Nobilissimo Juveni Nicolao Heinsio, Max. Danielis F. Patriae Perfectionis Ideae Expressissimae, Pro Reciproci Amoris Incitamento Hos Meos Cupidines Relinquo Alma Lugduno Abiens X. Cal. Febr. MDCXL Paulus Flemingus.
Dum lassus posito iuvenis recubaret amictu
fatalisque suum lectus haberet onus,
tabifico liquidae fervebant torre medullae
et iecur insolitus coepit inire rogus.
Irrubuere genae, pavidis calor innat ocellis.
fomes et in toto corpore sanguis erat.
Quid mirer iuvenem tacitis flagrasse caminis?
Miror in adspicuas non abiisse pyras.
Lecto compositus, pulmone iacebat anhelo,
ibat et ad requiem mens levisomna suam.
Visa fuit iuveni niveorum turma volonum
et pugnaturi candidus ordo gregis.
Cerne, ait, et, mea vita, veni? Sic sueverat ad me
dicere. Et advento somnia cara refert.
Alter Ego, confide, loquor, res numine plena est.
Sunt, quibus in coelum tutus agare, duces.
Daedala syncipitis laquear cum laeve magistra
sterneret et niveae nobile frontis ebur,
errabat digitis plastes frontemque paranti
massa figurando pectore prensa fuit.
Vidit, aitque. meum nec quicquam corrigo plasma.
Sicque volens mirum vivere iussit opus.
Pectoris instar erat iuvenis frons, frontis ad instar
pectus. Candor erat pectore, fronte fides.
Risit ut, ut genitum poterat spectare puellum,
sustulit ut patria dia poesis humo!
Cresce, ait, alme puer, geminansque labella labellis
in pusum tepidas flat celer artis opes.
Flevit ut, ut iuvenem iam viderat esse peremptum,
ut doluit fluidas ter quatiendo comas!
Ast, ait et iuvenis victura poemata iactans,
haut poteras vitam vivere, vive necem!
Sidera fulvicomis aequale nitentia stellis
et gemina nuper astra pudica face,
quam capitis convexa sacri decoratis ephebo
inque meri placida fronte natatis heri!
Sed, faculae, vestras quo nunc restinguitis ignes?
Quae perit artificis naufraga cymba vitri?
Quid fiet stellis, quid segnibus accidet astris,
si mea tam subita sidera morte cadunt?
Ut iuvenem patrio posset superaddere coelo
i, Febris i, siste, Mors, mihi, mandat Amor.
Parebat dominae fatalis biga Monetae.
Ibat et ad dictos nata parensque Lares.
Leniter adstanteui Febris invadebat ephebum
et placido facilis Mors in agone fuit.
Morte quid ingemimus iuvenem cecidisse febrili?
Illi mater erat illa, sed illa soror.
O manus infracti bene conscia federis, immo
autor inabrupti pignoris, alma manus,
ergo tuos sublesta meis subducis amores'?
Ergo tuam lubricam cerno fuisse fidem?
Sic queror. At diviuus Amor, vellendo capillos,
non, ait, in tantum quod queriteris, habes.
Functa probat, vivens sanxit quod dextera pignus.
Quae vita nexuit foedera, morte ligat.
Beatus loquitur.
Prostantem nuper pretio licitabar olympum,
dicebam: Quanti das mihi, Christe, polum?
Aurum solvebam, sed vendere noluit auro.
Divitias totius nil moror orbis, ait.
Me meritumque meum ponebam callidus emptor,
nil ego, nil meritum sed \aluere meum.
Debile quid pretium, meritum quid inutile iactas?
Si quid, ait, gestis solvere, solve Nihil.
Moestus eo, charo viduatus morte sodale,
quis, queror, hei! mihi nunc ibit amore comes?
Dicit: amabo, solum; sed amor mihi displicet orbis,
Dicit: amabo, salum; quo mihi salsus amor?
