nullum credat habere iecur.
Euge sagittipotens Empusa deique deaeque,
qui facitis socia cuncta flagrare face,
huc faciles cito ferte pedes et vestra canentem
munia vosque ipsos igne iuvate sacro!
Jamque puellularum
blandula concio nobilium
Cerere abstinuit
cymbiisque Jaccho
spumantibus trimo iuvenum chorus
modum posivit inclitus.
Huc, paranymphule, blandule, vinnule,
bellule, parvule, delicate,
veni citusque virginellas
nitentiore visu,
decentiore risu,
placentiore nisu,
ausu procaciore,
plausu expeditiore
laetifica roseas
hillaritudinibusque lepidis
onera tuos clientes,
sexusque masculini
sexusque foeminini
onera tuos clientes.
Quin et impera choreas,
quin et ipse duc choreas,
audaculas,
venustulas,
iocularias choreas
et comitate dulci
et procacitate molli
et protervitate grata
et loquacitate culta et
saltatione multa,
reciprocatione,
adlusitatione,
dissuaviatione
supparasitare puellulis,
donicum summo redeunte mane
rubor pceniceus coloret aure-
ae Aurorae roseam axem.
Quin et novum maritum,
quin et novam maritam,
ambos novos maritos
praenobiles maritos,
et vinnulos
et melleos
et musteos maritos
tuosque candidatos,
in geniali conde toro,
sociumque brachiali
compar hoc ferrumina nexu.
Ibi mille, mille, mille
dissuaviationes
susurruli, cachinni
amabilesque lusus
petentur et dabuntur,
dabuntur et petentur.
Ibi, quos vocabulorum
partitudine
iocos novella
serie sacer sat aucta
Tarraeus expedivit,
omnes, ad unum omnes
dabuntur et petentur,
petentur et dabuntur.
Sed st! Hymen faces!
Toripeta mea, mea torivena,
animiclepa mea, mea meula,
vide, iubarivomus, oculipotens
maria subit aquifrema Phaethon.
Ruit oculitega, radiineca,
opica tenebra pede citivolo.
Pelagigena, nitidicoma dea
iubare placidula radiimico
domicilia repetere satagit.
Hilaricana viridia nemora
celeriter avicula repetiit.
Latibulicola latera sinuant
frutice pecua. Venus age mea,
age Venere nitidividior
puerula, puerula tenerior
Helena, age, choreisequula fuas
mea. Agilia, cita, strepitipeda,
rapida tripudia dare lepidum est.
Canere, petere, ioca dare puta,
labiola dare veneribibula,
rosidula repetere labiola,
properiter hoc agere lepidulum est.
Vocat ibi barybromius Evius,
femorigena, dea fretigenita,
pharetrigerulus Amor ibi vocat,
ubi reciprocipeda tripudia
iterum et iterum et iterum et iterum
repetierimus, adhibuerimus
iterum et iterum et iterum et iterum,
meraque ubi labiola labiolis
tepidula dederimus ebriolis,
celerifugere, properiruere
decet epulithalamisociolos
in ea loca, habitat ubi requies
tenerula, calidula, placidula,
benivola, Venere data requies.
Toripeta mea, tibine placet hoc,
animiclepa mea, mea meula?
Vaega perennicirculator aetherae,
luminis dator, tenebrae
destructor, aurae ventilator purime,
unus arbiter dierum,
quid non penetriangulo cernis tuo,
quidve non lustras ocello?
E quom lacertis mane coniugis tuae
exsilis et flammiconda
metiris aerem citigradus face
ad meridiem usque, donec
sub vesperuginem quadrigam divite
abluis fessam fluento,
haec non videres, quando cras rediveris,
virginem fuisse sponsam.
Coloribus corollulae divitibus nitidae,
quas variis varie pingit puella floribus,
et indicinam haud mortuae virginitatis eas
flammeolis capitis comis adaptat aurei,
lugete, florum filiae, vos uti sponsa gemit.
Condocefecit Amor vittam decere foeminam.
Multo turpatae corpus tabo,
larvae, ruga multa
torvae, macratae, turpifrontes,
spisso tardae gressu,
quae tandem, quicquid restat nobis,
exsorbetis, succi;
heic quid vobis vultis, larvales,
exestote, itote hinc,
expugnatrices vitae, vitae
exstinctrices nostrse.
Heic sponsam sponsi, sponsse sponsum
suaves pascunt nutus.
Heic risus, heic saltus, heic Bacchus,
heic daps, heic Empusae
partrix, heic vafri cornu, telum
cum telorum theca.
Quid vobis cum sponsa, cum sponso,
cum saltu, cum risu?
Exestote hinc, perturbatrices
risus, omnis risus.
Sic aegrotabunt numquam sponsi,
sic numquam canescent.
Varipediclaudae, confracticrurigradivae,
gibbeidorsigerae, pellidraconiferae,
hydrivenenilabrae, basilisciferocilacertae,
tabidilumbimanae, collichimaerimitae,
luminitorvituae, liventicolubrisusurrae,
raucisonibaubae, linguibisulcifibrae,
horricerasticomae, turpissimibusticolonae,
imimedullivorae, crudicruoribibae,
laneifilisecae, contortibipennitenentes,
nullivirimiserae, cuncthominiiugulae,
appagete, appagete hinc, pestes, estote nec umquam
christianagnesisponsivenustinecae.
Quae saeculorum perpete volvitas
cursum rotatu, diva loquax, citum,
quae clara temporum rubricis
vindicibus memoraris acta,
per te vetustum non latuit Chaos,
nec primus imber, nec bona saecula,
nec qui Diespitrem volebant
pellere sede sua, Gigantes,
quod cana mundo nota Semiramis
et victor omnis dux Macetum soli
celsisque Mausolea tectis
et Pharus et Rhodius colossus
per nota te sunt. Nempe perennium
fastos deorum promis et unica
eliminare gentis ausa
caelitenentis habes patrata.
Si virtuosis provida mentibus
es, ut ferunt, quae calcibus additis
laxaque tenderunt habena
vivere post sua fata firmae;
Schoenburgicorum longa supermanet
heroa virtus, serus et incluta
nepos eorum cum futuris
nomina participabit annis.
Nam mens avorum, seu toga, seu sagum
virum poposcit, prompta tamen sequi,
sexcenta nil pavit pericla,
nec Lare marcuit expiato.
Sic ferrifrangus non catulum leo
gignit latracem, non tonitrucrepi
ales ministra motacillam
progenerat Jovis imbecillam.
Vultus nepotes namque parentium
veri suorum non referunt modo,
simul sed alma adaemulantur
aetheriae simulacra mentis.
