4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 353, image: s353

EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE.

Venerabili Et Excellenter Claro M. Salomoni Matthiae Germano In Inclyta Livonorum Tarpatensi Doctori Publico Et Ecclesiastae, Affini Intimo Inviso, Sed Non Inviso Volens Inscribo Paulus Flemingus Medicus.


page 354, image: s354

ANIMAE.

1. Sidoniae coniugi Scheinianae.

Albis amor, Philyrique decus, Sidonia, Plissi,
funere quam rapuit Lipsia, Dresda dedit,
sic fugis et medio languens intercidis aevo,
foemina Sulpitios vivere digna dies.
Flet pater et gemina moestus cum prole maritus.
Congemit agnatis lacrima nostra tuis.
Sidus eras terris: hinc te nitor abstulit aethrae.
Sidera Sidoniam iam reperere suam.

2. Mariae Julianae Baronis Schoenburgiae tumulus.

Man. VII, 2.

3. Joanni Samueli Scheinio.

1630.

Spes patris et brevis hei! morientis amatio matris,
quam sequeris nimio pronus in astra pede,
ver erat illa tuae facies blandissima formae.
Hei! tamen et citius sic quoque vere perit.
Candida per roseas miscens se gratia malas
livet, ut in violis serior albet hyems.
Belle puer, sic atque tui flos integer aevi,
flos perit, in sicco vivit odoris honor.

4. Ad Animum Simonis Gryphii.

Dic, iucunde meae quondam coamice iuventae,
quo pede, qua tacita pergis ad astra via?


page 355, image: s355

Sto comes et tantum nec iter nec abhorreo tractum,
promptus ad obsequium, qua fugis, ire tuum.
Chare, siles? dilecte, fugis? dulcissime, cedis?
Solus in invisa te sine linquor humo,
o tibi ter, quater o tibi, felicissime, fausto,
hinc sed o infausto terque quaterque mihi?

5. Stigelio parentat.

Debeo, namque meres, meritam tibi scribere laudem,
o pater, Ascreae nobilis auctor aquae.
Quantum divino concessit Naso Maroni,
tantum Nasoni proximus esse potes.
Namque stat in te laus elegis ad summaque ducti
subsistunt, nec, quo progrediantur, habent.
Qua tener ingentem celebratur Naso per orbem,
hic sua Stigeliae portio laudis erit.

6. Nicodemi Frischlini memoriae.

Illepidus Lepor est flenti similisque Cachinnus,
torvus it a nimia serietate Jocus.
Nec scit Apollo lyram, nec Amor tractare sagittas,
signa venustatis non habet ulla Venus.
Cur? quem caussa latet, nisi quem latet ipse Cytheron,
annuus in planctus cui perit iste dies ?
Numina cui faciunt huc usque haec iusta quotannis,
quem qualemque putas, Mome, fuisse virum?

7. Tumulus Pauli Melissi Schedii Franci.

Conde, melissa, favos et olentia digere mella,
mella, mellisseo lingere digna labro,
hucque fer. Hic iacet hic, sua quem ceu mella favosque
aestimat Enna, dator mellis et Hybla favi.
Alvear hic tibi sit domus haec, quam circiter ingens
Flora coloratis ambit et ornat agris.
Sique quis ista legens tantum colet advena vatem,
huic aliquid cito fer mellis, alurnna, tui.


page 356, image: s356

8. Theophrasti Bombasti Paracelsi etc. encomium.

Unice mortalem transgresse per omnia sortem,
digne deus dici tunc, homo quando fores,
et stupor et magni gravis admiratio mundi
Europaeque decus, quae tibi mater erat,
Auster et, et Boreas, Zephyrusque Eurusque fatentur
maius ab ambiguo te nihil esse polo.
O sacer, o seri ter certe salutifer aevi,
par nihil est laudi, ceu tibi nemo, tuae.

9. Davidis Chytrei obitus.

Sancte, nec ad vulgi descendens frivola vates,
numen habet, quodquod scribis et edis epos.
Ipse salutaris factus sibi plaudit olympus,
te per et Aoniis perplacet esse piis.
Ergo tuum terrae pertaesus inanis ad Othrym
scandis et a summo despicis axe solum.
Sic, quas ante procul mulcebas carmine Musas,
cominus alloquio iam meliore beas.

10. Obitus Frid. Taubmanni.

Albi pater, miseris huc arrige cornua villis,
littoris interiit gratia prima tui.
Taubmanus occubuit. Meriti cape signa doloris.
Muldides, Albidibus tristia flete pares.
Saxonis Ositias huc collige, Flora, Napaeas.
Huc Sala, vicinis huc flue, Plissus, aquis;
flumina, non lacrimae, plorent decus illud ademptum
proque toro flores flos meret ille meros.

