[Gap desc: blank space]
DULCISSIMAE PATRIAE In Eaque VIRIS ILLUSTR. GENEROSIS, MAGNIFICIS, NOBILISSIMIS, AMPLISSIMIS BURGGRAVIO, PRAECONSULIBUS, CONSULIBUS, SYNDICO, PATRIBUS PATRIAE PIETATE, FIDE, CONSILIO, INDUSTRIA, CONSTANTIA PACIS AEQUE AC BELLI TEMPORE DE SALUTE EIUS PRAECLARE MERITIS ET MERENTIBUS, DOMINIS, MAECENATIBUS, PATRONIS SUIS AETERNUM COLENDIS.
QUod Opuscula Parentis mei iam ante annos septendecim defuncti in lucem nunc quaedam redeunt, alia nova prodeunt, quodque ipse adeo quasi postliminio nunc vitae restituitur, id unice memoriae debetur, qua Eum, licet pridem ereptum, illorum, quibus olim cognitus erat, Virtus, candor et Benignitas, etiamnum
prosequi non cessat, et complecti. His me debere ratus sum eam operam ut, si quid scriptorum Paternorum in schedis delitesceret, eruerem, et cum his, quae pridem iam lucem viderant, sed iam distractis omnibus Exemplaribus recudi expetebant, coniunctum publicarem. Sed eos ipsos inter nisi VOS vel inter primos recenseam, iniuriam Amori in Eum Vestro videar facturus. Nam quamvis benigni in Eum Iudicii Vestri plurima olim
exstiterint, et illustria monumenta, cum eum ante hos annos triginta et novem singulari quadam benevolentia ad amplissimum Syndici munus apud VOS obeundum ex Serenissimi Lubecensium Episcopi Aula, vocatione sane honorifica accersere dignati estis, cum insuper in negotiis Rei publicae Vestrae saepe maxime arduis studium indefessum, pariterque inviolatam atque illibatam, fidem cumulo honoris Consularis illustriorem
effecistis, cum denique obitum Eius, simul tristis fama Nuntios Warsavia missos ad Vos pervenit, summo dolore cum universa Civitate prosecuti estis, et veris lacrimis decorastis: tamen praeter ista omnia nunc etiam Ipsum, post tot iam non nisi pulverem et umbram amica, fovere memoria non intermittitis. Et ut taceam, non privatim modo, sed et in publicis propensi erga eum Iudicii Vestri etiamnum exstare documenta,
et per benevolas recordationes effici, ut is nunc quoque in Curia Vestra, in qua saluti Rei publicae nostrae fidelissime invigilatis, vivere, ac superesse videatur, his ipsis ingenii Paterni monumentis, quae nunc lucem adspiciunt, antequam eam viderant, non pauca benigni Iudicii signa ac testimonia exhibuistis. Egregia sane res est laudari a Laudatis, thesaurusque inaestimabilis, qui non, quemadmodum cetera rerum humanarum
fluxa atque inania sicuti originem, ita finem quoque suum sortitur, sed sibi usque constat, et fert aetatem; ita ut nulla vetustate aboleri, nec ullis interire saeculis possit. At vero ab Ornatissimis ornari id demum bonum pretiosissimum nuncupari meretur, divitiasque adeo omnes, et quicquid praeterea praeclarum censeri potest, multis parasangis exsuperat. Expertus est utrumque piae memoriae Parens meus: qui licet ambitionis omnis
alienissimus inveniretur dum vixit, a Vobis laudatis simis laudatus, a Vobis ornatissimis ornatus est: laudatur quoque post mortem ornatur, post quam nihil praeter eius scripta superesse animadvertitur. Agnoscit tot ac tanta beneficia unicus illi Paterni Nominis haeres humillimo, quemadmodum par est, observantiae cultu; cumque ipsi propter tenuem virium suarum facultatem plane nihil, quod his dignum iudicari possit, rependere contingat, ne
ingratus tamen omnino vivere, imo etiam mori velle, credi possit, exiguum saltem hunc fetum Amplissimo Nomini Vestro, ad quod ille iam dudum, quasi ad portum amicissimum, tendit, confugitque, consecrare annititur, ea spe atque fiducia erectus, futurum ut serena fronte suscipiatur. Favete itaque benevolis animis, MAECENATES AMPLISSIMI, quod fecistis hactenus, observantissimo Nominum Vestrorum, et ad quasvis officiorum genera
paratissimo Fabricio, Fabricii olim vestri filio superstiti unico, qui Deum Opt. Max. ardentissimis precibus invocat, ut Vos Columina ac fulcra nostrae Civitatis salvos et incolumes quam diutissime praestet, quo sub pietatis, et virtutis Vestrae pervigiliis, ac prospero modo ramine Pax et Concordia Rempub. Gedanensem suavi usque faveant amplexu, salusque Civitatis perpetuis incrementis prosperrime efflorescat, et perennet.
G.G.M.M.A.A.
N. N.
V. V.
Dabam ex Musaeo meo Gedani ipsis Kal. Octobr. An. 1684.
devotissimus
FRIDERICUS FABRICIUS.
FABRICIO, Lector, non uno tempore scripta
Adspice, et illustris suscipe dona Viri,
Vixerat Ausoniis Saxo et Pandionis Oris.
Tota penus Virtus, totaque Musa fuit.
Dotibus his potuit nostris placuisse Monarchis,
Et Dantisci inter Nomen habere Patres.
Hac ex se NATUS vivit post funera laude:
Ipse Sui Tradux, Stator et Ipse Domus.
IOAN. ERNEST. SCHMIEDEN.
Cos. GEDAN.
PAlladis heroes inter, Themidosque Sacratos,
Et Consi Proceres, Gloria FABRICIUS.
Quam fuerit stylo, et ore potens, haec pagina pandit,
Usque Tuum ex meritis URBS cole grata DECUS.
ex debito pos.
SAL. WAHL.
FABRICIO quondam felix si Consule Roma
Claruit, et victrix intemerata Fides;
Haud minor Hamburgi laus est, VINCENTIUS ortum
FABRICIUS primum hac Urbe, Genusque tulit.
Miratur Civem Tiberis qui Regia sprevit,
Fortunam ridens, munera, pauper opes.
Albis, et insignem meritis sic Vistula NOSTRUM
Cum Pelago monstrant integritate parem.
Belga suum dicit, negat id Germania, Gallus
Vindicat, Heu Gedanum gratum habuisse dolet.
Quem Themis ac doctae certant ambire Camenae,
Suada trahit, nulla cedit Apollo prece.
Trux rapuit tandem Libitina ut corporis umbram,
Ossa humus, atque Animam possidet ipse DEUS.
Fama viget vivos inter pulcherrima: Gnate:
Magni Te stimulis urget imago Patris.
Honoris et officii causa pos.
ISRAEL CONRAD, D.
QUem Grai dixere Suum, pariterque Latini,
Maximus Ingenio, maximus Eloquio:
Immortale Decus nostrae FABRICIUS Urbis,
Gloria Prussiaci, Deliciumque soli,
Hic Gazae exponit nobis fragmenta beatae:
(Invida nam multas mors abolevit opes.)
Ut potes ex uno metirier ungue Leonem,
Sic canet Auctorem linea quaeque suum.
Reverentiae erga Magni FABRICII Nomen, atque insimul Amicitiae cum Filio eiusdem unico Nobiliss. Dn. Editore testandae gratia l. mque. f.
SAMUEL SCHELGUIGIUS, Ecclesiae ad S. Catharinae Minister et SS. Theol. Professor Publicus in Gymnasio Dant.
EDe perennantis scripta immortalia famae,
Docta quod exspectant saecula, profer opus.
Hoc nempe est Vitae pro munere reddere Vitam,
Hoc Pietas Natum relligiosa iubet.
Dum cupidus Magni volvet Monumenta PARENTIS,
Te pariter grato Lector in ore feret.
Gedani L. M. Q. applaudeb.
IOH. PETR. TITIUS.
FABRICIUS Gedani clarissima Gloria, Cuius
Flectere Suada potens Ore locuta fuit,
Reg ales quoties demulsit Principis aures,
Votorumque Urbis publica Lingua fuit;
Redditur optati NATI dum munere, Lector,
Quantus erat Calamo, quantus et ore, vides.
Fabricii sileant Latii miracula terrae,
Et sese hoc iactent saecula nostra Viro.
En! tanti superest dum NOMINIS aemulus Haeres,
FABRICIO Gedanum non caret orba suo.
G. GEYER.
NOn mihi FABRICII notas mens dicere laudes
Ne sim Castalio nausea iusta Choro.
FABRICIUM doctae norunt vel abunde Sorores,
Seu Ternas numerem, seu numeraro Novem.
Nomen Idem. Phoebus novit, Phoebique Senatus
Omnis, et agnoscit laetus ovansque suum.
Quaecumque Aonio pridem stant vertice Lauri,
FABRICII Nomen, vulnera grata ferunt
Ille libris doctis, foliisque perennibus haeret,
Testis Ei Phoebi est qua vires omne nemus.
Ipseque, namque suum mirans Pater Incrementum,
Et Laurum, dignum Nomen amore suo.
Haec illa excutiunt cupido mihi pollice pensum:
Nec iam FABRICIUM dicere, cura manet.
Sat mihi, dum magnae miror vestigia Famae,
Quod pede, qua capio, metior illa pio.
Quod rea Castalio non sit mea neusea [Reg: nausea] Rori,
Huic, quem FABRICII [(transcriber); sic: FACRICII] mellea vena dedit:
Quod memor agnosco, quicquid manavit ab Ore
Eius, id ad priscas surgere delicias:
Quod non diffiteor seu sese sisteret Ore,
Seu Calamo, neutrum non habuisse Decus.
Philtrumque Eiusdem, Linguamque Manumque fuisse,
Praeda cui Auditor, praedaque Lector erat.
Quod scio, cum potuit summis certamen amaris,
Quod amor oblique iunxerat, esse Viris.
Blandaque cum traherer Doctos in vincla, quod una
Principibus fuerint haec quoque grata Viris:
Et quod, cum rebus coepisset adesse gerendis,
Illi Amor hic etiam manserit usque comes:
Quodque ultro tamen sit quondam amplexa Gedanum,
Laetaque Honorato foverit usque sinu.
Haec mihi sat fuerit tenui deducere culmo,
Haec sacra FABRICIO sit mihi ferre satis.
Dum Famae eximiae GNATUS non immemor Haeres
In merita sistit scripta PATERNA die:
Famaeque inscribens tabulis Monumenta Paterni
Nominis, inscribit non minus hisce suum.
Haec quibus auguriis, quo prosequar omine coepta?
Ipsa suum nostro Clarius omen habent.
Phoebus ait: Vivet Laurus PATRIS ardua, vivet
Quam GNATI pietas non moritura vigat.
CHRISTOPH. BEHR.
ORationes nomine Civitatis Gedanensis ad Sereniss. Poloniae Reges habitae.
Oratio de obsidione et Liberatione Civitatis Leidensis.
Dissertatio de Divitiis. Utrum eas vir sapiens possidere, et quomodo tuto, sine molestia, cum aliquo emolumento, boneste habere possit.
Pransus Paratus in Poetas et eorum contemptores Satyra.
Pauli Parutae Discursus aliquot politici ex Italico in latinum sermonem translati.
De Parlamento Parisiensi.
Positiones Medicae, Miscellanea.
Fasciculus Epistolarum, in quibus inter cetera de Comiti is Polonorum, primo Rege Christianorum etc. etc.
Poematum pars 1. et 2.
Serenissima Regina, Clementissima Domina
POstquam de matrimonio Clementissimi Regis nostri et Serenissimae Maiestatis Vestrae laetissima fama increbuit, tantum omnino Senatus Ordinumque Regiae Civitatis Gedanensis gaudium fuit, quantum vix animis concipi, nedum verbis explicari possit. Florem enim decusque Viraginum in hunc Orbem Sarmaticum, in complexum Optimi Maximique Regis, conciliante atque auspicante ipso Numine transferri, merito laetati sunt, qui in VLADISLAO IV, qui nunc feliciter imperat, id omne sunt consecuti, quodcumque in his terris a Supremo Numine indulgeri
fidelibus subditis, aut desideriis votisque ipsorum concedi potest. Auctum est in dies istud gaudium, quoties Serenissimam Maiestatem Vestram ex Gallia movisse, quoties aliquot iam spatia confecisse et ad decerpendum summae felicitatis fructum properare nuntiatum est. Tandem eum certo constitisset ingredi Borussiam, et in vicinia Regiae Civitatis Gedanensis versari Pignus Depositumque illud Caeleste, spes ac vota Regis felicissimi, Regnique gloriosissimi, iam superfundenti se laetitiae Gedanensium non temperatum est, quin per nos in occursum praemissos, tamquam testes atque interpretes publicae hilaritatis, humillima et devotissima hac gratulatione erumperet. Gratulantur itaque Serenissimae Maiestati Vestrae senatus totaque Universitas Gedanensis, qua possunt animorum religiosissima submissione, quod, superatis tanti itineris, asperrimaeque hiemis infinitis difficultatibus, feliciter has terras ingressa, inusitati gaudii, raraeque festivitatis causa exstitit, cuius memoria meritissimis praeconiis ad omnem posteritatem transmittenda erit. Id dumtaxat ad summam votorum Gedanensibus deest, quod hactenus in vicinia tantum, nec dum etiam intra sinum Ditionis, Urbis, moeniumque suorum tantam Reginam venerantur. Quoniam vero ad spem fruendi voluptate incredibili et ab urbe condita ipsis inexperta [(transcriber); sic: in experta] nunc admoti videntur, id supplices Maiestatem Vestram humillimeque orant atque obtestantur, dignetur clementissime propius ad devotissimam sibi Civitatem accedere, et coram cognoscere gaudia fidelium subditorum, inter plausus gratulabundos, quemadmodum
vota sua, ita manus paene ipsas caelo inserentium, idque pro conditione temporum viriumque suarum seduli enitentium, quo observantiae suae promptissimae tantaeque laetitiae plenissima ratio Maiestati Vestrae constare possit, Quae insuper votorum alacritas, quae gratulatio debetur auspicatissimo Matrimonio piissimorum Regum ac felicissimorum, (cum, praesertim in hoc celebri gratulantium concursu, Maiestatem Vestram prolixo sermone onerare religio nobis sit) ea desideratissimo isto adventui, quam nobis pro divina plane gratia ac benignitate Maiestatis Vestrae iam pollicemur, merito reservamus.
Serenissima Regina, Clementissima Domina
SI summae laetitiae paria verba reperirentur, Senatus Regiae huius Civitatis, qui Serenissimae Maiestati Vestrae, pro subiectissimae observantiae suae debito, hic sese humillime sistit, totaque adeo circumfusa multitudo, quos publici gaudii celebritas excivit, et extra ipsas Urbis portas gratulabundos effudit, polixe omnes testaremur, nihil huic Civitati contingere potuisse ad summam gloriam, summamque felicitatem exoptatius, quam quod prima Urbium Borussicarum LUDOVICAM MARIAM (in quo nomine augustissimo tituli laudesque omnes continentur) inexperto [(transcriber); sic: in experto] hactenus supremi Numinis beneficio, intra pomeria, vel ut intra bracchia sua gratissimo laetissimoque complexu recipere cernitur.
Sed cum tantae rei explicandae ne
exquisitissima quid facundia sufficiat, id saltem profitemur, hodiernum diem inter felicissimos totius vitae nostrae, immo tot saeculorum, quibus hisce in sedibus Gedanum feliciter effloruit, adeo faustum auspicatumque Civitati huic Regiae illucescere, ut, quod vitae nobis supererit, immo quod nobis supererit posteritatis, in eo potissimum occupari debeat, quo memoriam eximiae festivitatis, desideratissimaeque istius ingressus gratissima recordatione perpetuo veneretur.
Neque sane gaudii nostri mensuram Regalis pompae aut spectaculorum sollemnitate, sed omnium VLADISLAI IV. Regnorum ac ditionum nova publicaque felicitate definimus: cuius prima certissimaque auspicia, pariter cum serenissima Maiestate Vestra hisce nunc moenibus inferuntur. Ita enim statuimus, post tot illustria matrimonia, numquam sese indulsisse luculentius Sarmatico isti Imperio Divinam Benignitatem: quam cum serenissimam Maiestatem Vestram incomparabili VLADISLAO IV Coniugem incomparabilem, tot Regnis, tot populis Reginam destinavit, cuius insignes animi corporisque dotes nec admiratio ulla exaequabit, nec ullae laudes pares esse possunt admirationi.
De illustrissima Gente Gonzaga, de Nivernensium Ducum splendore, quibus tot Imperatorum, tot Regum propinquitates affinitatesque innexae sunt, supervacaneum foret prolixe disserere. Id saltem arbitramur, vel ipsa fatente Maiestate Vestra, praecipuum decus ad eximios titulos tam praeclare originis accessisse [(transcriber); sic: accessissie] , quod tot Regum Principumque serenissima Neptis, humanam prope sortem ingenio, formaque supergressa, Regum,
qui hodie vivunt, felicissimo, fortissimo, augustissimo nupserit. Qui cum hostibus ferocissimis aut feliciter domitis, aut fortiter repressis, aut gloriose pacatis, eas laudes consecutus sit, quales vix caelo capi posse videantur: nullum tamen toties Victor, aut inter pacis merita maius illustriusve opus perpetravit, quam iungendo sibi Venerem istam Caelestem, et in tanti Imperii Maiestatisque communionem adsciscendo LUDOVICAM MARIAM, Galliarum nuper, nunc Orbis sarmatici, totiusque Christianitatis columen, decus, delicias. Inter bracchia ergo tam gloriosa requiescet Rex bellicosus, Victor, pacificus, quosque sustinuit feliciter labores, incomparabili mercede ista compensabit. Quin iam nunc quoque Inclita Polonia, in primis Borussia et Gedanum perfruuntur laetitia Regiae prosperitatis, votorumque suorum successum spe dulcissima, quam hodiernae lucis sollemnitas eximie auxit, percipiunt. Gratulantur meritis virtutibusque tuis, INCLITA VIRAGO, quod Regum maximo et laudatissimo nubendo REGINA MAGNA facta es: sed pariter gratulantur sibi, quod futura es MATER populorum, quorum ille PATER est. Id sibi de Maiestate Vestra omnis Borussia, haec quoque in primis Civitas promittit, quae in eo potissimum gloriae suae palmam suam positam esse arbitrantur, si Regibus suis inconcussam, et adversus quascumque tempestates immotam fidem, aeternorumque obsequiorum constantiam probare possit. Ista freti conscientia portum Gratiae Reginalis, et clementissimae protectionis Iurium Privilegiorumque nostrorum, humillima subiectissimaque
fiducia iam nunc capessimus. Adiungimus votum religiosissimum et ex intimis fidelium pectorum praecordiis profectum: Det Deus Ter Optimus Maximus Regibus mitissimis, desideratissimis, Coniugibus augustissimis, solida, sincera, nullisque calamitatibus interpolata faustissimi Connubii gaudia: det prolem florentissimam ac Regiam, in quorum vultibus ac oculis legere liceat fortitudinem paternam, virtutes maternas: det vitae longaeve, Regnique pacati (in quibus omnium nostrum salus continetur) perpetuam supraque vota fluentem felicitatem.
Cum Munus Honorarium offeretur Gedani.
SUpra votum ac meritum Regiae huic Civitati is honos contigit, quod Serenissima Maiestas Vestra iam aliquoties clementissime profiteri testarique dignata est, grata acceptaque ipsi fuisse publicae laetitiae indicia, quae pro mediocritate facultatum exhiberi potuerunt, quaeque in frontibus gestibusque singulorum exuberarunt. Ceterum si ipsa pectora Gedanensium inspicere liceret, iam aliquid maius augustiusque Maiestas Vestra deprehenderet. Senatus in primis huius Civitatis eo profundius gaudet, quo penitius cognoscere divinas Maiestatis Vestrae dotes, et incomparabilem erga se clementiam, omnia denique fama, votis, exspectatione maiora experiri potuerunt. Unde id quoque certatim operam daturi sunt, ut obsequiorum suorum promptitudine, omnique observantia
gratiam benignitatemque Optimae Reginae perpetuam sibi propriamque efficiant. Tesseram et velut arrhabonem animi consiliique illius munusculum hoc offerunt, ea omnino fiducia, quam de Tanta Principe concipere par est: scilicet Serenissimam Maiestatem Vestram positam in fastigio felicitatis humanae, et fortuita omnia infra se despicientem, nobilissimam possessionem sincerae et innocentissimae observantiae fidelium subditorum omni auro, omnibusque thesauris, aestimatione vere Regia, anteferre [(transcriber); sic: ante ferre] .
Serenissima Regina Clementissima
Descendenti ex hac Urbe, et ad consummationem publicae felicitatis properanti Serenissimae Maiestati Vestrae, denuo se sistit Senatus Regiae huius Civitatis, et pro perpetua observantia sua abeuntem faustis ominibus prosequitur. Favet porro gratulaturque reliquae Borussiae, inclitaeque Poloniae, quibus desideratissimo adventu suo Maiestas Vestra eam serenitatem et sollemne illud gaudium inferet, quo Gedanum hactenus ad invidiam paene perfruitur. Quin ipsius Regis nostri Invictissimi Optimique desideriis, votis, ac suspiriis hoc solacium debebatur, ut gratissimo tandem innexa complexu Maiestas Vestra tot palmis , tot laureis conspicuum matrimonii illius felicitate supra sortem ceterorum, qui
nunc imperant, Regum extolleret. Ad opus tam augustum pergenti, et tot vestigia incomparabilis gratiae ac clementiae ad memoriam omnis posteritatis impressa nobis relinquenti, Senatus, adeoque Universa haec Civitas fausta feliciaque omnia precantur. Quodsi aliqua humillimorum studiorum nostrorum ratio Serenissimae Maiestati Vestrae consitit, si aliquo indicio apparuit, nullos uspiam subditos, fide et obsequio ante Gedanenses esse, satis iam uberem fructum devotissimae observantiae nostrae tulimus, quod nempe (largiente id ultro et liberalissime Maiestate Vestra) Patronam ac Protectricem Iurium, Privilegiorum, id est, Incolumitatis ac salutis suae omnis iam calamitatis secura Gedanum dimittit. Quae id votis ardentissimis a supremo Numine exposcit, ut diutissime et felicissime populo suo imperet VLADISLAUS IV. Pater Patriae, Pius, Felix, Triumphator, in cuius animo pro meritis divinarum virtutum suarum regnatura est LUDOVICA MARIA, Regina incomparabilis, Mater subditorum, Patrona Gedansium.
Serenissima Regina Clementissima Domina
QUae circa initia inchoari matrimonii piissimorum Regum suorum Senatus Regiae Civitatis Gedanensis iam aliquoties vota suscepit,
ea, pro feliciter consummato libens meritoque nunc repetit. Idque ea animorum humillima sinceritate ac candore, ut, quam Coniugibus Augustissimis apprecantur supremi Numinis indulgentiam, eandem et non ampliorem, pro mediocritate conditionis suae, in iis, quae ad publicas suas privatasque fortunas pertinent, sibi suisque evenire exoptent. Incomparabilis benignitatis clementiaeque Maiestatis Vestrae, quam Gedanenses coram experti sunt, quamque sibi perpetuam fore augurantur, is plane insignis cumulus erit, si nuptiale hoc munus ab eadem non ex pretio rei evanescentis, et quae tempore consumitur, sed ex animo donantium aestimetur. Quem ad immota obsequia aeternamque observantiam paratissimam, tamquam munus, quo in facultatibus suis Universitas Gedanensis nihil habet pretiosius, qua possumus laetissima pectorum alacritate offerimus.
FElicitatem tam Regum et Principum quam populorum variis varii metiantur et circumscribant limitibus, et vel ex potentia armorum, vel ex opum affluentia, vel ex soli fertilitate, aut Commerciorum diversitate, vel ex quam plurimis aliis rebus, quas beneficum Numen diversis Terris et Provinciis impertiri solet, tam hos quam
illos felices ac beatos existiment, non tamen ullum verum felicitatis culmen attingere poterunt, nisi quod prius firmissima iecerit fundamenta, et altissimas egerit radices, felicitas nempe Principum in amore populi felicitas populi in benevolentia Principum, duo haec fortissimis quibusvis potentiora vinculis, quae nulla alia adversitas, ipse tantum necessitas fatorum abrumpere potest. Ubi alterutrum horum exulat, nec Reges et Principes perennare, nec Regna vel imperia diuturna esse possunt. Non autem multa retro actis petenda exempla saeculis, recentiora dolenda cottidie praebent oculis spectacula. Reges et Principes per funestas populi caedes, populus per inauditam, et quae in cor hominis adscendere non adhuc [(printer); sic: ad huc] potuit, in Reges saevitiam docent, quaenam sit vera felicitas Regum et Regnorum, quae ultima eorundem ruina. Infelicia in unico hoc ac certissimo Imperiorum firmamento regna, et infelices Reges Rei p. nostrae ac Serenissimis Regibus nostris eam invideant felicitatem. Unica haec et illius, et horum semper fuit coram externis, et est gloria, nec maiorem facile quis inveniat. Gloriosissimorum Regum Poloniae et Divorum Maiorum suorum in Regimen Rei publ. felicissime adsumptus Successor Serenissimus IOANNES CASIMIRUS etc. Omnis quidem gloriae, sed huius vel maxime in primordiis statim felicissimi sui Regiminis se esse avidum satis abunde declarat, dum omnia benevolentiae Regiae argumenta in omnes subiectas sibi Provincias liberalissime diffundit, et ubi fata votis non respondent, ut per praesentiam non liceat, per suos exsequitur delegatos. Non
postremam nobilissimam hanc quoque Terrarum Prussiae Provinciam, maioresque illius Civitates hac in parte S.R. Maiestas habere voluit. Et quidem praesentia sua terras has illustrare, seque conspectu sui fruendum praebere in animo fuit, sed imminentia in Rem publ. pericula et S.R. Maiestati, et huic Provinciae eam invident felicitatem. Eo enim effrenata plusquam barbarae colluviei rabies progreditur et prorumpit, ut non ullis aliis mediis, quam sola S.R. Maiestatis Praesentia in Castris et felicitate sisti possit. Illuc itaque libenter salutem suam, quam semel saluti Rei publ. devovit, fert, quo fata vocant. Me vero officialem et Delegatum suum huc misit, et id muneris dedit, ut et aliis quidem, et huic potissimum Civitati, omnem primum Gratiam et benevolentiam S.R. Maiestatis declarem, deinde vero homagium fidelitatis ab eadem recipiam. Novit quidem S.R. Maiestas hanc Civitatem totam et fidelitatis et debitae observantiae in Serenissimos Praedecessores suos praestitisse specimina, quibus merito eorundem semper in se conciliavit gratiam et benevolentiam; nec dubitat eadem in S. quoque R. Maiestatem semper praestituram: Sed uti omnium Iurium Regni et consuetudinum Provinciarum observantissimus custos vult esse hanc mihi mandavit provinciam. Dum ergo mandata mei Principis exsequor, omnia, quae ab optimo Principe sperari possunt gratiae et benevolentiae argumenta, quae vel ad conversationem iurium et immunitatem istius Civitatis pertinere, vel ad augmentum ornamentorum ipsius accedere posse videbantur, nomine S.R. Maiestatis Domini Mei Clementissimi
uti spectabili Magistratui, ita toti Civitati declaro. Ad excipiendum vero hoc Sacramentum, quod candido ore et pectore fidelitates Vestras dicturas credo, aures erigo.
Serenissimi ac potentissimi Principis ac Domini, DN. IOANNIS CASIMIRI, Dei Gratia Regis Poloniae, Magni Ducis Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Zmolensciae, Ozernichoviaeque nec non Svecorum, Gothorum, Wandalorumque hereditarii Regis, Domini Regisque nostri Clementissimi Excellentissime Domine Commissarie, Illustrissime ac Reverendissime Domine, Domine Gratiosissime.
CUm nullum acroama fidelibus subditis, Principemque suum serio amantibus possit esse iucundius, quam quoties cordato sermone praestantissimae ipsius virtutes, et in primis accurata erga subiectum populum benevolentia commemorantur: mirum non erit, quod Senatus ceterique huius Civitatis ordines hic congregati attente, devotisque animis, incredibili insuper cum voluptate audiverunt Reverendissimam Celsitudinem Vestram de utrisque facunde graviterque
disserentem. Quod autem pro benignitate Regia adeo efficaciter declarata reponant, non habent, nisi subiectissimae devotionis et obsequiorum suorum perpetuam atque immotam constantiam, votaque flagrantissima, ut supremum Numen Principi, Patrique Patriae incomparabili ac benignissimo sanitatem, et in seros annos vitam felicissimam largiatur: quo et animo, et fortuna semper maximus, post adsertas restitutasque procumbentes Rei publ. partes, post triumphatam barbariem, aeternamque cum vicinis prosperoque successu sancitam pacem, Rex Pius, Iustus, ac Pacificus (quo nullum praestabilius ac pulchrius Dei munus mortalibus continget) diu sospes ac felix subditis fidelissimis, tantoque Imperio praesit, ac imperet. Illud unicum deesse videtur Ordinibus huius Civitatis ad felicitatis summam, quod venerabundi ac totis inclinati animis Principi suo coram ac praesenti haec vota nuncupare, seque, fortunasque, ac vitam suam religioso fidelitatis sacramento addicere ac devovere iam non possint; quandoquidem ipse maxime arduis Rei publ. negotiis districtus, pro salute eius contra hostes publicos in statione esse cogitur. At vero quis non videt hoc desiderium abunde pensari, tam exspectatione, quam quod vices nunc Regias exples Illustrissime et Reverendissime Antistes, inter praecipuos Regni Proceres, natalium, dignitatum, virtutum in primis ac meritorum luce conspicuus, adeoque eminens. Gratulatur sibi universa Civitas de isto quoque Regiae benignitatis luculento indicio, promptique ac arati adsunt Ordines, ut in praestando homagio,
interque manus tam illustres consignando, inclinationem nutumque Regiae voluntatis, maiorum insuper suorum vestigia ac instituta sequantur. Ipse quidem Senatus non ita pridem, cum annua munerum publicorum alternatio more sollemni, et a maioribus accepto institueretur, sacramentum Regi suo dixit; idemque fecerunt quotquot post felicissimam Maiestatis suae Coronationem ius Civitatis a Senatu datum est. Sed nin diffugiunt repetito atque sollemniori illo vinculo Universi nunc denuo obligari Principi suo desideratissimo, ad cuius auspicatissimam electionem ipsi quoque, ut Status Terrarum Prussiae suffragium suum libere alacriterque contulerunt: quoque ad Rei publ. gubernacula feliciter admoto publica Civitatis laetitia in festivas celebrationes sollemnissime erumpens, documento fuit quantum sibi quisque privatim gauderet. Auctum est id gaudium, plurimumque redintegrata alacritas, cum Corona Regni suscepta Regem benignissimum Iura, Privilegia, immunitates, tam sacrorum cultum ac religionem, quam Civitatis publicum statum concernentes plene, sollemniterque confirmasse, ab Internuntiis Civitatis renuntiatum est. Cumque iniquitas superiorum temporum varios abusus, et gravissima adversaque Iuribus nostris incommoda invexisset, iis quoque tollendis idonea remedia Princeps Regia liberalitate pollicitus est. Atque inde Senatus iste, ceterique Ordines, adeoque Civitas universa post discussas plurimarum afflictionum nebulas in spem certissimam erecti sumus, novae alicuius et duraturae serenitatis. Inde fiduciam cepimus, libere legitimeque Iuribus privilegiisque
nostris deinceps perfruendi, et afflictas, ac propemodum exhaustas Civitatis opes publicas, aliquando refovendi. Quod igitur felix faustumque sit, Senatus Ceterique Ordines in verba Regis exoptatissimi libentibus promptisque animis ac vocibus iurabunt, confirmaturi hoc velut signaculo honestissimum propositum, laudem constantissimae erga Reges suos, semperque invictae fidei illibatam, integramque, uti eam a maioribus acceperunt, ad posteros transmittendi.
Sacra et serenissima Regia Maiestas. Domine et Rex noster Clementissime.
EVenit tandem per supremi Numinis benignitatem, et S.R. Maiestatis Vestrae singularem indulgentiam, ut exoriretur lux illa tot votis hactenus expetita, qua Civitas universa Gedanensis Regis sui incomparabilis ac plane desideratissimi exoptato conspectu coram perfrueretur. Non potest ignorari, quod fuerit gaudium fidelissimae Civitatis, quanta exsultatio, cum fastigio rerum sarmaticarum imponerentur virtutes IOANNIS CASIMIRI, Principis in exemplum Orbis terrarum nati. In cuius amplexum iam tum festinabamus omnes, et videbamur ad felicitatis nostrae consummationem
posse pertingere, ostensa spe Regii adventus inter ipsa regnandi felicissima primordia. Sed inciderunt tempora, quae, quamvis hactenus obstetisse votis nostris videantur, quicquid tamen in dilatione molestiae fuit, tanta rerum felicitate, et tot erectis trophaeis abunde compensarunt. Erat scilicet in fatis, ut Regem ac Dominum suum Gedanenses reciperent, non diademate tantum insignem, sed laurea in primis, post tot res fortiter gestas, condecoratum, et praeclarissime portas adoreas pariter una moenibus inferentem utque gratulandi materiam nobis non nostrum saltem gaudium, sed publica praecipue felicitas largiretur. Itaque quem universa Res publica non iam Regem dumtaxat suum, sed Conservatorem Liberatoremque salutat, cui non tantum dignitatem, splendorem, maiestatem, pacis decora atque ornamenta, sed belli quoque felicissime gesti gloriam, et actorum de ferocia hostium et perduellium impietate triumphorum fructus saluberrimos, libertatem, salutem, vitam se debere profitetur, eum nunc Principem merito faustis festivisque acclamationibus universa Civitas ista prosequitur. Adest autem omnium nomine Civitatis Senatus, publicae laetitiae testis ac interpres, gratulaturque S.R.M. Vestrae Domino suo Clementissimo, quod post profligatos hostes, et tumultus repressos, post adsertam Rei publ. securitatem, ad illum pacificum verumque vri Patris Patriae habitum reverti, in eoque per subiectos sibi populos salva, sospes, incolumis, una cum Serenissima Regina, Domina nostra Clementissima incedere potuit. Idem Senatus inconcussae fidei suae obsequia S.R. Maiestati Vestrae,
Serenissimaeque Reginae venerabundus defert, tesseramque fidelissimae subiectionis claves Civitatis inter manus S.R. Maiestatis Vestrae Regis ac Domini sui consignat, idque ea fiducia, qua iam pridem fortunas omnes, vitamque ipsam universa Civitas Principi suo clementissimo devovit, quaque adeo post Deum Ter. Opt. Max. praesidium ac tutelam omnimoda Iurium ac Privilegiorum, incolumitatis nempe ac salutis suae, in benignitate ac gratia S.R. Maiestatis Vestrae Domini sui Clementissimi reposuit. Unde eundem benignissimum Deum ardentibus precibus obtestatur, dignetur quam diutissime sospitem salvamque praestare hanc ipsam tutelam, et hoc praesidium, largiendo Clementissimo Regi nostro, et serenissimae Reginae nostrae valetudinem prosperam, vitam longaevam, eosdemque cumulando succrescentibus in dies felicitatibus, in tranquillo, pacato, et per omnia glorioso imperio, inter obsequia devotissima fidelium subditorum, mutuis utrinque tam Regiae Clementiae, quam subiectissimae propensionis incitamentis. Quicquid porro fieri poterit, quo venerationem suam fidelissimam erga S.R. Maiestatem Vestram, et Serenissimam Reginam pro tenuitate sua, et ratione temporis Senatus hic praesens totaque Communitas contestentur, in eo sperant se probaturos Maiestatibus Vestris voluntatis saltem suae subiectissimam promptitudinem atque alacritatem: et confidunt apud animos Regios valituram prae omni pompa ac sumptu, sincerissimam piorum pectorum devotionem amorisque veri integerrimique, quo subditos Principes suos complecti fas est, non obscura, minimeque fucata testimonia.
POst exantlatos belli labores et molestias, post superata mille periculorum genera, post domitos hostes, et servatam feliciter Patriam quod maius felicibus Victoribus et gloriosis Triumphatoribus solacium et praemium, quam fidelem populum suis videre laetantem victoriis, quam in occursum sibi ruentia cernere Urbium capita, faustissima quaeque gratulantium, et optima omnia ominantium: quam publico applausu, publicis vocibus, non plateas modo et fora urbium, sed ipsa Deorum Templa audire circumsonantia. Sed et fidelibus subditis ac devotis Civitatibus, quae maior felicitas, quod decus et ornamentum amplius evenire potest, quam optato conspectu et praesentia eius frui, quia non modo benignissimi Regis, sed felicissimi Victoris, gloriosissimi Triumphatoris non habet, cuius illae beneficiis ornatae, cuius fortitudine et felicitate servatae. Ad tot Civitatis istius, quibus aliquando gloriari potuit, vel potest, decora et ornamenta, potuitne quid vel pulchrius vel gloriosius adici, quam, quod adhuc aliis non licuit, S.R. Maiestatem, Dominum Nostrum Clementissimum, parvo licet adhuc Regiminis suo tempore, iam vero magnis victoriis, et magnis plenum Triumphis intra sinum suum recipere. Felicissima profecto, et in omnem Civitatis istius posteritatem celeberrima dies, qua primus S.R.
Maiestatis huc illuxit adventus, et qua aliis praesentiam cernere, aliis triumphalem exosculari dextram datur facultas. Sed et S.R. Maiestas Dominus Noster Clementissimus, dum spectabilis Magistratus cum debita subiectione vota, dum publicum effusi populi et multitudinis excipit applausum, non potest nisi grato complecti animo, et quicquid hactenus laborum, molestiarum, periculorum fuit, totum id gratum videtur, dum a gratis subditis gratis accipiuntur animis. Quicquid itaque Gratiae, quicquid benevolentiae S.R. Maiestas vel in alias Regni istius Provincias vel in praecipuas eiusdem Civitates, derivare potest, hoc idem S.R. Maiestas, Dominus Noster Clementissimus huic Civitati offert, quam uti D. suis Praedecessoribus, ita sibi semper fore fidelem, semper obsequentem non modo non dubitat, verum et claves Civitatis fidelitati spectabilis Magistratus restituit, et eundem ad osculum triumphalis dexterae admittit.
Serenissime et Potentissime Rex et Dn. Domine et Rex noster Clementissime
COnstat eas gentes, quae ad extremum Septentrionem remotae degant certo anni tempore aliquot mensium perpetua nocte involvi, sole utpote scaturigine lucis et fonte ultra aequatorem meridiem versus longius recedente. Quae tenebrae, quando reciprocanti exoptati almique sideris cursu dispelluntur,
non tam dies et sol, quam salus atque ipsa vita obscuris hactenus miserisque mortalibus, summo et incredibili ipsorum cum gaudio reddi videntur. Sane feliciori sub siderum positu illud late patens Imperium Sarmaticum situm est, quod divinum Numen S. R. Maiestati Vestrae Domino nostro Clementissimo regnandum commisit, quam ut per naturae ordinem istiusmodi infelicitati possit esse obnoxium. Sed alias tenebras, aliam omnino noctem in Poloniae inclutum Regnum, terrasque annexas superiori anno idem fatalis ille septentrio invexit: sive potius Deus Optim. Max. infensus sceleribus peccatisque populi, et iustissimam ultionem expetens, horribiles illas tempestates, profundamque caliginem florentissimis antea Provinciis superfudit. Quae exinde consecutae sunt calamitates et miseriae infinitae, eas hoc tempore recensere, id vero foret interpolare hodiernae lucis celebritatem, gaudiumque publicum corrumpere, et erit profecto pietati convenientius, Deo nostro laudes gloriamque tribuere de omnibus, quaecumque a suprema ipsius Iustitia, sapientia infinita, et liberrimo de rebus mortalium, pro ipsorum bono, decernendi arbitrio hactenus fuerant profecta. Quin imo propemodum iam necesse est luctuosa omnia dissipari, postquam laetiora exoriri tempora animadvertimus, peractis prope, ut speramus, mandatis fatorum, et numine placato: inprimis postquam coram conspicimus Poloniae Prussiaeque plusquam septentrionalibus tenebris hactenus immersis, redditum ac restitutum optimum piissimumque Principem, id est solem nostrum non tantum esse reductum, sed vero post
immensos labores exhaustos, superatas difficultates et discussa pericula infinita Regiae fortitudinis et magnanimitatis, tam paternae quoque pro fidelibus subditis curae et sollicitudinis radios, veramque lucem longe lateque diffundere. Ad hunc itaque desideratissimum laetissimumque conspectum, Serenissime Rex, Gedanenses Tui confertim provolant, et ultra, quam dici possit, exsultant, omnium praeteritarum miseriarum paene obliti. Cuius publicae laetitiae Civitatis Senatus, qui hic adstat, interpres est, eo breviori alloquio, quod ad demonstrandam et comprobandam devotissimae subiectionis suae fidem et sinceritatem verbis opus non esse, sed se in gratia et clementia Regis et Domini sui benignissimi tutè et securè acquiescere posse confidunt. Porro venerabundi inter Regias manus consignant portarum claves, subiectionis tesseram, non minori animorum fiducia, et alacritate, quam qua ista civitas fortunas omnes vitamque et sanguinem suorum Regi Clementissimo iam pridem devovit: collocantes insuper post Deum Opt. Max. in S. R. Maiestate Vestra spem omnem et fiduciam salutis et incolumitatis suae, et fortunas facultatesque suas exhaustas planeque afflictissimas a benignissimo et propitio sole illo collustrari et refoveri desiderantes. Pro cuius spei, voti, ae desiderii feliciori augurio ad osculum Regiae manus illius gloriosae et victrices admitti supplices expetant.
NOn potest non gratissimam habere S. R. Maiestas Dn. Noster Clementissimus Spectabilitatum vestrarum salutationem, qui singulari merito benevolentiam et affectum S. R. Maiestatis Domini Nostri Clementissimi Vobis, Urbique vestrae devinxistis. Quippe cum res adversae virtutem maxime explorent, Vobis certe excellentis virtutis, observatam integre fidem, decus, et palma ista debetur, ut Viri prudentes, Principi vestro et Reip. fidi ac salutares, orbis iudicio, perennatura etiam ad posteros fama, audiatis. Adduxerat plane in ultimum discrimen rem Polonam felix perfidia; grassabatur tumidus per Provincias Regni hostis, ac dormiente fortuna velut reti civitates et arces capiebat. Vos tamen spem meliorem semper alentes nec blandiente primis initiis felicitate, nec privatarum rerum detrimentis, aut ingentibus promissis, aut ferocibus minis dimoveri officio potuistis. Sed eximia virtute, fide, et constantia S. R. Maiestatis Domini Nostri Clementissimi, totiusque Rei publ. partes difficillimis temporibus sustinuistis. Recte itaque aestimat S. R. Maiestas Dominus Noster Clementissimus, quantum incrementis hostium nocuerit, spectabilitates Vestras infractas stetisse. Deus prohibuit, virtutemque Vobis instinxit, ut in una Urbe Orbis Polonus a vi, tyrannide, et fraudibus taeterrimi hostis
serviretur. Ceterum spectante Orbe universo collaudat S. R. Maiestas Dominus noster Clementissimus virtutem Spectabilitatum Vestrarum, nihil antiquius habere se pollicetur, quam ut prudentiae, fidei, et fortitudini Spectabilitatum Vestrarum gratitudine Regia, et Rei publ. omni, qua par est, ratione respondeatur. Et cum in vim debitae Principi suo observantiae, claves Civitatis huius S. R. Maiestati Domino Nostro Clementissimo redant, vicissim in vim maioris confidentiae easdem S. R. Maiestas Spectabilitatibus Vestris restituit, personam suam Regiam, ac Senatus sui, suorumque, custodiae vestrae committit, et in maioris testimonii symbolum, ad exosculandam manum Regiam gratiose admittit.
Serenissime Rex etc.
REquisivit debitae venerationis summa ratio, ut Praeconsules et Consules fidelissimae huius Civitatis hoc loco sese sisterent, iter, in cuius procinctu nunc est S. R. Mai. Vestra piis votis, faustisque ominibus prosecuturi. Optaveramus sane omnes non nisi compositis bellis ac pace reducta S. R. Maiestatem Vestram hinc discedere, sed postquam praefracti hostium animi sinceras S. R. Maiestatis Vestrae intentiones hactenus frustrantur, merito excitatur Regium pectus ad fortiora remedia, quia lenibus nihil proficitur. Neque dubitamus quin iustarum partium Protector atque Adsector Deus piis,
et pro pace obtinenda expeditis armis favorem caelitus sit adspiraturus. Quae istius Civitatis sunt afflictiones, quae miseriae, toto iam paene biennio sub gravissimo onere gemiscentis, S. R. Maiestas Vestra coram nunc inspexit, indoluitque. Veniam itaque clementer dabit egestati publicae, si praeter devotissimae subiectionis et immotae fidei tenacissimum propositum, parum, aut nihil praesentiae Regiae praestitum est ex iis, quae exhiberi felicitati temporum consueverunt. Sollenne ac vetus est, etiam ture placari Deos, si victimae, quae mactentur, sacrificantibus desunt. Maximum vero esse honorem in pia rectaque voluntate colentium Numen. Ad hanc Te imaginem, Rex Serenissime, utpote Principibus convenientissimam conformare soles. Et de Gedanensibus Tuis certus esse potes, conservaturos eos sincerae rectaeque voluntatis cultum, licet per asperitates temporum fortunae bona exhauriantur. Atque ideo post S. R. Maiestatis discessum, unicum istius inter tot pericula et discrimina versantis Civitatis erit solatium Recordatio summae Clementiae ac Gratiae Regiae tot experimentis comprobatae, et solida spes quod S. R. Maiestas Vestra aliquando nobis tranquillitatem pristinam vel fortiter eiecto, vel per honestam pacem emisso hoste, Inclito Poloniae Regno, Terris Prussiae, et isti Civitati, supremo favente Numine, sit redditura. Faxit idem benignissimum Numen, ut, quod reliquum est laborum, feliciter superetur, et S. R. Maiestatem Vestram valentem, vegetam, post adoreas et triumphos, tranquille et beate diutissime regnantem sospitet et conservet. Pro ulteriori
demonstratione Regiae Clementiae Praeconsules et Consules ad Regiae manus osculum benigne admitti, supplices rogant.
Serenissime et Potentissime Rex et Domine, Domine Clementissime. Serenissima Regina Clementissima Domina.
IUcundus omni tempore laetissimusque fideli populo est Principis sui conspectus, praesertim mitis, placidi, benigni, deque suorum salute Regie paterneque solliciti; qualem, uti antehac semper, ita hoc potissimum adventa S. R. Maiestatem Vestram Dominum suum Clementissimum Terrae Prussiae, et in iis Gedanensis ista Civitas nunc experiuntur et contuentur. Iniquissimo enim et difficillimo anni tempore iter in Prussiam Maiestas Vestra suscepit, laboris et molestiarum plenissimum, quo et virtute fortissimi exercitus, maiores adhuc praesentia Regia adderet stimulos, et instans pacis negotium eo efficacius atque expeditius promoveret. Inter quae fidele quoque Gedanum suum una cum Serenissima Regina adire dignata est, sed ita, ut in antecessum Utraeque Maiestates Vestrae pudori afflictae et exhaustae Urbis opportuna et salubri moderatione subvenientes, sollennitatum pro veteri instituto adornandarum, dapesque Regales sumptuose struendi obsequium non
remitterent duntaxat, sed ultro ac diserte prohiberent. Ostendit eo ipso S. R. Maiestas Vestra quod non tam uti Rex ad subditam Civitatem cum apparatu ac strepitu accedere, quam velut indulgens aliquis Pater ad dilectos sibi liberos familiariter invisere voluerit: raro, ac vix recepto Principibus exemplo. Utique Senatus Urbicus hic coram adstans, et cum ipso communitas tota non immerito laetantur documento incomparabilis clementiae; adeo ut iam inde certa spe et fiducia ab eadem illa aequanimitate maiora in dies spectent, pluraque aerumnarum solatia, bellicorum inprimis onerum sub quibus ita fatiscimus ut ferendis amplius non simus, salutare levamentum. Ut autem nunc cessent, ita iubentibus Maiestatibus Vestris, pleraque externa sollennia, constans tamen perpetuaque est, eritque interior fideliorum animorum, ac religiosa veneratio. (In qua verus et praecipuus Principum cultus consistit, quemadmodum supremum quoque Numen non tam victimis aut holocaustis, quam pura mente colentium delectatur) et perdurabit invariabilis devotionis sinceritas, nullis temporum calamitatibus, nulla egestate publica labefactanda aut imminenda. Ergo in Regia illa indulgentia, mansuetudine, benignitate ac clementia praesens Urbis Magistratus acquiescens, speique ac votorum suorum collocans anchoram, et pro testificanda subiectione sua portarum claves inter manus Regias humillime consignans, salutem atque incolumitatem tam suam, quam universae istius populosae Communitatis Regiae paternaeque protectioni ac gratiae submisse commendat; denique pro
consequendo pretioso fiduciae suae arrhabone venerabundus petit ad osculum Regiarum dextrarum admitti.
Serenissime ac Potentissime Rex etc. Serenissima Regina etc.
DIscessurae ex hac Urbe S. R. Maiestates Vestrae una cum Serenissima Regina, humillimam venerationem Magistratus hic coram adstans, et per cum Universa Communitas contestantur, tanto maiori animorum devotione, quanto post salutare pacificationis opus peractum gloriosior iste discessus est. Nihil pulchrius, nihil praeclarius, nihil maius denique tribui potuit fidelibus subditis, quam quod S. Maiestates Vestrae, dum hic Gedani, et circa eam commorantur, eidem Gedano, imo toti Regno, imo Universo Orbi Christiano tribuerunt. Maiestatum enim Vestrarum post Deum Ter. Opt. Max. hic labor, hoc opus fuit, quod profligatae sunt calamitosi belli miseriae, quod pacis, id est, omnis humanae felicitatis nova nunc redintegramus auspicia. Vestrae pietati, vestro Zelo tantum hoc meritum unice debetur, cuius indelebilem nobis totique posteritati nostrae discedentes nunc relinquitis [(transcriber); sic: reliquitis] memoriam gratissimis semper praeconiis celebrandam. Porro iter, quod S. R. Maiestas nunc ingreditur, Senatus Civitatis faustis, felicibus omnibus prosequitur, Deumque ex animo precatur,
ut quicquid adhuc vel intra Regnum, vel circa illud est turbidum, eadem componatur felicitate, atque ita gloriose iste operis pacificatorii Orbis omni ex parte absolvatur. Tranquillitate enim publica plene reducta atque adserta, eo prolixius promptiusque impendi poterit Regia sollicitudo refovendis rebus per haec bella miserrime collapsis, eritque occasio luculentior in hanc quoque Civitatem fidelem gratiae ac munificentiae Regiae derivandae. Cuius interea temporis iura, immunitates, atque salutem Regiae protectioni humillime commendamus, et pro uberiori Regiae Clementiae confirmatione ad Regiarum dextrarum osculum admitti supplices rogamus.
Nobilissimis, Magnificis, Amplissimis, Prudentissimisque Viris, Dominis Praetori, Consulibus, Syndico, Senatuique Rei publicae Lugdunensis in Batavis, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS, Hamburgensis. QUae nuper in celebri frequentia, in Academia vestra a me dicta, ingenti autem studio audita, et omnium gratulatione excepta sunt, Viri Magnifici et Amplissimi, ea, cum ad aures quorundam ex ordine vestro pervenissent, ad manus omnium ut venirent, aequum existimavi. Laudes Civitatis vestrae ex parte heic complexus sum. Quas si vobis nulla alia ratione probare potero: saltem ideo minus displicituras confido, quod omnino parum amori, quo Rem publicam vestram prosequor, nihil vero dederim odio. Sane puerilis semper, et angusti pectoris morbum arbitratus sum, aliorum invidia splendere velle; et, ut alteri parti placeas, commendationem ingenii ac Doctrinae ab oppositae partis contumeliis ducere. Quasi convicia in hostes congerere, hoc demum sit Batavos demereri, et eloquentiam
ostendere. Quod profecto nos a sapientissimis Viris accepimus, hominis esse et alienae magnanimitatis, et suae libertatis obliti. Ego in Republ. libera natus, quemadmodum favere illis numquam potui, qui quacumque ratione, etiam iniquissimâ, alienam libertatem conantur convellere: ita nefas esse duxi, vel gentibus totis, vel summis principibus per libidinem et petulantiam conviciari. Alienae autem gratiae decus suum, aut animi magnitudinem gratificari, non hominis esse credidi, nisi dissoluti, et ad infimas adulationes abiecti. Indixi itaque hoc temperamentum verecundiae meae, ut cum eas laudes referrem, quibus numquam adeo irascuntur Hispani, quin easdem admirentur, non permitterem mihi, ut aliarum gentium vel factum usque quaque onerarem, vel fatum. Praesertim a quibus nec ipse laesus essem, et quibus cum eadem fere foedera, quae cum Batavorum Rei publ. sunt, Civitati nostrae intercedere non ignorarem. Ceterum qualiacumque ista sunt, quae diximus, ut tamen in publicum proferrem, cum ipse initio ambigerem, ii persuasere, quorum mihi auctoritas facile pro ratione sufficit. Eo enim provecta est quorundam, etiam clarissimorum hominum benignitas, ut (quod ne optare quidem fueram ausus) et satisfactum sibi dicerent, et quod digna isto loco, istis rebus gestis dixissem, homo peregrinus, et hac aetate gratularentur. Quibus ut vestrum iudicium accedat, Eximii Proceres, spem fortassis nondum tamen fiduciam habeo. Quam animo concipere tunc potero quam primum hunc meum in Civitatem vestram affectum vobis non invitis accedisse cognovero. Lugduni Batavorum Non. Octobr. Anno Christi M DCC XXXII.
Magnifice Academiae Rector, Consul, Syndice, Amplissimi, Consultissimi, Professores Celeberrimi Doctores, et quotquot adestis Viri Clarissimi, Generosi Nobilissimi, Eruditissimi Iuvenes.
IN hoc publico omnium gaudio, tot viris consummatissimis sedentibus, et dum inter cives sibi quisque privatim gaudet, nemo palam omnibus gratulatur: meam potissimum in celeberrimo loco vocem exaudiri, hominis, et adolescentis, et exteri, reprehendent fortasse quidam; reliqui mirabuntur. Video enim eam in animis hominum invaluisse opinionem, ut credant, indecorum esse Patriae vocem suam subtrahere: eam autem aliarum gentium laudibus transscribere, ambitiosum eum pietatis officium sit ad ornandos suos quicquid adest eloquentiae conferre: in referendis vero iis quae ab aliis fortiter gesta sunt, nescio quae gratia videatur esse quaesita [(reading uncertain: print faded)] . Mallent proinde non pauci in praeclaris Germanorum laudibus potissimum occupari orationem meam: Belgio vero quibus et decora ingenia non desunt, et quos communis Patriae amor huc ducit, vices suas non eripi: Sed profecto qui ita sentiunt non meminisse mihi videntur, se dum Belgium a Germania dirimunt, egregiam laciniam a pulcherrima veste distinguere nec exiguum cumulum a Germa norum laudibus diripere; dum quae a Belgis omni tempore fortissime gesta sunt ad eos ullo modo
pertinere negant. Porro Hercules verecundiae meae non efficere, quo huius Urbis Cives in patriam minus pii fuisse videantur, cum nec ea in me sit dicendi facultas, ut aliquid tantis laudibus posse adstruere arbitrer: nec animus intercedere praeclaris conatibus aliorum. Mea sic est Oratio omnes omnium gentium Virtutes praedicatione dignas esse, quas qui dignè commemorare possit, merito summam laudem referre, in eo autem, qui conatus quidem sit, sed oneri succubuerit, pietatem tamen debere commendari. Quo excusatius mihi erit, si dum a maxima huius diei laetitia silentium meum interpellari patior, dicturus quaedam de laudibus huius Civitatis, quae et fortiter obsidionem tulit, et ratione inusitata liberata est, non usquequaque omnibus satisfecero. Nihil est difficilius, quam maximo gaudio paria verba reperire: et saepe hic exercitam quoque eloquentiam videmus destitui. Audientibus autem non solum tot eruditissimis Viris et ingeniis sed etiam iis, qui ingeniorum arbitri, totius Orbis, quem fama nominis sui impleverunt, consensu omnis doctrinae principes sint, placere etiam posse, divinae cuiusdem est eloquentiae. Nec eò usque unquam votorum meorum modestia se porrexit. Ne autem arbitrer ab invitis me audiri, et istorum, quos dixi virorum etiam alibi expertus favor. Vestra quoque singularis attentio, et omnium in me coniecti oculi videntur prohibere. Inde etiam aliquam auram sermoni meo adspirare posse existimo, quod, dum alia ornamenta desunt, ei hic felicitatis publicae auspex dies et communis omnium laetitia lenocinantur. Confessa est enim se publica hilaritas, nec latet
inclusa in pectoribus et mente singulorum, sed exstat in fronte et animorum iudicia in oculis omnium et affectuum proditore vultu perleguntur. Illud optandum relinquitur, ut talis mihi contingat oratio, cui et libertas constet et in qua veritas ne desideretur. Hoc enim tempore ne grata pro veris loquar etsi ingenium meum non moneret, quod hactenus nondum adulari cuiquam didicit saltem necessitas cogit. Profligati enim pudoris esset, mentiri in re fere recenti, quaeque quoniam multorum, qui adhuc supersunt, conscientia constricta tenetur, fingendi utique tempus non habet. Nec vero profecto periculum est, ne quis fidem meam requirat in narranda re pulcherrima, quae etiam omnium iudicio fidem antecessit. Angustae sanè virtutes Batavorum et fortunam exdunt, quisquis de iis tantum, quod fieri potest, credit. Annus iam agitur post quinquagesimum octavus, cum Deo et satis placuit, ut pulcherrimam hanc Civitatem aliquando non indulgenter haberent: dum tantae excellentiae aptant, in qua nunc est constituta. Voluit sors non obscura campum dare, in quo excurrere cognoscique ab omnibus posset. Ostendebatur [(reading uncertain: print faded)] summa gloria. Sed ad quam tranquillo m.. [(reading uncertain: pint faded)] non pe..enniretur [(reading uncertain: print faded)] . Vadendum per fluctus erat, et propositum praemium per infinitorum laborum experimenta quaerendum. Equidem hoc fatum esse arbitror gentis Bataviae, ut numquam eam hostis tentet, quin illustriorem faciat; Cumque ipsi bella inferendo multa fortiter fecerint: illata tamen maiori laude propulsent. Nimirum ante annos tres, ut fortuna pulcherrimae victoriae dum silva ducis, et Vesalia
expugnantur, magis commendaretur arcessendus [(transcriber); sic: arcescendus] hostis in Velaviam erat. Hoc unicum condimentum deerat consummatissimae felicitati. Proximo autem anno classe advehendus miles erat, qui vinceretur et, ne seges et materies deesset virtuti Batavicae per tot annos erant colligendae vires quae uno effunderentur die. Ita huius foederis hostes conantur multa, ut diu deliberata, ita audacter: quae deinde nec consulte, et timide relinquant, et cum omnia fecerint, hunc tandem fructum laboris ferant, ut quos constituerant opprimere, eosdem ad summam laudem, quasi humeris suis, evehant. Ut ergo Batavorum Lugdunum fortibus factis aeterna esset, unus Hispanus deerat, ad quem tamquam ad palum quendam, se victus fortissimorum civium experiretur. Adest itaque ille, ad peragenda decreta fatorum; ferox facinorum, propterea quod prima provenerant: et alte caedes, terrorem, incendia circumferens, tandem ad hanc Civitatem sistitur. Coeperat iam fortuna communis Hispanorum redire ad paenitentiam suam, et frenum tot successibus inicere meditari. Male enim collocari sensit beneficia apud tales, qui eorum fraudatores essent, et victorias non nisi foedissime in captos exercerent. Fecit itaque elatas supercilio cervices, modum suae infirmitatis agnoscere: postquam cum istiusmodi hominum virtute stulte ferocientes commisit, quae aut ultionem tot malorum erat paritura, aut finem. Invenerat viros Valdesius, homo strenuus et qui tantum cuperet, quantum spes spopondisset, invenerat inquam viros, qui se animo suo non fiducia hostium mentirentur quorum nec blanditiis expugnari
patientia nec fortitudo frangi egestate, nec infinitis calamitatibus debilitari acerrima et usque in extrema obstinata pertinacia posset. Atque adeo ut magis invictus animus civium enitesceret, in eo rerum suarum articulo deprehensi sunt, ut inter tot ingruentium malorum minas destituti, maximam tamen calamitatem intra urbem cernerent: quae nec militum praesidio, nec sufficientibus alimentis erat instructa. Ipsi ergo cives arma capere: ipsi bellatore gladio cingi: ipsi et soli in muris excubias agere; propugnacula tueri; vocare quoque quandoque hostem, et vulnera mereri: ipsi armis virtutem Batavorum, notam omnibus, maxime Hispano, et constantiam affirmare. Cuius rei non exiguum documentum dedere primo obsidionis initio. Egressus cum paucis andreas Alardus, vir acris et pro causa libertatis expertae virtutis, ut hostem munitionibus arceret: impar viribus, non animo, cum plerisque suorum optime de Republica meritum spiritum reddit. Strenuissimi Viri Sanguine perfusus miles Hispanus urbem una caede absolvit. Adeo ut videatur fatorum invidia paucorum sanguine debuisse placari. Credetne posteritas, optimos cives, ipso difficillimo tempore, cum iam lassitudine et fame plerisque vires effluerent tantum in dextris suis et causa credidisse praesidii, ut etiam liberos praedones, quos vocant, qui in Civitate erant, commeatum flagitantes urbe sponte emitterent, Tantum inter arma bona conscientia sibi vindicat, ut copiarum sibi salis cum Deo et numquam nimis hostium arbitretur. Quamlibet festinanti orationi huc manus inicit Iohannes Dousa, et in se morari
cogit. Cuius inprimis eo bello et animus enituit, et fides, quique virtuti in studiis et omni eruditione expertae pulcherrime in maximis periculis, et iis quae manu geruntur, respondit. Magno Theatro spectata est viri summi generositas. Cui, quo utriusque rei, et literariae et bellicae gloriam egregiam consequeretur, etiam Hispanus profuit. Stabat inconcussus, periculorum contemptor animus et vim illam aeternitati destinatam, iam conferebat ad studia, iam in hostium capita effundebat. Cum saepe una eademque horâ modo publicae libertati sanguinem commodaret; modò immortalitate dignum carmen pangeret. Iugulavit Vir insignis perversorum hominum opinionem, qui et literatos a Republica eximunt: et virtutes publicas adimunt libertatis, Fecit sentire hostes Dousa qualis miles esset, qui poëta erat. Ostendit quam generoso temperamento cum summa eruditione in una sede moraretur maxima fortitudo. Sed cum hostis omnem occasionem internuntiis exemisset [(transcriber); sic: eximisset] ; Dousa cognatum caelo animum, ad caelum misit, ibi viam invenit, ubi quottidie divina mens illa vagabatur. Misit ergo avem, quo virum non potuit et scrupulosam hostium diligentiam pulcherrimo astu elusit. Huius Viri mentione, si quis me aliquam gloriam studiis quaesivisse dicet; fatentem arguet. Ita enim a prudentissimis Viris acoepi; iustum sine mendacio candorem nemini apud bonos crimini esse debere: Praeeunte itaque Dousa et aliis quibusdam generose omnia faciendi fortissimis civibus non tam imposita necessitas, quam inconcussa voluntas est, quamquam miseris: quamquam inter
atrocitatem crudelissimi hostis et summas domi calamitates destitutis. Civitatem enim cum viribus non posset, sedendo expugnate constituerat Hispanus; et quorum fortitudinem lacessere non audebar, corum exspectare famem. Ad quam arcendam cum pauca obsessis praesidia superessent; illud tempus est consecutum, cuius fortunam nec deflere quisquam satis digne potuit: adeo ego exprimere verbis non possum. Nullum genus esse miseriarum potest, nulla tanta calamitas, in qua illos libertatis vindices cives fortuna Rei publicae non exercuerit. Et sane mihi metus est, praesentis laetitiae lucem tristium commemoratione fuscare. Sed profecto si aliter ad istam praestantiam, in qua nunc est, civitas pervenire non potuit, nisi varia malorum forma et omni imagine tristium: paene est, ut exclamem [(transcriber); sic: exclamen] , tanti fuisse. Prima omnium egestas afflixit miseros: tormentorum acerbissimum, et quo nec Tyranni quicquam invenere crudelius. Absumptis praesentibus, eo tandem inopiae perventum est, ut et profana foedaque in usum necessitas verteret. Simul equi, canes, glires, et huiusmodi minime ambitiosam expellerent famem. Quae alimenta etiam plerisque ab ore rapi; et saepe litium inter coniunctissimos quoque causa esse. Istis vero consumptis, homines deficientes et semi mortui, ex sterquiliniis et fimetis lautitias quaesivere etiam foedissima convellentes, tristissimum patientiae, miseriarumque fuere documentum. Haec calamitas omnes exhausit: plerosque crudeliter exstinxit, cum alii pro libertate in propugnaculis excubantes, aegre haerentem spiritum dimitterent: alios in viis publicis saepe invocata mors occuparet. Quin ad nondum
natos haec miseria pertinuit: cum multi pro Patria, quam nondum viderant, cuius auram nondum hauserant, vitam profunderent. Adeo iniqua fuit, fortuna eorum temporum: ut miseros fieri doceret, etiam qui nondum essent. Exhaustos tot malis relati parùm afflicti forent, postea et pestilentia laceravit. Illa et creberrimas in vulgus mortes distulit; et pari sensu doloris omnes adfecit. Cum nemo unus adeo mali expers esset, ut non aliquam mortem maereret. Eritne ulla unquam posteritas, quae nobis praestet tam gloriosam fidem, ut, rot malis obsessos cives, nulla unquam calamitate, constantiam egregii propositi mutasse? Nemo facilius persuadetur, quam cum servari cogitur, vitaeque, retinendae proposita sp es plerumque magnos animos et nullis aliis blanditiis penetrabiles, infregit. Soli Lugdunenses, cum et in finitis calamitatibus impeterentur, spe quoque ingenti sollicitarentur ab hoste, nihil tamen quicquam iis animis accepere, qui aut, flecti, aut a sententiâ dimoveri possent. Erant in castris Valdesii viri quidam foedissimi, ex eo hominum genere, qui libertatis transfugae ut lautius cenarent, dominationi alienae turpissimam vitam transscripserant, eo autem tempore partes Hispanorum acerrimo ministerio adversus patriam, et causam libertatis iuvabant. Hisce et praeter eos Lanoeo Licquioque praecipuis genere et nomine inter suos, tamquam aliqua machina admota, capi pertinaciam civium egregiorum Valdesius posse sperabat. Consilium itaque spei non audacis modo, sed etiam impudentis ceperunt, ausi sunt fortibus viris deditionem suadere:
et quod viribus suis ac animo deerat blanditiis ineptissimis supplere sunt conati: Implebant ergo perituras chartas speciosissimis verbis, quibus et salutem et pacem, Regis etiam sui pulcherrimam gratiam et inanibus nominibus iactabunt. Quin Validioris occuparent gratiam, dederentque se, ne rationes suas ad eos scopulos appellerent, et quos vicinorum, suorum adflictam navem, et in quibus quorundam, etiam naufragium fortunarum vidissent. Ne victoriarum impetum, qui usque eo inoffensus percurrisset ipsi aut interrumperent, aut sisterent: nullo postea ad poenitentiam regressu. Valdesium virum mitissimum, quique ignoscendo libentius, quam saeviendo belia transigeret sanguine fortissimorum non, egere. Modo ne ipsi munus misericordiae pertinacia corrumperent: et eum qui non facile disceret, crudelem esse, ad resistendum obstinati docerent. Non magis ab huiusmodi blanditiis permoti sunt cives, quam Hercules ille Xenophontius a voluptate. Cumque alias aliter saepe etiam notissimo versu respondebant: quo dulcissimum canere aucupes, dum aviculis insidias et retia meditantur, significare consuevimus. Postquam animadvertit hostis, omnia, apud obsessos pudore clausa esse, nec ullis blanditiis pervia; simul etiam dolore tantae ad irritum cadentis spei: mora tandem repugnantes statuit frangere. Ibi cives quibus constitutum erat omnia inter defensionem mortem re certa desperatione abrumpere etiam cum invictissimi Guilielmi, quo Auctore et Principe, ad spem libertatis exarsit nomen Belgicum, crebris hortationibus roborarentur; ibi, inquam, alter alterum
hortari omnes casus magno animo ferre: cuncta denique tolerare potius quam ut se vel certae irae, vel dubiae clementiae hostis permitterent. Videbant egregium resumendae libertati tempus adfulsisse: quae nisi ipsi deessent, videbatur posse reviviscere. Indixerat fortuna de possessione Hollandiae novissimum certamen, de qua partim conservanda: partim acquirenda denuo, tantum poterat sperare libertatis vindex pars, quantum virtus obsessae civitatis promisisset. Secundum ista, qua clementia ab hoste crudelissimo exspectanda foret, iam pleraque oppida, viciniora etiam Harlemum et Nardenum exitio suo docuerant. Traiecerat iam ad eos incendium quo conflagraverant vicini qui omnes ferocissimi hostis saevitiam innocentium sanguine, cupiditatem etiam satiaverant publica paupertate. Tantus illorum temporum dolor inustus erat omnium animis; ut non homines solum, sed ne pecudes quidem ista passurae inderentur. Auditae itaque sunt ex muro plenae animi et Constantiae voces: Falli eos, qui, quod benignitate consequi non potuissent, impetrare perseverando confiderent. Ut se egestate aliisque incommodis territent: ut omnia desint: spem tamen adesse; virtutem etiam superesse. Nec unquam eo inopiae posse, redigi, ut non arma et animos armorum memores fortuna relinquat. Bene naturam disposuisse quae brachia mortalibus duo creaverit. Alterum pro cibo fore: alterum in hostem publicum se usuros. Illo absumpto, et si fortuna dubitare persisteret, constituisse imminentem servitutem voluntario exitio praevertere. Ipsos fame lassatum spiritum facile
emissuros: ignes etiam superesse, qui urbem absumerent. Non ad pereundum sibi minus animi fore, quam fuisset ad resistendum. Fortia facere et pati Batavorum, et libertatis amantium esse. Insignis animus eo tempore feminarum apparuit quae modô a collo maritorum pendentes, modo genua tangentes, ne causam libertatis et patriae proderent, ne paterentur pudorem suum inexhaustae turpissimi hostis libidini proscribi obtestabantur. Corroboraverat se iam pulcherrima pertinacia, ita, ut nulla vi, etiamsi ruens orbis cervicibus praefractis illaberetur, diceres potuisse concuti. Sed dum cogito, quibus audientibus verba faciam, video quanto omnia cum transcursu mihi dicenda sint. Infinita etenim cum supersint enarranda, et quae vix sine suspicione praevaricationis omitti possint, oneraret tamen verecundiam meam, si potius quid referri debeat respiciam, quam quid aures vestrae patiantur. Unum, quod vel maximum est, si commemorari verbis speciosis non potest, quis tamen sine scelere praetereat? Post tot insignium virtutum documenta fortissimis viris docendi avari erant, quantum tandem illud sit, propter quod fora, conterunt, maria abeunt, noctes insomnes ducunt, animo denique semper inquieto discurrendo transigunt vitam. Videbantur civibus pecunia deesse posse ea ut cuderetur, non vita temere proicienda erat, non exhaurienda Indiae, et ob luti paulo splendidioris particulam toti populi exscindendi. Penes ipso erat quod petebant: et rebus suis contentis etiam charta sufficiebat in monetam. Equidem saepissime res humanas cum animo meo exigens quaesivi, an quicquam
esset propter quod aurum, argentum, gemmae, hoc est aut putridae [(transcriber); sic: pudridae] terrae soboles, aut excrementa aestuantis freti, tanto pretio aestimarentur, quam quod tale humanae constituerant libidines. Et sane quid causae est, cur minoris habeatur, illa ingeniorum propagatrix, et conservatrix omnis memoriae papyrus, quam nescio quod metallum: quod profecto ad inquietandas mortalium mentes productum esse praecipue videtur. Tandem in eam devolutus sum opinionem, ut existimarem, erecti animi hominem esse, quicumque sic charta utitur quemadmodum argento: veluti nec ille minor est, qui argento utitur, quemadmodum charta. Arripuit ergo egregium omen propugnatrix publicae libertatis civitas; et eam materiam inter opes assumpsit qua aliquando terris omnibus ostendenda, et ipsi erat transcribenda aeternitati. Eant nunc avidi mortales, cupiditatum suarum mancipia: pervolent orbem terrarum vestigent aliam naturam: ipsius telluris viscera extrahant ut a fortuna potius impetrent nescio quas opes, quam eas a se petunt, nos sane discemus a fortissimis viris illos cumprimis omnium rerum pretio finem facturos, quicumque fecerint cupiditati. Hactenus variis experimentis probata erat constantia egregiorum virorum: cum tandem ultimam, sed vero gravissimam machinam in eos fortuna emisit: qua si non concuterentur, aliquando decretum erat finem tot malis et difficultatibus imponere. Usque huc viri fortes, in maxima quidem omnium rerum inopia destituti, animo tamen beatissimi et spe sua, et causae bonitate freti, nihil minus,
quam hostem metuerant. Cum ecce, quam a vi externa non speraverant, animadverterunt in venis et ipsis visceribus rei publicae inclusam calamitatem. Inventi sunt homines sed ii admodum pauci, qui animo quidem parato pro patria, ceterum si id sine labore contingeret. Nimiis tandem malis fracti facillare coeperunt: et cum alia nondum auderent, occultas quasdam voces sibi, etiam suspicax interdum silentium quod peius esse solet, in magistratus permiscere. Occurrit tunc quidem mature Theodorus Bronchorstius, summus urbis praefectus; vir insignis, et cuius numquam in causa fides virtusque contremuit, is pulcherrimo temperamento, aperte turbantes puniendo, reliquos praetermittendo providerat, ne et imbecilles mentes nimia severitate exulceraret; ne lenitate sua occultae nequitiae, quae adhuc latentibus [(transcriber); sic: lantentibus] seminibus incendebat, viam patefaceret latam, ac illustrem. Sed viro egregio communi calamitate absumpto, coepit recrudescere repressa seditio, et in dies magis magisque iudicia sua denudare. Etiam malitia ingeniosa est et quo primo palam non audet contendere, eo sollerti astu obrepit. Quidam intempesta nocte cadaver in publico repertum ad fores consulis statuere: quasi communem calamitatem eius pertinaciae exprobantes. Ita apud improbas etiam Virtus convitium est. Sederat, quod ulterius sibi concedere quorundam [(transcriber); sic: qnorundam] perversi mores possent. Irrumpere quidam incuriam, et bos a Senatu flagitare ausi sunt. Audita tunc vox est cuiusdam e Consulibus: se tempestatem querelarum diutius ferre non posse; certumque esse, siquidem in manu sua, id sit, afflictissimae civitati ultimum casum remittere.