Christiane, tantis digne parentibus
propago, purum sanguen et inclutum,
miraculum famae, iuventse
delicium, Clariis voluptas,
testor Camoenas et latices sacros,
quam multa dotum divitium penus
et entheatae in te favilla
emicuit bene larga mentis.
Tu non secundus, stemma quod attinet,
ullis avorum, quod Veneres tuas
et dona de prioritate
cum tritavis atavisque certas.
Jam post tot annos, quos studiis vigil
raris dedisti, dum loca dissita
moresque multae discolores
gentis alacri animo videbas,
adoriosus tecta reverteris
paterna et haeres dignus et integer
ad -subditos- nata gubernas
almitie patriaque cura.
Nunc intimaris totus amoribus,
dum ducis almam stemmate de tuo,
avi sinistra, virginellam,
dotibus eximiis politam.
Haec chara vitam Caia deincipem
dulcoret, oro, cordolium tibi
futura suave prole vincat
haec Hecubam, Masinissam et ipse.
Porro celebris sic Calipyrgia
magmenta sumet plurima, plurima!
Bispellio nec funerabit
nomina vestra rigente cippo.
Est aliquid magni suboles audire parentis
et iuvat a patrio nomine natus honor.
Vivida vis genii, patrios surgentis in ausus,
suscitat haeredem non sine laude suum.
Te stimulat laus cana patris, non nulle meorum,
patre patrissando par eris ipse tuo.
Johannes Marcus. Is Machaon In Re. Janus Marcus a)nagr. [Abbr.: a)nagrammatikw=s] Ac Mars In Usu.
Martis et Artis honos in te sat, Marce, vigescit,
nominis ut produnt ipsa elementa tui.
Et Machaon in re, Mars et signaris in usu.
Quam bene contingit gloria bina tibi!
Nobilitat Mars, ars itidem. Sic, clarus utroque,
nobilior duplici nobilitate clues.
Exsere vim duplam mentisque manusque, nec umquam
fraudet te ellogiis illa vel illa tuis.
Arte bonum, te Marte marem da cernere cunctis,
illud honorem animi, corporis istud habet.
Hinc patrios invise Lares, redimite tiaris,
quas texunt animis Marsque Cousque suis,
Cinxia te Juno mantat volucerque Cupido.
Se tibi tranquillam spondet amica Quies.
I pia cura Deum foelici, Jane, volucri.
i memorumque memor sis maneasque tui.
Ergo posthac blandililli
coniuges vocaberis
par beatum, par tenellum,
par, quod in Cupidinis
iura iuravit deastri,
se ne velle disrimi.
Ridet arbiter iocorum
dulce pusus; sussilit
docta doctrix basiorum
gensque cuncta coelitum.
Bella sponsa, sponsa bella,
quid verecuudaberis?
Sponsa ride, lude sponsa
chrysalisco cum tuo.
Hoic subinde nuta ocellis
savii procacibus,
molle mollibus trementem
volnerans obtutibus.
Posce pendulum choreas
collo ab isto eburneo.
Hinc subinde bella bellis
iungite oscula osculis
et quasi ferruminati
mutuis amplexibus,
mille, mille, mille, mille
dimicate basiis,
donicum udo stelliluca
diva surgit aequore;
suadeat et nocticrepusca
vos tenebra stertere.
Mox - marita, rnox -maritum
prende casta vinulum.
Juno lectum molle stravit,
heic cubare vos Cuba
addocebit, heic pudicus
subiugabit Subiugus.
O fathiscentes amore
coniuges novelluli,
quid rubetis? Imperate
impetracibus iocis,
alma quos cupiscit Ida,
quos iubet Thalassius.
Sic amate, sic cubate,
iure cras dicemini
hic maritus, haec marita,
fors uterque mox parens.
Pax Romana, ipsorummet Romanorum iudicio, nullo vinculo fortius connectebatur, quam Germanorum inter se odio; ut Tacitus solenne votum in haec verba conceperit (in de moriL. Germanor.): Maneat, quaeso, duretque gentibus si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare Fortuna maius potest, qnam hostinm discordiam. Lansius Orat. pro Germania p. 140.
Si qua mei vobis cura est et gratia, nati,
pignora, si genitrix iam quoque vestra vocor,
sumite non grandem sperata fronte tabellam,
sumite materna paucula scripta manu.
Qua vomit horrisonos spumanti gurgite fluctus
oceanus, de me qui sibi nomen habet,
heic, procul a vestro cogebar limine, moesta
plangere flebilibus tristia verba modis.
Non ego communi pingebam elementa madore,
non erat ex caesa penna volucre mihi.
Penna levis mihi canna fuit lacrimaeque fluores,
quos gleba in rorem miscuit atra nigrum.
Haec pinxi curvata genu cortexque papyri
scripturae potuit fageus esse vicem.
Hei! regnis expulsa meis. heic erro misella,
in patriae iacior extima puncta meae.
Nubilar ex veteri compactum carice parvum
incolo, luxuries imbribus atque Nothis.
Nec secura tamen, sed circumfusa periclis
millibus, hinc terror me ferit, inde ferae.
Sola vagor, famulabus egens ignaraque mundi,
scissa comas, lacera veste, squalore nigra.
Daps mihi radices et tractus ab arbore muscus
curvaque turbatam palma ministrat aquam.
Pendula carnivoro flaccescunt membra marasmo
curaque tabividam me fera fecit anum.
Horreo, strigosos dum specto corporis artus,
ruga ut callosum plurima corpus aret.
Frons senuit, densis horrescunt tempora canis,
nec, quo condatur, dens gelasinus habet.
Ah mihi, qualis eram! Sed qualis, heu mihi, nunc sum!
Hei! cecidi miseris regia nata modis!
Illa ego bis senas inter pulcerrima nymfas,
illa ego delicium matris amorque meae,
quot reges invicta tuli, quot Caesaras armis
reppuli et a nostris finibus esse dedi.
Non ego bellicrepae metuebam classica turmae.
Tunc levis Ausonii militis ira mihi.
Non animum fregere meum, quae Caesar habebat
praemia, blanditiis non ego falsa fui.
Foemina sum, sed quoque viro mage fortior adsto,
foemina foemineum nil nisi schema tuli.
Non timui vario stipatas Marte phalangas,
cuncta putans gestis inferiora meis.
Roma nihil, nil Caius erat, cui paruit orbis,
hunc stravi meritis, Arioveste, tuis.
Trina mihi legio Varo cum principe capta est.
Terruit Arminius hostica lata meus.
Libertatis amor famaeque cupido tuendae
me facit aeternos vivere posse dies.
Sed cecidi! cecidi lenta, regina, ruina!
Hostibus ah! cecidi vel miseranda meis.
Ecce! meis me iam subduxi sedibus ipsa.
Non poteram in tantis longius esse clathris.
