Vincentio Fabricio Cimbro Poetae Supra Seculum Et Aetatem Illustri De Facie Nondum Noto Pro Amicitia Fundanda Lubens Offero Paulus Flemingus Eo, Quo Heinsium Utrumque Aestimo, Animo.
DESIDERIA.
Lurida macrabant miserum ieiunia corpus,
aruerant longa languida membra siti.
Clamabam: Esurio! posuit mihi mattia tellus.
Non poterat nostram tollere terra famem.
Clamabam: Sitio! fudit mihi pocula pontus.
Nostram non poterunt illa fugare sitim.
Tandem rauca meo flavi suspiria coelo
iam prope deficiens: Esurio! sitio!
Audierat meque in suspiria pura liquatum
ad rutilas sedes coelicus egit amor.
Ah mihi! qualis eram, quae, quantaque gaudia sensi!
Tu mihi, Christe, cibus, tu mihi potus eras.
Sternite divitibus convivia pinguia mappis,
Caesares, ambrosias ponite lautitias.
Quid iuvat ex epulis vomituros tendere ventres ?
Quid iuvat Ausonia nausea mota dape?
Ite, utres tensi, vos non ieiunia linquent.
Cras sitietis enim, ceu sitiistis heri.
Esurio te, te sitio, mi mellee Jesu.
Te satur ingesto iugiter esse queo.
Cesserat ingenui torrens facundia Celsi
et tibi Galenus cinxerat ora vigor.
Praescia munierat caput experientia Coi
curaque Paeoniae iudiciosa deae.
Sennerti genius magnique Moneta Borussi
formarant manibus cerea sensa suis.
Hoc poterant vivo tanti superesse medentes,
hei, tamen et poterant hoc moriente mori.
Fertur inexplicito pietas risisse cachinno,
pulcer, ubi rabida demeterere nece,
mox adventantem lento plicuisse lacerto
et pressisse meris obvia labra labris.
Dicitur et similem niveo velasse sodalem
syrmate et in dominum deposuisse torum.
Nil pietate magis coluisti vivus, amice,
te recolit functum nil pietate magis.
Te sine nulla dies potuit mihi laeta videri,
te sine cuncta fuit flebilis hora mihi.
Me sine nulla dies potuit tibi Iseta videri,
me sine cuncta fuit flebilis hora tibi.
Tu sine me, sed ego sine te nunc cogimur ire.
Tu sine me raperis, te sine linquor ego.
Ah moreris sine me, sine quo non vivere quibam.
Ah vivo sine te, quo sine functus eram.
Jam ciet Octobres frigens Matuta quadrigas,
iam stat ad octavam spissior umbra notam,
iam meus extremas Glogerus subbibit auras,
iam levis e patulo spiritus ore volat.
O mea spes! mea lux! mea mens! mea cuncta! meum nil!
Omnia sunt uno nomiue rapta mihi.
Quot mihi milleme parient discriminis horae,
unica millenas si parit hora neces!
Felix, qui tuttim terra subvectus olympum
riserit armicrepi praelia longa soli.
Pax ibi tranquillis sanctum circumvolat alis
et fovet in molli tcgmine fcsta quies.
Huc sua pernices iuvenis mens enthea peunas
strinxit, inexposita docta volare via.
Non queror implacido iuvenem ccssisse profundo;
hei! viduum miserum me superesse queror.
Tot miser esse modis poteras sentireque largus
infortunati fata noverca viri.
Pauper eras, virtute tamen cordatior ibas,
dum frugalis eras, sat tibi dives eras.
Exsilium, morbi, fures, iniuria, leges
quassarunt miseris sensa subacta modis.
Hoc modo restabat, quo deiectissimus esses,
pravus, qui potuit te iugulare, medens.
Omnigenas iuvenis discendo exhauserat artes,
iam nec in arcanis, ars quod haberet, crat,
huic septemgeminae nihil occuluere sorores,
nil Charis et vario Suada lepore potens.
Phoebus Apollo suam tandem dabat ipse medelam,
pronus et in iuvenem plurimus ibat honor.
