Amplissimo Magnaeque Auctoritatis Viro Bernhardo Torbecio, Senatorii Ordinis Et Secretario Urbico Bono Publico Nato Fraterni Affectus Publice Testandi Caussa Adscribo Paulus Flemingus.
SIDERA.
1637. März.
Certa Georgiacae, pie mi, conversio terrae,
quam per et Albanus credit et orat Iber,
rem facis, Armenum dexter quod schisma refellis
atque Diarbecios detegis ore dolos.
Inde Mahumeticum, gravis ore, refringis halysmum
Christiadumque reples ethnica fana Deo.
Tot tibi pagani ccelum debere fatentur;
ipse tibi coelum debet Jova suum.
Schamachiae in Media. Ao. 37.
1637. August 29.
Diffluit effusis sensim dum Magdalis undis,
induit et liquidas uvida corpus aquas,
sicque recens mare stat, sua quod facit aura verendum,
quae furit a gemitu mota fluentis herae.
Ilicet apparet crucifixus ab aethere Christus
et micat insolitis axis uterque striis.
Este mihi comites, socii, Mariaeque natanti:
tam procul orcus abest, quam prope portus adest.
Quam super aspersum milleno flore cadurcum
baiulat angelicus celsa sub astra chorus,
non alia meruit sepeliri candida pompa,
non alio fuit haec digna ministerio.
Mascula perpessos nunc despice virgo dolores
carnificemque suae tuta relinque cruci.
Vita tibi peperit millenas unica mortes,
millenas vitas mors parit una tibi.
XXIX. Augusti MDCXXXVII.
Stat prior aethereas orans Ludovicus ad aras
et facit hospitibus numina blanda suis.
Explicat interea fratrum manus hospita mappas,
mox sedet ad positas plurimus ordo dapes,
dumque legunt variam Cererem Bacchumque salutant,
adspergunt salibus prandia sancta piis.
Mortales epulae, caelestes iure vocandae,
quae saturant animam, dum bene corpus alunt.
Sancte senex, venerande pater, cui patet olympus,
pro misera quoties plebe precaris opem!
Laus tua per magnum viget excelsissima mundum,
ipse tua loquitur de pietate polus.
Vita dedit coelum multis tua, pluribus at mors,
dum tuus ad normam nos beat ordo tuam.
Monica, sis tanto foelix super aethere partu,
pignora, sed coelebs, tot generante polo.
Ludo vices, Ludovicus ait patriaque profectus
nil mare, nil terras, nil fera cuncta timet.
Ergo procul Maurum venit, ut beet acer Eoum,
a Tartessiaco progredieudo Luso.
Et venit, ut beet, et vero replet ethnica Christo
corda, nec ulterius, quod magis optet, habet.
Lude vices, Ludovice, diu. Placet omine nomen;
nam tibi successus autor es ipse boni.
Ore gravis, pietate sacer, bonus arte, nec ullo,
sive velis animos eloquiumve minor,
nil negligis, pandas populis ut aventibus axem,
qui coeunt densis te vocitante globis.
Utque magis moveas, os induis illud et illud,
barbariceque loquens barbara corda trahis.
Si, Josephe, tuis meritis aequalia poscis,
posce animae coelum, posce, Josephe, Deum.
Missus ab Hesperiis Vincens Orientis in oras,
monstret ut extremis gentibus astra, venit.
Conveniunt populi, placidasque benigniter aures
dum praebent, supera sic saluantur ope.
Quid pietatis amor, fidei quid zelus et ardor
dogmatis in sanctis non potuere viris?
Vicit, io! vicit Vincentius! Addite laurum,
quam capit a solo praemia dante Deo.
Sanctus es; hinc haeres fueris mox certus olympi.
Purus es; hinc merito te pius omnis amat.
Doctus es; setherias dextre sic digeris artes.
Blandus es; hinc placide corda profana moves.
Pauper es; et tamen es sic divite ditior omni.
Parvus es; at magni grandis in aure Dei.