Momine quoque meas lassabat subditus aureis,
funestis ululans querquera verba sonis.
Jam Ligius, iam Saxo suos mihi lacrimat aestus
et sua Marchiacus, quae queritetur, habet.
Vidimus infectas liventi sanguine ripas
fluminaque innumeri rubra cruore viri.
Vidimus, ut viridem rubeo macularit abollam
alma madore parens. quam gemat omnis ager.
Commutant elementa viceis, non unica humandis
par fuit aut nunc est terra cadaveribus.
Quot mea lethatos absorpsit Mulda volones!
Quot satura evomuit, quam Sala sallit, aqua!
Parva queror, totae pereunt cum moenibus urbes.
Fumat ab hesterno plurima terra rogo.
Deserit excoctus vastatos incola pagos.
Nec vacua antiquum iam casa novit herum.
Aegre neglectis otiantur iugera dorsis
et dolet invitum seguia rutra solum.
Heic ubi prima novis stabant viridaria sulcis,
floruit et variis area plena rosis,
horrida iam rigido crevit labrusca racemo
et premit antiquum spina vepresque decus.
Fatato sum plena odio, quo lumina flecto,
exitiis video cuncta parata meis.
Me mea non fausto concepit mater olympo.
Jurarunt omnes in mea damna dei.
Omen erat, falso raperetur ut a grege, tauro
mater (et hoc retulit saepius.) Omen erat.
Mole mea tunc foeta fuit. Sic protinus haeres
fatalis miserae conditionis eram.
Diripior, quatior, vellor, hinc iactitor, illinc.
Invideor populis ludificorque meis.
Agna lupo, milvo pullus lanioque columba,
orbi ego carnifici praeda cupita sumus.
Inscia servitii quondam iam servio serva.
Quos ego non genui, dant mihi iura duces.
Tot iuga me lapsam procerum dissensio truncat
rimaque de triplici relligione triplex.
Non unis sum flenda modis, tot passa furores
sortis et in tantis territa facta minis.
Pestilitate meis totiens viduabar amicis.
Quam crepuit feretris trux Libitina nigris!
Hinc et emendarum graviora incendia rerum
vastarunt miseris horrea nostra pyris.
Per toties tot ducta vices modo defuit unum:
iam quoque debebam Martia iussa sequi.
Hei! sequor, hei! rapior, sed non quo bellica virtus
me vocat, ad (miserum!) civica bella trahor.
Sic, nullis devicta viris, iam coiicido victa
per me, per tenias concido vincta meas.
Ut ruerem graviore modo, tollebar in altum.
Sic ego lusuris sum pila facta deis.
Sic sua non fractam fregit discordia Romam.
Confundunt totum dissona sensa solum.
Sic fuit in fatis; quorum vi fracta fatisco.
Vindicibus solia stantque caduntque deis.
Temporis invidia celebres cecidistis Athenae;
postque tot infestos Pergama celsa dies.
Corruit Assyrici robur regnumque tyranni
et meminit lapsus Persia victa sui.
Graecia prostratos luget subversa monarchas.
Forsitan et nostrae intenta ruina rei est.
Celsa manent. Sua fata, suae stant omnibus horae.
Quis dubitat? Pereo, sed quoque celsa fui.
Fortis eram, non iugis eram. Jam foemina princeps
associor brutis profuga facta feris.
Sic quoque de patriae proles Nimrodia sede
pulsus in insuetum dicitur esse nemus.
Heic mea millenis vario lamenta figuris.
Heic soli, heic miserae iam licet esse mihi.
Rupibus in nigris, inter spelaea ferarum
vagio luctificis foemina mcesta modis.
Me lepus audaci ludit per gramina saltu,
provocat et lacrimas impia pica meas.
Invida contractis spernit me frondibus arbor,
odit et adventus arctior umbra meos.
Scilicet est aliquid lacrimis habuisse sodales.
Nae! gemitus socii molle levamen habent.
Quis mihi collacrimat? Toto iam deseror orbe.
O quam sum patriis invidiosa deis!
Delphini nostrum miserati saepe dolorem,
quod mihi condoleant, signa diserta ferunt.
Quin mea compassae modulantur fata volucres.
Quaevis et hoc loquitur tilia caesa malum.
O quot ego quondam felix stipabar amicis!
Ipsa nec auxilio iam mihi mater erit.
Non mea Germanas angunt tormenta sorores.
Forte quid auxilii condoluisse fuit.
Ignibus ipsa suis me prima Bohemia adussit.
Inde fuit tantae prima favilla pyrae.
Tot menses combusta flagro, tot concremor annos
perque vices nostrum crescere cerno rogum.
Hei! cur dives eram, nitido cur splendida vultu?
Cur placui dominis regia nymfa procis?
Jam vitiata meae sum nausea facta parenti.
Deseror ingratis pulsa marita viris.
Cur regina fui? cur has diademate fulvo,
Europe, decuit praeradiasse comas?
Cur sceptris onerasse manus, si fama nepotum
non erat in cunctas continuanda dies?
Me miseram! miseram! Quis me solabitur Hector?
Quae bona praesenti stat medicina neci?
Quis mihi Mauritium, Fridericos quis mihi reddet,
queis stetit infractum stantibus imperium?
Quis dabit Albertum, Tarpeii dextram regni?
Quis mihi, quis reddet Hectora Teutonicum?
Jane redi! Joachime redi, redi o inclyte sanguis,
nomine qui merito dignus Achillis eras!
Quid facitis, nostri carissima pignora lecti,
quae genui cruciis acta puerperiis?
Quid facitis? Nil dira movent vos tormina matris?
Sic licet in tantis segnibus esse malis?
Per patrios vos iuro deos, per libera regna,
per ius, quo genitrix audio vestra, meum
Teutonicamque fidem, numquam quae vota fefellit
gentibus, indigenae haec iam mihi praestet opem;
currite suppetias patrise matrique labanti,
hei! si non casis, currite suppetias!
Namque potestis enim, quos heroa entheat aura,
queis quoque ceu tritavis Martia corda dedi.
Saxo, tibi, tibi, Brenne, tibi, Palatine, fuerunt,
queis steterunt meritis ara focusque suis.
Inclyta magnanimis heroibus Hassia stabat,
noster et a Guuelpho sanguine crevit honos.
Stirpis Anhaldinae cara est mihi bellica virtus.
Ex Heneto clari germine dantur avi.
Quot Badena dabat, quot Wurttenberga celebrea
Hectoras! His celebris Teutona mater eram.
Cernite concordes bene nexo federe Belgas.
Erubet immensum terra pusilla solum.
Divitis exspoliant aeraria fulva Philippi,
quas et opeis geminus miserat Indus, habent.