Omnia dum studuit, neglexit in omnibus unum,
discere debuerat non potuisse mori.
Pauper erat, tamen esse virum duratio suasit.
Fortuna maior seque Glogerus erat.
Exul erat, sed firma mari constautia scnsu
Ausonios fecit ferre valere dolos.
Aeger erat, valido sed erat patientia talo
nixa deditque ipsam vincere posse necem.
Quicquid erat miserum, iuvenis fuit undique, virtus
sed tamen et iuvenis undique quaeque fuit.
Quicquid agebat opus, constans Glogerus agebat,
instabat patiens, quicquid agebat opus.
Scilicet ipsa sibi iuvenem patientia constans
officiis similem fecerat esse suis.
Scilicet ipsa suam patiens constantia vernam
imbuerat dubias spernere posse vices.
Quis negat, ipse fuit iuvenis patientia constans
et patiens iuvenis robur is ipse fuit?
Cynthie, cum fesso tua subtrahis esseda mundo,
pronus et Hesperias laberis inter aquas,
nil nisi furva nigrae premit omnia noctis imago,
nil nisi schema trucis omnia mortis habent.
Tunc et cuncta velint aeternam stertere noctem,
vita nisi redeat, te redeunte, sibi.
Dulce mori cunctis, si surgere, Phoebe, recusas,
dulce mihi Phoebo non oriente mori.
Flora, verecundum quid pandis ubique rosetum
et mihi suaveolens, qua vio, sternis iter.
Heic crocus, heic castis variantia lilia malis,
hic diversicolor tulipa pingit humum.
Parce tuis, dea, parce rosis. Vereamur iniqua
calce verecundas perdere veris opes.
Non mihi, diva, places, tua non viridaria, flores,
dum tibi, dum cecidit floribus omne decus.
Una meam miserata vicem, dea, surgis et omne
blanda iubes lenem molliter ire torum.
Solus ego vigilaro mihi, mihi temsero somnos,
quosque diu lessus lacrimo, nocte querar.
Tu mihi sola faves amicimiue pulla fluenti,
tu mihi funereo congruis una melo.
Sed cras albenti, dea, mane recesseris a me.
Nil facis: aeternans me premit umbra tamen.
Jamque soporosos extergens Phosphorus hirquos
semivigil creperum fulgurat orbe iubar.
Mox ubi stertentem lux excitat aurea mundum,
Phoebus et Eois plurimus exit aquis,
plena dies niveis orbem circumvolat alis,
irrigat et pigrum lux generosa solum.
Pleua dies mundo ceciditque reditque vicissim:
hei! mea dum cecidit, non orietur item.
Vespera, nam fessum solari cerneris orbem
et misera fractis grata venire die,
demit arator opus, cogunt mulctralia vaccas,
verna strepit circum pensile passer opus.
Lenia sollicitae tranquillant otia noctis
omnia, me solum negligit aequa quies,
Jam toties totiesque redis totiesque redibis
vana. Veni vitae vespera sera meae!
Immorior, nece nec tamen hac me vita relinquit.
Continuus vivo continuusque necor.
Mors fugit et morior. Fugit, et tamen exprimo, vita.
Sic redit alterna vitaque morsque fuga.
Mirum posse mori, constans cum vita supersit!
Mirius, in media vivere posse nece.
Quam mihi lethiferum est, invitus vivere cogi!
Ah mihi sit, nolle vivere, posse mori!
Instabilis animae, nam vos dedit Aeola virtus
in subito celeres ire per omne pede,
aula Jovis vos tota capit, vos integra Juno.
Ad vos immotum contremit orbis opus.
Hos ructate citi gemitus, hos tollite lessus
et mea quadruplici dicite damna plagae.
O ego vos fiam, quo, qui modo nullibi nunc sum,
nec queo, nec cupio, totus ubique siem.
Charus eras Musis, Musae tibi chara rependuntr
cum gemitu lacrimas ad tua busta cient.
Cynthius indoluit, lacrimas et roris in amnesy
in Zephyros gemitus iussit abire sacros.
