4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 333, image: s333

EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI.

S. P. Q. Revaliensi Paulus Flemingus Ocellos Hos D. D. D.


page 334, image: s334

OCELLI.

1. Matthiae Flihero, pueritiae meae formatori.

Tu mihi primaevis fueras formator ab annis,
per mihi Pieriae te patuere fores,
vir pie, docte, gravis, rigidi dictator honesti,
strenuus assidua sedulitate pater.
Huius in hac setate memor, quae iudicat acta,
hoc tibi pro veteri carmen adorno fide.
Quod si forte tibi placeat minus, artis egenum,
discipulo placeat, quod venit, oro, tuo.

2. Joannae Eduardae Beccerae, Musices et Linguarum aliquot scientissimae Virgini.

Pulcra genas, animum formosa tot artibus auctum,
temporis et sexus sidus honosque tui,
Jana, comes Venerum, Charitum comes aurea Jana,
quae Clariis numerum non sinis esse suum,
qui venit auditum, spectatum qui venit ad te,
auribus atque oculis captus amator abit
et mirans et amans, nec habens in utroque, quod optat,
mortalem rediens iurat adesse deam.

3. Joanni Ruperto Sultzbergero, Styro, Hippocratis Genio.

Doctor eras medici nuper, Ruperte, lycei,
nunc vocitat medicum Saxonis aula suum.
Mutasti terram, servasti providus artem;
antea quem tenuit Lipsia, Dresda capit.
Flevimus hunc abitum, quotquot veneramur Hygeam,
quotquot ab eloquiis haesimus ante tuis.


page 335, image: s335

I tamen et melius, quo dignus es, utere fatum.
Laus in Elystrea stat tua scripta scliola.

4. Petro Joanni Fabro Gallo, redivivo Hermeti.

Sculpsit in aeternas Hermes quae mira smaragdos,
scripsit in ingenium sol pater illa tuum.
Primus es, abstrusos arcani luminis ortus
qui capis et radios spargis in omne tuos.
Jainqne patet natura sibi, patet ordo magistrae,
fixa volatilibus qua iuget arte suis.
Prodis hoc ingenuus: quae laus tua sola putanda est.
Nuda stat in tabulis arsque physisque tuis.

5. Danieli Sennerto, Galeno nostro.

1631.

Magne vir ingenio, meritis \ir maxime tantis,
congeris in medicum quae sine fine bonum.
Ore doces scribisque inanu, quocl utrumque probando
hoc amat et veniens tempus amando colet.
Urbs tua te, schola te, te Saxonis aula fruuntur,
nec scit apollineam certior alter opem.
Quod medicando doces, praesenti consulis aevo;
quod scribis, curam posteritatis habes.

6. Andreae Rivino, Philosopho, Philologo, Poetae, Rhetori et iam Medico.

Prodit Hyanteae dux encyclopaedia turmae,
illa scientificae roscida mater aquae,
dum videt Aonii vada propter euntia rivi
Eivinum nimias ire redire vices.
Prosiliensque cava, qua se velaverat, ulva,
insubidum pluvia spargit ab amne manu
et fugit. Hoc lepidas Rivinus rore papyros
quo magis usque linit, hoc magis usque madet.


page 336, image: s336

7. Friderico Zamelio, Poetae lepidissimo.

Audio Zamelium, nec eum mihi cernere fas est.
An, quod abest oculis, auribus illud adest?
Hoc quam suave venit, mihi tam venit illud acerbum.
Auribus hinc oculi certa duella parant.
Saepe, nisi primae starem vigil arbiter irae,
consererent avidas in mea damna manus.
Numina, Zamelium mihi mox concedite totum,
non erit in sensu pax prius ulla meo.

8. Guilielmo Alardo, Divino Spiritui.

Delicias, Gulielme, meas, tua carmina, vidi,
carmina Pegaseis ebria tota favis.
Ut vidi, ut salii, totis et hiando labellis
mella bibi Joviis eximiora scyphis.
Aurea sopitos ligat haec mihi crapula sensus,
somniat ambrosiam mens epulata meram.
Ne mihi tam dulcem, socii, rogo, rumpite somnum,
denuo dum similes mittat Alardus opes.

