4/2002 Rüdiger Niehl
TEI header, markup, lines added


page 313, image: s313

EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA.

Reverendo Et Venerabili Patri M. Erico Van de Becio Ecclesiastae Apud Revalienses Primario Devotissimo Capiti Ex Bona Voluntate Haec Corcula Mea dedico Paulus Flemingus. Germanus.


page 314, image: s314

CORCULA.

1. Poesis Jani Stephani Verbesii, Apollinis Phoebi.

1630-1631.

Quis mihi nectareae sapor undat in ore salivae?
Quod mihi sidereum tinnit in aure melos?
Dulcor o, o veneres, quid gusto, quid audio coeli?
Ambo, quod obstupeant, os et, et auris habent.
Jam scio. Verbesio pulsum salit indice plcctrum.
Hinc hic in ore lepor, hinc hoc in aure decus.
Nil melius, superi, satius nihil ilicet optem:
os ego sim totus, totus et auris ego.

2. Odae vernaculae dedicatorium in nuptiis M. Sam. Steueri, Sil.

1631.

Quod mea me pietas, tua quod sors candida poscit
et tibi sollicitus scribere suadet amor,
accipe Teutouico stridens de fonte melisma,
non tamen Opitia fusile carmen aqua.
Hoc dabit Arctoi popularis vena Maronis,
quem tua fatali Bresla favore tenet.
Sunt bona, quae mala sunt, sunt plurima, pauca, faventi.
Plura negat tempus, nec meliora sinit.

3. Agneti Schoenburgiae Baroni, dominae meae.

1631.

Certa Camoenarum, quae nil aliunde rogando,
et cor et os et opes sufficis ipsa tibi.
Si novus antiquum quis agat Paris arbiter actuin
tuque deabus eras, o dea, iuucta tribus.


page 315, image: s315

dispeream, primae ferres nisi laudis honorem,
Juno genus, mentem Pallas et ora Venus.
Tres unam quondam palmam meruere dearum,
tu, dea, divarum fers decus una trium.

4. Quirino Schachero, iuris antistiti.

Curia, rostra, forum, veteri viduata nitore,
nuper in incomptis moesta stetere comis.
Fugerat Astreae, Themidos diffugerat urbe
numen, in Ositiam Marte tuente plagam.
Jam redit Astreae, Themidos redit ilicct urbi
numen, ubi versis Mars fugit actus equis.
Numina quae redeunt, redeunt ductore Quirino,
hoc duce laeta nitent curia, rostra, forum.

MDCXXXI.

5. Isaco Caulvelio, amico iuventutis.

1631.

Isace, quem colimus iuveni cupienter ab aevo,
durat adhuc, nos tum qui fuit inter, amor.
Hinc fit, ut assiduis aveam cito nosccre curis,
quae tibi sors quales det dederitque viccs.
Quod si recta tuis favit Rhamnusia \otis,
has pro te nostras scito fuisse preces.
De fatis nihil addo meis, quibus hactenus utor.
Quod dolet, hoc doluit semper: abesse tibi.

6. Coelestino Schroeero Elysio.

1631.

Coelestine, mei calor ardentissime cordis,
quid potes in nimias sic tacuisse moras?
Quam super hoc abiens, memini mihi traderc dcxtram,
illa silet, fidei facta profana datae.


page 316, image: s316

Num tibi defecti moriens lethargus amoris
urit in humano cor glaciale gelu?
Hoc quatefac, quantum potis es. Medicamen in hoc est;
te meus, igne suo, dum fovet, urget amor.

7. Zachariae Poeplero Sil.

1631.

Nescit habere meum Poeplerus scilicet illud,
quod probo quodque probat ipsemet esse meum.
Quomodo sed valet esse meum? Quo sumsero iure,
quod nego quodque negat ipsemet esse meum?
Sume tuum, Poeplere, tuum quod uterque vocamus.
Jure meo careo, iure carebo tuo.
Nempe fit immeritis iniuria maxima nobis.
Nil mihi debetur, nil mihi linque meum.