11. Epitaphium Godfridi Raspii.

Man. VII, 9.

12. Rogerio Colandro epitaphium ponit.

Chare vir Albidibus, quae dum modulatus es illinc,
luxuriasse suis sponte feruntur aquis.


page 357, image: s357

Nunc lugent, madidis quatientes pectora palmis,
proque tuo laeto dant tibi triste melos.
Ipse pater fluvii, natarum fractus hiulcis
planctibus, attonitas per boat asper aquas.
Audit hoc et tumidas patienter eundo sub undas
aggemit infaustis littus utrumque deis.

13. Joannis Barclaii exspiratio.

Maxime scriptorum, quos serior extulit aetas
primaevisque styli fecit honore pares,
utere sorte tua, tua quam tibi cura paravit,
viveque, dum moreris, stansque perenne, cade.
Argenis alloquitur totum tua nobilis orbem,
nomine de domini non tacet ille liber,
ut, celebrem populis quem fecerat antea vivum,
iam faciat cunctis gentibus indigenam.

14. Ambrosii Lobwasseri recordationi.

O pietatis apex, ars in quo culminat omnis,
an pius, an doctus sis magis, in dubio est.
Nam tibi sacrarum sinuosa volumina legum
tota patent, animis tota recepta tuis.
Sed magis aethereae quod doctor es entheus artis,
cogis et in numeros cantica sancta tuos,
docte pie, pie docte, animae sit leniter isti,
eusebie mera quae delitiaeque fuit.

15. Detrectatori suo.

Nomen adhuc taceo, licet haut sim nescius eius,
idque volens, donec te premis, ipse premam.
Hoc scio, quod nobis magis adversarius alter,
quemque minus timeam, non sit in urbe mea.
Sis inimicus, ut es, sed eris mihi semper amandus.
Utque magis placeas, sis magis ille mihi.


page 358, image: s358

Si bonitate malos \inco, pietate profanos,
in me nil livor, quod reprehendat, habet.

16. Beatae Mariae Moesteliae, quae medium aedificii tabulatum dum scandit, inopinato casu ad terram data et concidentis parietinae mole obruta, expiravit.

1632.

Morbida dum scandit cariosi limiua tigni
et nutaturam virgo Beata domum,
fracta renitentem fallit tabulatio plantam,
nec facit ad vitam virginis, esse levem.
In subito ruit illa gradu pariesque cadivus
molle superlapsa mole trucidat onus.
Illa Deum vocat et sociis: "Ne flete cadentem,
non feror ad terram," dicit, "in astra feror."

17. Ad Christophorum Preibisium pro funeratione Hencelii.

Sis, ut eras vivo, iam nunc pater, optime, functo.
Filius est, sacra fac: es pater, infer humo.
Quem pia sponte tua tibi fecit adoptio natum,
nunc tumulus faciet rectius eius eum.
Vixit ut ille tua, sic est quoque mortuus in spe.
Ut vegeti, curam sic monentis habe.
Qui generat, pater est; pater est, qui suscipit ortum,
Rectius ambobus, qui tumulat, pater est.

18. Annae, Magdalenae et Judithae von Wirthiis, uno funere abreptis virginibus.

Flete, piae Charites, vestrae periere sorores,
aut si flere deas grande, dolete, deae.
Si vel et hoc nimis est, votis ignoscite iustis
vosque bonae, lacrimis iuduitote meis.
Anna, decus generis, flos Magdalis integer aevi,
gratia virginei blanda Juditha chori,
ite sub halantes violis, pia triga, cavernas,
quodque polo incipitis, desinite esse solo.


page 359, image: s359

19. Joanni Tzerclao Tillyo, supremo copiarum duci.

1632.

Tillyus est, hospes, tumulo qui clauditur isto.
Fama viri nullo clauditur ampla loco.
Ille tot exuviis, raptis tot ab hoste trophaeis
aureus, hanc urnam pulverulentus habet.
Marte parem toto qui vix vidisset in aevo,
morte sibi cunctos iam videt esse pares.
Hospes, honorato votis excede sepulcro,
in Martem morti nil licuisse putans.

20. Papenhemio, castrorum Caesareorum Mareschallo.

1632.

Clarus avis, virtute mea sed clarior ipse,
morte mea mortem cogo perire meam.
Maior Ulyssea mea dexteritate triumphat,
maius Achilleo robur ad arma fuit.
Belga scit et nostrae felix Sueo caussa ruinae;
rectior e casu stat mea fama suo.
Sumite, posteritas, nostrumque recondite nomen,
sanguine transcribo quod pius ipse meo.