His invicta cadunt et tanto principe vinci
laudibus apponunt moenia tanta suis.
Hos imitabimini, si libertatis avitae
pectora, si patriae vestra subibit amor.
Vos uni spes una mihi, spes una salutis,
pignora, credimini, Teutona, Teutonicae.
Xumina per vestras mihi propitiantur acerras.
Restitui patriae sic quoque quibo meae.
Dicite Caesario, Feruando dicite nostro,
cui dedimus patrii regia sceptra soli,
quas patiar non digna cruces, quas irruo mortes.
Sit, precor, in matrem mitior ille suam.
Has vobis lacrimas, haec moesto carmine vota
misimus, o decoris clara decora mei!
Misimus et fidae libavimus ultima fago
oscula, maternae symbola certa spei.
Ordine nil, nil arte dedi; mihi praepedit angor
mentem animi, calamum conflua verba suum.
Rumpite, quaeso, moras, mora mors sperantibus ipsa est,
nec patitur nostrum pharmaca lenta malum.
Praestolor auxia opem, venturae forte salutis
mitigat exsilium spes sibi fisa meum.
Gloriae christianissimi invictissimique Suecorum, Gothorum ac Vandalorum regis Gustavi Adolphi et Joannis Georgii, electoris Saxonici, patris patriae; iuratorum fidei defensorum, triumphatorum augustorum sacrat intimatque auctor Germanus.
Ut pater ensigerens patrias defenderet oras,
stringere suasit amor, condere ferra timor.
Hic iubet, hic prohibet pugnas, hic certat et ille,
ille suis validus nisibus, ille suis.
Stringit amor sua tela, timor sua stringit; amoris
excipit arma timor, arma timoris amor.
Quo patrias tandem tegeret pater ensiger oras,
Marte timor cecidit, Marte redivit amor.
Stabat et adiectis fidei concordia votis
optabat geminos iungere posse duces.
Stabat et adversis crepitans discordia rixis
obstabat geminos iungere velle duces.
Haec cupit, haec renuit, verbis haec pugnat et illa,
illa diu voluit, noluit illa diu.
Ut faciles ambo tandem placidique coierent,
illa volens cupidam iunxit et illa manum.
S. Sylv. III, 2.
Et poterat tanti sic sterni roboris hostis,
qui populis nudo nomine terror erat?
Dicite Teutonici victores atque Latini,
an strages famae par fuit una meae?
Quanto maior erat nequam truculentia Martis,
hoc merui titulo nobiliore cani.
Non ego primaevas aequavero sanguine palmas,
plus meus in reprobos, quam mucro, terror agit.
Qui sua Tylliacis ructabat classica turmis:
Vicimus, o socii! forte Gradivus ait.
Audiit et medios pronus rex ivit in hostes
atque suis contra candida signa dedit.
Vidit ut, ut tremuit vertentibus obvius armis
Marspiter. Huc, socii! clamitat atque fugit.
Sic victor victus, victus sic victor abivit;
dedecus hinc victor, praemia victus habet.
S. Sylv. III, 4.
Est ita! Divinae non emanet ultio dextrae,
stat revolubilibus sors fugitiva rotis.
tot sum moesta dies, tot languida vulneror annos,
nec potuit nostri quem miserere mali.
Nunc relevor veteresque sinunt sub corde dolores,
autor et intentum iam mihi vulnus habet.
Quam bene, quam iuste, quam non sine numine factum!
Quam mihi non poteram, fert mihi Suecus opem!
Ja freilich ist es so, Gott läst nichts ungerochen,
das glatte Glücke steht auf einem leichten Rad;
so lange bin ich krank, so, so alt ist mein Schad.
Und niemand hat mir Trost im minsten zugesprochen.
Kein Beileit war umb mich. Itzt, fühl' ich, läst nicht wenig
der alte Schmerze nach. Der nach mir zielt' auf Blut,
hat nun die Wunde selbst. Wie wol! wie recht! wie gut!
Kan ich mir helfen nicht, so hilft mir iener König.
Illa ego prima truces peregrini passa furores
militis in regno, Saxo verende, tuo.
Quae mihi tam crudam turbavit Tyllidis iram,
caussa patet, si vis noscere, sacra fui.
Sic nocet integritas sanctique faventia recti,
heu! fuit exitio nil meruisse mihi!
Prima fui, quae fracta minis hostilibus hisco,
sed quoque, quae redeo libera, prima fui.
Des frembden Feindes Grimm in dem Churfürstenthumb
hab' ich zuerst gefuhlt; das ist mein erster Rhumb.
Wil iemand wißen denn, warümb ich ward gestöret?
Weil ich auch habe mitt' ins Geistliche gehöret.
Ich war ein reicher Stift. Von wegen Frömmigkeit
und daß ich nichts verbührt, geschach mir dieses Leid.
Ich stehe fornen an, was uns der Feind entnommen,
doch bin ich auch zu erst ins Freie wieder kommen.
Sex ego continuos iram fero Caesaris annos,
nec potuit tanti terminus esse mali.
Interea varie quam spe diludor inani!
Quam mea sunt lubricis vota beata deis!
Ut conata meae sum consuluisse saluti,
inde fui gravius ferre coacta iugum.
Jamque iacent vires et iam despero salutem,
asseror externa libera facta manu.
Passa torum, non passa virum, de nocte triumfo,
quae suprema meae visa pudicitiae.
Visa fuit, sed visa fuit, non laesa reveni.
Quei pote, virgineum ius violare senem?
Jam mihi solicubae redeunt cum tempore lunae,
dum meus ex merito vulnera raptor habet.
Non mihi dedecori subigi potuisse. Perennat
laudes innocuam posse redire meas.
Qui modo se nudae iactabat nubere sponsae
atque indotato concubuisse toro,
Lipsia, restitues, ait, huius taedia damni,
hinc veniet dominae dos sat opima meae.
Dixerat et voti plenus veniebat habendi,
iam procus ipse tamen nudus inopsque fugit.
Nunc redit atque, o si, dicit, mea nupta maneres,
pauperiem reprobo nullus, amata, tuam.
Der newlich sich vermaß, er habe sich vertrawt
nur einer nacketen und unbegabten Braut,
sprach: Leipzig sol mir schon den Mangel bald ersetzen,
daran wir Liebenden uns wollen wol ergetzen,
kam drauf Begierde voll und meint', er hett' es schon.
Itzt fleucht der Freiersmann selbst bloß und arm darvon;
nun läuft er zu ihr zu und spricht: Ich wil sonst keine;
ich würfe dir nichts vor, bliebst du nur, Arme, merne.
S. Sylv. III, 3.
Moesta sub urbanis stabat Philyrea caminis,
exitiabilibus fumida meta globis.