9. Cunrado Bavaro, Historico, antiquario et doctori publico.

Arte gravis, sermone potens calamoque perennis,
quicquid agit Bavari gloria, numen habet.
Orbe super patrioque volat sociabile coelo,
coecutit tanto terra supina gradu.
Linquite me, socii. Bavarae comes additus alae
ibo per aethereas nil trepidando vias.
Ibo, volabo mei sub hiantia cornua Pindi.
Pegasus est Bavarus, quem mihi quaero meus.

10. Matthiae Casimiro Sarbievio, aetatis nostrae Flacco.

Cernis Hymetteae plenum, puer, alvear Ennae?
Cernis Hyblearum nobile murmur apum?
Mella bibis, nam verba legis, quibus ista papyrus
humet, ut ebriolae rore cadente lothi.
Queis mihi deliciis avidas pluis undique fauces,
o Casimire, meri ros genitive favi!


page 337, image: s337

Linque, melissa, rosas, thyma linque, melissa, venique,
os tibi flos mellis quilibet istud erit.

11. Hugoni Grotio, Seculi huius Varroni.

Sive velis dare, sive neges sibi munus habendi,
ambit amicitiam mens mea tota tuam,
quae licet icta tui radio fulgoris hebescat,
ales ut ad medium noctis alumna diem.
Hoc magis ad tantum tamen evolat acta nitorem,
ipsa volens radiis esse corusca tuis.
Ipsa suam sibi quam non est par demere noctem,
hoc simul a Grotio sperat habetque diem.

12. Julio Guilielmo Zincgrefio, Linguae Patriae vindici.

Mercurius cerebrum, mentem tibi Jupiter implet,
suada per eloquium disserit ipsa tuum.
Illa severa iocis, Venus illa iocosa severis,
temperat in calamo se, velut ore, tuo.
Plaudit ovans tanto genitrix Germania nato,
filius in laudem matris hoc omne facit.
Vive, tui vindex, prisci reparator honoris,
huius es aetatis laus, venientis amor.

13. Danieli Heinsio, Literarum Patrono.

Omne tuae fueram laudi meritisque daturus,
si quid apollineum posset Apollo meus.
Tu capis ingentem, sed pectore maior, olympum,
mortalisque ipsis es prior arte diis.
Nil peregre, petis omne domo, tibi sufficis ipse,
nemoque te melius, te celebrare potest.
Non tamen hoc vereor docto rude sistere mundo,
cui satis est laudes non tetigisse tuas.


page 338, image: s338

14. In gratiam J. Georgii Schilachi ad curatores eiusdem odae Germanicae dedicatorium.

Annuus exactos confecit Cynthius orbes
atque novum, verso tramite, pergit iter.
Det pater emensi ter magnus temporis autor,
arbiter et cursus non minus ipse novi,
mollia pacata decurrant otia mundo,
surgat et ex veteri iam nova Marte quies.
At vos, quina mei vos tutelaria Jani
numina, tam niveum saepe videte diem.

15. Leonardo Domisio.

Ne mihi primaevum, rogo, subtrahe durus amorem,
o Leonarde, mei serie cordis amor!
Namque siles. Hoc nempe manes dum longus in actu,
nomen amantis habes, omen odentis habes.
Non, reor, est res ulla, minis quae vincat amorem,
quaeque magis dubiae suspicionis alat.
Scribe, quid occipias, neque enim mihi dulcius opto.
Mel erit a calamo linea ducta tuo.

16. Valeriano Theodoro Clementi.

Magne laborandi, sed maior in arte medendi,
inclytus in chymicis concelebrare scholis.
Nec te Sala tuus tantum miratur et ornat,
te quoque dum recolit, noster Elyster amat.
Quod licet invisus mihi sis discentibus annis,
creber in aure tameu, creber in ore moves.
Hoc, mihi ne solum scirem, tibi scribere duxi.
Sat mihi sit, modo me nil referendo probes.