21. Ingewaldo Crusio.

Credite, Pierides, nec enim non visa reporto.
Hoc super omne quidem, numina, nostis opus.
Stabat inornato me iuxta Crusius ore,
qualis in Augusti funere regis erat.
Stabat et infausti quo, nescio, murmure somni
ruptor, in has grave quid flabat ab ore geuas.
Dicite, Pierides, uec enim color iste recedet,
dum, quid agat Crusius, quid valeatque, sciam.

22. Ad Legatos.

1633.

Illa sub indocto stridentia carmina plectro,
carmina Castaliis nausea tota diis,


page 360, image: s360

has nostras, has ruris opes, vos, gaudia regum,
sumite, sed facili sumite, quaeso, manu.
Forsan erat melius tenebris damnata sileri,
tempus at officii nos monet esse reos.
Quum meus omne viae vobis ferat exitus olim,
illius introitu velle silere probrum est.

23. Ad Nobilissimum Suum.

1633. Aug.

Cresce, puer patrios aucture potenter honores,
haeres tantorum degener haut es avum.
Dum nimis abfuero, brevis hei! tibi ductor ad artes,
indue sub prima schema virile toga.
Osculor ingenium, dotes dissuavior istas
et, nisi tu fueras, non abiturus eram.
Longior ut pronis praesim tibi doctor in annis,
debueram brevior iam comes esse tibi.

24. Hermanno Samsonio.

1633.

Summe cathedrarum, quibus inclyta Riga beatur,
Riga, salutiferi curaque corque Dei,
vidimus in facie, scriptis quem legimus ante,
audiimusque tuo fulmen ab ore potens.
Vidimus, audiimus. Quo non felicior alter,
seu doceat, doctum, seu quoque scribat, agit.
Quando doces, uni duntaxat consulis urbi,
quod scribis, curam totius orbis habes.

25. Ad Candidum S.

1634.

Quod libet Othrysios propius lustrare Triones,
quique per Eoas imperet Eurus aquas,
is comes, integrum mihi vix, Felidorde, per anuum
note, sed infracta iam mihi note fide.


page 361, image: s361

Tecum ego vel miseri Livona mapalia Letti
vel poteram Russas laetus amare casas.
Haec maneat tibi mens. Ubi ubi nos simus amantes,
patria pectoribus terra duobus erit.

26. Secum.

1634.

Rideo, si patrias memini rediturus ad oras,
si spatium, quod abest, supputo, triste fleo.
Taedet, ubi pleni per iter reminiscimur anni,
sed piget: ad reliquas non facit ille moras.
Ridentes flemus, flentes ridemus et una
lacrima sub siccis risibus uda cadit.
Risero sed frustra, frustra sed flevero, donec
ius habet in sensus ille, nec illa meos.

27. Amico quasi non certo.

Est tamen a vulgo stans fama remotior omni,
summus ab inferno quam procul axis abest.
Est tamen, est aliquid, quo non tuus esse videris,
quod sub amicitia fel ais esse mea.
Nulla sibi similes rumpet discordia mentes,
praescia quod statuunt, fortiter astra regunt.
Sidereos ergo de nobis consule fasces,
hinc tibi sim similis dissimilisve refer.

28. Eidem.

Sit, quia vis adeoque mei te taedet amoris,
et tibi iam nostro friget ab igne calor!
Ipse quidem doleo, nos falsis illita spebus
pectora de nostra sollicitasse fide.
Sed sciet Omniscius, quod in hoc sim criminis expers,
invoco iuratos in mea verba deos!


page 362, image: s362

Sit, quia vis, quia durus abis flectique recusans,
i tamen et magno dic tua facta Deo.

29. Philippo Crusio, Icto et Legato, obitum uxoris lugenti.

Stat Pietas et honora Fides sociumque Decoro
Fas et, ut usque tibi collacrimemur, avent,
magne vir et tantae caput exoptabile caussae,
unde sibi Moschus Persaque sumet opem.
Interit hei! medioque cadit tua Barbaris aevo,
Barbaris, officio non caritura meo.
Hos gemui gemitus, has flevi languidus undas,
in quibus, ut moveant, ablue, quaeso, tuas.

MDCXXXIV. Vernaculi dedicatorium.

30. MDCXXXIV. V. Martii, quum Novogrodiam intraret, accidente vesperi eclipsi lunari.

Sed tamen ingrediar, frustra renuentibus astris,
astrorum dominus pergere quando iubet.
Praescia suspectos confundunt sidera fasces,
sed nihil innocui, quod vereantur, habent.
Subsumus inferni superis, tegit omnia coelum.
Astra regunt homines, dirigit astra Deus.
Astrorum est lumen, quo si irradiabor ab astro,
eclipsis fuerit nulla nociva mihi.

31. Bugislao Rosen, Nobili Livono.

1634.

