4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 378, image: s378


page 379, image: s379

EPIGRAMMATUM LIBER VI, SIVE FLORES.

Devoto In Domino Et Insigniter Spectabili Viro Patri M. Ludovico Duntio, Doctori Animarum Singularis Zeli Theo- logo, Amicitite Caussa Hunc Florum Libellum Sacrum Volo Paulus Flemingus.


page 380, image: s380

FLORES.

1. Jacobi VI. Britannicarum Insularum Monarchae laudibus.

Divide, Doris, aquas et amabilis Orcade multa
circiter Albionem lude natando tuam.
Cantaber oceanus Bataviquee malacia ponti
affavet et pigri Thety s aquosa poli.
It dea, quae triplici diadcmate fulget, et undis
vos veluti, festis sic benedicit agris.
Annua sit vestro lux haec, haec pompa Jacobo,
cui decuplent istos numina blanda dies.

2. In Bestiam Arundinalem Mart. Rincardi, Theol. et Poet.

1630. Juni.

Nempe quod Ammonia trux est crocodilus in alga,
hoc in arundineo bestia nostra vado.
Repit et, et tecto speculatus lumine praedam
eminus invadit, lancinat atque vorat.
Hoc ferior fera nostra tamen: gemit ille vorando,
haec perimendo sacrum clara cachinnat opus.
Nec mora: rupturis Ichneumon saevit in extis.
An perit ab simili bestia nostra nece?

3. Ad N. Innocentium ab Einsidel, Equitem Misnicum.

Si fas est, homini post Ihovam fidere posse,
fidere non alii, quam tibi, pure, velim.
Vita quod est homini, libertas aurea vitae est.
Hac sine non vivit, nec sine vivit ea.


page 381, image: s381

Credito, servilis nece vita molestior omni est.
Nam domino famulus, non sibi vivit homo.
Iova mihi curtam poterat protendere vitam:
tu libertatem restituisse potes,

4. Wendelino Dahindenio, super symbolo:

Deus adiutor meus.

Man. III, 17.

5. Albo Christiani Brehmii Lips.

Man. I, 24.

6. In Nominalem Ernesti Dehnii.

Man. I, 25.

7. In gratiam Joachimi Burgeri de actionum cessione disputantis.

Cedit. At excessu perstat loachimus in ipso,
hocque magis, quicquid disputat, esse putat.
Scilicet hoc varia munitam Pallade mentem,
pectoris immotas arguit illud opes.
Hoc virtute potens, gravis arte putatur ab illo.
Possidet et iuvenis, quo caruere senes.
Haesitat ars rudior, constantia fluxa vacillat,
si iuvenis repetit, quod fuit ante suum!

8. Besoldi laudativum.

Qui totidem populos bis senis ducere linguis
diceris et Baldi posthumus esse tui,
te tuus in primum celebrem Lanus, inclyte, Rhenum,
Rhenus in oceani vociferatur aquas.
Inde quater geiumum tua laus circumuatat orbem,
cuius apex duplices taugit in axc polos.
Catte, triumphantis victrix Germanidis instar,
tot subigis populos ore, quot illa manu.


page 382, image: s382

9. Priapeia Scioppii.

Spurce, nec ad puras hominum tractabilis aures,
quid casta mentium, nefas libri, turbas,
mentula Sileni, Satyri tentigo petulci
Panisque penis Marsiaeque pruritus?
Te spurca Alecto, te foedae cunnus Aellus
turpisque molli Phryx puer terat cluni.
I, scelus, i, tanto soboles dignissima patre,
i, conde flammas, queis flagretis aeterni.

10. Ananiae Wewero carmina Flemingi S. P. dicunt.

Quod, vir honore, tuas veniendo subivimus aedes,
non adeo votis res erit aegra tuis.
Venimus ad domini mandantis euntia iussum,
forsitan ipse tibi non bene notus erit.
Hinc fit, ut absentis praesens tibi carmine schema
sistens, nos Philyra miserit ille sua.
Cerne virum, quod et orat, ama. Nihil amplius optat,
Literulis potes hoc omne notare [Note: Sit.] tribus.

11. Album amicorum alicui transmisit.

Blande liber, dilecte liber, liber auree, vade,
quo volo, quo voti stat sua meta mei.
I, fuge, curre, vola charas citus ales ad aedes,
scande domum, dominum vivere vove domus
et facili mea verba refer: Dulcissime rerum,
scribe manu, crebro quod geris ore decus.
Sic faciet, sic, chare, redi. Sed ut aequior in te
sim, modo, dum veniam te referamque, mane.