17. Epigrammata Guilielmi Pafnii.

Pafnius, ille salis lepidi possessor acutus,
quam iacit in Boccam spicula digna trucem!


page 339, image: s339

Ridet et arcanum risus sapit eius acetum,
temperat ille leves serietate iocos.
Cynthius ingenium tam docti nobile vatis
approbat et Clarium quo sciat omne iugum,
Pafne merens, mea post cingat tua tempora Dafne.
Pafnius haud posthac, Dafnius, inquit, eris.

18. Erasmo Schmidio.

Hellada cum Latio patrium qui iungis ad Albim,
magne senex, sancti praesul honore iugi,
et vel epos numerans, vel habens ad pulpita prosam,
Actaeos superas Ausoniosque patres.
Ars te septemplex, sed prima mathesis honorat;
se debet calamo Pindarus ipse tuo.
Clauditur angusta, quod habes ex orbe, sub urbe;
se librat in vacnis libera fama polis.

19. D. Christinae, Suecarum ditionum Reginae.

Te natalis hyems et patria bruma Trionum
ceu genuit, dominam sic colit aequa suam.
Nunc quoque te Zephyrus noster, velut Auster et Eurus
lene vehendo suam trans sola vectat heram.
Nil aeterna tuae glacies nocet, ignea, formae,
spirat et e specie gratia verna tua.
Nata puella viris regnare, fac aequa ferendo
omnia, quam patiens, regia virgo, regi.

MDCXXXIII.

20. Ad Suum.

Suscepere mei melos hoc qua fronte patroni,
hoc similis simili suscipe fronte melos.
Nam, quamvis nullo tibi sum conspectus ab aevo,
ducis et in vultu signa faventis habes.
Hinc tibi post illos nostras transcribimus artes,
nempe vel inprimis tu quoque primus eras.


page 340, image: s340

Si quod inest vitium nostri, reor, omne sub hoc est,
illis ipse manu porrigo, mitto tibi.

21. Ad Patronos duos.

Haec ea sunt vestri, regum pia cura, clientis,
quae pia pro vestra vota salute facit.
Ac quamvis meliore queant haec carmine condi,
his maiora tamen nemo vovere potest.
Quae bona Christiadae vobis abeuntibus optant,
illa, sed in parvo carmine magna loquor.
Sumite, dum sacri puter esse vicarius orbis:
non alio poterat scilicet ore loqui.

22. Amico.

Quod si lecta prius tibi non haec oda fuisset,
ut faceres, plena porrigeremus ope.
Sed fuit et bona pars vestrae debetur amussi.
Non minor a vero, qui probat auctor erat.
Ac quamvis ad te timidi remoremur ituram,
se tamen instanter clamitat esse tuam.
Istam patronis nostris inscribimus artem,
se tibi patrono dedicat ipsa tuo.

23. Augerii Giselini Busbecii Turcica.

Huius ad eloquium Solyman mitescere gestit,
barbara mansueto verba lepore pluens;
cui mea nunc primam debet Germania palmam,
quod minus Ottomanos, quam fuit ante, timet,
prodit hic arcani secreta momenta senatus,
qua stet hoc imperium, qua cadat arte, docens.
Credite, concives, oculato credite testi
iteque victores, quam praeit ille viam.


page 341, image: s341

24. Fabricii Poetica.

Diva, viret gemini dominans cui cuspis olympi
et fluit ad numerum Castalis unda suum,
indue fronde manus et virgine cingere lauru
scandeque Pegaseum regia mater ebur.
Jam tibi vatidici divina potentia regni
traditur et toto libera iura iugo.
Dumque sodes, homiuis reminiscere, diva; dearum
quo sine si fueras, ultima, iuro, fores.

25. M. Opitii Vesuvius.

1633.

Non Hegla, non Lipare, non Hecla, nec igneus Aetna,
sique quis in Lybica mons flagrat alter humo,
quicquid in adversum mendax sibi Graecia credat,
maius Vesuvio nomen in orbe tulit.
Ardet hic et quantas non emicat igne per oras,
grandius a calamo vindice lumen habet.
Dum videt indigenas timeat Campania flammas,
tutius hic reliquum cernit aditque solum.

26. Ferdinando III: Secundi Caes. Augusti, Magni, Felicis, Austrii filio, imperatorio haeredi, Hungariae Regi.

1633.