Fles, pater, absumptam praecoci funere natam,
quae genii vivum coelitis instar erat.
Non fuit in medico, non in vernantibus annis,
invida crudelis sistere fata deae.
Omnis ad exequias tecum pia confluit Harris,
appluit et lacrimis flumina salsa tuis.


page 363, image: s363

Fle, pater, et natam generasse memento cadivam,
quae, nisi sic caderet, quam male staret humo!

32. Accusat moram, quam a siderum dispositione ortam suspicatur.

1634. Juli.

Coeca silens quintum iam cornua noctibus abdit
et toties plena Cynthia luce nitet.
Nos vetus invisis retinet Neogardis in ulnis,
hei! nimis hospitibus lenta miuistra suis.
Arbitror, evenit sic dispositonbus astris,
cum mulos ageret furva Diana nigros.
Ah mora, fatali si nos ex lege fatigas,
hei! mihi quid fatum tarda morare meum?

33. In Michaelem Borissovicium Schein, copiarum Moschicarum supremum Ducem.

1634. Aug.

Ductor eras tanti, statuente Ruthenide, Martis,
mors rapit ad turpem iam tua colla necem.
Se curae dabat illa tuae, necat illa securi,
secure curae nam geris arma suae.
Vah pudor! hostiles quid erat timuisse Polonos?
Quam fugis, in patria te manet hora domo.
Vivere qui poteras omni laudabilis aevo,
morte peris omni dira merente die.

34. Memoriae Tobiae Maii.

Saepe, meo mihi te, Tobia, referente Gramanno,
vulneror ad nomen, nomen herile tuum.
Vulneror et doleo, Maio quod floris in ipso,
Maie, sub umbrosas iveris orbe domos.
Hei! decus ingenii tantis maturius annis!
Hei! cor Apollinei, Maie perempte, chori!
Si quis honorati cineris sub pulvere sensus,
leniter a blanda voce recultus, ave.


page 364, image: s364

35. Super symbolo Henrici Arningi:

Beat servata fides.

1635.

Sancta fides, servata beans servansque beata,
serva, quo server, quo beer, ipsa bea!

36. Christianae Timotheae Polae.

1635. Mai.

Parva, quid e nostro properas ita, filia, mundo?
Quoque venis, vix non sola recedis eo.
Sed modo, dum properas, dulcis Timotheia, parentes
tecum tracta trahis, quo tua fata trahunt.
Cerne patris subita confusos morte cachinnos,
cerne brevis risus matris in ore notas.
Pergis at, et tam vile negas, ne forte morando
maxima pro minima gaudia sorte loces.

37. Baptismus Beatae Philippinae Nigrinae.

Indue candidulum, Nigrina tenerrima, Christum,
utque beata sies, sume, Beata, polum.
Non, nisi sunt tenebrae, nisi sunt damnata Gehennae,
quae damnata tibi suadet et optat humus.
Qua sed aqua nigra iam, iam quae damnata lavaris,
discutit has sordes, haec ea damna beat.
Vae tibi! nam damnata fores, si nigra maneres.
O tibi sit bene nunc! Alba, Beata, mane.

38. Dedicatorium Odae Germanicae super obitu Elisabetae Paullae Revaliae.

1635.

At tu, terreni mulier pertaesa laboris,
tendis in aethereas facta beata domus,
et vitam pro morte tenes, pro Marte quietem,
pro lacrimis risus proque labore decus.


page 365, image: s365

Nos procul a fausto, quod habes nunc enthea, ccelo
inter anhelantes flevimus ista plagas.
Sis felix, sis semper ovans et in axe beata
consortesque tuae nos cito lucis habe.

39. Ad eandem a quarto puerperio excedentem.

Fausta paris, mox festa peris, bis sextaque nato,
quae lux ad vitam, nox tibi mortis erat.
Pro genito genitrix vitam ter fida relinquens,
pergis in Elysias, dulcis Elisa, domos.
Pulcra cadis. Parit ille poli tibi gaudia partus
et nimiae laudem fertilitatis habes.
Hoc peperisse iuvat, iuvat hoc periisse, sed opto,
eveniat natis longior hora tuis.

40. Epitaphium.

Man. VII, 29.

41. Tumulus Georgii Ossae, pii et frugalis senecionis.

Man. VII, 28.

42. Tumulus Jacobi Andreae Graulii, patroni quondam domestici.

Man. VII, 30.

43. Henrico Moriano, mercatori doctissimo.

1635/36.

Mercurius mentem, linguam tibi temperat Hermes,
hinc genus ad vitam mercuriale geris.
Traditus es primo Musis felicibus aevo,
unde tibi poterat surgere pulcer honos.
Ast ubi plena viri Lachesis tibi duceret annos,
pro pluteis abacum convenienter amas.
Callidus, ex genio divi tibi praesidis, hercle!
ne sis aere malus, fis prior arte bonus.


page 366, image: s366

44. Inter beatos Felici Joanni Burcardo, Medicinarum apud Revalienses patrono.

Man. VII, 31.