8. Ad Sponsos Andream Bauerum et Magdalenam Blumiam.

1631.

Nescio, quid lepidum vestro meditabar amori,
Teutonica solitus plectra movere manu.
Clamo, nec ad iussos mea Pieris advenit orsus,
tota vacans operi tunc fuit ipsa novo.
"Castra sequor; Venus" inquit "abi; Venus, oro, recede.
Tu quondam, iam nunc Mars mihi carmen erit."
Sic ait; invitam sic non fas cogere divam.
Sint mea, Christenius, quae canit, ore, meus.

9. Godfrido Vibigio, Silesici candoris aemulo.

1631.

Me tibi dilectum fecit divina poesis,
te mihi dilectum fecit Apollo pater.
Illius ille pater natae, cui militat omnis
Pindus et omne suae murmurat agmen aquae.
Unus amor nobis caussa surrexit ab una,
simplice sic duplex ignis ab igne fuit.


page 317, image: s317

Qualiscunque bonus memor esto poeta poetae,
te rogat hoc pro me Cynthius ipse tuus.

10. Annae Catharinae Placentiae.

1631.

Virgo potens facie, nec abhinc rudis arte placendi,
cui similem nullam totus Elister habet,
quam Venus adspiciens, dolet, hoc superabilis ore,
et velit ipsa pudens non adiisse Charis.
Forma genas, nitor ora, manus lepor, ignis ocellos,
tot virtus animat mentis ab sede deos.
Quid mirer, similem quod nesciat orbis Elyster.
Par nihil est coelo, coelica forma, tui.

11. Stanislao Clugio, Silesiorum Integerrimo.

1631. Nov.

Nunc tragico miseram cohibe chelin ilicet unco,
o cor amicitiae, Staniselae, meae!
Occidit ille tuus, meus occidit ille Glogerus,
quo tibi, quo mihi non charior alter erat.
Vae tibi, quod cadit is, mihi vae, quod is interit, eheu!
ille tui genius pectoris, ille mei.
Ut moriar, moriare simul: sed ut sequius optem,
unus ego moriar, tu modo plange duos.

12. Paulo Christophoro Lindnero, fido Silesio.

1631. Nov.

Flevimus, at fletu medii defecimus ipso.
Jamque gemunt lacrimae se lacrimasse parum.
Caussa tibi mecum communis et una Glogerus,
hei mihi! tam fietae caussa Glogerus aquae!
Nam potes; his oculis, his fontibus ingeme venara,
Paule, cupidinei fusilis urna cadi.
Fac, quia per mea se lacrimabilis aruit urna,
discat ut a lacrima se nova flere tua.


page 318, image: s318

13. Godefrido Schildbacio Glacensi.

1631. Nov.

Aggemis his lacrimis, his una flctibus affles,
par gemitus gemitu vult tuus ire meo,
gemma Silesiacae, Godofride, tenerrima terrse,
quo-mihi-cum nivei tot nituere dies.
Confudere suas simul ora et lumina sortes,
it pariter sociis imber et aura viis.
Aggemuisse potes, potes afflevisse dolenti,
sed quis erit fletus, quis gemitusque modus?

14. Sebastiano Grunawero, desiderabili meo.

1631. Nov.

Te mihi dilectum vox fecit amica Glogeri,
me tibi vox eadem iunxit amore pari.
Nunc ea vox periit, periit quia morte Glogerus,
hinc timor est veteri te cecidisse fide.
Sentit amor trepidumque gravi fugat ore timorem.
Ille fugit, subit hic pectus in isthoc ovans.
Hic sedet, hic habitat; nec ab hac amor aede recedet,
donec amans odium diliget ipse suum.

15. Christiano Trallesio, Silesicae integritatis exemplo.

1631. Nov.

Carmen aves, gelidi lacrimans ad busta Glogeri,
scribo tibi paucis hoc epigramma notis.
Da, precor, hoc veniae. Nimius mihi pluria languor
denegat, ex damno quem traho lentus eo.
Ah mihi! sed motum praestat componere luctum.
Non facit ad nostras planctus et ira cruces.
Mitte quid extincto, te mitte, quid obsecro digimm.
Illud amans debes hocque poeta potes.


page 319, image: s319

16. Augustino Richtero Meo.

1631.