Compertum est in tantum discrimen rem fuisse deductam; ut plurimi occulta domi consilia coquerent, vi armata Praefectos et urbis Magistratus aggrediundi, et foedissimam deditionem fortissimis viris palam extorquendi, sed omnes petitiones ab insidiatoribus sollertissime coniectâs, prudentius cautela [(transcriber); sic: caudela] et vigilantia senatus discussit. Bene rebus humanis Deus immortalis consuluit; cum fecit eminentem ac proiectam audaciam aut consiliis aut eventu destitui. Alia itaque via turbulentae mentes patientiam Magistratus [(transcriber); sic: Magistratrus] aggressae, quaerelas suas in aures Adriani Wervii, immortalitate digni, exonerarunt: Inciperet consul fortissimus (nam et blandientis personam sumit pro tempore nequitiae) inciperet tandem velle servare exhaustos tot malis cives. Sentire ipsum Deo magis irato, quam hostibus bellum iam geri, desisteret aliquando ad spem longinquam, et huius moram nunc pati fortuna obsessorum non posset reicere fame evanida, corpora. Nihil iam superesse sanguinis tabescentibus, quod dari pro Patria possit, si omnia publico impenderent: et saltem spiritum suum vilem non esse, debere. Quin occuparet ipse eam gratiam, et oblatae obsidentis clementiae occurreret. Praeciperet ea, quae in vitis tamen aliquando essent ferenda: tunc enim, amissa e manibus venia, nihil ultra, quam ut, frustra paeniteret, superfore. Tolerari denique aerumnas continuas diutius non posse, quae quod nondum finirentur, cuius id iniuria fieret, se Deum immortalem nunc quidem testem, aliquando etiam ultorem invocare. Incendebant haec fletu, et fortissimi consulis animum varie inter decus flagitiumque
distrahebant, cum tandem erupit pulcherrima et immortalitate digna vox: Hispanos in urbem intromittere si non fides mea me moneret, at privatim animus me prohibet, cibos subministrare tamen meis commilitonibus [(transcriber); sic: comilitonibus] possum. Ecce hic meum auferte corpus. Si viri estis, concidite, distribuite inter vos, et crudelitatem famis domare carnibus consulis vestri, ne erubescite. Legem fratri mei, quae sponte aliquando accipienda erat, melius a civibus meis exspectabo. Erubuit ad hanc vocem audacia, et sanè res incredibilis contigit: quod eosdem represserit verecundia, quos nequitia praecipitaverat. Fecit improborum hominum perversitas, ut magis inconcussa constantia reliquorum enitesceret: qui numquam animis tardati quamquam sicci fame, aegre sequentia corpora quasi quandam sui appendicem traherent, ad spem unicam se erexerant, quod crederent, vim sanitatem, copiam, omnia in victoria habituros. Satiata iam, erat quodammodo fortuna miseriis obsessorum: itaque quomodo impeditos tot calamitatibus expediret, videbatur meditari. Quamquam dicere audacter, possimus, nihil hic tibi fortuna deberi secundum DEI immortalis auxilium, in id ingenti animo incubuerat Guilielmus Princeps invictissimus ut primum quantum posset. Subveniret pro libertate pugnantibus; deinde etiam periculis eriperet. Ausi itaque sunt et ipse, et Ordines rem plus famae apud posteros semper habituram quam fidei: Mosam et Isaliam fluvio ipsum etiam Oceanum Bataviae immisere quasi nuntios praemittentes, qui forissimis civibus auxilium iam pone sequi indicarent. Numquam certam
sui fiduciam dare potest non fucata fortitudo, nisi cum innumerae difficultates hinc inde apparuerint, tunc demum exserit sese et quid in animis egregiis efficere possit, ostendit. haudquaquam satis fideliter gubernatoris virtus explorabitur, qui procul a Scyllaeis rupibus tranquillo mari vehitur: at vero cum stridunt funes, curvatur arbor, gubernacula gemunt, tum ille periculorum provocator animus emicat; et spe atque constantia tempestatibus respondens, clarus, et caelo proximus intrat portum. Sane nobilissimo experimento spectata est eo tempore foederatorum Ordinum et summi principis magnanimitas, qui nihil magis, quam pulchritudinem libertatis intuentes, per damna, iacturas exitia Ad eam evadendum sibi esse existimarunt. Permiserant ergo sibi, ut florentissimam provinciam incredibili clade afficerent; dummodo causae libertatis non deessent, ne obsessae civitatis aut fidem non agnoscere aut spem, viderentur frustrari: Senserat iam hostis in cassum adversum illos pugnari, qui inusitata fortitudine, indurati, ne semel comprehensam libertatem amittant, elementa miscent, rerum naturam confundunt; ad reprimendum publicum hostem, ipsum Oceanum monstrorum omnium patrem, in partes arcessunt. Senserat inquam et ex successu praeteritorum quid deinde exspectandum esset, coeperat posse agnoscere serio tandem coeptum est afflictis civibus succurri: cùm sociis undique auxilia conferentibus docerentur Hispani; etiam ipsas terras navigare Batavos, et ubi numquam, fuerant, undas sibi et maria conficere, Iuvabat publicam libertatis causam ipsa tempestas, et ille
septentrionis in durator Aquilo fortissimae iuventuti vim suam commodabat, cum enim, ut fieri consuevit, aquae novilunio auctae essent, ventus eas ingenti impetu, opportuno auxilio versus civitatem egit. Ita ut iam nihil quod curarent, praeter hostem viis egregiis superesset. Ibant ergo pleni animi et fiduciae; et hostes, paulo post ultioni et gloriae mactandos, iam votis conficiebant. Praecipua virtus Sclandorum erat; qui Oceani, quem habitaverant, feritate induti, ignem omnes ex oculis, et flamma spirare videbantur. Unus eorum, cum Hispanum occidisset, furore et odio illius gentis impulsus, quam viro iracundiam persolverat, in corpus etiam mortui contulit, ereptum cadaveri poenae ad huc vivum, cor, ipse admordens, deinde canibus obiciens, documentum dedit, quo animo Hispanorum dominatum Belgae. Eo impletu imperterriti perrexere. Quicquid interea aut hostium, aut castellorum irruenti virtuti obstitit; tamquam torrente quodam correptum, dissipatum, comminutum est. Ita sane placuit Hispanis numerus suus, ita virium fiducia; ut ubicumque [(transcriber); sic: ubicunqe] tales milites essent, nihil in se reponerent. Unus Petrus Ciacovius Hispanus non perdet nobilissimi facti gloriam, is inter multos attractus, et saucius fidem fere peractae mortis impleverat. Sed postquam animum recepit, erigens sese ac telum arripiens [(transcriber); sic: arripens] , in cautos ac nihil exspectantes nautas aggressus, omnium oculos in se incredibili animi ardore pugnans, convertit donec partem occisis, partim, exturbatis repugnantibus onustam variis spoliis naviculam ad suos, cum immortali sua laude, avertit.
Si ingentis animi hoc factum, si rarissimi exempli esse dixero, non metus est, ne cuiquam videar nescire, quo in loco, et quibus audientibus verba faciam, cum hoc libertatis receptae primum munus sit, ut liceat virtutem etiam in hoste positam admirari: Sed profecto, si quae toto hoc tempore, antequam ad urbem, perveniretur memoratu digna gesta sunt narrare instituerem, magis omnino de evolvendo exitu, quam inveniendo principio laborarem. Succumbam itaque aperi, quo me iam dudum et animus mens, et vestra, ut arbitror, voluntas vocabat. Disiectis omnibus impedimentis. Boisotus cum classe victrici urbem, in occursum se effundentem, tandem ingressus est: illo ipso die, cuius memoria et heri, et hodie tantae sollemnitate celebratur. Tunc vero iam superfundenti laetitiae non temperatum est: et contingit, quod in maximis gaudiis consuevit, ut plerique omnes, cum iam liberatores afflictae urbis in oculis versantes, dubitare amplius vetarent, magis tamen vellent credere quam auderent. Ingenti deinde frequentia templa oppleta, et gratiae Deo Restitutori ab omnibus actae sunt. Quis laetitiam illius diei digne narraverit? quis convulsae fere sedibus suis civitatis concursum et rotae poene inserentium caelo manus. Cum plurimi, modo elatis clamoribus aërem incendentes, modo liberatorum suorum generosas dextras osculis terentes, quantum gaudii animis concepissent, lacrimis quoque effusissimis proderent. Iam demum parentes liberorum, quos generaverant, non paenitere: mariti in uxorum, liberi in parentum oscula ruere, quasi nunc tandem amplexibus redditi essent, qui
libertatem non amiserant. Ad diem tertium Octobris omnium ingeniis celebrandum, quam felix non saluti tantum oppressorum civium; sed totius Bataviae libertati affulsisti! Tunc demum, cum te tot afflictis mensibus pulcherrimum diem DEUS immortalis imponeret, tunc demum vinci tantis successibus elatus hostis didicit: illi autem libertatis patroni, de causa, et republica sua optimè, tamquam signo aliquo erecto iussi sunt sperare. Eant nunc Graeculi esurientes, et fabulas suas otiosis auribus venditent. Utantur libertate, unde mentiendi traxerunt licentiam: perfodiant montes: epotent flumina, addant infinita alia, quae fidem tempori debent: Batavi elementis imperant; non quae turpiter ferulis castigent, sed quibus et consolentur suos, et hostes terreant. Batavi et in aëre viam internuntiis, et in terra navibus inveniunt. Batavi denique iis, quae omni tempore ratione incredibili gesta sunt, fidem conciliant; sed miraculum detrahunt. Sed profecto. O. A. dum animus meus quasi turbine quodam abreptus se non invenit; Dum etiam mea in exprimendo illius lucis maximo gaudio quodammodo lascivit Oratio; paene ista praetervecta est, quae satis pie taceri non possunt. Nocte ista quae pulcherrimam illam lucem antecessit, qua nulla unquam huic civitati faustior illuxit, murus, circa eam partem civitatis, quae meridiem versus est, tantam ruinam, traxit, ut per eam vel ingenti exercitu transiri in urbem posset. Sed Hispanus iam terrore vagus, etiam, quae natura pavoris est, ipsa auxilia formidabat. Contigit ergo illud fugam maturare metuentium, quod sistere debuerat. Postridie autem felicissimi
dici Vulturnus vehementius spirans istas aeterna memoria digni facinoris ministras undas urbe summovit, et Oceano, quasi peractis iam mandatis fatorum, reddit: Utrumque illud praecipue, si reliqua non memorentur, argumento esse, praesens adfuisse. Numen rebus eo tempore pulcherrimè gestis, soli dubitant, quos ullum credere perversi sui mores non sinant. Ingressus deinde urbem Gulielmus princeps, fortissimis civibus virtutis suae testimonium praesens reddit; quorundam etiam tot miseriis collapsus fortunas inusitata liberalitate restituit. Sed vero misericordiam summi Herois, humentibus oculis eminentem innumeri viderunt, cum quot homines, tot propemodum cadavera occurrent. Cernere enim licebat in corporibus fortium virorum quot defectus tot egregiae fortitudinis testimonia cum alii aegre emacitum corpus trahentes, plurimi vulneribus insignes, omnes inedia deformes et pallidi, quantum quisque laborasset pro publica libertate, vultu quoque praeferrent. Sed tot malis, tot laboribus erat exercenda Civitas quae summae fortunae, quae aeternitati erat destinata. Tanto enim amore, tanta liberalitate maximis civium meritis obviam itum a Principe, et Ordinibus est, ut nec plus sperari potuerit, nec spei responderi felicius. Accepere itaque dignum factis suis praemium: ut ibi omnis eruditionis domicilium esset, ubi fuerat fortitudinis, et unde prodierant qui causam communem armis tutati, et Constantia fuerant, ibi formarentur, qui eandem aeternae memoriae commendarent. Verum enim vero, moderari necesse est orationi meae ne, dum impetum suum sequitur, ea aggrediatur
praedicare, quorum dignitatem disserendo minorem faciat. Vos o ingentes animas, vos omni laude maiores patriae vindices alloquor. Vestrae virtutis fructus sunt tot celeberrima ingenia, quae nomen vestrum mori non sinunt. Vestrae virtutis opus est, quod famosissimus hic locus tot illustribus vocibus personetur; quod ad eas florentissima totius Europae iuventus confluat. Vos toti orbi ostendistis: Batavos post tot inusitatae virtutis experimenta res etiam diversissimas, quod difficillimum esse solet, coniungere, immensam belli gloriam, et eruditionis ac optimarum artium incredibile studium. Sed de iis quae secuta sunt, modo loquor. Vos fugientem propemodum libertatem primi estis ausi reprehendere. Vos acerbati hostis, qui quasi torrente quodam ferebatur, corpora Vestra obiecistis Vos, ne ad reliquos incendium traiceret primi exarsistis pro Patria. Vos denique illa vestra in miseriis patientia, fortitudine in periculis, constantia in omnis generis difficultatibus palam ostendistis omnibus: deesse patriae ac libertati quoad vita suppetat aliis turpe, Batavis etiam nefas esse.
DEDICATIO. Amplissimo, Consultissimo, Doctissimoque VIRO DN. MICHAELI WICHMANNO, I. U. L. Patrono suo Incomparabili S. D. VINCENTIUS FABRICIUS, AMPLISSIME VIR. Ea semper rerum consiliorumque meorum fuit ratio, ut ad cognitionem. Scientiarum, pro ingenii aetatisque mediocritate, quaedam praesidia atque ornamenta amoenioris literaturae adiungenda censerem, arbitratus scilicet quod res erat [(transcriber); sic: eraet] , hoc comitatu instructas illas et addisci, et nescio quid magis robustum atque egregium prae se ferre. Quem admodum autem plures civitates cum voluptate lustrantur, in ea tamen, quae munitissima est, tutius habitatur: ita non alio instituto delicias studiorum, secutus sum, quam ut tandem in Arte quadam acquiescerem, ex qua aliquis fructus ad me aliquando aliosque pertineret. Neque enim procul ab ineptiis absunt, qui humanitatis studia tantum propter ipsae quaerunt. Anacharsis solitus erat dicere, se non videre ad aliam rem nummis uti Graecos, quam [(transcriber); sic: quaem] ad numerandum. Eodem planè modo, quo isti per Scriptores passim ob ambulant ut historiolas tantum, suosque flosculos, ac observatiunculas metiantur, ac numerent.
Ingenti edepol oscitantiâ. Dum nec ad communem, quicquam adferre fructum, nec severiorem aliquam dominam tam venusto famulitio ornare didicerunt. Ego, qui sciebam sane nihil praeclari a me aut cogitari aut praestari posse, numquam tamen mihi defui. Et cum ante annum quaedam Consilia studii serii, quae parum, dextre susceperam, gravissimis de causis repudiassem, illum tamen animum nequaquam dimisi. Eo profecto confidentius, quod humanitatis subsidiae praecipue ac suo quasi iure flagitare Iurisprudentia videretur. Quam ita hactenus aggressus sum procari, ut quandoque ad delicatiores Musas tamquam pedissequas reverterer, non tam ipsarum amore, quam Dominae. Longe enim comptiorem eam et luculentiorem hac accessione fieri senseram. Quamquam autem exiles et tenues admodum essent conatus mei, numquam tamen, ita abieci animum, ut non eadem mihi itinera patere arbitrarer, qui alii ingressi sunt. Neque enim persuaedeor, unum in locum omnem naturae excellentiam concludi. Quo manifestior est arrogantia atque iniquitas cuiusdam, quando quae ipse in se agnoscit bona, eorum spem liberalibus ac bene natis ingeniis praeripit. Irrito plane conatu. Facile enim coniecturarum vanitas dissipatur, si ad qualemcumque in dolem cultura diligens accedat. Ut tandem nihil super sit aemulis, quam ut eos iudici sui pigeat, quo palam morbum animi sui atque invidiam prodiderunt. Quae cum semper mea mens fuisset, praecipuè tamen ad omnes partes honesti excitari me sensi, post quam honorifico atque iucundo contubernio tecum coniunctus sum. ex illo enim tempore et existimationis et studiorum meorum rationes ad te
visae sunt pertinere. Easque omnes eo maiori fiducia tibi transscribo, quia te testem domesticum instituti mei, consiliorumque habeo. Porro quemadmodum insigni rerum usu atque peritia conspicuus es; ita exquisitam iudicandi sollertiam ac maturitatem in te, semper deprehendi. Quaeres effecit, ut ea duntaxat rectè atque decore a me cogitari agique existimem, quae tibi probantur. Eiusque praecipuum documentum erit Bartholdus tuus, quem ego ac me ipsum amo. Quantum enim vel ingenio, vel industria consequi possum, id omne ad commodum utilitatemque optimi iuvenis me collaturum spondeo. Cuius sententiae meae vadem at quasi pignus hanc dissertationem tibi offero atque inscribo. Quam cum rogatus ab amico in Holsatia superiori anno scripsissem, nunc a quibusdam persuasis publicè edidi. Ea porro peculiari aliquo iure tua, est, postquam omnem meditationum mearum spem atque fructum ad te transtuli. Ad quem gravioris quoque studii mei praelusiones, uti licuerit, pervenient. Interea velim te eam tranquillitatem vultus atque animi, quam ad colloquia nostra affere soles, huic quoque scripto indulgere. Neque tamen hic aliquid magnopere miraberis. Saltem manifestum erit, me, dum serio Iurisprudentiam tracto, per otium voluptates studiorum quandoque resumere. Nullis tamen literis aut amoenitatibus ita obnoxium, ut, si immortalis dei, tuusque, et amplissimorum hominum, quos non male mihi velle luculentis indiciis comperi, favor accesserit, aliunde honorum ac famae praesidia desperem.
VINCENTII FABRICII DISSERTATIO
[Note: (a)]FAcis officium prudentis Patrisfamilias, amicissime B.M. dum non tantum honesta commoda non negligis, sed et bene parta omni studio tueris. Cum autem hoc tempore id vitae genus ingressus sis, cuius fructus ad omnem aetatem pertinent, haud praeter rem consilia stabiliendae rei familiaris agitas. Eum enim vivendi modum habes, ut et commodè ali queas, et quaedam honestè superesse possint. Accedit dos novae nuptae. Cui lucro ut nemo sapiens amorem imputat: ita non parum venustatis habere videtur, ad oscula, et amplexus, quaeque, libenter facias, festiva mercede allici. Quam omnino non tamquam meritum, sed tamquam, matrimonium amare vir sapiens debet. Hunc itaque in deligenda conditione calculum posuisse non adeo indignum te fuit, ut tamen eorum, quae extra fortunam sunt, maior esset ratio. Nunc autem, ni fallor, quae ipse possides, aut Uxor attulit, quaeque quottidie a commodis officii tui supersunt, non desidiose apud te otiari postulas. Idque mihi videris agere, ut vindemiae tuae etiam te inscio et aliud agente faciant aliquod pretium sui. Nequeque tamen ita avidus lucri es, ut ancipiti fortunae subici velis. Quibus consiliis dum occupatur animus tuus, cetera ex officio agere videris,
id autem parum prudenter fortassis, quod me ad dicendam de tam seria re sententiam provocas. Nam et ea aetate sum ut non valdè hactenus laborem; quomodo opulenti suas facultates disponant. Animo praeterea me quam opibus arbitror beatiorem. Adeo ut sine magna molestia, tabulas accepti et expensi recognoscam. Cum enim nihil est in loculis aut arca, consumptae pecuniae certa mihi constat ratio. Et ita cum fortuna decido, ut serenitatem adolescentiae meae curis familiaribus non obnubilem. Facili autem computatione, cum ad calculos ventum est, defungor. Uno quippe paragrapho, ri)s2 to\ de/on a)nh/lwsa tosau=ta,, [Note: In id, quo erat, opus insumpsi tantum.] Omnia consigno. Idque exemplo magni viri Periclis; [Note: Zenodotus in prooem.] ne me facinoris pudeat, itaque et nihil deest hactenus, nec superest. Opportune tamen accidit, quod hac occasione recordatus sum sermonem a viris quibusdam in Urbe nostra amplissimis ante annum et et ultra, habitum. Quae autem tum temporis dicta sunt rebus consiliisque tuis quodammodo convenire arbitror. Quamquam nec omnium, meminisse nunc licet: Et quae adhuc menti haerent, non ea fortassis eloquentia ac ubertate, qua ab illis dicta sunt, relaturus videor. Maior enim gratia loquentium voces conciliat: quae si in scripto occurrant, etiamsi eaedem sint, multum tamen de pristina venustate labuntur ac decidunt. Et profecto periculum est, ne, dum disertissimorum
hominum sensus meis verbis complector, pariter cum ineptis histrionibus ludibrio sim. Saepe enim vidisti, puto, qui Agamemnonis, aut Achillis, aut Creontis persona adsumpta, habitaque ad severitatem composito, torvum ac grave tuentes, mox ore in immensum diducto, humile quid, ac graciles, ipsa Ariadna aut Polyxena demissius loquerentur. Porro quamvis optimè sese habeat fabula, male agendo evilescit, et quos non meretur sibilos putiditate ludii detorta patitur. Proinde (ne a scena abeam) memineris dum ista legis, si quid perperam exprimitur, Mimi vitium esse, non Poëtae. Quem finges sepositum alicubi res alias agere, nec valdè ad animum admittere, quid in theatro histrio ineptiat.
Incidit pueritia mea in illud tempus, quo in Urbe nostra optimarum scientiarum ac linguarum doctrinam elanguisse omnes norunt. Eo autem ingenio fui semper, ut nihil aequè ac ineptias paedagogicas odissem. Nimio fortassis, ut quibusdam videtur; sed tamen ingenuo, uti ipse arbitror, liberalique fastidio. Cum itaque relicta Schola patria, alibi non minus operam luderem, musaeo me includere, et ipse mihi remex, ipse gubernator esse coepi. Magno autem impetu ferebar ad lectionem antiquorum auctorum. Sed quo delectu id fieret, quaque via incedendum esset, in illa aetatis imbecillitate non apparebat. Itaque dum huc illuc vago quodam ac libero cursu fertur, saepè et operae et tempori iacturam tam tenera cymba passa est. Donec tandem per multa da
et vel aperitius vertere, et pedem cautius facere, et clavum prudentius movere didici. Vidisti autem saepius parvas rates, maximè cum adverso flumine navigandum est, iniectis funibus maioribus se applicare. Eadem planè tunc mea ratio fuit. Cum enim cognatum quendam meum, nomine Eubulum, animadvertissem aliquanto tersius eruditum, ac quosdam pueritiae meae Magistros; huic adhaerendum duxi. Ut, si portum fortassis non intrarem, longius tamen abessem a naufragio. Est autem Vir ille ita a natura factus, ut nihil omnino aut iactet, aut prae se ferat. Ceterum tam exquisita doctrina excoluit animum, et tam eleganti, ut propemodum videatur nimio nitore peccare. Plura addere et modestia ipsius non patitur, et Summa, quae inter nos est, necessitudine impedior. Saepe itaque adeundo studia moresque viri observare coepi. Cum et ipse id non aegre pateretur. et quandoque ea itinera ostenderet, in quibus ipse fuerat. Ab eo itaque tempore amavi virum, et quoad licuit, sectatus sum. Cumque superiori anno ex Belgio, quo me Parentes ad uberiorem ingenii cultum parandum miserant, rediissem, id mihi inter praecipua fuit, ut Eubulum compellarem. Aderat autem ipsi tum temporis Euclides, ex primariis aulicis, ut postea comperi, Principis Holsatiae. Nullius enim prudentiae plus tribuit, aut opera utitur frequentius. Uti cum Eubulo nostro vetus amicitiae ac hospitii, ius intercesserat. Mutua, ut sit, gratulatione functi consedimus. Et
Eubulus, numquam commodius, mi vincenti, inquit, supervenire nobis poteras. Simul enim innotesces amplissimo amico meo (pariterque quis esset, ostendebat) et nobis quid in Belgio publice privatimque rerum geratur, explicabis. In his itaque fabulis dum moramur, intervenit Georgius. Quo homine profecto inter mercatores neminem novi, qui et sollertius quaestum faciat, et pariter optimis studiis instructior sit. Is autem familiariter noverat Euclidem, ad quem salutandum accesserat. Posteaquam vero quae visum fuerat, quaeque habebam, de rebus Belgicis dixissem, Georgius orare coepit, ut postridie (nam inclinabat dies in vesperam) secum rus proficisceremur. Ibi se amicos aliquot conviviolo excepturum. Atque ita discessimus. Quid multa? Proxima luce frequentes in aedibus Georgii omnes convenimus, Euclides, Eubulus, Ego. Aderant praeterea amici quidam Georgii, praeclari Viri, et ex primoribus civitatis. Thalasius Repub. nostrae Senator, Philotocius Ictus, Polytecton medicus, Caenophilus ex iis Civibus, quos nostri Seniores, aut Duodecim viros vocant. Ii pariter cum Senatu in commune consulunt. Ceterum cum sine Philosopho res tanta fieri non posset, Misoplutus una venerat. Homo eruditus, sed morosus et sordidus; habitu et ore ad exprimendam imaginem Cynici. Quo plurimum delectabatur Georgius. Non quod probaret mores hominis: sed ne sine episodio Drama exiret. Cum hospites suos recognosceret, plane,
inquit, numerum Musarum explemus. Sed deest, qui Apollinem nobis repraesentet. Simul Thalasius Gelasium subicit. Nil pote melius, inquit, Georgius statimque accersiri iubet. est autem Gelasius homo non adeo ineruditus; ceterum omnium facetiarum Pater atque Architectus. Civibus aut em nostris ita acceptus, ut nulla commessatio sine ipso aut iucunda satis, aut sollennis videatur. Cum venisset Gelasius, in Cymbam egregiè pictam imponimur, quam paene ad luxum instraverat. Inde secundo Albi Dockenhudam, ubi villa erat Georgii, primo ab urbe lapide ad ripam amoenissimi fluminis devehimur. Nihil attinet tibi narrare ea, quae serio aut festivè inter navigandum multis de rebus garrivimus. Satis enim operosa sunt priora, ut iam ferè metuam proverbii Scomma, to\ pi/sagma mou=zon tw=| qula/kw|. [Note: Sarcina accessoria maior mantica.] Quid quaeris? venimus, intramus villam, lustramus, vagamur, quo quemque curiositas sua ageret. Tandem haustulo ex vino et aromatibus sumpto, interea dum prandium paratur, inquit, Georgius, circa ripam fluminis famem lacessamus. Quod cum omnes probarent, paululum per colles, qui Albi imminent, discurrimus. Tandem conscenso tumulo, qui prae reliquis eminebat, non lassati admodum, anhelitu tamen quodammodo concitatior consedimus. Regionis forma pulcherrima varietate mirabili oculos, quocumque inciderint, reficit. Ab oriente Urbs se aperit amplissima; turresque insignes,
ac munimenta o nostri orbis miraculum, decora superbia ostentat. In ulteriore ripa, quae Austrum excipit, colles arboribus opaci flumen inumbrant. Per quos longè lateque oculos continuare licet. Oppida quoque aliquot atque arces margini insistunt. Ipsum flumen in insignem amplitudinem diffusum quamlibet maximas naves patitur. Quas spectare modo obliquo, modo directo cursu diversis itineribus invectas summae edepol voluptatis est. Ceterum in medio insulas complures molitur. Tanta profecto venustate, ut non natas, sed pictas arbitreris. Innumerae autem villae amoenitatem fluminis secutae viridantia prata iucunda descriptione commendant. Tam insignem loci faciendum omnes miramur; immoto vultu defixis in terram oculis Misoplutus res magnas videbatur agitare. Cum Polutecton, videte illud te/ras2, inquit, ut nullam unquam voluptatem sentit. Quem ego tam stupidum arbitror, ut etiamsi hoc ipso momento omnium, quae tam immenso spatio complexa cernitis, Dominus constituatur, commoveri non possit. Gelasius autem, qui hominis ineptias noverat, ut lacesseret stomachum Cynici, voce, quantum potest, stentorea in aurem inclamat: Vigila Misoplate, subito felix est. Diriguit primo miser ille, mox obfirmato animo, ne videretur in constantem virum metus cadere, satis graviter de impudentia Gelasii conquestus est. Cumque iam propemodum excandesceret: immo, inquit iste, mitius agendum mecum est.
[Note: tantum tibi tamque solidi boni fero Aristoph. Pluto.] *ws2 a)gaqa\ sullh/bdhn a)/panta/ soi fe/rw. Nam, si me audis, citius ditesces, quam Vulpes pirum comest. Iamque tantum irae conceperat noster, quantum ne homo sanus quidem feret. Et, quas tu, malum, divitias narras, inquit adsentator pessime, qui ollas alienas lambis. An tu solus ignoras, nihil pestilentius esse divitiis, et supra divitias esse animum sapientis? sensit aculeum Gelasius, et commotior aliquanto, ex delubrum, ait, aegyptiacum, ut se dilatat et extendit? quam magno animo verba proicit, quam roboris plena? Risimus omnes novitatem convitii. Et cum Philotocius, quid istud verbi esset, quaereret: An vero, inquit, tu nescis delubra Aegyptiorum exterius pulchrè et splendide sumptuosis lapidibus structa fuisse? Ceterum si intus Deum quaereres, hircus ibi erat, aut felis, aut Ciconia, aut simia. Nam profecto iste, qui Philosophiae supercilium ultra ipsa tempora adducit, similis mihi tragoediarum histrionibus videtur, Quibus si auream stolam personamque detrahas, ridiculum quiddam supererit [(transcriber); sic: suppererit] , homunculus aliquot obulis ad arenam conductus. Porro Eubulus, cum ad iurgium videret inclinare sermonem, iamque instrui ad nova convicia Misoplutum, quaeso te, inquit, da/mason qumo\n mega\n, ou)qe/ti se xrh\ *nhle e\s2 h)tor e)/xein. [Note: compesce animum, neque pectus habere infractum aut crudele docet. Hom. Iliad. 9.]
Nam et Gelasius innocenter iocatur, et tu ita comparasti pro sapientia tua ingenium, ut non
consumas virtutem, nisi ubi possit ostendi. Nosti autem vilitatem huius adulatoris: qui ad extremum etiam pudorem profanat. Plane est apud Aristophanem [(transcriber); sic: Arestophanem] .
[Note: Homo iste natura miser est. Pluto.] *a)/nqrwpos ou(/to/s2 e)sin a)/qlios fu/s1ei. Nam Philosophiam, quam tu tamquam filiolam domi exoscularis, ille ignorat. Et commune vitium est earum rerum, quas nescimus, contemptum profiteri. Itaque omitte obsecro ista, et serio mecum fabulare. Diu enim est, quod ex re sciscitari volui, quibus rebus persuasus opes omnes non tantum negligas, sed et ubique gravissimis verbis insecteris. Nam praeter rationem id te facere non credibile est.
*eca/uda, mh= keu=qe no/w, i(/na ei)/domen a)/mfw. [Note: Exponas, neque me celes, ut uterque sciamus. Iliad. 1.]Cumque ceteri gratum sibi istum sermonem fore ostendissent, Misoplutus sic ortus est dicere.
[Note: (g)] Si ullo unquam tempore animadvertissem, aut animis mortalium, aut Corporibus divitias profuisse, fortassis aliquanto avidius, quam alii, rationes augendarum opum fuissem persectus. Ceterum profecto deprehendi, non fieri thesauris, non auro, ut Varro loquitur, pectus solutum, ad saturitatem porro fortuna opus non esse. Cum iuxta Euripidem, ta/g) a)rkou=nta i(kana\ toi=s2 ge su/rosin.. [Note: Minimum videtur temperantibus satis. Phaeniss] Illam tandem cogitando viam ingressus sum, ut sentirem, sapientem esse, qui
dives sit, non posse. Quod si non efficio ut appareat, fortassis inepte sensisse videbor. Sed ego persuaseram mihi omnia vitia emanasse ab opum studio: et pleraque impedimenta bonae mentis tranquillique animi inde exstitisse. Regionem equidem inveniri, in qua ferae non sint, ut Cretam: nullas omnino sine, paene dicam, flagitiis opes. Quae si ita excutiendo patefient rem factam habeo, nisi forte putaveritis, cum vitiis virtuti optime convenire. Aut vacare sapientiae animum posse, qui perpetuis curis ac molestiis sollicitetur. Fortuna autem quos occupat, uni sibi credere cogit. Itaque ad luxuriam aut avaritiam animos detorquet. Duos enim quasi rivos emittit. Ab una parte mollibus animis ac delicatis tamquam leni solo luxuriam ingenerat. Ab altera in morosis ac refractariis mentibus, tamquam in aspero solo, avaritiam. Unde paulatim ad omnia scelera devenitur. Quamprimum enim prodigus rarescere pecunias suas videt, patrimonio naufragus furta et latrocinia meditatur. suas ac alienas fortunas spe ac metu versat. Inde mendacia, fraudes, et flagitiorum omnium agmen invasit mundum. Quae pariter cum moneta adolescunt, erumpuntque. Neque enim. metus est, ne pauper per popinas et lupanaria obambulet, castitatem puellarum subruat, aut alienum torum labefactet adulterio. Istae enim Ceropidarum nostrorum et beatulorum artes sunt. Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romana perit.[Note: Iuvenalis sat. 6.]
Idem planè, aut maius avaritiae facinus est. Quae ab hoc fonte orta inter acervos nummorum esurire cogit. Quemadmodum harundines, quamvis in palude [(transcriber); sic: palute] prognatae, non tamen sine imbre adolescunt. Memini puero mihi nutricem, ut sit, ante focum inter alias hanc frequenter narrare fabulam. Lunam cum adhuc iuvencula esset, saepe matrem rogasse, ut sibi convenientem tunicam texeret. Sed respondisse istam: nullam ipsi convenire vestem. quae toties in tam varias formas transeat. Ea plane divitum ratio est. Nullae enim opes aptae sunt iis, qui in dies cupiditates mutant. Hinc porro insidiae necesque innocentum. Hinc caelum periurio fatigatur, ut patrimonio quadrans accedat. Nulla enim mixtura pestilentior est quam avaritiae cum luxuria. Cum paupertate Magistra et virtus et integritas omnium Rerum publ. steterit. Quam primum autem mortales ad splendorem auri manus porrexere, itum est paulatim in perniciem publicam a vitiis singulorum. Quae communis iam querela. Nec enim pigebit recitare verba summi auctoris, quamvis vobis non ignota arbitrer. [Note: Livius in Praef.] Quanto rerum minus, tanto minus voluptatis erat. Nunc divitiae avaritiam, et abundantes voluptates per luxum, atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Nec minus eleganter Florus: [Note: Lib. 1. c. 12.]Opes atque divitiae adflixere saeculi mores, mersamque vitiis suis quasi Sentina Remp. pessum dedere. Plura his etiam venustiora eodem
loco domi legetis. Haec enim in memoria erant; et liber ipse ad manum non est. Nullum autem scelestius facinus admissum est a divitiis, quam cum omnem fere pietatem ab Ecclesiis profligarent. Stabat inconcussa candida, et sine fuco, in simplici paupertate religio. Tandem templa thesaurorum, atque opum receptacula facta sunt: et auro sanctitas cessit. Postquam autem facultates Episcoporum paene regales esse, et Romani Antistitis avaritia toto orbe terrarum vagari coepit, quid aliud quam publicum exilium Christianismi fuit. Quod malum ipsi Caesares invexerunt. Imprudentiae enim fuit indulgere opes in ipsos recasuras. Illa autem calamitas caritatem, cui omnis religio innixa est, ad extremum vertit. Qua subversa ad ultimam licentiam deventum est. Donec licitari Imperatorum ac Principum capita inter religionis opera haberetur. Nam nundinari animas misellae plebis misericordia et munus sacerdotale vocari coepit. Postremo abiecta sacrorum cura arma et clypeos a religiosis tractari nemini nefas visum est. Ne miremini, si inter Reges Principesque concordiam nummi amor sustulit, quicquid enim bellorum omni tempore exstitit, habendi libido excitavit. Sed plerumque alium titulum coeptis scelestissimis humana praefert malitia. Post tam nefanda leve videri poterat, quod animos inflant divitiae, ac superbiam pariunt. A Matre autem mala filia peior insolentia nascitur. Quae simul obsedit animum, ita se comparant opulenti nostri,
ut sine iniuria potentiam levem atque inopem arbitrentur. Impune itaque contumeliis et damnis in tenuiores grassantur. Utique cum nec legum remedium adversus tales sit. De senatoriis Iudiciis Romae olim dictum est: [Note: Cic. 1. in Verr.] pecuniosum hominem neminem, quamvis sit nocens, damnari posse. Hodie non accusari posse paene verum est. Adeo omnem iudiciorum religionem opus perfregerunt: postquam venalis esse coepit ignoscentium gratia. Etenim nummo, ut nunc sunt mores, utantur mortales, ac Mercurius Virga. [Note: Hominum qua lumina mulcet. Pro lubitu, rursusque iacentes excitat illos. Odyss. 5.]
*th= t) a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei
*wn e)qe/lei tou\s2, d) a)utekai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.
Commode itaque leges aranearum telis Solon comparasse mihi videtur. Quibus si quid leve ac imbecillum incidit, haeret atque involvitur, sin maius aliquid ac gravius rumpuntur, et pereunt. Inter has itaque cupiditates et flagitia qui versatur, non magis de sapientia cogitare potest, quam sine nidore esse, qui in sterquilinio habitat. Virtutem enim numquam adsequitur, qui alibi occupatus est, cui accedit, quod omnem amorem et laudem eruditionis dives arca intercipit. Quicunque enim istis rebus student, rimosi iam fractique voluptatibus, veluti vasa carie putridam nullam doctrinam admittunt. Quicquid enim
infundas effluit. Ipsa autem Philosophia ac Musae libentius cum aspero ac paupere, multoque sole ac pulvere deformato congrediuntur. Delicatorum autem huiusmodi, ac opibus suis enervatorum ne adspectum quidem paterentur. Sed myrto vel malva caedendos, Parnassoque deturbandos Satyris ac Faunis permitterent. Cuius rei documenta in promptu sunt. Quo ampliores enim facultates omni saeculo nascentes circumsistunt, eo illustriora inscitae exempla sunt. Quippe ut primum in spem magnae fortunae se genitos sciant trossuli nostri, omnia facilius quam Magistrum, aut disciplinam patiuntur. Primam ergo aetatulam, omni virtutis cura abiecta, ad scurrarum libidines deferunt. Cum itaque omnia adsint opulentis, sola [Note: Paupertas sapientiam sortita est.] peni/a th\n sofi/an e)/lake, ut vulgo dicitur. Cui profecto et reliquas artes debemus. Notum est illud Theocati [Note: Paupertas, Diophante, omnes sola excitat artes Idyll. 21.] *a peni/a, *dio/fante mo/na ta\s2 te/knas2 e)gei/rei. Quod qui negat, nae ille omni sensu ac usu rerum vacuus est. Quo notabilior igitur paupertas ingenia pressit, eo uberior virtutum et scientiarum fructus exstitit. Poplicolam, cum deesset patrimonium, publica pecunia elatum constat. Et tamen illo auctore ad fiduciam libertatis, eiectis regibus, nomen Romanum exarsit, Et tamen in Urbe tres consulatus gessit. Ne Fabricios, Atilios, Cincinnatos vobis adducam, qui nihil earum
rerum omnium nescitis. Postremo, nam id dicendum restat, divitias habere aut quaerere nihil propemodum est, quam quietem omnem tranquilitatemque proscribere. Tuta est testudo collecta in tegmen suum. Ubi exserit partes suas, quodcumque nudaverit, obnoxium atque infirmum habet. Plane quemadmodum opes, quae extra animum sapientis sunt, subiectum esse fortunae incipiunt. Ea enim divitiarum ratio est, ut bone nobiscum agere videantur, si sine cruore nostro transierint. itaque semper mihi Seneca pulcherrime dixisse videtur: [Note: Epist. 15.] Nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit. Nudum latro transmittit: etiam in obsessa via vel pauperi pax est. Et alibi: [Note: Epist. 19.] Quantum ad successum accesserit, accedet ad metum. Huiusmodi [(transcriber); sic: Huiusmddi] vocibus non diffiteor ita me incitatum fuisse ad omnia praeclara cogitandum; ut solum propemodum Senecam instituti mei auctorem habeam. Praeter ea, quae aliunde imminent opulento, ne domi quidem securus est. Nam et villici, et coci, et Dispensatoris, et ancillarum furta timenda veniunt. Quis enim custodiet ipsos custodes? Neque prosecto divitum ulli amici sunt. Simul enim ac fortuna dilapsa est, solitudo est ante ostium. [Note: Horum ego nunc nullum video, aut cognoscere possum. Iliad. 5.]
*tw=n nu=n ou)/ tin) e)gw\ i)de/ein du/n aim) ou)de\noh=s1ai.
Perinde scilicet ut hominis iam olim defuncti statuam erosam, et a vetustate exesam contorta ac indignanti nare praetereunt. Tradunt quidam sanguinem hominis cum Lunae lumine augeri ac minui. Tales omnino beatorum amicitias credite. Nemo enim calamitosis deberi gratiam putat. Et quemadmodum pediculi a moribundo homine discedunt, ac coloniam mutat: ita plerumque ab afflicta amicitia ad florentem aliam devolatur. Quantum itaque tribuet amicis dives, quos scire potest, aequè ac hirundines, quamprimum hiemem fortunae viderint, abituros. Cum autem morbus ingruit, pessime cum opulentis agitur. Nemo maiori periculo aeger est. Nam et Medicus callidè morbum differt, ac rem facit. Interdum delinitus comitate heredis compendiosa morte totam rem transigit. Quod si haeres non adeò improbus, saltem vota pro felici morbi eventu suscipiuntur. Nec enim temperare se oculis, cum videat optimum hominem acerbissimo languore praeter meritum cruciari. Nemini gravem semper in amicos ac propinquos benignum vixisse. Non se tam tenere aut muliebriter amare, ut Patronum, cognatumque dilectissimum miseriae ac tabi suae superesse velit. Ceterum, quando dives visum esset, felicem ex vita egressum optare. Hoc enim tam afflicto tempore unicum, quod pro tot beneficiis reponat, habere. Interim noster, cui exsequias, modo ipsi Chremeti commodum fuerit, ire licet, serio se mori sentit. Ante tamen quam dimittat Spiritum,
celeriter quantum agrorum ac pecuniarum possederit, acerba voluptate recenset. Quorum nunc vastitiem, distractionem discidium venisse intelligit. Post quae omnia exspirat, id est minum vitae absolvit. Nam maiori profecto apparatu, quam Irus aliquis, aut Diogenes. Nisi quod illi haud paulo expeditius se exsolvunt. Vitam enim sine perturbatione aut metu ullo peractam tranquillissimo fine componunt. Habetis, non quae dici poterant, sed quod voluistis, rationem consilii mei. Quae si vobis salubris videbitur, audete imitari. Ego vero hunc sermonem finiam, postquam Euripidis carmen retulero. [Note: Electra. Confisus opibus magna iactabas tuis. [(transcriber); sic: ] Sed hae fugaces, temporariae, nihil. Natura constans sola non pecunia. Adhaeret [(transcriber); sic: Ahaeret] illa semper, auferens mala. Opes iniquae commorantur pessimis. Florere statim desinunt evanidae.]
*huxeis2 tis2 ei)=nai toi=si xrh/masi) sqe/nwn,
*ta\ d) ou)de\n ei)mh\ *braxh\n o(milh=s1ai xro/non.
*h ga\r fu/sis2 *be/baios, ou) ta\ xrh/mata;
*h)/ me\n ga\r ai)ei\ parame/nous2 ai(/rei) kaka\.
*o d) o)/los a)/dikos, kai\ meta skaiw=n eunw\n
*ece/ptat) o)/ikwn, s1mikro\n an)qh/s1as2 xro/non.
Summo adsensu auditus fuerat Misoplutus. Ego autem aliquanto pluris facere hominem coepi, quam prius. Qui enim nuper ineptus fuerat visus, eum tunc plus, quam reliquos omnes, sapere arbitrabar. Eubulus tamen, cui non usquequaque Misopluti institutum probari iam ante intellexeram, si silentium, inquit, habituri estis, quid in isto Sermone desederem explicabo. Cum
annuissemus, ita locutus est, Quamquam multa dixeris [Note: (d)] perperam, Misoplute, sicut apparebit postea; duabus tamen potissimum in rebus vehementer ac praeter sapientiam tuam videris hallucinatus. Cum enim id vitae genus sequaris, quod, tamquam cochleam, tuis te tenebris involvit, quasi, quicquid in luce est, in turbido sit; ea potest tua ratio esse, ut nullis opibus egeas, quibus fortasse non nosti uti. Summae autem putiditatis est, Viris optimis, qui non sapientiae nomine segne otium velare, sed in oculis hominum rem pub. capessere [(transcriber); sic: capescere] cupiunt, opes detrahere. In quo profecto similis mihi visus es Pictori, qui gallos inscitè pinxerat. Longissime enim veros gallos a tabula abigere puerum iubebat, ne comparatione imperitia manifestior esset. Quemadmodum autem calceus tuus non convenit pedi Thalasii istius, aut Philotocii: ita nec mores et consilia tua iisdem aptae sunt. Longe enim aliter catuli olent, aliter sues. Deinde non animadvertisti divitias malos non facere, sed accipere. Perinde enim se habent ad ingenia hominum, ut eruditio, pulchritudo, robur, et similia. Quae si incidunt in pravos, deteriores efficiunt, non suo vitio, sed ipsorum. Quemadmodum et teredines facilius innascuntur lignis teneris ac dulcibus. Rectius autem animus et bene natus ea omnia nactus, eximium aliquid, et DEO simile repraesentat. Quae si tu bene distinxisses, locutus fuisses haud dubie circumspectius. Nunc cum te quorundam perverse opibus utentium mores offendant, dum
vitas vitia, in contraria curris. Quod stultorum esse (honos sit auribus) Horatius dixit. Eadem plane ratione, qua Lycurgus Dryantis filius, cum temulentorum insanias vidisset vineas excidit. Fuerat autem prudentius, a fontibus vicinis remedium petere, [Note: Et insanientem DEUM, sobrio aliis DEO in viam reducere.] kai\ to\n maino/menon qeo/n, ut Plato elegantissimè loquitur, e(te/rw| qew=| nh/fonti swfronh/zein. His ita constitutis, omnia, quae tu tam magnifice exstruxeras, ut puto, corruunt. Quoniam autem arbitraris, nullis divitiis opus esse, quod naturae pauca sufficiunt, eripiendus hic error est. Principio ita sic habeto; Rei pub. amicorumque commoda procurare, eam demum summam sapientiam esse. Quod enim ante dixi, virtus non est, quae in latibulis suis se retentat, nec se obtulit probandam. Neminem autem rite fungi officio boni civis posse sine hoc opum subsidio, manifestum est. Nisi tu me sine pennis volare postules. Accedit, quod pauperes secure plerumque negliguntur. Notum est celebre dictum apud Spartiatas:
[Note: Divitiae vir sunt frugi haud est, quis egebit, Apud Laert. [(transcriber); sic: Lacert.] in vita Thaletis.] *xrhmat) a)nh\r, penixro\s2 d) ou)dei\s2 pe/let) e)sqlo/s2.Non recte fortassis: sed vulgi opinio mutari vix potest. Cui obluctari nemo sapiens debet. Inprimis si indulgendo moribus civitatis ad commoda publica perveniatur. Megaclides, quem refert [Note: Lib. 12.] Athenaeus, Ulyssem ait, cum apud Phaeacas
ista, ut quibusdam videtur, parum congruentia viro sapienti pronuntiasset: [Note: Semper amica mihi, choreae citharaeque dapeaque. Et vestes variae, et molles post balnea lecti.]
*aiei\ d) h(mi=n dai/s2 te fi/lh, ki/qari/s2 te *xoroi/te, ei)/mata t) e)chmoira\, loetra\ te qerma\, kai\ eu)nai/, tempori aliquid, et loco dedisse. Ut facilius consequeretur, quod agitabat. Quod et ipsum Socratem sapientissimum mortalem fecisse constat. [Note: Laert. in vita Socratis.] Exhaustis enim bello ac lue Athenis, cum publicè sancitum esset, ut unam quisquîs uxorem duceret, ex alia tamen liberos suscipere liceret; heic non magis, quam alibi, publicis commodis defuit. Credidit enim, quod ex usu rei publ. esset, id quoque sapiente dignum esse. Cum itaque Cincinnatos, ac Poplicolas referres, in mente non fuit illud Taciti: [Note: 4. Hist.] Ulteriora mirai, praesentia sequi, Et meministi haud dubiè Catoni summo viro vitio datum, quod omnia ad nimium rigorem exigeret. Non enim in Platonis repub. sed Romuli faece se vivere cogitare oportuit. Nec tamen haec eo tendunt, ut opulentiam ad honores profuisse novum arbitreris. Nam et [Note: Plut. in Sol.] Solon ex civitate sua ditissimos ad imperia, et magistratus provexit. Et [Note: Polit. lib. 4.] Aristoteles primum dignitatis ordinem in opibus, deinde in generis claritate, postremò in virtute posuit. Idque non planè absurdè, aut praeter rationem. Cum sit, ut dixi, maior opulentorum ad vulgum auctoritas. Rei pub. quoque cum opus est,
succurrere suis pecuniis possunt. Quàm rem non parum momenti habere norunt Politici. Apud [Note: dikonomikw=|] Xenophontem, ut scis, Iscomachus id ait, in votis habere, ut commodè valeat; honores in Repub. gerat; amicis benevolis utatur; divitias denique habeat, ut loquitur, [Note: Honestè augescentes [(transcriber); sic: angescentes] .] kalw=s2 a)ucome/nas2. Idque praecipuè, ut splendidius Deos colat, amicorum egestatem sublevet, et suis opibus civitatem ornet. Et praeterea in beatis maior ad omnem excellentiam indoles est. Non quod divitiae virtutem aut prudentiam generent, sed gratam tueantur. Quemadmodum vestes calorem non adferunt: frigidae enim sunt. Undè quos febris tenet, quique aestum non ferunt, vestem subindè mutant. Sed eum, qui est, non patiuntur dissipari De sapientia autem sollicitum esse inopia vix patitur. Et quaecumque ante quamvis prudenter senseras, hac curarum nube facile obducuntur. Quod si eadem urgeat necessitas, numquam reparantur postea. Sic tandem ad stupiditatem itur. [Note: Dimidium mearis virtutisque abstulit illis Iuppiter. Odyss. 17.] *hmisu ga\r t) a)reth=s2 a)poai/nutai e)uru/opa *zeu\s2 *ane/ros . quem paupertas difficultatibus molestissimis distringit. Quanquam de Servis ista Homerus. Sed eadem ratio est. Plus enim quam Mancipium est qui necessitati fervit. Quibus nimirum, ut vestrae, Philotoci, leges loquuntur. [Note: 1. 5. c. ad L. Iul. Mai.] sit mors solatium, et vita Supplicium. Imo, ut eruditio concilietur, necessarias vel modicas opes
contenderim, Quibus decora ingenia instructi magno animo omnem liberalem doctrinam capessant. Raro enim se exserit, quem arctius habent, quibus vita succingitur, ac continetur. Vides itaque quam nullius momenti sint, quae de eorum, qui opibus carent, ingeniis et eruditione dixisti. Scimus interdum per difficultates eluctari erectam indolem; et a tuguriis quandoque ad summas dignitates transferri. Sed id raro contingere palam est. Et effecturam fuisse nescio quid excellentius arbitror, si omnibus rebus instructa ad primordia eruditionis accessisset. Ceterum omnino is pauper non est, qui quantum ad vitam sufficit habet, licet superfluis careat. Inde autem maxima eorum seges est, qui fama virtutis ac doctrinae inclarescunt. Inepta interim ambitio, et explodenda est, famam a divitiarum contemptu petere. Neque enim Diogenes tanti est, ut non malim Alexander esse, quam canis. De Socrate quoque alia res est, qui cum Princeps Atheniensium Promicondos haberet, facile reliqua neglexit. Et profecto nullae divitiae cum eiusmodi paupertate comparandae sunt. Quippe bonum atque commodum tibi est fortiter, et mascule loqui, si publicè alaris. Ridiculus autem es, cum Senecam instituti tui consiliique Principem iactas. Qui profecto, si tot villas, tot hortos, et [Note: Tacitus. Annal. 13.] ter milies sestertium possidens pauper fuit, iam nihil sufficit avaritiae. Et tamen tu illius gloriosas et inutiles sententias audis et
sequeris. Quin tu potius illud [Note: Aethiop. tu sed ipse cum sapientib laudare iusta perge, sed lucrum sequi.] Sophoclis tibi sepone:
--- so/ d) a)uto\s2 w(/sper o(i sofo\i ta\ me\n
*di/ kai\ e)pai/nei, tou( de\ kerdai/nein e)/xou.
Ita enim Magister tuus tibi praeiit. Scilicet cum scripta legis in dolio habitasse credas fortasse, qui curis Principis terrarum admotus est. Nam primis Neronis initiis, ut notum, momenta maximi imperii ab ipso et Burrho ponebant. Periculum itaque non fuit, ne egeret, qui invidiam quoque nimiis divitiis meruerat. Animadvertis, nisi fallor, facilius inveniri, qui contemnat opes, quam fastidiat. Tu autem qui tanti facis dicta Praeceptoris tui, cur non potius eximium illud meministi: [Note: Epist. 5.] Infirmi animi esse, pati non posse divitias. Quarum usus cum insolo animo consistat; cur ita te non comparas, ut tu illas potius, quam illae te habeant. Inter Philosophos semper mihi maximè placuit.
[Note: Horat. lib. 2, Sat. 3.] Graecus Aristippus, qui servos proicere aurum
In media iussit Lybia, ne tardius irent
Propter onus Segnes.
Et tamen ille tam insignis opum contemptor lucrum in loco non neglexit. Quamquam opprobrium rei, si Diis placet, Philosopho indignae ioco plerumque elideret. [Note: Laert. invita Aristippi.] Pecuniam enim ab
amicis accipere aiebat, non uti ipse uteretur; sed ut illi suo exemplo uti discerent. Festivissime autem Dionysio, tuisque pariter, O Misoplute, tam luculentis sententiis illusit. [Note: Ibid.] Poscebat aliquando a Dionysio argentum. At ille: cur illud petis, quo non egere sapientem quottidie doces? Immo, ait Aristippus, da modo: et de doctrina mea deinde dispiciamus. Cumque dedisset: Vides, inquit, pecunia me non egere. Idem id est, optime Misoplute, quod paulò antè dixi, numquam vos securius philosophari, quam cum in re praesenti estis, [Note: Pleniori cum manu Odyss.] pleiroterh| su\n xeiri/ Tunc enim magnificè loqui impunè est. Quamquam prudentes huiusmodi xomye/umata facili risu transmittant. Ceterum utcumque perversum animum detorqueant divitiae, pestilentior tamen paupertas est. Ut enim inquit Euripides.
--- [Note: Hunc morbum habet. Quod multa sed nefanda paupertas docet. Electra.] e)/xei no/son
*peni/a dida/skein a)/ndra th=| xrei/a kako\n.
Descendunt enim ad scelera corrupti mores, ut supersit, inde luxuria instruatur. Idque profecto ipse mihi fassus es. Cum diceres, prodigos lancinato patrimonio contempta aequitate quaelibet facinora meditari. Nimirum, si nescis, id eos egestas cogit. Quis autem ignorat in seditionibus ferocissimos esse, qui sciunt in publico tumultu sibi nihil perire. Intenti itaque rebus novis, ut qui anguillas capiunt, in turbido lucrum
faciunt. Sin autem res omnes desperantur, publico quam suo incendio consumi potius videtur. Cuius rei veritatem documenta tot cladium ad omnem posteritatem prodiderunt. Unde, cum leges vestrae, Philotoci, testem omni exceptione maiorem requirunt, considerare iubent, [Note: l. 3. in princ. de testibus.] an locuples, an egens sit, ut lucri causa quid facile admittat. Atqui quod de avaris addideras eodem pertinet. Neque enim vel sua sententia divites sunt. Vides itaque quod paupertatis est, idem quoque esse patrocinium avaritiae. Cupiditates autem non auro, non argento, sed corruptis animis adhaerescere. Quem quoniam vir sapiens defaecatum et ab omni perturbatione immunem habet, non ad se pertinere putat, quam flagitiose alii, aut anxiè opes administrent. Unde quae tu de periculis divitiarum prolixè disputas, nihil nostrum tangunt. Ita enim eas habet, ut aliquando et possit carere, nullo autem tempore subsidia virtutum atque incitamenta negligit. Quae ut probavi, a pecunia ex parte petenda sunt. Illa porrò [Note: Deorum benignitate. Odyss. 11.] qew=n i)o/thti, ut Homerus loquitur, plerumque obvenit. Ut cernas paene sacrilegium esse non admittere divitias. Earum autem Dispensatorem DEUS immortalis humanum ingenium constituit. Quod si officio suo fungitur, ut ab initio dixi, facile ad perfectionem virtutum procedet. Interrogavit aliquando quidam Cavillator Iphicratem, quis esset? Cum profecto
nec funditor esset, nec hastatus, nec cataphractus, nec sagittarius. Omnibus imperans, respondit ille, et omnia disponens. Ita Hercules prudentia aurum non est, non argentum, non gloria, non robur, non pulchritudo, non latifundia. Quid ergo? His omnibus utens. Optimum itaque pecuniae usum indagare Vir sapiens praeoptet, quam ipsam contemnere. Arbitror autem, quae hactenus disserui, sufficere, ut, si emendari queas, sententiam mutes. Ceterum nec ego sine corollario discedam. Audi itaque Pindarum, et disce sapere. [Note: Divitiae virtutibus ornatae omnium rerum importunitatem afferunt sustinentes sollicitudinem Indagatricem. Splendida stella, verum homini lumen. Si quis eos habuerit, etiam futura novit. Olymp. 1.]
*o( ma\n, plou=tos2 a)retai=s2
dedaida/lmenos
*fe/rei tw=n te kai\ tw=n
kairo\n *baqei=an, u(pe/xwn.
me/rimnan, a)grote/ran.
a)sh\r a)ri/zhlos, a)laqino\n
a)ndri\ fe/gios. ei) de/ min e)/xei
ti/s2, o)ide to\ me/llon..
Nemo dubitabat, quin vera dixisset Eubulus. Vitio fortassis humani ingenii. Non enim cuiquam difficulter persuadetur, ut patiatur sibi bene esse. Plerique autem, qui aderant, amplissimas
facultates possidebant. Quo expeditius profecto noster Misoplutus causa cecidit. Ceterum Euclides praecipuè laudabat ea, quae in Eubuli sermone postrema erant.
[Note: (e)] Et, per fidem, inquit, semper mihi res magni momenti visa est quas collegeris opes bene dispensare. Quod cum alios aliter facere notaverim hactenus: nemo tamen instituere visus est rationes suas, ut non multa desiderentur. In plerosque enim fortunae nimium licet. Aliqui vix sine labe honestatis rem perficiunt. Unde sapienter antiqui, cum se explicare non possent, ad DEOS confugerunt. Publicis enim precibus [Note: Menander apud Athenaeum lib. 14.] non tantum [Note: Salutem, sanitatem, bona multa.] swthri/an, u(gi/eian, a)naqa\ polla\, sed quod his omnibus maius est, [Note: Exsistentium bonorum usum.] tw=n o)/ntwn a)gaqw=n o)/nhsin precabantur. Porro ego, cum modicam Parentum hereditatem nuper crevissem, eam totam, quanta est, fortunae ac perfidiae subtraxi. Agros enim, domosque, et suppellectilem omnem vendidi. Argentum inde redactum non Mercatores, non donistae habent, sed arca. Apud quam depono, quicquid ex munere meo, quo in aula fungor, meique Principis liberalitate obvenit. Proinde ut foenus non percipio: Ita nec precariò possideo, quae mea sunt. Talis autem eorum conditio est, qui lucelli causa debitoribus supplicant. Praeterea fundos domosque habere, nimis operosum videtur. Munus autem meum non patitur negotiosas divitias. Pleraque enim
tempora mea Principi serviunt. Quod superest libentius in animum revoco. Atque adeò usuras in pecunia negligo, acuratius repeto a libellis. Nullum verò foenus honestius petitur. Cum penè naturae repugnet, nummum nummi pretium esse, qui ipse aliarum rerum pretium sit. Qua de re alibi [Note: lib. 1. c. 10. Polit.] Aristoteles. Idque adeò iniustum [Note: de re Rust.] Catoni visum est, ut foenebrem exercentes homicidis compararet. Ne hic Canones memorem. qui auctoritatem sacrae scripturae secuti omnes plane usuras prohibuerunt. Quamquam et Iure civili vetitae videri possint [(transcriber); sic: pussint] . Iussit enim [Note: Novell. de Ecclesiasticis titulis Per c. quoniam c. disting. 47.] Imperator decreta Synodi Nicaenae servari. In qua Usuras damnatas fuisse constat. Sed mihi sedet hoc ulcus non tangere. Quanquam non diffitear, prudenter quosdam diversum sequi. Quibus et ingenium aliud, et diversa vivendi ratio est. Ego saltem ita instituere animum meum volui, ut minimum timeret. Unde mihi solatiora nunc omnia sunt: et promptius necessitatibus meis, aliorumque succurritur. Bonum enim nomen arca est: et antequam appellem, ipsa praevenit. Apparitore autem et pipulo opus non est. Et nullas lites nisi clientum tracto. Quamquam et eas paene omnes Principis negotia e manibus excusserint. Securus autem coeno securus dormio. Nec enim depositarius meus aut fidem fallit, aut bonis cedit. Manifestum autem est, viro sapienti maxime ad prudentiam atque virtutem prodesse
animi tranquillitatem. Quam nos in hoc negotio tueri arbitror, si bona nostra ipsi habere maluerimus, quam penes alios esse. Risit Gelasius, et, Heoroes, inquit, si verum audire vultis, quod in hoc colle tot fortes et robustae sententiae dicuntur, id vero mei operis fuit. Primo enim iurgio Eubulum et Misoplutum commisi. [Note: Atque is se gessit sane fortemque bonumque Odyss. 4.]
kei=nos d) ou)/pote pa/mtan a)ta/sqalon a)/ndra e)w/rgei. Quos deinde secutus Euclides ceteris campum disputandi aperuisse videtur. Bene habet, inquit Eubulus. Et quoniam eo delati sumus, agite, tuemini quisque partes suas. [Note: Dicite quod lubitum est, quod mens sua quemque iubebit. Odyss. 21.]
*ei)/paq) o(/pwsw2 u(me/as2 kradi/h qumo/s2 tekele/uei. Fortassis continget, ut collatis omnium sententiis appareat, quam rationem disponendae custodiendaeque pecuniae vir sapiens sequi tutò possit. Quod eum non displiceret ceteris, Philotocius ultro;
[Note: (z)] Quod primus Euclidem, inquit, sequor, amici, non superbia est, aut ambitio, sed timor. Quemadmodum enim aliis rebus, ita facundia vobis minor sum. Proinde ne post omnium sermones infantia mea manifestior esset, subvenire pudori meo volui. Ut, quae a me non valdè disertè proferentur, postea, quae vos eloquentissimè dicturi estis, facilè evanescant. Euclides tamen ille, cum quaedam iecerit, quibus labefactari videri possint, quae ego in hoc negotio probo, ad
patrocinium consiliorum meorum praevertar. Nostis, ni fallor, me iam aliquandiu in iudiciis forensibus tractatum. Causasqueuè et alibi in vicinia, et plurimas in Urbe nostra egisse. Quam rem mihi lucro fuisse non erubesco. Ceterùm nec mearum rerum ea fuit ratio, ut ingemere agris, illaborare domibus possem. Facile itaque inductus sum, ut crederem, istiusmodi molestiis animum, meditationesque viri sapientis nimium intricari. Quantum itaque ab usibus necéssariis superfuit hactenus pecuniae, id omne aliis elocavi. Qui id mihi beneficium certo foenore compensant. Verùm enim vero tàm providè, ut nec fidem cuiusquam, nec promissa sequar. Neque enim pati passum, ut meo argento alius fortunam lacessat; qui aut patrimonio excidit, aut nullum habuit. Non itaque cuiquam plus auri quam monedulae committo, nisi hypothecas constituant, quibus securè incumbam. Crescunt itaque vindemiae meae sine mea molestia. Quod genus lucri cur tu tantopere repudiandum censes, qui scire potes [Note: l. 7. Testam. quom. ap.] iniquum esse, si damnosum sit cuique officium sum? [Note: l. 1. §. 11. de Aqua et aq. pluv. arc.] Prodesse autem unusquisque sibi, dum alteri non noceat, non prohibetur. Tantum autem abest, ut noceatur iis, qui meo argento utuntur; ut videam etiam rem facere. Nec movere te Aristoteles, aliique debent. Nam et sua natura steriles sunt domus, aliaeque res; tamen industria hominum eas fructuosas
fecit, Id tantundem in pecunia valere debet. Quam usurae modicae fecundant. Modestia enim debet esse exactio foenorum, et potius honorarium pro beneficio, quam crudele tributum. Quales eorum mores sunt, qui centesimas exigunt. Ceterum qui ulterius grassantur, ab humano consortio ad immanissimas feras amandandos censeo. Mihi autem centesimarum semisses sufficiunt. Et lucrum pecuniae meae ita cum aliis partior, ut minor sed certior pars ad me revertatur. Quod usurae genus iure [Note: l. 26. c. de Usur. passu alibi.] civili, ut nosti, permittitur. Ceterum quod tu diversum opinaris, nimis longè petitum est. [Note: Sententia ista non habet sententiam Eurip. Iphius Aul.]
*o( nou=s2 o(d) a)uto\s2 nou=n e)/xwn ou) tuxxa/nei.Et, quae tua in iure peritia est, scis haud dubiè, [Note: gl. in l. quamvis 11. et ibi Bart de in ius vocando. Coler. Process. exsecut. part. 4. cap. 1. n. 51.] leges generaliter loquentes recipere restrictionem secundum alias speciales. Et [Note: Everhard. in Top. loc. a generalitat. 5. n. 1. Menoch. cons. 74. n. 24.] propter medium inhabile generalitatem non operari, nisi in quantum potest. Sed, ut opinor, non utrum liceat, sed utrum expediat aes foenori dare, inter nos controvertitur. Quod tamen obscurum esse non potest, si meministi, quae antea a me allata sunt. Eo enim tendit sententia mea, ut sine ulla fere molestia, et periculi metu bene partis uti me arbitrer. Facilius enim multi tuentur, quae uni eripere fur, ruina, incendium potest. Et si quid
usquam damni exsistit, facile lacuna illa reliquae pecuniae fructibus expletur. Philotocii sermonem [Note: (h)] Thalassius excepit. Quoniam ad me quodammodo pertinent, inquit, quae memorata sunt a Philotocio breviori oratione defungar. Dum enim suae servit causae, simul meam egit. Nisi quod honestius ipse usuras exigo, qui omne periculum solus sustineo. Arbitror enim, vos non ignorare, pecunias meas in nautico foenore occupari. Quod adeo non iniustum visum est Iurisperitis, ut [Note: l. 5. l. 7. de naut. foen.] ex sola conventione deberi statuerint. Cum de [Note: l. Titius Praescriptis verbis.] ceteris usuris, quasi odiosis pactum nudam actionem producere, ut loquuntur isti, nequeat. [Note: l. 3. C. de Usur.] Sed sollennem stipulationem intercedere necesse sit. Quare quod centesimas postulo, nemini iniquum videri debet, qui sciat nullum hic debitoris damnum esse. Commoda autem illa ratio videtur fortuitos casus honestissimo fomento consolandi. Neque enim pati possum, qui fidem Maris, tempestatumque obiciunt. Eandem enim alibi fortunae conditionem invenias. Et, ut [Note: Petronius.] ille ait, si bene calculum ponas, ubique naufragium est. Amplum autem commodum nullo negotio reliquas iacturas sarcit. Maximè cum a=mfotero/ploun solvitur. Ie(tero/ploun enim ut minus periculi, ita lucri habet. Nec enim ignotum vobis esse potest a)mfotero/ploun dari, si utriusque discriminis, cum ultro citroque navigatur, aleam
foenerator suscipit. *e(tero/ploundici lucrum traiectitium, quod propter commeatus periculum percipitur. Idque [Note: lib. 8. Onomast.] Iulius Pollux non absurdus auctor tradit. Neque profecto ista repeterem, nisi scirem, virum magnum Erasmum in istius vocabuli explicatione lapsum esse. [Note: Adag. Usurae nauticae.] *amfotero/ploun enim appellari a Graecis ait id genus negotiationis, quod utriusque periculo fit: quo auctore, incertum est. Neque enim quicquam huiusmodi a Iureconsultis proditum comperi. Porro nec solas usuras mihi mare debet. Ex navalibus enim societatibus non parum lucri sine labore ullo percipi, usu didici. Itaque naves meis aliorumque sumptibus instructae, dum ego aut secure domi studeo, aut Rem pub. administro, in exteris oris rem faciunt. Utrumque autem negotium ita transigo, ut non iisdem tempestatibus, iisdem casibus omnia subdam. Sed incerta fortunae consiliorum varietatibus experior. Qua prudentia id me adsecutum arbitror, ut nulla tana damna sint, quibus ceteri reditus non respondeant. Non puto vos arbitrari tam male agi cum nautis, ut decimas Neptuno debeant. Nam ut [Note: Ex triginta navibus non tria pereunt. Apud Athenaeum lib. 13.] Menander existimat, in Aegyptio, Lybico, Aegaeo mari tri/a tw=n triakont) ou)k a)polluntai ploia/ria. Quod profecto ut vobis largiar, opinor tamen magnitudinem lucri apparere.
[Note: (q)] Arrisit Polytecton, et, quanto securius,
inquit, in portu navigatur. Neque enim arbitror tam invicti adversus fortunam animi Thalassium esse, ut ambigua casuum non reformidet. Atque ut sine periculo sit, sine metu esse non potest. Porro quae de usuris in utramque partem dicta sunt, huiusmodi erant, ut incertior sim, quam dudum. Quo sollertius semper mihi videor ab omni foenebri abstinuisse hactenus, ut tamen vindemiolae meae non otiarentur. Aedificando enim, vendendoque, et locando aedes meas, conservantur pariter, quae arte mea acquiro, et ampliora fiunt. Quod dum ago summum profecto voluptatem percipio. Quam intelligere nemo, nisi qui aedificavit, potest. Ineptum itaque est [Note: Appianus parqikh=.] Crassi scomma in Deiotavum. Quem cum provecta iam aetate novam urbem condere conspexisset, dixit: [Note: Orex. duodecima hora aedificare coepisti.] w)= *basileu=, dwdeka/ths2 w(/ras2 o)ikodomei=n a)/xh. Neque enim, ut opinor, festivius cavillator unquam fortassis tam iucundis occupationibus manus admoverat. Quarum amorem optimus senex pariter cum Spiritu dimisit. Ne addam, quod mirum videri possit, ad Sapientiae professionem hanc curam pertinere. Quod iam olim doctissimis commentariis Vitruvius prosecutus est. Cuius libro ut nihil Philosopho dignius est, ita solum hoc docet, quomodo commode aedifices. Videtis itaque pecuniae collocandae sollicitudinem inter remissiones meas esse. Pariter autem et arcam et animum
instruo. Cum enim non mediocris ingenii sit, apte aedificia disponere, sentio me numquam magis valuisse iudicio, quam postquam id consilium custodiendarum opum suscepi. Et quamvis adolescens avidè Mathematicos audivissem; tamen nunc demum serio profecisse mihi videor. Plura dicturus videbatur Polytecton. Sed sermonem abrupit Georgius. Et, amici, inquit, ut solem istum videtis, iam ferè prandii tempus est. Nam quae tu, doctissime Polytecton attulisti, satis ostendunt, quid censeas in hoc negotio sequendum. Tu verò Coenophile breviter, quod restat, exsequere.
[Note: (i)] Immò verò, inquit Coenophilus, nullae in hoc dramate meae partes sunt. Numquam enim cumulare opes studui. Quodcumque enim superfuit, semper alibi potius insumpsi, quam ut luctum quererem. Veteres enim nummos; signa affabre sculpta, picturas mirandas, elegantes et raros libellos libentius, quam divitias indago. Quod si quid inusitatum Indiae mitterent, aut Aegyptus nostro Orbi, vel extremus Septentrio donaret, id summa diligentia conquisivi. Ita si opes meas recognoscere aliquando libuerit, illae equidem omnes domi meae praesto sunt. Nec enim aut vestem aliquam Amazonum, aut picturam quampiam Dureri ac Rubenii cum tuis Thalassi navibus mutem. Biblia autem Graeca apud Aldum excussa, aut Herodotus apud Stephanum [(transcriber); sic: Steiphanum] , omnibus tuis aedificiis, Polytecton, contra cara non sunt. Quae profecto cura viro sapiente haud
paulo dignior videtur, quam ad usuras ac lucra animum demittere, Paulatim enim a sapientia animus abducitur, cum vacare sordibus coepit. Meae autem opes eiusmodi sunt, ut cum eas recenseo, mirificè excitari me sentiam. Vel enim naturae, vel artificium sollertia efficit, ut multa de DEO, divinisque operibus praeclare cogitem.
Aut ego lecto,
Aut scripto, quod me tacitum iuvet.
Et in libellis Characteris pulchritudo ad occupandam eruditionem etiam paene invitum trahit. Qua voluptate ita aliquando erigor, ut paene mihi supra humanam sortem evectus videar. Fieri enim vix potest ut vos non quandoque et fortunae et Consiliorum paeniteat. Mihi armarium terrarum miraculis instructum, domus tota rara suppellectile insignis, Bibliotheca splendida et copiosa etiam aliquid exhibet, quod omnia vota excedat. Desiit Coenophilus, cum me dicere Georgius iussit. Ceterum ego largiter erubescens, parce, inquam, Vir optime, pudorem meum confundere. Neque enim divitiarum quicquam praeter nomen unquam mihi cognitum fuit; neque vim facere verecundiae meae possum, Ut enim vobis pro me Homerus satisfaciat: [Note: Nemo aetate minor Argivos inter habetur Lumina nec mea prospiciunt ut oportet acutè Iliad. 23.]