Dicit: amabo, polus; nec amor mihi ridet olympi,
donec Christenius dicit, amabo, nieus.
Inque solo inque salo inque polo dum rimor amorem,
unius invenio pectore Christenii.
Dum iacet et fessum languenti corpore lectum
sidereo iuvenis aeger amore premit,
urge, ait, urge gradus, Deus, urge, adeamus olympum,
urge, age, age, urge tuos, urge, age, age, urge meos.
Interea toto largus de corpore torrens
rumpit et in salsas liquitur aeger aquas.
Quid iuvenem iuvat astra cito pede carpere velle?
Jam celer in proprio navigat ipse freto.
Ille ego virgineo demessus vertice crinis,
delicies domini luxuriosa mei,
quaero meum, sed quaero meum sine vindice campum.
Sed mihi natalis synciput ora fuit,
synciput ingenui iuvenis, quod triplicis aiunt
ferra deae rabida praesecuisse manu.
Cum natale mihi praeciderit Atropos arvum,
me tibi, messor, habe, dum mihi campus eris.
Fulvus inauratis qui splendet crinibus orbis,
concolor et dominae flammat in igne comse,
hunc tibi, flos iuvenum, pietas pertexere iussit,
nectit cum digitis gratia blanda suis.
Carpsit Apollo rosas et fila dedere sorores,
imposuit meritis iam Decor ipse comis.
Flos ornamen erat iuvenis, sed maius iisdem
ornamen iuvenis floribus ipse fuit.
Non, reor, halantis foecunda rosaria Paesti
hisce rosis similes gignere posse rosas.
Hesperethusa suis tales non educat hortis,
pulcra nec ornatis parturit Hybla iugis.
Floribus orbis habet nihil his formosius, at quid?
Pulcrior his iuvenis floribus unus erat.
Qualis erat tuus ille, tuus charissimus ille?
aiebat nuper turba profana mihi.
Dextra sumo stylum chartamque prehendo sinistra
milleque pergo deos pingere, mille deas.
Fingo Sales et non numerabile vulgus Amorum,
fingo Fides, Charitas, Gaudia, Delitias.
Picturamque notans, meus, heus! charissimus ille,
qualis erat, cupitis cernere? talis erat.
Quale sub immiti morientia lilia sole
flaccidulo pluvias ore precantur aquas,
sic moribunda pius praecordia lassat ephebus,
in media velle pransus obire die.
Singultat tremulos suspirans pulmo vocatus,
tunc et hiulcat opus languida lingua sacrum.
Forte cient frustra morientia lilia rores,
tabuit atque meum sub prece liliolum!
Aemule lacteolo mihi cor, o amate, ligustro,
semule splendidulae cor, o amate, nivi,
ah! fugis, ah! nitidi fugis, ah! fugis, albor oloris!
Ah! fugis, ah! ovo par fugis, alme nitor!
Palla pudica cygni nigro turpabitur amne
ovaque fluminibus inficientur atris,
sola ligustra cadunt, leni nix tabet ab aestu.
Hei! tuus, hei! candor febre liquatus abit.
Attamen infectae subnascitur altera pennae
et redit ad primum schema serenus olor.
Forte suis mendis teres emaculabitur ovum
et dabitur facie posse nitere sua.
Educat usque tepor vernus de lege ligustra,
parturit atque novas bruma novata nives.
Hei! tuus, hei! solum tuus omnibus excidit annis
candor, o aeternum non rediture mihi!
Luge, belle cuniculille, luge.
Ille gemmeus, auriplenus ille,
ille mollis et ille delicatus,
delicatior ille molliorque
ille, ille, ille tuo magis cucullo,
fatali tibi febre raptus audit.
Cui post, ah! cui post, placente lusu,
delectamine, dissilitione,
gratias dabis et dabis lepores?
Cui iocos paries, cui cachinnos?
Luge, belle cuniculille, luge.