Quam mihi multiplices amor unus amicat amores,
ille tui sitiens unus amoris amor!
Crevimus a pueris simul et simul arsimus annis,
Marte pares stetimus, ivimus arte pares.
Risimus una ambo, sed et ambo flevimus una.
Sic mea sors, tua sors quae fuit, illa fuit.
O amor, o si mente sumus tam iugiter uni,
corpore cur geminos tam sinis esse diu?

17. Stephano Colero, amico homini.

1632.

Namque tibi, fateor, fidei sum debitor huius,
te quod ais totis me peramare fibris!
Credo, nec ambiguam super hoc traho nomine mentem}
fraus nigra tam nivea nulla sub aede latet.
Forte parum facerem, si me redamare faterer,
forte parum, cultum si simul addo meum.
Te redamo, colo te; super haec maiora volenti
Phoebus ait: Versus quatuor omne dabunt.

18. Amico subtristi.

Pone Catoninam rugoso lumine frontem
et facies hilares pandat aprica genas.
Aurea pallidulis intersita poma corymbis,
lactea sanguineis lilia iuncta rosis
sunt lepor atque maris non-foemina gratia vultus
et tempestivis seria mista iocis.
Omnia fert tempus, tempus rapit omnia nobis.
Qui, quod adest, recipit, cor sapientis habet.

19. Thomae Domisio.

Note per undenos, Domisi, niihi blanditer anuos,
tempus in omne meum post mihi charus eris.
Nescio, quid post se trahat aurea notio firmum,
quae fuit in prima conciliata schola.


page 320, image: s320

Durat et seternas numerat feliciter horas,
semper ab augmento grandior ipsa suo.
Chare, fac, ut perstet veteris conclusio dicti:
Non male deficiet, qui bene coepit amor.

20. Joanni Nicolao Thomingio, Apollinis filio.

1631.

Lene canens et dulce medens, sic utile suavi
Janus in expositis miscet utrinque modis,
ut dubitet pater ipse rneli, pater ipse medelae,
grandius elogium qua super arte ferat.
Sed super ore superque manu dum pendulus haeret,
unus utraque aeque, sol ait, arte valet.
Utile sic dulci miscet, sic suave salubri,
os et apollineam nam gerit ille manum.

21. In gratiam Davidis Maxii, super Panegyrico eiusdem.

Aemulus Heinsiadae facundus Maxius oris
disserit invicti uobile regis opus.
Quaeque Camoenali digessit Narsius arte,
Maxius in presso carmine disposuit.
Et modo, quod caruit maiori mente, reponit,
ausa modo calamo fervidiore refert.
Pace tua loquar hoc: Si te transfundis utrinque,
Heinsius eloquio, Narsius arte caret.

22. Joannae Comannae Poetriae Miriam Tragicomoedia.

O dea, quae Charisin, Clariis tredecimque Sibyllis
arte tua numerum non sinis esse suum,
ergo Seneceo germanica scena cothurno,
ergo tonat marium virgo virilis ebur?
Parcius erravisse dole, Levitica Miriam,
excusat culpam foemina docta tuam.
Quem tibi placavit Moyses, iam reddit amicum,
vincere nata viros virgo deosque, Deum.


page 321, image: s321

23. Augusto Buchnero, Musarum Phoebo.

1632. April.

Omne tuae fueram simul appositurus orexi,
si tibi de mensa mens foret esse mea.
Plena Meduseo spumarent cymbia iaccho;
nec foret a nostra Cyrrha nec Hybla dape.
Tu bibis ambrosiam, Ganymcde beatior omni.
Nectar it a calamo, sacchar ab ore tuo.
Haec mea ne bibe bis, tua nec prior aurea gusta.
Post mel, fel mea sunt cuncta probata, tuum.

