4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 419, image: s419

EPIGRAMMATUM LIBER IX, SIVE LEPORES.

Viro Amplissimo Et Consultissimo Domino Johanni Schle- buschio J. U. L. Reipub. Hamburgensis Senatori Dignissimo, Sacri Sunto Lepores Mei; Manu Testor Paulus Flemingus, Magis Animo.


page 420, image: s420

LEPORES.

1. Attende.

Quis doctus non esse cupit, non esse disertus?
Ah! aliquis saltem gestiat esse bonus.

2. De Joanne Secundo.

Nobilis est plastes idemque poeta Secundus.
Nobile pingit opus, nobile fingit epos.

3. In virginem tenebrionem.

Quur, quoties peteris, toties fugitiva recedis?
Non fugis, ut fugias; ut fugiare, fugis.

4. In quemdam.

Simon es, es simus simioque simillimus imo.
Si me, Sime, probas, non tibi nasus erit.

5. In Quartum.

Sensus abest cunctis, quse scribit carmina Quartus.
Non miror, Quarto nam quoque sensus abest.

6. In Caldanum impostorem et leguleium Ferratum.

Non amo Caldanum; Ferratum non amo. Caussa est:
vendidit ille mihi verba, sed ille dedit.


page 421, image: s421

7. De Amoena.

Omnia non vendit, licet hoc dicatur, Amoena.
Nam faciem, reliquum quae sibi vendat, emit.

8. Ad Amicum.

Emansi, me velle tuae licet affore coenae
iurarim. Nimius nempe poeta fui.

9. Ad Zoilum.

Frustra te laudo; laedis me, Zoile, frustra.
Nemo mihi poterit credere, nemo tibi.

10. In Duos.

Caussidico Boccae fallacem praefero Planum.
Hic dare, verum isthic vendere verba solet.

11. In Crassum.

Ut reddam, das, Crasse, mihi, pro vilibus ampla.
Dic mihi, sis facilis difficilisve magis?

12. Rosa.

Qui modo coniferum flos explicat iste galerum
rubraque fatali temperat ora nive,
filius est huius pulcerrimus iste diei
et cadit hoc ipso, quo venit ipse, die.
Hei! quod in hoc nihil est longaevum tempore pulcrum!
Quam ruit in vitium nobile quodque suum!
Carpe, puella, prius quam se necet ipse, nitorem.
Dum memor es, vitam sic properare tuam.

13. Pro Studioso.

Surge, puer, dum mane rubet, dum roscidus est sol
et bibulo iuvenem basiat ore diem.


page 422, image: s422

Aurea sanguineo Pallantias ardet in ortu,
mixtus et in vario purpurat axe color.
Squamiger hinc populus, volucrum gens plumipes inde
in matutinis sunt sine fine iocis.
Textor agit, faber urget; opus facit hic hoc, is illud:
Aonium pudeat non vigilare virum.

14. Optione facta.

Erubui convictus heri sub vespere sero,
quum nox fumosis fusca veniret equis.
Nunc, ubi puniceus rediit Tithonus in auras,
matutinalis plus ferit ora color,
captus eo, fateor. Quid enim mea crimina velem?
Erroris caussam vix Madagascor habet.
Evictum quid at esse nocet? pax caussa duelli est;
tela Sales, Risus signifer, hostis Amor.

15. De eadem, ad amicum.

Blanda sub hesternis ibant certamina nobis,
utraque sidereus bella movebat Amor.
Me prius armabat, mox te. Tentavimus hostes.
Vix mihi victus eras, sum tibi victus ego.
Nec mora. Secretas ridens puer ibat in auras,
rellinquens vinctos me tibi teque mihi.
Quam vinci cupias tali non rarus ab hoste!
Quam cupiam tali creber ab hoste capi!

16. Alia cum suo.

Evome fumosis duplices fornicibus ignes,
Aethna; favilliferos, Hecla, ter auge focos.
Vicimus invictum. Meriti date signa favoris.
Natali per nos statis uterque loco.
Junge manus, ut, amice, ligem. Quid, amice, moraris,
subdere laurigero brachia serva iugo?


page 423, image: s423

At tibi, quum socio fuero non iustus amore,
Aethna prius Thulen uret et Hecla Monam.