Arida terra bibit rores. Sic ebria florum
gignit opes, circum myrtea sylva viret,
Quae Zephyris perculsa sonum dat iugiter istum.
Vive, decus, Musis, vive, Glogere, tibi.
Lenis ubi varie querulas discriminat odas
Daulias, in vernis dispatiabar agris.
Dicebam: Mea chara, meos mihi concine questusl
Ah! mea, singultus, a! mea, finge meos,
O ego si tu sim, quam miris flexibus utar,
quam mea millemodo carmine damna fleam l
Sic ego. Suspendit primas mox illa querelas.
In me mutari forsan et illa cupit.
Aureolum quondam, nunc detestabile nobis
nomen, inoffensi nempe valete Lares.
Hospitium mihi molle fuit, mild flebile vestrum
caussaque coniugii discidiique fuit.
Vidistis iuvenem sanum, vidistis et aegrum.
Sic erat in vestra vitaque morsque domo.
Sic erat, at quia iam refugit mors, vivida nobis,
scilicet hanc alibi quaero. Valete Lares.
Qualis Hyperboreo rapidus furit Africus imbre
et Nothus illapsas verberat asper aquas,
sic et ab orali tumidi mihi cardine Cauri
discutiunt fletas praecipitanter aquas.
Fundit aquas oculus, venti de pectore surgunt.
Sufficit in partes illud et ille suas.
O oculi nobis, o tot sint pectora tantum,
quot pluimus lacrimas evomimusque Notos!
Mirabantur opus, Parnassia numina, Musae,
quod iuvenis luci mox positurus erat.
Jam sinuosa suae Sennertus lumina divae
in gracili poterat fronte stupere brevi.
Viveret Hippocrates, quos non risisset amores!
Ipse fuit facti plausor Apollo novi.
Cum domino perit ille labor, quod numina primum
tam mirabantur, nunc lacrimantur opus.
Se numquam dedoliturum.
Esto! meis aliquid decedat tempore curis,
fiat et ex senio mitior ille dolor.
Quae mihi totalem tamen exuet hora querelam?
Quodve meo vacuum funere nomen erit?
Nulla mihi totum dement hunc secula luctum,
nec sinet hic fido natus amore dolor.
..................
............
Fata, quid arguimus vestros in funere fasces
divinumque nimis sollicitamus ebur?
Si trahitis, trahimur merito sequimurque coacti:
sin, quivis pronae se trahit ipse neci.
Invisum properamus iter, dum nolumus illud,
cumque scopum premimus, vos ea culpa manet.
Ast, homo, te primum semper semperque deinde,
ut possis numquam fata timere, time.
Susceptum sic ponis opus damnasque lituris?
Illud erat votum, lente poeta, tuum?
Adde manus, animum revoca calamumque resume
promissamque diis manibus urge fidem.
Vita volatilibus fugit irrevolubilis alis,
prona repentinum Parca minatur iter.
Cras, quod heri poteras, poteris succumbere fato.
Pergito: iam capitis pars perit, ecce, tui.
1631. Oct. 16.
Fulva colorato gyrabat stamina fuso
nec Lachesis iuveni visa severa fuit.
Vidit et invidit nitidum gravis Atropos aurum
formosumque truci pollice rupit opus.
Perfida contracto subrisit tertia naso,
nec Lachesi facinus tam capitale fuit.
Si vobis modo nostra ioci sunt fata, severae,
cur semel abruptum non iteratis opus?
In libris Clariae vatem, Meditrina cathedris
mystam, per herbas moesta filium Flora;
delitias Jocus ipse suas, Lepor ipse lepores
et omne, quicquid numiuum praeest coelis,
anxia disquirunt iuvenem. Magis anxius ipse
meum per omne rimor, omne, Glogerum.
Quaerimus amissum, sed nos amittimus ipsos.
In perditis se perditi (dolor!) quaerunt.
Omnibus instabilis, nobis durantior unis
diva, velut fixis aes solet esse petris.
Vidimus immotum constanti lumine tergus,
hinc mihi caussa mali tam diuturna fuit.
Hebdomas hebdomadem premit, opprimit annus et annum,
ex quo continuo mergimus imbre genas.