Magnum erat horribili circumvallarier hoste,
magnum erat in propriis velle perire pyris,
magnum erat infenso cogi dare moenia Marti,
maius erat domino posse carere suo.
Ingemuere sales, madidi flevere cachinni,
in lachrymis navit risus et ipse suis.
Jam dum pertuso rediisti victor ab hoste.
visis et ad lamulae moenia chara tuae,
dememinere sui plaudentia gaudia luctus
et negitant lepidi se lacrimasse ioci.
Depreciat fassum genius, se iudice, damnum,
audet et expressos dissimulare rogos.
Te reduce, princeps, quis non laetetur ovali?
Si salit excidium, gaudet et ipse dolor.
Mille mihi intentent praeseuti fulmine mortes,
haeresis, invidia, Marspiter, induferi.
Sto, feriant! Non curo pili, non aestimo stloppi.
Christus enim vitae meta scopusque meae.
Haec sunt ista tui, Crermania, vindicis ora,
vultus hic Augusti debuit esse tui.
Nil heic non regale vides, non Caesare dignum.
Quis neget, heic auro vilius esse nihil?
Post unum, Germane, tuum, tuus est deus alter,
quem viva pictum cernis ab effigie.
Hunc veniens prono venerare supinus honore
atque abiens aliquem dic tuitum esse deum.
Adspice dimidio surgentem corpore regem,
quem penes auxilium, Teuto, stat omne tuum.
Integer haut poterat tam curto schemate scalpi.
Si cupies totum cernere, mundus habet.
Schaw diesen König an, doch nur in halbem Bilde,
der, Deutscher, gegen dich mit Hulfe so ist milde.
Ihn hat der schmale Raum nur halb hier vorgestellt;
wilst du ihn sehen ganz, so schawe durch die Welt.
Martia Mauricii, Friderici bellica virtus,
fulgurat ex oculis, Jane George, tuis.
Quam si, ceu facie, plenis imitabere factis,
tunc mihi Mauricius, tunc Fridericus eris.
Sed facis et primis propriam virtutibus aequas,
fortibus o proavis fortior une tuis!
Subdita cur famulis regem Bellona triumfis
obruit? Horroris desine; Belga fuit.
Iverat ignarus modo vespillonis in aedes
Tyllius, ut Phyliram vellet habere suam.
Intremuere patres, vicinum stare tyrannum,
et tam contiguo moenibus esse loco.
Non venit, ut noceat, dixi; confidite, cives,
conductum forsan propria busta venit.
Plurima poscebat largo bellaria censu
Tylliades Phyliro contribuenda penu.
Vesper erat poteratque rei nil talis haberi;
cras feret ex voto cuncta, senatus ait.
Mane novo vicina tonat dux classica verna,
cogit et ad crudam Tyllida Saxo dapem.
Ferrea contentus putavit fercula Tylli.
Lipsia, nam satur est, mattia conde tua.
Fidus Amor patriae geminos conspexerat enses,
quos gravis in celebri vellere Saxo gerit.
Et quid nuda valent, dextra sine vindice, ferra?
Quis vetat? Arbitrii sint, ait, illa mei.
Mox capulum deus armipotens prendebat utrumque
atque suum tenuit dextra, sinistra suum.
His mihi foedifragum subdam mucronibus aevum.
Sic ait et prima Tyllida stravit humo.
Certabant nivei nuper de rege sodales,
plenus amoris honor, plenus honoris amor.
Hic, meus est, ait ille, meus; ferit aera rumor;
dumque meus triplicant est, ait aura, meus.
Conticuere dei celeresque sub astra levati;
est tuus, inquit amor, est tuus, inquit honor.
At magis est, ait aura, meus citiusque profatu,
distulit in gemino principis orbe decus.
Dum cadit et totis disiectus viribus ora
Tylliades Misa, nec bene sanus, abit,
interea tacito proserpit robore Cattus,
asserit et patrios non sine laude deos.
Pergite Fuggerides, infames pergite turmae.
Qui vos, ceu Saxo Tyllida, sternet, adest.
Talis Adolphus erat, duce quo Germania sumsit
scissa decus, pacem turbida, falsa fidem.
Sederat in viridi mater Victoria campo,
qua piger ad Philyra Plissa roseta migrat.
Pone triumfantis veniebat turba catervae,
quae mare Tylliacos fuderat ense globos.
Cuilibet emeriti decernebantur honores,
cuilibet et datus est ruteus inde stolo.
Ipsaque rutatis teniis redimita capronas
dicitur et ramum diva vibrasse manu.
Tunc flevisse ferunt, victricia nomina, lauros,
tunc palmas pluviis ingemuisse comis
et plorasse deae: "Miserae, sic spernimur a te?
Hei! fugit a nostro palmite priscus honor!"
mox audisse deam, querulas mutasse sorores
et rutae titulos imposuisse novos.
Sic pronum sinuasse caput contraxeque truncum
fertur et arbor humi nana stetisse frutex.
Jam nova victricis notescet adorea rutae,
dum palmae et lauri nobile munus obit.
Quaque per ingentem regnat Victoria mundum,
vincenti tribuet rutea serta, ferunt.
Quis tibi non bene, ruta, velit, si gloria prisca
deponit stirpi seque suumque tuo?
Et quid est animosius leone?
Quid fulvo pretiosius metallo?
Quid praestantius elegantiusque
his iunctis poterit duobus esse?
At robustius expolitiusque
Sueco vellere nil potest haberi.
Hoc aurum gerit et gerit leonem,
auro prsevalet, imperat leone.
Uno dimicat, altero gubernat.
Forsan vellera delicatiora,
raro vellera sumtuosiora,
numquam vellera fortiora cernes.
Dum vigiles aliis versant sua pectora curae,
quei valeant reprobos imminuisse globos,
stemma malos tibi, Saxo, domat, leo corripit hostem,
ruta ligat, claudit cassida, mucro necat.
Viderat in clypeo Suecus leo Saxones fratres,
quos tamen ad pugnas nullus habebat amor.
Assilit et forti nudum quatit ungue decussem,
quo pater elector Saxo \ocandus erat.
Et quia vox deerat, praeibat murmure segnes
perque solum binis ferra vibranda dabat.
Praesule sic monstrante viam fremuere sequentes.
Vae quibus iratas contigit esse feras!
Nam quae triga nitens adoreorum,
scintillantibus hinc et hinc pyropis
et gemmantibus hinc et inde baccis,
in auri radiantis ardet igne ?
Nempe triga flagrans adoreorum
Suecae gloria fertur esse cerae.
Non sic tergemina corusca classe
summi tempora praesidis sacrata
puris praeradiat corona flammis.
Non sic Caesareum refulget aurum.
non tali cupido tributa censu
exsolvunt Arabi fluenta gemmas.