12. Constantino Waltero Cygneo.

Nomen Olorinae ter amabile iugiter urbis,
cygnus es ingenio, cygnus es arte tua.


page 383, image: s383

Lacteus in niveo regnat tibi pectore candor
parque canis Sthenelae, cum modularis, avi.
Sic olor ingenio, cygnus arte, probandus utrimque,
sis in amicitia cygnus olorque tua.
Hocque diu sis, hocque cito. Modo lentus in uno:
Cygnus ad exequias concine sero tuas.

13. Ad Amicum laesum. Die Adolarii.

Scribimus offenso suspecta luce sodali,
suspectos faciet nos simul illa, reor.
Luxit, Adolari, lux haec tibi, sive, quod est res,
rectius a posito diceris ipse dolo.
Prima suis ratio, mihi militat altera iuste,
illa minus, tanto convenit ista viro.
Convenit ista bonis. O si quid inesse putares
ominis, offensa tristis amice mea!

14. Joanni Baptistae Sittingero, Austriaco.

Desine continuos scribendo tacere per annos,
incipe me digito nunc animare tuo.
Charius ut calamo nihil est et amoenius isto,
tristius est mihi sic nil, nisi quando taces.
Si tibi materiam sterilem facit undique caussa,
noster amor fuerat caussa sat ampla tibi.
Aut tua si tibi res vetet esse, quod audio, longo,
haec [Note: Amo.] tria fac tota stent elementa scheda.

15. Matthiae Englardo medico.

Creber es auditus, sed non mihi visus es unquam,
magne vir a fama, nec minor arte tua.
Incolis Ascaniam, sed rectius incolis orbem.
Te capit haec, istum tu capiendo tenes.
Hospes es astrorum, lunonis et hospes es imae,
te vocat hospitium sic sed uterque suum.
Non habitas, vir magne, velut male diceris, orbem;
in te verum habitat rectius ille, puto.


page 384, image: s384

16. Audendum est. Symbolum Henrici Bunavii, elc.

Salitii, d. 2. Aug. MDCXXXIII.

Quid moror? audebo. Neque enim Fortuna recedet.
Diligit audentes lubrica diva viros.
Et tamen audebo, licet horreat Auster et Eurus.
Audaces virtus promovet alta manus.
Audeo. Sors faveat, faveat sors fortis eunti.
Nullius potitur, qui nihil ausus erat.
Me mea nobilitas animat, feror, audeo, conor.
Sit; nihilo potiar, sed tamen ausus eram.

17. Ad hospitium Novogorodiae.

1634. März.

Parva, sed ad magnos mihi iam domus utilis usus,
lignea, sed domino non minus aequa suo.
Es felix, es chara mihi, dum fata moramur
et nimis a domino cogimus esse choro.
Barbara composito transit tibi Yolgova cursu,
aura tibi verno mista tepore tremit.
Hic hilaro licet esse mihi, licet esse quieto,
hic meus est Helicon, hic mea Cyrrha salit.

18. Petro Crusbiornio, Viro generoso et illustri, S. R. Mai. Suecicae ac in imperiali Moscua Residenti Legato, Filioli obitum lugenti, Odae germanicae dedicatio.

Scribimus exequias dilectae iugiter umbrae.
Fle, pater, et gemitu concutiente voca.
Ille quidem dudum mortales exuit artus,
sed novat assidue se pariendo dolor.
In facie legirnus lacrimas, quibus humidus undas.
Stagnat in effletis nostra papyrus aquis.
Indue nobiscum lugubres, obsecro, vultus,
qui legis, et cineri blanda precare sacro.


page 385, image: s385

19. Super adventu Parentis sui longe desideratissimi Joannis Molleri Joannis F. Bona Verba.

Quando venis, dilecte parens, venit aurea tecum
sors et in hoc varius pectore regnat amor.
Hactenus agrestes, satis est, quod amaveris herbas,
sed quid in urbe sua blandius Harris habet.
Jam tibi dum grator, mihi gaudeo faustus et isthoc
sim facili gratus filius, opto, patri.
Dulcis ades veniens, sed dulcior haeseris urbe.
Utque queas posthac raro venire, mane.

20. Horologium quinquennalis laboris rarique artificii, quod pro Persarum Rege dederat Illustrissimus, naufragio ad Hohlandiam amissum.

1635/36.

Nereus audierat, Cimbrae quid inesse carinae,
quo careat toto Jupiter ipse polo.
Ergo laborantem cernens in fluctibus alnum,
carbasa cui dederant Holsates, innat aquis.
Innat aquis certusque rei movet acrius undas
alliditque petris fragile navis opus.
Kunc dolet Hippotades, tandum saevisse furorem,
dum periit nocuis fluctibus artis opus.