45. Funus Tobiae Hubneri.

1636. Aug.

Curat honoratum divina poetica funus.
Ipsa gemit tantae praefica Juno necis.
Phoebus it exequias et totus Apollinis ordo
et Lepor et niveo Gratia iuncta Joco.
Thura Venus adolet, Paphyae pro termite myrti
busta cupressifera fronde sublimat Amor.
Ite procul, vates et quicquid ubique faventum est;
iusta parant socio diique deaeque suo.

46. Tristes novellae.

1636. Aug.

Ah! nimis infelix, nec adhuc sat passa furorum,
quum raperet Mysias Austrius ignis opes.
Misni, quid infidos diri patrare Triones
audio, quid gelidum, foedus inane, polum?
Hostis erat, non hospes erat, probat exitus artes.
Quotque dedere manus, tot gemis esse pyras.
Parce parens lacrimis nihil effectricibus. Ille
non nisi Cerbereis ignibus ignis obit.

47. E naufragio liberi.

1636. Nov. 15.

Vivis enim, sed functus eras, iufauste poeta;
vivis adhuc? Domino da pia vota polo.
Salsus amararum quoties dabat aestus aquarum
iamiam mergenti pallida signa rati,
signa dabat. Dabat illa fidem submersaque sedit.
Tu, quod habes vacuum littus, inanis ovas.
Fidite perfidiae, quibus est mens, fidite ponto
vosque salo; soli me bene credo solo.


page 367, image: s367

48. Post convalescentiam a febre Schamachiae in Media.

1637.

Langueo, nam calui. Nec adhuc focus ossa relinquit,
fervet adhuc tacitis usta medulla rogis.
Surgere collapsas tamen undique sentio vires,
purior et melius spiritus epar init.
Promptior ad laudes se mens quoque sistit et orat,
fortius invalidas usa precando manus:
conditor, es facilis totamque remitte salutem
et fluet in grates corpus hoc omne meras.

49. Sandersonio nostro inter hiacynthos tumulato.

1637. März 27.

Mortuus inveneris, cum vitae redditus esses,
quamque febris nequiit, dat tibi languor humum.
Sic perit, ad medium qui flos stetit integer aestum,
quum glomerat tepidos vesper opacus agros.
Mortue sorte tua, nostra cape sorte sepulcrum.
Caussa necis multi mors tua floris erat.
Funeris hos socios, comites hos accipe tumbae,
dum nostram toto quaerimus orbe scrobem.

Semidui itinere a Schamachia in Persia.

50. D. Ferdinandi II. Rora. Imp. semper Augusti, Austrii, Pii, Felicis, Triumphatoris perpetui, excessus inter Mauros nunciatus.

1637.

Ferdinande, deus iam nunc assuesce vocari,
cuius eras species hactenus atque genus.
Sit licet imperio tua transmutatio toti
flebilis, auxilium certius inde feret.
Quod divinus homo es vario tutatus ab hoste,
iam deus aetherea semper obibis ope.
Victor o, o patriae pater, o Germane, triumpha,
inspira genito patria cuncta tuo.


page 368, image: s368

51. Aedibus sacris, in quibus per Parochum Armenum a furiis Indorum tutus asservabar Isfahani

VII. Aug. MDCXXXVII.

Maure, quid hos super hoc dispersos limine flores
miraris, quid in hac haec perarata trabe?
Ille mihi sacer est, sacer est velut ille Jehovae,
proque mea stetit is ipse salute locus.
Dum furit Indus atrox, fuit illa paventis asylum,
intus alor, multus dum comes extus obit.
Grata mihi, sis chara tuo, domus inclyta, coelo,
cuius eras, morti me removendo, vicem.

52. Parentat itineris comitibus per tumultum ab Indis interfectis.

Insontes animae, iunctae felicibus umbris,
quas sceleris iuvit nullius esse reas,
si desiderio vestri nimis uror et aptum
scribere me proprius non sinit angor epos,
condonate, precor, vestroque favete sodali,
qui, fera dum crepitant arma, quod hic stat, agit.
Sanguinolenta cohors, vestro maculata cruore
livet et ad meritas se trahit ipsa cruces.

Ipso interfectionis die VII. Aug. MDCXXXVII. in Persarum metropoli.