Non tantos legit Ormus uniones.
Non tam dives aquis rubris metallum
Pactolusve Tagusve Duriusve
aut Ganges locuples feraxque Baetis
aut flavus vehit Hermus aut Hydaspes.
Non gazas similes tegit favissis
dives Americe Peruviauis.
Illis divitiis adoreisque
usquam par nihil est, nihil secundum,
velut par nihil est, nihil secundum
haeredi triplicis duci coronae.
Phoebus sufficit unicus diei,
trinum uni diadema vix Adolpho.
Quid, vaesana cohors, capto de robore gaudes?
Non capis, ut capias; ut capiare, capis.
Tantus eras poterasque loco mausisse sublimi
et clarus fausti laudibus esse ducis.
Ast cum securus fati ambitiosior ires,
disruit ex merito te mala caussa tuo.
I nuuc, nec posthac Germanos vincere coge,
fallere vel si vis, falle, Boheme, tuos.
Vivite, Cattorum soboles, io vrvite, Belgae!
Grata solet fratri fratre venire salus.
Non male congruimus factis. Hostilia fausti
vincitis arma salo, vincimus arma solo.
Hic imperator summus ille brutorum,
qui Martias audax obambulabat praedas.
cetrasque thoracasque et evagmatas
securibus plantis acinaces calcat
pandoque fauce, dentibus renudatus,
luctante lingua, fluctuantibus villis,
et, ungue rectus duphci, coronati
umbonis adstat irretortus assertor
vultumque iactat evibratque romphaeam,
in perduelles fulminans duellator.
Non ille crates circuire balantes
famelicosus esuritor assuevit,
non innocentes fraudulentus invasit
latro feras, non otiator infamis
Getula segni pressit ungue spelaea,
ignotus orbi, non tamen capi passus
et hinc et inde fageo vehi clathro
saltator audit ludius theatrorum,
mirantis et pugil iocosus orchestrae.
Sed Marte fama compotitus et regno
infractus Arctoas migravit in ceras,
Danisque terror Sarmatisque Moschisque
magno tuetur Scandiana Gustavo
mucrone sceptra. Jamque, provido coelo
severus ille veritatis Augustae
Tutanus infulaeque parma Lutherae,
iuvamen orbi coepit esse Germano.
Tot rura, vicos, castra civitatesque
praedone vindicavit a cathedrali,
iniuriae timendus ultor illatae,
trucesque serio phalangas aggressus
adoriosus dispulit triumphator
pergitque torvus acriusque victore
flagellat ense synciput Liburnorum
ingloriique versa terga Taurisci.
Ut dum crnentus instat, igneo vultu,
trementibus toris, iuba reluctante,
per et resibilantis areas aurae
et intremiscens pensilis latus terrae
minax furente miles ense bacchatur,
quis iure quaerat, an tuebitur sceptrum
birostris ales an leone iam victa est?
Cum Deo victricibusque faustus armis praelior.
Pro Deoque, pro fideque me meumque deputo.
State, foedirupiones, omnium mortalium,
quot fuere, sunt eruntve, state, postremissimi.
State, state! Dimicemus! Experiri iam licet,
an sit extra praeliantis territorium Dei,
an sit extra nostra castra sors, salus, victoria.
State, nequam! praeliemur! iactitemus aleam!
Sic ait rex Tyllianis torvus ira copiis
moxque bellatura iusso signa movit classico,
moxque sensit eius esse symbolum valentiae.
Non capitur, capitur quae Erphordia, libera sed fit.
Non fuit ante, puta, libera, capta fuit.
Liberat, ut fugiat; lenis vult inde videri.
Crede, nisi fugeret, libera nulla fores.
Sum Scritofinnus ego, gelidam bene notus ad Arcton,
iam quoque Teutonicis non male notus agris.
Me timidus refugit, vel solo nomine, Carnus.
Staret et assererem nomen acinacibus.
Lappionem, spectator, habes, quem vota Liburni
terrigenas nunquam progenuisse velint.
Fatales acies et inextricabile damnum
militis Ausonii, dispice, posteritas.
Heic veteres sensit redivivis Teutonas armis;
prodigus heic Sueones sanguinis esse deos
S. Sylv. III, 5.
S. Manes Gloger 1. III, 6.
Et quid Amore vacat, quae non hoc numine plena
rimula? Cunctipotens regnat ubique puer.
Dicite, plumipedes, examina muta natantum,
dicite, nos socio foedere iungit Amor.
Hinc homines dedicere faceis, hinc mutua coepit
flamma, per aeternas non peritura viceis,
inque suos medio sentiscit villicus igneis
rure, nec ingrato rustica torre flagrat.
Lascivire videns moechos cum matribus hoedos
atque salax misto iure coire pecu,
ipse suae praelux sit flammae pastor et inde
cum socia sociam vult aluisse facem.
Primus Amor ruralis erat, mox alta subibat
moenia, purpureos nec metuebat heros.
Jam regit omne solum, totum hoc famulatur Amori,
vincere quod non par Marspiter unus erat.
Sacra, sacer veneratur Amor quo sanctius est quid,
hoc propius gaudet Cypripor ire comes.
Credite, theologos medias arsisse per aras
vidimus et sacras sustinuisse faceis.
Instar testis eris, nostrae iubar omne cathedrae,
dum te tam blando iure maritat Amor.
Et quei non tibi blandus Amor? Fabram tibi iungis:
ipsus ab hoc ortum stemmate ducit Amor.
Inclyta dux, Brennosata stemmate, regia coniunx,
hactenus Arctois, nunc quoque noster bonus,
quod tuus Ositias tibi rex aperiverit oras,
Veneris et Philyros iam tuitura Lares:
urbs tibi tota vacat missa cum plebe videnda
et stupet ad tantum Lipsia prona decus.
Solus ego torpesco domi. Quid, diva, videret,
lacrima quem longis exoculavit aquis?
At tibi, dum nostros non negligis omnis honores,
sidera dent nitidos, regia nympha, dies.
Maitis. tuae humillimus P. F.
Debitus ad thalamum noster tibi servit Apollo,
et leve, sed foelix, admodulatur epos,
ille memor studii veteris, quum tempore primo
staret inornatis ad tua tecta comis.
Tu decus et magnis debentia vatibus athla,
laurea de sancto stipite serta dabas.
Haec in crine videns: ea non milii militat, inquit
Ida; decct cultus ista corona meos.
Et dedit hanc. Hinc prima comis tua demsit Apollo
et pro laureolis myrtea serta gerit.
Utraque sed poteras hodierno ferre poetae;
laurea serta comes, myrtea sponsus habes.
Sic tibi confundunt agnati nomina frondes;
laurea myrtus, item myrtea laurus erit.