17. Super illa ipsa.

Adde quod audaci te non errasse profatu
asseris et culpam nil ais esse tuam.
Ludis et urbano lapsum petis usque cachinno.
Longus et in multa sum tibi voce iocus.
Promerui: culpam sed gratia prima fateri est.
Te tamen excusas fortiter usque tibi.
Rideo, si rides: si mordes, mordeo dictis.
Scilicet errantis nomen uterque sumus.

18. Super aranea.

Parva, sed ingentis structrix sinuosa figurae,
et nimis ex operis ingeniosa tuis,
unde struis? dic, artificum tenuissima, vati,
materies thalami quae sit et unde tui.
Aut animae sit opus vel alendi portio ventris,
materiam superat ars operosa suam.
Non opus est, mireris, homo, quod grande, quod altum est:
maximus in minimis autor ubique patet.

19. Amico.

Gregoris apriles ut ephemeris ire calendas
admonet, assuetis tempus hoc abde iocis.
Mittimus immemorem memori tibi: libera res est,
mittere quando voles, quoque quibusque modis.
Ista die comes it festivo libera Baccho!
Hunc sibi risibilis iure Cachinnus habet.
Ludicra sint aliis male respondentia punctis:
hoc, puto, conveniunt seria nulla die.


page 424, image: s424

20. In Pedanum quendam.

Magnificum putat esse diu dormire pedanus;
forte sub appicto quando leone cubat;
grande, satellitibus stipatum incedere multis;
ferre preces tota plebe vidente, pium.
Dextra mieat gemmis, auro riget undique corpus.
Quod facit aut loquitur, nil nisi signat opes.
Sordidius timidumque magis stolidumque pedano,
sacrilegum magis est pauperiusque nihil.

21. Eduardo Beccero, patrono veteri.

Nestor es in rostris, propriis es in aedibus Hermes
cumque tuis alios reque fideque iuvas.
Hinc te civis amat, colit hinc te mellea proles.
Nec minus ac proles te vocat ille patrem.
Ipse ego, si pateris, nec honor tibi disphcet ille,
non msi te poteram iure vocare patrem.
Si pater est, isthanc geuitus cui debeo vitam,
et pater, haec cui se mens mea debet, erit.

22. Librum suum transmittit.

Dum madet et novus est et tutus ab ungue libellus,
litera dum tangi non bene sicca timet,
i, puer, atque recens veteri fer munus amico,
qui meruit nostros primus habere iocos.
I, fer, at hoc monitus: non desit spongia libro,
spongia muneribus sit quoque iuncta meis.
Carmina non possunt multas mea ferre lituras.
Illorum satis est una litura neci.

23. Poenitet eum facti, quod carminum suorum sat multa praecipitanter exusserit.

Seu, quod adhuc rude carmen erat totumque liturae,
seu, quod eram Clarias pene perosus heras,


page 425, image: s425

mersimus insontes feraliter igne papyros.
Mulciber aeternas improbus hausit opes.
Hei mihi! quis furor hic? lenes ignoscite Musae.
Milia millenis metra piabo metris.
Plaudite, carminei fatum hoc non plangite Manes;
aurea sors vestra est: igne perire nequit.

24. In quemdam, ne mihi quidem satis notum,

Ille potens furtis et nobilis arte nocendi,
inculpata boni quam gerit ora viri!
Credo parum formae, famae velut omnia nunquam,
haec speciem, faciem mutat ut illa suam.
Forma viri sit fama viri. Sed ab utraque cera est.
Hanc hic ut technis aptat utramque suis!
Vane, quid intus habes? Tibi candor it omnis in ora.
Haec tua lux tenebris fulget opaca meris.

25. Ad Cynthiam, cum Novogorodia solveret.

1634. Juli 31.

Dura diu, iam blanda meis noctambula fatis,
curre favens pulcrae nobile noctis iter.
Curre favens: renovamus iter, quod obhaesit in actu,
te medium nimiis impediendo moris.
Plena nitens totum convertis euntibus orbem;
fortunae facies hsec melioris erit.
Sic tibi perpetuo famulentur in ordine menses
et stet ad obsequium tempus et hora tuum.