21. Arthuro Thee, Anglo, medico.

Thee, Theophrasti vivum morientis acumen,
quod tua sub primam flavit iu ora necem.
Par celebri, servante, patri, nos, filius arte,
nomen Apollineo grande sub orbe geris.
Fecit id, ut quamvis mea non sit notio tecum,
mittere lene tibi sim tamen ausus epos.
Sors mihi communis tecum, par gratia Pho?bi est:
unius est lyra dos et medicina dei.


page 386, image: s386

22. In Volgae ostio, ad lacum Caspium.

Plaudit et austrinis volat ofrvia Persia velis,
et favet affusa Caspia Tlietys aqna.
Hinc pater Hyrcana stabat vocalis ab ulva7
hinc quid arundineum sibilat uda sirynx.
It ratis a Borea feliciter acta secundo,
ante per haut cursas aeeta natare vias.
Vicimus, o socii, spes tot micat aurea signis.
Nobiscum facit hoc fautor olympus iter.

M. Octobr. MDCXXXVI.

23. Insignia Hartmanni Gramanni.

Ille planetarum medius cor et axis ocellus,
illa caduciferi martia laeva dei,
queis melius toto nihil est et ainantius orbe,
quam subeunt ceras digniter anibo tuas!
Gramane, sol merus es medicis et Atlantius astris,
mortis et invidiae spicula nulla times.
Phoebo dum comes is, alas tibi subdidit Ilerihes.
O bene cui socio sic licet ire tibi!

24. Thermae Persarum.

1637.

Numina, virgineum vincentia corpore mannor,
queis aequale nitens nil alabaster habet,
ludite diversis, colludite Naiades undis
et calidam gelida, frigida, sparge manu.
Sparge, calens, gelidam, mistisquc in praelia lymfis
ludite, confusum ludite roris opus,
durn lavo, dum nato, dum bibulis pluor imbribus omnis
et vehor in vestros fusilis unda sinus.

25. Magno Schuwarto, Electoris dextrae.

1637.

Qua? de visenda mera somnia Perside quondam
scribere te memini, iam vigilando probo


page 387, image: s387

Vera quidem video, neque iam modo somnio Persas;
sed quoque quid somni nescio, sterto vigil.
Non ea sunt, quse tanta quidem speravimus esse.
Sic sequitur visum nausea prona decus.
Quicquid in humanis vel amor vel opinio suadet,
somnia sunt, nihilo grandia sola suo.

26. Pyramides, quae conspiciuntur Sultaniae Persarum.

1637. Juni.

Nubiferae moles, nimbos adversus et auras,
quae sic perpetuum statis, ut estis, opus.
Si quid in aeterna divinum laude putatis
iugeque gestitis nomen habere solo,
ite sub imbellem depictae, quaeso, papyrum,
qua manus ad vivum vos ea pingit opus.
Stabitis aeternae specie fortassis in ista,
perpetuae sed in hac stabitis usque scheda.

Icones earum apud L. B. itineris comitem.

27. Rudera Persepolis iuxta Schiras, versus aquilonem.

1637.

Nympha, per aeternos immota putabilis annos,
et simul ingentis terror et orbis amor,
nunc pudor et tantse molis non grande cadaver,
ipsa tui tumulus, ipsa putredo tui,
liei! regina soli, coelo metuenda vel ipsi,
tantane, quo fieres ultima talis, eras?
Firma stat et tantas facit infima terra ruinas;
inde tibi, coelum mobile, iure times.

28. Sepulchrum Lazari haud procul a Bendar Gamron, in Kirraan Persiae.

Credula posteritas mendaci primitus aevo
fallit et errores ampliat ipsa suos.


page 388, image: s388

Ossa Palestina sua clansit Lazarus urna:
ille bis in vita, bis fuit ille nece,
Credere sit mihi fasT nunquam quod credere tentem.
Nil facit ad certam res dubiosa fidem.
Yita duplex tibi cum fuerit, mors, Laxare, duplex,
te duplicem tumulum posse mereve, reor.

29. De quodam Leone.

Magnanimum solita Dodo ceperat arte leonem,
venatrice diu nobilis arto Dodo.
Bestia prompta seqni iussas concedit ad cedes;
blandus in cgregiam sic fult ille feram.
Mox Dodo, factus egens, alio cuni migrat alumno,
exque faine miseri bellua ludit beri.
Quid regale, Dodo, turbas ad frivola robur?
Vivit in heroo mors tua dente; time!

30. Mendacia.

Fraus tua, non tua res tibi me tam fecit amicum,
ut quoque iurares te bene velle mihi.
Nomen amicitiae, tbesauri, census, honores,
sique quid bis pleno grandius ore dabas,
omnia sunt vacuas, quod erant quoque, sparsa per auras,
fluxior et dubio vox fuit amne tibi.
Credite, sed tardi, quotquot gaudere voletis,
nil magis est mendax, quam peregrina fides.