Tam laetas probat ipsa vices Cytherea camtque:
Lauree vive comes, myrtee sponse vale!
Lipsiae d. IV. Non. Sextil.
Sidera, queis hominum data non fallenda potestas,
mitius excelsa profundunt lumen ab aula
et veteres posuere minas. Tandem astra renident
per calidas placata preces. Nec thuris honores,
nec lustrata sacro toties libamina fonte
in cassos accensa Nothos abiere. Querelae
seriaque effractas rupere vocamina nubes
nec surdis sunt missa deis: bis libera Marte,
bis mea victrices monstravit Misnia pompas,
nec veteres sinit ire pares. Gaudete, iuventus,
et patriae ridete nurus; repetuntur amores.
Vindicat interitum, quod tam malus invidet hostis.
Ridet Hymen, Cytherea salit, laetantur Amores.
Viderat ad proni vexilla ruentia Martis
Saxonicos trepidare viros Amathuntia mater
atque suo migrare loco. Vacuatur alumnis
Misnia iam depleta suis. Fugit incola pagis
et rari pallent per inania moema cives.
Cum patribus nati, natae cum matribus absunt.
Quisque suo sibi calce cavet, dum mentibus haerent
fixa, sub hoste sibi quae siut aifecta priore.
Et facto vix annus abest. Maiora timentur.
Jam vitae fuga sola patet. Dea, praevia Marti,
alitibus provecta suis, per Misnidos oras,
per totam cito fertur humum, visura, quid obstet,
quo minus immaneant, et solatura paventes.
Jam Philyrae vicina parens dea substitit urbi,
quam patriam velit esse Cyprum, propiusque morata,
diffluere insano totam videt aegra tremore.
Pars timidum pede carpit iter, pars tristibus instat
curribus acceleratque fugam, iam certa per omnes,
qua datur, ire vias, aut quas gravis imperet horror.
Sic ubi fatalem conspexerit eminus hostem,
lanigerum tremit omne pecu pauHumque moratur,
quod subitus pavor obstiterat; cito dissiht inde;
et vel anhelanti vicina cubilia cursu
impetit, aut primo uemoris se condit in antro.
Quo iugiant, ratione caret, ruit orba iuventus,
iam patribus non cura suis, incurva senectus
) insequitur, quacunque potest, caret ordine fatum,
nec cogens ulla tardatur lege necessum.
Et iam tota suis fuerat viduata puellis
Lipsia, nec pulcrum, quod iam monstraret, habebat;
cum seram captura fugam de millibus una
adstat et excessum pronis indicit amicis.
Haec, quamvis teneros undanti tegmine vultus
aureolumque peplo sepeliverat undique crinem,
cuncta profecturae similis, tamen aureus oris
divini prolucet honor vana sub apertae
sindonis invidia, qualem vix tenuius ullam
e fibris net arachna suis. Sic, nocte serena,
rara soporoso nubes obvelat amictu
et tacitae tegit ora deae, cum cornibus astrum
alba rubens coiit plenoque rotatur in orbe,
nescia tota premi, blandos intermicat ignes
fuscula, nec cunctum vult abdere Delia vultum.
Hanc dea conspiciens, fatum miserata puellse,
imperium lachrymis dabat, at quam debile! pronis.
Divinae maduere genae. "Quid, Jupiter, ergo
non poteramus," ait, "nostra timuisse sub aula,
si pulcrum nihil esse iuvat? Nos fallimur ultro.
Nil facit ad minimam, licet integra, forma salutem.
Nec tutae licet esse mihi, credetis, amicae,
talia si pallere facit furor improbus ora?
Non patiar. Capit illa fugam. Matura reducam,
si superis quid posse licet." Sic fata, iugales
increpat et teretem trudit per inania myrtum,
et Martem complexa: "quid, o! quid, amice, moraris
hoc," ait, "emigrare solo? quae caussa furorem
impulit, ut tantas ferus armareris m iras?
Nil tibi peccatum est et habent sua numina pugnae.
Ne mmium confide tibi. Nisi iusta supersit
caussa, per imbellem miles cadit acrior hostem.
Prisca tibi, metuo, repetat ne vincula tatum.
Alter adhuc Ephialtus adest, nec deficit Otus.
Vincendus quoque victor erat. Potes, inclyte, quondam
foemineae meminisse manus, ubi gnara duelli
sterneret in longam Saxo te Pallas arenam.
Non mulier tibi bella geret. Si credimus extis,
nescio, quid laevi turbatus musset aruspex.
Cede, rogo, rogo, cede loco. Vocat aura Novembris
nos alio. Nec vana olim timuisse putabis."
Ille fidem dubius monitoribus addere verbis
tardat opus. Mox ultor adest. Pugnatur; ut acer
ante, levis subito nunc miles vulneris ictu
concidit et campos humeris metitur apertos.
Non aliter cinctae quondam prope moenia Troiae
prostratuin videre Phryges Diomedis ab hasta,
saucius a caeso cum vulnere vcnter hiaret
terreretque gravi late tcntoria voce.
Fit fragor armorum. Retro pudibunda moventur
infami vexilla manu. Vix ipse levatus
ductor abit; sequitur memor omni dedecus aevo.
Libera sic iterum luxatos collocat artus
Misnia dispersosque nimis vocat undique cives.
Interea quoque Nympha redit, redit aurea Nympha,
matris serus amor, dulcissima cura Cytherae.
Tunc Venus in pleno superum veneranda senatu
considet et toti taciturna silentia coelo
innuit et bic verba facit: "Concedite, divi,
ut vobis, sed pauca, loquar. Nam vestra putanda est
cura, quod iniustas vicit pia Misnia turbas
et patrios est ulta Deos. Jam naviger Albis,
cuius inerme latus pronae timuere phalanges
et retro cepere fugam, victricia pandit
brachia et auratis innectit cornua sertis.
Pax redit et cum pace novo decor aureus anno.
Imprimis qua Mulda pater fumantibus uudis
dividit obiectum nemus atque licentior errat
per virides campos, per opacae iugera Schildae
maioremque rotat factus iam grandior alveum,
late ridet humus, crebras vicinia viilas
prodit et in pagos sese diffundit opimos.
Tutus ab hoste locus, nec euiui procul abfuit ille.
Magnanimus sed praeses erat, cui fervor agrestis.
flexus in obsequium, ferales distulit ignes.
Mitior eloquio tam fidi praesulis hostis
facundo concessit hero totiesque repressit
arma, nec in miseros, hoc avertente, furebat.
Ipsamet hos hominis vidi mirata labores,
quos tulit in patriam. Quid enim superare putarem,
hoc sine si fuerat? Praesens ait omne, salutem
huius ope crevisse suam. Jam praesidet aulae
grandis amor domini; leges iam dividit orbi
iuraque composito placidissima temperat aevo.