26. Super incendio in urbe Mosco, quo quadraginta millia domuum absumta perhibentur MDCXXXIII.

1634. August.

Saevit in insontem Vulcanus iniquiter urbem,
ipsa sibi caussam reddere caussa nequit.


page 426, image: s426

It Steropes, Bronti socius sociisque Pyracmon
it comes, in tantas ignea turba pyras.
Qua pede stant, cito flamma micat, coler exsilit ardor,
solvitur in nimios urbs miseranda rogos.
Dic, dea, cur tantas in te deus arsit in iras;
an quod amat Venerem Mars tuus usque suam?

27. Ad Mosquin amnem.

1634. August.

Nympha, cui surgit cognominis arduus urbis
fulgor et es tantae vocis origo plagae,
labere, triplicibus per ovantia moenia muris,
labere composito, labere pura, sinu.
Nec Neghna suas, nec aquas vocet Isara mergens,
nomina servitns bma parata tuis.
Hac puto sub specie patrium me cernere Plissum,
cui glomerant famulus Par et Elyster aquas.

28. Georgio Guilielmo Poemero, Nobili Norico.

1634. Sept. 9.

Carmina sint scombro cibus et sint prandia blattis,
coenet in his termes, musca, teredo, culex;
et vel aroma tenax hinc vestiat institor emptum,
sive nates olidas rancida tergat anus.
Tu tamen Aonio perfusis nectare chartis
lenius aestimium mitior hospes habes.
Conde futurorum testes horumque papyros.
Carmina forte aliquid, me moriente, manent.

29. Effigies Michaelis Fedorovicii, Russorum Autocratoris, apud Philippum Schedingum, Esthoniae Satrapam.

1634. Sept. 17.

Quem mea Barbaricum vix non Germania credis,
mitia Rutheni Caesaris ora vide.


page 427, image: s427

Regia quam dominae micat hic reverentia formae!
Digna magis tanto principe nulla fuit.
Ceu Venus in facie ludit, sic blanditer horrens
fulgurat ex animis culmen herile magis.

30. Jano Bartholomaeo Henslero, in discessum eius.

Praeteriere tibi primae lanuginis anni
maturumque facit prima iuventa virum.
Nec mihi forma prior rudi manet integra mente,
sed comat in dubiis ver geniale genis.
Linquis iter comitesque viae patriamque revisis.
Pergo; nec ad charos, dum queo, tendo Lares.
Fiet, ut hoc doleam, quod non redeundo dolendus
sim mihi dissimilis dissimilisque tibi.

31. Novus Annus a MDCmo XXXVtus Novogorodiae inter Russos celebratus.

1635. Jan. 1.

Anne, nova novus ipse mihi celebraberis urbe,
congruit auspiciis quam locus iste tuis!
Thura renascenti, comites, adolebimus aevo,
nec pia tam tetricum sacra moretur iter.
Nam, licet hsec prohibet praesens sibi solvere tempus,
ipse monet cultus nos locus esse reos.
Forte potest alio claudi felicior annus;
non alio capitur dignius ille loco.

32. Sermo panegyricus Olearii super facto eius ad Hohlandiam naufragio MDCXXXV. M. IXbr.

1636. Jul. 31.

Fregerat Holsaticam Nerei vis improba concham,
stabat et in mediis Cimber anhelus aquis,
quum suus et satagens in spes Olearius omnes
exsilit. Hunc comitum quisque sequutus ovat.


page 428, image: s428

Quotquot erant comitum, tot erant quoque nomina vitae.
Omnibus unius caussa salutis erat.
Dux pie, servatis dux civibus inclyte, vitam
queis dederas, famam sic recitando dabis.

33. Ad Portas Caspias, quae instar nubium candentium navigantibus Hyrcanum lacum eminus se aperiunt.

Caucasei montes, et tu, grandissime Corax,
primus Amazoniae nobilitatis apex,
quos Scytha, quos Asius posuit sibi Sarmata fines,
qua procul Albanus Colchin adorat Iber,
qui genus ex ipsis producitis Alpibus usque
canaque perpetua tingitis ora nive,
ha! salvete mihi, iuga Gordia, Pontica, vasta,
dum novus ad vestrum transfreto Teuto latu".