Pannoniae regnator humi, cui confluit Ister
et Savus et Travus et nante Tibiscus aqua,
nomine Caesareo par, ceu virtute parenti,
ducis ab Austriaca nomen herile domo.
Hesperiae thalamum debes, sed pignora nobis,
pignora tam divo nulla minora patre.
Quam pius ingentem regnando tueberis orbem,
barbara si tanta concutis arma manu!

27. Joanni Rhenio, redivivo Valae.

1633.

Librorum tot o une parens, doctissime Rheni,
edis in Aonium quos sat abunde bonum,


page 342, image: s342

trina Charis grates, grates ter trina Camoena
et graio et latio datque dabitque sono.
Et tibi concurrens operabitur ore iuventus:
Vivat honor nostri, vociferando, chori!
Vivat! ait nitidi croceus pater aeris et sic
in propriis Rhenium vectat ubique rotis.

28. Joanni Belovio, Hygeae flamini.

1633. December.

Jane, ter eximii successor honore Raici,
qui fuit in vestra prima nitela schola,
quam mihi sit meminisse tui dulcissima cura,
quatuor haud elegis explicuisse queo.
Nec tamen est animus, tibi longius edere carmen,
quippe quod ad tantas nil facit omne vices.
Plenior hoc amor est, quo se minus explicat a se,
non fluit in laxos unda profunda sinus.

Tarpatum.

29. Friderico Menio, poetae, historico, antiquario.

1633. December.

Ingenii solertis opes, Phoebeia dona,
porrigis effusa, mi Friderice, manu.
Miror et ingenuum laudo donantis amorem,
sed nihil ex merito reddere posse pudet.
Forsan erant, Clarium de me testantia cantum,
non rudis Aonio potor in amne fui.
Vile foret, paribus si aequem tua munera donis,
pro donis melius me tibi dono tuis.

Tarpati Livonorum.

30. Ad se.

Fortunatus eras et multi dives amici,
creber et in denso stabat amante petens.
Nunc sterilis, nunc solus agis viduumque sodale
hoc et, et hoc quereris, nulle poeta, latus.


page 343, image: s343

Quid facias? quid non? Vacuas venaberis auras,
dum tibi, qui minor es, magnus amatur amor.
Contine te, nec quaere foris, quod non capis intra.
Si modo te, tibi sic sufficienter habes.

31. Pro amico iuvene.

Chare meo, quoque chare mihi, vox blanda duobus,
is comes in tantum non inamoenus iter,
sed quoque pars nostrae non postremissima curae,
quae solet ad Clarium pertinuisse virum.
Sit tibi non pigrae studiosa volentia mentis;
ceu potes, ad studium serviet omne tuum.
Consule, quaere, roga, pete, scribe, loquator, adito,
non poteris animo promptior esse meo.

32. S. F. M.

Parva loquar, bone, te si nomine digner amici,
si veri, tamen et sic quoque magna loquar.
Numen amicitia non maius in orbe putamus,
numen abusiva sed levitate sequens.
Magnus et in parvo defecerit ille tumultu,
parvus et in magno non abit ille malo.
Tu quia, stas audesque sequi, quod maius amico
nomen habes, quod habes nomen ? Es alter Ego.

33. Adamo Oleario Narvara.

1634. April.

Indignabar heri, neque enim quid tale putassem,
hospes cum Pindi forte bihoris eram.
Yranie dominis, Polyhymna vacabat amicis,
his Charis haec, illis illa secunda fuit.
Plectra Thalia movet vernacula, romula Cleio,
officiis studuit sed dea nulla tuis.


page 344, image: s344

Obsequor; auriculam vellens sed Apollo sinistram.
Unus, ait, nobis omnibus ille prior.

Novogrodiae Ruthenorum. M. Apr. MDCXXXIV.

34. Georgio Guilielmo Poehmero, nobili iuventutis, odae romanae dedicatorium.

1634. Sept. 9.

Par erat Aonium digno tibi mittere carmen
inque Meduseo tinctile fonte melos,
flos iuvenum, nam tale meres qui saepius ipse
elicis Othrysias ad tua plectra deas.
Ast inimicus obest tepidis Septentrio Musis,
sic hyemi nullae mellificatis apes.
Adspice, quod ferimus, nihil est, nisi frigus et algor.
Ut caleat, Veneris est opus igne tuae.