Ferte, patres, huic digna viro totumque, quod oro,
imperio douate meo. Jam provida vidi,
solamen sibi quale velit." Rupere loquentis
verba dei nutuque, simul plausuque probabant.
Mox dea de medio puerum legit agmine, vultu
praestantem reliquis, iacibusque et vulnere certum.
Hic quoque divino quondam violaverat arcu
Aeschelium, facies dum miraretur Halenses,
et nimium tum laesus erat. Cui protinus Ida:
"Heus," ait, "Aeschelium, puer, has cito quaere per oras
et certa pete peetus acu, seu Molda Variscus
cyaneis hunc mulcet aquis laetusque vagatur,
seu novus augusta residet dictator in arce,
et populum sermone trahit, seu quicquid ubique
publicus aut privatus agit." Sic dixerat illa.
Ille volat misso citior per inania telo,
visurus, quos ante Lares bene uoverat, ales,
Aeschelii lustratque domum. Sedet ille supinus
atque manu recline caput suffulcit utraque.
Volverat amissi felices temporis horas
praesul et illius placidissima munera vitse
et secum, sed mutus, ait: "Quam nescius horum
et pacis securus eram, dum blanda liceret
inter amatrices consumere molliter ulnas
otia, nec quid triste queri, Si, mitia nuptis
numina, sincero semper vos pectore niovi,
quo viduum potuisse thorum meruisse putabor?"
Jamque recurrebant felicia coniugis ora
et lepor et pnmae dulcissima gaudia noctis,
cuius adhuc quoque pignus habet. Jam pectus amorea
subsensit sibi velle novos, cum protinus ales:
"Esto; novas tibi sume faces" ait atque remisso
creber in expositum sua tela cor iniicit arcu.
Nil unum nisi vulnus erat, nec vulnus id unum;
quaeque secuturas eructat rimula flammas.
Suave dolet vulnus, flagrant sed dulcius ignes.
Nec doluisse dolor, nec flamma nocere putatur.
Saucius ipse, tameu ridet, probat aucta dolore
gaudia, nec fatum, foelix sibi, mitius optat.
Incipit hinc taedere virum; quodcunque gubernat
consilio, non primus agit. Non Caesaris aula,
non solitus gravitatis honor, nec purpura iuris,
nec Schonburgiacae sibi credita cura salutis
ingenium sensere prius. Studet, imperat, urget,
dimidia modo mente facit, languescit eundo,
ille animus vasti spatiosior hospes olympi
terrarumque capax doctrinarumque tot ingens
patria, iam sibi fit miser ipse domesticus exul.
Miserat interea quemdam quoque Cypris Amorum.
Hic rudior facis est, feriente nec acer in arcu,
qualibus ad primos. dum suscitat, utitur ignes
quum velut obscuro simplex monitore puella
incipit haut male velle viris. Hic debile cornu
molliter adducto sinuabat pollice filo,
extentans totas imbelli m vulnere vires,
et dominae cor laedit item. Mucro cuspidis haeret
et natat in summo male fixum pectore telum.
At simul Aeschehus, languenti saucius aestu,
nescius ipse sui, nec habens, quo mite reposcat
pectoris auxilium, maiori laesus ab arcu,
advehit; illa videt; videt ille movetque favillas
vultus et afflatae verbis tepuere medullae.
Adiuvit dilecta manus, quae labile ferrum
fortius, invalidus pueri quam nervus Amoris
fixerat, in penitum formosae pectus adegit.
Jam victus fervore pudor sua vincula rumpit
et nudus se prodit amor. Non cessat uterque
angores aperire suos totasque per sedes
formosi duplicis celebrantur pectoris ignes.
O quam non vulgaris amor, quem miscuit aether,
quem non humanae iusserunt currere mentes!
Hle diu viduus, thalamo desuetus et aeger
igne novo, iani sana trahit novus otia sponsus;
otia si dicendus amor. Laetatur amicam
invenisse sibi, sterilis cui taedia vitae
atque recens vulnus cupidis enarret in ulnis.
Sic tener Andromedam Perseus amplexus, aperto
virginis in gremio calidos recitavit amores.
Taliter Alcides, dulcem quum viseret Hebem,
inter adhaerentes retulit sua praelia nexus.
Ipsa verecundae mater laetissima prolis
fert socero bona verba novo. Gratantur amici,
laeta domus strepit officiis. Nunc, aurea, prodi,
prodi formosae formosa parentis imago,
o decus Ositiae multum venerabile pubis,
huc matris te vota vocant. Pulcerrima, prodi,
dilecti te verba volunt. Cape pignus amoris,
tali digna viro. Tibi pronubus adstitit aether
optatamque diu iam protulit Hesperus horam.
Quis nunc, Aescheli, prae te felicior alter?
Fortunata dies, quae te e discrimine tanto
eripit et dubio nubentem subtrahit aevo.
Jam sortes agnosce tuas, nec differ in horas
mollia quae teneris debentur gaudia nuptis.
Invidiam tibi nempe facis, si segnior instas
et te non toti mdulges effusus amori.
Illa decus generis, facies pulcerrima rerum,
amplexus petet una tuos. Dabit oscula soli
et sperata diu multis tibi gaudia pandet.
Foelix coniugium! Quid enim voveamus amici,
quod non aura favens iam praepediisse videtur?
Quod superest, primo, nec desperamus, in anno
foecundate torum. Patrio succrescat honori
aemulus et similis materni sanguinis haeres.
Haec ea sunt, regum sacra cura, clientis,
quae pia pro vestra vota salute facit.
Ac quamvis meliore queant haec carmine condi,
his maiora tamen nemo vovere potest.
Quae bona Christiadae Vobis abeuntibus optant,
illa, sed in parvo carmine, magna loquor.
Sumite, dum sacri puter esse vicarius orbis.
Non alio poterat scilicet ore loqui.
Experientissimo utriusque Medicinae Practico Dn. Hartmanno Gramanno, p. t. Magnse Legationis Moscoviticae Persicaeque Me- dico Ordinario, Mox Magni Russiae Imperatoris Archiatro, M. P. Flemingus, Fcelicem Germaniam versus Abitum Reditumque precor.
I, comes, et pinguem revide vetus accola Salam;
sed quoque dic patriae dulcia verba meae.
Hsec, velut unitis socios discedere dextris
vidit, ad hunc reduces nos putat esse modum.
Sed charae mea verba refer: Tuus ille, quod optas,
vivit, at in reditu signa morantis habet.
I, comes, at sine me facilique revertere fato,
et nova laetitiae sis mihi caussa novae.
Scr. Revaliae XII. Kal. Junias, MDCXXXV.