X. IXbr. MDCXXXVL in classe Cymbrica.

34. Respicit iuga Ararath, in confiniis Mediae et Armeniae.

1636. Nov.

Quae iuga despiciunt coelos iam altius ipsos,
haec aliquando putem lenta fuisse vada?
Hoc vetus affirmat creditque recentior orbis;
res in originibus scripta, Moyse, tuis.
Disco vices rerum. Quod erat mare, iugera nunc sunt,
iamque rates sulcant, quae prius arva boves.
Conscia naufragii primi iuga, quam mihi vester
mollior est durus, quo cubo, clivus aquis!

35. Alterum legatorum naufragium in Caspio lacu ad Mediam perpesso.

1636. Nov. 14.

Naufragus hic aliis iterum lassatur in undis
Cimber. Eant furiae, Baltica Dori, tuae.


page 429, image: s429

Caspia Dori, tuae lacerant nos saevius irae.
Dum gemimus, geminae disperiere rates.
O genus, o lenem vincentia numina sexum.
quam mihi funerese ferme fuere deae!
Dii maris, este mares; neque post hoc credite regnum
talibus, in proprios quae fremuere viros.

36. November classi Cimbricae infestus.

1636. Nov. 14.

Credaris, felix aliis sis atque, Novembris
Cynthia. Diversum nos docuere vices.
Prima procellosis desperatissima nimbis
nos agit in Rigias praecipitanter aquas,
altera Venedicis allidit inhospita saxis,
mergit in Hyrcanis tertia saeva vadis.
Numina dent, alia findamus marmora luna:
prodidit invidias ista ter ipsa suas.

37. Ad Lectorem. In albo Gramanni.

1636. Dec. 2.

Lector, ab adversa doctus potes esse tabella,
quur liber hic maculas gestet et unde suas.
Hei! liber hei! nec aqua, nec humo sat tutus, iniquas
inde notas, fures passus et inde manus.
Sis bonus et bibulae mendas ignosce papyro
grandeque, quod potes has iam revidere, puta.
Hoc faciens, fatum reduci fac mite libello
et domino melius quodque precare suo.

Ad parietem hominis poete mihi semper cultissimi [Note: Timothei Poli, V. C. Poet. Laur. et Profess. in Gymnasio Revaliensium, qui hoc sequens epigramma ad calcem albi Gramanniani, cui meum e regione locavi, exaraverat.], testandae laetitiae super ove hac perdita reducta, possessori inter meos itineris huius amicissimos nunquam postremo, appendebam Nisowae Medorum. IV. Non. [Note: VI. Non. Dr.] Xbris. MDCXXXVI. Paulus Flemingus manu propria.


page 430, image: s430

Si quae non sat munda vides emblemata, lector,
delictum fractae navis id esse, scias,
unda maris librum madefecit herumque libelli
hunc, quantum potuis, nunc reparavit herus.
Quem spectas librum picturis esse venustum,
is pulcher multo pluribus ante fuit.
Picturae valeant. Tibi, prome Gramanne, salutis,
non noceatve solum, non noceatve salum.

Inscripsit hoc doctissimum carmen amicus ille in dicti Hartmanni Gramanni, Medici Legatorum Ducis Holsatiae Friderici per Moscoviam ad Persas ordinarii, album. 17. Febr. 1636. post factum eorundem Legatorum cum comitatu ad Hochlandiam naufragium. Post, ubi altera navis, quam illi ipsi Legati Nisnae Kuthenorum ad confluentes Occae et Volgae, impensis bene magnis, permissione ad id negotium ab universae Russiae imperatore impetrata, exstrui curaverant, itinere quingentorum miliarium et quod excurrit, sat moleste confecto, ad Mediae littus inter Derbentum Bachuviumque opida, iuxta Nisovam pagum, gravi et procellosa tempestate allisa, in arenis periret, isque ipse Gramannus idem album, una cum pretiosissimis quibusdam medicaminibus, horologio, et aliis, vel sola parvitate sua praestantibus, tiliaceo scriniolo cerato, aquarum metu, inclusum secum in continentem abstulisset, eo cum inditis furto privatus et ad tertiam hebdomadem aegerrime carens, tandem iuxta fruticosum littus solum album per alios inventum recuperavit. Quo epigramma collimat.