*o(/ute new/tato/s2 e)ssi met) *arnei/oisi tos1ou=tan,
*o)\ute moi o(cu/tatoi kefalh=s2 e)kde/rketai o(/sse.
Et quae optime sequuntur -- [Note: Nec credo decorum Me Iuvenem coram melioribus esse loquacem.] ou)de/ ti mexrei\
*aabrogo/rhn e)/menai. para\ gar kai\ a)mei/nones2
a)/lloi.
Tam opportuna excusatione et ignorantiae culpam effugi et pudoris laudem merui. Polytecton autem Tu vero, ait, Georgi, impune non eris. Plane et tibi dicendum est. Nisi hoc egisti potius, ut infantiam nostram prostitueres.
[Note: (k)] Si bona vestra cum gratia tacere licuisset, dixit Georgius, beneficium interpretaturus fueram. Quoniam autem vocem meam elicitis, ignoscite, si aliquando liberius loquor. Quae enim singuli in sententiis vestris praecipua iactatis, ea me omnia consecutum arbitror. Plerique enim eo tendebatis, ut tuto collocatae pecuniae vestrae viderentur. Honesti etiam speciem induere conati estis. Quidam et voluptatem adiunxerunt: quam tamen solam spectavit Coenophilus. Ego autem vel nimium blandior mihi, vel plenius perfectiusque consilia mea instruxi. Villam meam vidistis obiter. Et postea accuratius una cum fundis, armento, pecude, hortis, piscinis, si liber, videbitis. In eam impendi, quicquid negotiationibus subtrahi, salvis ipsis, potuit. Non opinor autem metuendum esse, ne latifundia ista aut fures avertant, aut intercipiant Latrones, aut incendiis evanescant. Et alioquin, ut ille ait, [Note: Plin. lib. 9. Epist. 37.] nullum iustius genus reditus, quam quod caelum, terra, annus refert. Quanta autem
voluptate inter agellos meos verses, uberius deinceps intelligetis. Eam profecto soli detrahent, qui sensu communi carent. Libenter itaque vobis disceptationes de usuris, ceteraque operosa remitto. Nec ex fortuitis iacturis, quantum super sit, rationem duco. Quas cum Villico meo, quem proinde delegi, sine ullis litibus, singulis messibus recognosco. Si bellum ingruit, minimum est, quod in possessiones meas furori militum licet. Et ut lucrum, cesset, summa rerum salva est. Optima autem fide cum dominis agri et pascua agunt. Si quid enim ex reditu intercipitur, paucorum annorum ubertate reponunt. Quod ut eo felicius succedat, Villam haud rarò ipse, fundosque obeo. Non tam ut tentem villicam; quam ut is fidei testimonio gaudeat. Nec enim tam procul Urbe dissita est, quin, cum vacat, saepius resumere delicias rusticas liceat. Quod profecto tanta cum delectatione fit, ut, si quid aegritudinis animo ex negotiis urbanis adhaesit, hoc in loco abstergi sentiam. Sed continebo me iis finibus, quos ceteris circumdedi. Dicas itaque, Eubulo, homo, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissime, quid in cuiusque sententia desideres. Alacriores enim post tuum sermonem ad epulas discedemus. Ceterum Gelasius denuo ad iocos suos et Misoplutum reversus, dignum vero facinus, inquit, fastu [(transcriber); sic: faustu] istorum mortalium, quod nemo me, optimumque ac sapientissimum Misoplutum sententiam rogat. En typhum! qui se
magnos faciunt, quoniam divites sunt. Sed cautius tu, et pro politulo ac limatulo tuo iudicio, sive Homerice mavis [Note: Prudentia mentis. Odyss. 23.] poluidrei/hsi no/oio, iram premis, ne prandio excidas. Et praeterea talem te primo sermone ostendisti, ut tibi per DEOS hominesque omnes quiescere nunc liceat. Mihi autem nullo modo mussitanda haec iniuria est. [Note: Sed ego tacere vel coactus non queo. Aristoph. Pluto.]
*egw\ me\n ou)=n ou)k e)/sq) o(/pws2 sigh/somai. Respiciensque ad Georgium.
[Note: (l)] Videor mihi, inquit, ex parvae rei discrimine, summam experiri. Iugulatus enim hoc tacendi praeiudicio, ut suspicio est, periclitor. Sed si non adspernamini hominem ineruditum, non celabo vos sententiam meam. Nostis, opinor, veteres sapientes praecipere, ut ad exemplum Deorum immortalium omnem vitam componamus. Quos cum ubique ferè [Note: Facile viventes.] r(ei=a zw/ontas2 ab Homero appellari olim legissem, quorsum id pertineret, fateor me aliquandiu ignorasse. Donec [Note: Athenaeus lib. 12.] Deipnosophista (id enim Philosophiae genus, ut nostis, plurimum sector) r(ei=a idem esse quod [Note: Sine labore] a)po/nws2, vitamque ab omni labore ac molestia immunem intelligi docuit. Quae res effecit, ut studiosius multo acta vitamque Deorum intuerer. Pleraque autem Homerus tradidit: qui, ut nostis, etiam linguam Deorum intellexit. Ceterùm cum non rarò epulantes, seque invicem [Note: Aureis pateris.] xruse/ois2 depa/essi
largiusculè invitantes cernerem, non parum arbitrabar aerumnis humanis demptum iri, si omnes homines summos DEOS aemularentur. At vero nec foenebrem exercuisse, aut struxisse naves, aut ullam denique opum curam egisse usquam notavi hactenus. Ex ipsa autem re coniecturam feci, pecunias nummosque omnes Deorum in usus necessarios praecipuè, postea conviviis lautioribus absumi. Numquam autem commodius contractae frontis seria, quam vino explicantur. Quod ego tam feliciter hactenus imitatus sum, ut cum singulis annis paribus accepti atque expensi calculis transigam. Nam quibus ipsa vita succingitur abundè sunt. Cetera placidissimo animo ita expendo, ut collocandi, disponendique labor ad dulciarios atque aenopolas pertinent; ego voluptatum fructum feram. Nisi forte arbitramini amabilius aurum aut gemmas nitere, quam generosum Rhenense nectar, cum purissimo vitro infusum ipso etiam sole formosius est. Quod quidam Imperator optimè intellexit. [Note: Granzius in Wandalia.] Cum enim Electores Principes ipsum imperio deiecissent, ut tamen verecundius id facerent, ingens pondus auri argentique obtulerunt. Ceterum ille imperium prudenter dimisit. Reiecto autem auro cados aliquot optimi vini stipulatus est. Aequè generose ac illa [Note: Lib. 12. op. 66.] apud Martialem, quum tot munera negligeret. Et de moneta caesaris decem flavos, rogare coepit Phyllis amphoram vini. Tanta omninò sapientia,
uterque ut mihi inter DEOS collocandi videantur r(ri=a zw/ontes2. Summae porrò felicitatis est, divitias habere sine molestia. Divitem autem existimo eum, qui commodè et opiparè vivere potest [Note: Epulis meroque strenueque [(transcriber); sic: strenuque] pariterque amando, cetera pedibus trahens, Phoenix Colophonius apud Athenaeum. lib 12] a)/ris2os, ut ille ait, eu)qi/ein kai\ pi/nein, k) e)ra=n, ta/d) a)/lla pa/nta kata\ petrw=n w)/qei.
Etiamsi post annuas rationes nihil supersit. Nam si disponendi cura accedat, illa sincera r(ei=a zwo/ntwn voluptas polluitur [(transcriber); sic: poluitur] . Video plerisque stomachum latrare. Abrumpam itaque sermonem: sed, quoniam primus exemplum fecit Misoplutus, qui profectò non multùm, sed tantùm omninò, quantum ego, sapit, Versiculos audite. [Note: Si intercidat Homini voluptas, non ego talem puto vita pia potiri. Vividum Cadaver est Opes tibi quantas libet quaeras domi, Tyrannico vive apparatu si tamen abest voluptas non emam cassa nuce umbraeque fumo, quantum adest mortalibus Sophocles, Antigone.]
*ta\s2 ga\r h(donas2\
*o(tan trodw=sin a)/ndres2, ou) ti/qhm) e)gw\
*zh=n touton, a)ll) e)/myuxon h(nou=ma nekro/n.
*plou/tei te ga\r kat) oi)=kon, ei) *bou/lei, me/ga,
*kai\ zh tu/rannon xh=m) e)/xwn, e)an) d) a(ph=|
*tou/twn to\ xai/rein, ta)/ll) e)gw\ kapnou= skia=s2
*ouk a)/n triai/mhn a)ndri\ pro\s2 th\n h)donh/n..
Laeti tam festivo acroamate arrisimus. Cum Eubulus, video, inquit, quid velis, Georgi. Sed mihi
remetiri spatium, quod ad villam est, potius videtur. In itinere autem, quoniam ita vultis, ostendam quid sentiam. Quod cum probaretur ceteris, consurreximus. Inter eundem autem cum ad tacendum obstinatus esset Eubulus, quaeso te, inquit Georgius, quid moraris? Omnes enim ad sermonem tuum inhiamus. Videsne ut amici nostri priori facundia tua deliniti, exspectantes alteram iam orationem, quasi sublimes ab ore tuo pendeant.[Note: Quandoque cunctis sic videtur, vincite. Eurip-Rheso.]
[Note: (m)] *nika=t) e)peida\n pa=sin a)nda/nei ta/de, inquit Eubulus. Neque enim urbanum foret spectaculum, homines amplissimos, et quod caput est, familiares meos hiantes relinquere, et profecto, ut tu ais, ab ore meo suspensos. Profiteor autem, ea me usurum in loquendo libertate, quam monendo fecistis. Dignitatem porro cuiusque aut eruditionem destruere non est pudoris mei. Ceterum numquam quemquam tanti facio, ut non, quid sentiam de singulis, severitate generosa exsequar. Ea quidem in re Areopagitarum aemulus, qui noctu, et in tenebris ius reddebant. Ut non indicentes, sed in ea, quae dicebantur, respicerent. Principio Euclides, et Gelasius sententiis suis, ut ille ait, frontibus adversis concurrunt. Quorum alter pecunias tamquam filiolam, cuius pudicitiae metuit, ferreo Thalamo, Danaes exemplo, concludit. Alter tam sollicitè cavet, ne ditescat, ut omne aurum, argentumque quo
commodè carere potest, manibus pedibusque in thermapolia et tabernas quasi in exilium mittat [Note: Quemadmodum qui ignem abiciunt e manibus. In Timone.] kaqa/ter o(i to\ pu=r e)k tw=n xeirw=n a)por)r(iptou=ntes2, ut loquitur Lucianus. Quam prudenter uterque, et rectè quaeso per plutum, mecum quasi in imagine quadam dispicite. Nostis me non ita pridem ingenuam mulierem domum duxisse, ut ex ea liberos suscipiam. Ceterum si nec ipse puellae flosculum contingam, nec patiar, ut quisquam adspiciat: sed inclusam orbam ac sterilem servem sedulo, idque me prae amore facere dicam; oro vos,k quotusquisque erit, qui me non Coroebo stultiorem arbitretur, aut Melitide. De quo [Note: In Paroemiis.] Zenodotus [(transcriber); sic: Zenodatus] refert, novam nuptam non ausum fuisse attingere, quod timeret, ne se illa coram Matre accusaret. Perfectae enim insaniae foret, relicta liberorum tollendorum cura, speciosam ac scitulam puellam, tamquam Cereris Sacerdotem alere. Rursus, si incuriosè custodiam, noctuque et interdiu evagari sinam, et cum quibusvis, ut Homerus loquitur, [Note: Rem habere. Iliad 14.] pa/radra qe/ein filo/thti, nemini, per Venerem, amare videbor. Quid autem indignius fieri a me possit, quam si ultro prostituam tam formosam, adulterosque invitem. Philotocius porro suis consiliis, summas, quas effugisse se credit, molestias arcessit. Dum alius solvendo non est, alius litem movet, alius differt. Nec est, cur tantopere indulgeat spei suae, ac hypothecas iactet. Quas
scimus sumptuosissimis iudiciis non rarò vindicari. Et novi, qui carere illis mallent, quod tot [Note: (c)] sibi negotia facessunt. Quid autem de illis statues, qui cum hactenus plurima possiderint latifundia, propter nuperas inundationes omnia prope in perditis, et desperatis habent. Quae calamitas plerumque cum aliorum pernicie coniuncta est. Quotus enim quisque pecunias suas non credidit homini locupleti, et qui tantum fertilissimi agri possideret, quantum vix Milvus oberret. Quales non pauci hoc tempore sentiunt, se et sorte, et usuris illis suis tam egregiis evolutos. Ceterum ut ab huiusmodi agris abstineas, quibus fortuna maris imminet; alibi non minor labes erit. Unde enim compertum est tibi, non etiam aliis easdem hypothecas a doloso debitore constitutas fuisse. Fortassis iam tantum alieni aeris contractum fuerat, ut, cum ad nomina tua ventum est, argentum videas periisse planissimè. Nec te pompa quorundam, aut splendor moveat, ut iis idcirco aurum domi nasci arbitreris. Novi enim qui insigni familia sumptuosis conviviis, luculenta suppellectile, summo cum damno, existimationi atque famae suae lenocinentur. Quae rarò admodum perducitur ad liquidum. Iidem fortassis haud longo post intervallo, creditoribus, vanis rerum inescatis, longum plorare; et digladiari [(transcriber); sic: diglatiari] relinquent. Porro ipsum hoc examinare, inque hominum facultates sollicita aestimatione inquirere, nimis molestum est, et nescio an sapienti viro conveniat. De
quo nunc maximè quaerimus. Ceterum constantem hominem esse oportet Thalassium, si fortunae vices non metuit. Nam apertè iniquus est, nosque omnes fungos arbitratur, dum fere sine periculo, sine ullis profecto animi molestiis, res opesque suas committi infesto et tempestate et piratis mari credere nos postulat. Quod tamen de periculo ut condonemus ipsi: Utrum cum his moribus potius vir sapiens, quam acerrimus et inquietus Lueripeta videtur? Nec persuasit [Note: (o)] Polytecton plus voluptatis in aedificando, quam laboris esse. Nisi forte mediocris molestia creditur, cum operis conflictari. Ubi scrinarius, fabri, caementarii, pictores perpetuo obstrepunt, ibi scilicet tranquillitati animorum, aut Philosophiae est locus. Quod si non tota die adsis, aut tantillum deieceris oculos, illi tempus perdunt; tibi perit pecunia. Molestissimum autem arbitror perpetuam consiliorum suorum paenitentiam agere. Id quod vobis, Polytecton, usu venire negari non potest. Aut enim triclinium aliquod non commodè collocatum, nec focus satis structus opportune, saepe eodem die displicet. Quod dum emendas, plerumque aut nihil pronicis, aut opus corrumpis. Atque ut optime succedat, miserè tamen argentum o)/ixetai. Hanc itaque Philosophiam dum per damna multa addiscis, nec quietus es, nec sapientiae vacas. Praeterea, quaeso te, quanta miseria est conductorum querelas ac iurgia audire. Modo collapsum aut perfractum est aliquid modo regulae perpluunt; aut
fatiscit paries, ac rimas ducit. Ut iam quid post tot sumptus lucri ad te redeat, equidem exputare [Note: (p)] non possim. Verecundè profecto locutus est Coenophilus. Ostendit enim, non se dicere, quasi sermo ipsius ad id, quod nunc inter nos agitatur, pertineat; sed ne sine symbolo esset. Indulgeat itaque animo suo, et rerum novitatibus delectetur Credo autem eiusmodi ingeniis, quale ipsius est contingere, ut plus voluptatis percipiant emendo, quam cum possident. [Note: Plinius lib. 2. Epist. 15.] Nihil enim, ut quidam loquitur, aeque gratum est adeptis, quam concupiscentibus. [Note: (r)] Solus mihi Georgius videtur consilia non absurda amplexus: nisi quod valde fallitur, dum plane in tuto esse possessiones suas contendit. Hic enim magnificè se iactat. Non dicam iam de illis fundis, quibus inundationes infestae sunt. Qui enim tot cladibus docentur, ne pergant importunis molibus naturam fatigare, iis facile ratio constat damnorum suorum si salubria consilia pati possunt. Ceterum illam tuam villam, Georgi, aude dicere plurimarum tibi molestiarum, et infiniti sumptus causam non fuisse. Recordaris fortasse proximos, cum bellicis tumultibus istae regiones quaterentur. Haerent adhuc in memoria querelae tuae, quoties importune a militibus flagitabaris. Meministi, quot cados vini, quantum carnis ac panis in singulos dies, quantum denique argenti minis suis extorserint. Sin verbulo indignationem ostenderes, praesto erant,
qui dicerent, paratas iam faces esse, quae villae subderentur. Quot itaque iacturis redimenta tibi fuit: quae interim nec utilis erat, et infandum in modum foedabatur? ut praeteream tot bellos hortorum porticus: adeo tesset latas arcolas: flosculos illos tam delicatos, tàm formosos, singulos denique toto, quale meum est, patrimonio emptos. Ceterùm tui villici fidem nec sugillo, nec perspexi. Multis tamen; ut nosti, ne delinquere nollent, occasio persuasit, et domini [Note: s1] absentia. Sed per DEUM, inquit Gelasius, dum tam confidenter sermocinaris, quid fugias video; nunc etiam quid sequaris ostende. Satis enim acriter insectatus es sententias nostras, ut iam illud ex Comoedia occurrat: [Note: Apud Cic. pro Rosc. Amor.]
Quis ibi non est vulneratus ferro Phrygio. Immo, ait Eubulus, edepol hic mihi aquae haeret, amici. Vitio fortassis humani ingenii: dum expeditius quod displiceat invenimus, quam quod placeat. Et, ut quod res est, fatear, iamque nisi sallor, anteiecit Euclides, pro diversis studiis cuiusque, ac conditionibus alia atque alia possunt esse consilia. Ita ut nihil constitui possit, quod non in maximas difficultates incurrat. Nam quae hereditario obveniunt, ita, uti sunt, tueri saepè commodius est. Idem plerumque est, cum debitor fidem fallit, et a Iudice in possessionem mittimur. Nec omnium rerum parem usum habeamus, aut peritiam. Arduum praeterea inter tam diversas disponendae pecuniae rationes, quae
sit optima, et viro sapienti convenientior, dicere: nisi periculum omnium feceris. Quemadmodum non addicam credulitatem meam cuiquam, qui producens elegantem Virginem, eam omnium, [Note: (t)] quae vivunt, pulcherrimam affirmet. Necesse enim sit cunctas ubique formas perspexisse. Quod si pati potestis Philosophum, dixeram eum Xenophonte [Note: Thesauros esse, quaecumque apud amicos opes sunt. In Hierone.] *qhsaurou\s2 ei)=nai pa/ntas2 tou\n par\a toi=s2 filoi=s2 plou/tous2. Id quod egregiè norat Cyrus. Cuius verba apud dulcissimum scriptorem audire operae pretium est. [Note: Ego DEOS veneror, et semper plura desidero. Quando autem possideo, quae a necessariis superflua sunt, iis amicorum inopiam levo. Et homines ditando, iisque benefaciendo, benevolentiam ipsorum et amicitiam possideo. De quibus et securitatis fructum fero, et gloriae, lib. 8. kuroupaidei/as2.] *e)gw\ de\ u(phretw= me\n toi=s2 qeoi=s2, kai\ o)re/gema a)ri\ pleio/nwn. *eprida\n de\ kth/somai, a(\ a)\n i)/dw peritta\ o)/nta pw=n e)moi\ a)rkou/ntwn, tou/tois2 ta\s2 t) e)ndri/as2 tw=n filw=n e)carkou=mai, kai) plouti/zwn kai\ e)uergetw=n a)nqrw/pousw, e)/unoian e)c a)utw=n ktw=mai, kai\ fili/an, kai\ e)k tou/twn karpou=mai a)s1fa/leian, kai\ e)/ukleian. Generose Alphonsus Arragonum Rex, cum interrogaretur, quid servaret sibi, qui tam multa multis donaret, ea ipsa, inquit, quae dono. Et Antiphanes [Note: Quid possidere, per DEOS, bona attinet. Pecuniasque optare, ni facias bene fructumque; pulchrae gratitudinis feras. Apud Athen. lib. 1.]
*tou= ga/r tis2 a)/llou pro\s2 qew=n per ou(/neka
*eu/caito ploutei=n, eu)porei=n te xrhma/twn,
*h tou/ du/nasqai para bohsqei=n toi=s2 filoi=s2.
*spri/rein te karto\n xa/ritos h(di/shs2 qew=n..
Martialis [Note: Lib. 5. ep. 43.]:
Extra fortunam est, quicquid donatur amicis
Quas dederis, solas semper habebis opes,
Quod an persuadere vobis possim, hactenus ignoro. Illud omnino compertum est, meritorum, quorum tempus praeteriit, etiam memoriam plerumque evanescere. Unde omnes ad largiendum restrictiores sumus: nec huic tam severae Philosophiae [Note: (u)] locus esse in posterum videtur. Ut itaque in viam redeam, tutissima mihi ratio semper visa est, pecunias suas opulentae rei publ. foenori credere. Nec enim universitas tam facile pessum datur, quam singuli. Et ut usurae sint modicae, minus de sorte periclitamini. Summa autem animi tranquillitate publicae utilitati non sine commodo suo hoc pacto vir sapiens servit. Poteram evagari prolixius, et salubritatem istius consilii ostendere. Sed commodum se villa aperit: et Stomachus ieiunus nimiam agitationem non patitur. His colloquiis refecti, ingressique villam comitate convivium produximus.
a EXordium, sive Praeloquium 57.
b Occasio dissertationis. 59.
g Contra divitias 65.
d Pro divitiis 74.
e Tutis simas divitias esse, si ipsi nummi in arca custodiantur 83.
z Si faenori dentur 85.
h Si nautico in foenore, et navalibus Societatibus occupentur 88.
q Si aedificando lucrum faciant 89.
i Si inde pretiosa bibliotheca et rara Suppellex ematur 91
k Si agri, fundique, ac villae comparentur [(transcriber); sic: compreantur] et colantur 93.
l Si ad voluptates et convivia iis utamur 95.
m Iudicium de superioribus, et primo de sub lit. e et l.
n De lit. z. 99.
c De lit. h. 100.
o De lit. q. 101.
p De lit. i. 102.
r De lit. k. ibid.
s1 Difficilis huius quaestionis decisio 103.
t Donando optime custodiri pecuniam: quod non frequentatur. 104.
u Tutissime collocari, si opulentae Reip. faenori credantur 105.
Nobilissimo et Incomparabili Viro, CLAUDIO SALMASIO, Equiti, et Regio in Sacro Consistorio Consiliario S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. DIu est, Vir Nobilissime, cum nec vitia poetarum, nec eorum remedia pati potui. Arbitrabar non vulgaribus ingeniis contingere furorem illum; et tantae omnium saeculorum auctoritati religiose, ut debui, consensi. Ceterum, cum hoc tempore multa parum benigne de poetis iactarentur, quae a vero non longe abessent, ipse quidem ea studia per otium aliquantisper sectatus sum, ut tamen certo mecum nondum constituerem, quid de toto illo genere iudicandum foret. Sensi tandem omnem calumniandi tempestatem ab iis maxime concitari, qui inanes aliquot sensus picturatis verbis, tamquam cymbalis circumferunt, quodque ingenio et eruditioni deest, ambitione, et audacia compensant. Ad quem scopulum ipse quoque eo frequentius impegi, quo a summorum poetarum excellentia, qui hoc saeculo antiquorum
gloriam supergressi sunt, vel indolis, vel fortunae meae malignitate abfui remotius. Cum tamen adeo stupidus non essem, ut, quod perperam a me fieret, sentire nequirem: vicit nihilominus inveteratum kako/hqes2, ut a versiculis non abstinerem, quoties otiosam horam nanciscerer. In quo genere nec placere mihi unquam, nec temperamentum etiam indicere potui. Sed vero, cum remedium omnino aliquod circumspiciendum esset, ad eam rem esse id visum est unicum, si dicati libertate ipse me, et sodales aliquot meos, qui non multum, sed plane tantum, quantum ego, sapiunt, incesserem. Nempe, ut vel convitio admoniti, ab ea gloria avocaremus [(transcriber); sic: avvocaremus] animos, et studia inania, quae summos, incomparabilesque viros Aeternitati consecravit. Atque idcirco ante biennium scripsi quiddam quasi Satyram: non tam ut ingenii laudem quaererem, sed ut meam, meique Cluvieni vanitatem sufflaminarem. Vides, Vir maxime, quam ista meditatione nihil actum sit. Neque enim retinere potui, quin denuo repente poeta prodirem, ne plane ludibrium publico deberem, quem satis superque amici hactenus traduxerunt. Qua in re aliquid simile est ei malo, quod multis sollenne est. *eikosi ta\s2 pro/ kuno\s2, kai\ ei)/kosi ta\s2 mete/peita. Quamvis enim, cum in conspectus adumbratae quietis paulisper sunt, suae mentis esse videantur; tandem tamen feruntur solido oestro. Sed, ut familiaribus meis constaret, non tam eam mei iudicii, quam mali moris, et saeculi labem esse, totum hos convitiorum plaustrum cum superioribus coniunxi. Id qualecumque
scriptum, Vir illustris, ad Te mitto, ut saltem, quid iudicem, sentiamque, intelligas, qui morbi mei vehementiam non ignoras. Puto autem facilius emendari me posse, si voluntatem meam Tuis monitis iuveris, qui praeclara omnia videns, et optans, meo tamen remigio solus eluctari nequeo. Neque vero de affectu aut studio Tuo dubitare me pateris., Cum enim infinita illa eruditione admirationem, laudesque omnium excesseris; candoris tamen, et amoris laudibus, quae humilium propriae sunt, etiam mihi Te aequasti.
PRANSUS PARATUS, SATYRA.
DEliramenta cui audire non vacat, e mundo exeat oportet. Ea nunc humanarum rerum ratio est. Me quod attinet, memini sane temporum, quibus natus sum. Novi quendam, cum prudenter, multa monuisset, suae tandem vernilitatis paenitentiam egisse. Non enim magis intelligebant homines quid diceret, quam si Mexicana lingua locutus esset, aut Punica. Qua tamen fide pleraque hodie negotia transiguntur. Nuper enim vernacula facta est, postquam possessione Veritas deiecta cum sua sibi sorore lectissima puella, Libertate vicatim mendicare coepit. Mappam iam misit Praetor. doli, fallaciarum, deceptionum Megallesia sunt. Concurritur undique: aliique alios impellunt, impellunturque. Inter haec tamen aliquot homunculi, cum, quod agant non inveniunt, bona fide
dormiunt. Hebetiores fortassis, quam ut versutiis, aut dolis animi mentem accommodent. Ineptus plane Ariston fuit, qui dimidium vitae nostrae somno perire questus est. Mihi tunc demum beatus videor, cum alto compositus sopore, iisdem mecum strangulis quietum, et defaecatum animum involvo. Curae autem omnes, et molestiae diurnae adductis cortiniis facessunt. Postridie somnia mea recordor: aut etiam quandoque inter amicos cantillo. Alios mores qui a me exspectat, ab eo post annos mille proximos conveniendus sum. Quo tempore si fortassis peregre abero, imputet sibi, quod sine suffragio populi alienae vitae censuram egit. Porro ex Aristotele didici, quo quisque melior sit, eo meliora cum somnia videre. Admirabile est, per Morphea, quantum promoverint Philosophi. Equidem cum verecundas hactenus de me sententias dixerim, parum iam a fastu absum, quod tanto auctore somniorum qualitatibus virtutes metior. Nec enim profecto aut dormiendo cuiquam, aut somniando concedo. Sed et hic morbus hodie non paucos tenet. Tota Urbe nuper audivi aut opes, aut genus, aut facta denique sua narrantes: Id est vitrea fracta et somniorum interpretamenta. Per omnes articulos populi haec mali gangraena permeavit. Neque templis parcitur. Ubi quandoque turbulenti soporis reliquias imperitae plebi benigna manu Aristander aliquis, aut Tiresias dispertit. Ut de Stentore nihil dicam. Iam olim impune auribus nostris insanis clamoribus abutitur. Postquam enim ad lucernam ex paedagogo nescio quae frustra ineptiarum sublegit, ea per noctem male digesta, si imprimis
uxorcula latus pupugit, summo mane Sticho alicui, aut Miysidi, ex umbone, tamquam oracula iactat. Veluti
Gallinaceus cum victor se gallus honeste
Sustulit in digitos, primoresque erigit ungues.
Post quae omnia mirifice sibi placet. Frontem hominis arrogantissimi sexcenties vidi. Crede mihi, tam fimbriata est, ut vel Hermaphrodito sufficiat. Sed quid somniaverim nuper, explicandum est. Nimis ambitiose evagatus sum, non tam meo vitio, quam saeculi quo nemo ad ineptias, nisi magno molimine, et prolixo syrmate accedit.
Proximis Eidibus, cum, ut consuevi, ad dormiendum me composuissem, mirifica imago quieti meae illusit. Nondum noctis meridies erat, et visus sum in Atlantico Oceano, debili et parva scapha navigare. Nemo quaerat, unde ratem solverim; quae causa viae, quae negotia fuerint. Ea somniorum ratio, ut non aliter constet, quam si nemini reddatur. Et praeterea, cum dormio, mirum in modum obliviosus sum. post somnum autem nescio quo pacto morosior. Statim odi, si quis invisis quaestiunculis molestus est. Haud paullo civilior Lucumonibus aliquot, qui annis superioribus itineraria scripserunt. tanto omnino apparatu, ut, cum vix bis mille passus promoverint, tibi sexaginta paginae legendae sint. adeo sollicite singula persequuntur. Alius aurigae nomen, et portae, qua egressus est, amplitudinem; alius arborum numerum et villarum fenestras otiose recenset. Exspecto iam, qui quanti ocreas emerit, quis gladium fabricaverit, bigisne, an quadrigis vectus sit, qua sorbitiuncula
stomachum fulserit, exponat nobis. Navigabam itaque sine sociis, sine magistro. Idque, per Nerea, a)qala/ttwtos2, a)sa lami/nios2. Sed ad illam miseriam dormiendo perveneram. Quid de illis censes, qui publicorum momenta consiliorum imperitis committendo, salutem Rei publicae, etiam cum vigilant, profanant. Perigesiam, urbem magnam, et celebrem nemo ignorat. Ego in ea bonam aetatis meae partem exegi: sed ad postremum, cum quorundam insolentiae taederet, discessi. Invenias illic homines aliquot stolidos, atque arrogantes, qui publica auctoritate posthabita, magistratus patientiam iam olim tentarunt; nunc tentatam traducunt. Itaque confertim, kai\ a)po\ ru(th=ros2 ad diripiendam Rem publicam convolatur. Nemo est, qui se non optime tenere clavum posse confidat: cum plerisque vix in sentina sit locus. Neque nihil actum est. iam olim virum venerandum, Plutum, ad se transtulerunt. Mox, ut fit, audacia successu elata, ad subruendam dignitatem Patrum erupit. Quibus, proh pudor, velut insanis ac prodigis, bonis interdictum est. Ita viri graves, quique ingenium per varias scientiarum rationes direxerunt, suis rebus superesse non posse iudicati sunt: postquam quorundam sapientia se ultra cinnamomum, et piper extulit. Sed, ut coeperam dicere, primo quidem levibus auris impelli scapham sensi. E longinquo autem Atlantis vertex mari imminebat. Quem dum curiose speculor, quod infinitas eius descriptiones olim legissem, ecce tibi nimbum, et grandinem, et tonitru (nihil enim possum insanius dicere) bona fide poëticum. Ibi ego, quem fortuna inter rabiem maris, caelique deprehenderat,
nugarum omnium oblitus, quo casu eo venissem, [(reading uncertain: print faded)] me requirere coepi: mox etiam animo linqui. Atque ita in cymba porrectus aliquandiu iacui: donec incidens [(reading uncertain: print faded)] fluctus frigore aquarum deficientem spiritum recollegit. Mox in vastas profundi maris voragines delatus, alternantéque fluctu ad astra revolutus, spem, opemque, quae in arte nulla erat, a superis exposcebam. Subiit exinde cogitatio quanta miseria sit avaritiae, quae ad aurum, spemque lucri dubiam, etiam per tempestates, et fluxus vadit. Et, per Deum, quotusquisque est, qui saltem palleat, cum tam audacem professae mortis viam ingreditur. Istam scilicet ferociam amor habendi miseris mortalibus persuasit. Cur enim naviget, aut quid petat ex aliena terra, cui sua sufficit?
Usque adeo est invisa quies, angustaque tellus
Ut pereas? Mediis discrimina quaerit in undis,
Damnaque sectatur, cumulatque pericula damnis,
Argenti vesana fames. mox provocas ultro,
Et ruit in mortem, delectaturque priores
Iacturas mutare novis audacia praeceps.
Et iam vile nimis placido decurrere ponto
Esse putat, zephyrosque vocare in carbasa mites;
Sed glaciale vaga pelagus tentare carina,
Hibernam vastis emotam aquilonibus undam
Excipere, in mediis agnoscere Nerea transtris
Materiem laudis praesumit, amatque videri
Contempsisse Deos, ipsisque occurrere fatis.
Dum ita mecum stomachor, animaeque prodigus, quo unda, ventusque rapiebant, feror inconsultus, subito
posuisse Notos, et in proximo tellurem esse animadverto. Mirificus histrio morpheus est. Et iam excensionem feceram: iam nusquam fluctus, nusquam tempestas erat. plane imago eadem, quam in quorundam orationibus agnoscimus. Qui cum insano hiatu periodos aliquot eluctati sunt, mox agno mansuetiores; tenue quid, ac pullo nuper excluso simile gemunt. donec postremo in fumos abeant. Novi alios, qui ista inter se belle miscent, ut fiat cinnus. Ceterum loco ipso nihil formosius. Portus vivo marmore cavatus, insigni recessu sinum formabat. Campi, qui circa erant, lauretis consiti, delicato nemori, miro ingenio prata viridantia, et porrecta in longum miscebant. Per quae rivuli leni susurro trepidantes, soli virorem quasi virgulis quibusdam argenteis distinxerant. Quae omnia dum sollicite [(transcriber); sic: sollicide] circumspicio, tantumque solitudinem in amoenissimo loco miror, reflexis ad laevam oculis aurea columna, lucidis conscripta literis, qualis Adamantis fulgor est, obicitur. Ubi proprius accessi, curiosoque oculo pressius singula noto. ita scriptum erat:
B. F. LIBERI. PATRIS. SACRAM. INSULAM. POETARUM. PATRIMONIUM. SI. QUIS. INERUDITO. PEDE. PRESSERIT. NEPHELOCOCCYGIAM. FODERE. DAMNAS. ESTO. QUI. CUM. OPUS. ERIT. EXPEDITO. CARMINE. INTERROGATUS. NON. RESPONDERIT. BAVII. FAECES. QUOTIES. EI. EXCIDERIT. VERSICULUS. LIGURIRE. DAMNAS. ESTO. ACCIO. IDEM. QUOD. TITIO. IUS. ESTO.
Obstupefacto novitate tam putidae legis insolitum [(reading uncertain: print faded)] videbatur, vites nullas conspici in Bacchi insula. Ardebam autem cetera audaci inquisitione cognoscere. Sed praecipuum carmen legis ad me pertinere arbitrabar, quod nec eruditionem in me ullam agnoscerem; et de Poëtica mihi, amicisque aliquot meis, praeter vanitatem, et scribendi pruritum nihil superesset. Ceterum quae illa Nephelococcygia foret, non magis sciebam, quam Frilengius bonos versus facere. Obfirmato tamen animo indagare tam horribile secretum praesumpsi. Excussi eadem opera sarcinulas, inventisque versiculis quibusdam, velut viatico instructus, etiam placere mihi, ut solent poëtae inficeti, ingenioque favere caepi. Aliquantulum progressus in senem quendam incido, pando asello vix haerentem: ut ebrium agnosceres. Qui, simul ut me conspexit, heus, inquit, adolescens, cave pergas, si versus facis. Atque adeo e vestigio carmen prome; nisi mavis Herois Bavii analectes esse. Fulminatus tam severa pronuntiatione, subitoque stupore defixus, cum nihil ipse excogitare possem, ut nunc mos est, de alieno sumpsi. Parce, inquam, pater, adolescenti, et peregrino, quem ante hunc diem fortuna numquam indulgenter habuit.
*polla\ d) a)/nanta, ka/tanta, pa/ranta/ te do/xmia/ t) h)=lqon.Ille subridens: belle pusio, inquit, an nondum didicisti calvo comato nihil turpius esse? Ecquid idcirco impune futurum te existimas, quod Homeri scrinia compilasti? Ad quae ego, mi pater, inquam, da veniam, si nihil dolo malo feci. Nuper in hanc terram nescio
quo fato eiectus sum. Ceterum istis in locis, unde veni, illiberale amplius non habetur, laudem ex alieno opere libare. Memorare multos possum, qui cum tesserulas quasi ac fragmina scriptorum molestissimo labore constiparunt, eruditionis typhum induunt. Novi, qui secure admodum totas pagellas in forulos suos, ac thecas averterent. Tam festivo artificio, ut nemo plagium non videret, nisi qui superiori saeculo mortuus esset.
Me dulcis amor multa sciendi
Impulit ultra proferre pedem.
Teneras Musas, versusque rudes
Duco comites, sociosque viae.
Modicae stirpis, nec conspicuus
Ullis opibus: candore tamen,
Et probitatis laude decorus.
Si promeror iungere dextram,
Per superos te, geniumque loci,
canosque tuos precor, errantem,
Misereque vagum, limite certo
Dirige, monstraque viam, pater,
Dubio, quo me saevi expulerit
Fortuna maris, rigidusque Auster.
Sic tibi suavius illa senectus
Inter citharas, madidasque rosas,
Et dulce merum, viridi semper
Transeat aevo. Sic tuus ille
Iliae sero ducat asellus,
Lenique gradu mollius ambulet.
Delectatus verecundia mea salsissimus senex, salve, inquit, optime, et ad te redi. Nihil est quod metuas,
postquam a Poëtica non abhorres. Scio in vestro mundo aliquanto honestius esse fullonis nomen, aut scurrae, quam poetae. Sed vos iis moribus vivitis, quibus aut ambitio, aut stultitia obscura ingenia insuevit. Itaque omnes festivi vobis, belli, saperdae videmini, cum sitis sa/proi. Multum superis debes, adolescens, si eruditionem contemptu ineptiarum auspicari didicisti. Sed de Poëtica postea videbimus. Hoc nunc scias, Aprositum hanc insulam vocari; eamque unam ex Fortunatis esse. Reliquae aliis Diis, haec Baccho cessit. Quoties enim caeli, ambrosiaeque eum satis cepit, commutat locum, atque huc rusticatum transit. Ubi cum Homero, et Archilocho, ceterisque genio indulget, et pernas lurcat. Eo enim cibi genere vehementer capitur. Saepius audivi, cum diceret, suillis glandiis suffultum stomachum maiori cum delectatione vinum admittere. Itaque apud poetas, ut audio, ea re nihil iam vulgatius. Estne, ut ais? inquam. Sed de Homero, et Archilocho quod dicis, non bene percipio. Utrumque mox heic tibi sistam, inquit. Ducenti iam anni sunt, ex quo huius. insulae cives poetae facti sunt. Cum enim P. Ovidius Naso, homo ad libidinem abiectissimus, in optima Dearum Proserpina aliquot noctibus pervigilasset, Pluto, ut fit, subsessorem non ferens, omnem poëtarum nationem tartaro eiecit. At vero Liber pater, qui, ut nosti, sodales festivos amat, lepidos mortales in hanc insulam, tamquam in coloniam deduxit. Ego Silenus vocor. Quod, ut opinor, ex habitu licuit seire. Civitati autem nostrae ab epistolis sum, quoties ad Deos, hominesque scribendum aliquid est. Nec pudet muneris illius, dum sit, rumen qui impleam. Nam et
ipse apud superos turbavi aliquid. Cum enim alumnus meus Pudicitiam Deae Palladis multis tandem precibus evicisset, post delicatissimos amplexus
*to/sson e)ku/rhsen, o(/s1) ou) peus1ei=sqe be/baloi.Ceterum illa delectata tanta festivitate, cum abesset Bacchus, solatium frigoris sui a me petiit. Scires me nondum exaruisse plane ex amoenitatibus. Itaque amore cecidi, tamquam blatta in pelvim. Porro quid egerim nescio. Illa saltem diu satis abusa peculio meo, cum uterus intumuisset, celarique vitium nequiret, vim sibi a me factam questa est. Ubi itaque post tot domini mei delicias fabam in me cudi sensi, prudenti absentia Baccho, atque amicae consului. Atque huiusmodi calamitas apud vos multis, ut arbitror, mecum communis est. Neque enim novum est alienae culpae succedaneam victimam subdi. Commodissime autem advenisti nobis, o hospes. Hodie enim ludi fient. Prisca consuetudine receptum est, ut quotannis S. P. Q. Poetarum sollennia insaniant. Sed ne enerventur otio generosae mentes, id vero Liber pater unice curat. Festivitatem itaque annuam aliqua studiorum severitate condit, et temperat. Eoque mittit singulis annis pugnacem aliquem, et litigiosum, qui genti nostrae negotium facessat. Nuper Dormitantium quendam Mercurius auricula arreptum, ex Germania vestra huc deduxit. Qui bellis conclusiunculis, et sexcentis syllogismis ostendat, poetarum gente nihil contemptius esse. Vides negotium dignum esse insigni acumine: Itaque communi opera, atque impensa defensionem parant. Iovianus Pontanus ei rei destinatus est. Qui nisi probe rem
gerit, iam dudum pessime periit. Proximo superiore anno poëtarum causam Nonnus, loquacissimus Sophista, oravit. Quid quaeris? Scopas solutas dixisses, et aquas bullientes. Toto itaque anno allium edit, et blitum. Singulis porro mensibus, in medio foro, per unum diem integrum, colaphis os turgidum depalmandum praebet. Haec prisco more poena invaluit, si quis a nostris partibus parum fortiter stetit. Praeterea hoc anno census agetur quoque, et lustrum condetur: Heic exsultans ego, festivissime Silene, inquam ita et Venerem, et Cererem, et Iunonem post Pallada inclines, ut ego ea, quae narras, spectare audeo. Ille palmam meam lenta manu permulcens, sequere ergo, ait; non invideo eam voluptatem tibi. Et cum dicto animal suum tractim ardua fuste tangere coepit. Non minori, per Bacchum, severitate, quam qua Cecropidae nostrates, cum hominem eruditum vident, supercilium corrugant. Verum Sileni nostri asellus, tot iam verberum impatiens, excussissimam calcem in coxendicem mihi impegit. Non erat irae meae locus in alieno regno. Sed nec novi aliquid acciderat. Memineram apud nos idem multis saepe licuisse, non tam fortibus, aut generosis; sed qui largiores fortassis aures haberent. Ne tamen sine fabulis iter fieret: Quaeso te, inquam, pater, cum tam ferox illud iumentum sit, cur equo non uteris? Ille adducta fronte, paullo, ut videbatur asperior: Satis curiosus es, inquit adolescens: aetatis fortasse vitio, ut fit. Sed scias, id nos dare operam, ut tam pigrum animal servire se sentiat. Novi apud vos diversam vivendi rationem esse. Postquam enim ad equos adscendistis, iam asini
hominibus inequitant. Ulterius provectis, tandem conspectae vineae loquacitati senecionis fidem fecere. Non credo quemquam Deorum praedium habere elegantius: tanta venustas ubique collium, tanta vitium amplitudo erat. Ceterum uvae uberrimo succo distentae, paullatim ruptae, liquidissimo fluxu argenteos illos fluviolos in campos sensim derivabant. Silenus, ubi me festivitate spectaculi attonitum circumspectare videt, in proximo aureum racemum ostendit insignibus uvis onustum. Quarum aliquot decerptas ad os mihi, quemadmodum pueris nuces solemus, obiecit. Cum autem ego prae verecundia gustare erubescerem, ut qui omnia divinitatis plena arbitrarer, salse ridere senex coepit: Et O, inquit, adolescens, quam vitiose, ubi opus non est, pudorem indius! Idque, ut opinor, commune tuae gentis malum est, non nisi in rebus perditissimis frontem ponere. Cum ad ea, quae prodesse vobis possunt, timide, tamquam ad Scyllaeum aliquot saxum, et religiose accedatis. Sed quoniam magnis negotiis hodie intersuturus es, multasque auditurus ineptias, paucis uvis stomachum fulci, ne nauseet. Mirificae sane virtutis iste succus est. Sentiesque eo gustato animum amoenitate incredibili hilarescere. Sordes plane stuporemque mentis arcet, si abest, aut si adest, adicit. Placuit consilium, sumptisque aliquot baccis ingenti dulcedine pertentari pectus sensi.
Quales purpuream quoties fugientibus astris
Solvis, Phoebe, comam, nebulas discedere tristes
Nocturnoque Noto, rigidumque humentibus Austris
Aëra componi tranquillo sidere vidi.
Stat nitidis splendens radiis, et purus Olympus,
Indulgetque solo nascentia semina laetis
Auctibus. Exsultant animalia sole reducto.
Talis eram, cumme sucus caelestis adegit
Ponere maerorem. cum membris omnibus almus
Se liquor insinuans, ipso sub pectore blandam
Virtutem exseruit. Sensi fugisse pavorem,
Non animi morsus , non laesa vulnera mentis
Intus erant. scelerum vestigia nulla. Sed ingens
Ardor Pegaseas propius cognoscere Musas.
Et laudis generosus amor, livoris acerbi
Securus, solumque animo complexus honestum.
Perrexi itaque alacriter, et quasi oestro quodam percitus, tarditatemque senis mei identidem castigans. Et iam aula in proximo, ampla sane, et speciosa, tantoque luxu conspicienda, ut Regum potius, quam poetarum domicilium videretur. Vix portam ingresso in angulo, qui ad laevam erat, elementa literarum huc illuc discerpta, variisque gyris volitantia apparebant. Iurasses apium examen esse, Inter ea iuvenes duo, et unus senecio obstipo capite sedebant, liberas fugientes ore, quandoque manu captantes. Unde cum vix insano labore, voculas aliquot inconcinne et incondite consuissent, invicem alter alteri plaudebant, quasi rei maximae compotes. Delectabar admodum histrionia tam festiva. moratusque paululum: age vero, inquam, pater, ut lepidas occupationes habent mortales isti! Immo sane, ait Silenus, adeo felices sua sunt sententia, ut prae haec voluptate Salaminem nolint, aut Babylona cepisse. Sed, ne sis nesciens, hic labor miseris non profecto propter Helenam, et Troiam, sed propter elumbes aliquot, et famelicas
voces sumitur. Ipsi Anagrammata vocant, quoties elementa nominis alicuius foedissime dilacerata in putidam, ac deplorandam sententiam cogunt. Interdum sarcinam insulsissimorum titulorum addunt, ut plenior sit nugandi materia. Novi, novi, inquam ego, optime et dulcissime Silene. Numquam librarias impune ingredior. Continuo mille Anagrammatum scriptores et caput, et circum volitant latus. Et sane haud raro talibus lectis et auditis inflato ventre discessi, non aliter quam hi, qui musto poti sunt: ut opus haberem vomitu. Est, ut ais, fili, inquit Silenus. Sed faxo, hodie videas paedagogos istos omnibus exemplis, et modis infelices fieri. Et cum dicto in interiorem aream manu pertraxit. Ubi inter cetera visu miranda amplum et operosum Amphitheatrum exstructum vidi. In quod eo tempore Poetae magno agmine confluebant.
a)/qroos o)/xlos2
*wqeu=nq) w(/s2e u(/es2.
Facile mihi erat singulos cognoscere. Id beneficio gustati liquoris contingere aiebat Silenus. Intravimus una cum turba. Cumque convenissent omnes, singulis locus a Sannazario datus est. Is, cum superiori anno magister palatii fuisset, eo tempore designatoris munere fungebatur. Silenus dimisso asello iuxta sedebat. Satis opportune: quo certius omnia, quae agebantur, discerem. Non puto quemquam exigere, ut tam celebrem consessum prolixe describam. Neminem vidi ibi, qui admodum magnae rei esset: nisi quod poëtae erant. Quod nomen cum pro indole cuiusque ne sensu pretium inveniat, vel contemptum, solum
posuisse sufficit. Aderant autem cuncti, qui apud Graecos, Latinosque ad nostra usque tempora claruere. Praesidebat omnibus Aeschylus. Quae dignitas illis annua est, et in orbem it. Post aliquam moram, nihil admodum vidi, quod tanto apparatu dignum esset. Atque id satis quoque poëticum: quoties scilicet fumus ex fulgore datur. Imaginem tantum homunculi cuiusdam gloriosi, et, ut videbatur ex pictura, indolis bona fide paedagogicae, in arena media simiis aliquot et cercopithecis discerpendam obiecerant. Quod cum valde frigide risissent omnes, Silenus mihi in aurem: Pogon ille, inquit, cuius picturam perire vidisti in Germania vestra infinitas chartas concacavit. Cum enim admirabili et stupenda industria portentosam eruditionem collegisset, horrendis voluminibus in lucem emissis, documentum dedit, quam misere bonis literis cum putido iudicio conveniat. Non puto vivere quemquam, qui maiorem eruditionem minus feliciter digesserit. Si inspicias scripta, delirium saepe; aliquando manifesta phrenesis elucet. Omitto vitam, et mores monstrosos: quandoquidem ii iam in ore literatorum hominum, et communibus proverbiis versantur. Inter alia autem, quae insano conatu in publicum extrusit una in re vanitatem omnem, seque ipsum superavit. Cum enim annotasset, si quando poëtae huius aut superioris saeculi, illustriores in syllabis, ac tono fuerant lapsi, eas hallucinationes, in capita aliquot inclusas, mundo prodidit. Pessimo sanè exemplo, et quo S. P. Q. Poëtarum, qui Aprositum incolunt, impune esse passi non sunt. Eoque quotannis festivitatis nostrae auspicium a tam lepido spectaculo
petimus. Ubi vero fata sua hominem huc adegerint, praeludium illud in caput ipsius expetet. Nam et ipse aliquando carmen scripsit, paullo cultius, quam quae nunc vulgo fiunt. Nisi quod animi impotentiam, in versibus quoque invenias. Luxuriant enim, et turgent. pariterque humiles sunt. Ut ibi potissimum evanescant ubi magna minantur, et praeclara. Garriente adhuc Sileno, praeconis voce, is Baptista Mantuanus tunc erat, poëtarum natio in campum evocata est. Venerat enim hora certaminis, quo in discrimen honos, atque existimatio Poëticae vocabatur. Nec mora. Proruentibus omnibus, ipse quoque somniando eò perveneram. Mira heic rerum facies, et vicissitudo. Nam et praesens pavor, et futuri exspectatio omnium animos repentino stupore defixerat. Iamque illi ipsi, qui paul o ante calamitati Pogonis faventes, crudele gaudium ex ludibrio picturae hauserant, asellis omnibus iniquiores, dimissis auriculis ambulabant. Deus bone, quae ista levitas, quae inconstantia! Quid enim? An non, ubi animus in versu est, adeo incedunt fortiter, tanto impetu periodos torquent, ut ardere dictionem dicas, ut magnanimos, liberales, mentis arduae, ac caelestis libenter credas? Sed eidem paullo post, quando elanguit stultitiae fervor, spiritum tam generosum, tam altum, aut metu aliquo ridiculo, aut stolidissima invidia contrahunt: omnis iam divinitatis, omnis spei, et gloriosae eloquentiae obliti. Iam prodierat in medium Dormitantius, incessu strenuo, ac forti contemptum prae se ferens. Nam et frontem tuberosam corrugaverat; qua tunc quidem censuram omnis Poeticae sustinebat. Ibi Silenus: ecce, inquit, hominem
militarem, qui hodie fluctus in simpulo dabit. Estne? inquam ego, et tam inficetus senex maximis viris audebit obloqui? Visne exclamem, pater,
a)/rn) a)/rna me/lainan;Sane, ut apparet, turgidis oculis, ac rugis istis ventos, iam et nimbos contrahit, quibus festivitatis huius serenitas turbetur. Omitte metum, inquit Silenus: nihil periculi est. Videbis mox omnem illam tempestatem cavillis aliquot, et sannis, quasi pulveris iactu comprimi, et quiescere. In media planitie tumuli duo, in modum tribunalium, elevati erant. Quorum alterum Dormitantius, alterum Iovianus conscendit. Arrectis in maximam exspectationem animis postquam praeco audientiam fecerat, Dormitantius igneum quid, et tyrannicum spirans, post violentos flatus, vix aegre turbato pectore evolutos, in has tandem voces erupti:
Si ambitiosus essem, Viri Poetae, aut adulator commodus, loquendo blandius aculeum vestrae severitatis fortassis evellerem. Sed, cum vanissimi quique turpiter serviant, famaeque, et dignitatis praesidium in vestris versiculis quaerant; ab illis mortalibus animum, mentemque iam olim adolescens segregavi. Neque itaque hac die quicquam dicturus sum, quod vobis placeat, quos odi pessime: neque post hoc tempus a moribus istis, ac institutis discedam. Non enim me vehementer illa frontis vestrae, et oculorum rabies percellit. Scio vos, viri poetae, ferociam carminum numquam ad facta, aut pugnas transferre. Fruamini itaque per me illa fortitudinis imagine, ut, in quam, praeter edentulos versus, nulla arma supersunt, cum asperitate vultus, et minacibus oculis iuguletis. Ego tutus numine
maximi deorum Liberi Patris, audacter gladium stringendo ad ipsa viscera vanitatis vestrae perveniam. Securus omnino, quantum turbarum daturi sitis, ubi insanum calamum rapueritis.
*epifulli/des2 tau=t) e)usi kai\ swmu/lmata.Principio itaque sic habete: constare iam omnibus, levissimi ac impudicissimi cuiusque nefarias libidines in illa vestra poëmata, quasi in sentinam aliquam exonerari. Scio, quam vulgaris illa querela sit. Sed eo magis oportuit pessimam professionem ex orbe terrarum profligari, quod scelerum ac flagitiorum omnium ubique iam rea peragitur. Omitto eos, qui palam tabernam meritoriam, et lupanar exercent. Inter quos Catullus ille, et Naso, et Martialis sunt, quorum in verecundos oculos, et paene adhuc patrantes, libertatem meam aegre intueri sentio. Delicatos alios, et fluentes potissimum accuso, qui singularem nequitiam mollissima dulcedine carminum protegunt. Quibus dum insuescit iuventus, verborum illecebris delectata paulisper, mox ingentem messem segetemque vitiorum non tam ianuâ recipit, quam per pseudothyrum intromittit. Quis unquam nostris temporibus repente prodiit poeta, qui non maximam carminum partem scurrilibus amoribus inquinaret? Numquid, si quando pusio aliquis una nocte in Parnasso somniare sibi visus est, continuo postridie apud columnas omnes, et peristylia, Phillis, aut Theatilis prostat, aut si cui alii puellae praecoquis libido inest. Adeo post primum statim versum amor nec auditus, nec visus antea, in praecordia summi vatis incidit. Et tunc denique rubor genarum [(transcriber); sic: genearum] , labiorum purpura, oculorum argutiae, et si quid praeterea in puella
memorabile est, in omnibus poëtae paginis invenitur. Accedit deinde:
tw=n titqi/wn w(s2 sklh=ra, kai\ kudw/nia..Vel ut alius:
*w s2e/rna, kai\ parhi+/de, kai\ canqai\ ko/mai.Post quae aliquanto hilarior iam factus vates noster totos dies cantillat:
Properate vivere puerae,
Quas sinit aetatula ludere,
Esse, amare, et Veneris tenere bigas.
Inter has nugas ineuntis aetatis tempus tenebricosissimum exigitur. Animus autem eviratus lascivia argumenti et protervis lusibus, an ullam deinceps admittere sapientiam possit, interrogate quaeso impudentiam vestram. Itaque tot ingeniorum spes, in ipsa herba, istis corruptelis studiorum hauriuntur, ac pereunt. Paulatim enim eo deveniunt, ut nihil cogitent, nisi basiationes illas, et papillarum oppressiunculas, et festivas noctes, et cetera nugamenta, quibus otium vestrum occupatis. Antiphanes quondam dixit, regionem esse, vi per hiemem voces congelentur, quae demum aestate proxima, soluto frigore, exaudiantur. Ita sane poematum vestrorum obscenitas latens aliquantisper sub verborum suavi involucro in animum admissa, paullo post impuritatis et libidinis manifesta, iuventutem iis, quos videmus, moribus imbuit. [(transcriber); sic: ] Amatur enim ubique, potatur affatim. Nec raro inter huiusmodi negotia servet alea. Ubi post exhaustos loculos tandem bonae spei decoquitur. Adstat misero, et favet infelici Lesbia, aut Daelia quaedam,
*ete/rous2 e(te/rois2 metameibome/na:
honoremque, ac famam, quam in poematum libello habet, basiis compensat. Noster vero
*meliglw/sswn e)pe/wn i)ei\s2 a)oida\n,
*mousa/wn qera/pwn
amplexibus immoritur: eosque dies, quibus sapientia omnis, et liberales artes addisci poterant, in sinu tepido iucundissimae dominae perdit, et consumit. Donec tandem blanditiis victus, obliusque sui,
ou) qe/lwn te kai\ qe/lwn, o)i/ktw| ko/rhs2,cingulum solvit male pugnanti virgini, et ad consummationem spei suae pergit. Quidam qui minus feliciter amant, noctes totas ante amicae postes cantillant.
Exclusi fore, cum Longarenus foret intus.Fit enim saepe, ut libentius in bubulci, aut robusti agasonis amplexibus puella tam timida versetur, quoties nihil admodum praeclari ex macie, et tremore poetae nostri praesumit. Nimirum illi iam mores sunt publici. quando enim de cuiusque nervis quaeritur, non ad haruspicem itur; sed ex vultu, atque adeo ipso naso coniectura fit. Ex his occupationibus poetae nostri eam arrogantiam, illos spiritus lucrantur, quibus, tamquam re praeclare gesta, ignobilitatem suam magnis nominibus inserunt. Itaque cum omnium modestissime loquuntur, et mediocriter se eruditionis principes, penes se literatum maiestatem esse iactitant. Quemadmodum ille, qui fecerat
ku/klia te polla\, kai\ kala/,
*kai\ parqenei=a, kai\ kata ta\ *simwni/dou.
Atque adeo nemo pati tam insolentes, ac gloriosos deinceps potest. Hunc fastum, hanc ferociam ego vero summae soliditatis et vanitatis plenissimum
documentum interpretor. Nemo enim honestis artibus copiosus arrogantiam eo loco reponit, ubi scientiarum suppellex est. Quemadmodum vasis quoque, cum aquam recipiunt, aer inanis excluditur. Scimus agricolas eas spicas, quae terram versus inclinatur, libentius intueri. Quae enim sursum feruntur, inanes sunt plane, et cassae. Eodem modo, per Bacchum, quo nemo vanitatem deponit, nisi qui fructus impletus est doctrinae. Anaxagoras Formarum auctor, th=| u(/lh| to\n nou=n adiecisse primus dicitur. Profecto explicari non potest, quam male consultum sit poetis, qui parte tam insigni destituti, vaniloquentia mortales omnes superant. Quod si fortassis adstat aliquis lingua blanda, mente subdola, qui nostrum laudibus ad caelum efferat, ita suaviter homini lepido titillantur aures, ac si penis perfrices. Mox abreptus amore sui, immani hiatu versus suos recitat. Quos si patienter audis solus sapis, solus iudicio vales, solus ingenio humanam sortem supergressus es. Aliquoties adfui recitantibus; et visus sum mihi audire, puellas textriculas, quae insulsis plerumque fabulis taediosi operis moras circumscribunt. Memini adolescenti mihi consuetudinem fuisse cum quodam huius farinae homine neque ullum unquam tempus periit molestius. Adeo cum tacerent alii, totum diem argutabatur solus, quasi cicada. plane
vocis suscitabulum,
Cantantiumque gallus gallinaceus.
Qua in re illud maxime insuave est, quod cicadae unum quidem mensem, aut duos in vicis canunt: vos, ô viri poetae, totam vitam ineptis cantilenis
transigitis. Legi aliquando, Lacydi philosopho anserem ubique adhaesisse, in balneis, inforo, in cubiculo: fato prorsus non dispari. Quamquam malim sane sexcentos anseres audire garritantes [(transcriber); sic: garitantes] , quam poetam unum oestro suo percitum. Vidi qui correptus tali morbo stolidissima quaeque, quae proxima nocte excogitaverat, omnibus a furno, et lacu redeuntibus dictaret. Tanto impetu; dixisses carminum, ceu fluminum, scatebras sonare.
In ore Fontes duodecim,
In gutture [(transcriber); sic: guttere] est Ilissus. quid dicam amplius?
Nisi quis illi propere os obturaverit,
Hic cuncta merget sub diluvio carminum.
Atque adeo deinceps id hominum genus peius fugi, quam fullo ululam. Quamquam hoc tempore haud paullo facilius sit, quemadmodum graeci loquuntur, in navi cadentem lignum non tangere, quam, quocumque intendas oculos, poetam non videre. Familiare omnino iam id malum est: credas maximam partem hominum vaticinare, insanire. Hac praesertim tempestate, qua me/gas2 *a)/rhs2 decio/s1eiros tot poetas excitavit, quot fungi nascuntur una pluvia. Deus bone, quot triumphi, quot tropaea quottidie provolant! Quanto molimine, quam putide maximorum principum res gestas describunt! Quidam adeo operas suas locant Thrasonibus, ut nulla unquam navis ita vulgata sit in fluvio publico, quam poetae nomen. Novi, qui tribus obolis conducti sexcenta metra uno die evomerent: quemadmodum qui in balneis lavant, profundunt aquam. Quid, quod pretio invitati ludum ac iocum ducunt
alienam famam acerbis facetiis lancinare. Ostende cibum, et calumniari iube; extemplo maledictum ex trivio, aut ex scurratum aliquo convitio arripient. Huc enim recurrunt, quasi ad praesentem pastum mendicitatis suae. Itaque iam dudum procax libido nocendi futili poetarum lingua, tamquam flabello maledicentiae, abutitur. Nec quicquam pudet homines et stultitia, et insania efferatos. Aut enim frontem amiserunt plane: aut tantum est inter linguam et frontem intervallum (ut quidam loquitur) ut frons comprimere linguam non possit. Nemo dabit mihi mores tam niveos, qui poetarum calumniis non pateant. Adeo quottidie intra latera nostra haec sica versatur. Non raro tamen se ipsos mutuis ictibus conficiunt: quoties quisque id sibi detrahi putat, quodcumque famae accessit alienae. De re itaque anili digladiantur, et tragoedias excitant, livore ac odio invicem commissi. Unde profecto salubriter prudentissimus vir Plutarchus vetuit, ne in convivio poetas coniungeremus. Quibus, tamquam bellos comites, mendicos, cantores, sophistas addit. Eamque similitudinem singulorum inter sese ma/ximon appellat. Utpote quos ingenii vanitas in aemulationes primo, mox in iurgia, et pugnas agat. Quamquam aliquando diversum quoque notaverim. Sepe enim egregie concordes sunt, quoties famam, quam singuli desperant, mutua ambitione captant. Itaque ille mihi hodie continuo fit Alcaeus, ut ego ipsi postridie Mimnermus sim, aut Callimachus. Quibus sane technis improvidis hominibus, ipsique adeo posteritati festivissimè illuditur. Hunc tamen gloriae
gargalis1mo\n plenis cyathis non raro diluunt. Ita scilicet ingenium excitatur, ut illustre aliquid, et divinum audeat.
*ouk e)/si diqu/rambos, a)i/x) u(\dwr pi/hs2.Difficiles Deas esse sane necesse est, quae non proliciuntur,
Flos veteris vini nisi naribus obiectus est.Quod quò pertineat, norunt illi, qui sciunt maximorum vitiorum immanitates quibusdam elegantiae, et leporum radicibus niti. Nempe, idcirco merum copiose hauriendum est, ut concinnum carmen fiat: ut suavius Melpomene lymphatico vati respondeat: ut mens duplici numine extra se rapta ad spem aeternitatis incalescat. Scio, quam facunde quidam hanc causam orent. Sed plerique fucum quaerunt, sub quo libido sua atque aliena per commessationes oblimandi deliteat. Itaque omnibus iam poetis modulus vitae suae amphora est. Nec pauci adolescentes, si quid ingenii, atque ardoris fuit popinis, et helluationibus detriverunt. Unde illud secutum est, quod, qui poeticè satis vixerant, ne quid summae felicitati deesset,
ad porri, et ciceris, laganique catinumpostremo reverterentur. At solutior est animus, et laetior indoles, et lingua expeditior inter pocula, et facundi munera Bacchi. Eodem scilicet modo, quo loquaciores sunt psittaci, cum vinum bibunt. Quod et Aristoteles tradidit: ne quis mihi negotium facessat. Et profecto, tanti non est versiculos cantare, ut propterea oenopola rem faciat; tu post exhaustos loculos optimam podagram cum senecta comitem ducas. Omitto heic, quod plerumque
-- eget aeris Cappadocum rex.
Notum est omnibus,
Qui quidem in mendicitatem se properet detrudere.cum versus facere debere. Nam post acumina delicata, post vibrantes sententiolas, si fortasse
t) a)/lfita ou)k e)/nesin e)n tw=| qula/kw,Imputent sibi, quod disertos se esse, quam bonos maluerunt, aut cantillare amicam potius, et esurire cum intonso Deo, quam Vitae rationes prudentibus consiliis formare. Ceterum magnanimitas, et fortitudo, quam prae vobis fertis, ultra verba, Hercules, non patet. Vidi qui ritu canum, obiecta offa, saevitiam omnem ponerent. Vidi qui odore vini prolecti, currendo talum inverterent. Nuper etiam, cum vehementer flarent Noti, quidam huius generis foras cenaturus, dum in vestibulo moratur paulisper, delapsa tegula oppressus est. Post quod tempus nullum amplius versum scripsit. Atque ea quidem re tineis, et blattis haud parum nocitum est. Summa huc redit: ut animi robur quodammodo in versu ostentent, nihil extra carmen ausuri. Quoties ad proelium venitur, iqsis [(perhaps: ipsis)] quidem fiducia manuum migrat ad pedes. Nostis opinor, quanta facinora Flaccus iste ediderit, iuxta Philippos
relicta non bene parmula.Cui quidem nunc post tot lepidos versiculos nihil superesse video, quam quod lippit, et dulce ridentem Lalagen erecordatur. Sed ignoscendum est amoenissimis mortalium, si vivere fortassis, quam mori malunt. tibi saltem quid in mentem, Homere, venerit, ignoro, qui maxima certamina interdum lapidis iactu dirimis.
Nisi fortasse Graecos, Troianosque omnes fungos arbitraris, qui idcirco frameas immanes, clypeosque e(ptabori/ous2 gestarent, ut saxo potius, velut pueri, quam gladio proelia patrarent. Sed putiditatem omnem superat nugacissimus Xanthus, Achillis equus. Quem tu quidem, hinnitu longum valere iusso, et oratiorem omnino, et vatem facis. Nam quod prolixa, mille paene passuum colloquia fingis in mediis pugnis, in eoi videris maiori venia hallucinatus, quod Paulus Iovius idem crimen non effugit. Parum memores uterque, in acie exiguas ingenium exercendi indutias dari. Ea enim hora gladios, et, ut tu loqui soles, e)/gxos briqu\, me/ga sibaro/n poscit. Atque istius modi sunt, a quibus sapientiam omnem, tamquam a fonte quodam profluxisse, quidam argutantur. Quod qui decies audit, et continuo strabus non fit, nae ille dignus est, qui omnes Ovidii istius fabulas pro ientaculo devoret. Id saltem commodi feret, ut lubrica alvus si quid in studiis vagum adhuc, et ineptum superest, una cum Iasone, et Phaëtonte, et Icaro, postico egerat. Hoc onere deposito, felicius ad scientias omnes, ad ipsam denique Sapientiam adfectabit viam. Non inficior Florentissima saepe ingenia vividum animum ad poeticas ineptias detorsisse. Quae si ad meliora hunc impetum darent, profecto ad publicam utilitatem proficerent. Nunc in studiis imitantur puellas, quae serta texunt. Florida enim et odorata folia congerunt: iucundo quidem opere, sed e)fhme/rw| kai\ a)ka/rpw. Indignamur compactos gladiatorum lacertos, et ad pugnas natum robur levitate iaculi, aut disci iactu vanescere. Nemo
irascitur, cum inanibus versiculis indoles magna tota saepe vita inhaerens hoc tantum proficit, ut, cum ad tesseram anni venerint, nec sibi nec aliis prosit. Ita evenit, ut, qui domi inter thecas ac foculos suos dulce carmen canebat, ubi ad publica munia transfertur, quasi in petra sedeat, et veluti pueri ore ficos captantes, hiet. Nam quod mellitula dicta fingit, ac tornat: alia conglutinat membratim, et antonomasiis incrustat; quod format sententias, et in modum rapi rotundas facit, satis quidem ipse ineptus est: ceterum
*o)/ute po/ten pole/mw e)nari/qmwos, ou)/t) e)ni\ boulh=.Adeo ne ipsa quidem dulcedo, qua magni sibi videntur, poetae quicquam commodi affert. Quis enim curat magnopere, quam diserte Iason apud te loquatur, aut Agamemnon. Qua profecto in re equis strigosis similes estis: quorum ne pellis quidem, sicut ceterorum animantium, utilis est. Cibi quoddam genus esse norunt Medici, quod neque sanguini quicquam, neque spiritibus, neque medullae, aut nervis apponit. Venerem tantum excitat, et pudenda attollit, nec raro ventrem sufflat, et carnem gignit putridam. Ego sane hactenus neminem vidi, quem Poëtica aut impudicum, aut vanum, saltem ad publica negotia, et res viro serio, et cordato dignas inutilem non reddiderit. Quanto itaque illustriores illi, qui omissis nugamentis id curant: o(/s2 a)\n e)re/ths2 e)/soit) a)/ris2os, ut loquitur Aristophanes, Quo sane viro nihil excogitari potest a vestris, ô viri poetae, ineptiis alienius. Flagitiorum profecto vestrorum, et non tolerandae vanitatis scenam generosa libertate primus detexit. Audivi aliquando cordatum hominem dicere: vigesimo aetatis
anno grandem aliquem esse debere, trigesimo cautum, quadragesimo divitem. Qui has metas transiret, eum alia omnia frustra conari. Videtis, viri poetae, quantum a rectis et prudentibus consiliis aberretis. Numquam divites, numquam cauti, stultitiam cum ultima toga, vix tandem in ipsa morte exuitis. Tota itaque vita Hectores loquimini, aut Menelaos, nec raro Thaida aliquam, aut Demophilen [(transcriber); sic: Dhemophilen] . Tanto quandoque molimine, ut qui ista e longinquo spectet, rem seriam geri arbitretur. Sed si quis aquam in mortario, ferreo pistillo, insano conatu tundat, seque rem praeclaram agere existimet, quis nescit etiamsi humeros utrosque et lacertos tundendo frangat, effecturum tamen non esse, ut aqua aqua non sit. Eodem omnino modo, viri poetae, quo post tot sudores, tot ingenii iactationes, semper poetae estis, id est, stulti, inanes, elati, nec pretii alicuius, nec rei. Vultisne, ut a vobismet ipsis studiorum vestrorum imaginem petam? Opinor recordari vos, quae de Ulysse aliquando nugati estis. Descendisse scilicet ad inferos, manes omnes ac umbras mortuorum vidisse, et sermonem conservisse, cum ipsam dominam ne videndi quidem copia esset, Nempe, quemadmodum vos quoque cum nebulis fumoque ineptiarum vestrarum congressi, a dominae Sapientiae conspectu arcemini. Qui si fortassis quasi tempestate aliqua ad seria studia delati, sapere tentatis, uno poetices flatu in alia omnia abrepti, ad ingenium reditis.
ou)/te di/kas2 eu)/ ei/do/ter, ou)/te qe/misas2,Nondum retuli quantum impietatis invexeritis, dum sacra, humanaque profanantes religionum quendam cinnum facitis. Pigni profecto, quos malva, et urticis
caesos Musae de Parnasso furcillis praecipites dent. Nam caelum vobis adeo nullum est, qui Elysios campos beatorum sedem statuitis. Nec Deus forte aliquis: quibus Venus, aut crinitus Apollo mentem, et calamum avertit. A quibus nec ipsi Theologi abstinent. An vero putatis ignotum esse, inveniri hodie quamplurimos, qui iisdem manibus, quibus sacra tractant, Deae Veneri, et Priapo hymnos scribunt. Quosdam in suggesto ipso prurire dicas. et haustas domi ex poetis ineptias inter dicta religiosa populo dispertiri. Haec tam nefanda cum patretis, viri poetae, Liberum patrem iure convenio, qui hominibus levissimis tam splendidam aulam, tam delicatam insulam dederit habitandam.
Plura dicturus videbatur Dormitantius. Movebatur enim vehementer, ut ardere hominem aut furere diceres. Sed ingens e longinquo fragor, ac tumultus aures pariter, atque animos attonuit.
Ut, cum vetustae molis, imminens tectis,
Trahit ruinam turris alta, vastumque
Insaniente verticem quati Cauro
Rex Aeolus: praenuntius fragor cladis
Terret colonos, mox [(transcriber); sic: raox] cadentis insanum
Audit tumultum pastor, inter armenta;
Secretus altis collibus, stupentemque
Dubio pavore sevocat gregem campo.
Itaque fugam iam circum spectare Dormitantius, et in alieno regno omnia metuenda credere. Sed Silenus prosiliens lacinia prehensum attinuit. Et non ita fugies, inquit, mortalium omnium sacerrime, dimisso aculeo. Itane mores tuos huc transferre postulas, ut qui pessime multa dixeris, male iterum audire nolis.
