4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 469, image: s469

EPIGRAMMATUM LIBER XII, SEU CACHINNI.

Excellenti Et Felicissimae Ideae Adolescenti Henrico Vulpio Henr. Fil. Uti Nominis, Sic Virtutum Paternarum Ingenuo Haeredi, Ad Perfecta Qua^vis Nato Et Educato Affectus Testimonium Adscribo Paulus Flemingus P. L. Phil. Et Medicinar. D.


page 470, image: s470

CACHINNI.

1. Epitaphium Cati.

Heinzius hic iaceo, viridi catus integer aevo,
deliciae domini laetitiaeque mei.
Vix miser infaustum fueram spatiatus in hortum,
Faucibus interimunt Turcaque Grypsque canes.
Fecerat invidiam, quod herili tutus in ulna,
suasor, ut insontes percuterentur, eram.
Quisquis es, exitio, cate, cautior esto meopte,
et fuge longipedes, ne laniere, canes.

Heinzio, Festivi Ingenii Catunculo, Debitae In Herum Observantiae Ergo Posui Eius Cruentam Mortem Nimium Quautum Condolens. Exspirabat VI. Cal. August. MDCXXXIII Sub Vesperam, Hei. Sibi Vere Vesperam.

2. Allomodo, mediae staturae, lepidi spiritus cani, coesio, versicolori, ad vocem saltatori et gesticulatori ridiculo; cui, quod sui generis aliis dedecori, cauda auresque abscissae singulari ad genium domini ornamento erant. Qui, iter cum ephippiario, cui ex possessione parebat, in Persidem nauta faciens, dura propter Cossacos, classem Cimbricam de diluculo adoriri falso putatos, et ipse vigil et sanguinis hostici ex ira furoris masculi sitiens, proximo sibi remigum Russorum dente cruris involucrum obiter laedit, edicto nescio cuius plus quam praetoriano modo rigido in Volgam praeceps datus et aquis non obversis ad puppim iterum manibus pedibusque remigans, a tubicine Blanco sclopetario globo per medium ventrem traiectus a vulnere pectorali, quod in similibus turbis nescio a quo acceperat


page 471, image: s471

semisanatus obiit, hei! violenta morte, quam placidus ipse non meruisse omnibus visus est. Fido, frugali, vigili, canum exemplo nato, P. C. Patres canum conscripti, ob ingenii elegantiam. Parentes nesciuntur; inopina enim morte praeventus nec genus nec rerum suarum curam cuipiara exposuit, quod male neglexisse dolet sero herus possessor, in vindictam serio cogitantissimus. Epitaphium.

Flete, quod exequias socio non ire potestis,
qui celeri raptus mergitur amne, canes.
Flete, canes. Non iste pias furor irruit undas,
ut raperent vestrum morte fluente decus:
fecit hoc ignivomi displosio plumbea nitri.
Caussa sed in miseri non fuit una necem.
Dicite, quod veniens merito mirabitur aetas:
qui iacet in mediis igne peribat aquis.

D. XXVII. Sextil. MDCXXXVI. Supra Saratoviam.

3. Genti, heroicae faciei molosso, a conticinio primae brumalis in Mediae pago ad Caspium lacum litorali Niasabath duobus sclopetariis globis caput traiecto, quod, quia invaserat obiter haut nullos, insania correptus aliquibus videretur, quod ipsum alii eius in dominum fidelitati dandum rati, virluoso alii eius animo, qui columellam et catenas pati, quippe generosus, ipsa morte ducere poterat acerbius, Collegii canini dictatori perpetuo, Strenuo, Severo, Vivaci.

1636. December.

Hic ego Gens recubo prisca de gente Molossa,
Anglicus Holsatici tutor et ultor heri.
Regia terribilem facies me fecit et ardor,
pavit ad eloquium virque canisque meum.
Martius occubui: neque enim mors dignior ulla,
strenuitate suam non capiente necem.


page 472, image: s472

Eminus i, nec eunte recens pede concute bustum,
sin minus, e fovea me rapis in rabiem.

4.

Nobili Catellorum vere nobili, seu speciem spectes seu genus seu mores. Illa quidem totus nitidus erat, quippe candidus, empusa; isto ex nobili Livonicorum canum san- guine ortus, quem una cum heris suis, famosus ille per Asiam Europamque Moschorum tyrannus, natali solo seculo superiore secum in Roxolaniam suara abduxerat; his ex in- genio ad amussim lepidus, iocularius, cuius vox supra communem canum sortem iucunda erat.

5. De Lustio et Mavia, in itinere amissis.

Chare canis felisque vigil, quo tetiditis ambo,
biga per ignotas interitura vias?
Tu fures terrere vigil, tu callida mures
fallere, sic miseros destituistis heros?
Itis at et socio sola per mihi nescia calle
tenditis hostiles exuitisque minas.
Quisque videns sic vos mirabitur hospes euntes
et dicet; liti quam bene pax comes it!