53. Jano Rudolpho Statlero, Helvetio, a Mauris ob confessionis perseverantiam interfecto, vere Martyri hodierno.

1637. Oct. 3.

Missus ad egregium lictor diversus lanum,
deiiceret patria qui cor herile fide;
maior ad haec animis semper: "quin debeo regi,"
martyr ait, "carnes has animamque Deo."
Trux fremit ergo cohors et acinace vulnera stricto
quatuor in sanctum fert rabiosa caput.
Nil dolet ille cadens. Quod si dolet, hoc dolet unum,
plures se vitas non habuisse neci.


page 369, image: s369

54. Mulieres ad scrinium plorantes.

Luctificae species, quibus humor it omnis in ora
et cadit ad gemitum lacrima larga suum,
parcite defuncto, vobis, rogo, parcite, lassae.
Nil iuvat hic illum, vos dolor iste necat.
Pergitis ast capitisque pie tot vulnera chari
perpluitis salsis, quas gemuistis, aquis.
Pevgite, dum vultis, me dum reputare sciatis,
quot videam lacrimas, tot cecidisse rosas.

55. Beatus loquitur.

Quid mihi, quod vivo tam suadebatis, amici,
dum morior tali funere, detrahitis?
Vivere debueram, sic quando liceret et ore
me potuisse viris, corde placere Deo.
O male persuasi! Quid nomine fallitis isto ?
Turpior est Mauro dogmate vestra fides.
Si mea Christicolis mors non placet omnibus, aeque est;
salvor ab hoc, Christo quod placet illa meo.

56. Epitymbium.

Cernite, consortes fidei, me cernite, Mauri,
queis ego laetitiae tristitiaeque fui.
His, quia pro patrio neglexi vivere Christo,
illis, quod moriens martyris instar eram.
Forsan utrique meo poteratis discere facto,
vita quod haud nulli post sit habenda neci.
Plaudite, consortes; Mauri, trepidate, quod hic sum.
Vindicias, quas non posco, Jehova parat.

57. Sermo funereus super dicto Apocalypsis: Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae aeternae.

Clamat olympus: "ades!", se clamat adesse Rudolplms.
Quam bene quaerentes se reperere duo.


page 370, image: s370

"Fare," Rudolphus ait. "Quinfabor," olympus: "ad imum
sis, quod es, et vitae mox diadema dabo."
"Ah ero!" martyr ait. Maurisque ad fata vocatis;
"caedite me, nam mox pulcrior," inquit "ero."
Occidere simul dixisseque vera scierunt,
gemmula nam quaevis gutta cruoris erat.

58. Tres candelae super funus ardentes.

Quid notat aethereae triplici sub imagine flammae
splendor ab extincti funere lapsus heri?
Hoc notat: in Triadem cecidit, ceu credidit unam,
qui iacet: ardentem fax notat illa fidem.
Sic nitet in superis, velut hic micat aureus ille
totaque perpetuae commoda lucis habet.
Fortis o, o constans, o perfectissime, salve!
Clarus es ante homines, clarus es ante Deum.

59. Processio Armeniorum Archiepiscopi, qui funeri obviam veniens benedixit.

Baiule, siste pedes; pie baiule, pone feretrum;
baiule, depositi detege claustra cadi.
Obvius ipse suo procedit Christus amico,
atque "mei coeli dulcis es hospes," ait.
"Credite semen agro, messis venit obvia quondam;
hinc ego millecuplo foenore dives ero."
Haec ait, et sanctum secum super aethere mentem
Christus habet. Placida condite corpus humo.

60. Ut redeat in patriam, optat.

Inter Hamadryades et amantia numina montes,
me memini blandis saepe fuisse modis.
Mulda parens aderat bene multaque Nais et herae,
quae legerent pictis commoda verna vadis.
Hic medius varioque comans a flore sedebam,
nec puduit tantos me nitidare deos.


page 371, image: s371

Si qua mei vobis est, patria numina, cura,
o mihi praeteritas mox renovate vices!

61. Patriae se oblivisci non posse.

Nais amoena, soli patrii formosa Napaea,
pulcra Pales, Chloris culta, serena Dryas,
Pan fere, Faune salax, Satyre improbe, crude Priape,
Muldaque, Sudetae trux procus Herciniae,
dum voco vos, nec adestis, ad haec modo vota favete,
o desiderio numina lassa meo!
Hic licet inteream vestrique cupidine frangar,
vivo tamen, vestrae quando recordor humi.

62. Angitur desiderio patriae.

O dea, me primis amplexa fideliter ulnis,
hei! mihi continuus perpetuusque dolor,
nam quid abes, nimis his, nimis adversaria votis?
Ah sequar! ah ductu me trahe, nympha, tuo!
Quid sinis indigenam peregrina morte perire?
Aequius in facie, diva, peribo tua,
ut, quem prima pio nascentem more levasti,
ultima materno contumules tumulo.