Scilicet iste nebulo, viri poetae, ad suos reversus insanum de virtutibus vestris triumphum aget. Solus enim sibi sapere videtur, postquam post prolixam illam neniam impune est. Efficite, ut tam atrox scelus, quoniam per iussa alumni mei aliter non licet, aurium saltem molestia luat. Nemo fere percepit, quid diceret Silenus, omnibus post tam immanem beatum obstupefactis. Atque adeo statim, quid mali esset, appatuit. Trahebatur in campum ingens globus otiosorum, ut apparebat, hominum. Inter eos plurimos noveram laurea apud nos insignes, stoliditatem suam vulgo venditasse. Calamus omnibus in manibus adhuc erat, et tabellae ingentibus metris conscriptae. Quod autem quilibet sua Poemata magnis clamoribus recitarer, inde ille tumultus, quem paullo ante metuebamus. Praeibant agmen Myrtilus et Polyphilus, magni in his literis nominis viri, dum fata sinebant. Ubi in medium campum ventum est, Polyphilus meditato sermone poetas est allocutus. periodis profecto ita involutis, et, uti ille loquitur, contortuplicatis, ut silio Ariadnes opus esset ad inveniendum exitum. Mirifice enim sensus inconditos luxuriantibus verbis cumulaverat. Plane flagitares viaticum, cola tam prolixa, et insana emensurus. Ceterum id eum a poetis petere hariolabor, ut, quoniam bene, ac praeclare de Republica poetarum tot feliciter confectis versiculis meriti essent, inter Aprositi incolas conserentur. Eandem causam orabat Myrtilus [(transcriber); sic: Myreilus] oda aliqua tam dura, confragosa, et aspera, ut omnibus paene audientibus cerebrum excuteret. Nec passus melos tam insuave Silenus, nihil
quidem se indignum fecit, sed post ructus duntaxat aliquot, ea parte corporis, unde de Sabaeis messibus nihil spirat, aliquid emisit galh=s2 drimu/teron. Tam fetido odore nasum oppugnante, subridens Silenus: ne miremini, inquit, si incivilior sum insignium virorum exemplo. Mihi quidem meras merdas loqui visi sunt. Quod si salubria consilia pati possunt, Polyphilo quidem isti suadeam, ut sucum inexhaustae loquentiae cucurbitulis evacuet. Nunc quidem nihil sanitatis habet: et putredinem minatur. Mirtylo odas saxeas illas, et inamoenas fuste tundendas censeo, uti mitigare asellos solemus. Frustra in hoc regno locum quaerit, qui se ad aures teretes, et religiosas non accommodat. Missis in suffragia Patribus, ea sententia vicit, qua decernebatur, ut ante omnia calumniis Dormitantii responderetur [(transcriber); sic: repsonderetur] . Postea census ageretur, et, quod consultum visum foret, de advenis statueretur. Cum itaque secedere novitii iuberentur, et denuo omnia miro silentio tranquilla essent, Iovianus Pontanus [(transcriber); sic: Pondanus] ita orsus est: Non equidem miror, Viri Poetae, inveniri plurimos, qui res optimas, et plane divinas sinistrè detorquent; postquam eo devenimus, ut mortalium omnium contemptissimus vobis obloqui audeat. Dormitantius ille, quasi nitedula ex vepretulis extracta, in dedecus scilicet vestrum, et opprobrium facundus fuit. Quod cum intolerandum sit animis erectis, et, quod caput est, contumeliae inexpertis: recte atque ordine censuistis tam obscenum, et impudens os veris, iustisque convitiis batuendum. Ad quam rem si quis alius vestrum potius nervos atque industriam attulisset, faxo
excuteret nebuloni istam verborum iactantiam. Sed fortassis homini vili insignem adversarium opponere e dignitate vestra, Viri Poetae, non fuit. Aut, ut benignius interpreter, in hoc negotio integritatem meam potius, quam eloquentiam probastis. Ceterum aestimabitis vos, ipseque Bacchus, patronus noster, testis erit, quantum differant boni cordatique ingenti homines a nebulonibus imperitis, qui, ut noceant aliis, in frigidissimis, ac ieiunis calumniis latebras quaerunt. Miram sane farraginem criminum congessit Dormitantius, ut est turbulentus: quorum neque pes, neque caput apparet. Videbo tamen, an vestigia tam inconditi sermonis sequi respondendo passim. Et primo quidem lasciviam ac Amorem obicit nobis. In quo ridicule facetus est, et argutias loquitur. Nempe sex elumbis, et fracta ex Venere latera trahens, quam fortia iactitat, quam roboris plena? En, qui post noctes totas scortationibus vigilatas, post obtritam rem paternam, innocuo et erudito Amori non aris, et focis, sed pectoribus, ac chartis nostris interdicit. Age vero, Dormitanti iucundissime, virum te praesta. Rem ingentem moliris. Sed tu obnitere, et pariter cum Amore illo tibi tam inviso scientias omnes, cupiditatemque honesti eice, ac proturba. Hoc enim agitis illa austeritate vestra, ut noctem nobis, et tempestatem literarum educatis. Video attolli rugas tuas, quasi ad rem inauditam. Sed tu fortassis ignoras Athenienses olim adolescentibus suis desiderium artium liberalium amando persuasisse. Et iisdem porro Veneris, et Cupidinis igniculis prima fortitudinis semina estitisse. Quod et
Thebanorum sacra cohors, et Cupidinis signum in Gymnasiis Herculi, Mercurioque adiectum docere te poterant. Sed tu fumos eruditionis sectatus, solida, ac recondita doctrinarum non capis. Scio, te supercilio illo inamoeno Philosophiam mentiri. Itaque semper in ore tibi numeri Platonis, kai\ ta\ o)rqogw/nia, kai\ tri/gwna. Sed tu tam industrius cultor Platonis, oblitus es, quae de Amore nostro divinitus ubique disputat. Hoc enim quasi stimulo admoto, animam corpori immersam veternum excutere, et ad honesta, et caelestia excitari facundissime Socrates ostendit. Atque inde prolixo sermone demonstrat, quicquid unquam praeclari inventum, aut excogitatum sit, id Amorem illum panto/s2 eupixeirhth/n concessisse mortalibus. Non opinor tam insolentem te, aut stupidum esse, ut divinarum, humanarumque rerum scientiam Socrati detrahas. At tamen idem ille nonne omnia praeter amatoria ignorare sese adserit? Nonne, ut pulcherrime ipse loquitur, o(/ti e)usi\ qera/pwn tou= *e)/rwtos, kai\ leukh\ sa/qmh pro\s2 tou\s2 kalou/s2, ubique adfirmat? Nonne in Republica, ubi virtutibus sua praemia decernit; non coronas aut statuas proponit: sed ut excellentissimo cuique pulchrum, quem ipse voluerit, adolescentem amare liceat, scivit, sancivit, pertulit? Quis autem tu es, hominum levissime, qui ob hilariorem Musam levitatis reos poëtas facis? Acerbior omnino, quam olim Anytus, et Melitus. Quos cum sapientissimo homini nescio quas ineptias obicerent, valde incuriosos rerum suarum fuisse oportet, si tam immane crimen non viderunt: praevaricatores, si neglexerunt. Et quaeso,
an non publicus ille cavillator Aristophanes, potius, quam ista reprehenderet, nescio quos publicum saltus, et ineptissimas a)eroba/seis2 comminisci voluit? Sed stupor tuus ad tam elegantia, et abstrusa non penetrat. Itaque frustra ero, si te, quid amatoriis versibus sibi poëtae velint, docuero. Nam quod tu adeo contemptim Lesbiam, et Lalagen appellas, in eo inscitiam tuam profiteris. Quippe cincinnatus ganeo, ex impuritatibus conflatus, cum Venerem, et amicam nominari audis, lustra tua, et prostibula cogitas. Adeo corruptus libidine animus omnia pro obscenitatibus suis interpretatur. Nos vero, qui non ignoramus sapientem amare, ceteros cupere, aliquid illustrius mente complexi, dominas quaerimus, non ad usum infamem, sed ut, complexibus elegantis amicae permulsi caelestia omnia cogitare; te vero, et tui similes despicere discamus. Et autem diva Sophia est, bellissima Dearum: quae non nisi faciles amatores, et rectae indolis admittit. Nec mirum, si pulchritudinis tam consummatae Ideam in animo gestantes, eius effigiem, in puellis nostris expressam, per otia quandoque amamus. Quam sane impura libidine profanare nefas ducimus. Neque ut sacraria numinis reverenter adimus: quibus sola recordatio caelestis maiestatis patrocinatur. Vos, qui omnia polluitis, tentigo vestra in lasciviam primo, mox in vecordiam agit. Porro nostrorum hominum iactantiam ferre non potes: quorum erectas sententias, dictaque magnifica potius, quam vana acerbe detorques. Sed tu, qui nullum rectae laudis sensum habes, maximorum ingeniorum conditionem ignoras, qua famae consensus ad iustam fiduciam sui extulit.
Etenim tui similibus, postquam ad exactam aetatem per silentium venistis, quid quaero superest, praeter scelerum memoriam, et quod famae invidetis alienae? Cum nostri illi, igne suo calentes, contemptu, et livore omni maiores, secum alia etiam nomina educant, et adsignent famae. Nosti gratiam felicium ultra fortunam non extendi: ingenii gratia perpetua est, et quicquid ab eo celebratur. Sed esto sane, ut vis, res exilis versus facere, saltem si bonus es, pati debes bene natam indolem et; iuvenilem levium quoque rerum gloria sublatam; accedente aetate ad spem maiorem surgere. Multo enim ad sublimia proniores sunt, si in his, ut ais, ludicris existimationi suae praeluserint. Scilicet ut frugales matronae solent, quae cum vasculum recens explorant, non oleum infundunt, aut vinum: ne magno constet experientia. At vero magni non refert, quam abiecte tu de Poëtica iudices. Nos scimus, orbis terrarum principes, cum tantam iam essent famam consecuti, quantam vix cogitare licet, ne ab huius quidem usura gloriae animum temperasse. Inter quos non pauci tacerentur hodie, nisi eos Apollo suus, Deaeque novensiles applicuissent. Sed tu mordacitatem quoque obicis nobis. Nempe, optime Dormitanti, quam vim poëtae habeant offensi, ei credere debueras, quam in laudando habent. An solus ignorabas, difficile esse inimicitias cum eo exercere, cui stilus domi est, et vivida Musa, omnis contemptus impatiens? Sed videte quaeso, mortalium omnium impudentissimus, et sua nobis vitia impingit! Ipse in lustris canos istos inter scorta, ac libidines inquinat: in nobis amoenitatem non patitur. Ipse omnis sapientiae
tyrannidem adfectat: cui nos gloriosi videmur. Ipse perversis litigatoribus iracundiam suam, et vocem obscenam locat: et nos criminatur, qui generose a nostris sacris impuros milvios, et scarabaeos arcemus. Ipse inter patinas, ac culullos adsiduus, post insanas perpotationes exprobrat nobis, quod a vino non abstinemus. Pudeat te, Dormitanti, quod ne calumniando quidem crimen maius adumbrare potuisti. Tunc, homo impure, scyphos, et Liberi patris iucunda munera obicere nos cogis, cui festivitatem hanc, et insulam beatissimam debemus? Procul absint a nobis praefracti ingenii homines, quorum acerbitas morum, immanitasque naturae ne vino quidem permista temperatur. Nec profecto calumniae locus in eo est, quod poetae meliori in omnia ingenio, quam fortuna utimur. Misera est, ais, in senibus paupertas: miserior quippe illiteratis. Nos omnino supra humanas sordes indole, ac robore eruditionis elati, inter titulos laudesque nostras iactamus, quod invicti animi adversus pecunias sumus: quibus ignavissimus quisque maxime conspicuus est. Vides Auruncanum illum, is vero Publicanus ut Asia fiat pro Lucillio, id ipse nolit, et uno hoc non mutet omnia. Cetera crimina arguentis vanitas subvertit. Adeo nullo negotio dilabuntur voces in invidiam confictae, ut levis tippula lymfon frigidos transit lacus. Id saltem odiosum est, et ferri non debet, quod poetas a Republica, a scientiis omnibus amotos, tamquam infames in exilium ablegas. Quid enim ais bene Dormitanti? Scilicet scabie poetica infectas mentes ad res arduas ineptas fieri. Atque in hoc serio
triumphas. Agnoscitis, Viri Poëtae, vocem insulsissimorum mortalium, qui cum nulla re, nisi impudentia, vobis superiores sint, ingeniorum vestrorum excellentiam, quam oderunt, ridiculis suspicionibus traducunt. Nempe quoniam ad Album sedent, quoniam tribunalia lambunt, quoniam improbissima lucra haud timide liguriunt, idcirco leguleios, et famelicos canes magnis, atque erectis animis praeferre oportet? An tu ideo tibi magnus videris, Dormitanti, quod legum frustra ex obscurissimorum scriptorum mendicabulo collecta miseroque labore constipata, inficetae plebi iactas? Quod supercilium, et rugas habes? quod omni elegantia, et urbanitate cares? Sed aiunt: Quid cogitent, aut moliantur praeclari, qui inter versiculos suos, tamquam in nidulo quodam perpetuo delitescunt? Nimirum homines stupidae, obtusaeque mentis, alienae indolis et industriae contumeliosi testes exsistunt, ut scelerum suorum patrocinium habeant. Imo quid agant illi aut cogitent praeclari, qui post turpem adolescentiam scortationibus eviratam, alea perditam, luxu corruptam, vernacula vitia foris continuant maioribus? qui Academias aliquot petasati perequitant? qui eo loco, ubi libelli locari debuerant, scyphos, aleam, scorta habent? qui post lancinata patrimonia, raptim per biduum alicuius paedagogi Epitomen miserrime ediscunt; et post tantam sapientiam, titulis, honoribus, palliis, vestibus, capillo auctiores, inscitiam et insolentiam in patriam referunt? Homines nasci ex terra Empedocles olim dicebat, ut blitum. Hodie eruditi nascuntur e luto. Nam dignitatem tituli, qui
quondam non nisi merentibus dabantur nunc salsugine vulgatiores sunt. Ex illis tamen, qui non tam doctrina ceteros, quam loquacitate antecellunt in forum provolant. Ubi post binas chartulas illiteratissimis literis oppletas, mirifico statim fastu eruditos contemnere discunt
Ut cum primitiis ficos propola recentes
Protulit.
Itaque scire aliquid, interdum, cum otium est, versus scribere in convitio est. Neque agnoscunt infelicitatem suam, qui ea studia, quibus animus excitatur, stilus perficitur, eruditio impletur, sponte et contemptim abiciunt. Sed obscuras, et sordidas mentes, solaque convitiandi libidine memorabiles animi sui morbo, ludibrioque posteritatis relinquimus. Id saltem constare omnibus debet: nostros homines in optimarum rerum scientiis semper versari, nec votorum suorum spem solis versiculis includere, stuporem autem, et malevolorum gannitus pedibus trahere. Itaque si ad rem veniatur, scripta sua non inanibus fabulis, et molestis syllogismis foedant: sed solidis et pulcherrimis sensibus, sed dictione mascula, et robusta, tamquam igne quodam incendunt. Iurisprudentiam autem, ceterasque quas vocant, Facultates, tanta divinarum, humanarumque rerum cognitione instructi, non ex interpretum colluvie, sed ex ipsis fontibus hauriunt. Interea dum rabulae, legulei, Stentores nostri extremos cortices, ut capri, rodentes, duas tantum res ex studiis suis lucrantur, ut frontem perfricent, et stolide dicaces sint. Ne tamen omnia adversus
Dormitantium dicantur, Viri Poëtae, quorundam e nobis stultitia impedit. Audite doloris mei liberam vocem. Vilescit honos nobilissimae artis, quoniam promiscuis commissionibus vulgatur. Sacerrimum est genus hominum, qui stoliditate pariter, et fastu instructi, nulla praeterea re conspicui, ad sacra vestra impuras manus porrigunt. Qui venales versus quasi in macello, aut foro proponunt. Qui post tria quatuorve emendicata acumina insolentes facti, ad levitatem tantum, et ambitionem incumbunt. Hos cum vident Dormitantii sodales, ineptias paucorum commune crimen interpretantur. Atque inde ea invidia est, qua nos hirudines illae forenses paene opprimunt. Quis iam ignorat, quot plaustra poëmatum singulis annis prodeant. Totas sarcinas excussi: et peream male, si foetorem ferre potui. Nec contingere aliter potest, quando quilibet de trivio arreptus Parnassum statim et Castalin cogitat: quando trossuli semidocti se contubernio vestrarum Dearum dignos putant. Itaque cum re opus est, male saltitantes argutiolas, febres meras, denique Anagrammata scribunt. Nemo ad forte ac robustum epos vel cogitando accedit. Nemo elegos sensibus delicatis, verbisque fluentibus mollit. Nemo sani coloris iambum aut facetiis instruit, aut generosa iracundia incendit. Inter sortes tantum, et stupores versati, subito aestu stultitiae suae calentes, trita, vulgaria, ut moribus, ita versu exprimunt. Quemadmodum qui ex vili homine repente dives factus est, nec pretiosis vestibus satis commode se aptat; nec appositis lautitiis uti novit. Neglectis enim perdicibus, et rhombis, in pultem, ac salsamenta irruit,
et oppletur ad rupturam. Quae autem ingenii tui perversitas est, Dormitanti, ista excrementa cum aliis ingenio florentibus malitiose confundis. An tu ignorabas in omni studiorum genere vomicas aliquot, ac carcinomata inveniri. Quorum opprobria si ad cordatos et eruditos viros pertinere putas, palam iniquus es. Etenim quos tinctura sufficiens iustis coloribus imbuit, boni omnino sunt, et pretium inveniunt. Qui sucum minus alte imbiberunt, ut semialbi, et compuncti, et varii, uti pardales apparent. Alii summo digito foris lebetem contingentes, ubi non nihil [(transcriber); sic: nonihil] fuliginis sibi illeverint, sua duntaxat sententia eleganter tincti sunt. In his hominibus discernendis tam gravis censor circumspectior esse debueras. Sed utamur beneficio nugivendi istius, viri poëtae, et tam stolidae loquentiae mordacitatem ad salubritatem consilii conferamus. Iasonem Thessalum qui occidere volebat, gladio vomicam aperiens sanavit. Non sane, quamvis inani dicacitate perstricti resumamus pristinam sententiam, qua totam illam vanissimorum poetarum nauteam exhauriendam esse censuimus. Vidistis paullo ante, quo tumultu Polyphili et Myrtili cohortes hanc insulam invaserint. Et iam olim inter nos versantur, insulsi vates in opprobrium et dedecus nostrum nati. Non nisi eruditas mentes hoc regnum tolerat. Si admisceri sordes patimur, periimus ilico, uti in asperam arteriam si quid incidat, molestum est: quandoque etiam strangulat. Si salvam volumus Rem publicam, avellenda est illa pars, quae nugis suis, et inscitia infamis in caput nostrum invidiam, ut Caecias nubes,
contrahit. In grege opilio oves minus idoneas amovere solet, quas reiculas appellant. Nos in lateribus existimationis nostrae vibices, et vulnera sentimus: et manum Chirurgi reformidamus. Agite, viri poetae, proturbatae pestilentem hanc turbam a consortio vestro, atque ita vos instituite, ut recto iudicio honestos cordatosque iuvenes, ad hanc gloriam selectos tamquam foribus accipiatis: ceteri arceantur. Ineptum sane sit, ianitores curam ianuarum habere; hoc autem decus vestrum, illum poetici nominis splendorem vulgo patere omnibus.
Cum desiisset dicere Iovianus, revocatis novitiis, acerbissimae sententiae dictae sunt. Stabat Myrtilus, et tot epigrammatum, tot odarum oblitus tandem sensit de capite suo agi. Itaque ingens ille animi vigor totus repente concidit,
velut prati
Ultimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.
Donec tandem horribile carmen Horatius recitavit. quod diceretur ceteris esse clamosior: BONUM FACTUM, NE POST HUNC DIEM QUISQUAM POETA APPELLARI VELIT, NISI QUI INGENIO VALEAT, ET HONESTIS ARTIBUS INSTRUCTUS SIT. DEQUE EA RE DECEM CELEBRIUM POETARUM IUDICIUM ESTO. DE NOVITIIS PATRES SIC STATUUNT, BAVII FAECIBUS PROBE DELIBUTOS, ET SUIS VOLUMINIBUS
IMPOSITOS FORTUNAE MARIS, ET VENTORUM EXPONI. QUOCUNQUE TERRARUM APPULERINT PRO MORIONIBUS HABERI. AUT CUM GALLIS GALLINACEIS COMMITTI.
Summo studio ea lex perlata est. Nisi quod novitiorum quidam iniquè se circumventos clamarent: ceteri toto corpore exhorrescerent. Polyphilus tamen, quod alioqui satis inverecundus esset, eo etiam tempore parum caute vinum hausisset, circumire singulos; querelis, minis, aliquando blanditiis animos patrum tentare: Nullo nunc quidem se viatico instructum, ut perire possit. Nuper admodum appulisse,
kenea\s2 su\n xei=ras2 e)/xonta.Eamque communem poetarum sortem esse. Iniquissimo exemplo tot sibi schediasmatum gloriam auferri. Ignorare fortasse patres quo in pretio apud Saxones sit. Et tamen publice notum esse, Oenoplutum quendam dictionum formulas ex versiculis suis, ad usum poetices, adolescentibus collegisse. Qua quidem re ad comparationem veterum ingeniorum sibi evectum videri. Nec minori flagitio Myrtilum expelli. Quem tot laureis per universam Germaniam distributis satis nobilem a celeberrimo viro Magni etiam Vatis nomen retulisse. Denique praeter animi sententiam, ac votum praeter meritum quoque in Bacchi insula sibi aerumnas creari. Testari se Deos, hominesque, nullum unquam versum sobrium scripsisse: ne nunc quidem, si ad cyathos veniatur, detrectaturum certamen. Differri per universam
Germaniam facetias suas. Eas omnes inter spumantes pateras, et epulas liberalius structas excidisse. Velle itaque diem diffindi et Libero patri litem illam decidendam relinqui. Sed cum Aeschylus duci, tamen Polyphilum, ceterosque iussisset, Silenus, vultu ad hilaritatem composito; si non adspernamini, inquit, veterem sodalem. Viri Poetae, quaedam fortassis satis salubriter moniturus sum. Non arbitror ex re vestra esse tantam hominum multitudinem hinc abigi. Si enim tempestatibus rapti pereant, vestrae quidem innocentiae summa labes imponetur. Et alioqui usui esse vobis possunt. Polyphilum, Myrtillumque et si qui illis similes apud imperitos ingenii famam habent, ad pistrinum, ubi nunc cum Maevio Bavius fulloniam exercet, amandandos censeo. Unde post ducentos annos tandem excussa ambitione, tabellionum munere fungantur. Cetera turba
Lignum caedat, pensum faciat, aedes verrat, vapulet.Nisi quod Anagrammatum scriptores cuminum secare, debere arbitrer, aut quandoque per otium ex muscarum alis flabella contexere, et aestuantibus ventulum facere. Et quando puteum frigidum nondum habemus, huic quidem tantum carminum proventum coniciamus. Dormitantium quoque facundiae praemium ferre oportet. Is, si ita vobis videbitur, domi meae inter simias lusitabit: aut si otio non delectatur, asino meo a strigili, et clunibus erit. Post quam vocem, tam vehementer, et atrociter subitò conclamatum est, ut ego quidem somno excussus sum.
MAgna in intelligendis rebus mortalium humani iudicii caligo est. Plerique, qui magnitudinem Reip. Romanae intuentur, splendore ingenti perstricti, et successu rerum attoniti, quo illa ad excellentiam Imperii provecta, et diu usa est, defixi haerent. Itaque quaecumque illic consideranda veniunt, sola admiratione rerum a populo Romano gestarum finiunt. Parum enim laborant in ipsas rationes inquirere, unde actiones fluxerunt: easque componendo, diiudicandoque cognoscere tandem, quid laudandum in illis, et sequendum sit, quidve culpari ac reici mereat. Etenim profecto tales ignorare mihi videntur, quot casibus, et quam incertis, res actionesque humanae agitentur. Neque unquam per somnium viderunt veram normam, mensuramque, iuxta quam exigi praestantia Rerum pub. et perfectio cognosci debet. Quam in imperii amplitudine constituere mere crassities est. Cum plerumque Rebus pub. primam magnitudinem fortuna conciliet, quae postea non raro a violentia et nefariis artibus educatur, aliturque. Sed omnino illa demum perfecta Res publica censeri debet, quae iis imperandi rationibus continetur, per quas quietis inter se, et concordibus civibus, unaque virtute, et honestis actionibus
occupatis, civilem felicitatem consequi licet. Ad iudicandum itaque de re Romana, eiusque actionibus, eo iudicio accedi debet, quod ad lumen aliquod, licet ingens, obiectum, statim non caecutiat. Sed ponenda est ante oculos nuda, simplex, omni auctoritate, quam a vetustate habet, omni potentia imperii tamquam veste ornatuque detracto. Talis enim, si attrectetur propius, si excutiatur, si in manus sumatur, invenientur equidem multa, ea fama, qua ubique gentium celebrantur, digna: sed verò apparebunt quoque alia, quorum non idem est pretium. Quae observabuntur, ut per ea, velut imperfectionum exempla, si quid in hodiernis Rerump. rationibus minus commodum, aut distortum est, corrigatur. Porrò in Civitate aliquâ maioris momenti nihil est, quàm forma Rei publicae. Inde enim tamquam abanima aliqua actiones omnes vegetantur. utique si contemplari Civitatem Romanam animus est, utilissimum plane, et dignum maxime erit, sermone instituto, et paulatim procedente, per omnia quasi vestigia indagare, cui imperandi formae, ac methodo princeps terrarum populus adsueverit. Hoc ubi consequemur, liberali confidentia provecti audebimus inquirere, potuerintne in tam celebri Republica elegantius, exactiusque res civiles constitui: salvis istis rationibus, quibus in administrandis bellis usaest. In quibus omnino admirabilis, et prope divina fuit. Docet Aristoteles non omnem Rei pub. formam omni civitati convenire: sed pro diverso genio, naturaque populorum, aliisque accidentibus esse diversam. Quae doctrinae quoniam retineri debet, videndum
omnino, qualis revera status Romae fuerit; et deinceps, quae inter illum, et Civitatem proportio exstiterit. Ceterum plurimi negotii est, certum in Republ. Romana statum definire, qui tempori omni conveniat. Neque enim constanter uni formae semper inhaesit. Sed variata saepius, modo accessit ad popularem propius, modo ab eo deflexit. Relinquitur itaque, ut eius maxime aetatis rationem habeamus, quae omnium florentissima fuit: adsumentes interdum ceteras quoque, si quando earum usus erit. Porro qui diligenter omnes Reip. Romanae partes excutiet, non raro profecto in arctum desiliet. Tam diversas enim, et paene contrarias in ea deprehendens, ambiget sane, quae Imperii forma ipsi magis fuerit propria. Consulum summa potestas fuit. foris maxime, apud exercitum. Imaginem ergo aliquam Regni in Republica invenies. Quoties vel bellum gererent, vel foedera sancirent, et pacem darent, vel maximorum Regum controversias dirimerent, libera, et laxa ipsis, et paene omnia pro Principe erant. In eo differebant a Monarchia, quod dignitatem duntaxat annuam, et populi indulgentis manus haberent. Mox si in eas partes intuearis, quae in gravioribus deliberationibus ipsius Senatus plurimae fuerunt, paene iam vertes rationem. Senatus praeter alia procurabat regebatque aerarium publicum: in quo praecipui Reip. nervi siti sunt. Neque quicquam proponi populo fas erat, cuius deliberandi, decernendique primo omnium senatui ius non fuisset. Itaque iam apud te Optimatum aliquem statum finges. At vero, si nec illic subsistendum tibi putabis, sed pergendum ulterius, popularis regiminis
expressiora longe vestigia [(reading uncertain: print faded)] invenies. Quoties enim Consulum, Patrumque [(reading uncertain: print faded)] auctoritas a Tribunis plebis contusa fuit, et pedibus [(reading uncertain: print faded)] tracta? Quam propudiose saepe, et nequiter, homines ad quemvis terrorem turpiter timidi, dignitatem summorum, in quibus erant, magistratuum nimia popularitate profanarunt? Haec tam intricata, et incerta cum animadvertisset Polybius, Rem publicam mistam appellavit, qualis erat. Lacedaemone. Quicumque postea de Republ. scripserunt, nostra aetate maxime, idem prodidere. Optime sane omnes, quod ad hanc rem attinet. Neque enim facile uno solo nomine universam illam imperandi varietatem, quae Romae fuit, complectimur. Quid autem, quaeso, eram Civitati formam potius tribuit, quam administrationis publicae communicatio? Quae cum a civibus diversimode usurpatur, statum civilem variat, nec raro immutat. Idque eam vim habet, iuxta Philosophum, ut manente per omnia Civitate, qualis antea fuit, Reip. orbis adeo invertatur, ut non agnoscas eandem esse. Quandoquidem nec structura maenium, nec incolae Urbis, sed Imperii qualitas eam, ut talis sit, efficit. Porro ut certa Regiminis forma in Civitate aliqua determinetur, omni studio cognosci debet, quid in quaque ad Magistratus, ceterosque in Republ. honores consequendos prosit. Romae ad munera publica diversi generis, et conditionis cives admittebantur. Multis libertas, et confidentia, pluribus divitiae, interdum nobilitatis, nec raro virtutis decus ad summas dignitates aditum struebant. Quae communicationum diversitas certam et propriam formam Romanae Civitatis
describere non sinit. Cum ergo inter nos, et Polybium ea in re conveniat; ulterius quaeramus, quod difficillimum, sed maximi momenti est, cuiusmodi, et qualis ea fuerit mistio. Etenim quamquam fieri possit, ut alia Res publica mista perfecta sit: id profecto propter quamlibet mistionem non contingit. Immo vero, sicubi diversae partes invicem connexae sunt, si ex earum unione non producatur aliqua, ut ita loquar, natura tertia, eveniet, ut huiusmodi compositio, imperfectionum genetrix, velut aedificium male cohaerens, et dissolutum, aetatem non ferat. Videmus corporis humani compagem, quae ex elementis quatuor constat, eatenus consistere, et vigere, quatenus illa salubri proportione, et amico fodere quasi unum sunt. Quod si destruatur, paulatim elanguescimus, et perimus. Quam primum enim aliquarum ceteris praevalet, et potentius est, statim illud, quod inferius est, legibus, suaeque naturae subicit, et in se convertit. Ita praedominante una, ea forma, quae omnium communis erat, collabitur. Idem fit in Republica, quae ex diversis partibus conficitur. Quousque enim in partem quamlibet iusto, et decenti temperamento imperandi auctoritas distributa cernitur, eousque sui similis, et beata exsistit. Sin altera alteram supergredi, seque extollere contendet, tam manifesta corruptionis argumenta apparent, ut sunt ea, quae oculis cernuntur. Potentior enim imbecilliorem paulatim carpendo, deterendoque, sibi tandem subiugabit totam. Unde efficitur, ut Civitas priori forma excidat, et faciem plane mutet, quod in senectute hominibus contingit. Omnino autem in Rei pub, forma tali, quam mistam
diximus, huiusmodi dispositio requiritur, quae ordine quodam, et quasi dimensionibus constet, ne ex mistione illa incompositum aliquod et inconditum exsistat. Notum est ad formandum humanum corpus diversas potentias concurrere. Illac vero, utut invicem unitae sint, hanc tamen rationem, modumque habent, quod, cum omnes aliquo munere fungantur, singulis tamen seorsim sua dignitas constet. Ita inter Cives qui in unam Rem publ. commissi sunt, licet ad singulos aliqua administrationis publicae portio pertineat, non eodem modo honores, et onera dividi oportet. Quaedam enim in primo loco consistere ius est: atque tamquam a causa prima, in Reip. actionibus, ceteris motum suum impertiri. Transferamus iam ista inde, omnia (quod ab initio intendimus) ad Civitatem Romanam: Illustribus argumentis patebit, neque ordinem talem, neque aequabilitatem illic fuisse, qualis in mista Repub. requiritur, quae quidem et excellentiam, et perpetuitatem imperii affectet. Etenim immodica illa auctoritas, quam leges magistratibus indulgebant, maxime ea, quae extra ordinem multis civibus dabatur, ostendit, alia omnia potius egisse Romanos, quam ut tantopere necessariam proportionem tuerentur. Ex adverso nimia populi potentia, et quod sine discrimine undique ad Reip. administrationem convolabatur, turbatam et confusam dispositionem planissime arguit. Neque aliter fieri potest, ubi ordines omnes, nulla munerum publicorum aut graduum differentia invicem permiscentur: partesque saepe vilissimae supra digniores efferuntur. Ex qua confusione multas pravas consuetudines,
pugnantes, et contrarias, aliquando produci necesse est. Huiusmodi fuit, quod non raro magistratuum tempora prorogarentur. Id enim plane repugnat magnae illi auctoritati, quam sibi populus reservatam voluit. Nec minus pravum est, quod paterentur opes quorundam privatorum, ultra praescriptum legum, in immensum crescere. Et sane, si attente inspicias leges Romanorum, deprehendes, aliis paucorum potentiam stabiliri, alias statui populari proprias esse. Quod si ulterius pergas, contrarietates illas ita augeri intendique videbis, ut, cum consistere simul in eodem subiecto nequeant, tam potentem Rem publ. primo adulteratam, postremo dissolvant. Auctoritatem eorum, qui in Magistratu erant, ultra tempus a legibus definitum proferre, quamquam res pessimi exempli esset, ab initio tamen aliquo publicae utilitatis fuco excusabatur. Cum enim saepe in longinquis Regionibus res maximas inchoassent, ne, nisi victis, debellatisque hostibus in Urbem rediretur, dilatare tempora visum est. Ita Marcus Fulvius, qui in Asia expeditionibus adversus Antiochum praeerat, rebus illic perficiendis relictus est, cum iam amplius Consul non esset. Idem contigit Cneo Manlio, ut Aetolos, tumultuantes compesceret, et res Graeciae ordinaret. Id quod postea saepius, aliquando etiam prolixius, liberaliusque factum: exemplo longe peiore. Nec tamen inde tanta Reip. pernicies exstitit, quam quod in ipsa urbe nulla necessitate exigente, dignitates continuarentur. Idque toties quandoque, ut etiam decies iidem tribuni plebis refecti sint. Qui praecipuus ambitionis in animis civium fomes
est. Insuetis enim diuturno imperio, civilibusque contentionibus innutritis, et iam praefractis, res novare, agitare mobilem, et attonitam plebem, omnibus denique modis permiscere Remp. opportunum est. Neque minor inde labes, quod privati quidam opes adeo cumularent, ut potentissimos etiam REges divitiis aemularentur. Equidem inventus est in illa Urbe civis unus, qui iactaret haberi neminem opulentum debere, qui opibus suis exercitum alere non posset. Quae vox maximarum, quas possidebat, opum, quaedam quasi hedera, aut praeconium erat. Unde primo omnium plebs suspectos nobiles, et invisos habere coepit. Eadem postea flamma furiis Grachorum faces ministravit, quibus numquam exstinctis, sed quasi sub cinere latitantibus tandem Res publ. conflagravit. Invenerunt sane Leges multo ante ei malo remedium, cum Licinius tribunus, ut auctoritati nobilium ac fastui obviam iret, perrogasset, ne quis plusquam quingenta iugera agri possideret. Sed quò ille ordo in rebus civilibus dirigendis minus valeret, nihil tam enixè unquam conatus est, quin contraria consuetudine rectae leges facile vincerentur. Etenim nobiles, susque deque habentes legem Liciniam, omni studio opes auxerunt. Agros quoque populi Romani, qui publicis usibus serviebant, sibi vindicatos, colonis peregrinis locarunt. Cum itaque plebs accisis opibus, egena, praemia victoriarum tanto sanguine parta, ad solos nobiles averti sensit, eam, aliasque iniurias aegerrimè tulit. Donec in aures primùm, mox in animum vulgi influerent, quicumque secum fiduciam omnia ad pristinam aequalitatem reducendi
praesumpserant. Antiquorum enim morum ut apud plebem magna veneratio, ita si quis eos restituere polliceatur, contrà ingens favor est. Inde ergo factiosi homines rerum novarum prima semina colligere: inde denique Grachorum temporibus arma in foro ostentare, et causas civiles ferro dicere. Qui sane eventus, ut deinceps manifestius apparebit, iam ante ex longinquo praevideri potuerunt. Corruperunt enim, turbaruntque Rep. consuetudines istiusmodi, non solum quod longe terminos modestiae civilis transilirent, sed potius, quia plane legibus illius Civitatis adversabantur. Quae omnino ad statum popularem erant conformatae. Cum enim tanta suffragiorum populi vis esset, quae se ad praecipua quaeque publici consilii extenderet, apparet id tantummodo a legislatoribus Romanis actum fuisse, ut libertatem communicandi cum universis civibus imperii custodirent. Magistratuum honores illic patebant omnibus. Neque, si cui contractior census esset, propterea seponebatur. Agnatos connubiis iungi fas erat. Peregrinis facile Civitas dabatur. A Magistratibus omnibus ad Tribunos plebis erat provocatio. Vivendi ratio cuiusque non tam libertate, quam licentia definiebatur. Omnium autem clarissime Reip. illius qualitatem summa tribunorum plebis auctoritas patefecit. Quorum tanta apud omnes veneratio erat, ut etiam satis superstitiose sacrosancti haberentur. Utique in Magistratu tam insolenter se gesserunt, ut nihil superesset, quo ad Tyrannidem proficerent. Notum est quam crudeliter unus Tribunus Marcum Marium Violanum nobilem
hominem, cum nihil tale populus iussisset de saxoTarpeio deiecerit. Solo supplicio expertum quod reus esset. Neque enim ullum eius delictum ferebatur, quam quod pro rostris duriuscule esset locutus. Sulpicius tribunus, maiori usus violentia, mane in forum, satellitio magno, armisque succinctus venit; Consulibusque iniustae actioni intercedentibus, e foro eiectis, MArio expeditionem adversus Mithridatem decerni scivit, pertulitque tam inverecunde, ut ne ullam quidem legum rationem haberet. Quae cum ubique proculcatae iacerent, boni mores omnes ad nihilum reciderunt, a violentis, et immodeste potentibus tribunis vitiatae, et destructae. Ista si quis contempletur attentius, equidem universa eo pertinere contendet, ut constituant Remp. undiquaque popularem. Et nihilominus alia multa supersunt, iis ex adverso contraria. Ut sunt ampliatio et refectio magistratuum, eorum maxime, qui exercitibus praeerant: et immodicae privatorum divitiae. Pleraeque REs publicae aliae, quae itidem populares erant, longe diversa consilia ingressae sunt. Athenis, siquis virtute, aut alia re ceteris excellentior esset, et iam nimis eminere videretur, ostracismum passus est. Alibi bonorum aequalitas vigebat, ut eo modo quies et concordia civium minus labefactaretur. Quemadmodum Spartae factum est. Enimvero omnes legislatores, quibus propositum fuit civitatem liberam formare, id operam dederunt, ut auctoritas magistratuum certis et potentiae, et temporis limitibus describeretur. Ita enim fiet, ut pluribus ad honores via
pateat. Neque cuiquam otium erit, ut de utilitatibus suis consulat, communes relinquat. Iidem monuerunt opes cunctorum ad aequalitatem aliquam reducere, aut cavere saltem, nè ita in altum exstruantur, unde invidiae ceterorum [(transcriber); sic: ceterornm] civium, et suspicionibus opportunae sint. Nemo, ut arbitror, in posterum mirabitur ingentes illas in Romana Republ. contentiones, distractaque civium studia, cum methodo tam salutari caruerit. Ea enim ordinum diversitas talem eam efficit, veluti si tu uni corpori duo capita affingas, duplicemque vultum. Itaque in visceribus semper civitatis discordiarum domesticarum perniciosa soboles succrevit, quae semper aliquid tumultuum civilium genuit. Nobiles nimirum fastuosi, quod consulatus [(transcriber); sic: consulatns] dignitas coniuncta cum tanto imperio, penes se plerumque esset, et elati potentibus divitiis, omnes functiones publicas invadebant. Contra populus, qui plurimum pollebat, et audacia praesidioque tribunorum efferebatur damnosa insolentia omnem oboediendi legem excussit. Neque iam Magistratus dignitas sua a contemptu vindicabat, neque leges Religio. Omnia publice plebs agebat, sciscebatque, prout ipsi commodum, libitumque foret. Qua conturbatione Civitati foris potentissimae, et arma cum terrore Orbis universi feliciter circumferenti, nervi civilis administrationis omnino excisi sunt. Etenim quoties potentia inter homines diversarum voluntatum, studiorumque divisa est, consequitur, Civitatis huiusmodi vires ac robur, pessimo publico, saepe differri, et evanidas esse. Dum enim
partes mutuis contentionibus confligunt; neque consilia idonea capi possunt, et momenta res maximas persequendi transeunt. Quod saepissime Romae contigit. Quoties enim contra hostes exercitu opus esset, statim plebem se vocabant Tribuni, ne quis militiae nomen suum daret. Eam porro plebis insolentiam multum auxit, quod poena abesset. Quemadmodum plerumque impunitas securiosa scelera facit. Cum enim tribuni non ob aliud, nisi ut factioni suae robur circumdarent, provocationes omnes, etiam iniustas, etiam abiectissimorum nebulonum acceptarent, factum est, ut plebs nobilibus terrori esset, et ad audendum seditiones promptior. Etenim usu docta erat, plus in turbido potentiae colligi, et secessionibus Patribus omnia extorqueri. Ex adverso nobiles summa industria cuncta ad ornandam augendamque dignitatemque suam conferebant. Quo autem insolentia plebis compesceretur, insidiose nervos omnes rerum agendarum ad se avertebat. Arbitrabantur enim inopes plebeios inter aes alienum et miserrimam paupertatem destitutos, animis quoque et audendi fiducia comminui. Deinde quoniam iudiciorum et vis, et norma penes Nobilitatem erat, id actum est semper, ut sui ordinis homines quocumque modo defenderent. Quoties itaque de delictis cognoscebatur, plebeium esse, iam maius crimen erat, quam noxam nocuisse. Ad absolutionem autem sola Nobilitas proderat. Hoc fonte derivata clades tandem in exit ium Reip. exundavit. Quid enim sani superesse potuit profligata et integritate iudiciorum, et
iustitia, qua omnes boni mores continentur? Quod autem quaeque pars exiguam salutis publicae, privatae autem potentiae omnem rationem duceret, gravissime saepe Resp. periclitata est. Quippe plebs Urbem Romam non communem cunctorum, sed nobilium duntaxat patriam arbitrata, neglecta illa, et repudiata, in Aventinum secessit. Qua in re et ambitionis plurimum, et privatae cupiditatis fuit. Nempe ad amplificandam potentiam suam, et ut tandem de Patribus, qui se desideriis plebis obiecerant, infamem triumphum duceret; ad hanc adeo palmam non timuit per seditiones, per pericula, et damna Reip. contendere. Itaque prius undas, flammamque, quam ut intuitu publicae quicquam de utilitate privata remitteret. Nobiles pariter solliciti magis de colligendis divitiis, et opprimenda plebe, vix unquam optasse videntur, ut Civitatis quies, et concordia salva, et inconcussa esset. Sed incubantes opibus Reip. et plebem usuris, tamquam loris, et flagris, ad ossium usque nuditatem conscindentes, perpetua discordiae civilis semina fovebant. Quae cum ad istum modum disseruntur, clarissime tandem elucet, quam vitiosa fuerit proportio inter ordines huius Reip. cuius formam mistam fuisse prius ostendimus. Quod si cum Republ. Spartanorum eam componamus, omnia erunt manifestiora. Etenim profecto nihil fuit Civitate illa, in misto status genere ad summam perfectionem excellentius. Optimis enim legibus instructa, et circumscripta, diutissime libera floruit: nec discordia ulla, contentionesve quietem civilis felicitatis interpolarunt. Regum Spartanorum
imperium non nisi cum vita finiebatur. Cum enim sanctitatem, et reverentiam legum custodiendam haberent, summa id libertate facere potuerunt, neque unquam huiusmodi metum senserunt, quo illi praepediuntur, quibus magistratu abeuntibus iudicium, quaestionesque populi pertimescendae sunt. Fuit nihilominus eius auctoritas tam arcte angustéque habita, ut non tam verum Principem agnosceres, quam vigilem, qui pro communi libertate excubaret. Populus tantum ad Rem pub. conferebat, quantum pro conditione sua poterat. In artificiis scimus operis alicuius praestantiam accuratius diiudicare, qui eo carere non potest, et frequenter utitur, quam ipsum artificem. Et Magistratus melius discernunt, quibus quottidie a Magistratibus regi necesse est. Habuit hoc itaque populus Spartanus, quod magistratus crearet: aliquando etiam perversos, et inutiles dignitate deiceret. Patrum summa auctoritas erat, et reliquis eminentior. Cum enim Senatus in medio esset positus, qui hinc potentiam regum nimiam excluderet, inde populi compesceret insolentiam, opus aliqua vi fuit, quae utramque partem iusto temperamento componeret. Ad eum modum tres isti administrationis diversae participes ordines, innexi invicem, sibi quisque suas imperandi rationes, conditionesque seorsim servabant. Quae tamen non erant huiusmodi, ut qualitatibus contrariis sibi mutuo adversantes consistere in eodem pariter subiecto non possent. Erat equidem potestas regum perpetua; sed ita definita legibus, ut amice iis cum ordinibus ceteris conveniret. Senatus, qui ex XLVIII. constabat, veram Optimatum Remp.
praeferebat. Ceterum, quoniam dignitatem populi agnoscebat, non tanta erat eius potentia, quae ceteris libertatis fructum auferret [(transcriber); sic: aufferret] . Populi auctoritas, quae ad poenas et praemia dispensanda pertinebat, nihil habebat metuendum: sed efficiebat, ne a popularitate abesset modestia. Praeterea, quod invicem tres ordines miscendo, ex singulis optimos ceteris praeferret, decus imperii istius, et splendorem absolvebat. In distribuendis dirigendisque iis rebus, unde civiles potissimum contentiones nascuntur, plane laudatissimi Spartani, et admirabiles fuerunt. Neque ulla in re Nobiles, aut indignitatibus constitui maiorem partem ferebant: quod populi opes ceteris aequales, et reditus omnium communes essent. Unde et illorum ambitioni, et horum necessitatibus, quod abunde esset, suppetebat. Omnes autem ei fortunae imperii, quae in usu erat, acquiescentes, dulci pace, et tranquillitate summa coaluere. Non potest itaque deinceps obscura esse ratio, cur Spartanorum Resp. diutius steterit, quam ulla earum, quae apud veteres celebrantur. Illud notari fortasse possit, quod non liberaliter satis ab initio Imperii honores, muneraque extendebantur. Consultius enim fuerat plures, quam factum est, in Senatum adscribere. Neque enim Ephoris opus fuisset, qui Theopompi temporibus insolescentem Patrum auctoritatem in ordinem coegerunt. Constitutis Ephoris res ad nimiam popularitatem prolapsa est. Unde mox relictis Lycurgi laudatissimis institutis, nimium in vivendo licentiae adhibitu. Quod si, ut dixi, ab initio cautum fuisset, ne senatorum paucitate laboraret Res publica, nihil superest in illa
Civitate, quòd ad summam perfectionem possit desiderari. Ceterum, Duboni, quam illarum rerum nihil Romae fuit! Quae quanto longius a civili gubernatione Spartanorum recessit, tanto manifestius alicuius excellentiae faciem amisit. Saepe dictum est maximam Romae fuisse auctoritatem Consulum, et fortasse haud paulo liberaliorem, quam Magistratum in Rep. habere aequum esset. Sed propter brevitatem temporis minus inde adiuta est Res publica. Quod enim post brevi deponendus foret honor, frigidiuscule saepe, et neglegenter negotiis publicis superfuerunt. Sin adsumeretur aliquid confidentiae, aut libertatis, invidiae, et atrocitati tribunorum plebis patebant. Illi enim actiones omnes Consulum malitiose speculati, et dicta arbitrati, adeposito postea consulatu, ad vindicandas iniurias privatas properabant. Ita Cicero, postquam ab aris et focis patriae nefarium Catilinae incendium defendisset; hoc liberatae patriae pretium tulit, quod in exilium pulsus, odio tribuni Clodii paene conflagraret. Porros Senatus, quod ordinarium magistratum nullum haberet, a quo provocatio non esset, non habuit idoneum frenum, quo insolentia plebis constringeretur. Caruit itaque ea reverentia, qua ignarum vulgus plurimum continetur. Ergo tandem eo licentiae perventum est, ut indignissimis saepe contumeliis adversus summum magistratum plebs insurgeret. Ita ingenti flagitio Camillus Hettar de tribunali detractus est, cum plebs dignitatem Consulatus secum communicari furiose contenderet. Nec mediocriter vim Patrum debilitari compertum est, quod aliqui cives nimium crescerent. Cum enim
in deliberationibus Senatoriis voluntas, ac iussa populi plurimum pollerent, datus est quorundam ambitioni campus latissimus, in quo excurrere, seque exercere posset. Quandoquidem plurimi insignem potentiam ex favore populi aucupati, iis tandem munimentis institere, quae nec totius Senatus conspiratio concuteret. Ita Marius invitis, et plorantibus legibus Consul declaratus est. Ita Caesar administrandae Provinciae Galliae praeter ius, fasque relictus. Quae civium immodica potentia cum reprimenda esset, quod alioquin in tyrannidem relapsura REs publica videretur, remedia ad eam rem necessaria defuerunt. Quod ergo unicum relictum erat, aliqui partium earum quae erat Optimatum, ornandi, summisque dignitatibus amplificandi fuere, ut se idonee popularibus istis opponerent. Et tales arrepta potestate ita usi sunt, ut paene maior securis, et funestior ab ipsis, quam ab adversariis Reip. infligeretur. Divulsa enim, et factionibus distracta Civitas, proscriptionibus, caedibusque mutuis, tamquam pilis lusit. Constat, quanta acerbitate Sylla antiquam privatarum iniuriarum rationem deduxerit. Quamquam ipsius immanitas speciosis recuperandae salutis publicae titulis, tamquam radicibus inniteretur. Pompeius, ut dignitatem suam retineret, et ne unquam conveniret Senatui cum Caesare, totum concordiae negotium frustrationibus, fraudibusque intercepit, Unde tandem inter expedita et conserta arma civilia Res pub. ipsa iugulata est. Utique haec mala inde orta sunt, quod nulla, aut debilis sane facultas Senatus esset. Ceterum plebs in gravissima Reip. negotia se vi ingessit, Pari
enim libertati cum nobilibus insueta, ad aequalem, imperii administrationem, turbulentas libidines, et in sanas manus extendit. Quae ordinum omnium confusio, honorum conturbatio, et Civitatis status, qui non Arithmeticam, sed Geometricam proportionem requirebat, corruptio fuit. In distributione enim tali non eadem omnibus, sed quae conveniunt, singulis admetiri oportet. Contra si fiat, idem erit, ac si tu cantionem Musicam una, et sibi ubique simili voce instruas. Harmoniam artifices vocant, quae ex variis, dissonisque sonis ita componitur, ut cum suavitate in aures influat, et de arte testetur. Eadem in Civitate concordia esse debet publicarum functionum. Quae a multis pro qualitate singulorum varie procuratae, in egregium publicum tandem consentiant. Tueri tamen suum quemque locum constanter oportet. Ne, si quidam efferantur ultra, quam decet, aliqui nimis subsidant, soloecismus [(transcriber); sic: soleucismus] fiat, quem musici dissonantiam dicunt, cum alius tonus acutior est, quam fieri decorum erat; alius pressior. A quo vix unquam sibi caverunt Romani. Eadem enim dignitas non raro prudentes, et insulsos, optimos, pessimosque composuit. Quod sine maximo detrimento Reip, et deliberationum confusione fieri non potest. Et ea causa est, cur nec una forma recte illi Civitati adsignari possit: nec probari, quod mistione iusta, et ordinata, omnes sit complexa. Si tamen in illa non tam mistione, quam conturbatione statuum aliquis praecipuus definiendus esset, qui praedominetur ceteris, is omnino popularis erit. Quod cum ex superioribus satis appareat, apertius tamen
erit, si alia quoque pressius consideremus. Optime discitur Reip. status, si sciatur ubi iura summi imperii consistant. Cuius omnino maiestas penes illum est, quem ius fasque est Magistratus creare, leges condere, quibusdam derogare, alias abrogare, bellum iubere, praemia proponere, poenas sancire. Quae omnia quoniam a populo tractata sunt, statum manifeste popularem arguunt. Sane populus omnem magistratibus auctoritatem impertiebat: ipse Senatus quoque. Nihil enim a conscriptis Patribus efficaciter deliberatum est, quod populus ratum non habuisset. Ita ab illo, tamquam anima quadam Imperii, ad ceteras partes motus actionum omnium emanarunt. Neque duntaxat, si quid in Urbe fieri iussisset populus, morem Senatus gerere; sed ea etiam, quaecumque de gravissimis Reip. negotiis statuisset, sequi coactus est. Nimirum, si vel magistratibus a se creatis honorum tempora ampliaret: vel a coeptis iam expeditionibus abstinere, arreptaque, et imminentia hostibus arma deponere, satis pro imperio iuberet: Non sine magno vitio status popularis. In quo si nimium pervicaciae, et libidini suae relinquitur populus, immoderato tandem furore vulgi abiecti, et insani, Res pub. concutitur, et ruinam ducit. Porro si posteriora tempora conferamus cumprimis, ex status mutatione apparebit quae prior imperii forma fuerit. Ita enim ille orbis conversus est, uti plerumque eum ordinarii, et naturales motus circumagunt. Incidit autem in principatum, vel tyrannidem. Ad quem facillime transitur a populari statu, quoties neglectis, aut corruptis pristinis institutis, factiones exsistunt, quae se
invicem atterunt: donec fessis omnibus, vel plerisque oppressis, unus ceteris praeemineat, qui omnibus dominetur. Et omnino in huiusmodi Republ. in qua nimium plebi licet, multos inesse tyrannos dicendum est. Qui ambitionis, et cupiditatum conflictu irritati, mox civili rabie congressi, tandem potentiori, vel feliciori saltem pereundo cedant. Nemo ignorat, quam multi Romae omni tempore ex popularitate favorem, dignitatemque aucupati, quemadmodum tyrannos adulari mos est, plebi inficetae omnia adsentati sint. Quod argumentum luculentum est, ut aiebat Philosophus, in huiusmodi Civitate non penes leges, sed penes populum imperandi arbitrium esse. Neque exemplis caremus. Insigne illud est de Mario. Qui novus homo, vilissimis ortus parentibus, ad Rem publ. initio se contulit, nulla maiorum gloria, nullis tunc quidem rebus gestis memorabilis: sed instructus sola animi magnitudine, et incredibili audendi, sperandique omnia libertate. Quibus rebus ingentem potentiam nactus, et ad tribunatum plebis elatus, adversus nobilitatem odio et aemulatione exarsit. Cuius dignitatem auctoritatemque [(transcriber); sic: auctoritatemqne] modis omnibus profligavit. Itaque de suffragiorum iure odiosissimas leges tulit: Consuli Cottae, qui se opposuerat, etiam vim et carceris metum intentans. Tanta confidentia populi studiis ad se translatis, addictam sibi plebem tamquam lignum mobile suis nervis, pro lubitu, circumegit: nullo iam amplius aut iustitiae intuitu, aut legum metu. Itaque per vim multa fecit, sive ad nocendum inimicis se convertisset, ut cum
Metellum innocentem in exilium egit: sive augenda dignitati studeret; ut cum contra leges absens adversus Cimbros Consul crearetur, et denique Provinciam Sillae destinatam ad sese averteret. Per haec media saepe cives ad potentiam immoderatam festinarunt. Unde factum, ut tunc abesset ab exitio proxime Resp. cum summa eius esset, et ultra vota felicitas flueret. Huiusmodi enim confusiones et perturbationes eum ab incunabulis urbis, cum ipsa pariter adolescerent, in altum exstructis opibus publicis efficacius sese exseruerunt. Utique populus immani civium numero auctus, et a maximo rerum successu audaciam mutuatus, parum reputans aequas per omnia cum nobilibus partes fecisse, ipsis etiam legibus superior esse contendit. Unde saepe cives indefensos, inauditos urbe eiecit: quibusdam magistratus ante tempus legibus annalibus definitum concessit: aliis praeter morem honores continuavit: omnibus denique rebus non civilis aequitatis, sed suae libidinis modum statuit. Quae omnia manifeste imperfectionem illius Imperii ostendunt. Etenim, ut Philosophus alibi docet, ubi placita populi, non vero leges dominantur, ibi statu adeo corrupto vivitur, qui nomen Reip. non meretur, cum nulla imperii forma ipsi conveniat. Quod potissimum accidit magnis et potentibus civitatibus, qualis Romana fuit. Secundum ista, si qualitates hominum intueamur, penes quos ista imperandi facultas residet, apparebit, inter omnes status popularis formas speciesque hanc fuisse corruptissimam, utpote quae opificum quoque purgamenta ab administratione Rei publ. non arceret. Quod genus
hominum quoniam pravis moribus utitur, frequentius in circulis et contionibus fori congregatur, delectatur congressibus, ut se mutuis sordibus suaviter atterat, statum constituit corruptionibus plenum et mutationibus obnoxium. Cum itaque ea pars, quae in Rep. plurimum pollebat adeo imperfecta esset et deformis, fieri aliter non potuit, quin ex hac quasi sentina aliqua imperfectionum impuritas ad ceteras emaneret. Etenim ubi imperandi species pessima cum duabus aliis mediocriter bonis concurrit, nequaquam ita mutuo coalescent, ut certam Rei pub. formam conficiant, aut vel brevissimo tempore tranquille inter sese et quiete consistant. At vero nec ceterae Rei publ. partes sine vitio fuere. Cum enim Consulare imperium aliquid regium, Senatus auctoritas statum Optimatum referret, utraque potestas ea perfectione caruit, quae ipsi debebatur, et plerumque ad contraria deflexit. In iis utique quae publice egerunt Consules multa et violentius gesta deprehenduntur, et auctoritate maiori, quam Rei pub. conveniret. Etenim Caesar, ne afferamus alia, subnixus potestate éa, quam ex Consulatus acceperat, Reip. libertatem oppressit. In Senatu porro plurimae corruptiones fuerunt, quae quantopere ea quoque parte laborabit Civitas, satis ostendunt. Sane iis temporibus quibus maxime illustris Rei publ. maiestas erat, nulla in foro merx tam venalis fuit, quam Romae Senatores. Quos Iugurta, postquam auro salutem turpiter mercatus fuerat, tolo plurimis ob os obiecto, notissimo deinceps cavillo diffamavit: Civibus Romanis ipsam urbem venalem fore, si quis
Emptor veniat. Coniungi cum superioribus et iam alia possunt, quae quam nihil boni fuerit in populari statu, cui Romana civitas potissimum inhaerebat, manifestò arguant. Nihil est facilius, quam aliquod Regimen ad breve tempus in quocumque statu constituere. Quod si diutissime conservetur, tum vero demum apparet, et legislatorem tantae rei parem exstitisse, et excellentibus legibus omnia fuisse devincta. Rursus: non potissimum constitutiones populares dici debent, quibus auctoritas populi mirum in modum augetur, sed per quas sua ipsi concordia, et civilis felicitas longo tempore incolumis et salva est. Atqui cum huiusmodi temperatura tam Romanis ordinationibus abesset, quaecumque in gratiam populi constituta sunt, eadem omne robur, omnesque nervos illius status eviscerarunt. Equidem vovendi immoderata licentia, frequens contionum usus, ad Tribunos provocandi ius, accusandi quemlibet publice proposita praemia, et huiusmodi alia, quae ubi initio popularitati darentur, postea instrumenta opprimendae libertatis, et ultimi exitii auspicia fuere. Idque iam ante Athenis evenerat. Quas cum Solon ad statum nimis popularem conformasset, libertas subito collapsa est. Unus quippe civis Pisistratus eam invasit, eam ingressus viam, quam Legislator iste adeo popularis nimio plebis attollendae studio patefecerat. Neque enim mirum est, plurima quae ad salutem publicam excogitantur, si non recte adhibeantur, sub lapsa retro ad Civitatis ruinam referri. Et ista hactenus de ipsa Rei publ. forma disseruisse sufficiat. Non erit autem ab instituto nostro alienum, etiam per alia
magis generalia incedere, quae nos ad cognoscendam uberius cuiuslibet status perfectionem deducant. Quicumque Civitatem ordinaturus est, illum duorum praecipue temporum rationem habere oportet, et quo bellum geritur, et quod in pace transigitur. Utrumque autem ita legibus moribusque attemperandum est, ut nec insidiis externorum Rei publ. latera nudentur, nec ipsa intus viscera aliquam a civilibus discordiis labem aut morbum trahant. Porro neutrum ita tranquille vivi potest, ut nullo tandem bello quamlibet altissima pax interpoletur: perpetuis vero expeditionibus turbisque agitari miserrimum est. Etenim profecto si Romanae Civitatis actiones ac instituta considerentur, apparebit, tanto studio omnia ad rei militaris excellentiam conferri, ut unum illud populus egisse videatur, ne se unquam turbandi aliquid, bellaque bellis cumulando, imperiique amplificandi materia deficeret. Ut itaque hominibus suis virtutem bellicam. et adversus hostes odium paene ad huc nascentibus induerent, variis militum exercitiis sese cives experti sunt. Neque vero praemia defuerunt, si quis fortibus factis emitesceret. Ut autem aliqua illecebra, iustitiam, temperantiam, ceterasque virtutes civiles, quibus tranquillitas et concordia continentur, suis persuasum irent, vix unquam cogitasse videntur. Atque hinc est, cur belli tempore REs publica ad tanti imperii fastigium, tantaeque gloriae decora efferretur. quoties vero pacem coleret, splendorem paene omnem quasi rubigi ne obductum amitteret. Vix enim unquam externis tumultibus expediverant manûs: et maioribus
domi excipiebantur. Quos externus aliquis metus tandem denuo compressit. Quoties enim ad manum hostis esset, disiecta intestinis et fluxa civitas occasione belli, ordine rursus aliquo et disciplina militari se collegit. Neque enim quicquam in omni memoria tam eximium et laudabile fuit, quod arma facilè non vincerent. Fuit hoc sane Rei publ. aliquo tempore saluberrimum, sed diuturnum esse non potuit. Cum enim tandem decessit, qui vinci posset, excussa e manibus gloria bellica, quasi medico amoto sola morbo suo relicta est. Etenim cum discordiae in dies crescerent, quod nullo externo motu revocarentur, contigit, quod necessarium erat, ut infandis cladibus sese ipsa diriperet, eo maxime tempore, quo magnitudinis et felicitatis tantae fructum carpere oportuit. Viderat hoc mens provida scipionis Nasicae; itaque ne Carthago postremo exitio deleretur, intercesserat. Sciebat quippe urbem suam ad gerenda bella factam ac institutam solo otio, tamquam fatali peste interituram. Audeto iam aliquis eam Imperii administrandi rationem laudare mihi, quae adeo paene nihil habet, quo verum civitatis finem consequatur. Tenendum autem est, id demum unicum civitatis bonum esse, si virtutibus cives excellant, non si magnitudine imperii ipsa prae ceteris superbiat. Neque enim, ut ait Philosophus, ut ad felicitatem civilem perveniatur, rerum, quae cum externis gestae sunt, ratio ducenda est, sed iis, quae inter ipsos cives fiunt, intendere oportet. Quod itaque universum orbem imperio civitas una continuit, id imperandi bonitatem non probat: cuius proprium est
virtutem ingenerare civibus, non terras procul sitas pervagari, externisque regibus leges dicere. Etenim quemadmodum totum illud possessionum conquirendarum studium plerumque plurimum iniustitiae admixtum habet, ita a legum optimarum scopo plane remotum est, quae ab honestate numquam divelluntur. Praeterea observatum est, huiusmodi Res publ. quae amplificandae potentiae dumtaxat [(transcriber); sic: dnntaxat] intendunt, postquam splendido sed brevi flore maturuere, citò occumbere. Quod maxime imperfectionis indicium est. Neque hoc tantum, quod pacis tempora ipsis non solidis et idoneis legibus constituuntur: sed etiam, quoniam pariter cum finibus ipsorum civium ambitio extenditur. Illecti enim a libidine dominandi, postquam cupiditati suae parem campum invenere, elati ultra modum et impingentes, lere protrudentes invicem codem exitio et spes suas, et Rei publ. salutem involvunt. Quae maius periculum adire non potest, quam cum inter ambitiosorum manus iactatur. Neque facile est ad meliorem sententiam revocare mentes corruptas, quae nihil salutare esse publice arbitrantur, quod privatim fructuosum non sit. Quibus si tu occinas, vitandum hunc esse pravae opinionis scopulum, eandem esse communis utilitatis et privati commodi rationem: Nemini male esse posse, cum civitas optime se habet: sane molestissime [(transcriber); sic: moletissime] ineptus eris, aut cum ratione insanies. Atque inde certissima coniectura iam ante praevideri potuit finis maximae Reip. quae, ut quidam locutus est, tandem sub mole sua corruit. Utque illi forsitan vita longior contingere potuerit: iactata tamen aliis aerumnis periculisque plurimis suae duntaxat calamitati
superfuisset. Quos inter cives fructus produxerit immoderata gloriae sitis et dominandi libido. saepe experta fuit Civitas. Sed Marii exemplum maximè illustre est. Is perpetuo armorum usu obduratus, quibus summas dignitates conquisiverat, bella, tamquam perpetua gloriae suae fomenta pessimo publico semper aluit. Itaque postquam sensisset in pace auctoritatem suam paulatim diffluere, Regem Ponti mithridatem artibus occultis cum Republ. commisit. Quod bellum cum Imperatorem talem posceret, qualis erat Marius, seposita iam fere, et obsoleta militaris hominis gratia et existimatio novâ iterum luce enituerunt. Idem Athenis quoque contigit. Cùm enim civitas aliquandiu instituta et persuasa a Pericle tranquillitate summa fuisset usa, postquam deinde studia omnia pacis et quietis ad gerenda bella et dominatum transtulisset, moribus pristinis mutatis, pessimos summae ambitionis fructus collegit, cuius semina, nova omnia constituendo, sparserat. Ita quoque Alcibiades, gloriae immodicus, Lacedaemonios adversus patriam excitavit, materiam famae e iactatione Urbis suae quaesituras. Sed cum res Setius evenisset, ipse quidem laude ea, quam aucupabatur, caruit, patriam autem libertate et imperio ablato ingloriam et debilem ludibrio Spartanorum exposuit. Quae tamen omnia non eo pertinent, quasi omne armorum studium repudiari debeat. Eorum enim in omni Imperii statu maximus usus est, ne vicinorum iniuriis opportuna fiat Res publica. Quoties de libertate periclitamur, potissimum in armis praesidium est. Atque ideo Aristotelis castigationem Plato meruit, qui existimabat,
Civitati a parvis initiis armis opus non esse. Sed tunc demum cum Imperium conquirere coepisset. Ceterum quemadmodum illa, ut dictum est, ob alia summe necessaria sunt: ita nihil est pretiosius, quam si in exercitiis militaribus omne studium et modestiam suam cives occupent: si nec cognoverint nec arbitrentur alias ad laudem et gloriam grassandi vias, quam quae armatis insistendae sunt: si in administrandis bellis omne et privatum singulorum, et publicum civitatis bonum reposuerint. Quisquis autem felicitatem civilem, quod saepe iam diximus, invenire postulat, non dextram ense armet, sinistram clypeo incingat: sed virtutem actionesque honestas prosequatur necesse est. Quas potissimum pax tuetur et enutrit, tamquam veros laborum bellicorum fructus. Constituamus itaque eam partem, quae in Romana Rep. excellentissima fuit, neglegenter a civibus, nec, quemadmodum ius fasque erat, fuisse habitam et excultam. Unde contigisse, ut ingens cumulus de illius Urbis gloria dirutus sit. Ingentem enim habitura fuerat, si paulo ordinatius, magisque composite in id incubuisset, per quod verum finem felicitatis suae civitas consequitur. Ridet Aristoteles tamquam iudicii infelicis homines, qui ideo Rem publ. Lacedaemoniorum insolenti praeconio ad caelum efferebant, quod artibus militaribus instructis civibus, et gloria belli, et amplitudine dominii, ac terrarum ceteras Graeciae civitates post se relinqueret. Quid tu illum de Romanis dicturum fuisse censes, quorum in expeditionibus maior industria, et accuratior belli gerendi disciplina fuit: eas autem terras imperio
continuerunt, quorum nomen vix fando acceperant spartani. At vero quod Lacedaemone praeter accurate descriptam excultamque militiam, illi quoque mores vigerent, cuius insueti cives ad virtutem civilem efferuntur, id demum summum civitatis decus gloriamque absolvit. Apparet autem longe diversis ad formandam Rem pub. animis atque institutis accessisse Romulum ac Lycurgum. Cum enim ille paene vagientem adhuc Rem publ. armis induisset, tubasque ac tympana audire docuisset! Lycurgus id sedulo egit, ut quies concordiaque urbi suae constaret: de rebus militaribus instantum sollicitus, quantum ad tuendam libertatem et defendendam vim externam satis esset. Coniungimus cum superioribus alia, istis paene graviora. Nemo prudens civitatem aliquam bene ordinatam arbitrabitur, nisi in qua leges cum moribus ac educatione civium bona conspirant. Postrema enim illa maiorem vim habent homines ad omnem virtutem exercendi, quam propositus timor poenarum. Inde enim perpetuo ac sponte insuescunt cives operationibus ad normam virtutis exactissimis, non tam quod id iure se facere arbitrentur, quam quod aliter facere non possint; id quod nos habitum appellare solemus: quem nemo nisi exercendo usuque multo et assiduo comparavit. Ceterum ubi praeter propter vitam vivitur, nec ullus institutioni bonae locus relictus est, illic fluxa ac dilabilis legum vis atque auctoritas nulla magistratuum severitate continebitur. Omnia dissipabit insolentia civium, lascivire sueta, et soli animo suo morem gerere. Ea enim appetitus conditio est, postquam inter
audaciam et licentiam adolevit, delectata praemio vitiis mox innutrita, nulla vi, nulla auctoritate a pravis studiis abducetur. Idcirco aiebat Aristoteles minimum prodesse leges, quantumvis summo iudicio constitutas et utiliter latas, si ad eos mores, easque disciplinas ab ipsis initiis cives educati edoctique non sint, quae Civitatis statui conveniunt. Atque eo pertinet, quod in octavo Politicorum, ut homo ad virtutem perducatur, tria requiri docet: naturam, rationem, consuetudinem, Quarum postrema potior est excellentiorque reliquis, quatenus non tam inclinatione naturali ad virtutem conformamur, quam saepe honesta agendo, iugique studio promovendi rem insitam, et roborandi, donec ad perfectionem habitus pervenerit, quae ante natura erat. Neque unquam recta ratio socio appetita paribusque studiis utriusque ac viribus ad virtutem incumbit. Sed retundendus vincendusque ille est, et assuetudine domandus, ut servire se sentiat, et ad iustas honestasque actiones dominae rationi famulas operas praestet. Atque huius quidem rei quo maior excellentia est, et necessitas, eo peius actum cum Romana Republ. fuisse videmus, in qua alia omnia potius acta fuisse cernimus, quam ut ordine egregio et bona educatione cives ad virtutem civilem exigerentur. Unde vilior et abiectior illic quam Lacedaemone legum auctoritas fuit. Quas non tam chartae illeverat legislator, quam animis omnium charactere aeterno impresserat consuetudo. Itaque revera mirabilis exstitit, civibus ad virtutem vitamque civilem, consuetudine optima, a Lycurgo introducta, tamquam stirpe decorâ et speciosâ,
efflorescentibus. Plutarchus, quo libro cum Numa Pompilio Lycurgum componit, penes Spartanum summae Laudis vindicias dedit. Cum enim is Civitatem suam bonis constitutionibus informasset, in id incubuit, ut obstinata consuetudine civibus eas conciliaret, et quasi innecteret. Quae causa fuit, ut tanto tempore legis istae non delaberentur, quae quasi visceribus et sanguini populi haerebant. Contra Numa contentus duntaxat perscripsisse leges quantumvis optimas, et ad tranquillitatem pacemque pertinentes; quibus porro educandi vivendique rationibus cives adolescerent, susque deque habuisse videtur. Non diu itaque ea in usu fuere et eidem paene dies, qui ipsum abstulit, omnia eius bene instituta fatali exitio delevit. Quanta autem excellentia praeceptorum Lycurgi fuerit, res tandem docuit, quando nulla Rerum publicar. quarum memoriam veteribus proditam habemus, tam longo tempore sarta et inconcussa [(transcriber); sic: inconcusa] libertate floruit. Unde Philippomenes, licet fractis iam Lacedaemoniis ferme in exitium insisteret, patrare tamen bellum, et subicere eos Achaeis non potuit, usque donec omnes antiquas Reip. istius constitutiones, quasi ex Herculis manu clavam, abstulisset. Et sane ré factam habuit exterius et sepositis iis, quibus in nutrita iuventus spartana adeo ad amorem libertatis effer vescere solita erat, ut paene proclivius esset solem detrahere caelo, quam ipsis servitutem obtrudere. Quibus rationibus ita deductis summa fit: Romanae Reip. formam mixtam fuisse, ut tamen singulae partes certa utrinque proportione in vicem sibi non constarent, sed ad licentiam popularem nimis corrumperentur:
denique tribus rebus Spartana inferiorem fuisse; Imperii excellentia, pacis artibus, et bona consuetudine. Superest ut quod disserendum secundo loco proposuimus, possitne Civitas Romana intellectis primae formae vitiis ad aliquam Reip. methodum meliorem eluctari, dispiciamus. Neque enim a prudentia Legislatoris semper dependet ut Civitas recta ordinata sit, sed multa extrinsecus concurrunt. Saepe diximus: ante omnia ad naturam populi attendi debere, quacum, tamquam cum certa materia imperandi forma coniungi, et iustis proportionibus velut permiscere debet. Unde sollenne illud Politicorum, considerandum Legislatori esse, non tam quae Reip. forma optima sit, quam quae populo aptè conveniat. Id enim. aliaque istiusmodi, quae accidentia vocare consuevimus, saepe ita implicarunt distrinxeruntque superiorum status, ut negari non possit, etiam illic fortunae plurimum licuisse. Recte iudicarunt de Lycurgo, qui summi optimique legislatoris laudes in eum contulerunt. Sed plurimae res quasi conspirasse cum ipso videntur ad conficiendum negotium, quod in manibus erat. Nam et Rex fuit, et ea severitate ac vi, a principio grassari pisi licuit, quanto opus fuit ad populum in eum ordinem redigendum, qui et evaganti plebis licentiae frenum iniceret, et senatum decora auctoritate, tamquam propugnaculo muniret. Multum praeterea ipsum iuvat, quod divitiae urbis penes paucos residerent. Qui dignitatibus et honoribus ob os obiectis, facile induci potuerunt ut ad aequalitatem omnium opes suas laxarent. Neque minus eo pacto plebis desiderio satis factum est. Quae cum
in ea urbe ab initio exigua esset infirma quoque et debilis, facile in omnem imperandi modum traduci flectique potuit. Atque inde est, quod aliarum civitatum legislatores quamvis prudentia excellerent, aeque egregie per omnia instituere Rem publ. non potuerunt. Plures enim inciderunt in materiam non deo idoneam ut tam insignem formam reciperet: plurimi auctoritate et potentia defecti, ad id opus eos nervos, eamque vim non attulerunt, quantâ opus erat. Alios alia diversa de honestissimis consiliis quasi de arce aliquâ deiecere, adversus quae humana prudentia nulla certa praesidia comparare potest. Etenim Soloni, qui Athenas ad simile regimen conformare frustra conatus est, nec animus, nec consilia defuere. Sed cum privatus degeret, et ad id munus a Nobilibus et plebe pari consensu vocaretur, succumbendum ipsi in plurimis fuit, deviandumque aliquando, quo gratiam illorum, istiusque omni modo retineret. Et cum exigua eius in urbe esset auctoritas, leges latae reverentia illa et respectu, quo amiciri debuerant, quasi vestimento caruere. Quibus, ut nudis triobolaribus in fornice scortis, quilibet publice illudere praesumpsit. Alii enim suis sibi institutis Solonem ipsum indignissime traduxerunt. Donec improborum hominum convitii s penè confectus summam vivendi miseriam patriamque ingratam fuga et exilio mutaret. Inter cetera, quae ipsi negotium tam praeclarum difficile reddiderunt, paene praecipuum fuit, quod in civitatem studiis et partibus distractam. inciderat. Iam enim aliquo libertatis sensu insolescebat populus, et adversus nobiles concitabatur multo
foenore evisceratus et demersus. Soloni itaque ut populum haberet obsequentem et minus adversus recentia instituta contumacem, imposita necessitas fuit novos titulos proponendi, et Reip. functiones communicandi omnibus. Quod sine iniuria maxima et insigni damno nobilium evenire non potuit. Res publica veneta eo Regimine utitur quo nihil ad summam excellentiam est absolutius. Non tamen a primis cunabulis iisdem legibus ordinata fuit, quibus nunc continetur, sed longo tempore civium prudentia educta est, et pro diversis occasionibus, quasi facibus admotis suscitata. Donec ad veteres leges novas subinde adiungentes, ubi ultrà via non patuit. in summo tandem perfectionis culmine conquievere. Quod sanè ipsis facere in proclivi fuit, cum Civitati isti adhuc nascendi Libertas pro fasciis substrata esset, omnesque artes pacis, omnia concordiae civilis studia. ut pueris lac solet, vagienti, immulgerentur, quibus, secutis temporibus, adolevit. Contra cetera Res publ. quae nunc in Italia celebriores sunt, ab in itio Caesareis legibus innutritae, et ad quandam servitutem exercitatae, cum postea aliae sese in libertatem vindicassent, re ignota hactenus per imperitiam male usae sunt, quod civium animi non iisdem studiis coaluissent, ut eadem vellent, nollentque. Donec diu incertae Regiminis, fortuna quasi turbine circumactae, et iam vertiginosae, ad unius dominatum tandem praevolverentur. Si haec iam omnia ad Urbem Romam transferamus, apparebit, nullam civium prudentiam, quamlibet eximiam sufficere potuisse ad eum Reip. statum inducendum, qualem requirimus. Emendari
utique plurima poterant distorta et abnormia, quae Imperii fatum praecipitarunt. Quod cum declinare nullo modo liceret, proferre tamen in diem licuit. Populi Romani ea natura fuisse videtur, ut non aliâ ratione elegantius, quam populari regi posset. Proeliator enim plane fuit, et usque a primis Urbis initiis belli artes secutus est. Potest sane inter eas quaedam Res publica formari, in qua aliqua vestigia invenias istius Regiminis, quod Optimatum dicitur: quoties nempe Cives certis legibus compositi, plus minusve, prout quisque idoneus est, Rei publ. muneribus admiscentur. Neque enim nulla in disciplina militari virtutis species est, licet ea tam excellens non sit, ut Civitatis bonum summum, et exactam felicitatem externae opis haud indiga procurare possit. Sed enim vero huiusmodi status raro frequentatur, et, quoniam vera certaque forma destituitur, ut communi Rei publ. nomine appelletur, usus vicit. Romana autem Civitas ab ipso ortu eo vehementer inclinavit. Itaque diu factum non est, quin pupulus, qui plurimum poterat, cum induere sibi temperamentum non posset, ad licentiam prolaberetur. Paribus enim augmentis una cum urbe populi auctoritas succrevit. Neque duntaxat eiectis Tarquiniis, sed iam ante, cum urbem Reges haberent, maxima vi usus est, et libertate valuit. Etenim iam tum patuit Genium Civitatis ad Rem publ. magis, quam ad Regnum a natura ipsa deduci. Ergo igitur sublato e vivis Romulo confisus armis populus, quibus dextras abarmaverat, et structae ante urbis conscius, eligendorum Regum fiduciam sumpsit.