Agmen serenum, fulva flammarum cohors,
per-nox caterva, plebs tenebrarum vigil,
aurae Quirites, vitrei cives fori
castique caerulae camilli curiae;
dum vos pudicus ore Nocturnus rubro
producit orbi candidoque Cynthia
invecta cornu vulgus ordinat vagum
mandatque iussis ire semitis vias,
vacantis aethrae pumili statis dei
frontesque puris impeditis crinibus
auroque vos illuditis totos mero.
Quid hae choreae, musico quid hi pede
saltus canori? quid tripudia tinnula?
Silete pulcri, tale non volo melos.
Sonate lessum vel migrate de polo.
Qualiter ingenuos miramur in aere lapillos
ludere flammeolis hinc et et inde labris,
surgit in aureolis Matuta pudica capillis,
purpureis nec vult tota latere genis.
Impatiens radii properat Nocturnus ad Indos,
nictat et in roseo lumine nana dies.
Sed, dea, quid castos nimium cito condis ocellos?
An, quod amans oculos condidit ante meos?
Nigro nigrior, carbo, corvo,
ipso sed tamen in nigrore pulcer,
quid saltu lepido, quid ore blando,
gestibus nitidis, movente cauda
et dives vario canum lepore.
occursas domini tui sodali?
Heu moesto domini tui sodali!
Parce laetitiis, catelle, parce.
Huius desine lusitationis.
Istos mitte, miselle, mitte gestus.
Vultum supprime, conde caudicellam.
Corruga caput, implica lacertos
et quiqui miseros decent catellos,
explica, miser o catelle, mores.
Occumbit tuus hei! tuus! Quid aiam?
Occumbit tuus hei! tuus patronus!
Qua sed o! humectem cineres aspergine siccos,
quos miser ah! nimio cerno sub igne queri?
Arida pulvereis marcescunt ossa favillis
gutta nec est, illum quae premat, ulla, rogum.
Vos cani rores, genitivi pignora veris,
ibitis humidulo per mea busta pede.
Ibitis et madidis mulcebitis oribus urnam.
Illa refrigerium lene furoris habent.
Ferox tyranne, cuius insolenti
curvatur annus et senescit ira,
tibi severi praeliantur Euri,
tu prata pictis exuis tapetis
canaque torvus perpluis pruina.
Te calva crines arboreta lugent
nudisque saltus ingemunt racemis.
Te noxiosa praevium quadriga
periculosae consequuntur aurae.
Frequens catarrhus crebriorque febris
dolorque multus plurimaeque pestes
et longa mille mortium caterva
densis euntem commorantur armis.
An semivivum me, cruente, linquis,
dum me per unici mortem trucidas?
Ne desit, quod posse queat prodesse dolenti,
tota patet cistis pharmacopoea suis.
Omnia, quae poterant medicamina tuta videri,
ipse sua medicus miscet Apollo manu.
Cana suo sanum probat Experientia nutu
quemque bibat, calicem porrigit alma Salus.
Et tamen ille perit. Medicina (quis audiit umquam '?)
ipse sibi iuvenis, ne revaleret, erat.
Ergo cupis curtam fama protollere vitam!
Ah! potius mecum vivere perge, mane!
Sed tibi sub calido gracilis movet hepate virtus,
rarus et in tepido spiritus ore natat.
Ergo tuam produc tua per tibi carmina vitara,
hoc tibi praecipitis sed negat hora necis.
Immoreris. Quod aves, per me te Fama loquetur,
rectius at per te me pia diva feret.
Quid similem? Nostras calide conipassa ruinas
limfa repercussis vociferatur aquis.
lacrimat et truncos mecum revomit singultus
rauca fluentisonis unda crepidinibus.
Flumina, quid tremitis? Notus hac ruit, Africus illac.
Caussa, mihi magis ut condoleatis, ero.
Flamina flaminibus mea dem suspiria vestris
et lacrimas vestris flumina fluminibus.
Lubrica vos liquidi gens aetheris, hospes ubique,
ubique civis et domi,
dum late volucri populares crure secatis
communis auras patriae,
conscia non legitis socii vestigia nostri?