63. Patriae desiderium.

O quae perpetuas facitis in vallibus umbras,
Muldides, o patriae numina chara meae,
vos volo, vos cupio, vos nocte dieque saluto,
ut liceat vestro rursus amore frui.
Nam quid erat melius blandis amplexibus illis,
in quibus hanc animam semper obire velim ?
Scitis hoc, o dominae, licet hoc vos scire negetis,
hinc rubor est vobis, pallor in ore mihi.

64. Patriam desiderat.

Perpetui saltus immortalesque Sudeti,
qui tegitis valles rore comaque meas,


page 372, image: s372

Muldaque continuis defensus opaciter umbris,
fervida qui salubri diluis arva gelu,
quid, nisi vos mediter dicamque: piissima rerum
noniina, me vobis reddite vosque mihi.
Numina, nam dabitis, qaod filius expeto donurn,
iugiter hinc eritis vos mea, vester ego.

65. Aemulatio.

Hoc volo, quod reprobo. Mea me mora promovet ipsa.
Assiduus fugio continnusque sequor.
Siste parum, mea mens. Quid te capis ipsa fugiente?
Quid, quod odisse libet, tam cupienter amas?
Te trahe, te per te tibi redde, nec urge, sed asta;
obvia nara reuuis, dissita quando petis.
Ista cadunt, aliena fluunt, peregrina fatiscnnt.
Haec tua, nam tua sunt proprla, certa manent.

66. Patriae amor fortior peregrini regni possessione, ex Persico.

Nescieram, quam fortis amor patriae foret orae.
Ergo: vale, dixi, mater! abique volens.
Per mare transibam: mirum maris unda placebat;
per terras: terrae quin placuere magis.
Nec mihi divitise deerant, nec honora potestas;
nam suberant solio iam quoque sceptra meo.
Cum memor hos patriae tot amor citus unus amores
dispulit: hinc patriae redditus opto nihil.

67. Amico se reconciliat.

Primus es et veteri nihil immutatus ab illo,
tu modo me primum siveris esse tuum.
Deprecor, erravi. Sed apud fuit error amicum,
Si modo vis, culpa mox caret ille sua.


page 373, image: s373

Novimus inter nos, hinc non mihi dura loqueris.
Inde mihi veniam, quam fore spero, feram.
Quam cito laeduntur, cito tam placantur amici.
Osor amor sed hic est, qui, quod amatur, amat.

68. Somniat se patriae rediisse.

Rideo, quo lacrimer? quid, crudclissimc Morphcu,
saevius ut crucies, re sine teste faves ?
Qualis erat facies patriso nitidissima vivae
cum neque Eris notum, Mars neque nomen erat,
nec mihi mens erat haec, ut sic peregrinus abirem,
ante meum talis visa stetisse torum est.
O vafer, o fallax, o mendacissime Morpheu,
improbus hoc magis es, quo magis aequus eras.

69. Tumulus Ursulae Colerae novercae.

Man. VII, 02.

70. Ad parentem super obitu eiusdem beatae.

1637/38.

Suppositus stellis nunquam subeuntibus aequor,
mitto gemens flenti filius ista patri,
quam procul a patriis dilectae Misnidos oris
inter inhumanos audio dura Scythas.
Coniugis interitum velato corpore flesti.
Flenms in hoc obituni nominc matris itom.
Ergo tibi nostros transcribiraus ordine fletus,
chare pater, gemitus ut moderere tuos.

71. Ad Marlinum Christenium, excessum matris scribentem.

1637/38.

Risimus in fletu, tua cum mihi litera venit,
flevimus in risu, cum mihi lecta fuit.
Vivis amicorum, Christeni, prime meorum:
occubuit tristi funere vostra parens.


page 374, image: s374

Ah hilarae tristesque vices, quibus erigor una
et premor, o fati mobilis ordo mei!
Quid, rogo, responsi super hoc tibi dramate scribam:
nulla volo nolens scribere, nolo volens.

72. Dilecto suo.

1638. Juli.

Sic te digna tacis, sic te laudaverit omnis,
qui, quod ais, facto perficis omne pari.
Improba composita suffers convitia mente
et placida pungens imbibis aure nefas.
Dedecus hoc decus est, quod ab isto funditur ore,
ore Theonino lividiore labro.
Mordeat; edura. Rodat; fer: inaniter instat.
Baubantes negligit celsa Diana canes.

73. Olearium consolalur.

1638.

Sis tuus et validam cordati pectoris arcem
obiice fatali, nil trepidando, malo.
Cum furit Oceanus, nihil asper abinde Caphareus,
nil timet ornus ovans, cum fremit ira Noti.
Nil tibi foemineum conclusa virilia frangat,
stans cade, nec sorti da male terga tuae.
Fer mala vir, molli neque bis miser esto dolore,
ne cito venturis praemoriare bonis.