Qui favorem studiaque populi regnandi munimenta arbitrati, naturae eius se applicuerunt. Mox indulgentia et concedendi facilitate maxima imperii momenta ad illum ordinem transtulerunt. Ad quem etiam sub Regibus provocatum fuisse Horatii iudicium ostendit. Condemnatus enim a Magistratibus propter eaedem sororis, cum ad populum provocasset, periculo ereptus est. Porro in gratiam Populi civitas tota in centurias divisa est, constituto censu sane exiguo, qui ad militares ordines consequendos, et ferendum in Comitiis suffragium proficeret. Quae res omnibus exemplis et modis pupulis fuit. Praeter leges istas vim et animos populari reddidit numerus civium iunctoque umbone phalanges. Iam enim tunc CXXVM. in censum relati sunt. Accessit, quod res maximas quottidie in bellis, cum nulla etiam stipendia mererent, pro Republica gererent, pari fortuna et virtute. Contra nobilium diu nulla ratio ducta est, quod potentia deficerentur. Urbem pastores condiderant, homines ut contemptae conditionis, ita non disparis. Quae paulo post graduum discrimina fuere, Romulus invexit. Ex omnibus enim Senatum legit, tamquam primarios, quos in partem curarum adsumptos reges habent. Hoc ordine instituto in nova urbe cives aliquot velut honoratiores a cetera turba secrevit. Atque ab eo fonte Romana nobilitas profluxit. Maxima tamen ordinis illius imbecillitas fuit, quod admodum paucos Romulus in Senatum sevocasset. Et quamquam postea numerus cresceret, eo tamen tempore, quo libertatem civitas adserta est,
plures quam C C non fuerunt. De quorum auctoritate cum Reges illidentes vim maiorem, quaedam delibassent, plurimum praeter ceteros tyrannis et violentia Tarquinii superbi detriverat. Unde factum, ut, cum in libertatem se Civitas vindicaret, nobiles, ne Optimatum statum introducerent, a sua sibi debilitate praepedirentur. Ea conditio temporis Romanae Civitatis fuit, cum fugatis Tarquiniis Consul Valerius, caeso in acie Collega Bruto leges figendas, et novam Rei publ. formam constituendam haberet. Quando itaque id agebat ut is status invalesceret, qui a priore diversus et plane liberrimus esset, firmandam sibi, non incidendam populi auctoritatem credidit. Neque enim id passurus videbatur, et metus erat, ne arctius habitus ad Regnum et Tarquinios reverteretur. Eadem via primus Consul Brutus ad stabiliendam novam urbis formam perrexit. Ne enim subduceretur urbi gratia populi, praesidium ingens ad res praesentes, collegam Tarquinium sellam curulem exilio mutare perpulit. Etenim tam tener populus ita molliter contrectandus ipsi videbantur, ut vocabulorum quoque odia, et suspicionum [(transcriber); sic: suscipionum] tenuissimas stricturas, quibus ludi poterat, de medio tollendas existimaret. Quae intuens Valerius pleraque omnia in favorem populi composuit. Cuiusmodi est, quod a summo Magistratu, utpote consule provocatio esset: quod capitale haberetur, si quis iniussu populi Magistratum capesseret, quod levissime castigaretur, si quis consulis imperium adspernatus fuisset. Mulctam enim quinque boum et duarum pecudum dixit. Praeterea non
pauca ad egenos sublevandos, aliaque popularia constituit: Unde Poplicolae nomen nactus est. Nihil tamen horum aut imprudenter, aut praeter rem, eum in ordinanda Republ. necessitati et tempori in plurimis morem vir sapiens gereret. Quod ab omnibus observari sedulo debet, qui tanto negotio animi mentem accommodant. Accessere ad haec alia, quae obsecundarent consiliis Valerii. Abfuit novo Legislatori dignitas principalis, aut Regia, qua Lycurgus valuit: exiguoque tempore eum magistratum gessit, cuius ut novae rei et parum notae, nondum adulta auctoritas esset. Ad abolendum itaque rationes populares potentiam eam et vim adhibere nequivit, qua aliis uteretur, cui omnia laxa sunt, et pro nutu succedunt. Post annorum aliquot inter vallum denuo Romae de emendando statu urbis cogitatum est. Creati sunt decemviri cum auctoritate summa et imperio, quale penes Consules nullum fuit. Iudicarunt enim sine provocatione, quo timore et reverentia neminis circumscripti, sine cuius quam intuitu, novas leges et valituras conderent. Cui negotio si non exitialem labem imposuissent ambitio Appii, ad spem status melioris fortasse Res publica emersisset. Et tamen is quoque perfectus esse non potuit, quia longe gravissimum est, Civitatem recto ordine componere, cuius iam maxima in crementa exsistunt. Eodem pacto, quo singulis in vita hominibus videmus molestissimo negotio eos mores eripi, quos usus ipsis, quasi altera natura, perpetuis vestigiis impressit: Cum tamen prima et tenera aetas in quamcumque partem flecti et impelli prona sit. Quod si fortassis exstitit
aliquis qui formaret Civitatem, adultam quodammodo et provectam, Propius tamen intuenti apparebit huiusmodi talem et magnitudine et potentia multo inferiorem Romanâ fuisse. Aut habuit utique legislator in promptu alia, quae id sibi negotium redderent proclivius. Rem enim ipsam si videas, nihil erit difficilius, aut, ut loquitur philosophus, quod magis excedat virtutem humanam, quam constitutionibus optimis multitudinem regere. Haec causa ratioque fuit, cur Romana Civitas numquam recta ordinaretur, maturoque exitio defloresceret, seditionibus et discordiis intestinis commissa, et tandem pessum data. Qui semel a recta semita exorbitarunt, quo pergunt ulterius, eo ipsis via intricatur magis, et a loco, quo collimarunt longius recedunt. Sane Romani, cum iuxta institutionem primam pariter cum magnitudine Urbis, auctoritatem populi crescere necesse esset, toto caelo deviarunt a scopo Libertatis, ad quem contendisse videri volebant. Quod itaque a primis initiis Urbs cum infirmitatibus suis conflictaretur, non satis praesidii fuit in multorum, quamvis excellentissimorum civium virtute, ut reduci ad sanitatem posset. Quemadmodum corpora quoque humana si ab ortu primo aliquam labem humores contraxerunt, eo vitio paulatim exeduntur, et quasi suffocantur, ut nec virtus naturalis, nec remedia, quibus ea adiuvatur, quicquam contra valeant. Quamvis autem iis rebus, quas hactenus diximus, Romana Civitas ad popularitatem quasi obtorto collo tracta, ad consequendum perfectum statum esset inepta: tamen verum non est adeo corruptam et putrem fuisse eam, ut multas
qualitates perversas tamquam scabiem et ulcera excutere non potuerit. Sed privata civium ambitio crescentem illam et innatam intemperiem pluribus discordiis, veluti pestilenti aliquo fluxu infecit. Agedum indagemus vestigia mali tam perniciosi, donec ad cunabula civitatis, et ipsa summae partis cubilia perveniamus. Videbimus primum ipsum illum Publicolam dum leges condit, civitatem ordinat, omnia denique velut pro libertate facit, in ambitiosissimis consiliis, quasi in luto suo volvitur. Nihil eiusdem tam exile, tam humile fuit, quo ille non proreperet dummodo id populo gratum acceptumque esset, ut non se pariter et dignitatem suam abiceret. Neque ambitionis eius nullum indicium fuit, quod gravissime indignatus nullam aliquando sui rationem habitam in electione Consulum, abstineret a functionibus publicis. Quo ostendit, quod tractaret negotia Civitatis, eo non se tam Rei publ. commodis, quam magnitudini suae velificari. Mox, ubi Consul factus est. pro amittendo favore plebis et auctoritate propria, levissimarum suspicionum auras et ramusculos metuit. Itaque cum videret populum domum suam in alto sitam quasi lentati regni suspectam aegre intueri, eam depressit, et in planum transtulit. In contione quoque populo supplex summi magistratus insignia submisit, et tantum non pedibus calcanda subiecit. Itaque dum nescio quam infimae faecis maiestatem consulari dignitate maiorem facit, auctoritatem ipse suam prodidit, qui ut maximus in urbe magistratus eminere et conspicuus esse debuit. Dum itaque popularis esse studet, in causa fuit, cur in emendanda Civitatis
forma ea effici nequirent, quae necessaria erant ad minuenda Rei publ. vitia, quando utique omnino tolli de medio non poterant. Oportuit autem opponere licentiae populi vim aliquam contrariam, quâ coërceretur, plures nempe in Senatum allegere, ne nimis valentes partes plebs faceret, et gravissimas de Republ. consultationes eius ordinis proprias facere. Qua in re quantum ad utilitatem publicam momenti esset, dies tandem docuit, sed cum omnia remedia iam sera essent. Tentatum quippe aliquid est a Sylla, qui alterum tantum ex equestri ordine in Senatum adscripsit meliore consilio quam eventu. Ingens enim vallum duxerat auctoritas vulgi, et pessimae consuetudinis semina in civium animis fatalis corruptionis stirpem iam fecerant. At vero Valerius non plures quam C. allegit, nec ordinis illius splendorem potestatemve ulla lege lata vel auxit, vel illustravit. Ut autem alterutrum saltem faceret, occasio non defuit. Quando enim novos Senatores ex equestri ordine, vel etiam ex plebe ceteris adiungendos haberet, ampliare tam illustre beneficium et derivare ad plures licuit. Non enim metuendum ne quicquam invito populo fieret, cum multo magis quorundam de suis dignitatem honorem universorum interpretaturi fuerunt. Id quod in paucis quoque illis evenit, quos adscripsit. Nec male secum actum populus credidisset, si a gravissimis Rei publ. negotiis semotus, eligendis et ad censuram vocandis magistratibus relinqueretur. Non tamen abnuo, provocationem illis recte concedi debuisse, quo aliquam Reip. partem tractent. Et remedio illo iniuriae nobilium a plebe egregie
profligantur, in quo ingens momentum vulgus esse putat: libertati porro ingens praesidium est. Quâ si plebi permissa, cetera ad Senatum revocassent. patres aucti robore ac vi auctoritatis publicae felicissime ad compescendam plebis insolentiam in turbis postea coortis incubuissent. Fatemur negotium illud in ea urbe difficultate non caruisse secundum ea quae ante disseruimus. Tentari nihilominus primis initiis nascentis Rei publ. aliquid potuit in illa Regiminis publici quadam quasi revolutione: quo tempore pleraque alias difficilia expedita sunt. Transitum enim est ad novum statum a Regno, quod in Tyrannidem iam degeneraverat sub Tarquiniis. Itaque Legislatori via patuit ad Optimatum Regimen, ipsa quasi Rerum publicarum natura statum Civitatis Tyrannide deformatum penes nobiles collocandi, Haec enim vetus et promptissima mutationum facies est. Quando enim plebs metu et terrore defixa torpet. primi nobiles ad libertatem erumpere, et subruere Tyrannos solent. Ita Romae Brutus Colatinusque ferro viam libertati fecere. Sane quidem operam plebs eò contulit, eiusque Reip. quam eripuerant Regi truculento partem aliquam ferre, loco praemii debuit. Sed augendi ornandique magis nobiles fuerunt. qui ad tam praeclarum beneficium, cuius fructus ad communem utilitatem pertinebat, primam facem praetulerunt. Noster vero Valerius cum adstruere dignitatem Senatus deberet, Consulatum more et exemplo pessimo omni paene auctoritate despoliavit. Ea deinde res insignes turbas dedit, quae iusto timore illato, facile consiluissent, si severitatem potius, quam socordiam
in consiliis habuissent. Cuius salubritatem remedii perspicuam fecit inprimis Dictatura. Quoties enim plebi lascivienti, et adversus Consules contumaci Dictator opponebatur, qui vi sua omnia ageret ferretque universa illa moles summa auctoritate quasi fulgure perstricta evanuit. Neque ullâ re magis serenitas Civitatis reducta est. Porro Decemviratus [(transcriber); sic: Decemvirata] Appii haud illustrius indicium fuit, quam facile in ordinem cogi plebs possit, si terribiles esse auderent magistratus. et frontem caperare. Nemo ignorat quam duriter decem viri plebem habuerint, ut iam tyrannis reduci crederetur. Et tamen quod ab illo Magistratu provocare non liceret, quodque res omnes summa austeritate administrarent, id adeo frenavit plebem et quasi comminuit, ut paene cum solo nomine relicta videretur, quò serviret, et inimicis opportuna esset. Neque quisquam aut vocem aut gemitum in potestate habuit. Ad libertatem autem qui retorqueret oculos, aut saltem cogitando reverteretur, nemo fuit. Donec Senatus id suum munus esse arbitratus est, primus Horatius et Valerius ad versus Decemviros pro Patria exasserunt. Armandus itaque Valerii Consulatus aliqua reverentia fuit, si severam liberamque potestatem ordinarii alicuius magistratus non esse pro Genio eius Urbis putarent, legibus saltem aliquot austerioribus eam contraxissent, pro quarum observantiâ excubarent Consules. Minus enim invidiae in legibus est, nec tam exosa earum auctoritas, quam quae ad personas confertur. Magistratuum itaque dignitas ad leges traduci debuit, gravissimis propositis poenis, si quis eas susque deque habuisset. Nulla hoc pacto
Nobilibus invidendi ratio foret, cum legum potius virtus, quam quorundam ambitio audaciam vulpi submoveret. Quoties autem cuique suum delictum impune non esset, minus indignum putaret sententia ipsius legis, quam iudicis voluntate condemnari. Quod in Publicola vitium notavimus, ita omni tempore primarios cives plurimos quasi contagio persuasit. Cum enim pari modo plebem assentarentur ambitiosissimè, nascentis superbiae et insolentiae quaedam quasi flabella fuere. Ita Valerius et Horatius Consules cum obtinere a Senatu triumphum non possent, populi voluntatem iussumque sollicitarunt. Quid multis exemplis opus est? Totus aliquando Senatus cum Dictatorem dici vellet, ad coercendam audaciam Consulum. T. Quintii Cincinnati et Cnei Iulii Mentonis, qui contra nitebantur, auxilio et ope Trib. plebis eguit. Quibus carcerem et minas intentantibus tandem Consules conquieverunt. Quae omnia ostendunt parum dextra consilia in tractanda plebe Nobiles sequi solitos, apud quam severa gravitate interdum plus proficitur. Sed abrepti ambitiose animi errorem suum aut non viderunt, aut non emandarunt. Itaque certatim editionibus, donariis, blande compellando, omnia adsentiendo, favorem populi sibi quisque rapuit. Qualis autem futura fuerit illa plebs, si arctius haberetur, saepe observatum est. Quoties enim aliquis petulanti vulgo rigorem et austeram frontem impingeret, eius sane industrior quam abiectorum illorum auctoritas ad populum fuit. Memorabile est iudicium quo causa Menenii [(transcriber); sic: Menemii] et Sputii Servilii iudicata est. Ambo a Tribunis eiusdem
criminis rei ad populum agebantur, quod, cùm essent Consules, rogationi legis Agrariae obstitissent. Menenius post miseras preces ad quas descenderat, cum se paene ad pedes abiectissimi cuiusque provolvisset, tamen sententiam passus est. Spurius Servilius tribunitiis furiis generosâ iracundiâ illudens, et sermone atroci et ad liberam severitatem composito pupulum compellans, servatus est. Alio tempore cum delata essent nomina Furii et Manilii, nobiles ad eripiendos periculo viros consulares obstinati accusatores Tribunos ultore ferro intra penates eorum oppresserunt. Qua caede peracta tantus terror Collegis ceteris totique adeo plebi iniectus est, ut nemo tribunorum integrare iudicium auderet. Ceteri subito compressi conquievere, primi enim militiae nomina dedere, quorum petulantissimae contumeliae aures citantium perstrinxerant ac temeraverant. Appii Claudii facinora summae severitatis adversus plebem inprimis illustria sunt. Ut enim omittamus alia, quam atrox illa sententia fuit, quâ exercitum insolescentem decimari iussit? Ne autem quis quam contra hisceret, aut turbas cieret, solita Ducis gravitate praepediebantur. Et erant ante oculos supplicia centurionum quorundam, quos ob nescio quam seditionis culpam omnibus exemplis pessimè perdiderat. Quo tamquam recenti vulnere perstricti milites et attoniti, cum universis arma ad manûs essent, quibus vis fieri poterat, quietè tamen modestéque lanienam parentum et propinquorum spectavere: cùm singulorum, qui aderant, salutem caedemque [(transcriber); sic: laedemque] fortuna sortis levi iactu diiudicaret. Quò magis mireris furorem ipsis inter
ancipitia a desperatione adsumptum non fuisse. Eorum porro morum salubritas magis spectata est, cum eidem illi Appio quando iam Magistratu [(transcriber); sic: Magstratu] abierat, ob caedem, ut aiebant [(transcriber); sic: abiebant] , exercitus negotium Trib. plebis facesserent. Ita enim causam suam egit, ut non minus timeretur reus, quàm Consul. Diceres viro gravissimo animos illos et spiritum contemptorem plebis non fasces, non imperium, sed suos sibi mores persuasisse. Itaque cùm et plebs illum absolvere nollet, nec condemnare auderet, dilata causa est, iudicium ampliatum, adeoque ille evasit. Postremis temporibus, postquam iam maxima populi in Republ. potentia erat, Tiberius Grachus, fatale nomen turbandae Civitatis, legem Iuliam summo studio rogare coepit. Cui ut intercederent Optimates, vestes mutarunt, precibus tentarunt plebem, ad omnem humilitatem proni et submissi. Sed, quando hac via parum successit, ad audaciam conversi, atrocissimis consiliis viam sibi ad destinata fecerunt. Itaque conatus suos a caede eius, qui auctor seditionis fuerat, auspicati sunt. Vehementer eo facinore perculsa plebs est: non quisquam fuit qui non libenter amitteret ultionem Tribuni, quem tanto studio foverant, quique pro causa populi vitam proiecerat. Mox cum C. Grachus eadem audere praesumeret, haesit in iis dem scopulis ad quos frater illisus perierat. Tentarunt sane tunc quoque optimates arte et astutia grassari, ut paulatim Grachum integumentis illis popularitatis evolverent. Itaque sollicitarunt quendam ex Tribunis, qui alias leges populares, consentiente Senatu, Grachanis opponeret. Sed cum nihil etiam tunc
proficerent, ad arma reverti, ensem adhuc madentem sanguine Tiberii Grachi intra pectus fratris abdidere. Sublato utroque Gracho, leges omnes ab iis latas refixerunt missante populo et timore defixo. Ad hanc rem si aliquando adhibitus fuisset Magistratus, qui id munus non per tumultum raperet, sed auctoritate Patrum ac legibus tueretur, ad remedium plurimorum malorum, et paene ad sanitatem proficere Romani potuissent. Infinita eius generis experiendo discere debuerant. Quamdiu enim dignitatis suae memor Senatio Dictatorem populo minatus est, obtinuit, utique ne lex Terentilla perrogaretur. Erat autem rogatio Terentilla de Quinque Viris creandis qui auctoritatem consulum in ordinem cogerent. Quoties autem importunis vulgi postulatis pulsati languide obstitere, aut etiam vinci se passi sunt, ea quidem semper novarum cupiditatum occasio fuit. Cum enim humiliter servit Magistratus, populus superbius imperat. Nec tam quietum reddas concedendo, qua irrites ubi se merui sentit. Inde est, quod cum appellandi ius haberet, proprium insuper Magistratum flagitaret, cuius sacro sancta auctoritas esset. Datis Tribun. Pl. a successu animos mutuatus, ad Consulatus, Dictaturas denique, petulantissimam libidinem porrexit. Post expugnatos honores dignitatesque universas, etiam opes cumulare et Optimatibus par esse coepit. Sero agnovere errorem suum nobiles, et quoniam adversus summam insolentiam nec legum, nec magistratuum ulla vis erat, ne omnibus excuterentur, et in ipsa urbe patriam non haberent, armis litem deciderunt. Apparet ex istis
Romanos nec in Reip. initiis cum leges conderent, nec postea cum occasio esset, iis remediis usos, quibus intemperies Civitatis et morbus, quem eum ipso ortu contraxerat, vinci posset. Quae ratio fuit, cur Res publica ista tamquam corpus pessimè constitutum augescente in dies pravo suo perpetuis languoribus defecerit inter discordias civium disceptâ. Donec oppressa virtute illa aliqua, qua sustentabatur, tandem, ut ita loquar, computruit. Equidem tam nobilem, tam potentem Remp. sedulo excussisse operae pretium est. Deprehendo enim statu civili, eiusque operationibus cognitis, et ad summas verissimasque regulas exactis clarissimum lumen praefertur menti humanae ad diiudicandas perfectiones et vitia memorabilium hoc tempore Rerum publ. Quarum si quaedam ad exitium pravis consuetudinibus corruptae sunt, adeo ut huius modi cognitione parum iuvari possint, superest tamen, ut noverit sapiens, Imperia iusta aestimatione discernere, et aetatem eorum si recte cuncta se haberent, ratione solida definire. Quod dum facit, retorquere tamen oculos subinde debet ad improvisa et subita fortunae momenta. Ea enim Rerum publ. ratio est, ut, cum pleraque ad amussim prudentiae humanae perficiantur, accidant tamen plurima, quae optime cogitata inopino casu subvertant et conculcent. Ea nos appellare fortuita solemus, cum tamen in exacta et inconcussa quamvis obscura nobis solique Deo cognita, tatione sita sint. Nos disserendo tam profunda non tentamus. Sicubi autem in sermone isto vocabulo fortis aut fortunae, ut nunc fit, non abstinuimus, id in eam partem accipi volumus, quae initio caret.
PLuribus in rebus Romanae Reip. praeter cetera imperia incomparabilis enituit et stupenda felicitas. Commode itaque dixit aliquis sapiens: Fortunam, sepositis odiis, quibus paene aeternis alioquin cum Virtute colliditur, inusitatas cum eadem indutias pepigisse, ut eo plenius ac uberius utraque ad augendam, ornandamque rem Romanam magnitudine et potentia opes suas conferrent. Inprimis tamen opportune Romanis a fortuna prospectum est, quando cavit sedulo, ne ipsis cum Alexandro Magno arma, et manus conserendi necessitas imponeretur. In ea enim tempora commissi sunt, ut non fecisse invicem virtutis periculum paene casus sit. Etenim devicto Dario, et occupato Imperio Maximo, extrema potius Orientis, quam propinqua Europae, aut Italiam tentandi, Alexandrum animus incessit. Mox in Arabia, Indiaque rebus maximis gestis, animo iam, et cupiditate flagrantissima cetera Orbis terrarum complexus, aetate prima calens, et virtute promptus inter expediendum arma victricia, in ipso consiliorum itinere interceptus est. Quae mera fortunae industria industria fuit, et in Romanos favor. Circa haec versanti, operae pretium arbitror investigare, quo successu cum Macedonibus congressuri Romani fuerint, si Regi isti Occidentem versus vim suam convertere aut consilium fuisset, aut tempus non defuisset. Primus id quaesivit Titus Livius in Historiarum Libro IX. ubi Alexandrum M. Ducesque
Romanos, et fortunam partis utriusque, quasi ad trutinam examinavit. Sed nimis confidenter, rem dubiam decîdit. Quibus enim concuti sententia eius, et loco moveri poterat, securus omittens, solam eorum rationem duxit, quae ad abiudicandam causam Macedonibus valebant. Itaque quasi certus, illis in partibus, in quibus ipse erat, etiam belli fortunam futuram, de re controversa, veluti de comperta victoria, pronuntiavit. Si quis tamen animum intendat isti nos contrariae sententiae praesidia iisdem ex locis promittimus, unde causam suam Livius munivit. Quae facta nondum sunt, quo eventu fieri potuerunt, comparando ea, quae iam facta sunt, recte discitur. Nulla enim coniectura certior est, quam cum futurorum fortuna colligitur ex successibus praeteritorum. Ponamus ante oculos res utrinque circa ea tempora ad famam, et exemplum gestas. Apparebit exinde, quantum vel virtus vel vires alterutrius valiturae fuerint, si quod fatum cum Romanis Macedones, par nobile, in illustri avena composuisset. Quaecumque ab Alexandro fortiter praeclareque facta sunt, ignorare nemo potest: ingeniis nobilissimis ad recensenda ea, tanto studio, tamquam in campos late patentes, emissis. Plutarchus, qui vitas scripsit omnium paene, quorum virtus ad posteritatem nota est, ubi de Alexandro acturum se profitetur, veniam petit, si fortassis in tractando argumento praeclarissimo deficiat. Tantam enim turbam esse rerum memorandarum, et excellentiam, ut nec enarrando singula resumere, nec intelligendo complecti possit universa. Ad quem modum nusquam alibi praefatus
est. Quae vero a Romanis gesta fuerant, iis exiguam sane lucem tunc quidem publica fama circumdederat. Neque tam illustria aut praeclara erant, quam quae postea consecuta sunt, quibus omnibus omnis aetatis Principibus induxere caliginem. Fama itaque qua, ut pleraque humana, bella tamen maxime constant Alexandro pugnaturo superfuisset, Romanos quamvis acerrimos destituisset. Succrescebat quippe tunc primum illa Res publica, in sua quasi herba tanti Imperii pullulantibus initiis. Sed videamus hanc rem pressius, exactiusque. Nondum dominium suum eo tempore extra Latium promoverat. pauca aliqua tenebat in Umbria, et in Piceno agro, inter Gentes vicinas, Voscos et Aequos. Nullus usque Eo extra Alpes visus fuerat Romanus exercitus. Neque enim tentarunt evagari, nisi eum montes ipsis bella adversus Carthaginenses Coepta aperuissent. Denique in illis temporibus nullam imaginem, sed ne lineamenta quidem prima invenias eius splendoris, quo postea ad stuporem Universi Orbis civitas inclaruit. Civilibus sane virtutibus conspicui tunc erant Romani; moribus nondum in perniciem Reip. corruptis. Itaque censeri hac laude magis debent, quam vi militari. Quae ut ingens esse potuerit intra pectora plurimorum, quod tamen illustris occasio defuerat promovendi virtutem insitam, aut omnino seposita est, aut rebus exiguis iactat paulisper, nulla fere gloria parta, consedit. Opponit Livius Alexandro Fabium Maximum, Valerium Corvinum, Lucium Papirium Cursorem, Titum Manlium Torquatum, aliosque, quorum ea aetate aliquod decus fuit. Sed quem paramus
eorum tantis cervicibus fuisse, ut sesuper futurum negotio tam arduo confideret. Adhuc in suburbiis romae, et in ipsis paene portis bella gerebantur. Et istis sive Consulibus, sive Dictatoribus cum Tuscis, Samnitibus, Aequis, vicinis aliis res fuit. Neutri horum vel potentia vel opibus memorantur. Divisi invicem suaque seorsim quisque instituta sequentes, ditiones ipsis pomeriis finiebant. Neque earum gentium ulla fuit, quam imperio unus Princeps complecteretur. Apparet tamen, dum adversus tam debiles pugnatur, discrimina multa Romanorum, et ingentem metum fuisse. Idque nec Livius dissimulavit, et res ostendit. Saepe enim adversus eos Dictator creatus est (quod in turbidis et desperatis rebus ultimum erat) et ad expugnandam gentem unam, continuo, et aliquot aetatem bello opus fuit. Pauci itaque aut virtute, aut artibus militiae Romanis inferiores habiti sunt. Itaque proeliis aliquando, bello paene numquam victi, post attritas mutuo vires, labentibus annis, non tam sub imperium compulsi sunt, quam aequo foedere in eandem Civitatem coaluerunt. Quid, quaeso, in huiusmodi rebus gestis Magno Alexandro, Regum Asiae potentissimorum domitore dignum invenias? Aiunt gentes luxu eviratas et molles, solo pavore prosterni. Sed negari non potest, trecenta milia hominum armatorum contra stetisse, quorum summum in terris Imperium diu fuerat. Et annus dumtaxat decem armis, et vincendo Alexander tantum terrarum pervagatus est, quantum adulta iam re Romana, et provecta, plurimis conquisitum bellis, longo tempore, sub imperium vix
concessit. Diversae virtutes fuere Romanorum Ducum, quos supra commemoravimus, quibus vel invidia teste, celebrantur. Sed quid omnium rerum ad summi Imperatoris excellentiam Alexandro defuit? Quis unquam pugnando interfuit tot proeliis? Quis ad inchoandum res maximas maiores impetus, erectiores animos contulit? Quis constantius prosecutus est fortiter coepta? Quis felicius, confidentiusque finivit? In quem ullo tempore Imperatorem veriora miltum studia exstiterunt? Quis denique ad summam gloriam, et maximum Orbis imperium capessendum tanta alacritate, tantis ignibus exarsit? Etenim profecto virtutes omnes, quibus plurimi perfici Imperatores potuerunt, et clarescere, uni Alexandro geni felicitas, et fatorum favor indulsit. Nisi fortassis arbitramur, ne Italiam adiret, metu retinendum [(transcriber); sic: retendum] fuisse, qui deserta Arabiae intrepide irrupit. Ubi in ea se discrimina induit, unde exercitui ad reditum nulla via esset, nisi quam aut fortuna aperuisset, aut ille vigor animi incomparabilis vi et ferro fecisset. In Italiam autem ex Graecia brevis traiectus est, quam iam ipsum pater Philippus fraudibus armisque clitellariam fecerat. Instruere itaque robur Macedonum abundantia rerum omnium in graecia licuit. Neque aliquis in exscensione metus, promptis studiis, opibusque Italiae populorum, atrocia omnia, et hostilia in Romanos consulentium. Et sane haudquaquam abnuissent parere potius Regi Maximo, quam Civitatis hactenus aequalis, aut insolentiam pati, aut imperium invisum admittere. Ceteris, qui non tam metuebant Romanos, quàm potentiam crescentem aegre intuebantur,
ut cum Alexandro copias iungerent [(transcriber); sic: iungenrent] , odium suffecisset, et invidia. Nec alia interior. causa Samnitibus et Targutinis fuit, Pyrrhi Epirotae in Italiam evocandi. Bello deinde Punico Civitates pleraeque opes suas ad Hannibalem transtulere: non tam a Carthaginiensibus fracti, quam dominos adspernati Romanos. Superest ut ad examen vocentur, quae in ipsa utrinque militia praecipua habita sunt. De quibus si recte iudicetur, et incorrupte, rem controversam iam expedivimus. Si aliquod in proeliatorum numero momentum est, quis dubitabit ab exercitu tot provinciarum Domino facile profligari copias, a populosa equidem Civitate, et Martia, sed tamen unâ collectas? Quod autem Alexander milite usus duntaxat Macedone negotium confecit, non tam defectus virium, quam electio, et consilium fuit. Patrandis enim rebus maximis magis opportunos credidit milites paucos expertae virtutis, quam confusam et inconditam multitudinem, tam Duci onerosam, quam summae rei obfuturam. Devicto Dario, florem iuventutis selectum ex populis domitis, ad XXX M, moribus Macedonum insuetum, ad usum militiae, tamquam arma et tela comparavit. Utique ita eos instituerat, ut iam carere Macedonibus suis posset. Quos laboris sui praemium postulasse, ut signa Alexandri sequi, et una penetrare Indias licerent, idonei auctores tradiderunt [(transcriber); sic: tadiderunt] . Adeo sub illo imperatores novis onerari aerumnis mercedem priorum miles credidit. De militari disciplina testantur tot feliciter pugnata proelia, domitae Urbis innumerae, tot itineribus, et perpetuo opere iactatus, districtusque exercitus.
Itaque nec plures alibi veterani, nec militiae callentiores, nec promptiores ad nutum Imperatoris, nec militarium ordinum retinentiores fuerunt. Adhuc celebratur phalanx Macedonum, quae proeliantes tam arcte coniunxerat [(transcriber); sic: constinxerat] , ut compacti, et quasi contexti, densatisque Scutis desuper operti, inconcussa et invicta moles esset. Divinat deinceps Livius, plus cordatae prudentiae suturum fuisse in consiliis Senatus sapientissimi, quam si Alexander gravissima bellorum impetu potius, quam consulto capesseret. Sed omittere non debuit, expeditionum praecipua in arbitrio et auctoritate unius sita esse. Quod recte aliquando iudicarunt Romani. Quoties enim in arctum desiliissent, ad Dictatorem itum est; magistratum nullis circumscriptum legibus, nisi publica illa et laxa, ne quid Resp. detrimenti caperet. Neque tamen exacta ea potestas fuit: quod vix adsumptam deponi, et rerum gestarum rationem constare oporteret. Itave si componatur cum Maiestate Regia, ea inprimis, quae Alexandri fuit, non tam sceptrum aut fasces Dictator, quam rudem aliquem ventilasse videri possit. Adeo nihil ibi simile. Saepe Romae contigit delectus militum a protervis Tribunis impediri: cum ad nutum Alexandri, aut quoties terram pede quateret, flos et robur Macedoniae et Graeciae [(transcriber); sic: Greciae] , totusque adeo Oriens arma raperet. Habuit utique in consilio prudentiam paucorum, sed fidissimorum, qui ingenio excellerent, et summis beneficiis Regi innexi ea sola magnitudinis suae incrementa haberent, quae pro Imperatoris dignitate et gloria salubriter excogitassent. Et sane in magni momenti negotiis huiusmodi consilio
opus est, quod nec praecipitet deliberanda, nec trahat, et mature consulta prompta exsequatur. Quod non contingit, ubi plurimorum par auctoritas est. Neque enim raro sententias invicem quasi cornua obvertunt, et summas rerum altercando in diversa studia partesque discerpunt. Porro qua fortuna adversus Alexandrum pugnaturi fuerint, apparebit, si facinora sequentis aetatis consideremus. Primum bellum Punicum annis XXIV. gestum est. Et tamen toto eo tempore non tam imminuerunt vim Carthaginensium Romani, quam delibarunt. Neque omnino ad novos tumultus, nihil virium aut animi relictum est, quo victoris patientia tentaretur. Annibal cum intercessissent anni XLIII. Civitatem Romanam auctoritate et potentia in longe magis culmen editam, et exstructam, immisso in Italiam exercitu, de summo fastigio paene provolvit: non tantum disiecta dignitate omni, et statu pristino ablato, sed iam in ipsis portis strepentibus armis Punicis. Et quid ad Alexandrum Annibal, quem nec felicitate, nec fortitudine, nec potentia aequavit? Trahebat exercitum molestis itineribus per aspera rupium, montiumque. Nihil a mari submittebatur, obiectâ Afris Siciliâ, et omnia infestante classe Romana. Carthagine ipsum exagitabat aemuli, arreptis temere criminibus subtrahendo commeatus, militem, alique gloriae instrumenta. Dum ergo invidi cives imperatoris dignitatem structis calumniis vellicant, et ipsa quasi expeditionum viscera crepunt [(transcriber); sic: crapunt] , iam domi aliquid nocentius hoste inventi. Nihil eorum Alexandri consilia corrumpere potuit. Ad traiciendum exercitum,
et submittenda auxilia commentusque nihil Graecia opportunius. Ipse solus lex et norma rerum agendarum, cum ex celsissimo culmine omnes infra se cerneret, invidiae aemulorum non patuit, et amicitiis floruit. Notatum est in Annibale, quod, cum vincere sciret, victoria non uteretur. Alexander quae semel impulisset, urgendo, premendoque contrivit. Tantus in illo animi vigor et contentio fuit, ut, si lacinia forte aliqua prehensa fortuna esset, manus continuo totas insereret, per difficultates maximas, per discrimina gravissima, cum avelli nollet, a Diva illa raptatus. Itaque nihil tam impervium, nihil tam remotum quod non penetraret, quod non celeritate summa, tamquam fulgure perstringeret. Atque illa ratio summi viri Plutarchi fuit, cur talem Alexandro sermonem tribueret, qui res ab ipso gestas, non fortunae meritum, sed opus obstinater ad ardua virtutis profiteretur. Ergo recte, atque ordine concluditur, uti initio diximus, bene cum Romanis actum fuisse, quod consilium non fuit Alexandro primos impetus Occidentem verus effundere: quodque adacto legibus Oriente, ad cetera profliganda Imperîa fato praepeditus est. Enimvero occubuisset Res publ. quatiente eam Macedone, et vim illam invictam imbecilliore superfundente saltem, si mitium loquendum est, et aliqua ratio habenda Romanae magnitudinis, in lubrico stetisset, et praecipiti. Denique omnia reputantibus aliquis bonae felicitatis genius, qui utriusque imperii dignitatis studuit, et splendori, data opera utrinque arma distinuisse videri possit. Ne, si colliderentur, alterum aut conculcari, aut gloria
saltem cominui necesse esset. Proximo superiori saeculo ad eundem modum officîosa fortuna fuit. Praeter ceteros mundi Principes felicissimis expeditionibus et opibus maximis eminebant Carolus V. Romanorum Imperator, et Sultanus Solimannus, ex gente Ottomannorum. Animi magnitudine, virtute, arbibus belli, aemulatione gloriae, omnibus denique rebus, nisi quod diversa sacra sequerentur, prope pares erant. Ut tamen sese mutuo non tentarent, vel consilium eorum et electio fuit, vel occulta aliqua virtus rerum gravissimarum moderatrix. Quae omnino di cavisse videtur, ne immensa illa gloria, quam ambo alia bella patrando pepererant sibi, periculorum fructus, accepto aliquo damno ab alterutro, tamquam imposita labe contaminaretur. Illud admirabile est, et solius fortunae proprium, quod uterque collecto exercitu fortissimo, et quales in Europa pauci visi sunt, copiosissimo, nihil ausi praeterea, in Austria duntaxat sese mutuo obtuentes consederunt. Iam in Circum commissi videbantur, iam tantae rei exspectabatur eventus, quo de virtute summorum Principum, et potentia iudicium fieret. Sed illis mutua formidine retentis, dilabi tandem exercitus, et sumptuosissimi apparatus ad nihilum recidere. Praeclare multa miratus fuerat Solimannus. Sed cum ad rem ventum est, nec gladium strinxit, nec loco se movit. Neque Caesar avelli moenibus Viennae exercitum passus est. Et tamen ante adventum hostis, magnificam ultionem tot iniuriarum, quibus affectum se Frater Ferdinandus, totaque adeo Germania querebatur, spe et voto, dictis etiam ferocibus praeceperat.
Sed ista propria ad hunc sermonem non pertinebant, opportunius fortassis alibi disserenda.
NUnquam fere gravius concussa est Res pub. Romana, quam cum armis Pyrrhi Epirotae quateretur, externam opem adversus novam crescentem potentiam lacessentibus Tarentinis. Consueverat civitas non tam propulsare iniurias, quam inferre, et ensem paene numquam strinxerat [(transcriber); sic: stinxerat] , nisi quo sibi ad nova imperia viam aperiret. Quae ratio conversa est, quando maximum robur Pyrrhus adversus Romanos traxit, non iam pro amplianda potentia, quam retinenda salute pugnaturos. Is autem animi vigor in illo fuit, ea rerum militarium scientia, ut in ipso Duce plus, quam in quamlibet ingenti exercitu reponeretur. Itaque suae aetatis et superiorum temporum optimus Imperator post Annibalem habitus est. Incidit ea expeditio in ea tempora, quibus ad futuram potentiam vix aliqua vestigia civitas posuerat. Prior enim fuit bello Punico primo, quo crudescente Romanae demum militiae strepitus extra Italiam auditus est. Et tamen in tam contracta re Romana illustria virtutis documenta exstitere. Rebus egregie eo tempore gestis, e plerisque consiliis pulchre structis disserendi de Rep. ampla et fecunda copia est. Nec pauca decerpi ex tam uberi segete praecepta posset, quibus status Ordinesque civiles ad excellentiam perficiantur. Dum in Italia Pyrrhus opes Romanas conserta manu satis feliciter lancinat, Carthaginienses
Magonem Imperatorem suum, et triremes CXX armatas ipsis auxilio miserunt. Romani gratiis pro tam prompta benevolentia actis, Poenum cum suis sibi navibus, eo unde venerat maluerunt reverti. Magnum hic iudicii certamen est utra pars maiore magnanimitatis et prudentiae laude in eo negotio versata sit. Offerre opes suas, atque adeo re iuvare, quos rebus hactenus prosperrime fluentibus malignius habere coepit fortuna, magnifici et generosi principis: oblata, modestè, non arroganter, reicere, non minoris virtutis est et iustâ sui fiduciâ innixae. Rursus bellis in alieno solo ardescentibus alimenta dare, ne consumptis alienis tua comprehendant salubre consilium: ita autem externari propinquo discrimine, ut nihilominus longinquiora sepectes caveasque, summa prudentia habetur. Sed conferamus pedem propius, ut tota re bene spectata cognitaque de laude utriusque vel reprehensione elegantius iudicum exsistat. Amici Carthaginiensium ea aetate erant Romani. Et aliquid foederis intercesserat, quod quoties coepit obsolefieri [(transcriber); sic: obselefieri] , saepenumero resumptum est. Procul distabant utriusque Imperii limites. Accipiendae ergo iniuriae faciendaeque voluntas, itidem ut occasio usuque defecit. Nulla querela pacem et concordiam turbaverat, haud aliàs, quàm cùm latè distinentur dominii limites, firmiora. Valde itaque decorum fuit tâm potenti Reip. qualis erat Carthaginiensium subvenire necessitatibus otiorum: etiam si in illo nulla privata ratio verteretur. Tam opportunum officium defugere ea Civitas non nisi propudiosè potuit. Quod autem voluntati statim facta
coniunxit, in voluntate auxilii laus est incomporabilis [(transcriber); sic: incomparabilis] . Sed istis rationibus moveri, levius est abiectiusque fortasse, quam ut in tam augustas Resp. conveniat. Ergo subesse debet aliquid remissius magisque solidum, quo impulsi Carthaginienses in eam mentem sententiamque mittendi auxilii inpressi sunt. Magnâ virtutis viriumque famâ Pyrrhi nomen eo tempore circumferebatur. Nec occulta erat indomita animi ambitio, et inexhausta cupiditas, quam obtritis Romanis ad Siciliam ipsamque Africam porrectarum penè constabat. Itque rectè atque ordine Carthaginienses huiusmodi consilia secuti sunt, quae Pyrrhum in Italia diutino bello alligarent. Non videbatur e Republ. operiri ingruentem vim Epirotarum, aut fortunam florentissimi imperii in praelorum discrimen committere. Distinere itaque et distringi alibi omnino debuit. Ad quam rem id visum est optimum, si Romana adversus Pyrrhum virtus copiis punicis tamquam robusto tibicine adaucta sustentaretur. Maior enim negotiorum moles obiceretur hosti, ut Italiam vincendo potiùs, et labore multo, quàm transcurrendo haberet. Interea, ut fit, quando trahuntur negotia, alteri etiam inter prospera exercitum, diffluere famam, terroremque, quae magnarum copiam primos impetus consequuntur. Semper utile est bella in alieno solo nutrire, iis tamen fit utilius, qui longius dissiti, spem aliquando fiduciamque habent diu retinendi alendique in peregrino incendii. Non leve equidem robur erat Romanae militiae. Sed coniunctis Poenorum viribus adversus impressiones hostium,
paratior foret. Pyrrhus vicissim vastissima gloriam. maximam, latissimumque imperium consequendi consilia ad id bellum attulerat. Opibus omnibus collectis ad extremam fortunam duratus. Cum itaque summi Ducis famam sustineret, quod nec rebus ignorabat, et exercitum haberet instructum fortissimum, Italia cessurus non videbatur, nisi cùm vicisset. Quod si contingeret, superesse ut inter certam mortem et ultimam desperationem omnia abrumperet. Quid vero sperandum haberent Carthaginienses, si ipsis quiescentibus Italia subigeretur, Pyrrhusque bello difficillimo extricatus, tantaeque victoriae gloriam et fiduciam ostentans Siciliae [(transcriber); sic: Siccliae] superveniret, et res Poenorum ageret, ferretque? Ea enim iam disposuerat consilia firmaveratque, antequam pedem Epiro moveret. Quantam putamus Reip. calamitatem futuram si quae illum sors eò coniecisset. A Romanis auxilia nulla exspectari poterant, vel vicem reddentibus quod ipsis subventum non fuerat, vel a victore ad summam infirmitatem fractis et diminutis. Sin punicis subsidiis erecti Romani Pyrrhum, cum nihil proficeret, saltem taedio morae Italia expellerent, isque iam adversos Poenos tentaturus fortunam videretur, ad praestanda mutua auxilia si non. memoria accepti beneficii Romanos, at saltem pudor perpulisset. Secundum ista planum est Carthaginienses auxiliaribus missis, non tam pro salute Italiae, quam pro Sicilia et Africa stetisse armatis. Et dum Romae laboranti succurritur, plus tamen Patriae dedisse. Porro quantumvis Romani vi propria Pyrrhum averterent, non parum apud victores profuisset honestae
voluntatis testimonium. Et erat tanti captata opportunitate invasisse gratiam populi novis subinde viribus adolescentis. Eratque ea iam virtutis fama ut formidari posset;: neque nulla indicia erant, quibus magna illa Imperii aviditas, quasi per rimas aliquas disparuerit. Utique pertinebat ad securitatem Carthaginis magnitudinem Civitatis Principatum affectantis speculari. Quam cum vi in ordinem cogi plerumque periculosae esset aleae; amicitiae officiis retinenda fuit. Ita futurum putabatur, ut si omnino gloriam ditionesque conquirere Romanis necesse esset, eas imminuto potiùs imperio alio omni, quàm Punico haberet. Quae auté amicitia firmior quam quae illustri magnoque aliquo beneficio tamquam trabali clave figitur? Nam et qui accipit beneficium occulta vî naturae ducitur, ut beneficii auctorem amet, et qui dedit beneficium simul ipse beneficium illustri in loco positum diligit, egregioque affectu maiorem prolicit, ac veluti cogit. In praecipite tunc erat populi Romani fortuna. Neque unquam aliquo turbine fuerat agitata, quo illa a Pyrrho concita tempestas violentior non esset. Nihil itaque Poenis dari opportunius Romanos sibi arcto amicitiae foedere adstringendi. Ex adverso dici queat Carthaginienses oblato Romanis auxilio satis imprudenter litem alienam suam fecisse,. Non enim confestim, neque ita integris viribus eo bello defuncturus erat Pyrrhus, ut bellum magnopere timendum haberent Carthaginienses [(transcriber); sic: Chartaginienses] . At vero si lacesseretur iniuria, fortassis ceteris conatibus vindictam praeverteret, omissoque Romano ad Poenum devolveret impetum. Sin persisteret in Italia,
quid dicemus futurum fuisse, si calamitas, qua iam nutare Romanae res [(reading uncertain: print faded)] coeperunt, utriusque populi coniunctas vires eadem sorte involveret. Valde utique incertae sunt res mortalium, bellorum praecipue rationes fluxae et ancipites. Quid sperandum superforet Carthaginiensibus [(transcriber); sic: Chartaginiensibus] , non iam dicam de Sicilia conservanda, sed ipsis littoribus Africae prohibendo Pyrrhi exercitu? E qua praesidia adversus vim immanem flore exercitus attrito, et opibus in Italia fractis? Porro quae ratio efficeret ut Poenis suspectior ac terribilior Pyrrhus viderentur quam Romani? Vis opesque Pyrrhi iis ditionibus continebantur quae procul aberant ab Africa. Vicini magis Romani et ad turbandum Imperium Africae opportuniores. Magna virtus erat Regis, sed ut hominis unius, quem facile aut maior vis aliqua, aut casus raperet. Et sane profecto tanto viro vastam illam animam anicula temere proiecto lapide excussit. Roma contra quot cives, tot fere duces numerabat, exstinctisque quibusdam, nova aliqua virtute semper succrescebat, perpetua velut iuventa aetatis damna reparans. Eo itaque nervos ceteri principes intenderunt, ut alia omnia potius imperia, quam Romanum incrementa potentia capere paterentur. Cum enim stabilis futura videretur Resp. illa, nihil ad exstruendam eam conferri a quoquam poterat, quod non cum exitio vel saltem clade aliqua ad ipsum reverteretur. Sin fortunae relinquerentur et Pyrrho, labefactati paulatim et destructi tantum de securitate ceterorum statuum promitterent, quantum de potentia ipsorum atque adeo iam manifesta ambitione victor delibasset. At vero iuvando Romanos
velle profligare bellum, maxime si illud parta illustri victoria contingeret, quid foret aliud, quam gloriae audaciaeque alienae faces subministrare, quae in tuas postmodo fortunas coniciantur. Liberata enim ea molestia virtus Romanorum, auctis, ut fit, per prospera animis, eo, quo esset loco, non consisteret, libenter momenta omnia praeclarum aliquid audendi invasura. Quod et contigit. Vix enim amoto feliciter Pyrrho ortum est bellum Punicum primum. Ornati quippe insigni adorea Romani animum indomitum et vim expertam, cum in Italia amplius contineri non posset, neque hostis ibi superesset ullus, extra eius regionis terminos diffuderunt. Flagitati a Mamertinis Siciliamque adorti, quod in causa Tarentinorum ipsis Pyrrhus fuerat, id ipsi Carthaginiensibus fuerunt. Apparet non aeque feliciter Romanorum fortunam cum sua commisisse Pyrrhum. Sed is non tam virium defectus fuit, quam peculiaris res coeptas persequendi inconstantia, Quo vitio utut plurima peccaverit, id quoque crediderim, contumeliam Poenorum consilium Italiam relinquendi ante sumptum tunc sane praecipitasse. Qui nullo beneficio, iniuria etiam nulla Epirotis cogniti, bellum, quam amicitiam cum Rege potentissimo maluerant, in alieno solo, si admitterentur a Romanis, temerarium odium auspicaturi. Nec fortassis solius vindictae vel indignationis id consilium fuit, sed prudentiae altioris. Maluit utique Pyrrhus cum solis Carthaginiensibus eam litem decidere, quemadmodum solis Romanis primo supervenerat. Postquam autem tam prompta voluntate iam nudasset consilia sua Poenis, abstinuit negotium urgere in Italia,
ne nimium pressis Romanis placere tandem auxilia inciperent, quae suerant adspernati. Sentiebant autem, quanta moles submovenda foret, si opes suas et pericula duae potentissimae Res publ. sociarent. Ergo antequam coalescerent, Italia omissa, atque adeo Tarentinis intra sacrum et saxum relictis, Siciliam aggressus est: subversurus haud dubie res Carthaginiensium, nisi ipse fortunam suam destituisset.Ita enim distraxerat turbaveratque omnia, ut, si victoria recte usus fuisset, manu iam contingere palmam videretur. Sed exitium Carthaginiensium non tam avertit fortuna, quam gloriae Romanorum seposuit. Quae itaque cum Carthaginienses respicimus super argumento proposito disserenda occurrebant, ista sunto, Videamus nunc Romanos rectene neglexerint Poenorum auxilia, arma, militemque sponte, et ante ipsas, paene Romae portas sistentium. Omnino ita habere debemus, quod Romanis bellum Pyrrhus movit, ingens et difficile fuisse. Ipse Imperator summus, et fortissimus, exercitum satis grandem iudicio collectum, disciplina accurata et multo militiae usus duraverat. Inde solo terrore, et opinione virtutis civitates plerasque Italiae ad partes suas pertraxerat a Romanis. Solent externo exercitui in regione aliena multa incommoda occurrere, per quae non tam ad victoriam, quam pugnam eluctantur. Pyrrhus vocatus a Tarantinis, Italiam, ut quisque domum suam, familiariter ingressus est. Itaque nihil sensit eiusmodi. Quod autem peregrinis, militi adesse solet, ut ipsa novitate formido exasperatur. Accessere Elephanti, animal in bello Romanis non visum, et supra modum terribile. Inter tot ergo motus destituta
civitas cum universae Reip. certamen cerneretur, nimia sui fiducia peccasse videtur. Quando enim iam admotus [(transcriber); sic: ad motus] est cervici gladius, ea sane hora salubris potius est consilii, quam gloriosi. Non itaque maturae prudentiae hoc fuerit, sed praefractae temeritatis potius. Unde autem subita illa Romanis et recens confidentia adversus Pyrrhum sine auxilio pugnandi, quibus res suas Tarentini haud parum hactenus vulneraverant. Et tamen gens illa luxu et deliciis potius, quam virtute militari habebatur: quo etiam nomine acriter. a Pyrrho perstricti sunt. Nunc vero movendum erat adversus veros milites labore multo ad utramque fortunam exercitos, fortitudinis etiam in bello paulo ante a Pyrrho in Macedonia gesto expertissimae. Quod si fortuna contra Romanos dedisset, ut in bellis saepe mutat ea unde sollicitarent auxilia afflicti, et iam ante spretarum opum Carthaginiensium [(transcriber); sic: Chartaginiensium] manifesti? Favissent ceteri calamitati ambitiosae gentis, quae potentissimam Rem publ. et maxima tunc dignitate conspicuam, splendida subsidia offerentem, reiecerat. Ex adverso summae generositatis, et omnino Romanae fuit, non nudare formidinem, nec calamitate aliqua ad miseram externae opis fiduciam abici. Utique cum iam ante pacem consequi a Pyrrho liceret, si ad excipiendam quamcumque fortunam parum animi fuisset. Ut enim in Italia pedem Pyrrhus posuit, Legatos Romam misit, qui ostenderent Patribus venisse ipsum ad componendum controversias cum Tarentinis: quibus si pacem darent, et ipsos [(transcriber); sic: et tipsos] habituros. Responsum est a Republ. Nolle Romanos Regem Epiri rerum suarum disceptatorem esse, sed nec
ut hostem timere. Sin reverteretur in regnum suum, et illic positus negotium concordiae ac pacis sedulo resumeret, aequa omnia a volentibus impetraturum. Inter Romanos et Carthaginienses [(transcriber); sic: Chartaginienses] etiam tunc plus iam invidiae et aemulationis intercesserat, quam ut occultae esse possent. Eorum acrior sensus fortassis apud Romanorum animos, quam apertae Pyrrhi inimicitiae fuit. Adversus quem, licet ambitisè satis ipsam Italiam ingressum negotia belli an pacis perinde processura videbantur. An ergo nos putamus pacem Pyrrho debere noluisse, Carthaginiensibus [(transcriber); sic: Chartaginiensibus] etiam salutem debituros. Neque ipsis causa defuit cur plurimum in se ipsis reponerent. Confisis enim exercitu optimo, et ad cultissimam disciplinam exacto, nullo moveri metu poterant, nisi communi illo omnium quo de, fortuna proeliorum, etiam a potentissimo dubitatur. Noverat auxilius exterorum, numerum exercitus, non etiam vim crescere. Saepe enim summi Principes diversis rationibus consiliisque commune negotium distrahunt. etc.
PARLAMENTO PARISIENSI.
IN Parlamento octo sunt Praesides, 200 circiter Senatores seu consiliarii. A la grande chambre quatuor sunt Praesides, et 30 Consiliarii. Numquam tamen plures, quam viginti opinantur, nam per vices decem ex iis amandantur in alias Cameras, videlicet 8 a la Tournelle, 2 a la chambre de l' Edict. Il y dans le Parlament dix chambres. La grande, quae habet quatuor Praesides. 2 La Tournelle, quae Praesides habet tres. 3 De L' Edict, quae Praesidem habet unum. Deinde cinque chambres des Enquestes, quae Praesides suos singulae habent, sed quorum dignitas extra suas Cameras nullius valoris est, nec tunc Praesides vocantur, sed consiliarii. Hoc tamen habent, quod praecedunt. in ordine Consiliarios magnae Camerae. Au surplus ily a deux chambres des Maistres des Requestes du Palais. Les Maistres des Requestes de l' hostel du Roy constituunt quidem membrum, et sunt portio Parlamenti, sed confessus eorum Camera non vocatur, sed le petit Seau, quod ipsi habent, cum Cancellarius sigillum maius habeat.
In Parlamento in prima instantia iudicantur Pares ac Principes Regni si laesae Maiestatis Rei sint. Item aliae causae Parium, Principum, Ducum etc. quatenus tales. idque in magna camera, les chambres
assemblées. Quod quoties dicitur, non intelligendum, quasi omnes omnium camerarum Consilii congregentur, sed quando omnes Praesides, nempe octo supradicti cum Consiliariis illis qui ad Tournellam, et Cameram Edicti ablegati erant, pro vicibus suis conveniunt.
In secunda, aut etiam quandoque tertia instantia, iudicantur in Parlamento Causae per Appellationem eo devolutae. Et ut sciatur ubi et qua in Camera iudicentur, videndum primo, quid in prima instantia actum sit. Omnes in Gallia causae (apres avoir insinué par un sergent a sa partie le procez verbal, qu' on appelle) viva voce orantur et disceptantur. Iudices autem Advocatus plerumque (nisi causa fit Summaria, et facilis expeditu) mandant, ut scribant in causa, ita enim loquantur. Hoc quidem interdum fit, ut ipsis magis de re controversa liquere possit, saepius tamen ut sportulas les espices lucrentur. Nam si causa sine scripto decidatur, les espices non competunt.
His praemissis, sciendum, omnes causas, in quibus scriptum non fuit, et de quibus appellatum est, in magna Camera viva voce pro ultima instantia disceptari. Ceteras, in quibus scriptum fuit, ad Tournellam et les cinq chambres des Enquestes ablegari, ad eam nempe, quae videbitur minus habere litium diiudicandarum. Si tamen alterutra pars Reformatae Religionis fuerit, eius causa disceptabitur dans la chambre de L' Edict, sive viva voce, sive scripto agendum sit. Non quod totidem in illo Collegio sint Reformati, quod Catholici, ut quondam: sed quod nulli ibi sint Clerici, cum ceterae Camerae ex Clericis et Laicis sint compositae.
Contingit tamen saepius, ut et in magna Camera scriptis agatur, sed hoc per accidens. Tribunalia omnia subalterna, quae sunt du Ressort du Parlament de Paris, sortiuntur sua tempora, quibus causae inde ad Curiam Parlamenti devolutae iudicentur. Exempli causa. Causae du Chastelet iudicabuntur tempore quadragesimae. Causae de Berry, illo et illo tempore. Causae de Auvergne, de Poicton, illo et illo, et ita consequenter. Proponitur autem in Albo omnium illarum causarum Catalogus, quot sunt Tribunalia. Si autem constitutum illud et definitum tempus omnibus causis viva voce disceptandis non sufficiat, in ceteris, quae supersunt, eadem in Camera scriptis agitur.
Modus autem agendi viva voce, talis in usu est. Appellatione facta, et causa Curiae insinuata, Advocati utriusque causae omnia momenta causae, instrumenta, chirographos etc. inter se communicant, et ita instructi ad orandum accedunt. Si quaestio sit, ubi interesse Regis versetur, vel mulcta, vel auctoritas Curiae, vel utilitas Regni, Advocati Regii interveniunt, et productis iis, quae muneris ipsorum sunt, sententiam iudicibus praeeunt, quam et illi plerumque sequuntur. Sin nullae Advocati generalis illic partes sunt, tum si quaestio iuris est, primus Praeses collectis suffragiis rem decidit sur le champ. Si vero est facti, ut opus sit testes audire etc. Praeses itidem collectis suffragiis pronuntiat, se Commissarios qui rem discutiant ordinaturum, quorum postea sententia statur, ita tamen, si antiquam pronuntient, rem cum Collegio communicaverint [(transcriber); sic: communiacaverint] .
Itaque hoc verissimum, unam causam in Parlamento non nisi semel orari, excepto casu cuius postea fiet mentio.
Sin in scriptis agendum est, vel quod in priori instantia ita factum (quo casu, ut dictum ad Ceteras Cameras hoc pertinet) vel quod catalogus Actionum non exhaustus fuit (et tunc in Camera magna, causa manet) utraque pars accedit ad primum Praesidem (ad eum enim eundem in quacumque etiam Camera lis iudicetur) ut det Referendarium, rapporteur. Praeses partibus quem velint eligendum relinquit. Quamquam multum habeat auctoritatis Praeses in obtrudendo Referendario si velit, et si Consiliario cuiquam faveat. Et audivi esse Consiliarios in Curia aetate provectos, et bien entendus a la chicanerie, quique eam ob causam saepe fiunt Referendarii, qui lucrantur singulis annis des espices plus cinq mille escus.
Postquam ergo inter Partes de Referendario convenit, Praeses nomen eius, et suum pariter in Catalogo Actionum ad marginem nominum partium adscribit. Partes Referendarum electum domi suae adeunt, et quid in posterum muneris eius futurum sit indicant, qui tenetur statim ad Curiam pergere, et inspecto catalogo (la roolle) recipere se relationem adscribere. Quo facto, cum Partibus quasi contraxisse videtur. Postea Advocati, communicatis invicem momentis causae, scribunt, Recessus suos cum documentis omnibus tradunt au rapporteur (les saes) qui ea cum recessibus confert, ex prolixa farragine scriptorum extrahit epitomen, postea ad
Consilium refert, quandoque, si res difficilis, et magni momenti sit, extractum, quod vocant saepius descriptum Collegis communicat, ut domi ohose meditentur, postea iuxta pluralitatem votorum sententia pronuntiatur. Rapporteur ipse operam suam aestimat, les espices dantur. Huc quaestio pertinet, an les sacs possint retineri donec les espices sint datae?
Res ita iudicata ordinarie ampliorem cognitionem non recipit. Si quis tamen gravatum se sententia credat, ipsi remedium in promptu est, impetrandi nempe decretum, quo mandatur Parlamento, ut denuo de causa cognoscatur. Appellant Requeste civile contre les arrests du Parlament. Id insinuatur au petit seau, i. e. Magistris libellorum supplicum de l' hostel du Roy, et in eo petitur, ut liceat denuo causam revidere. Ita autem libellus supplex conformatur, ut ne imputetur aliquid Iudicibus, sed praetenditur tantum nullitas, et praecipitatio sententiae. Id quod tamen lepide obducitur, et velatur praetextu fraudis adversarii qui obrepuerit, et imposuerit Iudicibus aut aliis modis similibus. Impetrato autem, decreto revisionis, munus est Consiliorum magnae Camerae, iudicare an praecipitario, abreptio, et fraus partium recte arguatur. Quod si sic, si causa in eadem magna Camera ante iudicata est, ibidem recognoscitur: sin in aliis Cameris, re ita, uti dictum, explorata, res revidenda ad Cameram, ubi iudicata fuerat, remittitur.
Et ita quidem Processus formetur, et absolvitur in Cameris octo. Sequuntur duae Camerae des
Maistres de Requestes du Palais, de quorum iurisdictione nondum omnia mihi liquent. Id saltem mihi constat, iudicare eos de causis des officiers domestiques du Roy, quod olim quidem concurrenter habuerunt cum maistres de Requestes de l' hostel. Sed hodie ipsi soli, ut et le Prevost d l' hostel hoc ad se traxerant. Iudicant praeterea hi omnes causas Privilegiatorum des privilegier in prima instantia, ita ut in iis ab illis ad Parlamentum appellatur. Quod notandum. Quod eorum sententiae possint infirmari a Parlamento [(transcriber); sic: Parlemento] , quamvis sint membra Curiae, et eiusdem in omnibus qualitatis.
Quant aux maistres de Requestes d l' hostel du Roy, eorum primum munus est, ut ante dictum, quod concedunt Revisiones, apres Requeste civile: deinde iudicant omnes controversias quae oriuntur pour, raison du titre et droit pretendu, et tous offices Roy, aux. Idem tamen observandum, quod in Magistris libellorum supplicum Palatii, ab ipsis appellari ad Parlamentum, sed tamen ad solum Parlamentum Parisiense. Committit quoque ipsis interdum quaedam iudicanda le conseil, sed hoc habent iure delegato, non ordinario.
Quantum attinet ad Collegium quod dicitur, le grand Conseil, hoc ad Parlamentum non pertinet. Fuit institutum ut iudicaret in secunda instantia in, civilibus dans la maison du Roy, in prima instantia, autem iudicabat le grand maistre d' hostel. Hodie in criminalibus iudicat le Prevost de l' hostel sans appel. Sed cum le grand Conseil parum lucraretur ex
illis controversiis, Reges ipsi paulatim alia attribuerunt. Iudicant itaque de beneficiis omnibus au dernier ressort. Praeterea avocant Processus ex Parlamentis, si partes supplicent, et praetendant, vel ibi se inimicos habere, vel adversarium amicos. processus ita avocatos Curiae Parisiensi iudicandos tradunt, sed conniventia saepe ipsi retinent. Deinde, si appellatum sit, et disputatur an causa sit appellabilis, grande consilium id cognoscit. Et ibi quoque saepe usurpant postremam cognitionem, quando iudicant esse appellabilem, maxime si partes id postulent, ut ab ipsis iudicentur.
POSITIO I.
VIgiliae nimiae accidunt p. n. varias ob causas, quae ad duas reducuntur.
II.
Ad priorem pertinent omnia ista, quae spiritus animales inquietant, et perturbant.
III.
Secunda est defectus vaporum, quos detinere in cerebro Spiritus, sive blanda quadam permulsione, sive meatuum obstructione aiunt.
IV.
Dantur deinde affectiones isti contrariae, quas nomine somnii nimii aut morbosi comprehendunt: ab iis causis ortae, quae Spiritus nimium ac p. n. detinent.
V.
Somnolentia excitatur potissimum a vaporibus peculiari sua vi narcoticis, Spiritusque animales sopientibus, qui variis a Causis, variisque occasionibus in Caput elevari possunt
VI.
Carus a Comate videtur modo differre secundum maius et minus.
VII.
Admittimus tamen in Caro quandam obstructionem praeter naturalem meatuum cerebri, et refrigerationem quandam ac humectationem: qua ratione
spiritus alterantur, idque ab humore aliquo frigido, crasso, narcatico.
VIII.
Duplex Lethargi productio esse videtur: alterum si quis verum, alterum nothum apellare velit, non intercedimus.
IX.
Prior fit a pituitoso sanguine (non enim pituita) et putrescente, unde febrim lentam produci absurdum non est: et alioquin inflammationem in Lethargo adesse, compertum habetur.
X.
Posterior a febri pituitosâ, lentâ, continua, humores narcoticos pariter etiam pituitosos ad cerebrum, mittente: Cum multa adsint signa, non in cerebro humorem peccantem duntaxat; sed etiam in venis contineri.
XI.
Quod hactenus verius credimus, ut nihilominus statuamus, posse idem malum excitari, dum pituitae copia in Capite collecta, calore febrili perfusa, cum vapore aliquo seu humore narcotico a febri transmisso coniungitur.
XII.
Vertigo morbosa contingit, si Spiritus aut Vapores mobiles ac flatulenti vel in ipso cerebro generentur, vel aliunde elevati per venas aut arterias in, cerebrum effundantur, et vel per se turbidi, vel levi aliqua irritatione incitati in gyrum agantur, et pariter secum animales Spiritus rapiant.
XIII.
Apoplexiam inter eos morbos collocamus, qui hereditarii esse possunt.
XIV.
Causa prima Apoplexiae non est obstructio ventriculorum cerebri.
XV.
Cerebri ventriculi sedes praecipua non sunt spirituum animalium; nec in illis Spiritus animales [(transcriber); sic: animates] primario generantur.
XVI.
Accidit Apoplexia potissimum a compressione et angustia principii nervorum, et basis cerebri: qua ratione intercipitur animalium spirituum in organa, sua influxus, et homo subitò corruit.
XVII.
Cerebri basin comprimere possunt humores excrementitii in cerebro collecti in partem illam irruentes.
XVIII.
Sanguis quoque ad eum locum effusus extraque vasa cerebri praecipitatus.
XIX.
Nec minus dispositio cerebri *flegmoni/odhs2, cum vasa cerebri [(transcriber); sic: carebri] copia sanguinis onerata, meatus viasque spiritibus animalibus familiares coarctant, et coangustant.
XX.
Manifestissime id efficit Calvaria fracta ac depressa.
XXI.
Non vero fit Apoplexia non tam meatuum vitio quam spirituum, dum non transeunt, vel stupefacti, vel attoniti, vel confusi.
XXII.
Stuporem seu torporem inducit Spiritibus h( narkw/sis2.
XXII.
Attonant vel confundunt Spiritus animales concussiones violentae Capitis, et vulnera.
XXIV.
Catalepsin a sola frigida et sicca cerebri et nervorum intemperie oriri probabile non est.
XXV.
Catalepsin fieri arbitramur a vapore spiritus animales illic ubi deprehenduntur, congelante et sistente.
XXVI.
Epilepsiae omnis subiectum genuinum est cerebrum.
XXVII.
Epilepsia non tam ab obstructione ventriculorum, quam a causa vellicante aliqua nascitur proximè.
XXVIII.
Haec in ipso Capite vel in aliis partibus generari potest.
XXIX.
Estque modo humor aliquis, saepius tenuis et vaporosa materia, quae dispositione quadam acri et mordaci aut etiam venenata cerebri nervosam substantiam, vellicat, quam dum natura expellere laborat, convulsi [(transcriber); sic: convulfi] isti Epilepticorum motus contingunt.
XXX.
Amuleta iuvant Epilepticos
XXXI.
Paralysin quae nervorum vitio fit, causatur intemperies nervorum, vel spinalis medullae, eaque frigida et humida.