Moscoviae. V. Eid. Vllbr: MDCXXXIV.

35. H. Gramanno meo, cum iuxta horologium ipse ille sterteret.

Solveris in somnum blandique per otia soles
cognatis satagunt noctibus esse vicem.
Spiritus alternas exhaurit et ingerit auras;
Gramanno reliquum se modo mortis habet.
Corpus habet requiem; dulcem mens Morphea fingit,
pro domino vigilat aes sine fine suo.
Chare deum, dormi; pro te sic vigilat aether.
Quum steteris, salvus, quumque iacebis, eris.

36. Sebaldo Gramanno, Halensium Machaoni.

Magna Gramannorum, Sebalde, propago medentum,
queis patet, arcani quicquid hic orbis habet,
fecit hoc Hartmanni blandissima gratia fratris,
cognitus ignoto sis ut in ore mihi.


page 345, image: s345

Illius est frons haec, ait; hoc, ait, illius est cor:
ipse velut te, sic ille fidelis amat.
Chare, quid addubitem? Sed enim, quid, Olympe, moraris,
perdis et invidia gaudia nostra tua?

37. Mart: Munsterbergio, evangelici coetus in Moscua Pastoris, III. Eid. IXbris. MDCXXXIV.

1634. Nov. 11.

Cum toties noster vestros Auditus amores
senserit, in reliquis fratribus ira fuit.
Olfactus voluit, voluit te Gustus adesse;
Visus ait: veniat! Tactus: o adsit! ait.
Jam vidit Visus; tetigit te Tactus; avara
Gustus in eloquio proluit ora tuo.
Hausit Odoratus, strophio tandem obside misso,
halantes animae lene-faventis opes.
O favor, o animus, qui, ne dubitetur, obaddit
omnibus infractam sensibus ipse fidem!

38. Levino ab Harthausen, nobilissimo iuvenum.

1634. Nov.

At tu flos iuvenum, lucenti flammeus ostro
scandis, eques tanti non inhonorus equi.
Sentit onus dominum generosi spina caballi,
aure minatur, ovat gutture, calce ferit.
Sic et abis, nova cura tuis, nova lacrima nobis,
cura tuis, nobis lacrima tristis abis.
Sed, quod ab humenti vix fundimus ore: sequemur.
I, quod agis; nostrum perficiemus item.

In discessu e Moscua M. IXbri MDCXXXIV.

39. Jano Mollero, iuvenum ocello.

Jane, Novenarum spes iam quoque certa sororum,
quem Venus et Charis et vult Lepor esse suum,


page 346, image: s346

vidimus, ut totas exhauseris Aonis undas,
fecit equinorum quae gravis ira pedum.
Quo magis ebiberas, magis hinc saliere madores;
gaudia ter tribus haec magna deabus erant.
Perge caballinum sic evacuare liquorem:
ebrius hinc nisi sis, sobrius esse nequis:

40. Ad Amicum.

Excusare iuvet; neque desperare relictum est,
nostra quod hesterno vox tibi Cressa fuit.
Obfuit alterius favor officiosus amici,
si, quod amicus agit, signa nocentis habet.
Sis tuus et motam calido sub pectore bilem
discute risibili, noster amice, ioco.
Fugit Heri, dubiis leve Cras volitaverit auris,
vix Hodie volucres fluxile fraenat equos.

41. Bernardo Guilielmo Nuslero, Silesiae decori.

1635. April.

Si potis ignotae non spernere vocis honores
admittisque librum, quem peregrinus arat,
hanc ab amantis habe missam tibi pollice chartam;
movet eum genii fama secunda tui.
Hoc si forte tibi videor temerarius ausu,
ignosces vitio, quod mihi servo, meo.
Quae colo, quae veneror, fatali concitus oestro,
estis, o Elysii dulcia corda soli!

42. Elisabae Henricae Nihusiae, virginura eruditissimae.

1635.