24. Jacobi Graii reminiscitur.

1632.

Inter Elystreas medius considere nymphas
et lepide mecum suete, Jacobe, loqui,
dum neque Plissa Pales, neque Pardia Nais abesset,
flaret et in nostros Panis arundo iocos,
faustus eram mihi tunc, neque erat me laetior ullus,
delicias per te te cumulante meas.
Nunc abes et tecum fuerat mihi quicquid amoenum.
Quam minor est umbra lux mihi facta sua!

25. Georgio Ernesto Kademanno, competitori tituli.

1632. März.

Ast ego sum dominam tibi corrivalis ad unam
meque cupit, te quae tam cupienter amat.
Turpis it et sacer est alieni raptor amoris
nubere nec binis una puella potest.
Non tamen hinc tibi sum, nec tu mihi tristis et ultor;
quae fuit immundis zelotypia procis.
Sanctus ut est noster, sic est non invidus ignis.
Quur? Quia nil minus est, quam velut audit, Amor.

26. Georgio Eberhardo Hartmanno Joannis Fil.

1633.

Non tibi mens charos premere aut tenebrare labores
velleque dissimilis filius esse patri.


page 322, image: s322

Candidus ingenui producis scripta parentis
visque tuo super his cum Michaele legi.
Prima tnum merito vehit astra per aurea patrem,
altera te, comitem tertia fama tuum.
Vive diu, vir amice Deo, vir amabilis orbi,
nomen et haeredis porro tucre pii.

27. Matthiae Zachariae Goetzio.

1633.

Ludit et assidue socio studiosior omni
Lipsicus Aonias nat puer inter aquas.
Quinta Novenarum, rutilis quae praesidet astris,
lioc videt et tacitas induit amne manus.
llle nat, illa trabit, vocat hic, tenet acrius illa
et madidi tepidum fundit in ora sinum.
Et vocat ad socias; \eniuntque, vocantque vocatae:
I, Amor, et semper sic abeundo redi.

MDCXXXIII.

28. Mariae Elisabethae Beccerae Epithalamium.

1633. Frühling.

Quod nisi me percgre nimius ferat ardor eundi,
praetulerim taedas, Elisabetha, tuas.
Me nec erat propior, qui carmine fascina sancto
pelleret, in thalamum disiiceretque nuces.
Nunc sed enim mandem cui talia munus agendi.
Nube modo studio cassa, Maria, ineo,
ut, quae virgo nequis a me nec sponsa vocari,
te rediens matrem iure vocare queam.

29. M. Garmanno.

1633. Sommer.

Garmane, nobilium felix ordire magistrum,
sustenture meas, quas tibi cedo, vices,
te favor indigenae dilectum mulceat aurae,
ornet et in dulci patria blanda sinu.


page 323, image: s323

Nos alio pia fata vocant. Has abdico terras,
hospes Hyperboream non brevis inter humum.
Tu, quod agis, liquida, nostri memor, utere sorte,
dum potes ad partem debitor esse meus.

30. Ad Amicum Caussae Patronum.

Caetera nam reliquo, scieris bonus arbiter ex te;
quae licet obticeam, se tamen ipsa notant.
Haec tibi, quae cruciant et in hoc simul ore leguntur,
sufficiant metricis exposuisse modis.
Hactenus ingenua quem dissimulavimus arte,
rumpit et hoc gravius se dolor usque gemit.
Non legis hic solum lamenta mei moeroris,
cernis cum versu rectius ipse meo.

31. Jano Philippo Crusio, Charitum animae.

1633. Herbst.

Cresce, puer, studiis, puer auree, cresce sciendo.
Natus es ingenio claudere cuncta tuo.
Pulcher in his quid suave tremit tibi crinibus Othrys;
Castalis in labiis navigat ipsa tuis.
Et lepor et Charis et sociis Venus addita Musis
approperant digitis te nitidare suis.
Fac, puer, ut facias, quod agis. Sic namque valebis
magnifico similis filius esse patri.

Hamburgi MDCXXXIII.