31. Reditus ad lacum Caspium 1. Febr. MDCXXXIIX.

Caspiaci latices, et tu, salsissime Nereu,
vel quoque nunc animis nomina saeva meis,
quos modo tranquillo crispatis in aequore crines,
quas vitreas placido tingitis amne comas,
nuper erant gelidae tunes mihii mortis et orci,
cuius in hoc vel adhuc cernitis ore notas.
Crebra veni, sed crebra redi de littore, Nais,
tutius amplexus hinc colo, lympha, tuos.


page 389, image: s389

32. Pro tempore.

1638 April.

Mars mihi mumen erit. Musae valeatis inermes.
Militat ingenio nil muliebre meo.
Qua prius imbelles tractabam lene libellos,
ignea fulminea grandino pluinba manu.
Sunio sagum, depono togam: preme, laurus, olivam!
Ast! iuvet in Clarias lenior esse deas,
Sol arcu et pliaretra, chlypeo fera Pallas et hasta est.
Quadrat utrimque animis nomen utrumque meis.

33. Fertilitas terrae Usminensis Comuicorum.

1638. April 14

Hinc diversa Ceres variis assurgit in avvis,
quam rigat affusa plurima Isais aqua.
Inter Hamadiyadum clioreas et Oreades inter
mulcet oberrantes Panis arundo greges.
Hei mihi! sub laeta truculeuti Lumina larva
tristia terribili corpora niore necant?
Corpora tota chalibs et nil, nisi ferrea mentes!
Quomodo conveniunt gens fera, mitis humus?

34. Sarcasmi.

1638. April.

Gratulor, interitnm diguo mihi gratulor istum.
Jure perit, quisquis spoute suapte perit.
Scilicet egregio vici mala tanta triumpho
ingentumque redux audio victor opum.
Cinge comas hederis et ovans pete compita plausu,
digne tholis, merita digne poeta cedro.
Pro medico meudax mendicus et arduus auuis,
nilque minus, vates optime, vate redis.

35. Solitudo.

1638. Mai.

Quod si fata piam niveo cum patre sororem
abstuleriut, matrem ceu rapuere senem,


page 390, image: s390

dii, prohibete nefas! qualis quantusve revertar?
Sola sumus lacerae nos tria fulcra domi.
Tempus amicitias, rapuit mihi tempus honores,
tempus hebes tantae quod male damno vue.
Quin quoque iam redeo fido viduatus Achate,
iam miser, hei potero quam magis esse miser!

Infra Tarcoviam.

36. Inquies.

1638.

Vae mihi! quei coelo, patriae, genitoribus, arti
frivola sexennis facta probabo fugae?
Sidera sacrilegum, profugum sola patria clamant;
degener a patribus, perfidus arte notor.
Nil nego. Quid simulem, cum vultus hic omne loquatur,
nec scelus hoc titulum convenienter habet?
Quod si damnatum penes est electio mortis,
parcite; supplicio non graviore luam.

Inter moras itineris Persici.

37. Execratio.

1638. Mai.

Ad desiderium mortis me vita fatigat.
In vita gravius quam mihi vita nihil.
Sordibus hic olidus, putido squalore renidens,
turpia sub macro vix rego membra situ.
His exsucca fames in vultibus elanguescit
et iecur a pota debile stagnat aqua.
Hoc quoque mens vitium trahit indiga facta vigoris.
Vivit in hac vita nil, nisi vita, minus.

Tarcoviae, inter miserias campestres, M. Maio MDCXXXIIX.

38. Aegritudines.

1638. Mai.

Nunc quid agat pater atque soror, patre charior ipso,
fata mihi matrem proh! rapuere diu.


page 391, image: s391

Nunc bona, quae pereunt, nmla nunc, quibus intus et extus
undique carnificis saevius axe rotor,
tot diversa siinul lacerant examina mentem,
estur et occulto totus ab igne vigor.
Hei mihi! quod vivo tot mortibus usque superstesl
Hei mihi! quod morior, sic mea cuncta iacent.

Eodem loco et tempore.

39. Comparatio.

1638.

Naso suae scripsit bene convenientia sorti,
Naso Tomitani cum foret exul agri,
Ipse, meo facicns non adversana fato,
scribo Tagostanae flebilis hospes humi.
Tristia de Ponto, Scythico de marmore Dura,
nosque Seythas inter scribinms, ille Getas.
Sorte mihi Naso tam par, quam dispar es arte!
Dic, tibi sim similis dissimilisne magis?

Etiam ibidem et tunc.

40. Epitaphium Sibi vivo.

Ille ego per medicam factus venerabilis artem,
ille ego per melicum factus honorus ebur,
hic medicus melicusque cubo. Quid utrimque iuvabar?
Nil medicum, melicum nil mihi fata stitit.
Sed quid ab arte iuver? nihil ars, nihil ipse putandus.
Omne, quod est, nihil est, orbis, olympus, homo,
vita nihil, mors nil. Quid obire verebor, amici?
Nil nihilo nihilum posse nocere, scio.