Stirps patris Hannonii, Cimbri flos integer Albis,
nympha, per te Esthonicam nunc tenet Harrin amor.
Seu fide, seu tenera resonum quatis aere voce,
velave peniculo, linave pingis acu,


page 347, image: s347

numen habes, nova Pallas in hoc, nova Daedala seclo,
et Venus e labiis spirat aperta tuis.
Virgo potens facie, sed virgo potentior arte,
ars tua vivificat, quos tua forma necat.

43. Ferdinando II. Caes. Augusto, Austrio, Victori Perpetuo.

1635.

Cinge caput violis et odora fundere nardo,
Caesar ovans olea, daphnide Csesar ovans.
Victor es ingentis per atrocia praelia mundi,
praelia post clades non habitura pares.
Mollia placati dimittunt praelia coeli,
pax per inoffensos libera ludit agros.
Ferdinande, Deo datus et debendus eidem,
non poterant, nisi te Caesare, tanta geri.

44. Prosfw/nhsis Super nominale Timothei Poli, V. C.

1636. Jan. 25.

Praesto, praesto, Joci, Sales, Cachinni,
praesto cum Salisubsulis Lepores,
Risus, Gaudia, Jubili, Venustas,
Liber, Come, Venus, Cupido, Lusus,
et facunda cohors Lubentiarum,
et plebs risibilis Facetiarum,
et gens mobilium frequens Amorum,
praesto, praesto dii deaeque cunctae,
et quicquid lepidum per astra vivit!
Hac Polus Genio litabit hora.

Revaliae. IIX. Kal. Febr. MDCXXXVl.

45. Mariae Joannidi Mulleraae sponsae, cum revalesceret Revalaei.

1636. Anfang.

Tertia tergemino febris urget in igne Mariam:
deserit ast quoque nunc tertia febris eam.


page 348, image: s348

Nil nocuere metus, tacitae nil frigora flammae,
illam nec timor est hic potuisse mori.
Nonnisi Revalia potuit revalescere terra.
Quis medicum dubitet nomen inesse loco?
At tibi quod triplici demptum est in corpore morbo,
accedat vitae, nupta Maria, tuae.

46. Salutat Magni Moscoviae Principis Archiatrum. Sub ingressum urbis capitis MDCXXXVl. proprid. Kal. Aprilis.

1636. März 30.

Nil nisi te salvere volo praesente papyro,
o desiderii febris adulta mei!
Nam, quamvis non pauca forent, quae scribere possem,
ardeat in cultum mens mea quanta tuum,
sed quia suspectae non fidimus omnia chartae,
libera nec coram iungere verba licet;
differo securas, licet haud invitus in horas,
cum tibi me, mihi te dux Adeona dabit.

47. Bernhardo Torbecio, Secretario urbico, fraterno capiti.

1636.

Heic, ubi tergemino distinctum flumine Moscum
iactat obauratum celsa per astra caput,
sum memor et maneo, te, dilectissime rerum,
nomen amicitiae dulce dedisse meae.
Ceu mihi te Revalis fecit, retinebit amicum
Moscua, nec Lethae flumine Persa trahet.
Sim modo, sim quocunque hominum, quocunque locorum,
inter amicorum nomina primus eris.

48. Jano Paulo Crellio, fraterno nomini.

1636. Juni 25.

Pone merum, dispone dapes; nihil absit amorum,
quod bonus hospitibus, quo ferat, hospes habet.


page 349, image: s349

Musica conveniat, cuius pars ipse sat ampla es;
nec careat dulci virginitate chorus.
Nam meret illius hoc sidus geniale diei,
qui tibi cras roseum pingit in axe iubar.
Hoc facis, hoc video, doleoque, rogando quod instas.
Non ero laetitiae pars, quia cedo, tuae.

Sub exitum e Moscua. MDCXXXVI.

49. Ut excellenter docto, sic strenuo Oleario, legionis ex tribus mediae viceduci, cum per Russiam ad Persas iremus.

1636. Aug.

Dux erat Aonios Olearius ante per agros;
nunc gerit alta tholi signa, Gradive, tui.
Nec solum, quam Cyrrha bibit, sitit igneus undam,
iam quoque barbarico sanguine flumen amat.
Sic bene qui docuit, minus haut bene dimicat idem,
illius officii culmen et huius apex.
Clare toga, metuende sago, bene Pallada Marti
iunxeris: haec eadem nam cataphracta docet.