32. Godfridi Deuerlini Philyrei desiderio.

1633.

Ultimus Hannonia mihi conspiciendus in urbe,
serus, at hinc nostri maior amator eras.
Diximus ambo vale, discessimus ambo nec una.
Eurus erat mihi tunc dux Zephyrusque tibi.


page 324, image: s324

Sic iimus totis diversi spebus amantes;
dissociabilius par quod in orbe fuit?
Vertere; vertor ego; reducique fac obvius adstes:
Par sociabilius non erit inter humum.

33. Hartmanno Gramanno Med. Novogrodia Narvam.

1634. März 10.

Vicimus infidas secura mente paludes,
fidimus assuetis frigus inerme trahis.
Et iam nos Novogroda tenet. Quam fama salutat
aureolam, fastu est lignea tota suo.
Enecat hic magis atque magis mora vestra morantes,
quam, Deus! in votis estis abunde meis.
Ite, venite, videte viros, loca cernite tanta,
quae, simul ac fuerint visa, neglecta velis.

X. Mart. MDCXXXIV.

34. Excellentis ingenii et doctrinae Garlef Luders cum ipse, arcu lusurus, manuum potiorem graviter Isesisset. Odae romanae dedicatorium.

1634. Sept. 2.

Quae sors, quod nocuis fatum te vidit in hirquis,
tam miseras insons ut paterere vices?
Accusem superos, verear nisi numinis iram.
Liber agit, dominus quicquid olympus agit.
Sed tamen infausto damus hoc solamen amico.
Hinc vide nos lacrimis collacrimasse tuis.
Non licet has proprio partiri corpore plagas,
mente licet: gravis est condoluisse dolor.

Moscoviae, postrid. Kal. Vllbr. MDCXXXIV.

35. Suo.

1634. Sept. 2.

Ille tuus meus est hesterni testis lacchi,
quem quereris tota voce dolere, dolor.


page 325, image: s325

Ille tuus meus est, neque enim non plangere possum,
o animae medium, te lacrimante, meae.
Sis memor et sic disce aliquid prodesse nocendo.
Sic fugimus tectas, quae pupugere, rosas.
Cautior i nocuosque nimis bibe cautior ignes,
dum perit in vobis pars bene magna mei.

Inter Ruthenos.

36. Eidem.

1634. Sept. 2.

Non tamen immoreris, licet hoc ais esse timendum,
o mihi de culpa nulle dolende tua!
Hesternam redolent Cererem, quas egeris auras,
et vespertinum prodit ab ore merum.
Flende tibi, ridende mihi, ludende cuivis,
sic meriti precium, quod cruciaris, habes.
Firma dole, dolitura dole, mihi risus et omni,
et, magis ut doleas, sit doluisse minus.

37. Hipponactis Wendelino Sibelistio, Magni Moschorum Principis Archiatro, scripti nuncupatorium.

1634.

Immemori veteres gererem si corde favores,
et decus immerito, te tribuente, datum,
dignus eram, raperer meritos inhonestus ad ignes
duraque frons digno stigmate laesa foret.
Hactenus exiguas potui tibi reddere grates,
carmen hoc a memori non leve pignus habe.
Aurea dona tuus tibi Fedorovicius offert,
munera sunt Phoebi pauperis ista mei.

38. Joanni Michaeli, Meditrinae Mystae.

1633/34.

Jane, chymiatricae nomen venerabile laudis,
maxima per minimam qui mala tollis opem,


page 326, image: s326

vidimus edideras, Hasso quae condita Phoebo,
Harria Revaliam quo locat orbe suam.
Vidimus et faustis felicia basia chartis
fixerat in famam lingua diserta tuam.
Scripserat Hartmannus privus, tu publicus edis.
Si tibi non maior, par tibi dandus honor.

39. Reinero Brocmanno et Dorotheae Temmiae Sponsis.

1635. April.

Jungeris optatae felici sidere formae,
atque tuae mentis fit Theodora dea.
Sponse, cor Aonidum, chariteiae gaudia trigae,
quem Venus et Veneris turba pusilla colit.
Arridere tibi fas est, quia risit olympus,
atque tuum thalamum dulce cachinnus habet.
Nubite felices ambo, connubite fausti,
in vestroque salus excubet ipsa toro.