38. In fronte albi recentis Gramanni mei.

I, liber, et primo melioribus utere fatis,
qui dolor est domino nunc pol! et ira suo.
Quem pater Oceanus rapidis bis traxit ab undis,
cui toties varie multa pepercit humus,
fur manus et tantae non accusanda rapinae
vix non spectanti callida demit hero,
i, liber, et miserum crescens ulciscere fratrem;
ipse sui vindex, viribus auctus, erit.

Nisovae Medorum MDCXXXVI. M. Xbr.


page 431, image: s431

39. In ludos camelorum, quos adornabat Novrus Beg, mercator regius, spectantibus Legatis, Nisovae Medorum.

Excitat ingentes audax dum crapula vires
stentoreusque ferum vociferatur agon,
fertur in hostiles incondita bestia luctus.
Fumeus horribili spumat ab ore furor.
Cernere tunc, vinctos rabiem aegre infringere rictus
et lunata cavos sternere colla pedes.
Mirer, in immeritas sic bruta rigescere clades,
in se sic homines cum ratione furent?

VI. Xbr. MDCXXXVI.

40. Sibi.

Fama mihi rebus prior est, prior omnibus una,
humida quam Clario dat mihi crena vado.
Non moriar cunctus, sed sera per ora virorum
orbis in exequiis noster o\abit honor.
Rein dabit et quicquid vulgo facit esse beatum,
et Venus et Coi praesens Apollo fori.
Sin, bonus excedam, nulli malus, omnibus aequus.
Irus an, an fuerim Croesus, ab arte colar.

41. Invidus.

Invidus in vita mors est, in morte venenum,
invidus invita nil nisi mente facit,
invidus infido merx venalissima mundo.
invidus in fida non habet urbe locum,
invidus inficias it fas, et quicquid honestum est,
invidus in facinus labilis omne ruit,
invidus in vitiis perit, ut pervixit in illis,
invidus invidia rumpitur ipse sua.

42. Studium linguarum exoticarum Olearii.

Hactenus Actaeas Latio confundit Athenas
et spolium quavis artis ab arte tulit.


page 432, image: s432

Nunc magis excelsos haeres tuus ardet in ausus,
Saxonia, ipse novum quo sibi sternat iter.
Quot vidit terras, quot non, idiomate prodit.
Hunc stupet, attonita cum bibit aure sonum
Lettus et Estha, Carelus et Inger, Persa, Ruthenus,
Turca, Medus, Scytha, Thrax, Tartarus, Indus, Arabs.

43. Intimo suo.

Tu novus Aonidum mercator et institor artis,
pansophiae toto quaeris in orbe decus.
Per freta, Riphaeae per inhospita frigora brumae,
diceris ad magnos visere velle sophos.
Tantarum licitator opum, mihi dulcis Amynta,
i, precor, et toto duc Oriente decus.
Relliqua suppeditat pretiosas Asia baccas,
venales sed habet Persia sola sophos.

44. Cyrum Mediae alloquitur, in cuius ripa deambulabat.

1637. März.

Hic, ubi multa suum vel adhuc gemit Helias aestum,
Helias, arborea conspicienda coma,
Te, Cyre populifer, Germanus ab ore saluto,
quod genus alloquii scire tacendo negas.
Curre favens nostraeque volens assuesce loquelae,
Cimber in Holsatiam te feret ille suam.
Sic electra tibi Phaetusa perennia sudet
Lampetieque sinus umbret in aeva tuos.

45. Ad confluentes Cyri et Araxis.

1637. März.

Hactenus unius discors prosapia lecti
curritis, hic fratres iungitis ambo manus.


page 433, image: s433

Taurigenae soboles socioque volumine lapsae
iuncta sub Hyrcanum conditis ora sinum.
Dicite, Caspiaco crudeli dicite ponto,
eius in his ut adhuc palleat ira genis.
Quod si fors alias redeundo subibimus oras,
illius hoc fieri, quaeso, referte metu.

46. Amicitia cum Oleario ad eosdem confluentes contracta.

Jupiter e fausto nocti ridere Leone
coeperat et missis Luna silebat equis;
egressi stetimus coram, qua Cyrus Araxem
induit, alterius dum bibit alter aquas.
Nunc sed amatricum mores imitemur aquarum,
inquit Amor, medio stans ad utrumque loco.
Et bibit et bibimus fratresque vocamur abinde.
Quam mihi sobrietas, quam placet illa tibi!