In Volgae ripa.

50. Philippo Crusio, regni Norvegiae haeredis et Holsatiae Ducis Friderici legato et apud Persarum Regem Schah Sefi oratori, admisso XXIV. Augusti MDCXXXVIl in regia Hisfahanensi.

1637.

Fare, diserta sacrae, tandem, facundia linguae,
dum sedet et tota rex favet aure tibi.
Nam quid ab hac timeas tibi maiestate tremendum,
qui toties ipsos scis monuisse deos?
Spondet amor procerum, facies clarissima caeli,
aura silens, spondet tanta per acta fidem.
Fare volens, facunda sacrae praestantia linguae:
quid neget huic homo rex, cui nihil ipse Deus?


page 350, image: s350

51. Olearii Geographia apud illustr. legatos in Persia.

1637/38.

Hic Afer, hic Asius, hic Europeius orbis
ille triplex una cernitur, ecce, scheda.
Maximus m minima, vide, cernitur ille papyro.
Grande, nec arte dies quale scit ullus opus!
Jupiter e cerebro diam genuisse Minervam
dicitur: hanc sobolem dextera docta parit.
Haec quia nata venit similis Jovis omnia proli,
quis putet hanc cerebrum non habuisse manum ?

52. Pararaphrasis psalmica Jeremiae Hoeltzlini.

Ille Deo plenus liber, ebrius omnis olympi
ille, quid eximius iam meliusque placet?
An, quod ab Ebraeis Latias cantatur ad aras?
An, quod artifici dexteriore sonat?
Sume chelyn, moderare fides plectrumque vibrissa,
regie flamen, et hoc exprime voce melos:
audiet et iustus feret hoc simul arbiter aether:
tu cythara, magis at vocibus illa placet.

53. C. Bauhini Pinax.

Quid mihi me simulem, fatuus cum pluribus illis,
qui, peregre nisi sint, nil sapuisse putant?
Non mihi perfectum visa est Europa medentem
gignere, cum tellus ornnia nulla ferat.
Hinc Asiam petii; nec erat procul Africa nobis.
Juro, nihil patria plenius esse mea.
Quas vidi, quas non, liber unus hic exhibet herbas:
munde, vale, liber hic floreus orbis erat.

54. Laurentii Rhodomanni Poesis graeca.

Prime poetarum, quos Teutones erudit Hellas
tamque facit lepide, quam solet ipsa, loqui.


page 351, image: s351

Atticus esse tuis potes hinc Cecropsve videri,
os et in Aonio verna lavare vado.
Hactenus Ausonium Germania duxit et ipso
tersius est Latio visa quid ausa loqui.
Roma, dole minus, es quod victa: Tuiscon Athenas
nunc in Alemannis ore triumphat agris.

In hunc librum pertinent quoque sequentia epigrammata, quae in amicorum manibus sunt et de quibus inscriptiones raihi saltem remanserunt. 1. Emanuelis Sontomi Sacra. 2. Antiquitates Rosini. 3. Oswaldi Crollii Basilica. 4. Pornoboscodidascalus Barthii. 5. Demantii Polyhymnia. 6. Rudulpho Buchbacio Chronologo. 7. Ottiliae Godfrididi Deuerlinae. 8. Olearii Poesis. 9. Poculum mundi Astrachani. 10. Ad Cupressum, sub qua languebat in itinere Persico. 11. Violae et Narcissi, donum Imhofii m. Novembr. in Isfahan. 12. Flos Vitae, quomodo peris: Somnium poetae in Persica. 13. Basilenae nominalis inter Persas. 14. Ligno non ferro. Inscriptio ad crucis signum in refectorio Carmelitarum Hisfahani. 15. Inter buxeta Gilani. 16. Abdul Babylonius Minatschim, Philosophus Arabus Chani Schamachiensis. 17. Lachrymae Olearii super Alexandro M. inter barbaros.