40. Ad Hartmannum Gramannum Medicum, quum Revalia solveret.

Silv. IX, 14.

1635. Mai 21.

41. Henningo Grossio, coaetaneo suo.

Nescio, quid rerum capias, quid tractet agonum
Grossius, ardoris fax radiosa mei.
Forsan et ipse meae nescit molimina vitae,
absumus in nimias dum sine fine moras.
Sed tamen, ut, quid agam, sciat, hac legat indice charta:
vivo, nec illius lentior urit amor.
Jam quoque, quid rerum tractet, scio, melleus ille
vivit et in veteri flagrat amore mei.

MDCXXXV.


page 327, image: s327

42. Olearium, ut scribat saepius, rogat.

1635.

Mel bibo, te quoties lego, nomen amabile nobis,
melleve si quid erat dulcius atque favis.
Nat lepor in calamo, Charis undat in aequore creuae
et lavat in pluteis se Venus ipsa tuis.
Nam tuus est Helicon, tuus Othrys et arduus Aemus,
Phoebus et, et Phoebi concio tota tua est.
Quando voles nobis nihil iuvidisse videri,
quod placet in uostra crebrior aure sona.

43. Henrico Arningo et Elsabae van Scholen odae vernaculae inscriptio.

1636. Anfang.

Credibile est, ipsum leve quid lacrimare cachinnum,
cum nova sub prima nocte marita gemet.
Illa, scias, madidum quid ab istis fundet ocellis,
et quod siccabis, sponse, rigabit Amor.
Sponse, nihil, nil, sponsa, time. Feliciter itis
vestraque sidereus gaudia risus amat.
Quos nox sera rudes timido se condere lecto,
doctius e thalamo surgere mane videt.

Revaliae Harridis Esthonicae MDCXXXVI.

44. Philippo Crusio, Viro Nobili et Jureconsulto, eius Sponsae nominalem gratulatur Pasabulcae Ruthenorum, d. VIII. Kal. April MDCXXXVI. in itinere.

Dormieram, vir magne, tui securus amoris,
nec Clariae tantum sustinuere nefas.
Sed dea nulla meam, nec vellere Cynthius aurem
tunc voluit, toti lis fuit inde iugo.
Conveniunt; proque aure pcdem qui dente moneret,
missus ad oblitum me Taracanus abit.


page 328, image: s328

Admonet. Evigilo. Sed ab hoc iit horror in artus.
Hinc adeo versus obriguere mei.

45. Literae Basilenae. S.

1636. August.

Fulmina sunt, quot sunt elementa notata papyro,
quam mihi, sed tristi, mittis, amica, manu.
Jure tuo facis hoc, dignas quod concipis iras,
et mihi quid Jovio saevius igne tonas.
Sum reus, arbitrium iurandi transeo iuris,
sed mora me quoque, te quae necat, usque fodit.
Discute fulmineas, sol mi clarissime, nubes.
Dum loquor, occurro me socioque tibi.

46. Ad Amicum Olearium.

1636. Nov. - Dec.

Sum, quod es, o animi decus et favor unice nostri,
te mihi, me tibi dat cor sociale parem.
Sim tuus, ut meus es. Neque enim, quod aduler, iu hoc est.
Ni tuus esse queam, non meus esse velim.
Sum, quod eram, fueroque tuus, tuus atque manebo,
dum tuus esse potes, dum meus esse queo.
Sis, quod es, eduresque meum cor fertile amore;
sic nihil ambobus, quod querulemur, erit.

Niasabatae Medorum.

47. Israeli Ilgenio, Lipsensium charissimo.

1637/38.