Omnis es, esse tuis debes qui candidus astris;
astra quod hinc tua sint, nemo, Philippe, negat.
Dignus es elogio, memores quod ducet in annos,
vir pie, vir purae simplicitatis amans.
Nam quod hic eloquio, specie tu lenis in ista
efficis, ut verum Maurus adoret herum.
Non opus est dicto, facto micet entheus ardor.
Plus pins exemplo, quam gravis ore movet.
Sed tu, dum vitam sanctis sermonibus aequas,
ambiguum, moveas qua magis arte, facis.
Quinque David lapides iaciebat in ora Gigantis:
quinque libris Moses ius habet omne Dei:
millia quinque Deus saturavit quinque placentis:
quinque redemptoris vulnera corpus habet:
quinque decens lustrum, totidem stat olympias annis:
quinque bis in duplici fers, Mose, verba petra.
Quinque patres unis habitatis in aedibus, o vos
sidera quintuplici prosperitate beent!
Grandis Afer, patriae coelo fax plena Tagastae,
nec minus Hipponae lux radiosa tuae;
namque Manichaum pede vindice conteris astum
schismaque Donati Pelagiique nefas;
culmen es et fidei perfectio tota beantis;
nec quid in hos cineres, trux Trasemunde, potes.
Laus tua sit mea vis, qua salver, o autor, o insons,
o pia salvandae lex et amussis humi!
Vatidicae species, animus quibus insidet augur
atque tument ipso pectora plena Deo,
dicite paganis, atheis haec dicite Mauris,
quod populos docuit quaelibet ante suos.
Dicite, nos redimat quod opus, quae virgo, quis infans,
dicite damnando thema salubre gregi.
Coelestes animae, multis vox profuit olim,
vestra sed hic species pluribus illa, reor.
Surge, pater, moestumque diu iam desere lectum,
qui tibi fatali febre molestus erat.
Claude torum foribus, museum pande reclusum
Eusebiamque nova flectc salute tuam.
Ne dubites, vitam post ut tibi sidera firment,
qui iam praesenti te rapuere neci.
Fugerat a sancto febris emaciata Blaseo,
nec levis invalidam moverat ira deam.
Alma salus illam languentis abegerat extis.
Ergo fremens tota dum capit aede fugam,
forte Valentinum cerncns fera corripit ultrix.
Hic iacet et saevae iam crepat igne deae.
Victa semel, cladem quid amas, dea stulta, secundam?
Ipse Valentinus mox tibi victor erit.
Melior; mel ori.
1637. October.
Mellificae volucres, roseus quas nutrit Hymettus,
en vocat indigenas floridus Hibla suas.
Quid vaga per nimias grex ire volatilis lierbas
indeque fatales tam iuvat esse dapes?
Parcite sudori, propius cibus iste paratur,
quem labor aethereee conficit artis ibi.
Os hoc, hoc os Clarium vestro mel impluet ori,
praeferat ambrosiae Juno quod ipsa suae.
Ad Apiculas.
In hunc librum pertinent quoque sequentia Epigrammata quae in amicorum manibus sunt. 1. R. P. Joanni de Mesquita S. ord. Fr. Eremit. D. PEr. Aug. in Orientali Goa Provinciali. 2. S. Teresiae Carmelitarum discalceatorum Patronae, cuius festi- vitas 5. Oct. MDCXXXVII in Isfahan celebrabatur. 3. E. P. Balthasari a S. Maria, Carmel. discalc. 4. R. P. Dionysio a Corona Spinea, Carm. disc. 5. R. P. Huberto a S. Carolo eiusdem ordinis. 6. E. P. Dimae a Cruce eiusdem ordinis. 7. Consecratio novi templi Carmelitarum in Isfahan MDCXXXVII. 8. Series regum Persicorum apud Patres Capucinos in Isfahan. 9. R. P. Hermanni Hugonis Divina Poesis. 10. Capucinorum in Isfahan et Bagadad religioso ordini Gall. 11. Carmelitarum religioso collegio in Schiras et Balsara.