At dea, tam certo cum te mihi tramite sistas,
credam, quod volucri fluxa ferare rota?
Pone pusillanimes molli sub pectore curas
sumeque cordati mascula sensa viri.
Sic moneo, dum sera tui fles fata parentis,
dissuasor iusti sic tibi moris eram.
Tu mihi: Sed proprios cur non sinis, optime, questus,
quodque doces alios, non, ais, ipse potes?
Vera refers. Sic disce meo, mi candide, more,
quam leve consilium sit dare, ferre grave.
Sive salutiferam primus sator excolis artem,
sive Meduseae praeses es, alme, lyrae,
tu, deus, es titulo mihi bis quoque flendus utroque,
iraque sub lacrimis non levis esse solet.
Ille, cui duplicem pandisti providus artem,
nunc obit et media me male linquit ope.
Nec poteras prohibere malum? Quei, Delie, possis
iras cum lacrimis nunc prohibere mihi?
Non mihi vester Amor blandis arrisit ocellis,
nec gratus poterat Cypridis esse favor.
Quem Jonathanaeo modo complexabar amore,
dulcior hic vobis omnibus uuus erat.
Hunc Charites iunxere mihi, rapuere vicissim
illeque post raptum durat Amoris amor.
Durat et aeternis non immutabitur annis,
prae quo putris erat nausea vester amor.
Dic, serene flammeorum purpurate siderum,
qua celer non indicata noster ille gemmeus,
ille noster, noster ille transvolavit semita.
Nulla plantae, nulla noti calcis est super nota.
Dic mihi, desiderate, dic beate, quo sciam,
qua repentina levatus avolaverit via:
an solens per florulenta divagatur iugera
et salutares perita condit arte cespites
discoloribusve prati mollis infusus toris
ad propinqui lene Plissi murmur et planum latus
fabulantibus Roseti colloquentis Africis,
semifessus, semisomnis, semitectus sic iacet
millemunis millepictis Chloridos tapetiis.
Ut meum iunctis sodalem vinciam complexibus,
te per herbas, te per hortos, te per arva florea,
per rubeta, per fruteta, per vepreta persequar.
An securiore cura musica necat diem
et vel entheos diserti pervolat Celsi libros
atque diligente grandem subliniit penna Coum
vel merens Galenianae candidatus infulae
mente, gestu, voce, nutu, praetor acer imperat
eloquentibus diserti pulpitis .....
Ut docentis a sonoro pendeam discens labro
atque praesens ore tentem, te per auditoria,
per musea, per cathedras perque scamna persequar.
An iuvaturas clientes morbidi tremunt fores
isque densum septus inter vulgus aegrotantium
recta mandat, tuta scribit, sana miscet pharmaca
et barathrali solutos navitae malos rapit.
Ut meum festina Phoebum sistat hic mihi mora,
per vias, per angiportus, per suburbanas casas,
per forum, per officinas, per plateas te sequar.
An gravis severiora cura linquit pectora
et valente lassus aegro, fessula ponens manu
nauseosi taediosa Pergami volumina,
sponte mota delicato plectra vibrat pollice,
quale Musae, quale Phoebus ipse non possit melos.
Et meum pronis inhaerens auribus vatem bibam,
te per Aemum, te per Ossam, te per Othryn insequar.
Ibat in egregias formosae Lipsidos oras
Mors, tenuit stivam dextera, laeva boves.
Scilicet hic grandis lati patet area campi.
Quin, ait, hanc vertet vomer hic uncus humum.
Sic arcana serit secreti semina morbi.
Plena venenatis arva stetere comis.
Dum morimur metimur: quivis fuit omnia Morti,
vomer, ager, tauri, semina, messis, homo.
Tu sed ab immiti, genitor, dispelleris hoste.
Periuro spolium sunt bona nostra globo.
Exul es. Ah ego siml Densa concludor ab urbe,
quis dubitat, trucibus prseda futurus liens.
Adde, quod in veteres recidat mens prona dolores,
nec sinat antiquus non doluisse dolor.
...................
....................