Mel sapit et cuncto melius memor halat amomo
usus amicitise per duo lustra tuae.
Hinc illum redolere putor mihi semper odorem,
semper et illius mel sapuisse favi.
Jamque, licet toto nimium disiungimur orbe,
Asius Europae sum tamen usque memor.
Sum memor usque tui cui si semel unica reddam
Oscula, di, peregre nil sapiendo petam.


page 329, image: s329

48. Brigittae van Acken, Arpenbecii amoribus.

1638. Febr. 1.

Forma per Esthonicam multis optabilis Harrin,
sola tamen Jano praeda futura tuo,
vana teris miseras nimium spectando fenestras,
vana rudes toties stas vigil ante fores.
Hei! nimis hei! is abest, oculis quem quaeris avaris.
Fle tamen. Ast illum iam properare scias.
Si nimis est, a te tres ille quod abfuit annos,
te penes aeternus mox erit; hoc magis est.

Ex Ferside.

49. Basilenae, cordolio meo.

1638. Juni.

Quae sed iniqua mei mihi te rapit ultio fati,
virgo, potens animae \itaque morsque meae?
Illud erat mihi morte mea disceclcre peius,
peius at est omni iam rediisse nece.
Desero iam victus, quam liber saepe reliqui.
Fata negant, duo quam corda dedere fidem.
Velle mori poteram, sed mors mea mortua dudum est,
vivis enim, mortis vita dolenda meae.

50. Jano Burcardo Bresleo amicissimo.

1638.

Mens erat, Elysiam primo pede tundere vestram,
Jane, Vratislaviae gemma corusca tuae.
Obstitit adversis Mars saevus euntibus armis,
inque feros pepulit nos iaciendo Scythas.
Hic mihi tres toti periere maligniter anni,
Persarum quartum mox iugulabit humus.
Mens erat et nunc est, tantum licet occidat aevum,
visero vos, venio. Jane, paranda para.


page 330, image: s330

51. A. MDCXXXIII. M. Jun. Sabinae Abrahamidi Flemingae, suspirio meo.

Eiusdem mecum soror altera sarcina ventris,
quam dedit Abramo dulcis Elisa suo,
quid Sabina tuo factum male rebere Paulo,
quod nimias alio nectit in orbe moras ?
Accusandus eram, sed et excusandus eodem.
Quam volui, potui non removere vicem.
Vive, nec in nostra nimium, soror, angere cura;
sat cito nam redeam, si veniendo valcs.

Ex Hyrcania.

52. Brocmanno meo.

1638. Juni.

Conscie curarum, felix Reinere, mearum,
quas mihi fatalis conciliavit amor,
mitto tibi geminos eiusdem pectoris ignes,
mitto cupidineas, tormina bina, faces.
Quod Basilena rogat, petit hoc Anemona perinde.
Unus in ambarum mentibus ardor inest.
Hei mihi! nam peream quo certius aeger, hoc unum
duplus amor gemina cor mihi pungit acu.

53. Rosilla seu Suaviorum Liber II. amoribus Crusianis sacer.

1639. Mai.

Suavia tam lentae mulcentia taedia mortis,
dum via per nimias tenditur aegra moras,
illa mihi totum praetermississima lustrum
sesqui, tuis recolo, vir generose, toris.
Sentit opus streperisque deus puer annuit alis
et nimis in matrem me probat esse pium.
Quisquis amas, ruditer teneram sis lenis in artem,
inter inhumanos scribitur illa Scythas.


page 331, image: s331

In hunc librum pertinent quoque sequentia epigrammata, de quibus in manibus amicorum extantibus inscriptiones sal- tem mihi relictre sunt. 1. Janussii Radzivilii, Principis iuventutis laudes. 1629. 2. Abrahami Bibrani Memoriae felici. 3. Christian Becmanni Origines. 4. Joanni Gerardo, Theologorum nostratium Origeni. 5. Mariae Magdalenae Praetoriae. 6. Casparis Bauhini Anatomica. 7. Casparis Barthii Nemora. 8. Ernesto Stidae. 9. Petri Calvisii tumulus. 10. Salomonis Petrii Jonas. 11. Oleario p. t. ord. Eremit. D. August. 1637.