XXXII.
Cum nervi et spinalis medulla augustiores redduntur, excitatur Paralysis.
XXXIII.
Angustiam illam obstructio a crassis humoribus difficulter efficere potest, nisi in nervorum sit exortu.
XXXIV.
Alias tenuis potius materia, quae hanc facit censenda videtur.
XXXV.
Quam biliosam interdum esse defendimus
XXXVI.
Cum tam pertinax saepe sit Paralysis, et alia etiam concurrant, non negamus rerum quarundam peculiarem ac propriam vim aliquam narcoticam saepissimè inducere.
XXXVII.
Angustiam illam commodissimè efficiet compressio.
XXXVIII.
Inducit et Paralysin soluta continuitas pertransversum aut spinae, aut partis nervosae.
XXXIX.
Sudoriferis, uti iis, qui Paralysin curant, permittimus.
XL.
Simplex delirium seu parafrosu/nhn excitari potissimum dicimus a cerebri calida intemperie, et quocumque vapore calido: quatenus Spiritibus conturbatis phantasmata falsa et mendacia menti repraesentantur.
XLI.
Phrenetici perpetuo delirant, secus ac in derilio simplici.
XLII.
Cum sanguis biliosus in meningibus cerebri tumorem excitavit, si exinde orta inflammatione intemperies illa cum cerebro et Spiritibus communicetur, fit Phrenitis.
XLIII.
Saepe etiam ipsum inflammatur cerebrum.
XLIV.
In Intemperie Capitis cum Plethora si certo constet causam in arterioso Sanguine latere, secari arteriam permittimus.
XLV.
In declinatione Intemperiei biliosae usurpari possunt discutientia et resolventia.
XLVI.
Ad Caput evacuandum pilulae non commodius, quam aliae formae medicamentorum exhibentur.
Viro Excellentissimo, Clarissimo, Doctissimo DN. IOHANNI PETRO TITIO, Eloquentiae et Poëtices PROFESSORI apud Gedanenses dignissimo, S. D. FRIDERICUS FABRICIUS. PLurima sunt, Vir Excellentissime atque Clarissime, quae me impellunt, ut hunc paternarum Epistolarum fasciculum celeberrimo Nomini Tuo inscribam. Ut taceam enim singulare illud sinceri amoris atque amicitiae vinculum, quod veluti nodus aliquis gordius inter Parentem meum dum viveret, et Te sartum semper, inviolatumque permansit: Si ad ea, quae propius ad me spectant, animum cogitationesque meas dirigere velim, bone Deus! quantus sese Benevolentiae Tuae a teneris, ad haec usque tempora mihi praestitae expandit campus, ut non solum quid primò, quid deinde dicere debeam ipsemet incertus sim, sed verendum potius videatur, ne charta magis, quam materia, deficiat. Quam alienus autem a vana gloria semper fueris, Vir Maxime, mihi satis superque constat: attamen non peccaturum me spero contra verecundiam Tuam, aut pro adulutore, a Te habitum iri confido, si praecipua tantum Summi Tui, et antiqui, et recentis favoris capita enarravero. Debere me Parentibus vitam, ita Tibi, quicquid in me bonarum literarum, si quid illud est, reperitur,
Teque harum omnium fructum a me optimo iure repetere posse, ingenuo animo confiteor. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, Te et ad suscipiendam, et ad ingrediendam rationem studiorum meorum mihi Principem expertus sum. Neque cessavit bonitas illa Tua inaestimabilis, verum abiturientem me consilio et suasu cognatorum meorum in exteras oras, et faustis ominibus prosecuta est, et literis interdum, quibus nihil gratius mihi unquam evenire potuit, quoties id per occupationes Tuas molestissimas licuit, dignata est. Quid dulcissimos amplexus Tuos memorem, quid conversationem iucundissimam, quibus me in patriam reducem beasti, in tantum ut et dolorum, et gaudiorum Tuorum participem esse me semper volueris? Quid dicam studium Tuum quod in conquirendis Epistolis apud Illustriss. Constantinum Hugenium, Nicolaum Heinsium, Gronovium aliosque Heroes exhibuisti, et ut tandem (quod felix faustumque sit) opuscula haec desideratissimam lucem nanciscantur, inter impulsores et suasores non postremus exstitisti? Iniurius utique essem, et ab omnibus culpandus si pro tot ac tantis beneficiis ingratus esse pergerem, atque illud, ad quod ex ipsius naturae lege ducor, sponte mea ignavissimus negligerem. Fatendum equidem est, iam diu me nihil in votis habuisse maius, nisi ut aliquid redderem, quod Te, Tanto Viro, cuius summam eruditionem quotquot sunt viri docti, amant, ac venerantur, dignum aestimari possit: at vero voto meo temporum ratio nondum suffragata est. Nunc vero
cum Te suasore Opuscula haec prodeant, nullus dubito, quin inter cetera fasciculum hunc Excellentissimo Nomini Tuo consecratum, benevola, qua soles, mente sis recepturus. In qua fiducia dum penitus acquiesco, Deum Ter Opt. Max. ardentissimis precibus meis invoco, ut Te Literatorum Decus carissimae Familiae, doctissimis omnibus, mihique TITIANI Nominis cultori observatissimo salvum et sospitem quam diutissime conservet. Dabam ex Musaeo meo Gedani ipsis Kalend. Octobr. Anno 1684.
VINCENTII FABRICII EPISTOLAE.
ADhuc oberrant mihi ante oculos, mi Cramere, ea quae heri spectanda in vicino pago exhibuerunt homines ruris et infecetiarum pleni. Sed nolenti hercules: ne erres, aut talibus me credas oblectatum. Equidem profecto Themistoclis votum heic repeto; ut obliviscendi artem me quis doceat. Adeo, ex quo domum fui reversus, fere triennii aetatem accessisse mihi sentire visus sum. Sed, an non belli homines? inquies, sunt. Sane in Arcadia natos credas, ita omnium (sed twn kudi/stwn o)/nwn) sunt optimi. Ne quid tamen mentiar, pleraque ad artem axacta [(perhaps: exacta)] vidimus, praeter cetera, illam civitatis oppugnationem in scena exhibitam. Omnia hic, ut scis, horrenda.
Quid faciant hostes capta crudelius urbe?Sine sanguine hercules res tanta fieri non potuit. Quid, quod bis terque iterata? Valde, ut nosti, rei atrocia commoti sumus. Somnum isto loco vix tenebamus. Nihil tamen minus factum est, quam ut Caesar, ab iracundia sua recederet. Adeo, ut crederes seriam rem agi, magnifice sceptrum concussit (sceptrum dextra nam sorte gerebat) non illud aureum quidem: sed quale Homerici Agamemnonis, bona fide ligneum.
*e)peidh\ trw=ta tomh\n e)n o)/ressi le/loipen.
Quamvis enim montes rari in Batavia, stipites tamen non pauci: nec praeterea, cum de ineptis hominibus sermo est yuxrologei=n, ut arbitror, absurdum est. Iam autem, cum mulieres, ut pius Aeneas patrem, ita maritos suos baiulare vidimus, lacrumas profecto non tentui: ita me illarum misertum est. Inprimis cum Caesar se circumventum indignaretur
Quis haec potest videre, quis potest pati?Percommode tamen cecidit, quod placari non gravate voluit. nihil non horrendum iam metuebam. Lepida nihilominus fuerunt omnia ipsi, si Diis placet, Actores risum non tenuerunt. Ceterum nos, nescio quo pacto morosi.
Ne canem quidem irritatum voluit quisquam imitarier:
Saltem si non arrideret, dentes ut restringeret.
Cum tamen sine dispendio nostro id fieri posset. Benigni enim aediles fuerunt: gratis praebuerunt ludos. Nisi forte in eo artificium deprehendatur, quod, quoties eius rei meminimus, risum non teneamus, quem, in re praesenti cum essemus, exprimere nobis non potuerunt. Vides heic'> u(/steron pro/teron, quod tantum abest ut vitium habeat: ut etiam inter laudes sit Principis Poetarum. Plura ineptire volebam; sed tintinnabulum admonet patere publicam Bibliothecam, quam petere, ut consuevi, constitueram. Vale, et mecum, quantum potes, istarum ineptiarum obliviscere. III. Non. Sept. 1631. Ex Musaeo meo Lugd. Bat.
ITa est. Elegantes et eruditae sunt, ut sentis, Baudianae Epistolae multum ingenii ubique apparet: multum doctrinae: nec leporis minus. Et ea causa est, cur semper tibi in manibus, in sinu, indefessa industria a te volvantur identidem, et discantur, quae tua est aviditas, ad unam singulae. Nec rara vestigia tantae diligentiae in tuis apparent: in quibus totum viri magni muroqh/kion, omnesque eius arculas, ac pigmenta, non ineleganti profecto curiositate consumpsisti. Equidem sic semper modestiae meae temperamentum indixi, ne quoquam plus sapere velle viderer: tantum abest, ut adolescentiae meae permittam, vel tibi, vel aliis, si quo studio capiuntur, id dissuasu meo de manibus excutere. Nimirum, qui in iudiciis timorem, quam fiduciam, aetatem nostram magis decere semper arbitratus sum. At verum tamen, quia id exigis, non quid sentire te velim, sed quid ipse vel sentiam, vel errem, non gravabor breviter exponere. Scribis deprehendisse te nuper non occultis indiciis, institutum illud tuum mihi non probari. Quamquam ego, cum in ea, quae tunc inter nos dicta sunt, quasi per transennam redeo, vix reperiam, cur eam coniecturam feceris. Sed fortasse fieri potuit ut ignaro et imprudenti quicquam exciderit, unde tale aliquid tibi esset suspicari. Nec profecto valde negaverim. Antiquitatem me semper. non quanta debui fortasse, quanta tamen potui, reverentia esse prosecutum, ita, ut ab ea tum rerum pondera, tum sermonis nitores censeam peti debere.
Id quod praeter Baudium fecere hoc nostro saeculo omnes eruditi. Cum autem fontes iidem nobis pateant, ineptum videri posset, illis omissis rivulus sectari. Optima vero ad imitandum proponenda esse, omnium recte sentientium consensus iubet. Editae sunt variorum Epistolae multae egregiae, docta,e consummatae: quorundam non minus putidae, quam stultae sunt in lucem datae. Inter hos tamen, qui vel tersissime scripserunt, antiquos se praecessisse, ne ipsi quidem a quoquam credi postulent, ab iis etiam mutuatos esse ornatum suum libenter fateantur. Iam vero, eum non potuerint eorum, quos aemulati sunt, similes evadere: quantum, quaeso, efficiet imitationis imitatio. Si enim pictores pulchram faciem numquam ita accurate effingunt, ut non multum ab archetypo labantur et decidant: valde profecto is aberrabit, qui non archetypum, sed expressam inde in deterius effigiem exprimere postulet. Nec tamen haec ita disputo, quasi legendae non sint clarorum hominum epistolae. Imo multa sunt, propter quae et possint legi, et (ita loquor) debeant. Praeterquam enim quod non paucae in emendandis auctoribus, et explicanda historia ac ritibus versantur, quales multae Lipsii et Scaligeri: insuper, quomodo veterum vestigia premere, et illis ereptas elegantias usui nostro vindicare apte possimus, egregie monstrat. Quod quo quisque fuit ingeniosior, eo fecit sollertius. Continent praeterea peculiarem quandam literatorum historiam, adeo, ut fere nullus vel nostro, vel patrum tempore vixerit eruditior, cuius mores vitamque omnem inde discere non queas. Memini me non indiligenter legisse
antehac, quae exstant, eruditorum literas, nec vero nunc, quoties otium ad eam rem fert, intermitto. Unde tantum, praeter alia, profeci, ut nihil fere occulte in Lipsii, Scaligeri, Baudii, talium epistolis notetur, nullus carpatur (nomen enim numquam fere, ut scis, exprimitur) quem ego non, quis fuerit, vel divinem, vel sciam. His adde de scriptis et veterum, et quae nostra maiorumque memoria edita sunt, tum si quid vel bello, vel pace publicè actum est, praeclara iudicia. Unius Erasmi epistolas cùm lego praeter quandam renascentium disciplinarum quasi historiam, inprimis legentem tenent, quas circa exortum purioris doctrinae scripsit. Quippe qui medius et neutrius partis, nihil gratiae (quis enim in Epistola ad amicum?) nihil det odio. quid autem in istis sibi placeat, in illis displiceat, generoso candore exponat. In quibus tamen nihil magis, quam singularem viri versutiam, qui hos ita sibi demereri potuit, ut illos non offenderet, mirari ego soleo. Ut ista omnia non sint; quem non delectent, quaeso, familiares isti, et quasi a praesentibus habiti virorum magnorum sermones: quorum imago est Epistola? quantum ibi iocorum: quantum etiam querelarum: et, quatenus per ludum inter amicos licet, convitiorum? An non te felicem crederes, si licuisset annos aliquot conversari cum Politianis, Manutiis, Erasmis, Caseliis, Scaligeris, Lipsiis, Muretis: eorum mores, vitam, etiam cum in laetis rebus, cum in tristibus essent, cum serio, aut per remissionem vel agerant aliquid, vel scriberent, inspicere? iam vero talium Epistolae cum omnibus te coniungunt perpetuo quodam, et dulcissimo
contubernio. Provexit me, ut vides, dulcedo quaedam tecum loquendi. Itaque heic desino; et plurimum te, mi optime et suavissime N. salvere et valere iubeo. Lugduni Batavor. Non. Octobr. 1631.
PRolixum silentium tuum, vir Clarissime, incusare nequaquam decorum est pudori meo: qui nihil in me reperio, quod meritò debeat eruditis tuis curis importune intervenire. amorem autem tuum erga me deficere tantum abest ut credam: ut etiam nihil egere his quasi litterarum fulturis satis per se constantem, libenter mihi persuadeam. Nisi quod unum sibi imputari debuisse noster amor, nescio an impudenter, sentiat: ut efficeres scilicet, ne de valetudine carissimi sibi capitis posset esset sollicita. Anxium enim et suspensum est, ut nosti, interdum nihil scire de eo, quem impatienter diligas. Verum his omissis, ad ea praevertar, ob quae ista a me scriptio instituta est. Factum est haud ita pridem, cum ergo ad CL. Heinsium, ut consuevi, inviserem, ut in sermonem de litteris tuis, quibus me viro illi primus insinuaveras, et de ipso te, incideremus. Ibi Heinsius: Et quid ille amicus noster, inquit, nihilne in lucem protulit, et adsignavit famae? non enim trivialem in eo esse doctrinam tunc, cum praesentem inspexi, multis nec dubiis signis visus sum deprehendere. Tum ego, esse te, dicere, ut eruditionis absolutum, ita modestiae et a)filodoci/as2 summum: et ex iis, qui docti esse
malunt, quam videri, utiusque ducere, non degenerem animum, et multarum rerum scientiam secessu tegere; quam inficeto huic saeculo, et iniquo virtutum censori imputare. Atque ea quidem tunc inter nos dicta sunt. Ceterum ego statim ac domum reversus sum, urgendam illam tuam modestiam censui: teque per literas, quae ita verecundae esse solent, ut tamen frontem licentius exuant, compellandum. Memineram enim olim, praesens cum essem, sed timide (habet hoc enim pudor, ut omnia metuenda censeat) per interpretes versiculos aliquot mentionem eius facere. Sed te, et pauca esse quae servares in scriniis [(transcriber); sic: seriniis] , dicere: et aliquando forte mihi et mei similibus committenda. Ad quae tunc ego verecunde silui, quippe qui singularem prudentiam tuam pro responso mihi sufficere arbitrarer. Nunc tamen ad eadem relabor, ut quantum vel propter cognitionem nostram, vel gratia apud te valeam, precibus experiar. Ac primo, quamquam, clarissime cognate, hanc severitatem modestiae tuae indixeris, ut ne cuiquam ambitiosus aut intemperanter famae appetens videreris: non credo tamen omnino te non duci spe et fructu posteritatis: quo praeclara semper ingenia vitam, quam brevem alias, et angustam nobis natura circumscripsit, quasi quadam immortalitate semper annisa sunt proferre. Adhaeret enim non fucatae virtutu, ut temporum iniurias, et iniquitatem iudiciorum gloria, ac fama, quae ex studiis honestissime petitur, quodammodo consoletur. Non ignoras aevi nostri ingenium, quo, quanto quisque doctrina, et eius comite, aut quae certe comes esse debet, virtute excelsior est; tanto libentius
contemnitur. Iam autem, quis fructus studiorum, qui profectò aliquis sit, oportet, nisi, spreto vulgo ipsa suae seges et materia gloriae, in plausum, ut quidam loquitur, eant literatum? Xenophon Cyrum suum omnia sustinere facit pericula: omnes aggredi labores, quo praemio? tou= e)painei=sqai e(/neka. Quod unicum mihi tolle; et concidet omnis, qualiscumque saeculo nostro super est, amor honesti. Nec profecto equidem ignoro, quae viri sapientes et eruditi, tum olim, tum nostra memoria, de gloria contemnenda scripsere, quam si contempsissent, neutiquam nomina sua scripto praefigentes, contemnendam haud esse, non culpanda quidem, sed tamen confessione proderent. Ceterum exquisitae tuae prudentiae erit [(transcriber); sic: arit] cavere (quaeso patiaris me in hoc uno, eodem animo licentius tecum loqui, quo semper te revereor, et colo) ne tibi, dum sinis vel modestiam, vel quietem eruditionem tuam operite, et subtrahere famae; aliquis liberior Patroclus ingerat illud
*ainare/th ti/s2 s1eu a)/llos o)nh/setai o)figono/s2 per.Ad invidiam, vel potius stupiditatem temporum respicis, quibus, quicquid non triviale prodit, in angiportis roditur, in circulis maledico simul, et inimico dente vellicatur, Atque in mores iam vulgo recepti sunt. Plura enim ad alieni sensus coniecturam, quam ad suum iudicium scribuntur. Quemadmodum autem Lyncestis aqua, quae vocatur acidula, vini modo temulentos facit: ita quamvis candide scripta plurimos livore quasi quodam inebriant, illos inprimis
Si qui stult itiam nauseant,
Et, ut putentur sapere, caelum vituperant.
Quorum hac aetate licet messem matere maximam, sed enimverò, quae tua est prudentia, non ex talium sermone rectè factorum mercedem peti debere, sed cuncta ad conscientiam referenda esse non ignoras. Sed etiam satis librorum editum esse ais. Sane vero, si multitudinem videas. At quantum, quaeso, ex talibus transmittetur ad
Natos natorum, et qui nascentur ab illis.Quasi herba solstitialis paulisper erunt, et idem, quod exstrusit, omnia perimet cacoethes. De tuis autem est ut melius sperem, quae ut singularis doctrinae partus sunt, ita accurata et diuturna lima educta et perfecta. Nihil autem ab illo ingenio, et eruditione tua, nisi exquisitum, proficisci poterit. Sed subicis; tu et tui similes ista videritis. At vide, ne, dum ipse tibi non praestas, quod potes; aliorum errore aut culpa non praestetur, dum aut ingenio, aut doctrina deficimur. Iam autem quam dulce est mensurae famae praesumptione praefrui, et blandum illud, magno Demosteni tantopere placitum ou(=to/s2 e)usi, vivum et superstitem toties audire
Post te victurae, per te quoque vivere chartae
Incipiant.
Ut breviter absolvam. Id tantum a modestissimis moribus tuis impetra, ut tibi sis tanti, quanti videberis aliis, si tibi fueris. Quod si perpuli, et desideriis meis eam praestiturus es humanitatem, quam consuevisti: age impera, si qua in re ego eniti, aut efficere aliquid possim. Typographi heic complures sunt, et plerosque satis opportune amicitia et familiaritate habeo implicatos. tantum innue, et ecce me ad omnia,
quaecumque voles procuranda promptissimum. Nescio Vir CL. qui fiat, quod, cum ad te scribitur, modum non teneam. Atque hoc ab eodem affectu est, a quo omnia. Sed iam verbum ultra non addam. *idou( siwpw=, ka)pila/qomai so/ma. Felicissime vale. Lugd. Bat. V. Eidus Novembr. 631.
PRofecto sic est, ut existimas. Vix ferenda est illa licentia muliercularum, quarum lusus in conglaciato amne vidimus. Quamvis non indelectatos, cum spectaremus, nos memini. Erant enim eiusmodi, ut possent efficere vel morosa ingenia; tenere etiam venustiores. Recognosce, quaeso te, et imaginare mecum Amphitheatrum aliquod pulcherrimum: non quale artis elegantia, verum ipsius naturae non indecorus horror possit effingere, et in eo decurrentes Amazonas, maiori, quam pro sexu, audacia. Tale erat illud in amoenissimo fluvio muliebris militiae contubernium. Ubi iuvenibus permista et implicata puellarum cohors, secantibus talaribus soleas suppacta, et virilia munia induens, modo aequabat cursu, quos aemulabatur; modo anteibat. Nosti magni poëtae de Italia Camilla divinos versus:
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina; nec teneras cursu laesisset aristas.
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter; celeres nec tingeret aequore plantas.
Quae omnia, hercules, hae nostrae, cum lubet, in se vere recidere propemodum nobis probant. Quamquam, ut aperiam tibi cogitationes meas, non tam puellare certamen quam Cannensem pugnam lasciviae mihi spectare visus sum. Videlicet cui nimis inhaeret illud a Iuvenale in re haud dissimili dictum:
Quem praestare potest mulier galeata pudorem,
Quae fugit a sexu, viros amat?
At esto sane, ut quidam hanc, sive lascivia ea est, sive ferocia, excusatiorem sub exemplis accipiant, et ad alia transferant vocabula, nimis tamen vereor, ne ingenti huic licentiae, quamvis quibusdam elegantiae, et genticae consuetudinis radicibus nitatur, in mores aliquid liceat, non Catonis, non enim ille corrumpitur Floralibus, sed femineos
*kai\ pw=s2 a)kraifnh\s2 e)n ne/ois2 s2rwfwme/nh
e)/s2ai;
ait apud Euripidem Hercules. Taceo obsceniores motus, dum fere incessu libidinem fatentur, atque id quidem in ore et oculis omnium. Iam autem crebra vacillatio et non decori lapsus quid habent puellaris pudicitiae? Saepe enim tales quoque vidimus quasi festiva episodia, ne sine corollario discederemus. Nec profecto me movet, quod consuetudo vetustate comprobata securiorem licentiam fecerit, atque adeo turpius existimandum est, cum corrumpere ac corrumpi saeculum vocatur. Quicquid obtendant: ego profecto ai)de/omai trwa/das2 e(lkesipe/plous2. His adde tacita suspicionum, et quantum occultae vocis sibi quisque in sexum istum permittat. Atque ut nihil se revera ita habeat: non obtinebis tamen, quid ad
turpia semper plus fidei sit. Penelopen Homericam mirari ego soleo, quae a procis etiam conspici erubuit, absque comite. verba eius habe.
*o)i/h d) ou)k ei)/zeimai met) a)/neras2, ai)de/omai gh=Et Hecuba apud Euripidem rectâ facie cum viro loqui nequaquam convenire ait pudori suo
*a)iti/on ti kai\ no/mos2
*gu nai=kas2 a)ndrw=n mh\ ble/pein e)nanti/on
Nec te moveat, quod ista et uxor dicat, et vidua. Vide duriorem legem virginibus dictam:
*eis2 o)/xlon e)/rpein parqenoisin ou) kalo/n.Ex istis autem, quas vidimus, si quae supellectilem suam venum exponeret; quaeso te, quis non rideret, an indignaretur Ocreas vendente puella.
Dignum itaque gravitate Germanica iudico, quod, si apud nostrates tale aliquid spectaretur; in nefario crimine putaremus esse ponendum. Neque id morose, ut fortassis delicatulis videtur: verum ingenuo liberoque fastidio. Sed temperandum mihi censeo, ne ultra epistolae modum severitatem extulisse videar, et fiat illud
Moribus praefectum mulierum hunc factum velim.Lusi enim: ne tu quid seriò me scripsisse censeas, atque ideo insolitam hanc et plumatam vestem epistolae indui: ut fidem facerem, maximo conatu maximas me nugas quandoque agere. Quemadmodum enim illi mihi non placent, qui omne tempus ineptiis seponunt: nullum in animum revocant. Ita non satis liber videtur, qui non interdum nihil agere, id est, egregie ineptire didicit. Vale. Ex musaeo meo. Lugd. Batav. VII Eid. Ianuar. 1632.
O rem ridiculam, Fabi, et iocosam,
Dignamque auribus, et tuo cachinno!
PLacuit enim versu ordiri ea, quae si vidisses, tota vita tibi risus deesse non posset. Vix hesterno die a te domum reversus fueram, cum hospes meus, cuius domi habito, bene madidus in musaeum meum adscendit, et ut vinum, quod sibi donatum ab amico narrabat, gustare vellem serio petit. Quid facerem? renitebar initio, ut qui studere mallem, et praeterea non valde libenter conflictor cum huiusmodi ingeniis: cum invitum, et multa volentem dicere importunitas hominis, ut secum descenderem adegit. Invitaverat vicinum cum uxore, elegans par Coniugum: ceterum qui pulchre saburrati cantionibus et choreis exceperunt hunc hominem. Et quidem cum dicto ut biberem adactus sum. Quid heic ego tibi praestantiam vini narrem? Si unquam nauteam bibisses, diceres vix cedere
*a)lla\ to/d a)mbrosi/hs2, kai\ ne/kta ro/s2 e)usin a)por)r(w/c.Ita cum vix bibissem, ut iam amplius ferre non possem, mirificè enim torquebar; vere sensi incidisse me in hominum vinolentorum insanias.
Bibendum est hercle. ne nega.Quid tu fastidis, quid faciendum esse tibi? quin bibis. Nosti ingenia istorum mortalium. Donec aegre tandem impetravi, ut quantum ipse vellem liberem, et ita simul cum hospite ad focum adsedi. Tunc vero demum cantans audire coepit
*a)/mous1' u(laktw=n. dissa\ d' h)=n me/lhklu/ein.
Finge me quamvis a)soma/xws2 haec ferentem: cum non omnino incivile sit misceri quandoque voluptatibus vulgi. Hospitis tamen sermones, qui iam per vinum et commessationem incaluerat, aliqualem mihi stomachum fecere, quem alias funditus perdideram. Audires enim hominem modo aggredi Hispanos: modo vastare Brabantiam: modo Antverpiam obsidere. denique, quae natura ebrietatis est, non mediocres terrores iacere, ac denuntiare. Et profecto repperisse [(transcriber); sic: reperisse] se cum Plautino isto tranquillum locum putidus mortalis putabat ubi virtutes enarraret suas. Ita ut ego iam falaris1mo\n quendam, et ne omnia teterrime faceret, timerem. Quamquam nec heic adeo taeduit audire garrientem, ut non pariter quae riderem invenirem. Ac primo quidem Antverpienses, quibus propria se quoque ira offensum aiebat aggressurum. Quod si Princeps pleraque curarum ad se reiciat, fore, ut uno mense patretur obsidio. Nec enim conatibus suis castellum obfuturum: cum exploratum habeat ratione facillima posse invadi. Per occultos videlicet cuniculos, qui iam olim effossi usque ad interiora munimenti pertinerent. Omnes hoc horribile secretum praeter se unum ignorare. Patrem enim fuisse inter operas, cum primum ab Hispanis exstrueretur. Iam vero quo in loco exitus inveniri posset, non se dicere (habet enim, ut nosti, gloria quiddam a)koinw/nhton.) Ceterum in meditullio fere esse. Occupata urbe Episcopi aedes sibi sepositurum. Orientalem enim, quae dicitur, domum nimis angustam sibi et pompae suae fore. Cognatos
autem suos et assines nugas maximas, rebus summis admoturum, ita ut alius captivis imperaret: alius Castello praeesset: alii alia agerent, omnes autem pecuniosam ad senectam pervenirent. Plane diceres hominem in puppi sedere, et tenere clavum: cui vix hodie in sentina sit locus. Verum pergamus, non enim adeo Lycurgus [(transcriber); sic: Lycurgeus] es, ut ista audiens non demitigeris. Quod si praelio confligendum esset; ne id quidem se detrectare. Viderant modo adversum, et aspicerentur: id satis ad victoriam fore. Nec enim nunc primum tali rei interfuturum: quales non pauci hoc tempore, qui numquam bellum ne in pariete quidem pictum vidissent, numquam sonum tubarum audivissent, nisi in spectaculis inter duces allegantur. Iam olim enim se, in conflicta scilicet Flandrico, consimilem lusisse lusum. Quamquam eo tempore fortuna se magis deseruerit, quam virtus. Vulnus enim in tergo inflictum, eiusque reliquias ac monumentum, largam cicatricem satis affirmare, quam fortiter adversum os in hostem intenderit. Fecit hic sermo ut eorum carminum recordarer, quae apud Homerum Hector pronuntiat.
*o)u me/n moi feu/gonti meta fre/nw| e)u do/ru ph/ceis2,
*a)ll) i)qu/s2 memaw=ti dia\ s2h/qessin e)/lasson.
Licet aliter res, quod ad Pyrgopolinicen nostrum hunc; habere se potuerit. Tandem tamen se hostium potitum esse, cum paulo ante ad eos arma transvolassent: credo, quod ea Mulciber fabricaverat. Ceterum, animum sibi non defuisset, quo ultima tentaret, et morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur. Nisi sibi percommode in mentem
venisset, etiam viros fortes, quoties fortuna contradaret, saluti consulere [(transcriber); sic: cousulere] .
*o)u ga/r tis2 ne/mesis2 fuge/ein kako\n..Cum si occubuisset, nemini postea fuisset usui futurus. Saepe autem, si quis non intemperanter animae prodigus, vivere aliquando, quam mori mallet; hunc eundem postea et militem esse meliorem, et civem utilem. Prudenter, opinor, et iuxta dogma tou= sofwta/tou Euripidis
tou(to d) e)n ma/xh
*sofo\n ma/lisa, drw=nta polemi/ous2 kakw=s2,
*sw/zein to\n sw=ma..
Fore itaque, ut hoc tempore magis secundis avibus pugnet: nec priori fortunae, ne erres:
Sed eapse illa, qua exciditionem facere condidicit oppidis.Atque haec, et eiusmodi plura homo ineptissimus fortiter declamabat: quae hercules omnia referre, non est kata\ to\n yuxrologou=nta xru/sippon, du/naton. Heic tu nunc quaeris, quid mihi auscultanti animi fuerit? Identidem profecto meditabar illud Nonni.
*no/s1fi mo/qoio le/ontes2, e)ni\ ttole/moisi lagwoi/.Quamquam convivalium fabularum simplicitas excusaverit hominem, alioquin non ultra verba quicquam ausurum, et per quem facile
Troiaque nunc stares. Priamique arx alta maneres.Est enim hoc hominum genus maxime loquax, nimium verbis, linguae ferox: at enim vero cum adsunt pericula, non minus in detrectandis formidolosum, quam audax fuerat in deposcendis. Postquam enim prompta et temeraria lingua satis, ad taedium usque
Isthmum perfodit, Alpes fregit, caelum territavit: si manum admoveri sibi sentiunt, colorem mutant, quod de urticis marinis narrat Plinius, et contrahuntur. Plane *a)ttikoi\ ei)s2 leime/na. Sed qui profecto haud paulo tolerabiliores sunt illis, qui cum *a)xaiou\s2 a)po\ tou/ pu/rgou iudicent, aut procul a procellis intra parietes sedeant, e terra gubernare postulant: et si quae aliter, quam ipsi consuere, facta sunt, ipsi Novarcho dicam scribunt: convitiis clangulum in circulis suis proscindunt: palam suspicionibus perstringunt. Hoc nunc magni Imperatores ob recte et generose facta praemium ferunt. Ceterum haec a)pros2dio/nusa. Interdum, ut ad magnifica hominis verba responderem, sumpsi quiddam de eloquentia Divi Sigalionis: nam tacui.
e)usi\ d) ou( sigh\ lo/gou
*krei/sion ge/noi t) a)/n - - - -
Sed iam, opinor, dimitti postulas: qui auribus tuis iure meo sat inciviliter videor abuti. Non hercules ita abibis, o bone, velis, nolis, tibi aliquid molestiarum in hac re devorandum est: et omnino cognoscenda horum ludorum catastrophe: sic soleo beare amicos. Interea dum ille meus fortiter declamando ostendit quem virum sibi Batavia seposuerit; mulierculae illae, nostra scilicet, et vicina alternis bibunt, et saltant. Nihil magis dolebam, quam tubicinem deesse: cuius tamen vicem vicinus noster cantionibus supplebat. Quas si audisses, non iam requireres cur Faunum Apollini praetulerit auritus Midas. Atque haec quidem in multam noctem continuata sunt. cum tandem altera illa mulier simul cum marito (ante sic inter cos convenisse diceres) id facit, quod in foro
Romano non decuit Antonium. Nec multo post hospitis [(transcriber); sic: hospidis] coniux idem imitata
*a)/llh de\ ka)/llh dwma/twn s2rwfwme/uh.Teterrimam omnibus popinam inhalavit, videlicet meq) u(mw=n ge w)= fi/lai kefalai/: ne ad solos rediret facti turpitudo. Et mulieres quidem non lingua, non auribus competere: atque ita inter manus ablatae sunt; altera domum, altera in cubiculum. Cum ego vix tandem ex nassa ista exire potui. Tu vero, mi Fabi, cum quo volui hanc molestiam communem mihi esse, facile meae importunitati ignosces. Quemadmodum enim, cum una sumus, sermo nobis deesse non potest: ita etiam epistolis nostris aliquando concessum est, ut consulto hallucinentur. Ego sane hanc rationem ineptiendi [(transcriber); sic: ineptinendi] inter remissiones habere soleo. Fit enim saepenumero, ut et vanis et variis cogitationibus distringas, quae et avocant quandoque animum, et comminuunt: cum ut plurimum fortiter nugando in viam redeo. aliam enim aberrationem a molestiis non habemus. Felicissime Vale. Ex musaeo meo Lugdun. Batav. 14. Kal. febr. 1632.
EST genus hominum, Vir CL. (quos nec tu ignoras, et suis aliquando coloribus depinxisti) qui omnes illas artes, quibus ad humanitatem informamur, nihil ad eos, qui commodis mortalium inservire student, arbitrantur
pertinere. Cur autem potissimum ita sentiant, ea maxima causa est: quod non possibile esse putent, ut quis, qui uni ex tribus istis, quas facultates appellant, consecratus est, alienis studiis intendant. Atque adeo, si forte quidam non nisi artibus honestis copiosi ad maiora adscendere voluere: bimembribus pueris haec monstra, aut piscibus sub aratro inventis comparant.
*ou)de/ ke *nhreu\s2
*bouko/los, ou) prwteu\s2 a)ro/ths2, ou) *glau=kos a(laueu/s2.
Ut obiter huc traham Nonnum tuum. At vero talium desidiam, deliciasque quasi iudicium respicere, ut puto, ridiculum est. Habet enim hoc inertia, ut, dum suae diffidit, alienae invideat [(transcriber); sic: invidiat] industriae. Ita ut numquam opiner exstitisse, nisi coniunctam cum ignorantia recti, invidiam. Cum itaque ego non magis ab huiusmodi opinionibus afficerer, quam hercules ille Xenophontius a voluptate: vix tamen etiam placere illi potuerunt, qui dum in unis literis quasi tabernaculum vitae suae collocant, non retinent, quem debebant, ex sapientia modum. Adeo, ut semper mihi sapientissimi visi sint, qui moderandi prudentes, omnia illa, quae humaniora appellamus, commorationis esse censent, non diversorii. Cito enim inveniri debet sapientia, ut cito suscipi possit: ne quid pereat ex vita, cuius finis incertus est. Ut eleganter loquitur disertissimus patrum. Haec cum aliquando tibi quoque ita videri ex sermonibus tuis intellexissem, in eam sententiam ingressus sum, ut dormitantem illam, et oscitantem sapientiam nescio
quorum beatorum otio censerem esse concedendam. Prudentissime autem a Sophocle dictum esse
to\ geu) *perissa\ pra/ssein, ou)k e)/xei nu=n ou)de/na.Contra autem medicinam, ad quam me nescio quod fatum, quamvis nolentem initio, vocavit, non sine apparatu sine ingenuitate, quasi unam ex sordidissimis artificiis discendam mihi esse crederem. Quemadmodum enim accuratissime amicarum oculis ornantur qui ambitiose ineptiunt: ita non committendum mihi arbitrabar, ut sordidus, et nullis literis ornatus ad dominam illam meam accederem. Atque ita serio Graecis et Latinis Scriptoribus insudandum; solidam et priscam, non lactantem illam, et heri, aut nuper natam Philosophiam ex fontibus suis hauriendam; omnibus denique, quae hominem liberalem ornant, et, ubi minime credat, eminent, et excellunt, pectus implendum mihi esse persuadebam. Cum itaque primum in hanc Urbem venissem, quae praeter ceteras votis meis satisfacere posse videbatur, coepi quantum mediocritas mea tulit, strenue omnem ingenuam doctrinam amare. Quod, quo feci ardentius; eo impatientius doleo, omnia illa, quamvis liberaliter honesteque cogitata non omnino, ut volo, et optavi, cecidisse. Cum enim non ita pridem circumspicerem res omnes meas, rationesque subducerem summam feci cogitationum mearum, collegique: necesse esse ut totum me, et omne studium ad Medicinam serio transferrem. Caepi exinde paulatim frangere ipse me, et cogere, ut illa toleranter ferrem, quae mutare non possem. Ita factum est
lelhqo/tws2, ut non invitus in dies maiorem cum eius artis Proceribus mihi necessitudinem intercedere paterer. Cum etiam et saeculi labem, et exigua eruditionis praemia respicerem; arbitratus sum, tutius aliquando esse fructuosiora, quam generosa sequi consilia. Non enim in Platonis Republica me vivere intelligere visus sum. Illos quoque potissimum non egere aliorum subsidiis credere volui , qui suum ipsi genium possent propitiare, suam experiri liberalitatem. Huc accedebant meorum vota: quae non frustrari pietatis esse arbitrabar. Nullae autem literae tanti sunt, ut officium pietatis deseratur: quod religiosissime custodiendum ipsae literae praecipiunt. Sed, opinor, tua non parum intererat, adeo sollicite ista a me narrari, Ignosce, quaeso CL. [(transcriber); sic: ] Cunaee, meae importunitati, cui succensere non potes, nisi pariter incuses tuam indulgentiam, quae, ut primo me adolescentem, ignotum antea tibi, nec valde a me commendabilem, amantissime complexa est, ita totam se mihi impertire in posterum non gravate voluit. Ei itaque hoc tempore valde confisus, quamvis non ignarus essem, parum opportune eruditas tuas curas a me onerari: impetravi tamen a verecundia mea, ut ea fiducia se tibi aperiret; qua semper favorem illum tuum in me perpetuum futurum, mihi pollicitus sum. Ut autem affectum illum, quo elegantiores literas, pro aetatis meae ratione, et mediocritate ingenii prosecutus sum, vel naevo aliquo et crepundiis agnosceres, adieci quasdam excerptas ex iis, quas aut ad amicos, aut saltem animi causa scripsi, epistolas. Eas autem quod heic iudicio tuo subiciam, videri possem vel
exquisitae tuae eruditionis ignarus, vel meae oblitus tenuitatis, nisi existimarem futurum, ut in hisce vilioribus subsecivi temporis oblectationibus aliqualem nostrum in literis conatum perspiceres. Qui sicuti nunc velut in herba praeceptus ad nullam certam et solidam frugem pervenire potuit: ita faciliorem te in danda venia, ut existimo, experietur. Cum etiam ante aliquot menses versiculos quosdam tibi obtulissem, visus es ista mea qualicumque rustica Musa non indelectari. laudasti etiam, quae tua est benignitas, et, tamquam genium haberent, honorifica commendatione agnoscere te quaedam elementa doctrinae professus es. Blandiens itaque mihi (ut omnes libenter in laudibus nostris creduli sumus) elegias aliquot adelidi. Quae, si exspectationi tuae non respondent; cogitabis, plerasque a me in patria fere ante biennium scriptas: ut, quae alias veniam non merentur, iis saltem aetas patrocinetur. Ceterum in reliquis liberiores quosdam iocos meos tibi non excuso, cui morosa ista ingenia, quae perpetuo duritatem et severitatem quandam in verbis, et orationis maestitiam sequuntur, non probari, multis argumentis coignitum habeo. Ego sane, quoties aut a lectione fessus, aut quibusdam curis, quae non raro ex transverso tranquillitati meae incurrunt, sum districtus, ad amoeniores huiusmodi remissiones properare soleo, et in illis, tamquam in opportuno aliquo diversorio requiescere. Atque sic ad eam formam mihi plurima nata sunt. ex quibus etiam alia tibi exhibuissem, nisi, in horas tuas ignorare non possum, ne nimia fiducia insignem facilitatem tuam offenderem,
fuissem veritus. Qua profecto tanto modestius uti debeo, quanto experior pleniorem. Restat ut per otium, quoties male bonas horas collocare libuerit, haec minuta, si tanti erunt, ad rigidiorem censuram revoces. Ita enim quaedam tibi credam placere, ubi plurima displicuisse agnovero. Felicissime Vale, Vir maxime, et mihi, quod facis, bene velle perge. Ex musaeo meo prid. Kalend. Febr. 1632.
EPistola tua, Vir CL. e(/wlos quidem illa, tamen ante aliquot dies ab elegantis ingenii Viro Ioanne Vickevortio ad me transmissa est. Quae profecto, praeterquam quod exspectatissima venit, candoris tui, et laetissimae humanitatis notas perspicuas, tamquam ea, quae oculis cernuntur agnoscendas exhibuit. Ceterum laudes illas, quas in te paucas admodum, nec pares virtutibus tuis congesseram, quod tam venuste declinas; facis tu quidem pro insita et admirabili tua modestia: quae animum istum perpetua rerum illustrium meditatione supra vulgus evectum iam dudum communibus abitionis vinculum excepit. Parum tamen rebus tuis consuluisti. vir optime; dum tam erudite superlativos meos adspernatus, cavere non potuisti, quin quod mihi esse dicis vitium, id tibi esset. Cum praeterea comparativis accenseri odiosum esse dicas; quid attinebat hunc hominem ita civibus suis comparare, ut
praeferres? Quam atrocem sane iniuriam vide ne poëta aliquis Laureatus frigidissimo epigrammate ulciscatur. adeo tutum non est crabrones irritare. Serio tamen ut loquar, non indignor admodum, CL. Barlaee, quod heic ab ingenio tuo abis, tantisper dum mihi blandiris. Semper enim in vita mihi arrisit venustum illud ex Comoedia
Laetus sum laudari abs te pater, laudato viro.Quod hactenus admitto ut per huiusmodi blanditias studia mihi mea commendari existimem: non ut, proletarius cum sim, ut quidem loquitur, classibus et capite cum censear, idcirco ordinibus primis adscribendum me arbitrer. De Germania nostra superiori, quod tu festivissime et vere scribis, non possum non tibi adsentiri, eam, si ingenia pleraque spectes, inferiorem dici posse. Adeo, si paucos excipias (in quibus cum me collocares, credidisti forte te carmen condere; heic enim vobis mentiri, et audacter etiam licet) omnem non modo sucum et sanguinem, sed etiam colorem et speciem solidae eloquentiae non tenet. Cuius tamen rei causas si curatius inquiras, in soli naturam (cum numquam defuerint decora ingenia, quae cum vestris facile certent) eam conferre culpam haud recte poteris. Morbus quidam inter mortales frequens est: qui cum non paucos vestratium incesserit (ne tu tuos Batavos nihil peccare posse credas) praecipue Germaniam nostram, postquam renatae sunt literae, afflixit. Quid dicere aliud possum, quam nimis occupatos fuisse medicos, qui ne nomen quidem vulgatissimi mali excogitarunt? Cacoëthes tamen, ni fallor, Iuvenalis appellavit. ista tabe quoniam
plerique nostratium moriuntur; fieri solet, ut pauci isti sani, dum omnes fere decumbunt, vix a vobis animadvertantur. Cum enim per intervalla sani coloris libri ab Germanius hominibus scripti in conspectum vestrum veniant; singulis autem ferme diebus infinita hominum otiosorum skalaqurma/tia o(sako/nis2, oculis occurrant, oculis occurrant: paucitas illa plurimorum importunitate, ut in omni resolet, opprimitur, et, si ita loqui heic licet, suffocatur. Novi autem non modo stomachi vestri, ineptiarum vilitate, sed etiam oculorum fastidium. Qui sermonem in homine erudito requiritis, non lipsii et talium (sine me vera loqui) kakozhli/a, inquinatum, sed et Ciceronis, Crispi, Livii muroqhki/ois2 prolatum. Illam autem maciem, et illa ossa pleraque in nostris oris, nec pauci apud vos in eodem valetudinario et probant, et sectantur. Adeo non gradu, sed praecipiti cursu a pristina eloquentia descitum est: postquam ineptissimi Critici (de nugatoribus, non eruditis loqui me cense) invenerunt verba quibus loquerentur. Sed vides, quo me extulerit dulcedo quaedam tecum loquendi. Celeberrimo Viro Gerardo Ioanni Vossio et multam salutem a me nuntia, et de meliore nota me commenda. Scripseram nuper ad eum: sed nescio an importunitas mea eum invenerit locum, quem optaverat. Vir doctissimus hospes meus officiosissimam salutem tibi mittit. Et iste quidem cum acerrimo morbo nuper conflictatus est.
*a)lla) tis2 a)=ute qe/os e)r)r(u/s3ato, kai\ e)sa/ws3en.felicissime vale. Nortvici 19. Kalend. Febr. 1632.
LIteras tuas, Vir CL. amantissime scriptas, maxima cum voluptate legi. Praeter cetera enim, quae mihi cognitu fuere iucundissima, vehementer laetatus sum, gravissimo morbo te esse liberatum; ita tamen, ut simul, quod periclitatus es, per horrescam. Cum enim teneras corporis tui vires non ignotum; quantum tot mensium morbus te afflixerit, possum suspicari. Sed bene habet, quod refici incipis, transmissumque periculum convalescendo remetiri. Deum Opt. Max. rogo et veneror, ut diu te sospitem et valentem reip. literariae servet, quam in tuo capite non exiguum discrimen habituram semper recte arbitratus sum. Quod non ingrata tibi acciderit illa nostra qualiscumque ad edendum scripta tua admonitio, serio triumpho: in eamque spem venio, ut mihi non parum apud te licere in posterum credam. Tergiversationem itaque illam tuam eo fine accipio, ut nihilominus si nimias moras mihi nectere videbere, iterum iterumque tibi molestus sim futurus. De Caselii Epistolis mihi prora et puppis fuit, ut ad typographum unum atque alterum, quos ego novi, referrem. Sed comperi, quod hoc nostro saeculo usitatissimum est, homines utilitatem publicam in minimis ponere, de privato commodo vehementius laborare. Cum enim alius operas suas multis liberis excudendis districtas esse, et vix per complures menses aliis rebus vacare posse diceret; alius nescio quid praetenderet: non tam id
dicere visi sunt, quam epistolas illas describere typis suis recusare. Scilicet vilium chartarum, quibus aut scurrae delectantur, aut gravissimorum hominum fama proscinditur, tota plaustra quottidie in vulgus extrudere non renuunt: clarissimorum autem hominum, quorum eruditio et virtus saeculo consecrata est curas fastidiunt. Sed prolixe in temporum mores invehi non est huius loci. Hoc saltem addo: malle me unicam pagellam a Caselio scriptam, quam reliquarum ineptiarum, quibus nunc bibliopolia distenduntur, totas struices. Unus enim ille ex nostris ita scripsit [(transcriber); sic: srcipsit] , ut indolem orationis eius solam, puram castam, romanam iudicaverit Iosephus Scaliger. Incidi ante aliquot menses in Cebetis tabulam, quam cum notis Caselii edidit Elmenhorstius: bone Deus doctam, sapientem, divinam! In ea ego, quoties laboribus defatigatus reficere me cupio, huius vitae faciem elegantissime contemplor expressam. Et est interdum cur gaudeam, quod h( gunh\, h( w(/sper tuflh\ kai\ mainome/nh tis2 ei)nai dokou=sa, kai\ e(shkui=a eu)pi\ liqou tino\s2 sroggw/lou, cum aliis alia benigne impertiat, liberalitatem suam in me hactenus egregie claudere sustineat patiatur: ne sit videlicet, quod ai( gunai=kes2, kekos1mhme/nai w(/sper e(tai=rai; *a)krasi/a nimirum kai\ *a)swti/a kai\ *a)isqh=sis2, kai\ kolakei/a inprudenti eripiant. id nempe adeo sollicite cavet. Sed ista huc, ut puto, non pertinebunt. Ceterum de Epistolis Caselii tibi colligendis, si quae apud nostros Heroes supersint, summo studio nitor. heinsius aliquot se habere affirmat, eas per otium excussis Schedis suis, inquisiturum. Idem pollicitus est Petrus Scriverius. Cavaeus nullas penes se
esse ait, nec se adeo notum fuisse Caselio. An praeterea apud alios inventurus sim, ignoro. Nisi forte Vossius quasdam possidet. Sed is Amstelodami iam nunc vivit. Quam primum ego illic fuero, quod per occasionem fieri potest, adibo et inquiram. Amplissimus Heinsius plurimum te salvere iubet. promisit se, quamprimum vacaverit, quod hactenus nondum fieri potuit, plurimis enim negotiis variè distringitur, literas suas ad te missurum. Diu est, cum scripserunt mei, tandem pacem factam esse inter Regem Daniae et vestram Remp. Interea tamen omnia ad nihilum recidisse, in his locis audimus; sed adhuc hinc capite, sine auctore, rumore nuntio. Felicissime Vale. Lugd. Batav. 3 Non. Mart.
Anno. 1632.
SAlve Vir CL. Accepi Epistolam tuam doctissimam simul et amandissimam, et qualem a te, inprimis desideratam, venire oportuit. Equidem semper et sensi, et gavisus sum, quanto me amore dignaveris, numquam tamen illustrius. De cetero necesse est vim inesse vestris Heroibus, quos certatim iam gloria, ut video, publicandi ingenii producit in medium. ... Sed omnino caelum vestrum felix est; quod et oratores vobis gignit. Westphali artificium profecto misere nimis videre cupio: non enim arbitror indignum quicquam .... scripsisse. Gustavidos sane libros tres carmine a nescio quo medico apud vos editos vidimus, quibus festiva Auctor episodia addidit, ne sine corollario videlicet
liber prodiret. Si quid iudico, talis fuit, ut ipsi per omnes Deos hominesque in posterum quiescere liceat. Apud nos quid fiat, si quaeris; narro tibi incredibilem concursum ad ineptias esse factum. Nam hic quoque *mousopa/tagos2 poëta quidam inventus est, qui in ordinem cogi crederet eruditionem suam, nisi in eodem mustaceo ipse laureolam quaeret. Gustavidos enim is quoque libros, sed novem edidit. idem paulo post et violas nobis exhibuit, credo in remedium foetidi carminis; sed et istae profecto allium olent. Non nemo etiam epistolas edidit: id enim auspicium famae placuit. et sane puto, intra metam hanc pulcherrimus athleta subsistet. Nihil homine novi liberalius. Post centurias duas, chiliadem etiam benignus diribitor promisit. Quid quaeris? etiam in fine catalogum nobis texit iuxta literarum seriem, virorum doctorum, quos amicos sibi et familiares esse iactat: Non credas, quomodo hominem viserit Canaeus, (quo sane Viro in hac Urbe nihil vidi cordatius, aut magis solide doctum) potissimum tamen miratus est impudentiam, cum se quoque principibus permistum agnovit Achivis. Sancte adiuravit mihi, se cum homine tria vix commutasse verba. Postremam centuriam inscripsit Heinsio. pergula pictorem, nosti caelera. Alius quidam in omnes historicos latinos minores nescio quae notarum skalaqurma/tia h(=kefo/ws2 de. Sed maxime ridiculus homo est, quoties adolescentiam suam nobis inculcat, cum talia etiam a pueris scribi potuissent. Alius impudicissimam, et a multa, ut puto, venere languentem Satyram edidit, qui sane haud modicè ubique, etiam editis [(transcriber); sic: edidis] libellis,
quamquam ineptissimis, vapulavit. Quid quaeris? innumeros hinc inde videas
Aedificare casas, plostello adiungere mures,
Ludere par impar.
Sed et ..... hic quidam est ...... qui immensas struices voluminum nuper nobis apposuit. Quod si ita perrexerit, nemo profectò hominem ferre poterit. Omittam hic dicendi genus, sordes verborum, inconditos sensus, hiantem compositionem: nihil sane in medium adfert, quod legentem digne morari queat. Nam aut pietatem suam nobis commendat, aut literas contemnit, quarum odium profitetur, aut para/doca quaedam, quae hic non pono, inculcat, aut Hamburgensibus dicam scribit. Eos enim simiolus animi causa, in quas inveheretur, elegit. Voluerunt, ut audio, nostrates hominem aliquando in vincula conicere. hinc illae lacrimae. Nec dum etiam causae irarum est. Hoc tales, quos enarravi, cum video, quaeso te, an ego humuncio infimus tentare aliquid ausim? kai\ touto lutro\n suna sofei=n toi=s2 mh\ sofei=s2. Cogitaveram nuper de veteri antiquorum Musica: sed reieci. Haec enim dies aliam vitam. Non ita pridem tamen publice in Academia ut dicerem generosus menti calor incidit: et iam nunc circumspicio materiam. Diem tertium Octobris festum apud nos esse non puto te ignorare. eo enim Civitas Leidensis ab obsidione est liberata. Quod si occupo offerentem se his hominibus placendi occasionem? Et profecto fere iam sedet. Si forte edam illud ingenii mei periculum, quod quale futurum sit, adhuc dum nescio; cui, quaeso, suades inscribendum? An et ego ineptus
ad Consules vestros ibo. Sed durum est cum ...... committi. Equidem consilio tuo constitui uti et illud exspecto propediem, si ita res tuae ferunt. instat enim illud, quod dixi, tempus. Sed ad illa venio, quae expetebas scire, quid scriptorum scilicet in manibus habeant ...... non enim valde, ut arbitror, quantum nugarum apud nos esset, cognoscere laborabas. Heinsius divinam nuper edidit Tragoediam: etiam Regi Sueciae panegyricum scripsit, qui sane variis exceptus est iudiciis, quae hic omnia referre prolixum foret. Nunc, ut opinor, et ipse prae se fert, cessat a scribendo. Commentarios tamen parat in Evangelium D. Ioannis. Cunaei de Republ. Hebraeorum nuper, ut et Satyra eius sunt recusa. Debet nobis Commentarios in Flavium Iosephum, et ego nuper blande admonui huius aeris alieni. Sed virum nimis Iurisprudentia nunc occupat, cui nuper Praefectura Academica accessit. Promisit tamen per otium pertexere. Paginas quadam ego vidi, et licuit sane e)k tou= kraspe/dou to\ u(/fas1ma. Vossius post oratoria nuper luculenter auctas, nunc poëticas institutiones meditatur. Sed de his, ut puto, satis superque. Meas res quos spectat, Nortvici nunc vivo. Et hic vir quidam exquisitissime doctus, cuius fidei complures nobilium filii sunt traditi: qui omnes et aluntur ab ipso, et docentur. is nuper post dimissum nepotem suum, qui Iuris doctor nuper creatus, Hagam ad causas agendas discessit, me in societatem laboris adscivit. Eos autem adolescentes mihi sic volenti commisit, qui Academiae praeparantur. Quibus quinquies in die diversos auctores praelego: ita
enim inter nos convenit. licet rarò ultra dimidiam horam singulae lectiones extendantur. Suavissimo profecto contubernio cum viro non solum profundè docto, sed, quod caput est, insigniter humano et facili, vivo et nescio quomodo magis hic ex voto quam Leidae studia mea procedant. sive id facit pinguis et altus hic secessus omnium interpellationum, quae in Academia vitari non possunt, immunis; sive, quod laxiùs vivo, et minus ineptis curis inquietor. Legati Hamburgenses adhuc Hagae subsistunt, quid effecturi sint, equidem sane suspicari non possum. Virum summum Hugonem Grotium vobis profectò invideo. Vixit is aliquando Roterodami, mox Amstelredami: ubi et ego illum salutare constitueram. Sed dum exspecto occasionem eo proficiscendi, ille non opinanti mihi subtractus est. Bona tamen spes me habet, fore, ut eundem brevi in his regionibus compellem. quantum ex hospite meo intelligo, ex quo, quoniam inter partes olim fuit, et nunc est, multa profectò cognosco, etiam abstrusiora huius Reip. De restitutione Grotii adhuc vehementer laboratur, et propemodum inclinata res est. Eventum rei ipse, ut ex obscuris sermonibus hospitis colligo, apud vos exspectat. Merulae Cosmographia venditur ab Elzeviriis decem florenis nostratibus, sive Ioachimicis quatuor. Vale plurimum Vir CL. et loquacitati meae apud te non inusitatae, quod soles, ignosce. Nortvici Non. Aug. 1632.
SUmpsi tantum animi, Vir CL. ut quod constitueram effectum darem. et sane omnia mea mihi
ita feliciter eveniant, ut hoc ex sententia successit. Dicam verbis Homericis
*ou ga\r pw i)/don w(=de qeou\s2 a)nafanda\ fileu=ntas2.Tanto plausu studiorum, tanta gratulatione virorum clarissimorum auditus sum. nec profecto haec eo scribo, quasi mihi valde placeam: sed ut magis intendam limam tuam. Satis enim novi, quantum hisce talibus splendoris accedat a loco, voce viva, et auditoribus, quae in manus sumpta frigent, et languescunt. Fateor initio infra fiduciam meam posuisse, ut ista, divulgarem. Sed cum typographus gratuitam operam offerret, et accederent hortationes virorum doctorum, permotus sum ut ederem. quod tamen ut forte consilii nondum pigeat, me tamen iam obsequii paenitet.
--new=tero/s2 ei)mi, kai\ ou)/pw xersi\ pe/poiqa..ut dicam cum Telemacho Homeri. Ceterum a te (quoniam semel missum est irrevocabile verbum) maximum in modum peto, ut fortiter limam tuam exerceas. ita enim arbitrabor quaedam tibi placuisse, si pleraque displicuisse cognovero. De rebus Belgicis paucis habe. laboratur vehementer de indutiis; sed magnis contentionibus res extrahitur. Repugnant zelandi, Groningani, tum civitates quaedam. prudentissimus quisque pacem optat, indutias aversatur. Resistunt maxima vi Legati Regum Galliae, Angliae, Sueciae. Interiam hoc agitur. Vale, et ignosce festinanti, Nortvici. 8 Kal. Novembr. 1632.
LAtinissimas literas tuas Vir CL. accepi, quae tanto me gaudio circumfuderunt, tanta affecerunt [(transcriber); sic: affercerunt] voluptate, ut dubitare incipiam, an quicquam unquam mihi in vita fuerit iucundius. Ad eas autem, si videtur *o(merikw=s2, e)k tw=n podw=n eis2 th\n kefalh\n respondere tibi ke/letai/ mequmo/s2. Et de Caselianis quidem epistolis, quod iam olim petiisti, ou) tou=to, ut ille ait a)kras2 kardi/as2 e)/yause e)mou. Nec ita pridem Heinsium ea de re compellavi, qui denuo pollicitus est, diligenter inter Schedas suas se inquisiturum. quas quidem tanto numero secum esse, ut cistam totam compleverint. Praeterea si labor omnes inspiciendi nimius futurus esset, me socium, quasi Thesea quandam, advocaturum. Quamprimum Leidam venero, non desistam promissum exigere. Nihil tamen te veto, quò minùs tuae literae, virum nescio quo pacto (ou)qe\n dei= periampi/xein logous2) nimis cessabundum huius aeris iam alieni admoveant. Gratias autem maximas ago benignitati tuae, quae effecit, ne et ego carere possem qaumasi/w biali/w, quod nuper filokteanwta/th bi/h ... feren ai)qe/ros ei)s2 a)/baton fw=s2. In eo autem gravissimum hominem permisisse sibi, ut non tantum strenue delinqueret, sed multoties fortissime nugaretur, quis paulo elegantior non videat? Idem autem et Nicetae, et Vulcanio quoque videbatur, ut in libris suis loquuntur Iurisconsulti. Nihil tamen magis miratus sum, quam festivos tropos, quos homo eloquentissimus nobis fingit. quo auctore Ciceroni, quoties in Antonium dicturus est,
aut Catilinam, Curiam convocare licitum iam est. ...... Vestro templum convocare cur nus fasque non sit, cum Auditorium convocare ...... non erubescat. Utrumque enim Senatus consulto aut Plebiscito potius in urbe vestra sancitum est, nisi quod o( e)udai/mon ...... verba invenerit sine suffragio populi, quibus loqui posthac, si lubet, poterimus.
?? o(ra=s2 ou)n w(s2 a)gaqu\n to\ manqa/nein.Tu sane, Vir Optime, nimis videris mihi (*egw\ me\n ou)n ou)k e)/sq) o(/pws2 sigh/somai.) non satis rectè rationes tuas disposuisse. qui malueris assiduo studio id consequi, ne quisquam te emendatius loqueretur ac scribere: quàm e)n pe/nte sisu/rais2 e)gkekordulhme/nos2 in utramvis aurem altum stertere, securus quid in foro Romano Cicero garriat, nec admodum ad curas tuas pertinere ratus, quale facinus mendas aretalogus Ulysses super cenam attonitis Phaeacibis narraverit: cum non infimi ordinis homines, ceterum qui clarissimum doctissimumque Virum Homerum ne de facie quidem noverunt, nec cur apud Aristophanem pulicum saltus mentiatur Socrates, valde curant, famam affectent, et consequantur, ingenti videlicet ignorantiae commeatu pro se instructi.
Sic petitur caelum, non ut ferat Ossam Olympus.Legatos nostros quid Hagae detineat, hariolari homo obtusi pectoris non possum. Iam duos menses est factum, cum ego Hagae eos vidi (quamquam et alias accessissem) et convivio honorifice adhibitus sum. Ne tu credas cognatum tuum in nullo pretio proceribus esse. Ceterum de rebus publicis nullum verbum, nisi quod sperarent brevi
*oi)/ka d) e)lqe/menai, kai\ no/simon h)mar e)de/sqai.
Quamprimum reversus esset Möllerus Secretarius qui in Galliam abiit. Valde autem facetus es, qui ex me cognoscere cupis, quibus de rebus cum Ordinibus agant, cum ego optime hac in re cum sapientissimo homine pronuntiare possim: Hoc unum me scire, quod nihil sciam. Ad illud epistolae tuae caput venio, quod complevisti, cum duorum maximorum hominum primo adversam, mox prosperam fortunam mihi exponeres. Et ..... quidem, quamquam iam olim apud vos novissem, non tamen idcirco ignoravi, nihil eximium illum praeter ceteros scire, quàm quod fortiter clamaret.
?? ut stentora vincere posset
Vel potius quantum Gradivus Homericus.
*e(/rma pu/lhos Daniel Arnoldi, olim Doctor meus, quod digna meritis praemia consecutus sit, mihi sane e)ni\ fresi\ qumo\s2 i)a/nqei. Cuius profecto virtus digna erat, quae repulsae, ut Horatius inquit, sordidae nescia esset. Omnino magni homines non nisi pretiose repelluntur. Serio tamen ut loquar; vehementer imperitus rerum nostrarum ulysses fuit, cum apud Euripidem gravissime pronuntiaret.
*e)n tw= de\ ka/mnousi ai( pollai\ po/leis2,
*ota/n tis2 e)sqlo\s2 kai\ pro/qumos w)/n a)nh\r,
*mhde\n fe/rhtai, tw=n kakio/nwn ple/on.
Cum nunc ne aequa quidem pars honorum et felicitatis bonis cum malis sit. orationem meam, quam publice habui, Elzevirii excuderunt, quinquaginta mihi
exemplaribus concessis. Vides quo in pretio nugas habeant homines, ut vere hac in re dicam, inficeti, qui Caselii Epistolas excudere abnuerunt.
*toi=os2 ga\r no/os e)/sin eu)pikqoni/wn a)nqrw/pwn.Quaedam exemplaria ad vos transmiseram, quae nondum allata esse, mei ante paucos dies nuntiarunt. Quod ego profecto vehementer miratus sum. Nautae nomen cognitum hageo, de quo tamen hactenus nihil sinistre nuntiatum est. Puto alicubi haesisse propter tempestates, nec dubito, quin iam nunc ad manus vestras pervenerint. Quod si verum est, deprehendisti, opinor, in quantum exspectationem tuam fefellerim, qui cum prolixe omnia de me tibi pollicereris, tenuitatis, ut opinor, meae fueras oblitus. De inscriptione mutavi sententiam. Ineptum enim videbatur de una fidelia duos parietes dealbare. Gratiae mihi a Syndico S. P. Q. leidensis nomine actae sunt. Professorum autem Academicorum nomine Vir CL. Daniel heinsius et gratulatus est, et gratias egit. Ceterum a Magistratu quoque honorarium oblatum est, quale homini meae sortis sufficit. Absolveram, cum in mentem mihi venit, ignorare te non debere Claudium Salmasium ex Gallia nuper huc venisse: obtinere eum locum, quem olim Scaliger: (quamquam oi( qauma/sioi nostri non obscure invideant.) accipere quotannis bis mille et quingentos aureos hollandicos, praeter aedes, quae ex aerario Ordinum satis splendidae illi conductae sunt. haec ut ex parte novisse iam ante potueris: illud tamen nescivisse te certe scio, familiariter viro maximo me innotuisse. In quo equidem serio triumpho. Nuperrimum
colloquium quale inter nos fuerit, exponerem tibi (nec forte indignum futurum quod cognosceres,) nisi modus esset ...... et iam nunc leges epistolae transiliissem. Haec ad tua respondere prolixe, Vir CL. pro solita loquacitate mea volui. raptim quidem, sed animo ita defecato, et hilari. Dixisses et mihi montes aureos obvenisse. Sive occulta quaedam causa est, sive ea potius, quod tecum mihi sermo est, apud quem modum tenere cum ante hanc non quiverim, ne nunc quidem potui. Hospes meus prolexam salutem tibi adscribi iussit cum oblatione itidem officiorum. Felicissime vale. Nortvici mens. Ianuar. Anni 1633. quem prosperrime transigere ut possis, ex animo opto.
ANnus iam totus exactus est, et aliquot, qui excurrunt, menses, Vir CL. ex quo primum institui aliquam operam scientiarum Principi medicinae seponere. Eam enim, ut nosti, relicta Iurisprudentia, amoribus meis pristinis, ex voluntate meorum, suasu praeterea clarissimorum in urbe vestra, et amicissimorum mihi hominum, deinde etiam tuo, procari aggressus sum. A qua tamen ne reiceres (ut fastidiosulae sunt nostri temporis puellae) censui non abs re ante acto tempore aliqualem politiorum literarum cultum mihi fuisse acquirendum. qui quamvis non valde luculentus esset ac splendidus; bona tamen spes me habebat sordibus carere. Factum est itaque circa illud
tempus, ut nescio quo consilio specimen quoddam subsecivi exercitii Viro Maximo, et, supra quam ipse aut merui, aut sperare unquam potui, mihi faventi, Petro Cunaeo iudicandum offerrem. Quod profecto ita tunc placuit viro incomparabili, et, quod caput est, candido, ut non indignum esse existimaret, quod ad plures manus transmitteretur. Adiunxeram istis gustum quendam istorum elegorum, quos in Monobiblo nunc edimus; quosque a puero scriptos esse, et ipsi ostendunt, et tu testis es. Ceterum cum id temporis timidior forem (new/teros ga/r ei)mi cum Telemacho Homerio, kai\ ou)/pw xersi\ pe/poita) nunc demum, cum iam sub praelo essent pericula mea poëtica, auctores fuerunt viri quidam clarissimi, ut, si quae talia haberem, ad finem carminum adicerem. Quo aliquo modo opusculum excresceret; et lector diversitate (ita enim tunc loquebantur) utriusque eloquentiae magis caperetur. Ego priori ista ratione maxime permotus, pleraque illa, quae Cunaeus ante menses sedecim viderat, ad calcem adicienda typographo misi. Cum quibus connectere et alia potuissem, nec fortassis deteriora, et quorum quaedam, ut opinor, tu hactenus vidisti: nisi constitutum apud me fuisset, hac praemissa quasi promulside palatum lectoris explorare. Qui si non abhorret, non invidebimus fortassis in posterum reliqua. Sin nauseat, et vomitarit; facilius levi iactura defungemur. Sed et alia quaedam causa suberat, quam olfacere sine dubio tu potes. ad quem cum aliqua missa iam olim sint, animadvertis, opinor, quam prudenter huic saeculo cornua non obvertam. quod dum vivimus, nosti
profecto periculo non carere eos, qui generosissima simplicitate temporum moribus et perversitati iudiciorum convitium faciunt. Cur autem gratis virulentiam quorundam in caput meum contraherem, tamquam Caecias nubes, causam non videbam. Vix enim vel sic a malevolorum obtrectatione tuti erimus. Quos dum ego vel rideo, vel secure despicio, tu ista adolescentis ingenii praeludia, quo potes, iudicio examina et, quo debes, candore aut proba, aut transverso calamo iugula. felicissime vale. Lugd. Bat. Idibus Maii. 1633.
SEro accepi Epistolam tuam, Vir CL. gratissimam tamen: quoniam esse te in me, qui semper fuisti, manifeste ostendebat. Hoc quidem tempore nihil novi ad te affero, nisi tu forte aliquid putas esse ineptias meas, quae his diebus prodierunt. Quas si patienter legere potes, iamdudum mihi fiet, quod voto maius sit. Accuratius tamen si inspicias, videbis quanta aestimationis iactura tibi steterit amicitia nostra. Quartam enim libelli partem, sed quae mihi sane quam reliquae minus inepta videtur, cum nomini tuo inscripsi, quid aliud videor, quam nugarum tibi auxisse numerum? Cetera inibi iam diximus. De Augustini Vita mihi curae erit. In Grotii iudicio serio triumpho. Quamquam multa sint in illo scripto, quae alio modo nunc quidem dicerem, et, ni fallor, commodius. Velim Virum magnum Salutes, et commendatione addita, qualem candor tuus tibi permittet, amicitia autem nostra flagitat. Transmisi ad
ipsum per Dn. Licentiatum Hartzvigium nuperi fetus mei exemplar, de quo profecto mirifica Civitatis vestrae iudicia iam exspecto. Si unquam bene mihi voluisti, quaeso significes, quo animo amoena illa nostra vestrates acceperint [(transcriber); sic: acciperint] . Quae ut ut inepta, et dissoluta dicant, audeo tamen credere viris magnis, legi inter ea, ad equae ...... et ...... ne adspirare quidem possint. Inveniam etiam, si illi permittunt, qui non minus feliciter tractet seria, quam ipsi. Sed tu, tuique similes, qui quantum liceat ferventiori indoli non ignoratis, facile excusabitis verecunde ludentem. Interim tamen quid iudicent scire ex te opto. Ab Heinsio nostro ecce tibi literas. Non potest dici quanti me vir ille faciat. Nunc totus sum in medicinae studio. Vale felicissime, et festinationi ignosce, qui haec scripsimus atramento et penna aliena, eaque satis incommoda. Vale denuo. A. D. 1633. Lugd. Batavor. 6. Iunii.
SUmma votorum meorum fuerat Nobilissime Hugeni, coram et praesenti tradere hunc libellum, quem celeberrimo Nomini Tuo consecravimus. Iam enim expendebam cum animo mensuram gaudii mei, iam praefruebat suavissima illa voluptatis praesumptione, qua vultum illum, oculosque quos absens venerabar [(transcriber); sic: venerebar] , coram eram conspecturus. Quod cum effusissime cuperem, hactenus obtinuerunt antiquum Typographi, ut tamen tanta spe ego exciderem. Nisi
forte ex istorum hominum cessatione hoc percipiam commodi, quod cum maiori fortè sudore compellaturus Te fuissem, (ut sum, quoties Vos tales Heroes adeundi estis, timidior) nunc idem illud per Epistolam, quae frontem licentius exuit, faciam liberius. Accedit, cur istius morae minus pigere me debeat, quod incomparabilis Vir Daniel Heinsius haec nostra ad Te mittendi molestiam susceperit. Cuius profecto Viri cum varia in me exstent beneficia, ea tamen ille consummata non credidit, nisi sponte et ultro literas ad Te suas mihi polliceretur. Ex quibus cum cognoscere Te de rebus posse nostris non dubitem, qualis tamen sim, ne ignorare me possis, breviter exponam. Et domo quidem, quod iam, opinor, nosti, Hamburgensis sum: parentibus ex antiquissimis Civitatis nostrae familiis utrinque oriundis natus. Quorum ille, nisi facultates his proximis tempestatibus valde fuissent accisae, admoveri ad Rei publicae, ut olim uterque Atavus meus, eorumque Maiores, gubernacula potuisset. Et eo quidem aute annos iam aliquot orbatus sum. Ultra biennium in Hollandia vestra vixi. Menses octodecim in academia Lugdunensi, ceteros in secessu seu transegi. Hactenus tamen, ut si Deus maximorumque hominum favor adiuverit ad maiora adspirate queam. Annus aetatis nunc currit vigesimus, valetudine semper et fama, quod palmarium duco, ubique apud omnes integra. Celeberrimorum Virorum ut cultor et admirator sumus, ita quorundam favorem, quamvis nullo meo merito non raro inexpertus. Cetera, quae volui, publice iam dixi, quo minus qui horas Tuas ignorare
non possum, molestus Tibi esse debeo. Felicissime Vale, Vir Maxime, et mihi fave. Nortvici Ao. Dn. 1633. 7. Iunii.