Tacetis ? At proles Jovis,
in tantum faciles miseris miserescite nobis!
Volate, iussum quaerite!
Tu quoque post aevum nostros testabere planctus,
post gemitus, risus ante, loquutor eris.
Si quis ad hanc ponet piscator retia ripam,
si quis in hoc hospes rure colonus erit,
haec leget inciso, si possit, cortice verba:
Hanc quoque Flemingi lacrima pressit humum.
Non satis est, nostros solus quod conquerar aestus,
dicet et elinguis tarn fera fata stolo.
Quod damus aureolum, Christeni mellee, munus,
hoc formosa mihi solverat ante manus.
Glogeri manus illa mei, quem fecerat olim
patria terra tuum \itaque morsque meum.
Dono donatum, maius quid pendere palmae
nil potuere meae, nil voluere tuae.
Glogerum pro parte tui tibi porrigo totum,
dimidium mecum divide Christenium.
Annule, dilectae decus intemerabile palmae,
annule, formosae pars pretiosa manus,
annule, supremi mansurum pignus amoris,
annule, laetitiae tristitiaeque meae,
annule, post iuvenem similis tibi contigit haeres.
Annule, post illum contigit iste situm.
Annule, nunc meus es, domini post fata prioris,
annule, cum moriar, annule cuius eris?
Vallis amoena, meis nemoralis amoribus aula
et commilitii florea mappa mei.
tu memor es blandae per mutua foedera vitae,
tu ioca, tu nostros scis sine fraude sales.
Auritae novere rubi fruticesque loquaces,
sub quibus umbrosae nos tenuere comae.
Fallor, an antiquos, dum transeo, dicis amores?
O quot sunt frondes, sint tot et ora tibi!
Sive per herbosos spatiarer amabilis artus
atque comes iuveni non inhonorus eram;
sive sub agresti resupinus fronde iacerem
et coniux iuvenis uon inamoenus eram;
quam mihi prata fuit vestris incedere sulcis,
quam fuit in vestro dulce iacere sinu!
Ah! quod non pereo, per eo dum gramina vestra!
Ah! quod non iaceo, dum iacuisse velim!
In sua virgineus carpit vos gaudia pollex,
nec poterat talis vos piguisse necis.
Purpura cyaneis nuper confusa labellis
livet in aridulis fuscula facta genis,
dulce sed ambrosias halant ea funera fauces,
vividus e vestra morte resurgit odor.
Cum vobis a morte meus fit gratior heres
vestraque de memori funditur aura rogo.
Sylvani, Satyri, Priape, Fauni,
Terminus, Dryades, Diana, Pales,
ite, numina ruris universa,
ite, currite, saltuura monarchee.
arborum genus omne pervolate,
frondes carpite, complicate fasces,
ramos sternite. colligate thyrsos
et brevem iuvenis iacentis urnam
circumnectite ductili racemo.
Tum late virides super columnas
et strictas hedera trabes procaci,
sutiles bene collocate pompas,
ut surgens foliaceo nitore
suspici queat eminus cacumen.
Ite, currite, principes agrorum.
Quod nisi properaveritis, ipsa
current robora, fraxini, cupressus.
Quae tria foemineis apparent corpora peplis,
corpora flebilibus conspicienda modis?
Ludor, an Aglaiam video? videone Thaleiam?
Fallor, an Euphrosynen tertia fronte refert?
Est ita. Dileeti lacrimantur funus ephebi
cumque sorore soror flet iuvenile decus.
Fortunate cinis, quem sic pia numina curant!
Dum gemuere, dolent; dum doluere, gemunt.
Pugna fuit flammas inter, fuit iuler et undas.
utrae vexarent cor iuvenile magis.
Praestamus, sonuit aqua rauco vortice, flammis!
Praestamus flammae, flamma strepebat, aquis!