74. Roderico A Castro medico.

Quis novus est adeo per castra medentia miles,
ignoret castrum qui, Roderice, tuum?
Surgis et eximios educis ad arma volones,
arma Machaonia concipieuda mauu.
Militat hic tecum, quisquis cupit esse celebris,
ille nec in cassas, te duce, pugnat opes.


page 375, image: s375

Castra move, Roderice, move, victoria nostra est.
Stat, cadit arbitrio vitaque morsque tuo.

75. Buchanani tumulus.

1639/40.

Sub Parnassiacae felici tegmine myrti,
qua pia perpetuum laurus opacat humum,
qui cubat, est vates tali dignissimus umbra,
ille Caledonii dux Buchananus agri.
Hic Veneri Phoeboque sacer, sua fata sequutus,
debuit haut alia fronde iacendo tegi.
Myrtea laurus, ova, freme, laurea mirtus, ovando!
Pro tumulo quis non hic videt esse torum?

76. Tumulus Mauritii, Aurosionensium protoprincipis.

1639/40.

Mauritius tegor hic, tremuit cui Vesper et Ortus,
cuius et ad tumulum pronus adorat Iber.
Obruor exiguae fugitivo pulvere terrae,
fama per ingentes sed volat alta polos.
Te tamen haud tumulum, sed ovans vidisse trophaeum,
et nihil hic mortis, qui legis ista, puta.
Esse meis didicit meritis angustior orbis:
Quei capiat tumulum terra Batava meum?

77. De Sacerdote.

Stabat et Ausonio latus undique et undique septus
milite, magnanima mente Renatus erat.
Et iam nulla fugae misero via tuta patebat,
latroni fusae nec valuere preces.
Qua spectaret, erat certissima mortis imago.
ille necem gladio strinxerat, ille globo,
ille sed immoriens: Toto concludar ab orbe,
nil moror, excessum monstrat olympus, ait.


page 376, image: s376

78. Tumuli Dousarum inscriptio.

Dousa pater Dousaeque patris cognominis haeres
intus agunt, domus hsec sustinet una duos.
Ambo pares Clarium Pindo deducere carmen,
ut quoque sint tumulo, par erat, ambo pares.
Magne pater solisque minor patre filius annis,
digna sub aeternis biga iacere rosis,
ludite felices inter Parnassia Tempe,
dum locus hic vestro sanctus honore silet.

79. Dominici Baudii exspiratio.

Mulserat eloquio micantem Baudius axem
iamque erat omnigeni: Vivat! in ore Dei.
Nec Lachesis Clotoque negant; modo defuit una
Atropos, in properam foemina saeva necem.
Ergo stat a foribus procul omnipotentis olympi,
dumque librat, vatis rumpit iniqua colum.
Caussa quod abfuerit coelo tunc Atropos, haec est,
ne fieret lingua mitis et ipsa viri.

80. Oweni exspiratio.

Attica cui salibus cui cedat acumine Roma
et cadat evictis Bilbilis ipsa iocis,
melle placens, nec felle nocens, gravis, acer, apertus,
grandeque prolixa sub brevitate potens,
dum patrium decorat Tamesin, pius interit haeres
et sua miranti scripta relinquit humo.
Magne poeta, vale regnaque lubentibus umbris,
te sine quae laetas non habuere vices.

In hunc librum pertinent quoque sequentia epigrammata, quse in amicorum manibus versantur, dubium an periere. 1. Romani Smidi Poematica. 2. Corbiano Brodkorbio Icto. 3. Olearii margaritarum piscatio.


page 377, image: s377

4. Palatium ex santalo et acere in hortis regiis Arsaciae. 5. Corpus Chymicum perfectissimi operis, donum Illustrissimi ad Regem. 6. Acinaces Damasceni, succineis vaginis inclusi, eiusdem ad eundem. 7. Candelabrum horologio ornatum ibidem. 8. Cantharus cristallinus auro gemmisque conspicuus, ibidem. 9. Arculae et horologia e succino, laboriosissime perfecta, in eadem donatione. 10. Tres cataphracti, post munera regi obequitantes. 11. Ruinae Babylonis iuxta Bagadad Arabiae. 12. Ludis equestribus, in quibus nobilissimus Mandelslovius victor poculo aureo potiebatur Isfahani. 13. Effigies Illustrissimi cristallo inclusa adamantinoque mouili appensa, donum Legati ad Eegem Persarum. 14. Tentoria Persarum in venatione Regis. 15. Calendulae et hiacynthi Novembres in Persia. 16. Tormenta bellica iuxta Portam regiae Isfahanensis. 17. Alla Capi, Asylum totius mundi in Perside. 18. Apud suos esse efflagitat. 19. Cererem Russiae praesidem salutat, ex Perside redux. 20. Anemonae Adamas.