ABunde pulchrum et magnificum mihi fuerat, Vir Nobilissime, si patienter legere posses ineptias meas: nunc, ut Te non minus humanitatis, quam Eruditionis summum ostenderes, etiam exquisitis laudibus dignas iudicasti. Id adeo probant honorifici isti sermones Tui, qui de me meisque studiis, etiam apud praecipuos huius Rei publicae Viros habiti, ad meas quoque aures nuper pervenerunt. Litteras autem Tuas ad amplissimum Heinsium si me absque rubore legisse credis, iam peius de modestia mea sentis, quam nuper sensisti de doctrina. Iam luculentum illud carmen Tuum, quo me Tuus candor adeo supra merita extollit, tanti apud me est, ut solo isto immortalitatem adeptus mihi videar. Ego ut pro tam insignibus officiis gratias aliquas agerem, post aliquot mensium intervallum denuo advocavi Musas meas, quas si minus ornatas quam pro exspectatione conspexeris, putabis homini per febres, catharros, tot morbos, tot symptomata volutato non magis in proclivi esse terse, et ad vestrum stomachum scribere, quam sine pice esse iis, qui in navi habitant. Parum profecto abest quin metuam, ne hac ratione miltum de Tua, quam de me conceperas, opinione de minutum sit. Sed omnino haud facile veretur severitatem Tuam, qui candorem incomparabilem novit:
quem nuper tam copiose, et penitus perspexi, ut reliquas Virtutes Tuas referre, quae hercle infinitae et inusitatae sunt, illius iniuriam credam. Illud summopere Te rogo, Nobilissime Hugeni, ut me et studia mea, eorumque,, si qua occasio occurrat, successus eo favore et benevolentia promovere pergas, quo (nihil enim possum ardentius dicere) hactenus coepisti. Vale felicissime. Nortvici A. D. 1633. VI. Kal. Aug.
ECce, mi Bleyenburgi, ut satisfaciam desiderio Tuo, confestim ad respondendum amicissimis literis Tuis me composui: imo ut satisfacerem meo, quod, nisi fallor, Tuo aliquanto ardentius est. Quo excusatius apud Te erit, si paulo rudius ad Literas tam accurate scriptas rescripsero. Ipsa enim festinatio, si quid in reliquis minus curiosum, et probe meditatum erit, facile excusabit. Ad amoris certamen numquam intempestive provocor, in quo quemadmodum gloriosum vincere est, ita vinci, quod Tu videris iam minitari, mihi suavissimum. Scilicet id revera demum est, quod kalo\n ph=ma cum Pindaro dixero. Quamquam nec adeo diffidam viribus meis, ut sustinere impetus Tuos posse me non arbitrer. Tu autem hoc age, ut quandoque copiosa Epistola in adversarii Tui caput provolet. Interdum et carmine feriendus Tibi erit. Nam ad eam gloriam accingi Te iam dudum manifestus es, pulcherrimo omnino conatu, mi Bleyenburgi.
Quamvis enim ut adversarius hostilia miniteris, imo iam veluti de victo triumphes: delectat tamen animum meum, excellens illa, licet in hoste posita, magnanimitas. Extra iocum: non potuisti quicquam praeclarius cogitare, quam cum animum induceres poesin, Gratiasque miscendas invicem esse. Quam h(di/san suzugi/an Euripides appellat. Porto, ut ceperam dicere, quemadmodum pulcherrimam cogitationem, ita quoque difficillimam, suscepisti. Paucis enim admodum omnibus saeculis contigit videre viam, qua ad carmen itur, in Heliconem venire, paucissimis. Adeo quemadmodum Phoenix, ita bonus Poeta quingentis annis singulis semel nascitur. Huc accedit quod sine efflatu quodam furoris, neminem bonum poetam exsistere et Plato dixit, et ipsa res ostendit. Quàm pauci autem amabili illa et eximiâ insaniâ inflammati sint, scriptis eorum patet, quibus ne syllogismo quidem Chrysippi frigidiores sunt. Haec ideo dico, non quo rei difficultate Te absterream; Sed ut acrius inflammem. Solent alii alia praeclarae mentis praesumere indicia. Mihi nullum certius est, quam quod plerumque arduis in rebus studium operamque suam collocant. Quo enim suus cuique animus divinior, eo magis humum dedignatur, et se attollit ad originem sui. Nihil autem caelestius, nihil divinius in in studiis esse, poëticis meditationibus, soli negant, qui sensu communi carent. Mitto ad te carmen manibus beatissimis clarissimae cognatae tuae, consecratum, Quod si non respondet exspectationi tuae, cogitabis, festinanti inter migrationis tumultus, dum resculas meas conrado, excidisse. Cognato tuo
Clootivico nomine meo exemplar donabis, quem plurimum saluto. Dousis fratribus, et ceteris, si Nortvicum reversi fuerint, exemplaria cetera exhibe. Omnesque, si videbitur, mone, ut efficiant, ne memoriam mei deposuisse videantur. Felicissime vale. Festinationi extemporali ignosces, quam amor tui indixit. Lugd. Batav. 5. Non. Octobr. 1633.
BAtuere tantum videris, mi Bleyenburgi, et lusoria solummodo in adversarium torquere. Vix semiplenas chartas mittis. Quin decretoriis tandem pugnandum tibi erit, et omni impetu [(transcriber); sic: impeta] procurrendum in infestas cervices, si prosterni debeo. Scin tu qua ratione optime vinci soleam? Totas struices carminum, epistolarum praemitte. Iugulabor, mihi crede, et opprimar, si non viribus, saltem ruina. Sed, ut video, non insultare tibi debeo. Pelluces ô bone! Hoc agis, quod callidi Imperatores solent, qui, quo magis et captent hostes, et fallant, initio quasi timidi, deinde quasi fugientes semper pugnant quasi paucissimi: cum in abdito exercitus totius robur insidias incautis faciat. Sic securos opprimunt. Quicquid agas, sive dolo, sive viribus rem geres, inter titulos tuos non referes Fabricii terga vidisse. Haec adeo arrogantia hunc animum incessit, postquam aliquo loco nugatum et ineptiarum omnium parentem Homerum habui. Inter cetera autem stultissima, quae fortassis ex eius scriptis didîci, hoc insulsissimum maxime recordor.
*oi)da ga\r o(/tti kakoi\ me\n a)poi/xontai pole/moio
Novimus ignavos pugna discedere solos.
Ita enim generoso Ulyssi, si Diis ita placet, tum videbatur, cum solus inter hostes destitutus fi/lw e)ni\ qu/mw utrum pugnandum, an secus, deliberaret. Ubi tamen pro cetera prudentia sua non fecisse videtur, quod, ubi pugnae res erat, ibi sententias fortissimas, tamquam in Lyceo aut porticu loqueretur. Porro machinas tuas, et tuorum, quos dicis, comilitonum, exspecto, in utrumque paratus aut pugnare acriter, aut certa morte occumbere. Nescis profecto spiritus meos. Senties qui vir sim. Sed nugarum, ut puto, a(/lis2 tamquam druo\s2. Satis laudare generositatem tuam non possum, qui semper in praeclara aliqua re ingenium operamque detineas. Poësin tibi commendo. Tantum abest, ut conatus difficillimos, et ideo pulcherrimos de manibus tentem excutere. Pulchrum omnino est ad prima tendenti in secundis subsistere. Tibi autem est cur et prima promittere audeam. Nihil mihi contingeret iucundius, quam specimina tui profectus conspicere. Mitto ad te Heinsii Naeniam, si non vidisti. Potes Dn. Suadecronio ceterisque communem facere, si tanti videbitur. Quamquam illi iam Anticyras navigandum censeam, cui magnifica non sunt, quaecumque a tanto ingenio proficiscuntur. Saluta officiosissime Dn. Suadecronium cum uxore et ceteris domesticis, quibus omnibus cupio plurimum commendari. Propediem videor ad vos excursurus. Sed interim a scribendo ne cessa nam venturus ad vos non sum, nisi cum valde vacat, quod nunc nondum contingit. adeo me distringit
Medicinae studium. Ignoras profecto, quantum proficiam. Aegrota tantum. nemo compendiosius te mori docebit. Saluta nominatim domesticos omnes, et vale. 6. Kalend. Novembr. 1633 Lugd. Batavorum.
ELoquentiam, cuius studium affectas, commendare tibi, amice, aliud quid, quam ineptientis arbitror, propemodum tamen deliri. Nosti, cum Nortvici essem, paulo ante discessum meum, percurrisse nos alias tunc ob causas, dialogum de Oratoribus, ut putant, Quintiliani. Istum saepius, iterumque a te legendum censeo. Fiet enim, ut libello illo penitus hausto et ames magis eloquentiam et nitorem ipsi orationi concilies. Vix enim quicquam invenies aut lectioribus numeris aut verbis magis exquisitis expositum. Attamen hactenus quidem desiderio tuo obsequor: largius satisfacturus tibi, si quantum tu a me exigis [(transcriber); sic: exigiis] , tantum praestare mearum esset virium. Suaviter lusisti, aut ut mollius accipiam, errasti, mi optime, cum me idoneum scriberes, qui praeire viam, et ad eloquentiam ducere te possem. Eadem opera volare implumem, et inermem pugnare, tantundem profecturus, iubeas. Mihi tamen et illud pro cetera festivitate tua visum fuit, quod ime mortalem memoria tua eloquentissimum dixeris. Quod verbum ita mihi accidit, quasi me omnes tua memoria divitiis superare contendisses. Illud autem numquam persuasurus eras homini nihil minus quam pecunioso. Nequaquam autem mihi, qui meas novi vindemiolas licet enim tu modo Croesum [(transcriber); sic: Craesum] , modo Crassum ingereres: mihi aliter profecto
dictaret arca domi inspecta. Tantundem de eloquentia dictum volo. Quam tu, quocumque modo, nihil enim refert, ingentem, incomparabilem facito: numquam tamen impetrabis, ut ego ulli poetae credere instituam. Hoc enim hominum genus omnia impune iam delinquit. Praecipuum tamen est, quod nulli licentius et minori periculo mendacia loquantur. Ne tamen nihil dicam; hoc, quod saepius tibi dixi, repeto: Legendum optimos auctores, imprimis graecos, eorum acumina, imagines, quibus tamquam gemmis maxime Graeci collucent. festivissimo, et eleganti furto avertendum. Quod si cum suavitate fiet, nec obtorto collo, nihil iam erit sollertius. Nec metus est ne quisquam te tamquam iniustum possessorem repetundarum postulet. Id autem quo pacto fieri possit, ni fallor, pro mediocritate nostra, olim adductis exemplis demonstravimus. Dispiciamus etiam nunc, si videbitur, unum atque alterum. Apud Xenophontem libro. VI. ku/rou paidei/as2 gravissima exstat deliberatio, utrumne bellum, quod tum in manibus erat, finiendum sit, an vero continuandum. Ibi Cyrus de iis, quae hactenus gesserat, ita ait: *nu=n de\ oude\n diafe/romen tw=n e)n pela/gei pleo/ntwn, kai\ ga\r e)kei=noi ple/ousi men, a)ei\. *to\ de\ pepleus1me/non ou)den o)ikeio/teron tou= a)ple/us1ou kataleipou/sin. Quorum verborum illa fere est sententia: Nunc vero nihil differentiae est inter nos, et eos, quae in mari navigant. Illi enim semper quidem navigant: quod autem iam navigatum, post se relinquunt, non magis ad eos pertinet, quam quod numquam navigarunt. Idem si dixeris iis contingere, qui auctores plurimos pervolitant,
et nihil memorabile ex tumultuaria lectione observant; iam tuam feceris imaginem, et nihil dixeris argutius. Eadem detorsio non inepte usurpatur in versibus Homeri et Virgilii. Viam quodammodo non praeivit in Chiliadibus Erasmus. Porro ipsi nobis fingere huius modi imagines, sed exquisito iudicio adhibito, possumus. Auctor est Plinius lib. 2. cap. 103. in Asphaltide Iudeae lacu, qui bitumen gignit, nihil mergi posse. Et in flumine Siluro ultra surrentum non virgulta modo immersa, sed etiam folia lapidescere. Id si transferas ad eos, qui prae nimio ingenii stupore nihil mirari, nihil item dicere aut animo complecti possunt, imaginem habebis non absurdam. Illud autem, quod de Siluro ait Plinius, ad exsecrandos illos quoque quodammodo pertinet, qui, quaecumque aut legunt, aut audiunt unquam, obscoena interpretatione detorquent ac foedant. Convenit etiam teneris ac molliculis istis, qui quamvis sine dente, et candidissime scriptis ad iracundiam usque et odium capitale offenduntur. Iterum iudiciis partium studio ac pervicacia in multas protractis dies, quae longi subsellii Pompeius appellare solebat, commode dices Echeneidem intervenisse. Est enim, ut alibi auctor est Plinius, is piscis infamis litium et iudiciorum mora. Atque ad hunc modum eleganter excogitata quasi faces ac lumina orationem distinguunt. Quibus tamen, si mentis ac iudicii acumen, qui genius est, desit, iam Chrysippi erunt syllogismi [(transcriber); sic: sylogismi] , id est nives scythicae. Miror autem hac de re pauca adeo, aut omnino nulla Rhetores tot suis commentariis prodidisse. Praeterea conaberis paulatim orationem tuam certis numeris, qui,
ut oratoriae artis Magistri loquuntur, per ko/mmata, kw=la, et perio/dous2 absolvuntur, includere: iisque modo productionibus, modo arctius, et in aliquot tantum verba circumscriptis. Hac autem de re si multa praecipere instituam, nihilo plus agam, quam si dem operam, ut post Homerum scribam Iliada. Exstant quae accurate ea de re Aristoteles [(transcriber); sic: Aristoles] , aliique graeci Rhetores prodiderunt. Cicero quoque tam diligens in tradenda numerorum constitutione est, ut nullam partem artis oratoriae magis elaboratam credat Quintilianus. Cuius doctrinam de compositione, quam cap. 4. lib. 9. accurate complevit, omnino cognoscendam tibi arbitror. recentiorum, qui diserti habentur, opuscula, tum demum maiori commodo tuo leges, cum in veteribus multum ac studiose fueris volutatus. Eo enim maxime tempore deprehendes imitandi artificium: quo quidem profecto hac aetate sunt admirabiles. Denique memineris moniti illius Ciceroniani, quamvis vulgatissimi, nihil legendum, quod non sub acumen stili veniat. Nec enim tam ineptum videri debet, quemadmodum multi arbitrati sunt, vulgatum illum apud veteres: e)k tou= le/gein to\ le/gein e)ktori/zetai. Quamquam enim non suadeam cuiquam, ut a Rhetorum praeceptis abstineat, quae et a veterum quibusdam, et nuper a CL. Vossio uberrime tradita sunt: facile tamen, ut Cicero inquit, usus omnium Magistrorum praecepta superat. Cognoscis, opinor, Adriane suavissime, quantopere Te diligam. Eo enim prae nimio tui amore progressus sum, ut nec rei dignitatem, nec meam respiciens imbecillitatem de ea arte garrire aliquid conarer, cuius excellentiam,
quam nondum intelligo, e longinquo tamen adoro. Videbis itaque aliquid contigisse mihi simile sutari, in quem Appellis iocus vulgo circumfertur. Obsequendum tamen amicissimo homini fuit etiam verecundiae iactura. *ka\ tau=ta me\n dh\ tau=ta. Nondum, ô bone, excidit gustus illius elegiae, quam mihi destinaveras: et iam arbitror absolutam. Nuper admonui te huius aeris alieni: nunc flagito. Tertium si fallis, per Musas pipulo te differam. Quam vim iratus habeam, crede ei, quam in amore habere soleo. Eam si nosti exquisitam esse, saltem tam prolixa e)luari/a quam in gratiam tuam chartis illevi, argumento esto. Felicissime Vale. Lugd. Batav. 10. Decembr. 1633. festinante, ut vides, calamo.
QUamquam semper mihi gratissimae sunt Bleyenburgii mei epistolae: nullas tamen libentius, quam ultimas illas vidi. Nescis profecto quantopere exhilatus sim conspectis phalaecis tuis. Id vero demum est, quod et gratulandi tibi, et gaudendi mihi praebuit occasionem. Etenim nihil videbam praeclarius inveniri, teque dignius posse, quam ut animi ille vigor sanctissimis ac divinis Musarum studiis sacraretur. Quae Deae quam prolixe tibi faveant, vel saltem pauculi illi versus indicarunt. Iis autem nihil mellitius, nihil elegantius a quoquam scriptum (qui quidem primo vadum poëticae gloriae tentaret) vidisse me easdem illas Deas testor. Quae licet huiusmodi sint, ut gratulari tibi
tuisque conatibus debeam: mihi tamen magis gaudeo. Enimvero amicum habere talem, qui omnia praeclara cogitet, non mediocris profecto laetitiae momentum est. Ea autem idcirco auctior et excellentior exsistit, quod videmur, si non origo tam pulchri instituti saltem incitamentum aliquod fuisse. Quam gloriam Crassi utique thesauris non permutaverim. Quamquam mallem laetiori in argumento elegantias illas tuas occupari: et hilari potius Musa, iucundaque, quam flebili, funebrique inclarescere. hanc vero in primo tirocinio tuo vix amoris castra ingressus, belli illius glukupi/krou adversa expertus es. Saltem hoc Parcis licere non debuit, ut et tibi tua gaudia, et nobis delicias istas, quas ab amatore poëta exspectare fas est, simul eriperet. Sed, ut arbitror, rerum mearum imaginem video in rebus tuis. Vidisti, opinor, nostram de Phyllide nostra Naeniam ea vix sedecim annos egresso erepta est. Ne credas te solum infelici sidere, aut Diis iratis natum. et vero, ô bone, an non ille maeror valetudinem, de qua quereris, et cui silentium imputas, afflixit? Scio profecto quantum possit affectus ille apud animum tenerum, mollem, adde poëticum: hoc est oleum adde camino. Ad carmen revertor, cuius etiam censuram mihi permittis. Quasi aut aliquid desiderati in illo, aut ego iudicare de poësi, nihil minus quam poëta queam. Quoniam tamen tu, aliique affirmant meam his de rebus sententiam ineptam esse non posse; ut qui etiam non ita pridem conatus sum Heliconem scandere: utar libertate, quam dedisti. Et quidem ipso carmine, ut dixi, nihil absolutius. Accedat tantum cum annis
usus, et audebo nescio quid excitatum ac illustre de te mihi polliceri. Saltem in sine, luctu, ut sit, lacrimisque obrutus, nimio maerore abripi visus es. Abundat enim ultimum carmen trochaeo. Finiveram, cum in mentem venit elegiae illius recordari, cuius salivam mihi nuper praesenti movisti. Cave credas paucis hendecasyllabis obtundi reliquias suavissimi illius gustus posse. Flagitabere, nisi aes illud iam alienum expediveris. Vale Lugd. Batav. XIII. Kal. Decembr. Anno 1633.
EPistola tua nihil iucundius fuit, mi Adriane, carmine nihil gratius. Amabo multa talia mittas, in quibus et suavitatem exosculari nobis liceat, et candidum affectum tuum intueri. Quamquam alios etiam debere mihi Elegos sciam nomini meo proprio destinatos, quorum aliquando partem legisse memini. Nisi forte iam paenitere te coepit illius amoris, quo me dignum arbitrabaris, cum eius carminis primas lineas duceres. Quaeso ne illius iucunditatis fructu defraudes. Postquam nuper ieiuna quaedam exposui ludibrio tuo, unde (si Diis placet) orationis dotes aliquas peteres, hoc videor eâ re effecisse, ut meo iumento aliam mihi molestiam conciverim. Nam, ut video, ut tale quid de ratione carminis condendi exigis. Omnino Cyrenaeus mihi esse videris. Ubi unum si quis ad cenam invitet, adsunt octodecim alii, currus decem, bigae quindecim, quibus omnia apponenda quae opus sunt: ut opportunius sit neminem unquam accersere. Sunt autem ista, quae petis, et
ab aliis infinitis, ab Aristotele maxime et Iulio scaligero frequentata. Et (si utique aliquid a me non ineptum dici posse existimas) pinguioris alicuius otii. Et nescio an non publice aliquando quaedam de re [(transcriber); sic: dere] poetica dicturus sim aliis fortasse nondum dicta, aut perperam. Contingat modo aliquando ab his oneribus, quibus nunc animus distringitur, otium meum vindicare. Vale felicissime. Dn. Zuadecronium eiusque coniugem et reliquos domesticos saluta. scripsi haec inter intricatissimas occupationes. Lugd. Bat. d. 16. Ianuar. 1634.
VIdes quid amica ac blanda vis possit. Vix respiro a negotiis (quae hoc tempore omnifariam et caput, et circa saliunt latus) Ut tamen rem tuam procurem, meam negligo. Habe ergo haec qualiacumque quae adscripsi, non quasi magnificare debeas, aut alii idem non egerint eruditius: sed ne parum te amasse videar. Semel dicam: non possum nolle quod tu vis, quem sic diligo. Primo itaque, quemadmodum in omni scriptione verum est, diu emendari debere, quod diu placere debet; ita maxime versus ratim ne componas Nosti vetus verbum: canes festinantes caecos parere catulos. ea profecto carmina, quae nescio qui, ut sibi videntur, ingeniosi in uno pede stantes profundunt, citius pariunt [(transcriber); sic: pareunt] , quam composita sunt. Equidem quod de ineptis scriptoribus dicere soleo, quoties ex artis meae praescriptis loquor, mori quidem, sed morbo plerumque acuto. Ita
tamen vel maxime poëtae extemporanei perimuntur. Zeuxis reprehensus a quodam, quod ita lente pingeret velle se diu durare respondit, quae pingeret. Quae omnia cum recipienda sint, nihil tamen acerbius, quam torqueri, cum versum scribis. Ego certe arbitror homines qui cum angore ac molestia poëtae sunt, iucundius atque utilius abstinere posse. Ineptum enim est ibi cruciare animum, ubi illum refici oportebat. Addo quod nemo anxios versus sine tadio legat. Unde contigit illos homines bis infelices esse. Serio enim torquentur, et nihilo magis aliis admirationi sunt. Quemadmodum in publico scurrarum more currere insani est: ita reptare gradu quodam testudineo ridiculum. Facienda ergo poemata sunt, sed tunc, cum tempestivum est. Hoc est cum accessit ille furor et impetus, quo Poetas agi ac ferri Democritus ac Plato crediderunt, et quottidie docemur. Hoc autem calore cum nemo semper ardeat, nec spontaneus [(transcriber); sic: spondaneus] sit: quamprimum te illo destitui senseris, profer quod coepisti, in aliam diem. Melius alibi occupantur illae horae. Nec enim quicquam ultra efficies, etiamsi ad insaniam nugaris, quam ut paucos, eosque languidos et solutos versus periturae chartae illinas. exspectandus itaque aliquis ignis est, qui frigus illud incendat, qui quam primo invaserit; occupa rei bene gerendae tempus, et ingenium intende, dum calet, dum illum furoris stimulum patitur. Si exemplis meis uti licet: interdum correptus aliquali impetu versus scribo, quos denique ubi deferbuit illud e)nqusiasiko\n, tamquam alieni operis lector recenseo. Porro opera danda est, ut verbis puris lectisque utamur, non
antiquis, quale est cordolium: nec absurdis, ut Horatius reprehendit illum, qui in versu dixerat: Iovem Alpes cana nive conspuisse. aut plane spurcis, ut ille: mens pertaesa cloacam corporis. male autem illi faciunt, qui verba ex Lucilio, Pacuvio, Plauto desumpta Elegis, Odis, Epicis inferciunt. quo nihil ineptius, nec minus ridiculi, qui phrasibus Plautinis Odas ac Elegias scribunt: quo nihil abiectius. Quod maxime observandum: character ubique esse sibi similis debet. non quemadmodum multi scripserunt, ubi aliquot versus Catullum, aliquot Ovidium, alii iterum Plautum, alii Iuvenalem sapiunt. Bella scilicet mistura ut fieret. Cinnus surgat itaque semper Epos, et Oda et Scazon: saepe etiam iambus nisi a)rxai+/zein libuerit. Quod nemini qui felicissime praestiterint. Elegia tersa sit, lenis, celeris, aequabilis: non aspera, non hiulca, non confraga, non turgida; sed et nec languida, nec humilis. Quae omnia quomodo contingere optime queant, nullis praeceptis discitur. Lectio eorum, qui optime scripserunt olim, quique nostro tempore bene priscorum vestigiis institerunt, si deinde usus accedat, omnia illa docebit luculentius. Alia quae eo pertinent, nec minus, quae dies me, ut aliqualis in eo eloquentiae genere exercitatio docuit, si complecti heic vellem, tempus me et scriptionem charta deficeret. Meliusque illa exercitatione praescripta vivaque voce docentur. quod fieri tunc plenissime potest, fi contubernio coniungi utriusque studia contingat. Haec subito scripsi, mi Adriane, et, verba mea repeto, non quod quicquam dixisse me credam; sed ne nihil dicerem. Cetera reservo aliis temporibus, si forte eveniat una vivere. Quam primum cognovero tuorum voluntatem super hac re, uberius omnia, quae ad hospitium pertinent, explorabo. A te Elegiam et literas
exspecto, quas numquam sine summa voluptate recognosco. Excusa, quaeso, festinationem, alibi reponemus. Felicissime vale. Hoc quod mitto, nuperrime excidit. Lugd. Batav. d. 18. Febr. Ao. 1634.
ERubui largiter, Vir CL. cum epistolam tuam vidi tam obvia humanitate occurrentem desidiae meae. Equidem nec officio defui, cum non minus te, quam tu me (nihil enim dicere possum ardentius) amaverim hactenus; nec scribendi voluntatem abieceram, nisi quod meditato sermone rerum mearum status exponendus tibi videretur. Sed priusquam otium nanciscerer uberius, a te praeventus sum. Gratias habeo tamen amicis nostris, qui, quaecumque ad me attinent, ignorare te passi non sunt. Etenim profecto hac in arce et res meas, et studia ex sententia disposui. Maxime tamen id operam do, ne mutati studii paenitere me in posterum possit. Facile autem pudefaciam putidos mortales, sed eos admodum paucos, qui, ut aliquid reprehendant, in ieiuna et inani levitatis calumnia delitescunt. *a)lla\ tau=ta me\n r(ei/tw kat) ou=)ron. Amico nostro Utenbuschio dignitatem Senatoriam gratulor, et commode occurrit illud Sophocleum. *i) q) w)= brotw=n a)ris2) a)norqw/son po/lin. Ceterum optime a te factum, quod scenicas illas ineptias a te propulisti. Prolixius speramus de opera industriaque tua, quam ut eam vilibus negotiis evilescere velimus. [(transcriber); sic: -] Pompeii ingenium corrumpi pessimis curatorum consiliis doleo. Sed relinquantur isti scioli sapientiae suae. *e(n tw=de ga\r ka/mnousin ai(\ pollai\ po/leis2. Mihi sane ad aliquid generoso
audendum animus crescit cum video et privatim et publice magnis passibus in perniciem eruditionis ire hoc saeculum. Ipsa autem Doctorum penuria propemodum efficiet, ut et meae qualicumque arti aliquod pretium statuere possim. Nec exiguum tantae spei omen nuper obtigit. Cum enim Illustrissimus Holsatiae Princeps hac in arce nuper esset, me ad se vocatum variis sermonibus ad horas bene duas detinuit. Omnia quoque, et prolixissima in posterum pollicitus est. Et habeo illius promissi fideiussorem Nobilissimum huius loci Toparcham. Quo viro nihil sincerius aut cordatius cogitari potest. Videor itaque eas rerum mearum rationes ingressus, quarum fructus ad omnem, si quae mihi superest deinceps, aetatem pertineat. Deum oro, ut, quod ago, fortunet. Cui te tuaque omnia commendo. Felicissime vale. Ex Arce Tudera.
TU, qui tam longas epistolas mihi imperas, cur non simul otium tuum misisti. Nam mihi quidem heic nullum superest. Vin' scire quomodo vivam? Toti dies in Medicina pereunt. A qua tamen tantum impetrare otii possem, quod tibi impenderem, ni homines persuasissent sibi me versus posse scribere. Vix disputat quispiam, vix Ancilla cuiusquam parit, vix Doctor sit sine meis versibus. Accedit alterum non minus grave Typographorum importunitas. Elzevirii excudunt Livium: ei negotio ut praesim, primo precibus, deinde etiam aliis artibus aestutissimi mortales perfecerunt. Et dabo hoc publicae utilitati, ut, quantum fieri [(transcriber); sic: fiere] potest,
nitidissime et emendate Livius prodeat. Inter haec autem tu me sapere posse, aut prolixas epistolas scribere arbitraris? Sed abeant ista. Carmen tuum avide exspectabo, legam cupidissime. Scio quae a te proficisci, et qualia soleant. Impetum tuum ad omnia honesta laudo equidem, et praedico. Sed, quaeso te, ne in hac parte, quae ad Musas pertinet, nimium vehemens sis. Nescis optime, quanta miseria sit Poëta* videri. Avunculus tuus negotiis subitis impeditus, Leidae non fuit. Aveo scire quid ante octiduum ad re scripserit. Felicissime vale. 3. April. Ao. 1634. Lugd. Bat.
ERam nescio quas ob causas nuper aliquanto conturbatior, cum Tua Epistola, Vir CL. quae forte intervenit, totam illam animi nubem discussit. Erat enim; ut omnia Tua, plenissima suavitatis, eaque nuntiabat, quibus mirifice recreabar, quamquam quaedam etiam essent, quae invitus legerem. Mihi hactenus ex sententia omnia cedunt, nisi quod post tot laudes et praeconia tamen de meo cena domi apparanda est. Nullus fere est in Hollandia magni Nominis aut Dignitatis, cui non innotuerim. CL. Heinsius non cessat quottidie novis amicitiis me implicate. Unde spes est fore, ut propemodum aliqua aliunde spes affulgeat. Domo Heinsii tamquam mea utor. Ea absente praesente mihi patet. Supervenio mane, vesperi, cenanti, prandenti, ipso non tantum non invito, verum etiam iubente. Vix est septimana qua non cenem cum ipso, aut prandeam.
Simul Hagam, saepe Nordovicum excurrimus. Interdum in navi aliquando in curru comes sum. Filium fratrem mihi, filiam sororem esset iussit. Denique nihil non facit, quo me officiis ac beneficiis obruat. Tui interim memoria nobis non elabitur. Quoniam autem in aliam nuper domum migravit, suppellex eius, quae copiosa admodum, imo immensa est, turbata quodammodo fuit, et confusa. Quae quam primum in ordinem aliquem fuerit redacta, communi opera Epistolas omnes seligere instituemus, quae unquam ad ipsum scriptae sunt. Ego arbitror myriades aliquot esse. Divisas in fasciculos per titulos distinguemus. Nunc enim permixtae iacent. Erit tunc occasio eruendi Caselianas, quas scio ipsum non paucas habere, ut et ad Scaligerum missas. Medicinae nunc totus servio. Quid profecerim, paulo post apparebit. Doleo me tam importune a dilectissimis mihi studiis abstrahi.
*a)ll) ei)s2 tu\ ke/rdos kai\ par\a fu/sin douleute/on.Et est, ubi et ista suas partes habeant. Numquid amplius? Etiam. Parum abfuit quin ego Professor essem. Vin' dicam tibi? Ultraiectini Gymnasium illustre exstruxerunt, eo convocarunt Viros insigniter doctos, octo circiter. Ego nominatus iam eram qui literas docerem, suadentibus Cunaeo, Heinsioque, ad quos venerant, qui de hominibus idoneis sententias conquirerent. Et confecta res erat, si fuisset unde subveniri Rectori Scholae Urbicae posset. Ipsi enim, cum parum idoneus regundae tam implicatae Rei publicae videatur, successor datus est. Cum autem uxorem
liberosque habeat, solatio aliquo existimatio damnumque eius refovendum fuit. Humanitatis ergo Professor creatus est, cum aliud nihil suppeteret. Aiunt tamen homini non admodum spartam istam convenire. Qui insulsissimus sit, necesse est, si non dignius illam ornat, quam ego homo novus ornaturus forte fueram. Tota haec res me inscio gesta est, et nuper admodum Cunaeus, quicquid eius est, mihi, cum forte officii causa accessissem, exposuit. Ego aequo animo iacturam illam passus sum. Periisse enim non videtur, quo ad breve tempus usurus fueram. Non enim huiusmodi nunc studiorum meorum rationes sunt, ut ad illud vitae genus dirigantur. Interea sufficit mihi honorifica horum mortalium de me sententia. Tantum est. Felicissime Vale. Lugd. Batav. 13. Martii 1634.
AVocatus tristissimo de matris valetudine nuntio in patriam, credidi ad rationes meas pertinere maxime, ut Te, Vir Amplissime, convenirem. Nuper enim admodum summus noster Heinsius indicaverat, incidisse de me rebusque meis sermonem. Affirmabat idem, vix ambigere me debere, quin per Te de Liberis Dominae de Lyra transigi possit. Cum iis enim Galliam et Italiam videndi copiam fore. Ut itaque aliquid comperti ex Te ipse praesens cognoscerem, huc veni, quamquam cum non minimo animi mei dolore colloquiis Tuis carendum mihi fuit. Etenim qui libenter ante
iter meum quid de ea re sperandum haberem cognoscere optaveram, iam plane ob subitam profectionem video me optatis meis excidisse. Bonitati tamen et humanitati propriis Tibi virtutibus confisus, credidi non minus negotia Tibi mea commendari posse. per exiguam hanc et subitam scriptiunculam, quam si praesens adfuissem. Perendie cum bono Deo iter capessam. Non equidem omnino divellendus (quippe cui omnia ad iter absolutum instruere nondum licuit, et propterea excursus tantum futurus est) sed ubi confirmatior mater futura est, brevi reversurus. Interim ut illud de negotio Dominae de Lyra diligenter cures, optare audeo, et postulare etiam a Te, quem nihil non tribuere mihi comperi hactenus. Nec omnino e manibus emittendum videtur de Domino a Theinhoven: qua omnia Humanitati et Prudentiae Tuae remitto ac commendo. Litteras Heinsii Herois hisce iungo, quoniam de manu in manum non licuit. Addidi et meas, ut soleo, quisquilias. Vale felicissime, Vir maxime, et quem praesenti exhibuisti amorem, absenti largire. quod fiet copiosius si Humanitati Tuae hisce in rebus non defueris, quae numquam non potest esse maxima. Raptim Haga 22 Maii 1634.
PLurimum amo de tam amica Epistola, Vir CL. et plane opportuno munere. Eram omnino ineptis quibusdam curis aliquanto districtior, sed tam lepida velitatio cum .....
vestro me mihimet restituit. *e)=uge *feo\s2 to\n a)/litro\n, et cautius ille in posterum fumos suos vendere discet, dum sentit eos, non omnibus approbari. Sed si illud ingenium novi porro nugari non desinet. Ut enim est apud Comicum a)/nqrwpos ou(=tos e)usin a)/qlios fu/sei. Si quid certamen futurum est, quaeso, ne me tam lepido spectaculo defraudes. Adversas ineptias saeculi nunc quidem nihil mihi in manibus est. Concinnaveram per otium de Parvi laudibus libellum, sed dum latius divagor, iam libri duo facti sunt. Ii iacent adhuc rudes et impoliti, nec enim manum admovere nunc licet unica Themide occupato. Quae profecto tam procax et imperiosa est, ut omnia studia voluptatesque adolescentiae meae ê manibus excutiat, Porro quo peius cum iis agitur, qui bene sentiunt, eo timidior sum. Neque enim nulla inibi sunt quae animos quorundam irritare queant: Statui tamen proximis canicularibus concinnare reliqua, et seponere donec ad meos Batavos rediero. Migrationem feliciter evenire opto. Quae eo iucundior erit, si accesserit kalh\ kagaqh\ tis2, quae otium tuum ac negotia amplexibus et basiolis diluat. Felicissime vale. Ex Arce Tundera. 25. Maii 1635.
Cùm nuper Ultraiecto discederem, inter ipsa caesa et porrecta, tua mihi epistola tradita est.
In quâ quid primò, quid deinde praedicare debeam, nondum constitui. Te sic familiariter mecum agere, seria, iocos tàm iucundè conferre, mirari poteram, si id tu non apud me solens tuo more faceres. Aliis fortassis non persuadeo, qui quorundam fastu animadverso, aut reconditâ vivendi consuetudine perspectâ ad Viros incomparabiles non secus quàm ad Tyrannos aditum patere opinantur. Sed et haec quoque mea gloria erit, quòd et distinguere literarum scarabeos a recte doctis didici: et huiusmodi aliquid a Te consecutus sum, quod praeter opinionem haud dubiè omnium, quibus tenuitas mea et studiorum tuorum sublimitas pariter nota est, plurimorum etiam vota excedat. In quòs quoties incidero, equidem eos, ut de Te prudentiùs, de me honestiùs sentiant, in posterum cogam. Ut enim cetera Tuae Humanitatis non divulgem, sed ad privatam voluptatem reponam: quid dicent, ubi Te cum ineptissimis nugis meis commissum a me temerario consilio, nec tamen offensum intelligent? Si verò et prolixas incomparabilesque grates a te actas, et laudes coniunctas tam splendidas commemoravero, iam metuendum erit, ne secus de iudicio Tuo sentiant, qui Te nôrunt, ac senserunt hactenus. Sed illis pergam narrare, post homines natos in omni iudicio neminem Te elegantiorem exstitisse, id quod nec ipsi ignorant: ut autem mihi adulari induceres animum, id verò procul a moribus tuis et dignitate abesse: solere Te iuvenum honesta desideria, utcumque penuriâ studiorum et aetatis vitio interdum hallucinentur, praeclaris vocibus tamquam quibusdam e)nau/s1masin ad cordatiora excitare.
Idem et mihi nunc venisse. Hactenus ne excellentius aliquid praestarem, fortunam obstitisse; quae me per plurima a)/nanta, ka/tanta, pa/ranta iactatum ad imperitiam videbatur seposuisse. Eâ cogitatione ne frangeretur Planè animus, et ut eluctarer tandem melioresque artes resumerem laudes Te tuas mihi largium esse veluti a)gaqa\ e)po/dia ei)s2 a)gaqa\s2 e)lpi/das2. Huiusmodi aliquid ubi dixero, iam magis mirabuntur, cur ad te tam prolixam curam mei pertinere volueris, cùm studiis meis nihil dici possit conculcatius. Ergo tunc iubebo eos benevolentiae divinae dicam scribere, quae minutissima etiam in terris fovenda suscepit: Te autem dicam ad summam illius similitudinem in exhaustâ doctrinâ et innocentissimo vitae instituto iam olim esse exercitum. Quae in to\n krioke/raton animadvertis, Vir Maxime, summâ cum voluntate ego et Gronovius legimus. Videram antè ea Epicedia, et scelestissima iudicaveram: tantum autem flagitiorum ibi commissum esse, non senseram, nisi Te xeiragwlou=ntos. Sed nosti, id nunc sollenne esse istis mortalibus, qui eruditionis gloriam u(f( e(autw=n poiou=ntes2 ei)s2 tu/fon kai\ para/doca a)po\ tw=n paidei/as2 kalw=n metoxeteu/ontai. Quod Gronovium nominavi, id quorsum pertineat, ex ipso iam didicisti. Constituimus ego et comes meus cum vere et hirundine primâ Galliam tuam adire. Quod superest hebdomatum, interea dum tempestiva erit navigatio, apud amicum nostrum ponere decrevi. Non possum narrare Tibi, quam iucundum hoc mihi sit contubernium. Multi enim iam anni sunt, quòd eruditionem illius excellentissimam admiror,
et to\ eupieike\s2 kai\ a)ki/bdhlon morum amo, a)lhqa=yu/xhs2 diaqe/s1ei. Vix quatuor huc mecum libellos attuli, (quoniam expeditis sarcinis iter ingredi decrevimus,) sed Gronovii libris utor, ac si mihi parârim, et ipse mecum, quoties otiamur, spirans bibliotheca peripatei=. Itaque infinita, quae ignorabam, quottidie disco: alia, quae in usu obsoleverant, recognosco. Numquam autem proficio magis, quàm cùm Tua lego. Quorum pleraque, cùm doctiorem lectorem requirant, quam ego sum, pertinaci tamen conatu, et quaedam assequar, contendo. Nuper evolvi quae ad Herodis inscriptionem, et, quae coniunxisti, cetera Poëmata, primus docuisti. Eluctatus autem sum Te ductore, et discussi, illas tenebras facem tuam praeferens, ut mihi visus sum, felicissmè: nisi quòd pauculo essent, quae me morarentur. De quibus cùm variè multa cogitâssem, exitum reperire tamen non potui; nisi tuâ ope imploratâ. Arbitrabar autem, cùm cetera Te duce superâssem, absoluturum Te beneficium tuum, tam exiguos mihi scrupulos eximendo, qui alios fortassis nihil morantur perspicaciùs et feliciùs doctos, me tamen aliquantisper male habuerunt. In consecratione templi in Triopio Herodis non intelligo cui dicatur, ma/kella drui+nh\ kuane/ou *a)/idos. Cogitabam de ligonibus Vespillonum, quibus effodiunt sepulcri loca, ut mortui condantur. itaque fortassis possit dici ma/kella funesto ministerio tw=| *a)/idi u(phretei=n. Dubitabat de sententiâ meâ Gronovius, et ego difficultates cernebam. Tu itaque nos docebis. In arâ secundâ. fw\r di/cwos,
e)=nis2 d) a)ndrobrw=tos etc. dubitabam an hîc cum Ulysse intelligendus esset Diomedes: inprimis cùm multi, ut ipse agnoscis, solum Ulyssem Philoctetem ex Insulâ abduxisse tradant. Videor animadvertisse, tunc demum Ulyssi adiungi Diomedem, ubi fortitudinis specimen speratur: quemadmodum cùm Palladium rapiendum est, et Rhoesi equi occidendi. Neque eum comitem habuit, cùm tegumentis suis Achillem evolveret. Et nec causam video, cur secum Diomedem traheret ad arcessendum Philoctetem; ubi gladio opus non est, sed vi orationis. Sentio quàm hoc leve sit; sed iuvat vetus scriptura. *h)/gagen de uno concepta. Quis ergo, inquiens, ille tibi est, i)=nis2 a)ndro/brw=tos. Idem ille Ulysses, qui dizwos. Primam vitam accepit a Laërte, alteram cùm Polyphemum fefellisset. Cuius filius dicitur, quòd ab eo non voratus, iterum natus videatur. Haud parum eo sensu admisso videbantur Aenigmatis dnofero/n, et argutia: nec videbam, quò pertineret, hâc reiectâ reiectâ, to\ di/cwos. In illis nu=n e)/krin) a)na/gka, pa/nta de\ ga=s2 ei)=ke kradai=si lugrai=s2 etc. Illam a)na/gkan ad imperium terrae refero; quò et pertinere doces ta\s2 th=s2 gh=s2 kra/das2 lugra\s2. itaque narrare amorem, se tunc natum, quando Necessitas et Terra regnabant. Sed opinabar non discedi debere ab Hesiodo, quem observas docuisse, Terram et amorem in lucem simul prodiisse. Putabam etiam, nullam hic a)na/gkan nisi aut Caeli, aut etiam Deorum intelligi. Et ita quoque tua in initio verba praeferunt: qui Caelum solio depuli, et illâ sede deturbavi, quam
obtinebat, cùm terrae imperaret, et dominaretur. Quae sententia retinenda mihi videbatur. Ea autem verba, pa/nta de\ ga=s2 ei)=ke fradai=si lugrai=s2 ita accipiebam: Omnia, quae in terris sunt, cessisse violentiae Caeli aut Deorum. Nec ea tantùm, sed et e)rpeta\ pa/nta etc. Dicere itaque videtur amor: Ante se Caelum, Saturni Patrem, qui Latinis [(reading uncertain: print blotted)] Caelus est, hoc loco a)kmoni/das2, ut etiam deos kat) a)na/gkan imperâsse Terrae, mari et caelo, (nempe illi caelo, quod a nobis cernitur, quod deinde xa/lkeon appellat) eius tàm grandis imperii sceptrum Caelo a)kmoni/da abstulisse, aut etiam Diis (nam quod scriptum est e)/krainon de\ qeoi=s2 qe/misas2 hoc sensu videtur dici, quòd in ordinem coëgerit, et legibus vinxerit deos, illos antehac violentos Aetheris, Terrae maris dominos) ereptam potentiam ad sese vertisse, quâ longè mitiùs ipse utatur. *tw=n e)gw\ e)knospisa/mhn ska/ptron. Doces tw=n i. e. de manibus caeli et terrae. At praecedebant non tantùm gai=a ou)raio/s2 amori e)i/kontes2, sed et th=s2 qala/ssas2 mu/xos. itaque putabam tw=n i. e. Caeli terrae maris skaptro\n, i. e. in eâ imperium tw= *a)kmwni/da extortum dici. Haec erant, Vir Maxime, quae sola obstabant, ne totum id opus mihi liquidum esset. Patere, quaeso, aliquam horam ex negotiosissimis diebus tuis delibari, quam ad me in viam reducendum impendas. Neque enim dubito, quin tribus verbis prolatis omnes illos fluctus meos compositurus sis. Felicissime Vale. Vir Illustris. CL. Gronovius officiosè se Tibi commendat. 29. Ianuarii Anno 1639.
QUod tandem aliquando de ineundo matrimonio cogitas, facis pro insigni sapientia Tua, quam ego semper admiror. Equidem per amorem ea aetate es, idque vitae genus elegisti, ut carere diutius dulcissimo uxorculae contubernio nefas videatur. Neque enim non venustum est studiis fatigatum, quandoque etiam curis et molestiis inquietum e)n e)ugh=, ut loquitur Euripides filta/twn a)spas1ma/twn refici, ac sibi restitui. Quae tamen voluptate quod caruisti hactenus, prudentiae [(transcriber); sic: prudeutiae] potius fuit, quam fastidii. Interrogatus aliquando Zeuxes, cur tam tarde pingeret, velle se durare, dixit, quae pingeret. Eodem plane modo provide magis, quam sero consilia tua disponis, ne de eorum facile paenitere possit. Nihil autem omnino nunc restat, quam prospera quaeque ac felicia ominari. *numfe/net) e)n tra/s1soite. Ceterum cum praecipuam Coniugii felicitatem esse sciamus [(transcriber); sic: sciamns] ta\n, ne ab Euripide abeam, paidopnian\ a(dona\n, ita negotium tam festivum succedere tibi, ne fiant Homericae illae a)pofw/lioi e)unai/. Quod itaque absens possum votis meis nuptiis tuis interero. Epithalamium quoque mitto, non quale optabas fortassis, sed quale mitti a me potuit. Qui si modo affectum atque obsequium Tibi praestabo, summam desiderii mei consequor. Felicissime vale, et optime rem gere. Ex Arce Tundera 25 Nov. 1635.
DUabus epistolis Tuis responsum me debere arbitror. Altera brevior erat, qua Crochelium mihi commendabas, altera prolixior variaque nuntians, quae ego scire desiderabam. Et Crochelius sane mihi erit commendatissimus, nec aut opera aut consilio deero, quocumque tempore ille volet uti. Hic inter religiosas contentiones gliscunt, partim ab aemulatione superstitionis profectae, partim ex odio Iesuitarum ortae. Illi iam omnibus ob rapacitatem invisi sunt. Cum enim sint homines ingeniosi, capitales, callidi, paulatim Monachos, Canonicos etiam, homines minus circumspectos cubilibus suis evolvunt. Sed nimis tendunt nervum. Itaque publice privatimque in eos consurgitur. Et iam plebs quoque auribus ductari se sentit. Illos tamen iuvat numerus, iunctaeque umbone phalanges, ne statim concidant. Qui vetera novis comparant, nescio quod fatum Templariorum ipsis augurantur. Talesque vulgo voces iactari non ignorant ipsi, et pro contione non dissimulant. Mira societatis illius pervicacia, kai\ go/os2 a)/gnamptos2. Nec ad spem facile, nec ad motum circumferuntur. Gratia tamen, qua valuerunt vivo Ferdinando secundo in Aula Imperatoria mirifice refrixit. *ne/oi ga\r o)iakono/moi kratou=s2 o)lu/mpou. Virulentissimum in eos librum superiori anno Scioppius sub nomine Alphonsi de la Vargas Episcopi Toletani emisit. In eo haereticae pravitatis, abominandarum libidinum, omnium
denique scelerum ipsos reos agit. Quae in Scaligerum scripsit, ludum iocumque dicas, prout hic turbas dedit. Id volumen circumfertur, celebratur, in omnium manibus est. Neque quisquam est, qui vapulantibus non faveat. Responderunt illi quidem, multoque sale perfricuerunt Scioppium; sed praevalet odium. Cardinalis Ginettius hodieque hic subsistit. Cum illo aliquoties congressus sum, et benigne humanissimeque habitus. Nihil illo Viro ad cordatam solidamque eruditionem prudentiamque exactius. Scire debes non fungos ex Italia huc mitti, qui magnis de rebus Legati sint. Per eundem Pontificis Nepoti, Viro undequaque perfectissimo, qui cum ipso animi causa Germaniam ingressus est, aliisque Proceribus innotui. Qui sane non perfunctorie, nisi me fallo, hunc hominem complecti videntur, Iacobum Schertlingium meministi Tua disciplina aliquando usum. Is de Te libentissime mecum sermocinatur: summa enim inter nos amicorum coniunctio est. Beneficia Tua aeque mecum agnoscit, et est alioquin indolis rectissimae. Cardinali itidem notus est, ceterisque quos memoravi una mecum. Neque enim tam abiectum animum pectore gestat. ut valde moretur vestrates Pelopidas, qui caelum terrae miscent, quoties ab ea regula digradimur, qua neminem unquam praeter sese sapere definiunt. Puto Te ingenium nosse meum; atque simile Schertlingio evenit. Nihil aeque odimus ac nugas papisticas, quibus tota vita horum hominum occupatur [(transcriber); sic: occapatur] . Ut tamen in gratiam Magisterculorum quorundam summum vitae fructum abiciamus a viris summis abstinendo, licet diversum in religione aut sequantur,
aut etiam, quod raro fit, sentiant, nemo efficiet. Novimus quibus rumoribus apud nos differamur. Nam et me a multis lacessi, ex amicorum epistolis compertum habeo. Sed rectis sententiis innixi, cordatorum ac Tui similium patrocinio, ut arbitror, inconcussi stamus. Iste saltem animus nobiscum ibit huiusmodi in religione dogmata sequi, quae a superstitione absint, et contentiones non admittant. Totum enim illud quod disputatur, placide dimittimus. Ita fortasse nostri iudicii imbecillitas est. Sed sedatiores eo modo agimus, et minus ad odia aut invidiam excitantur animi. Poemata mea nondum excusa sunt. Coeperunt Editionem Elzevirii, sed vix una pagella absoluta negligentius agunt. Frigus obiectum sentio Heroi nostro, quod in dedicationis officio post Grotium, Vossium, Salmasium reiectus est. In eo tamen ego negotio testor me innocentissime versatum esse. Vossius me Amstelodamum avocat. Illi permisi, ut, nisi perrexerint, meas chartas ab Elzeviriis repetat. Video magnos viros eo putiditatis delabi, ut factionum odia etiam ad ineptissimas nugas meas transferant. Vides quam libenter halluciner cum ad Te scribo- Nempe ineptias omnes propono, et nudas sine fuco, orationis veste plane detracta. Felicissime Vale. Coloniae Agripp. 3. Febr. An. 1638.
OPinor praeter spem accidisse, Cognate Optime, quod post digressum meum adeo pertinaciter siluerim. Sed me nescio quae
occupationes distinuerunt. Et praeterea exspectabam ex Belgio literas, et inter alia heinsii carmen quod mihi coram promisit. Ea simul mittere volebam, nisi tardiores in respondendo Batavi fuissent. Malui itaque ad amicitiae nostrae debitum officium accedere denuo, ne Tu aliquid de animo meo sinistri suspicari posses. Iter satis feliciter sane, praeter multorum exspectationem confecimus. Nam quicquid camporum Embricam, Clivensis Ducatus oppidum, et hanc Urbem interiacet, id omne incursionibus militum, atque adeo latrociniis infestissimum est. Sed invasimus. In Batavis aliquot dies substiti. Triduum Vossio datum est, viro supra quam dici potest ingenio candido, mitique praedito. Singulis diebus una fuimus, neque illiberaliter habiti. Biduo Leydae haesi splendide exceptus ab Heinsio. Invitaverat enim Viros totius Civitatis praecipuos. Idque honori meo datum videri voluit. Tui sane libenter meminit, responsumque ad Epistolam et pariter carmen promisit. Quo tu iam animo avelli potuisse credis a locis mihi tam dilectis? scilicet ut huc transirem ubi praeter Religiosorum histrioniam nihil occurrit oculis. Et iam campanorum fragor perpetuus paene cerebrum excussit. [(transcriber); sic: ] Utor familiariter quibusdam Iesuitis et Praedicatoribus quos vocant. Neque enim alibi invenias doctiores, quique soliditate doctrinae potius, quam inani ostentatione censeri velint. Sed vim animi egregiam superstitio detorquet. Luculentissimae utriusque Ordinis Bibliothecae mihi patent. Denique ut semel dicam, omni officiorum genere me aggrediuntur. Ceterum ubi nescio quid tentant optimorum Patrum
conatus, aut ioculari dicterio, aut lepida iracundia eludo. Unde iam ubique narrant, non vidisse se quicquam magis lubricum Fabricio. Ego interea ridere, et dum licet, libellis eorum utor. Quid apud vos rerum geratur, cognoscere desidero. Felicissime Vale. Kal. Iulias 1637.
IN procinctu eramus, cum Coloniam noster Dumnichius veniret. Pauculis tamen diebus illis, quibus adornabamus, comiter una fuimus, et ipse nobiscum, et selectis aliquot sodalibus propter viam fuit. Non destiti sedulo de Te, et satin' omnia ex sententia scitari. Nullis enim sermonibus magis delector. Sed et alia multa didici uberius, quorum Tu quaedam quasi semina in Epistola Tua ieceras. Semper aliquid novi monstri Africa. De me fortasse scire iam potes ad Batavos rediisse ad praesentem pastum studiorum meorum. Bona fide omnium ineptiarum hic obliviscor. Et maximo huius Urbis amoenissimo secessu iuvor, minus notus, salutationum molestiis, quod Leydae non contingeret, non inquietor. Cupio autem quam diu hic fuero omnes horas invadere, et quantum eruditionis possum summo studio colligere. Ea enim exacto aliquo tempore meae vitae ratio futura videtur, quae a libris homines abstrahere solet, aut saltem impedimento esse ne assidue id agatur quod in praesenti iam pingui licet. Quoties tamen quiete aut remissionibus opus est, ad urbes proximas divertor. Vetustum iam mihi apud Vossium hospitium est. Itaque aliquando
Viro optimo supervenio. Nuper integrum triduum me detinuit. Leidenses hactenus tantum literis salutavi. Rescripsere, et adventum flagitant. Heinsius hospitium quoque benignissime obtulit: quo decrevi uti, quamprimum hinc discesserit mellitissimus Gronovius noster. Ille nimirum Haga nunc venit ut me salutaret, ac mecum aliquot diebus suavissime vixit, ac studuit. Vides quam mihi numquam amici desint, qui virtutes Tuas aeque mecum perspectas cognitasque habent. Atque is per me amantissime Te salutat. De Materno quod quaerebas: constantissime Coloniae creditur, eum D. Petri discipulum, Agrippinensium, Trevirorum et Tungrorum Apostolum fuisse. Eumque primum Coloniensem Antistitem memorant, praeter alios eius urbis chronica. Non comperi, nec arbitror ullum exstare Coloniae aedificium ab ipso denominatum. Non procul ab eo loco ubi Iesuitae splendidissimum [(transcriber); sic: spendidissimum] et Regii operis collegium exstruxerunt, fanum est pusillum, priscum et rude. Idâ materno sub Imper. Domitiano sub patrocinio S. Matthiae et Victoris structum ferunt, ibique Episcopalem sedem habuisse. Non pugnabo id primum Christianorum, ea quidem in urbe Oratorium, ut loquuntur, fuisse, volgo appellant den alten Thumb, aiuntque, id cathedrale templum habitum ab initio, antequam horrenda illa eius templi, quod nunc est, moles erigi coepta esset, vanae hominum spei, et inconsultorum conatuum publicum opprobrium. Praeter illud fanum alia ab eodem Materno fundata Coloniensium Acta docent, ut id quod hodie ad S. Caeciliam dicitur. Cui Divo id dicaverit, non compertum est. Caeciliae utique ipse
Maternus non potuit. Praeterea Basilicam huc vicinam ad D. Petri Parochialem. Porro quae in iisdem Actis de adventu in haec loca materni, de eius morte et sepultura (in Trevirensium Urbe conditum omnes consentiunt) memorantur, quando infinitis fabulis incrustantur, referre piget. Non tamen omittam quod scripsit Baronius (in Martyr. Rom. in Nor. 14. Sept.) Coloniam Agrippinam duos Maternos habuisse Episcopos, scilicet D. Petri discipulum, et alium qui claruit temporibus Constantini Imperat. in literis ad Melchiadem Papam eundem Imper. eiusdem meminisse. Nec tamen in tabulis Coloniensium Episcoporum reperiri. Hunc postremum arbitror struxisse aedes illas, quae nunc alterius illius nomine celebrantur. Nam unde ea copia egeno? aut quis auderet sub Domitiano in celebri Pop. Rom. Colonia ad fana Christiana struenda operam aut sumptus conferre? utut ista sint; saltem scio nullum ibi aedificium exstare aut sacratum Materno, aut ab ipso denominatum. Neque enim id fugisset industriam meam, qui illius Urbis antiquitates memorabiles summo studio colligi. Suspicor auctorem tuum in eo lapsum esse, quod fanum illud, quem vocant den alten Thumb cum audivisset a Materno structum, ipsi consecratum fuisse intellexerit. Sed cur haec tam multis. Felicissime vale Amicorum optime, et me amara perge. Dabam Ultraiecti Anno 1638. de V. Kal. Iulias.
SI nauta ille, cui aliquot libellos Hamburgum vehendos dederam, ad Vos iam venit, habebis haud dubie exemplar meorum Poëmatum, quae nuper hic denuo prodierant. Ipse de Editione ita sentio ou)/den u(gie/s2. Omnia ita oppleta sunt foedissimis erroribus operarum, ut ipse fetum meum vix agnoscam. Alia praeterea multa [(reading uncertain: print faded)] flagitiose commissa sunt, ut quamvis eo, quod ipse contuli, nihil esset tenuius, non tamen tam abiecte de patella sentiam, ut foedius ipsa esse dicam illud Typographicum operculum. Sed ita fit plerumque eum absumus. Totum negotium administrarunt opere pro lubitu correctoribus usi hominibus imperitis, et quod adhuc indignius, ingeniosis in alieno opere. Sed feramus quod corrigi nequit. Audivi nuper Blawium mea recudere in aemulationem Ianssonii (ut solent isti inter se certare damnis) si non mentitur fama, scio illam editionem fore longe nitidiorem. *kai\ ta/uta mh\ ta/nth. Gronovius noster amanter Te salutat. Is prima occasione ad Te mittet exemplar variarum observationum quas nuper edidit, inusitatae eruditionis opus. Ego et Wichmannus post hebdomades aliquot in Galliam Deo adiuvante ibimus. Antequam iter ingrediamur, cupiam a Te epistolam habere, quae me de rebus Tuis reddat certiorem. De Heinsio quicquam nancisci versiculorum vix potero. Semper causatur occupationum molem, dum urget sacrarum Exercitationum editionem, et se nullos amplius facere versus. Felicissime vale. Lugd. Batav. Ao. 1639. d. X. Kal. Martias.
QUas a Te postremas in Belgio accepi; ad eas tunc nihil respondi, quod inter caesa et porrecta starem abiturus ea ipsa paene hora in Angliam. Defuncti maximo in illa navigatione periculo, quod superfuit itineris satis feliciter peregimus. Lutetiae mensem unum viximus. Inde lustratis Galliae interioribus, Avarici Biturigum morati sumus trimestre totum. Illinc nos contagio nuper expulit. Nunc haeremus in oppido quoad situm amoenissimo. Fanum hic olim Caesaris ad Ligerim, delicatissimum amnem, aedificatum fuit, unde loco nomen. Exactis hic aliquot mensibus Aureliam reversus, lustratis tamen ante locis vicinis, titulum in Iurisprudentia adsumam, pro more, et cum bono Deo aestate proxima in patriam revertat. Habes paucis et itineris mei, et omnium consiliorum rationem. Neque enim quicquam Te celatum esse volui, quem, testor Deum, praeter omnes mortales amo unice, et cuius in me affectus documenta tam illustria habeo. Reditionis in patriam auctores mihi parentes, qui sedulo eam urgent, consiliis ac auctoritate prudentissimorum hominum, ut mihi scribunt, ad eam sententiam delati. Dicam quod sentio: viget tandem, taedetque iactationum. Neque hoc vitae genere, quod sequor, esse quicquam potest intricatius. Habeo sane et amantisssimum mei, et tractabilem comitem meum. Sed et haec dulcedo non raro variis, ut fit, incommodis corrumpitur. Adde quod parentibus
postremam voluptatem, ut ipsi quidem interpretantur, invidere nequeo. Denique quamquam in omni vivendi ratione plurimum sollicitudinis insit, id tamen consuetudine Tua mihi tam iucunda et semper desiderata abstergeri posse confido. Nosti quam nihil in amando fingam. Scias itaque non levem ad comprobandam illam sententiam momentum fuisse in spe complexus Tui, et quod bona tandem fide resumere licebit, pristinam voluptatem garriendi tecum familiariter, et stultitiam saeculi ridendi. Mature autem monere Te, Vir Optime et Clarissime, volui, ut si quid a me in Gallia fieri velles, in quo me Tibi prodesse posse putares, id in omni tempore praeciperes. Vale felicissime praecipue et delectissime Cognatorum. Sancerrae 20 Octobr. 1639.
QUae Tua est erga me benevolentia atque Amor, scio Te vices meas non minus doluisse, quam Rei publ. invecta hac calamitate bellica, quae me paene de spe omni atque exspectatione misere deiecit, Neque dubito, quin plurimum laetatus sis postquam ex meis cognovisti nihil hactenus ad me incommodi, Deo sit gratia, praeter terrorem solum pervenisse. Equidem non dubito horribilem adhuc inpendere tempestatem, unde aliqua non mediocris clades ad me quoque pertinere possit. Sed quicquid futurum est, quoniam iam diu collectus ex panico illo terrore est animus, et adversus aspera perpetuis meditationibus
obfirmatus, etsi fractus illabatur orbis, inpavidum ferient minae, Interea paulatim ad intermissa amicitia officia redibo, mutuisque tecum, quamvis absente, literarum colloquiis, si id Te volente fieri sensero, me oblectabo. Arbitror plurima contigisse illic, atque adeo plura quottidie fieri huiusmodi, quae scire et utile, et non iniucundum sit. Plurimum debebo Tibi, si propediem me literis Tuis, et rerum memorabilium narratione beaveris. Res mea familiaris sic satis commode se habet. Illustrissimum Principem clementissimum et indulgentissimum experior. Utinam pax optata redeat, ut Te aliquando in hoc otio rurestri coram frui, villulaeque meae delicias ostentare possim. Felicissime vale. Dabam Eutini d. 21. Mart. Ao. 1644.
QUae de Celsitudinis Tuae heroicis virtutibus, dignisque tanto Principe animi corporisque dotibus fama hactenus publica distulerat, eorum admirationem apud me familiaris meus Schertlingius nuperis congressibus incredibilem in modum auxit. Equidem felicissimum illum iudico, qui tam prope admodum Principi adeo incomparabili, illustrissimoque contubernio honoratus, perpetuus est. Spectator ac testis natae erectaeque ad spes augustissimas et paene divinae virtutis. Nullus sane ille sermonibus immoratur libentius, quam quae de Celsitudine Tua instituuntur, et tamen explere aviditatem
meam vix potuit, quod nullum mihi sit acroama iucundius quam commemoratio Laudum Caroli Megapolitani principis Iuventutis, et testabitur Schertlingius Tuus quanta devotione absens venerer ac adorem illud ingenium, illam indolem Celsitudinis Tuae, quibus omnibus omnium aetatum principibus induxisti caliginem. Si per negotia quaedam familiaria ac domestica licuisset, advolassem utique humillima obsequia mea ante pedes Celsitudinis Tuae expositurus, facturusque fidem fortassis animi non admirantis duntaxat incomparabiles Virtutes Tuas (id quod omnes faciunt) sed intelligentis quoque illas et vero ac suo pretio aestimantis. Quod quoniam nunc contingere non potest, delegavi Schertlingio partes meas Nullum enim interpretem magis idoneum invenire potui, qui pro me gratiam favoremque clementissimum Tuae Celsitudinis ambiret, receptoque tam illustri aditu viam porro ad Celsissimum atque Illustrissimum Parentem Tuum, Dominum meum clementissimum, auspiciis Tuis, et quasi ductu patefaceret. Summum omnino votorum meorum ac felicitatis habiturus mihi videor, si aliquando contingat Celsitudinibus vestris, si non alia, studium saltem meum, fidem, industriam summamque animi contestationem humillimis obsequiis meis, promptissimisque servitiis approbare. Deus Tibi, Princeps Celsissime ac incomparabilis ea fata festinet, quae tantis virtutibus mereris.
NIsi esses qualis ille a Theocrito describitur, *e)/ugnw/mwn, e)rwtiko\s2, ei)s2 a)/kron a(du/s2 succenseres haud dubie homini in amicitiae officiis tam negligenti, et qui ad amantissime scriptam epistolam vix post annum demum respondeat. Sed benignitas Tua tantam u)perhmeri/an imputabit negotiis meis, quae (fidem amicitiae nostrae testor) tam varia ac multiplicia toto eo tempore quo hic fui, me occuparunt, ut non alio, nisi tacito, religiosissimo tamen cultu venerari amicos absentes licuerit. Gratias gratissimas habeo, quod tam diligenter de rebus quae istic gerantur perscribere dignatus es. Quaeso ita pergas ut habeam frequenter, in quo defatigatus curis Reip, animus meus acquiescat. Nihil autem libentius lego, quam quae a Te proficiscuntur; habent enim infinita e(lkusika/, et genium admirabilem. Illud moleste tuli, quod ingenio tuo non is honor illic habeatur qualem oportebat. In Polonia nubeculae congregantur, daturae fortassis tempestatem. Status Civitatis nostrae per Dei gratiam tranquillimus est. Quid in posterum futurum sit, ou)de/ ti/pw sa/fa i)/dmen. Filiolum unicum natum menses quindecim, puerum amabilissimum, et iam indolis egregiae manifestum nuper acerbo funere extuli. Nunc ego me et uxorculam consolor veteri sententia ou( ga\r o( qeo\s2 filei=, ou(tos a)poqnh/skei ne/os. Carmen albo Tuo inscriptum inter schedas meas reperiri
non potuit, alterum, quod petebas, mitto. Felicissime Vale, Vir optime, atque amicissime. Gedani d. 14. Kal. Sept. Ao. 1646.
EXpostulatricem illam epistolam Tuam, quam 5. Kal. Octobr. anni proxime superioris scripseras, post totos novem menses mihi reddidit Conradus Vitrici p. m. mei filius, qui eam diu apud matrem haesisse narrabat, vel occasiones ad transmittendum idoneas exspectantem, vel, ut fit, inter domesticas calamitates eius aliquo tempore immemorem. Id autem ideo commemorandum duxi, ne denuo mihi quicquam imputares, quem, puto, si aliquod meum delictum est, iam satis ultus es, primo tam prolixa ad meas literas respondendi mora, deinde quod nec de contracto matrimonio quicquam ad me scribere, nec tralatitio saltem invitationis honore afficere dignatus es, postremo iurgatrice illa epistola, in qua non contentus omnem in me stomachum effudisse, aemulum etiam ante oculos abducis Schertlingium, de cuius humanitate, et in omni officio diligentia, ut mihi oculi et ilia doleant, tam accurate narras. Arbitror autem haec omnia Tibi sufficere debere ad vindictam, Teque oro ut in posterum nihil amplius mihi succenseas errorem inprimis agnoscenti, Tibique haud dubie deinceps placituro, si me culpam emendare permiseris. Ceterum ut dicam quod sentio, Vir optime, et aeternum venerande, vehementer me oblectavit eadem Epistola Tua tam diserte et amanter rixosa, ut qualem numquam scripsisses, nisi me
supra modum diligeres. Itaque propemodum iam faveo neglegentiae meae quae occasionem Tibi dedit tam pulchrae, et mihi sane iucundissimae criminationes. De me vero plane profiteor, quaecumque scribendi mora intercesserit, neminem hodie vivere qui te vehementius amet, tuaque merita, tam publica, quam quae privatim in me a prima adolescentia mea contulisti, religiosius aestimet. Porro ex animo Deum precor, quod et hactenus felicissimum esse iubeat. Si quid publice privatimque memorabile, illic apud vos geritur, de eo ut ad me saepiuscule perscribere ne graveris, per genium nostrae amicitiae te oro. Vale felicissime. Dabam Gedani d. 18. August. Anni Iuliani 1649.
POstquam Legationem nuperam, reversus Warsavia, ubi Comitia Regni nostri celebrata sunt, Dominis meis renuntiavi, inter ea, quae praevertenda censui, antequam ac solita munia redirem, Epistola tua fuit X. Dec. anni superioris accuratissime amantissimeque scripta, et Uxorculae meae paucis ante reditum meum diebus reddita. Utinam vero mihi ea suppeteret et eloquentiae et otii ubertas, quo cum disertissima et copiosissima pariter Epistola paria facere possem. Sed cum alterum mihi negaverit ingenii tenuitas, alterum multitudo negotiorum non permittat, hoc saltem praestare tibi possum, quod vel inprimis desiderare videris,
constanter nempe tueri amicitiam, et si quo in negotio consilio vel opera mea uti voles, nihil tua causa defugere. Quae de invitatione ad nuptias omissa iocatus fueram [(transcriber); sic: fuerum] , ea potius tibi risus, quam doloris alicuius causa esse debuerant. Profiteor autem abunde mihi satisfactum literis tuis, et quandoquidem in eo quoque ostendere voluisti quam sollicite ac tenere me diligeres, gratias tibi habeo, teque plurimum oro ut rusticitati meae des veniam, qua fortasse in prioribus meis usus sum, dum ego ille tot tetricis immersus negotiis asperius scripsi ea, in quibus hilaritatem quaerere constitueram. De excursu in Patriam cogito sane saepissime, et debeo inprimis hanc pietatem optimae Matri, neque nulla spes superest, quin. quod destinavi, adulto vere effectum dare possim. Tuas tamen literas interea exspectabo avidissime; nulla enim res, est, in qua lassatus, suavius, lubentiusque acquiescam. Vale Gedani a. d. 2. Februarii 1650.
SI certi aliquid de tuo in Patriam reditu cognoscere licuisset, non passus fuissem desiderari amoris mei officia, si cuiquam mortalium, tibi inprimis debita. Dum vero apud amicos de to sollicite inquiro, commodum superveniens epistola tua, illa mellea, illa tota aurea, ê sollicitudine me omni liberavit, et incredibili insuper gaudio perfudit ac
voluptate. Mi Heinsi, quas ego tibi gratias agere, quid referre digne possim, quod vel aliqua ex parte saltem exaequet benevolentiae amorisque tui tam luculentam planeque incomparabilem testificationem? Macte Iuvenis, qui non tantum ingenii excellentia rebusque aliis omnibus supra ceteros mortales emines, sed suavissime illa humanitate tua iam olim effecisti, ut nec paria tecum amplius facere, nec gratias, quas mereris, referre amici queamus. Carmen tuum Panegyricum dono a te missum, accepi iam pridem. Quod cum tuum esse dixi, iam laudes omnes complexus sum. Detraheret gloriae suae Inclita ac Serenissima Regina, si immortalis illius operis excellentissimum auctorem non haberet in pretio, idque illustribus summae gratiae documentis non ostenderet orbi literato. Scimus omnes id eam praeclare Regieque fecisse, plurimumque eo tibi nomine gratulati sumus. Et sane id iter, quod denuo in Italiam auspiciis nunc suscipis, Regii Iudicii, tuorumque meritorum praestantiam magis magisque divulgabit. Veneror supremum ac benignissimum Numen ut illud tibi felicissime eveniat, utque sospes et incolumis ad tuos reversus in complexibus illustrissimi Parentis, Patriae, ac Amicorum fructu iucundissimo exantlatae molestiae perfruaris. Inprimis vero, ut vota tandem aliquando tua in gremio alicuius Vitae Sociae, (nam te hanc curam post reditum serio suscepturum confido) laetus, hilaris, veraeque amoenitatis, solidique gaudii compos defigas. Poemata tua simul edita, aliosque, quos promittis ingenii fetus, interim orbi dabis, quos avidissime exspecto. Me, si unquam alias, gravissimae perplexaeque, ac plane
periculosae molestiae plena negotia hoc tempore occupatum habent, ut de studiis ne cogitare quidem liceat. Magnam tamen partem amaritudinis, Tuae, Gronoviique nostri literae abstergent. Parenti incomparabili sic satis commodam valetudinem gratulor, Deum precor, ut diu familiae suae sit superstes. Amoris eius erga me constantiam, de qua narras, in praecipua felicitatis meae parte deputo. Libenter profiteor, neminem esse mortalium, cui plura debeam. Zuerio quoque nostro gratias habeo, quod non immemor est veteris amici. Valete, et salvete o mea lumina, o mea decora. Gedani a. d. 3. Kal. Aug. 1641.
TErnas accepi, Vir CL, quibus responsum debeo. Neque moram excuso apud candidum pectus, et amicorum sive occupationibus, sive desidiae liberaliter indulgens. Et sane recte tu conicis me primas accepisse in ipso articulo discessus. Kolcero tamen pro re tua locutus fueram, quae oportuit: et credo ipsum narrasse. In reditu inter Lublinum et Warsaviam iucunde navigantem alterae deprehenderunt, cum exemplo Orationis disertissimae, quam omnes summa cum voluptate, accinentibus, et Oratori eloquentissimo quasi applaudentibus paene mille lusciniis, perlegimus. Postquam huc redii, exemplaria quatuor orationis amicis
distribui. Miratus autem sum, cur et quintum alienari a me volueris, quasi me exsortem oporteat esse tuae liberalitatis, aut tanta voluntate duntaxat in transitu frui. Ignosces si non parui tibi, et mihi bene esse malui, quam alteri. Tu in posterum, si quid voles amicis de tuo largitor: ego enim rem semel donatam praeter titulum optimum, iam usu meam feceram. Paulo post reditum accepi literas Gronovii nostri, una cum munusculo tibi destinato. Diu deliberavi, an literas transmitterem; quod videretur scripsisse liberiuscule. Malui tamen mittere, quam videri de iudicii tui, animique sinceri cordatique rectitudine dubitasse. Vides Gronovium uti ea libertate, quae Virum eruditum decet, neque adeo te reprehendere, quam pro tam praeclaro ingenio summopere esse sollicitum: quod profecto indicium est vere amantis, neque dissimulantis, si quid displiceat. Nunc a te exspecto ut mihi materiam praebeas agendi causam tuam, vel meam potius: vides enim, quam me accuset, quod te non monuerim. Iucunda sane erit haec commissio utpote amicorum, et de re iucundissima diversa innocenter sentientium. a)gaqh\ d) e)/ris2, h(/de brotoi=si. Epistolam Gronovii, rogo, remittas una cum schedula. Felicissime vale, et salve cum omnibus tuis a me meisque omnibus. Gedani 11. Iulii 1651.