Quin libeat certare, fremunt. Pugnatur. At aeger
in mediis, mediis ignibus, exit aquis.
Principiuni fuit hoc, finis fuit illa duelli.
Dic, quae victrices obtinuere manus?
Spumea caerulei quid abhorres flumina ponti
et vicina times membra locare rogo?
Quisque siuu sua fata suo gerit. Omnia lethi
sunt exempla domi, nos et ubique premunt.
Quem gemimus iuvenem, procul igne miser, procul unda,
debuit in mediis igne fretoque mori.
Alta paves frustra, frustra fugis, hospes, ab igne;
ipse sibi moriens ignis et unda fuit.
Aurea sub iuvenis rutilescunt pollice mala,
aurea mala nitent, aurea dextra tenet.
Aureus ipse micat. Sed quae sunt aurea mala,
aurea quae similis dextera gestat heri ?
Fertilis his similes non parturit India fructus,
tale quid Hesperiis non generatur aquis.
Quum nullas habeant natales talia terras,
quis neget, e fulva mala renata manu?
Quae currunt hyalis amoena ripis
per late nitidos fluenta campos?
Quae totum niveis serena plumis
ales turgidulas flagellat undas?
Quae racemiferis sublime villis
in celsam caput abdit arbor aethram
ad volventis inane littus amnis?
Ceras indigitas Glogerianas?
Scite. Moribus hae per omne raris
sui conveniunt heri rubricae.
Mare flumen id est scientiarum.
Candor vivit olore, fama palma.
Deme verecundo variata toralia textu,
lectule, deme tui plumea fulcra sinus.
Abstrahe textilibus velaria consita filis
et, facit ad mundum quod peristroma tuum.
Circumfunde tuo gausapia pallida collo,
fuscus inornatum stet color ante pedem.
Mollia viventi peperisti gaudia, functo
iam quoque, ceu pax est, exequieris hero.
Sunt ea caesiolis canentia lumina circis?
Sunt ea coccineis proxima labra labris?
Quo vivax roseo migravit purpura vultu ?
Quo fronti tenerse iam cecidere nives?
Pendula caesaries fulva pallescit iu umbra.
Per faciem totam frigida serpit hiems.
Desideratur clausula.
Gestat aquas iuvenis. Sed quas gerit aureus undas?
Quae tenet in vacua flumina sicca manu,
flumina Castalio non prosilientia clivo,
non Aganippseis prsecipitata iugis?
Quae gerit, haut faciunt naevosis flumina membris.
Illa lavant animae menda fluenta piae.
O homo, quo luteam possis abstergere mentem,
sit liber unda, preces spongia, flamma fides.
Ne tibi noster Amor possit male fidus haberi
atque aliquid dubiae suspicionis alat,
sume fidelanimam testantia symbola dextram.
Carmen amicitiae pignus habeto meae.
Sala capit te, Plissa vetus me vincit et una,
quod foret in votis, improbus ire vetat.
Solus eas ? Non solus eas. Comes illa perennis
litera contigui tessera cordis erit.
Grata per illunem ludebant somnia noctem
et mihi cum Schilacho fabula longa fuit.
Ille fidelanimem contestaturus amorem
ferre mihi visus gemmea dona fuit.
Evigilata suo se mens laetamine falsam
sensit et umbrosas esse dolebat opes.
Omen at est, dixi. Bacca pretiosior omni
ipse mihi Schilachus unio totus erit.
Sub persona possessoris loquitur Veritas.
1633. Febr. 7.
Cor mihi, quod volvat, constanti disserit ore,
os mihi cum simili corde, quod aiat, agit.
Cor tacet; os reticet. Loquitur cor; et ora loquuntur.
Officium concors illud et illa tenent.
Os sine corde nihil, sine nil facit ore cor aptum.
Os in corde gerit, qui cor in ore gerit.
O me felicem, tah quae munere praesto!
O te felicem, quando sequutor eras!
MDCXXXIII. Lips. VII. Eid. Febr