6.

Sultanus, severus, corpulentus, coloris plus quam nigri, vultus plane serii canis, domino fidus, eique rarum inter canes exemplum soli ad plagas quoque obediens; ad ictum sclopeti industrius; sagacis nasi, natator audax, qui, dum perdicem, plumbo semivolatilem factam, nimis persequeretur, viarum errore captus, emansit, dubium est, an perierit.

7. Memoriae Grimmii, Boickes, Sultanis.

Siccine vos tabula, pia triga, legemus in una,
quos totuplex rapuit Parca, quot estis, heris ?


page 473, image: s473

Grimme, decus fidei cui demerat Harria caudam:
lynx cute, Mars facie, Boicke, leaena minis,
tuque, niger Sultan nec aquae rudis artis eundae,
barbarus in solas, quas herus icit, aves.
Stertite sub foveis, quae, sint ubi, nescio vestris;
stertite: nam vigiles non magis esse licet.

8. Amorosulae puerperium.

1637.

Maius adest: pare, bella canis, pare, bella! Sed ohe!
Ne nimis in trinum sis cita, ventris onus.
Dum properas primusque tibi sic perditur haeres,
vagit in occulto par geniale sinu.
Cautior i, genitrix, timidosque enitere nasci,
vivet in amborum tertius ille pari.
Nam quoties niveis ludes comes ipsa gemellis,
amissum toties dissimulando gemes.

Artofilae in Media.

9. Falanidi in punctistitio separationis decimae Decembris ab undecima, Luna falcata, feliciter primum puerperae, deliciis Olearii.

Prorsa, veni, Partumna, fave, sta, Nascio, iuxta,
solve laborantes, Nixia luno, sinus:
parturit et nitido Falanis amcena puello
donat herum: lepidam tolle, Levana, feram.
Sique quod est aliud, cunis quod lene ministret
numen, ad officium quodlibet ite suum.
Ite, nec hoc operae genuinae demite proli,
cui decus est, nullum nou habuisse patrem.

10. Ex persona Sciuri, laqueo suffocati.

Exieratis heri, dum clausis undique rimis
Fumeus in vacua Mulciber aede furit.


page 474, image: s474

Anxius hinc animi nec in hoc piger asthmate, lapsus
pendeo, dum propero dissiliendo fugam.
Pendeo. Ne, domini, vos quaeso, putate reversi,
furca quod haec furtum forte sit ulta meum,
nec mala suasit eam mihi desperatio mortem:
me laqueo iugulant ignis et aura meo.

11. Epitaphium Culicis, alacanthino vino perempti.

Dum bibit et roseo vates se tingit lacho,
et circum bibulas laetus oberro genas,
gutta cadit, rapit illa simul me gutta cadivum
et necat: ad tantam sat fuit una necem.
Ecquis erit, nostro qui condolet advena letho?
Non poteram fato nobiliore mori.
Hoc tibi sim gratus, vates: mors semper ubique est.
Quis scit, an ex cyathis non bibat illa tuis?

In hunc librum referenda sunt sequentia epigrammata, quae amicorum manibus tradita hactenus ad me non redierunt. 1. Tumulus alaudae Christemi. 2. Testamentum lusciniae. 3. Columbi a marita proclusi naenia. 4. Onagri, quem Persarum rex acinacc dissecuerat uno ictu. 5. Aius iaculo frontem transfixi ab eodem. 6. Falanidis Oleariae apotlieosis. 7. Caspith, Falanidis Oleariae primogeuitus. 8. Casbini inter novem unius partus absolutissimi catelli natalis. 9. Fratribus eiusdem duobus ob infantiam errore viarum amissis. 10. Casbini, Falanidis filii superstitis unici, eodem quo mater de- siderabatur die sublati, tumulus. 11. Testudinis Imhofianae tumulus. 12. Leporis epitaphium. 13. Suprema voluntas cuniculi.


page 475, image: s475

14. Triumphus vulpeculae, cui in venatione caudam canes abstraxerant, ipsa liberante se fuga. 15. Galli a vulpe abrepti ad matresfamilias. 16. Onisci a leone contriti. 17. Pulli a matre suffocati. 18. Gemitus ranae viridis febricitantis. 19. Pisciculi in littore siti exspirantis epitaphium. 20. Pediculi fame enecti ad patres mendicorum conscriptos. 21. Epitymbium pulicis saltus errore in puteum lapsi. 22. Marsupii cloaca absorpti epitaphium. 23. Querelae virginis senio vicinae. 24. Oleario, castrorum metatori in itineribus barbaricii. 25. Hartmanno, pedestri in itineribus Tagostanis.