47. Vinum an poetarum equus.

Non puto, nec fas est sanctas ita laedere Musas,
quae sua frugali numine festa colunt.
Sobria sit ratio, quae sacra poetica tractet;
Maenas agat thyrsos ebria, Bacche, tuos.
Quis cruor uvarum Clarias violaverit aras?
Pura fluit, nitidus quam bibit Othrys aquam.
Scripserit hic madidus, mihi sicca poemata rident
Pagina per vitium diffluit uda suum.

48. Calidae in iugis maxime praecipitibus Tauri, intra Taurisium et Ardofilam.

1637. Mai.

Nympha per ingentem decantatissima Taurum,
plurima per cuius ludit Oreas aquas,


page 434, image: s434

hinc cui Niphates nive candidus, inde Coathras
surgit et inde petris, tu, asper Oronta, tuis.
Sive lavas, tacitas aperis tibi sive cavernas,
sive salutiferae digeris agmen aquae,
sis, ubi sis et quicquid agas, dea, suscipe grates,
Cimber in hac tibi quas advena caedo petra.

49. Convivium regium, quod apparabat Persarum Rex Legationi Cimbricie XV. Aug. MDCXXXVII Isfahani.

Jupiter e vitrea prandentes viderat aura
tot species, coelum quae decuere suum.
Ergo putans solito se velle comessc sub axe
assidet et coelo nulla minora sapit.
Jnde deos videt, inde deas et nectar et aurum.
Dumque bibit, mediam se videt inter humuin.
Avolat hoc totique refert bene potus olympo,
qui bene convivis hinc Jovis esse vovet.

50. Pellices regiae in iisdem epulis.

Bacchus adest et opima Ceres et amoena Voluptas
et Chorus et Jocus et Ludus et omnis Eros.
Hic Venerem quis abesse velit Venerisque puellum,
qui faciant hilari vulnera blanda gregi ?
Ergo sedent species divinae sortis et oris,
dumque vident, magis ut sic videantur, avent.
Deme, quod est hominum: nihil hic nisi coelica cernis.
Tot faciunt homines diique deaeque deos.

51. Agonistae, qui ante conviviale theatrum congrediebantur.

Ergo caduca vides redivivae tempora Romae,
cum streperent unctis plena theatra viris.
Ille ferox animis, tot qui prostraverat hostes,
quam furit et plures, quos ita vincat, avet.


page 435, image: s435

Saucius a nimiis resonans gemit ictibus aer
motaque funereum reddit arena diem.
Persa geret quanto posthac sua seria zelo,
ludicra si tanta serietate gerit!

52. Effigies iuvenis et virginis Europeae in eodem palatio.

Dilectae species, patriae felicis imago,
iam mihi quid super est? Nil nisi vulnus, agon.
Quam movet hunc animum vestrae mera gratia formae,
Sed quoque quam parit haec vis mihi mille neces,
Forsitan est placitum vobis hac aede locari,
dulcior est patria sed mihi nulla domus.
Statis at, et fixis me visibus angitis aut me
vos fieri, fieri vos vel avetis ego.

53. Gramanno iam viduo.

1637. Oct.

Blande comes duo per mihi plena biennia, dum fles,
flet siinul ad lacrimas lacrima nostra tuas.
Dulce tuum transit, quod te velut expetis ipsum
et facit in vacuo te gemuisse toro.
Crede mihi, tuus hic meus est quoque luctus, et idem,
quod tibi dat vulnus, dat mihi casus idem.
Fer tamen, ut decet, et, velut lioc ego suffero fatum:
sic abiit, quod abest, ut rediisse queat.

54. Fraternitas cum eodem.

1637. Oct.

Pone verecundos nimium, comes optime, mores
et mihi iam pleno: frater es! ore voca.
Novimus inter nos, et totos quatuor annos
unius comites dicimur esse viae.
Nos Livo, nos Russus, nos Persa probavit et unam
sub geminis semper sensit inesse fidem.


page 436, image: s436

Frater, amor tuus hoc iter et mihi quicquid amarum est
diluit ambrosio nectareoque mero.

55. Olearii reditus ad Gramannum.

1637. Oct.

Jam tibi solicubae pereunt, dulcissime, lunae,
iam redeunt nivei sole nitente dies.
Abfuit ad tempus tecum quem iure dolebam,
nunc redit atque tuas se tibi reddit opes.
Pollice stringe fides et ovante fac ardua saltu,
nox eat in vigilem dimidiata diem.
Sum comes et nulli, nec sic tibi, voce secundus,
dum rubet ad nostros, quos meret ille, sales.

56. Ad Pleiades ut oriantur; in itinere Persico nocturno.

Seu sitis septem seu sex, grave germen Atlantis,
nil numerus, numeri nil facit ordo mihi:
Taygete, Alcynoe Steropeque, Electra, Celeno,
cum Meropeque tui Maia marita Jovis.
Vos, decus agnati, vos pulcer Orionis ardor,
Pleiades aut Hyades sitis, utrasque voco.
Vos voco, quem miserae vigilata molestia noctis
exedit, ut, vos dum conspicer, inteream.

57. Iter per Portas Caspias.

Fama poli geminos evecta sublimis in axes,
vecta per Eoas Hesperiasque domos,
ha! salvete mihi durantis claustra metalli,
o tanti plus quam nobile regis opus.
Ad Zephyrum nostrum vestro properamus ab Euro:
paude tuos facilis, regia porta, sinus.
Nil minus in vobis, reor, est durabile ferro,
ut nihil est vestro nomine forte magis.

MDCXXXIIX. Mens. Aprili.


page 437, image: s437

58. Concentus curruum Tagostanorum.

1638. April.

Panibus et Faunis placeas Satyroque bicorni
saltet et ad modulos capripes ordo tuos:
me perimis et in hac quot hiulcas aure figuras,
tcla tot horribili figis acuta cruce,
musica tacta truci collidens sidera pulsu;
cui ferius stygia frangitur aura rota.
Perge tamen; dum pergo domum, dulcescit aniarum.
Utque magis placeas, sis truculenta magis.

59. Stativa Legationis Cimbricae, in transitu Tartariae Tagostanae Comuicorum.

1638. April 14.

Barbare, quid seriem miraris et agmen? eaedem,
quae ditant, Cimbrum, cerne, tuentur opes.
Cingimus egregio tentoria turgida vallo,
quae Venus et Veneris Mars sobolesque teguiit.
Hinc tonat incensi flammabilis ira metalli:
fulmen hoc absentem non probat esse Jovem.
Si quae nos extus cingunt, defendimus intus
numina: Pluton, Arin, Cyprin, Erota, Jovem.

60. Oleario galeato et loricato Hartmanno meis.

1638. Mai 13.

Prodit uterque comes, sed dispar prodit uterque
pugnaturus eques ille, sed ille pedes.
Ille ferox galea, framea ferus ilie mmatur;
hic cor, at hic cerebrum munit ab hoste suuiu.
Ite triumphantum par ante duella; sub annis
Hectoris hic vigor, hoc robur Vlyssis erat.
Dum Fortuna parat vobis, dum praemia Virtus,
ambiguum faciunt Sorsque Valorque decus.

Cum iremus per Tartariam Tagostanam Sultanis Mahmuti, praedonis inter Caspios famosissimi, M. Maio, MDCXXXIIX. ipsa pentecostes prima.


page 438, image: s438

61. Dumencum Tercae Circassensis Ruthenorum ad Caspium lacum salutat.

1638. Mai 16.

Inturbatus abi, sacri pater enthee fluctus,
et caput Hyrcano dilue dulce salo.
Jam satis est lymphas ubicunque bibisse profanas:
funde pias, sacer o! funde, bibamus aquas.
Quod si quid sordis contraximus inde malignae,
emenda sana, lympide Mysta, manu
nosque novae dispone viae componeque vitae,
quae fluet ad nutus utraque fausta tuos.

62. Tercam ad Dumencum, terminale ad meridiem Ruthenorum municipium in Circassia, alloquitur.

1638. Mai 20.

Ultima Rutheniae, tepidum qua dimovet Austrum,
o decus Hyrcani praesidiumque Dei,
quam tibi de pelago transmisimus ante salutem,
iam reduces coram sistimus inter humum.
Sint tibi perpetuae felicia tempora pacis,
nympha salo nobis, nympha beuigna solb.
Quemque tuis trepidare vides iam gentibus Austrum,
cum Zephyro videas mox famulare suo.

63. Ad Nymphas Praesides confluentium Tercae, Chisilaris et Bistrae, in Circassia.

1638. Juni 5.

Numina concordes sub aquis glomerantia rixas,
o inimicitiis semper amica suis,
Terca rubens, nigra Bistra, albens Chiselari, sorores,
iunge, trias, tantas iunge potenter aquas.
Junge manus! timet hinc miseri gens tristis Averni,
hinc favet irato Russia cura Deo.


page 439, image: s439

Audiet Eridanus vobisque libenter Olympo
cedet, et hoc Pisces flumen et Hydra bibent.

64. Inscriptio albi Simeonis Cretschmari, Lipsiani.

1638.

Hospes:

Quisquis adis, ne forte puta te cernere librum.
Ille fui, fanum nunc vocor, Ida, tuum.
Quot mihi sunt chartae, tot fumant iugiter arae.
Triua Charis Vestam se vocat ipsa meam.
Nec verbena deest nec aqua gravis infula sancta:
hanc Amor, ast illam mysta ministrat Eros.
Ite procul Fraudes, Astus, Glaucomata, Fuci,
stat sacer ad sanctas Candor in aede tores.

65. F. M. S. nominalem celebrat.

1638. Oct. 7.

Sis memor illius, noster Francisce, diei
et genio laetus gratiticare tuo.
Hactenus es fessus, nec iter fuit otia passum;
nunc licet apposito cor recreare mero.
Duriter hesternus renuit tibi gaudia Phoebus;
crastinus ad solitum fors revocabit iter.
Sis hodie, quod es, oro, tuus, sis, oro, tuorum,
Dum potes. Haud etenim cras hodiernus eris.

In hunc librum pertinent quoque sequentia epigrammata in amicorum manibus versantia, qui rogantur, ut typographo transmittere velint, suo huic loco reponenda in alia editione. 1. Similae Sibilenses Misnicae. 2. Nebrae ad Unstrutam. 3. Ad caprificos, in montanis Persiae. 4. Ad Myrtum. 5. Struthiocamelus Isfahani. 6.. Amico polygamo in Perside. 7. Beuderum Isfahaui alloquitur.


page 440, image: s440

8. Pons lapideus, elegantissimi operis, super Benderum Isfahani stratus. 9. Horti regii ibidem. 10. Duae pyrotechniae in area Istahamemsi, quibus donatus est Rex ab expugnatione Eruani rediens MDCXXXV. 11. Olearii Monachatus Isfahani. 12. Susanna lavans, cera formata, apud Olearium. 13. Autorganon Olearii. 14. Ludi venatici, quos adornabat Persarum Rex Legatis. 15. Onagrorum venatio. 16. Cervus, hinnuli, grues, anates, columbae, quibus a venatione Legatos donabat Rex Persiae. 17. Ad R. P. Melchiorem a Regibus, Carmelitam discalceatum, de eiusdem carmine in albo Olearii scripto. 18. Theatrum speculis undiquaque conspicuum, in quo lautissime excipiebat legatos Echtema Tuflat, cancellarius regni Persiae magnus. 19. Picturae virginum Germanae, Turcicae et Persicae in eodem palatio. 20. Hydrotechniae ibidem. 21. Choreae mulierum saltantium in iisdem epulis. 22. In quandam Saram Rasam; ad amicum, qui illi faverat. 23. Casmini in Carabanum mutatio, ne proderetur barbaris. 24. Fictum Hartmanni crurifragium propter importunos Tagosta- norum insultus. 25. Oleario suo, duplici scorpionis ictu vulnerato, de nocte feriae secundae Paschalis MDCXXXIIX. in Schamachia. 26. Domino de casa lutea. 27. Jentaculum; ienta culum; i ante culum; ad Morum. 28. Merenda; en merda; ad Glaucum. 29. Coena; ah noce! o neca! ad Socium. 30. Splendida miseria. 31. Ad lacus aquae insalubris deserti Astrachanensis, in rabidis- simo aestu, die solstitii aestivi MDCXXXIIX.