SUccenseo aeque ac tu, planeque irascor occupationibus meis, quae vota utrinque nostra toties intercipiunt, et officium pietatis, quod optimae et dulcissimae Matri iam dudum debeo, quodammodo interturbant. Nec video quando tandem evolare ad vos possim, hoc onere paululum levatus. Sed illam occupationum mearum amaritudinem paene universam absterserunt nuperae tuae tam testificatione amoris et benevolentiae, quam ipsa copia rerum et prolixitate sua mihi iucundissimae: quibus quod me tam opportune [(transcriber); sic: oportune] beare voluisti, merito tuo maximas tibi gratias habeo, et, nisi id nimiae est fiduciae, enixe rogo, ut tantae suavitatis porro et saepiuscule me compotem facias. Mirifice enim me refici sentio cum tua lego, videorque mihi curarum omnium oblitus tecum otiose suaviterque fabulari. In quo incredibilis plane iucunditatis sensus est. Maxime autem hoc tempore indigeo tam dulcibus avocatioribus, quando iam non tantum multa ac magna, sed paene periculosa me distringunt negotia, dum ingentibus cum difficultatibus conflictatur Rei publ. nostrae status, nec parvi motus imminent, quibus ut feliciter defungamur, Deum supplex oro. Tibi vero, Optime virorum, tranquillissimum illud otium perpetuum propriumque esse cupio, quod senectutem vegetam laetamque, et
dulcissimis literarum deliciis imbutam altamque solidum virtutis fructum perfrui sinit. Ad quam beatitudinem frustra adspirant, quos inani splendore, ut apparet, praefulgentis officii ratio in vastissimum taediorum, molestiarum, atque adeo periculorum pelagus coniecit. O quando dabitur occasio coram tecum ex sapientiae auctoribus de huiusmodi sententiis libere commentandi? Precor Deum ut nos omnes protegat atque conservet. Dab. Gedan. a. d. 9. Kal. Sept. 1651.
QUantopere me devinxeris eximio munere doctissimorum Tuorum Poematum, quod meum fuerit iudicium, quae admiratio, haud dubie CL. Titius noster iam pridem ad Te perscripsit; cui profecto magnum debeo beneficium, quod conciliandae inter nos amicitiae primus auctor exstitit. Ego vero ita censeo, cum inter paucos ipse sis qui norunt qua via eatur ad carmen, vix tamen quemquam reperiri, qui eruditionis tam solidae, tam profundae, tantam copiam ad poetandi facultatem contulerit. Fortasse de trivio eruditulis quaedam Tua obscuriora videbuntur. Sed Tu tales nihil morari debes; neque teneris praestare culpam alienae imperitiae. Erubui sane ad illas laudes, quas illa incomparabilis musa Tua publice mihi tribuit. Parcius tamen invidiam reformido, quandoquidem palam est, vobis eximiis Poetis in carmine mentiri nefas non esse. Amantissimam vero
epistolam Tuam, quae postea supervenit, sinceri amoris Tui, testem, cum voluptate legi: non quasi agnoscerem etiam illic congestas laudes, sed quia nihil ab ingenio Tuo proficisci potest, quod non oblectet legentem. Novi alioquin quanta semper fuerit studiorum meorum infelicitas, tam propter tenuitatem ingenioli istius, quam quod fato quodam ad alias curas severiores et inamoenas abrepto, nullam solidam ex literis laudem consequi licuit. Unum super est pristinis deliciis, quod amare et admirari non desino honestis simos aliorum conatus: Tuos praecipue clarissime Caldenbachi [(transcriber); sic: Coldenbachi] , cui ut par indulgentia benignae sortis adspiret, quia ex re est bonarum literarum, ideo ex animo opto, et officia mea, si usui Tibi esse poterunt, prompte offero. Felicissime Vale. Dabam Gedani prid. Kal. Ianuar. Anni 1652. qui ut prospere Tibi eveniat, Deum precor.
QUod feliciter iter Tibi successerit, gaudio, gratulorque: magis etiam, quod Virum magnum Boxhornium faventem habes ac benevolum. Non dubitabam, quin morum insigni modestia, et virtutis ac literarum fervido studio facile Tibi conciliares favorem omnium, qui virtutem et literas amant. Nob. Lucam de Linda tanta Te prosequi humanitate, uti honorificum Tibi, ita studiis Tuis non parum afferet utilitatis. Itaque vicissim complectere hominem, et, quod Te non
dubito facere, unde cumque conquire ad studia felicius excolenda praeclara e(fo/dia. Valde cupio scire ubi terrarum sit Nicolaus Heinsius, et quid nunc moliantur illic Literatorum Proceres. Boxhornii donum curabis ad me transferri data opportunitate. Interim in antecessum meo nomine Viro summo gratias gratissimas, quaeso, age. Salvete et valete. Gedani 18. Ianuar. 1653.
UTramque Epistolam Tuam Lugduni Batavor. scriptam testes constantis Tui erga me affectus, tum vero ingenii excellentis, et politiorum literarum elegantiis exculti in dies maxima cum voluptate legi, iisque magna ex parte sensi levari taedium et molestiam difficillimorum negotiorum, quae, si unquam alias, et caput, et circa saliunt latus. Ut ergo deliciis me Tuis porro beare pergas, valde Te rogo. Deesse argumentum non potest clarissimorum mortalium gratia florenti, et ipsorum studia, scriptionesque familiariter pernoscenti. Ad Berckmannum nostrum quod attinet, fateor, capere me non potuisse, quo consilio ad capessendum iter illud longinquum esset inductus: mirari tamen propositum eius, non vero acriter, ut alii multi, reprehendere id libuit, cum saepe multa, quamvis iuveniliter cogitata, non pessime ceciderint. Accepto tamen ex postrema epistola Tua de calamitate eius
nuntio, sane, ut debui, vicem optimi Iuvenis dolui, remque statim ad cognatos detuli, monuique de omnibus, quae videbantur in rem eius esse. Qui hanc non abnuunt rebus eius afflictis succurrere, sed quod nullis eos literis ipse compellat hactenus, id mirantur, atque adeo eas exspectant. Suade itaque amico, ne cesset scribere, modeste tamen et observanter, nec dubitare iube de cognatorum benevolo ergo ipsum animo, utcumque hactenus quaedam intercesserint. Viris magnis, quibus notus es, officiosam salutem adscribo. Wahlius humanitatem Tuam mihi valde depraedicat. Vale et salve. Gedani 18. Ianuar. 1653.
NOn erat hoc tempore magnopere quod scriberem. Volui tamen ostendere memorem me amicitiae nostrae. Virum summum Boxhornium ex morbo convaluisse periculoso sane laetor, et eo nomine literis honestioribus merito gratulor, quae in illo capite non leve discrimen adire videbantur. Scripsi Nobilissimo Lucae de lInda super emptione quorundam librorum ex auctione Elzeviriana. Oro Te ut operam subsidiariam Tuam in negotio illo adhibere velis. Pecunia per Te facile expedietur; et constitui de ea colloqui cum Ampliss. Domino Parente Tuo. Salve, et Vale, et ut cepisti, optime rem gere. Deus studiis et conatibus Tuis benedicat. Gedani 9. April. 1653.
QUandoquidem iam Tibi animus meus a multo tempore cognitus est, et perspectus, desinam in posterum Tuam inscribendo depraedicare diligentiam, sufficietque Tibi pro candore Tuo, si optima et antiqua fide, perpetuoque inter nos, dum utrique vita suppetet, valitura, religiose tester, nihil mihi literis Tuis, et illa exacta rerum gestarum commemoratione gratius iucundiusve accidere posse. Numquam tamen, dum vivo desinam gratias Tibi agere pro constantia amoris Tui erga me, cuius, ut et maximorum Tuorum in adolescentiae meae studia, totiusque vitae suavitatem collatorum beneficiorum semper memor ero, etiam tum cum me fata Tibi superstitem esse voluerint. Si vero summo rerum arbitro visum fuerit, ut ego praemoriar (uti non raro naturae ordo turbatur, temporibus inprimis ob morbos aliaque pericula admodum infestis) spero Te aliquam mei memoriam conservaturum. Eventum litis ob chartas maledicas in domum D. Schuppi coniectas avide, quamquam minime alias curiosas cupio cognoscere. Novum Syndicum vestrum, veterem amicum meum, nondum ex Anglia reversum puto. Vidi compendium Orationis ab ipso in Anglia habitae, quod insertum fuit Novellis, ut vocant, Londini idiomate Gallico excusis. De rerum nostrarum statu hoc addo. Privatae meae sic satis bene se habent, utpote placide tranquilleque, si molestias publici officii demas, vitam domesticam cum uxore
optima, et filiolo suavissimo transigentis. In publicis turbatur undique, tam universo in Regno Poloniae, quam in hac ipsa Civitate, crescentibus undique periculis non minus intestinis quam externis. Ego paulatim disco obfirmare animum adversus pericula, illaque, quam meditor, tranquillitate animi me involvere. Te vero ut animum meum literarum Tuarum suavitate et a curis avocare, et intra tam salubrium meditationum metas continere digneris, plurimum oro, Vale et salve cum Coniuge suavissima, a me meaque Gedani. 1653. 21. Maii.
QUandoquidem tam multa desunt operibus Farinacii, recte iam censuisti redhibenda esse Venditori illa Volumina, pretiumque ab eo recipiendum. Nuper ipse molestiam obiter recensendi libros Iuridicos Bibliothecae publicae in me suscepi, et deprehendi multa illic adservari volumina quae per neglegentiam Praefectorum in Catalogum non fuerunt relata. Inter ea sunt haec ipsa opera Farinacii, et consilia Menochii. Vides itaque nos iam Farinacium amplius non desiderare. Menochiana, quandoque iam empta sunt, mihi empta esse cupio, pecuniamque illam Dominis Scholargis refundam, quamprimum Libri illic a vobis empti huc afferentur. Brantius nondum advenit, sed in dies exspectatur. Haec raptim scripsi, et breviter, alias plura. Gedani 9. Iul. 1653. Vale et Salve.
MUltas possum allegare causas cur infrequentius hactenus usurpaverim hoc literarum officium. Earum autem ratio praecipua est, quod superioris anni aestate tota iturivi ad vos, destinavique coram defungi amoris erga Te mei et debitae observantiae tantopere dilata contestatione. Sed intervenere alia ex aliis negotia (dum in dies mala intestina apud nos crescunt, et cumulantur) qui me necessario attinuerunt, nec fortasse sequentibus annis dimittent, nisi insperata aliqua e machina serenitas turbidum hoc nostrum discutiat, et ea, quibus nunc constringor, occupationum molestissimarum vincula relaxet. Cum deinde meus Affinis Westhofius a Senatu nostro Lubecam ablegaretur, in sollenni illic congressu procuraturus Civitatis nostrae negotia, nec dubitarem aliquando ad vos excursurum; serio ipsum rogavi, ut silentium meum tibi excusaret, et ipsum vicem Epistolae, sed longe luculentioris, quam quae a me scribi queat, fungeretur. Postquam vero animadverti ob publica negotia tardius ipsi Hamburgense iter procedere, diutius cessare nolui, nihil dubitans, quin to pro comperta humanitate tua benigne sis interpretaturus, quod eam, quam attuli, causam tardius, et ad utramque epistolam tuam accurate et amanter scriptas semel his literis festinanter exaratis respondeo. Ruarum a fama ingenii et eruditionis ante multos iam annos audivi celebrari, sed nulla alia mihi cum homine intercedit notitia, nec albus an ater sit scio. Vivit ruri, in praedio satis amoeno
distante ab hac Urbe passibus quinquies millenis. Cur non quaesiverim occasiones propius noscendi virum tam doctum, nec ultro oblatas arripuerim, ratio eius rei potissima est, quod profitetur dogmata Socini, publicus sectae illius Mystagogus, eamque ob causam larem in hac Urbe habere a pluribus iam annis per Senatus consultum probibitus est. Agnoscis haud dubie, quam mihi non fuerit integrum Ruaro ea, quae priori epistola tua continebantur, renuntiare. Lambecii origines affinis meus Lubeca mihi curavit, quod hic non exstarent. Deprehendi ingenium illud optimam aliquando frugem daturum, si vanae gloriae amor nimius id non fascinet, nec adulatores bonam indolem in herba intercipiant. Alia ab eo edita, hactenus non vidi. Non dubito quin ingenii cultum potissimum Holsteinio avunculo (in cuius contubernio, puto, aliquot per annos vixit) adolescens debeat. Quae de meis rebus addere parabam, uberius coram exponet Affinis Westhofius. Id nunc te oro, ut saepiuscule scribas: sancte enim adiuro tibi, inter praecipua curarum mearum solacia [(transcriber); sic: soletia] esse epistolas tuas. Efficiam quoque, si vivo, ne in posterum de mea scribendi indiligentia conqueri possis. Salve et vale. d. 6. Febr. 1653.
REcte accepi Viri summi Boxhornii historiam, luculentum sane munus Auctori ut pro benevolentia exquisitas denuo gratias agas, meo nomine, valde de rogo. Propediem ipse
eo officio defungar, cum plusculum erit otii. A Vossio quae promittis volumina avide exspecto; ceterum eius literas, quarum spem faciebas, ego hactenus nullas accepi. Hagae Comitis olim aliquot Viros primarios et fama inclitos familiariter novi. Sed non tantum mihi cum illis absenti literarum intercessit commercium quantum quidem cum Leidensibus et Amstelodamensibus amicis. Constantinum Hugenium, Virum Nobilissimum et illustri gratia ac dignitate apud Principem Auriacum quondam florentissimum tenerrime olim amasse adolescentiae meae studia, fortasse ex publice edictis quibusdam ineptis meis, ex ipsius inprimis luculento carmine perspicere potuisti. Complexus me quoque est perquam familiariter Theodorus Graswinckelius conciliante Gronovio nostro. Wilhelmus vero Grotius, Hugonis Magni frater, ad intimam, et domesticam paene necessitudinem me admisit. Sed, ut dixi, non fuit occasio ad illos scribendi, nec an supervivant omnes, nunc quidem scio. Vidi nuper in catalogo nescio quo edictum esse Amstelodami Hugenii Vitaulium sive Hoffwyck. Oro te ne graveris exemplar mihi emere et transmittere cum ceteris libris. Quicquid eo nomine expendes, libenter refundam. Ipse quidem Hugenius an aliqua dignitate publica nunc fungatur, an vero privatus vivat, fruens partis, velim, quod facile illic poteris, expiscari te, et mihi rescribere. Tum porro de ceteris duabus, deque Petro Grotio, Hugonis filio, Iureconsulto, et, ni fallor, Advocato, quomodo valeant, quibus officiis modo aut dignitatibus conspicui vivant. Quae ubi rescivero, teque in sententia persistere sensero, libenter
occasione alicuius tui Hagam itineris utar ad renovandam viris illis mei memoriam. De libris emptis et emendis quid porro fieri cupiam, Lucae de Linda plene scripsi. Nobiliss. Henrico a Poser salutem officiosam adscribo. Salve et feliciter rem gere. Gedani d. 24. Maii 1653.
PLurimum me delectavit postrema epistola tua, tum quod munusculum nostrum non ingratum vobis fuisse ex ea cognosco, tum vero, quod amoris tui pro salute mea sollicitudinem, tamquam ea, quae oculis cernuntur, perspicio. Sane lues illa epidemica formidinem undiquaque intendat, nec mediocrem hactenus stragem dedit, pervagando equidem ut plurimum pauperum tabernas, sed nec raro quoque pulsando turres potentiorum. Pauci tamen ex aetate provectis, plerique ex efflorescenti adolescentia occubuerunt. Virgines autem maxime id malum corripuit. Et iam decem fere milia funerum paucis mensibus vidimus; ante mensem vero sexcenta et quadraginta una hebdomade. Ex eo tamen tempore imminui numerum mortuorum paulatim sensimus, et novissima hac hebdomade, non nisi quingenti et quadraginta duo in censum Libitinae relati sunt. Me ac meos omnes hactenus incolumes tutosque praestitit Deus clementissimus, cui nos porro committo. Quantum humana sollicitudine fieri potest, occasiones contagionis vitamus, de cetero intrepidi et placido animo quamcumque subit uri sortem. Vobis optimam ac prosperrimam vovemus, et amantissime salvere iubemus. Dabam raptim Gedani d. 18. Octobr. 1653.
DE Salmasii obitu iam fama denuntiaverat: de Boxhornii tuae demum et Wahlii nostri literae docuerunt. Uterque casus satis luctuosus accidit tam Reip. literariae, quam mihi quoque, qui vivos colui familiariter, et ab iis me diligi sensi. Cupio cognoscere quem fama et vota publica successorem designent Boxhornio. Fortassis de Gronovio cogitabitur, viro haud dubie eximio, et vere ac solide non ambitiose docto. Velim scisciteris quid sentiat incomparabilis Heinsius, in eius auctoritate ac benevolentia, uti par est, plurimum erit praesidii ad illam provinciam adspiranti. Scio quoque virum maximum aestimare ingenium et eruditionem Gronovii. Nicolaum nostrum indoles sua videtur ad Aulas et Remp. rapere, ut fortassis cathedram non desideret, splendidiori theatro spectandus. Quamquam profecto et illa cathedra plurimum splendoris habet, ne alia referam, saltem ex eo, quod Lipsius ac Heinsius in ea docuerunt. Libri pro Bibliotheca empti advecti sunt, et perplacent, et scias te praeclare de Bibliotheca opera tua meritum. Salve et vale. Gedani. 18. Octobr. 1653.
TErnas iam a te accepi, quibus responsum debeo, et accepi fasciculos librorum, quos tam per Brantium heu quondam nostrum, quam alias
misisti, plurimumque eo nomine tibi debeo. Advecta quoque sunt salva et intemerata illa volumina, quae cum Lindano nostro pro Bibliotheca publica Civitatis emisti. Optime ac rectissime empti videntur libri illi, pulchreque operam illam collocastis. Plurimum me afflixit mors summorum Virorum, quamquam de Salmasio iam ante intellexeram. In exspectatione iam sum quis successurus sit Boxhornio, et an ullus unquam successor destinetur Salmasio. Sed de eo uberius scripsi Lindano nostro. Saevit adhuc in urbe nostra lues epidemica; decrementa tamen mali paulatim sentire incipimus. Tuos ac meos hactenus intactos incolumesque praestitit Deus clementissimus, cui salutem porro nostram commendo. Salve et vale. d. 18. October. 1653. Gedani.
SIqua alia re, tuis inprimis literis vehementer delector, tum quod eleganter scriptae sunt, tum vero praecipue, quod mihi memoriam reducunt dulcissimi illius temporis, quod in illis locis adolescens non sine insigni ad omnem vitam fructu transegi. Id vero uberrime praestitit postrema tua epistola, continens suavissimam commemorationem sermonis illius, qui tibi intercessit cum viris maximis, Hugenio, Heinsio, Scriverio, non sine honorifica mei recordatione. Ex animo profiteor me vana ambitione non duci, et si quid olim adhaesit eiusmodi, id omne et maturior aetas, et negotiorum quae
tracto, austeritas plane excussit [(transcriber); sic: ex cussit] . Exsilui tamen gaudio ad tantorum nominum mentionem, et iam impetum caeperam per literas interpretes ipsis viris incomparabilibus et gaudii illius sensum, et observantiae meae constantiam testari, sed interpellarunt quaedam negotia, nec sustinui hunc fasciculum nimis onerare. Tibi itaque, si pateris, partes meas delego, teque oro, ut venerandis senibus, Heinsio Scriverioque significes, ipsorum memoria in humanis rebus nihil mihi esse sanctius. Utrique vegetum illud senectutis robur gratulor. Scriverium arbitror caecitatis incommodum consolari meditatione dulcium versiculorum, et iucunda amicorum consuetudine (inter quos te connumerari gaudio) tum vero studiorum pristinorum grata recordatione, quam haud dubie amabilis aliquis a)nagnw=shs2 interdum excitat. Mirifice videre et legere gestio, quae tu ab illo mihi promittis. Viro Illustri Constantino Hugenio, superesse mei aliquam memoriam ex animo laetor, mihique inprimis honorificum esse duco affectus ac favoris a tanto Viro significationem. Eram cum tuae mihi reddebantur, recens a lectione eius Vitaulii, quod paene edidici, adeo me cepit argumenti lepor, et ipsa tractatio admirabilis, et qualis non nisi a summo ingenio, nec literis duntaxat, sed exquisito rerum usu excultissimo proficisci potest. Ipsi salutem et obsequia mea, quaeso, deferas, et omni ratione efficias, ut vir tantus me amare ne desinat. Spero te lubenter suscepturum horum officiorum delegationem, quae tu, qua polles, orationis suavitate plurimum exornabis, et commendatiora facies, quam si ipse scriptis literis viros summos
compellare instituissem. Vale felicissime. Gedani prid. Kal. April. 1654.
NIhil rescripsi hactenus ad postremas tuas d. 25. Febr. scriptas. Defuit enim scribendi argumentum, nec libuit tibi semper narrare calamitates Regni Poloniae, atque adeo nostras, quas toties iam commemoro. Ego vero decrevi in posterum, plane abstinere, et animum a molestis cogitationibus, quantum licet, abducere, non vero a memoriâ tui dulcissimi, et iure merito dum vivo semper venerandi mihi capitis. Atque haec scribendi occasio per Hieron. Petersen civem nostrum, affinem meum, elabi non debuit, quin paucis saltem verbis constantiam amoris et observantiae erga te meae tibi declarem, et ostenderem nihil mihi magis esse volupe, quam tuas epistolas frequenter legere. Qua voluptate ut me porro beare pergas: enixe peto. Multa de rebus Civitatis vestrae cognovi ex Dn. Hieronymo, sed nescio quomodo praeter tuas literas nihil mihi satisfacit. Quis enim de rebus, quae ibi fiunt, aut prudentius elegantiusve iudicare, aut suavius potest disserere, quam tu? Ego tibi salutem officiosissimam adscribo, Deumque precor, ut nos omnes protegat ac gubernat. Gedani d. 22. Aug. 1654.
DIstuli aliquandiu ad literas tuas Schlackeverdae scriptas, et luculentam amoris ac benevolentiae testificationem praeferentes respondere, quod ignorarem an cito ex illa Ora Bohemica domum, et ad Tuos esses reversurus. Quamquam et serius aliquanto tuas accepi, quod Frederus heu quondam noster, quem tu grammatofo/ron futurum, et, quae scribere praetermiseras, coram narraturum sperabas, in itinere, Dresdae, diem suum obiisset, et literae inter chartas post sepulturae sollennia, primumque ac vehementiorem luctum compositum a Vidua repertae, ad me demum altero fere mense, postquam scriptae fuerant, pervenissent. Non dubio quin ingemiscas casui tam luctuoso, quem Senatus noster veris lacrimis deflevit, quique mihi praeter ceteros acerbissimus accidit. Vixeram enim cum illo Viro per decennium, ab initio quidem societate muneris, semper autem postea, quamvis ipse summam in Urbe nostra dignitatem obtineret, amoris atque amicitiae mutuis officiis coniunctissimus. Accedebat insignis animorum, voluntatum, et pro Rep. consiliorum consensio, adeo, ut praeter grandem, quam tota Resp. nostra in illo fecit iacturam, mihi peculiaris sit in felicitas, quod
actionum mearum in laboriosissimo isto munere praecipuo teste atque adiutore in posterum carendum est. Tibi ex aliquot dierum consuetudine facile constare potuit, quanta Viri illius virtus, quae morum suavitas, fuerit, quanta ingenii excellentia. et omnes liberalis eruditionis copia cum eximio rerum usu coniuncta, etiam inter illas a morbis afflictiones emicuerit. Neque dubito quin magnifice de ipso senseris, magis id facturus, si propius et frequentiori usu cognovisses admirabilem hominis in tractandis Reip. negotiis sollertiam, in consiliis dandis expendendisque [(transcriber); sic: expendiendisque] acumen ac gravitatem, perorandi suadendique vim incredibilem, gratissimam denique, et summam, quaqua se verteret, totius habitus, omniumque actionum dignitatem. Quae in vivente admirati, nunc maesti requirimus, tempore inprimis difficillimo, et inter tot ancipitia Rep. constituta. Exsequiae pro meritis Viri praeclare procuratae sunt, effusa Civitate tota ad eas spectandas, dum nempe ad dimidium milliare unus ex Senatorio Ordine, unaque ego obviam funeri profecti, maestitiamque Civitatis publicam Viduae et propinquis lugubri caerimonia testati, ad portas Urbis usque illud deduximus, ibique exspectantes omnium Ordinum honoratiores, porro ad templum primarium recta sunt prosecuti. Sermonem funeb rem habuit Vir summae facundiae et eruditionis Nathanael Dilgerus, eiusdem Templi Pastor, qui cum defuncto Fredero per annos quadraginta, et mecum quoque dum hic vixi, arctam amicitiam coluit, et adhuc colit. Sermo iste nunc excuditur, nec omittam transmittere, quando te ita velle intellexero. Effecit eximii Viri
religiose mihi colenda memoria, quod diutius fortassis, quam par erat, in istis tristibus epistola occupatur. Sed tuae quoque literae ostendunt quanti illum feceris, ut commemoratio tibi non possis esse ingrata. Cogito nunc quantopere desiderem illa scire amoena, pulchra, varia de Aula Principis tui, aliisque rebus, quae Frederum mihi coram expositurum spondebas: atqui voluptate illa nunc pariter, et Fredero mihi carendum esse video. Sed ne denuo ad tristia dilabar, sistendum hic censeo, teque, Vir Amplissime, rogo, ut pristina benevolentia me constanter prosequi digneris. Qui vicissim observantiae et veteris amicitiae perpetua officia polliceor. Deus tibi, domuique tuae prospera quaevis largiatur, et in eundem nunc annum, pluresque sequentes feliciter evenire iubeat. Gedani. d. 6. Ianuarii. 1655.
CUidam vestras adolescens, illius viri filius, quo aliquando in curandis literis uterque usi sumus, cum hinc ad vos reversurus hodie ad me accessisset, percunctans numquid vellem, non passus sum illum proficisci sine meis ad Te literis: potius ut cognosceres me sancte conservare memoriam amicitiae nostrae, quam quod esset magnopere quod scriberem. Semel enim promisi Tibi, desiturum me mollium quaerelarum, quamvis eas abunde suppeditet calamitas temporum. Haud dubie audivisti quantam impressionem in nostrâm Sarmaticam Moseus fecerit, quantas clades acceperimus. Sed
ista ludus iocusque sunt prae iis, quae exspectantur. Ac cedit novus terror a suspecta septentrionis vicinia. Ego monitis Tuis serio obtemperans, avocavi animum a curis fere omnibus, quas infelicitas temporum iniecerat. Itaque quoties aliquid laxamenti datur a negotiis publicis, pristina studia recolere incipio, animumque lectione optimorum et sapientissimorum prisci aevi auctorum, tam Graecorum, quam latinorum reficere. Interdum, quem plane iam emarcuisse arbitrabar, carminum amor recurrit; sed rarius, et ita, ut sentiam tam caeli asperitatem, quam morositatem publicarum occupationem ingenium hebetasse. Quo id ipse ausus sum Tibi mittere Iambos aliquot, quibus scribendis occasionem dedit Consul istius Civitatis primarius, quo cum arcta mihi intercedit amicitia, et paene necessitudo. Is diu copiosa et florente sobole beatus nuper filiolam amisit. quem casum cum Elegidio satis elegante deflevisset, eosque versus mihi, prout inter nos vivimus misisset, familiariter reposui istos, quos vides, Iambos. Ante aliquot menses decessit CONSTANTINUS FERBERUS, ultra viginti annos CONSUL, vir plus quam septuagenarius, et praeclare meritus. Imagini, quam vivus mihi donaverat, hos versiculos subscripsi.
FERBERI effigies eadem Virtutis imago est
Pingui aliter facies tam veneranda nequit.
Nondum Te dimitto. Dedicata nuper est in Curia nostra pictura istius Civitatis exquisite et eleganter delineata calamo. Expressit amor, quo hanc alteram Patriam prosequor, et perpetua sollicitudo pro eius salute, quod sequitur.
Quae tibi depictam Gedanum tabula exhibet, hospes,
Artificis calami nobile cernis opus.
Pristina si Cives pietas, immotaque Virtus,
Iustitiae constans, perpetuusque tenor,
Et bene compositi servam modestia moris,
Mutuaque in Patriae iungat amore fides,
Prae tabula, hanc urbis faciem spectasse iuvabit:
Afficit illa oculus, sed, placet ista Deo.
Nihil attinebat equidem talibus tibi nugis facessere negotium: Sed omnino tibi demonstrandum fuit, quantum profecerim egregiis illis monitis Tuis, quibus aequam mihi mentem inter tot dura et aspera (quod ad Rem publicam attinet: de privata enim fortuna non habeo quod conquerar, quamquam et ista omnia mediocriter) scriptis cordate et amice aliquot epistolis mihi imperasti, Deus Tibi senectam hilarem et vegetam [(transcriber); sic: vigetam] largiatur, nec cithara carentem. Salve et vale w)= fi/ltaton kai\ sebas1miw/taton ka/ra. Tuas avide exspecto. Salveat et uxor Tua a me meaque amantissime. Dabam festinanter d. 13. Febr. 1655. Gedani.
FAcile veniam dabis tot mensium silentio, si cogitaveris quae partes meae sint in extrema ista Sarmatiae nostrae calamitate, et appropinquantibus nobis periculis. Quae quidem ego dudum praevidi novemdecim [(transcriber); sic: novendecim] legationibus
ad Aulam et Comitia Poloniae, Statum Regni istius, eiusque morbos et incommoda non perfunctorie edoctus. Sed haec omittenda sunt, w(s2 ou)k eupiso/lika, animusque ad laetiora potius traducendus. Narro itaque Tibi, affinem meum Westhofium sibi nuper despondisse viduam, sed iuvenculam, satisque opulentam, tum vero corporis animique dotibus, et claritudine inprimis generis conspicuam. Patrem Senatorem habuit, Avum Consulem, et maiores longa serie in iisdem imaginibus. ambae Sponsae Sorores Senatoribus nuptae sunt, neque ulla est eminentior in urbe familia, cui Giesia Gens (unde sponsa orta est) nulli secunda, vel consanguinitate, vel affinitatibus non sit innexa. Nuptiis dictus est dies 6. Decembr. st. n. quod Deus sponsis nobisque felix faustumque esse iubeat. Tu quoque, licet absens, piis prosequeris festivitatem nostram, pro ea, qua Westhofios semper complexus es benevolentia. Nos vicissim Deum precabimur, ut vegetam Tibi senectam, et sine nube dies porro largiatur. Sed est praeterea quod a Te rogem. Genealogiam Familiae nostrae a Detlevo Schuldorpio Senatore ad haec usque tempora deductam apud Te exstare, vel saltem ap. Hermannum Vagel, quem rerum nostram pertinentium vel Antiquarium, vel Promumcondum iure nominaverim. Eius ut mihi copiam aliquam conficias, precibus enixe, tamquam quod valde desiderem a Te contendo. Salvete et valete incolumes, Uxori a me et Uxore officiosam salutem adscribo. Dabam Gedani 20. Novemb. st. n. 1655.
SCio Amplissimum Cassium fidem semper hactenus interpretem fuisse humillimae meae erga Celsitud. Tuae observantiae, cultusque illius devoti, quem et meritis tanti Principis, et inprimis clementissimae erga me propensioni tot rerum testimoniis declaratae debeo. Ex quo tempore autem ille significavit se Ratisbonam discedere, cessavit inter nos literarum commercium, utpote tanto locorum intervallo disiunctos. At vero Celsitud. Tuae obsequia mea ultro et sine interprete testatus fuissem, nisi incidisset feralis illa lues pestifera, quae proximo superiori anno stragem paene duodecim millium in urbe hac, et eius suburbiis dedit. De qua calamitate nostra eum late famam spargi non ignorarem, verecunde a scribendi officio abstinui, importune haud dubie facturus, si in Aulam Celsitud. Tuae fasciculos ex loco suspecto misissem. Nunc vero quoniam malum Illud epidemicum insigniter cessat, clementissime insuper compellatus a Celsitud. Tua non tantum de negotio Baumanniano pro fide mea rescribere, sed et peculiariter hanc epistolam coniungere volui humillimae devotionis meae testem atque indicem quam ut Celsitudo Tua, qua solet frontis et animi serenitate suscipere, meque pristino gratiae ac clementiae affectu complecti dignetur incomparabilis amabilitatis, et vere Principalium Virtutum Genium, id est Tuum, Optime Princeps, qua par est veneratione obtestor. Quandoquidem autem scio Celsitud. Tuam pro eximia sua erga
me indulgentia pati ad curas suas pertinere rerum mearum statum, de iis pauca subiciam. Privatum cum meis sic satis commode vivo. Toto tempore pestilentiae, diffugientibus [(transcriber); sic: diffugentibus] passim aliis, pedem ê loco non movi, sed in mea statione persistens, aequo ac tranquillo animo divinae me providentiae permisi. Factum autem est per aeterni Numinis singularem benignitatem, quod ego, meique omnes inter tot funera, tantamque cladem, quae omni ordini, omnique sexui incubuit, intacti, integrique in hunc usque diem vivimus, familia autem mea insuper filiola aucta est. Rei publicae sane misera est facies. Polonia belli Tartarici et Cosacici damna incredibiliter sentit. Serenissimus Rex satis fortiter se obicit periculis, inusitato plane exemplo, nec laborum, nec infinitarum molestiarum fugiens; sed fata sua videntur urgere Poloniam. Huius quoque Civitatis status ita comparatus est, ut nullo unquam tempore fuerit periculosior. Conquiescunt sane paululum civiles dissensiones sed ut ignes suppositi cineri doloso, et, nisi Deus avertat,propediem in magnum aliquod malum erupturi. Quicquid eventurum est, dabo operam, ne me imparatum fortuna deprehendat. Deum supplex veneror, ut Celsitud. Tuae valetudinem, vitam, omnisque felicitatis incrementa largiatur. Ineuntis nunc anni auspicia ut feliciter eveniant voveo atque opto.
ABunde honorificum mihi erat, innotuisse Tibi, tot virtutibus ingeniique dotibus, tum vero praelustri dignitate conspicuo; sed Tua humanitas, amoris quoque exhibere testimonia, et ad amicitiae haec literaria commercia provocare me dignata est, Pareo lubens, illumque non exiguum vitae meae, si quae supererit, fructum deputabo, si aliqua ratione Tibi, Tuique similibus non omnino displiceam. De Republica scriberem sane, si ea, quae in hac Orbe sarmatico nunc geruntur, notitiam Tuam, inprimis tam sollertis, et in editissimo publicae functionis loco positi, fugere possent. Erga Illustres, et Excellentissimos Collegas observantiam hic, cultumque hic profiteor perpetuum, virtutibus ipsorum debitum, a me cumprimis, quem tam indulgenter ac benigne habuerunt. Salvete et valete Viri Illustres, et optime pro pace publica, ac commerciorum communi bono, rem gerite. Gedani. d. 22. Maii 1656.
HUmanitatis non minus, quam Eruditionis laudibus censeri Te, nisi publice iam omnibus notum esset, Epistola Tua d. 23. Iunii ad me scripta abunde ostendit: cui sane veri amoris
spississimum oculum impressi. Neque enim inter tot molesta versanti a multo tempore quicquam accidit, quod et voluptati magis, et solatio esset. Evenit autem percommode, quod paulo post quam literas Tuas accepi, rediit in Patriam Schumannus, cuius in eisdem literis benigna et honorifica mentio. Quid quaeris? visus sum mihi reddi Parisiis, Regiae, Thuanaeae, Puteanaeae bibliothecis, denique omnibus illis deliciis ac amoenitatibus, quibus ante hos annos sedecim perfruebar. Quamquam enim interea temporis plurimi obierint Heroes, quos inter sacra illa peristylia peripatou=ntas2, vel sunedreu/ontas2 colui, ac veneratus sum; multa tamen narravit Schumannus, quae totam illius temporis, quod in omni vita mea felicissime transegi, memoriam reduxerunt. Inprimis gavisus sum, cum intellexi, tam ex literis tuis, quam ex sermone Schumanni superesse ac florere sacri chori musagw/gon Illustrissimum Iacobum Puteanum, meique memorem vivere. Quem testificationem benevolentiae honorificam mihi duco, et, qua par est, gratissima veneratione, dum vivo, prosequar. Quid de Suecicis in hoc orbe Sarmatico motibus sentiant vestri Optimates, iam aliunde intellexeram [(transcriber); sic: intellex am] : sed tu quoque, quem omnino inter Optimates illos reputo, clare et perspicue in literis id declaras. Itaque non dubito, quin delectemini virtute fideque Gedanensium: quos inter cum locum meum constanter tuear, iam non ambigere potes de mea sententia. Saepe tentata ?a Suecis fuit hae Civitas, aliquando vi ê propinquo ostentata, frequentius blanditiis, artibusque diversis sed stetimus
inconcussi, per divini Numinis gratiam, atque idcirco succensent nobis, seque laesos arbitrantur, quibus consilium non successit. Nos vero ipsis regerimus liberam Charactici Britannici vocem apud Tacitum: num, si vos omnibus imperitare vultis, sequitur, ut omnes servitutem accipiant? In sermone, quem cum Schumanno habui, incidit mentio scripti pro iustitia armorum Suecicorum a Thrasymacho quodam publicati, tuique de eo Iudicii. Ego ita sentio, auctorem fortasse nihil serio scripsisse, sed potius in causa, quam agendam susceperat, festive fuisse praevaricatum. Agnosco sane sedulo ipsum et sollicite conquirere rationes belli Suecici; sed, cum Illis diffideret, potissimam ac veram in ipso titulo proscripsit: Thrasymachus de Iustitia, et quae sequuntur. Nosti quos in primo de Rep. libro Plato introducat de Iustitia disputantes, et inter eos violentum illum, et formidabilem Thrasymachum, qui post terrorem ceteris iniectum, affirmat ri)=nai to\ di/kaion ou)k a)/llo/ ti, h)/ to\ tou= krei/ttunos cumfe/ron. Auctor scripti, quem fama fert, haud dubie legit Platonem. Quisquis autem ille sit, aut lepide lusit, aut, si loci Platonici non meminit, etiam insciens causam, ad quam orandam accessit, prodidit. Impetravit a me Schumannus, ut hanc animadversionem adscriberem, quamquam sciam te illa non indigere. Warsaviam gloriose a Polonis fuisse receptam ignorare non potestis, idque in conspectu exercitus Suecici, qui nihil pro liberandis obsessis ausus, duntaxat visus est venisse spectatum (ita Rex noster ad Gedanensem Senatum
scribit) quam sint instabilia, quae iniuria quaeruntur. Nunc in eo statu res esse videntur, ut, nisi pax propere fiat, ferrum et vis iudicatura sit hanc causam. Scribis tu Vir CL. de aere inclemente, et nivibus, quibus mergendi sint, qui nobis negotium facessunt. Nos hic plane arbitramur, maxime ipsos nunc in digere refrigeratoria in tanto eventuum non exspectatorum aestu. Verum quid porro futurum sit, cum in rebus mortalium nihil sit certi, securus exspectabo optans optima (quod Cicero a Papirio Paeto suo quondam postulavit) cogitans difficillima, ferens, quaecumque erunt. Ab Ampliss. Hevelio salutem adscribo: is nuper transmisit suam de nativa saturni dissertationem. CL. Euchstadius perobservanter quoque salutat. Illustrissimo Puteano observantiam meam denuo hic contestor, Deumque precor ut nos proregat et gubernet. Gedani d. 26. Iulii 1656.
NObilis iste ex familia Illustrissimi Episcopi Warmiensis mihi probe notus Regiomonto nuper huc venit per varlas difficultates a nostris praecipue in Neringa militibus ipsi obiectas. Quibuscum ne in reditu conflictetur, necessarias sibi arbitratur literas passus a Senatu obtinendas. Scio Magnific. Vestram sponte sua non deesse rem
aequam petentibus, quia tamen me conciliatore uti voluit, denegare ipsi, intercessionem meam non potui. Quod benigne interpretaturam [(transcriber); sic: interpreturam] Magnif. Vestram confido, cui, domuique universae felicia quaeque voveo et apprecor. d. 18. Aug. 1656. Gedani.
BEnigne requirit Serenissimus Rex, ut per dies saltem sex relinquantur tormenta, quae nunc sunt in castris, quia stetit sententia exercitum circa finem huius septimanae hinc amovere [(reading uncertain: print blotted)] . Interim spondet nullum fore periculum, quandoquidem iam satis sit compertum. nec animi, nec virium satis esse hostibus ad expugnanda castra. Exercitu discedente pedites quoque nostri ad sui stativa revertentur. Magnif. Vestrae totique domui fausta omnia apprecor. Gedani mens. nov. 1656.
DUdum cogitavi inire aliquem modum, quo familiarius tibi innotescere, et contrahere tecum amicitiam commode possem. Complures enim iam anni sunt, ex quo intellexi et colui interiore animi cultu singulares virtutes tuas, exactam nimirum prudentiam, et in dignoscendis rerum monumentis,
et consiliorum trutinandis ponderibus sollertiam perspicacem, probitatem praeterea, interque tot ancipitia ac lubrica rerum prope incomparabilem moderationem. Quae, uti aliunde, ita imprimis satis mihi comperta fuerunt ex iis, quae ad Nobiliss. Chemnitium, Virum de Republ. ista, et de me quoque optime meritum, ab annis duodecim, postquam ad munus publicum Syndicatus in hac urbe gerendum adscitus sum, assidua et continua industria ac fide perscripsisti. Inter quae maxime veneror cordatam pro salute et libertate bene constitutarum Rerum publicarum sollicitudinem, quodque illam necessario consequitur, honestissimum de istius Civitatis instituto et consiliis, iudicium. Sed de his apud alios quid sentiam, quam apud te, quem scio ipsa magis virtute, quam virtutis testimoniis delectari, uberius malo disserere. Revertor ad illud meum tibi intimius me insinuandi desiderium, cuius explendi occasio nunc oblata videtur idonea, postquam apud Celsos et Praepotentes Foederati [(transcriber); sic: Feterati] Belgii Ordines certis et specialibus istius Civitatis negotiis una cum Nobiliss. Wüstenhovio procurandis operam tuam Ampliss. Senatus noster requisivit, quam, confido Te non ingrate addixisse. Quia autem in illis hic locorum aliquae meae futurae sunt partes, debui omnino propius nosse, et observantiam meam testari Tibi, qui pariter conspiraturus es, ad res pro huius urbis bono optime gerendas, quemque usus et experientia etiam difficillimis rebus explicandis, ne quid de ingenii animique dotibus iterum commemorem, capacem fecit. Unde levior quoque futurus est labor, tam illae quem perscribendae intentioni
Senatus nostri in posterum impensurus sum, quam is, quem Secretarius istius Civitatis pariter Tecum expediendis negotiis commissis adhibebit. Id sane ad voti mei summam sufficiet, si hanc compellationem benigne interpreteris, meque inter eos annumeres, qui Te amant et venerantur. Deum precor, ut nos protegat et gubernet. 4. Nov. 1656.
BEnevolentiam Tuam, quam admodum adolescens prolixe sum expertus, imputare possum Viro summo tw=| nu=n e)n a(gi/os2 Danieli Heinsio, felicitatis meae parario, et qualibuscumque studiis meis in illo flore aetatis cultum aliquem, et melioris aliquando frugis spem praeferentibus. Quod vero constanter illum erga me affectum retines, neque hactenus adspernaris Musarum transfugam, omnium amoenitatum desertorem, et in negotiorum, non maximorum sane, sed omnino perplexitates plurimas habentium velut quasdam spinas a tanto tempore coniectum, id incomparabili humanitati Tuae unice debeo. Quae profecto luculentius declarari [(transcriber); sic: declari] non potuit, quam cum ante decem circiter menses literas merum amorem spirantes, et momenta Tua desultoria, addita praescriptione honorifica ultro transmitteres, quoque Sollennius traderentur, Filium Tuum, nobilissimum Iuvenem biblwgramma tofu/ron mihi allegares. In quo eximio beneficio Tuo, cum plurima simul depraecanda occurant, ti/ prw=ton ti/ d) e)/penta, ti/ d) u(sa/tion katalecw: sed paucis, quod Tua meaque tempora
expostulant, me expediam. Notas amicae atque elegantissimae manus in Epistola, et Libri frontispicio expressas exosculatus sum: Librum ipsum cum voluptate et admiratione legi. Quae enim illic O Apollo, O Mulae, ingenii amoenissimi kai\ tri/bontos pa=san th\n polui+drei/an pukno/ths2 et sublimitas, quot illic gemmae, quantae divitiae, quae rerum verborumque lumina, meae indolis, meique similium aciem perstringentia! Quid, quod immortalitatem dedisti huic homini illo carmine, quod ante annos viginti quatuor mihi adolescenti tantae dignitatis Vir sub pellibus ad Rynbercam scripsisti. Id vero Fabricius Tuus in praeclaro Momentorum opere editum, et se quoque Principibus per mistum agnovit Achivis, non sine aliquo glorioso gargalis1mw=. Filius vero Tuus, inter tot, ac tanta generis, fortunae atque ingenii ornamenta eximiae modestiae, domi ad me invisens familiariter et admirabili in aliis quoque congressibus suavitate morum adeo me cepit, totumque sibi devinxit, ut a multis annis nihil mihi meminerim iucundius accidisse. O Te felicem, Vir Illustris, illa filiorum quadriga su/loi gar\ o)/ikwn pai=des2 eisi\n a)/rsenes2, inprimis tales, et qui paternae gloriae vestigia tam feliciter premunt. Multa enim, et praeclara de reliquis quoque narrarunt mihi avide sciscitanti Excellentissimi Legati, et Illustris Wassenarius Opdamus. Quod vero filio Tuo non exhibui praestitique ea amoris officia, quae Tuis, ipsiusque meritis debebantur, iniquitati temporum, et occupatissimo moneri meo, spero, condonabitis. Quin immo propter itus et reditus, et frequentiorem ex hac urbe absentiam
Excellentissimorum Legatorum, non nisi raptim, et velut in transcursu frui ipso licuit. Sed provexit me dulcedo quaedam Tecum colloquendi neque alia ratione mitigantur [(transcriber); sic: nitiguntur] illae, quas calamitates bellicae offundunt, aegrimoniae, quam recordatione Tui, et similium Tibi Heroum, quorum pars maxima iam decessit, totiusque illius temporis, quod inter vestros applausus, musarum amoeniorum assecta transegi. Vale Vir Illustris. [(transcriber); sic: ] , et fave constanter. Gedani d. 12. Kal. Novembr. 1656.
VEre dixit Pindarus:
e(n par) e(s1qlo\n ph/mata su/nduo,
dai/ontai brotoi=s2 a)qa/na toi.
Experientia hoc me docuit, si non alias, saltem cum ante sesquiannum in hanc Urbem venisses. Quod enim optare poteram, sperare vix licebat, Heinsium in hac altera patria mea videre, et complecti, ea cum in exspectata venisset felicitas, incredibile est, quantis incesserim gaudiis. At enimvero, quanta amaritudine ac dividua illa mea gaudia subito fuerunt interpolata! Primum paene naufragio in hunc portum eiectus, ut ego ad votorum meorum summam adspirarem, infelicis navigationis incommodae subire coactus fuisti, deinde ex morbo periculosissimo navigationem subsecuto hic decumbens, cum de vita periclitari cepisses, quae mea fuerit pro amicissimo capite omnia timentis consternatio, puto Te adhuc meminisse. Postremo cum tandem in melius
iret valetudo, et spes esset firmiusculo Te fruendi, bellum in Polonia recens tunc exortum, Legationis causam obiecit, meque Thorunium abripuit, ulterius porrecturum, si aliqua occasio sopiendi in ipsa herba belli ex proxima Polonia fuisset ostensa. irrita itaque profecto hoc inter cetera habuit mihi praecipue calamitosum, quod Gedanum sum reversus postridie, quam Tu inde discesseras. Adeo ex destinato invidit mihi fortuna, quod dederat; et contenta velut per somnium ostentasse summam felicitatem, ad spern fruendi iam propius admotum, atque anhelantem denique destituit, atque frustrata est. Creverunt ex eo publica mala, mihique labores et afflictiones, cum tandem superveniens epistola Tua a.d. 25. Iulii anno superiori scripta mirifice me recreavit e)/wlos2 equidem illa, sed amantissima, eamque dulcedinem, qua me defraudaverat fortunae iniquitas quodammodo repraesentans. Ne tu credas me Tibi succensuisse propter alicuius temporis silentium. Equidem iam intellexeram ex Pelssio, diu Te post reditum in Patriam morbi Tui reliquias traxisse. Absque quo, si fuisset, tamen iniquus sim, si Te inter gratulationes optimae unicaeque Sororis, et propinquorum, dum praeterea apud Proceres vestros Legationem dextre et fideliter obitam renuntias, novae dignitati Te paras, mille insuper aliis negotiis distraheris, mihi statim et ante omnia vacare debuisse contendam. Imo vero et gratias ago, et profusissimam humanitatem Tuam merito exosculor, qui inter omnia illa mei meminisse, et literas amoris ac benevolentiae plenissimas scribere dignatus es. Iis quod tam tarde respondeo, paratam
mihi ab aequanimitate tua veniam scio. Si enim consideres temporis mei infelicitatem, eventuum rerumque vertiginem, et negotiorum in dies ac horas subnascentium molem; mirandum non videbitur obrepere quamvis optime affecto amico quandoque oblivionem neglectumque officii. Sed ad argumentum suavissimae Epistolae tuae revertor. Iam dixi supervacuam fuisse prolixam fidamque illam silentii excusationem; quod vero difficillimae, et ut ais, conclamatae valetudinis onus per Dei gratiam es amolitus, de eo tibi, tuisque ac mihi, tum quoque optimis literis et Rei publ. (quae universa in tuo capite periclitabantur) quantum possum, gratulor. Legi in Senatu illam Epistolae partem, quae habet tuae erga hanc Civitatem voluntatis testificationem, et qualiumcumque praestitorum publice tibi officiorum recordationem humanissimam. Unde fiduciam Senatus concepit te in optimo illo affectu perseveraturum: id saltem dolet, quod per tuum in hac urbe morbum et festinatum, vix mitigato morbo, discessum ea exhibere non potuerit hospitalitas, quae dignitati meritisque tuis debebatur. Iterum temperare hoc loco mihi non possum, quin infelicitatem meam deplorem, quod, cum me putarem nactum occasionem perbellam quamplurimis ab Illustri Parente tuo tw=| nu=n e)n a(gi/ois2 totaque domo vestra acceptis beneficiis vicem aliquam reddendi, iamque animo agitarem sodalitates, conviviola, et pro huius loci captu in amoenis secessibus delicias, illis omnibus sinistrum me fatum excusserit, eoque redegerit, ut et vivendum, et moriendum sit ingrato. Illustri Rei publicae
Amstelodamensium quae collato tibi honorifico munere tuas sibi virtutes adseruit, eo nomine non minus, quam tibi gratulor, et iam praevideo illud tempus, quod te ulterius provehet atque in sublimi honorum culmine collocabit. Secretarius nostrae Civitatis, a quo has literas accipies, vir est egregius, et habet nunc commissum negotium, quod apud Ampliss. Senatum Amstelodamensem expediat, in quo haut dubie iuvare aliqua tu ipsum poteris, et voles quoque pro tam insigniter erga nos declarata benevolentia. Constitui in posterum abruptis omnium occupationum vinculis frequentius scribere, idque spero me facturum te non invito. Salve meum dulce decus, et felicissime vale. 28. Martii 1657.
EOdem fere tempore, quo mihi de domus tuae casu luctuoso, filiola nempe, quam unice dilexisti, et cuius amabilitatem ac lepores coram inspexi pestifera lue exstincta indicium fecit Sahmius tuus, epistolam acceperam CL. Ioanne Friderico Gronovio apud Daventrienses Historiarum atque Eloquentiae Professore, et cive meo, celebrato alioquin ob exquisitissima, quae edidit, scripta, viro, quoque vix quisquam eorum, qui nunc vivunt, in politioris literaturae recessus atque ipsa adyta intimius sese penetravit. Ex qua Epistola haec, quaeso, mecum verba recognosce. Pestilens sidus, quod proximum per biennium huic Civitati incubuit, abstulit
mihi coniugem, et tres filias, a quibus cum me pietas, priusquam elatae essent, avelli vetaret, tanto tempore inter aegras mortuasque ipse animi aegrior opperiebam, imo etiam ut quam minimo cruciatu fieret, optabam nihil aliud, quam dolebam in meis, me mihi carioribus. Conservavit me miraculo Deus Opt. Max. desertum etiam a Medicis (nondum enim adsueverant homines malo) et quatuor parvis superstitibus (duo filii sunt, minima lacte etiam materno alebatur) donavit. Reliquum anni pernicialis Hamburgi transegi, quo in iam ante menses sex vocaverat mors matris. Nunc in solitudine disco recognoscere sumptus meos, et tractare rem familiarem, quam illa, quam maxime lugeo, ita exceperat omnem, ut liber et immunis huius curae ego, solis literatis laboribus vacare impun possem. Adeo non sufficiebat tantum necessariis, sed quasi esset una Anii filiarum, felici eius contactu cuncta,
In segetem, laticemque meri, baccamque Minervae
Transformabantur, divesque erat usus in illa.
Sed nolo te admonitione mei luctus diutius vexariete. Ego vero, Thilo excellentissime, admonitione luctus meo Gronovio, Viro in eadem tecum statione de honestissimis studiis optime merenti, Deo ita volente, obiecti, opportune sublevari posse censui luctum tuum, cum perspicue minus acerbitatis sit in tua calamitate, et consideratio eorum, quae aliis evenerant, fortius ut plurimum ad consolationem proficiat, quam monita et praecepta sapientum. Atque idcirco aliud exemplum paris tecum fati, neque illaudabilis, ut
puto, inter adversa constantiae, ex domo mea petitum adducere [(reading uncertain: print faded)] audeo. Eram Warsaviae ante annos sex, nomine publico in negotio satis arduo ablegatus, cum mihi Gedani filium paene quinquennem, quem salvum et alacrem reliqueram, defluxio apoplectica subito extinxit, puerum formae speciosae, eximiae indolis, et garrulitatis blandissimae, adeo ut per primarias Urbis domos, interque eos, qui illum noverant, quasi publicum circumferretur delicium. Pervenit ad me ferale nuntium mane illius diei, quo ipso post meridiem indicta erat Audientia (ut more Aularum loquar) apud Serenissimum Regem habenda. Steti aliquantisper attonitus, sed mox constitui, non esse locum privatae aegrimoniae inter publicas curas. Itaque hora condicta ad Aulam accessi, clementissime auditus sum, neque infeliciter promovi negotium, propter quod fueram missus. Obsecro te, Optime Thilo, ne haec ideo credas narrari, ut alicui Horatio Pulvillo me comparem. Quanquam si velim esse ambitio salus, praetendere possem, maius fortitudinis specimen a me fuisse editum. Quando Pulvillo filius mortuus nuntiabatur, iam tenebat Aedis in Capitolio Iovi dedicandae postem inter sollennium verborum nuncupationes. Quis scit an non dilaturus fuerit dedicationis sollennia, si nondum adito Capitolio de domus suae fato rescivisset? et quomodo decore dissolveret caerimonias sacro more inchoatas, aut fere peractas? Potuit quoque fulmen illius Dei, cuius mysteriis vacabat, metuisse, si ob privatum dolorem Pontifex Maximus in sacris mera mapalia faceret. At ego, cum mihi calamitas mea nuntiaretur, nondum ingressus
eram sacrarium, quo vocabar,neque stricte videbar temporis attineri articulo, quoniam inter infinitas Principum interpellationes non omnia ita severe exiguntur, ut quaedam differri non possint. Nihil autem mitius aut indulgentius Principe nostro, qui haud dubie, si rem scivisset, ultro ac clementer diem illum, pluresque adeo digerendo luctui domestico condonaturus fuerit. Unde ergo, inquies, illud robur tibi, et circa pectus aes triplex? Fortassis quia ante illum bellum pusionem defunctum, binas iam filias, et filium unum extuleram, non aegre ferebat animus tot miseriarum victor, novum vulnus, ut Seneca loquitur, in corpore tam cicatricolo. Imo ne quid iactasse videar temere, egomet vineta mea caedam, et quod res est dicam. Sustinui equidem et repressi tantisper dolorem, donec per horas pauculas in Aula officio perfungerer, res enim talis erat, quae moram non facile pateretur; et agnosco auram Regiae benignitatis conciliasse mihi temporariam illam constantiam. Ceterum secreto meo redditus, tum demum prorupi in lamenta et querelas luctui congruas. Idem quoque Pulvillo, ut homini accidisse potuit, post sacra peracta domum reverso. Quid autem is intra penates fecerit, quae remedia adhibuerit placando maerori non amplius per ambitionem dissimulando, literis proditum non est. Ipse quomodo ad me redierim, animumque a cruciatu revocaverim, nunc exponam, ne non satis plene historia, quam caepi, pertexatur. Seclusus aliquanto tempore a turba et consortio hominum flevi ubertim, iuxta illud
Expletur lacrimis, egeriturque dolor.
Sensique id profuisse. Mox confugi ad monita sapientum, et commodum inter sarcinas viales attuleram Senecam, Epictetum [(transcriber); sic: Epitectetum] , et Imperatoris Antonini ab Emerico Casaubono accuratius edita filosofou/mena. Incidi mox in illa praeclara Senecae: Non sentire mala sua non est hominis, non ferre, non est viri. Lacrimandum esse non plorandum. Beatum eum, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendet: et illud in Epistolis ex Publio Mimo
Dari bonum quod potuit, auferri potest.Delibavi multa alia ex eodem scriptore, sed pleraque videbantur verbis picta elegantius, quam necesse esset Philosopho. Nempe dum ingenium ostentat ubique Seneca, et acumina affectat, rerum pondera quodammodo credas elevari. Me sane semper afficit eius lectio, interdum commovet: sed animum dolore vel alio affectu turbidum verborum lenocinia non componunt. Antonius visus est adstrictius, et, ut Principem decet, cum auctoritate moderationem in adversis praecipere, atque ideo paulo diutius ipsi fui immoratus, locum inprimis nactus in libro nono tw=n ei)s2 e(auto\n, quem a Philosophia pagana ad meditationem pietatis et res caelestes producerem. Ait: aetatum, ut pueritiae, adolescentiae, iuventutis, senectae, omnium harum mutationem, mortem quandam esse, neque tamen in ea quicquam esse mali. Unde colligit, nihil quoque mali esse in totius vitae mutatione aut fine. Quae ego sic commentabar. Si filiolus ille meus exacta pueritia adolescens factus, ea, quae adolescentiae
sunt, persequi coepisset, si studere, saltu, disco, pila corpus exercere, et alia istiusmodi grandiusculo apta, gavisus certe fuissem, neque flessem puerum mihi intercidisse, neque illas pueritiae balbutientes argutiolas innocuasque amoenitates requisivissem. Provectior deinde ad Iuventutem magis seriam, sumptus et sollicitudines fortassis auxisset mihi, neque tamen propterea dolendum mihi esse existimassem, quod relictis adolescentiae ineptiis, velut partialis alicuius vitae exuviis depositis, novam ingressus per doctrinae et scientiarum tramites ad virtutem, eiusque praemia, honores scilicet, et, si ea honeste darentur, fortunae bona, ingenium dirigeret. Si porro per aetatem mihi licuisset virum cernere, illaque, ad quae destinabatur, consecutum, paternae omnino benevolentiae consentaneum credidissem favere potius filii successibus, quam deplorare, quod lare proprio discretus, suaeque familiae Pater atque dominus, deinde muneri et negotiis, quibus addictus esset, vacans, quodammodo mihi ereptus posset videri, Quidni ergo stultus sim, aiebam, si nunc conquerar, aut fleam filio meo contigisse a primis tenerae [(transcriber); sic: tenterae] aetatulae rudimentis (coeperat enim pro captu pueritiae ad discendum sese alacriter praeparare) ad summos scientiarum gradus subito adscendere, et in honorum, opum, perfectaeque felicitatis culmine collocari, sine anxietate, metu, periculis vel ipsius, vel meis. Cum multa in hac perplexa ac lubrica mortalitate evenire soleant, quae aut liberorum conatus quamlibet honestos destituunt, aut vota ac spes parentum evertunt. Venit equidem in mentem, iucundum futurum fuisse aliquando frui filio bene
nato, educato et feliciter progresso tamquam solatio et adminiculo senectutis. Sed occurrebam statim: quid si in factiones incidisset, vel in coniuge, liberis, rebusque aliis infelix senectam meam, praeter quas ipsa habitura erat, onerasset miseriis? Quid si ad aliam ipsum regionem aut urbem fatum suum vocasset, quemadmodum me meum ad Gedanenses transtulit? Sed nondum me dimisit Antonius. Adseverabat nihil in eo mali esse, si filius apud avum vel patruum collocetur potius. Ergo nec aliam vicissitudinem aut mutationem malam esse. Unde rectius et pietati convenientius visus mihi sum ratiocinari, nullam lamentandi causam relinqui, si aeternus caelestisque Pater potestate longe eminentiori, quam quae patria dici solet, iure optimo usu filium meum ad se recepisset, procul a labe omni ac contage morum, innocenter sanctissimeque habendum, mihique cum aeternae providentiae visum, istius corporis vinculis me quoque exsolvere, reddendum, idque longe felicius, et maiori meo cum prolubio, quam si ab avo vel patruo aliquo corruptior, ut fit, aut petulantior restitueretur. Plura istiusmodi ex monitis Principis Philosophi applicabam ad pietatem, quae commemorare supersedeo, cum sponte se offerant menti piae et cordatae, ubi quis istam meditandi semitam fuerit ingressus. Et poteram fortasse sic acquiescere. Sed quod inter sarcinas Epictetus quoque esset allatus, ad manum eum sumpsi, neque fane multum me iuvabat quod ubique inculcat ta\ me\n ei)=nai e)f) h(mi=n, ta\ d( ou)k e)f) h(mi=n, quamvis interdum eius doctrinae usus esse queat, Illud ex capite 14. arripui, filiolum non obiisse,
sed redditum esse illi, qui dederat, orat enim sacris literis consonum. Addit Epictetus. At improbus est qui filium eripuit? Quid id tua refert, per quem is, qui dederat, eripuerit? Postremum hoc ita exponit simplicius, non debere nos indignari si non morbo vulgari et ordinario, sed convulsione puer sit mortuus, aut filiola peste exstinguatur. In alio loco Epicteti capite 12. non tam inveniebam quo me consolarer, quam potius quod serio reprehenderem. Ait, ab illis, qui navigant, aliquando subduci navigium, et veniam a Navarcho dari nautis et vectoribus, aquatum exeundi, vel ad bulbos aut cochleas colligendas. Sic mortalibus uxores duci, liberos procreari, permittente Deo, quos tamen isti ad Numinis nutum non minus prompte relinquere debeant, quam illi, omissis bulbis suis atque cochleis, ad navigium Navarcho innuente, reverti. Prima specie honesta videbatur Oratio: Sed accuratius cogitanti, visus est de operibus divinis paene impie sensisse, dum uxores et liberos cum bulbis et cochleis, id est maris et naturae excrementis comparavit. Divinius longe et cordatius vates Regius, qui uberi viti uxorem, recentibusque oleis liberos confert, quarum rerum in hac vita maximus usus est, et commoditas incredibilis. In his imaginibus contemplandis, conferendisque dum versabar, cogitabam mecum, levem esse bulbi vel cochleae, at profecto graviorem iacturam olearum fertilium, et vitis protuberantis, inprimis si mensam tuam circumdantes radices iam illic egerint: foedamque ac tristem induci faciem mensae totique domui, quoties tam pulchra atque utilis praecinctura
dissipatur, vel a noxio aliquo verme arrosa, vel alio fato declivi. Sed suggessit pietas, id quoque dolendum non esse, sed severe a Deo castigatum fuisse Ionam Prophetam, quod subversionem hederae, quia eius commoditate ac deliciis carendum ipsi erat, inique, atque adeo indignabunde ferret. Quidni ergo vitem aut oleam libere succidat, qui plantavit et produxit? praesertim si alio transferat, ubi nec arrodi a vermibus, nec imbre aut grandine, aut nimio aestu pessum dari amplius possent. Haec me cogitatio ad Psalmos Davidicos, et scripturae reliqua Oracula sensim deduxit, spretis abdicatisque pomposis humanae sapientiae axiomatibus, et ita demum invenit animus, quam requirebat, omnibusque numeris perfectam tranquillitatem. Quo recollecto et confirmato, serenam optima iam fide frontem ex secreto illo meo in publicum reproduxi, et postquam quae procuranda in Aula restabant sic satis confecissem ex animi sententia, dedi me honestis sodalitiis, salibus ac iocis quandoque indulgens cauteque providens, ne quid menti illaberetur, quod malum optime positum moveret. Domum deinde revectus, sensi me tantum profecisse, ut ne admonitione quidem locorum, ubi puer iucundissimus blandiri antea mihi consueverat, dolor renovaretur. Atqui non de luctu Gronovii, aut meo, sed de tuo agebatur, Vir Clarissime, quem non levem esse amici retulerunt. VErum ego malui historiolas tibi recensere, quam consolationum locos texere, cum satis scirem, nihil a me proferri posse, quod non apud alios exstet luculentius explicatum, aut ipse tu in variorum, etiam Magnatum quorundam funeribus
summa cum doctrinae atque eloquentiae laude dudum repraesentaveris. Quae dum in hoc maerore tuo ad animum revocas, et tecum ruminaris, quod facere te credo, patere has meas narratiunculas, quas inter occupationes tumultuarie in chartam multoties interpellatus conieci, intervenire curis tuis tamquam testimonium mei erga te tuosque affectus, nostraeque amicitiae, qua te delectari, in eaque libenter acquiescere, quae tua est humanitas, saepe soles profiteri. Vale et salve cum lectissima Coniuge et reliqua prole. Gedani ipsis Kalend. Decembr. 1657.
EPistola tua, qua quantopere te affligat filiae carissimae obitus, facunde explicas, et ut aliquem defunctae honorem habeam amice requiris; deprehendit me negotiis quibusdam publicis intentum, quibus tamen non ita occupabar, ut inter curas illas, tuis quoque curis vacare non liceret. Equidem iam ante vero doloris sensu me casus ille affecerat, et facile divinabam utut esses adversus quoslibet rerum eventus optime praeparatus, quam vehementer is animum tuum et dilectissimae Coniugis excruciaret. Filias sane alii quoque amiserunt, sed talem, qualis vestra fuit, admodum pauci, quod meminerim. Et vere tu scribis moribus ipsam fuit animum meum cepisse. Quem enim non caperet animum
praeter formae ingeniique admirabilem venustatem ille morum gratiosus pudor, et in virguncula plenum versuum iamiam auspicante, sanctimonia venerabilis. Non tantum itaque maerori lacrimisque tuis ignosco, sed plane iisdem consentio, nec perfunctoriè, vere crudum atque acerbum funus iudicio esse plangendum Ubi vero filiae tuae Iusta persolveris, iniustum utique erit deinceps indulgere dolori, aut etiam succumbere. Quod ne fieret, animus erat quaedam sapientum praecepta, et sanctissimae religionis nostrae efficacia monita huc congerere; nisi occurrisset illa Pastorium praemonstrare aliis debere, Pastorio neminem, nisi ipsum. Non possum tamen, quin arripiam illum epistolae tuae locum, qui meorum me funerum admonuit. Quatuor liberos extuli, ex utroque sexu binos, et res priores quidem infantulos, filias etiam vix dum natas. Postremus Adrianus forma conspicuus, et ingenio, ut in illa aetatula, perliberalis, nondum quinquennis, cum reip. causa abessem abreptus est. Fateor plus in tuo casu acerbitatis inesse si aetatem, et ceteras filiae tuae dotes spectemus. Sed id pariter memineris velim, per obitus meorum ter domui meae tristissimam orbitatem fuisse illatam: tibi contra pulcherrima, et ad spem praeclaram succrescente prole plenam esse domum, augendam insuper brevi felici puerperio. Quae contemplatio omnino mitigare debet dolorem tuum, quem deinceps cordatioris Philosophiae, inprimis Christianae sedula meditatio plane tollet. Neque enim decet virtutem tuam ut a tempore remedium exspectet. Exsequiis porro filiae tuae exquisitior honor merito debetur, eumque ex mea parte augere cupiam,
si idonea facultas suppeteret. Tu quidem semper egregie de me iudicas. Sed ipse tenuitatem meam optime novi, et si quid olim in studiis meis vigoris aut amoenitatis fuit, id curae officii publici a tot iam annis, et paulatim ingravescens aetas, ut fit imminuerunt. Exciderunt nihilominus versiculi aliquot ad virginei feretri ornatum alludentes in ipsis exsequiis pro istius Civitatis more conspiciendum, quos pro solita humanitate tua boni consules. Vale Vir CL. et bono studiorum publico, famaeque ex illis praeclare partae quam diutissime superesto. Gedani. a. d. 17. Ianuarii 1659.
LIteras tuas a.d. V. Iunii anni superioris scriptas accepi Warsaviae mense Aug. ad Comitia Regni Poloniae, quae tunc ibi celebrabantur, ablegatus, plurimumque cepi voluptatis ex sollicita diuturni silentii deprecatione, ac testificatione luculenti veteris affectus, quae instar nepenthis mihi fuerunt maestitia temporum et negotiorum molestiis haud parum afflicto. Incidit postea in vos turbo ille redintegrati atrociter belli, et priore funestior, nisi supremi Numinis benignitas, et exsertus Regiae fortitudinis vigor adspirassent civibus et militibus fidelissimis illos animos, per quos hactenus, faventibus bonis omnibus, statis incolumes. Dum vero tranquilliora vestra tempora exspecto, et responsum differo, supervenerunt aliae tuae, quas Röthlingius tradidit: ad utrasque nunc demum, nactus aliquid otii,
responsurus, vicissim tibi commemorabo, quae mea dote, licet pertinaciter silente, fuerit sollicitudo. Ante annos fere quatuordecim scripserat mihi Petraeus heu quondam noster, te secum fuisse Hamburgi ex peregrinationibus reducem, factumque ex Theologo politicum, animo nihilominus ac facie eundem Lundium, cuius candorem moresque semper fecissemus plurimi. Ego porro, ut te ad memoriam mei revocarem, non multo post empore scripsi tibi, eamque epistolam ad Dethlevum Nissenum ab Hastorf, popularem tuum, qui cogitans militiam. Polonicam sub Rege Vladislao meum consilium familiariter expetiverat, transmisi, satis autem apparet, illam ad manus tuas non pervenisse. Potes inde iam arbitrari quibus incesserim laetitiis, cum et vivere te, et mei memorem vivere, ex literis tuis tandem intellexi. Exspecto in posterum uberiores, quas promittit, et ut digna sors meritis virtutibusque tuis obtigerit, porroque obtingat ex animo voveo. Si quis hodie vivit Principum, cui servire sapienti proboque viro exoptabile sit, is omnino est Serenissimus Rex Tuus, quo quid fingi dicive possit benignius, humanius, clementius, non video. Gedanenses sane mei post cultum, quem Regi suo debent, unice venerantur sacratissimum illud caput: neque mihi illius diei memoria excidet, quo ante menses circiter viginti ad classem Regiam in conspectu portus nostri in anchoris stantem una cum aliis ex Magistratu ablegatus, benignissime a Serenissima Maiestate fui habitus. Faxit propitium Numen ut feliciter regnet, superatis omnibus illis calamitatibus, quibus in comparabilis illa virtus
hactenus fuit exercita. Sperabimus inde nos quoque malorum nostrorum levamen, qui pro communi causa multa hactenus tulimus fecimusque. Sed de his alias agam copiosius. CL. Meibomio officiosissimam salutem adscribo, et gratias ago gratas pro exemplari Manifesti. Valete feliciter. Ego tuas exspecto. Ged. prid. Kalend. April. 1659.
QUas scripsisti literas a. d. 13. Aug. accurate, ut soles, et quod mihi perplacet, prolixe, eas proprid. Eid. septembr, accepi. Quod vero eiusdem ubertalis vices non reddo, id condonabis occupationibus meis perpetuis, et ex parte, quod puto, supplebit Rötlingius, copiose perscribendo, quae in hoc orbe hyperboreo (Borussos enim hyperboreos Melanchton appellare consueverat) hisce diebus proximis prospere contra communes hostes gessimus. Inprimis mihi iucundum fuit, ea, quae de studiis tuis scribis, cognoscere, et opto, ut quae parturis, aliquando feliciter parias. Illud autem ingratum, quod de sortis tuae iniquitate conqueri, kai\ gh\n pro\ gh=s2 cogitare videris. Obsecro te, mi Lundi adhibe in consilium cogitationum tuarum fortitudinem illam pristinam, et cordatam in quavis fortuna aequanimitatem, ac prudenter cogita, arbores adultas alio versum translatas aegre solo peregrino coalescere. Aetas autem tua ad senectutem paulatim vergit, quod de me iudicium facio, qui tamen quatuor annis te minor sum. Sed tibi rerum intelligenti monitore non
est opus: et ipsum tempus remedium haesitationibus tuis afferet, pace passim restituta, quod ex rerum eventibus sperare licet. sed de eo agam alias copiosius. ego tuas exspecto. Vale feliciter CL. Meibomium officiose salvere iubeo. Gedani 4. Octobr. 1659.
HUmanitati Tuae plurimum debeo, quod cum valetudine impediretur Vagetius noster, meis ad ipsum literis Warsaviae scriptis respondere, et pariter ad amicitiae commercium provocare me voluisti: Equidem accepto provocationem, ut pote a viro eruditione solida instructo, et Vagetii mei sie amante, profectam, mihique (nisi quod maximo cum maerore inde intellexi to\n dio=n ge/ronta cum letali conflictari morbo) omni parte reliqua pergratum. Fuit sane animus statim rescribere, et de eventu morbi sciscitari, sed intercesserunt occupationes variae, et novum in Pomeranea bellum th\n grammatofori/an inter Hamburgum, et Dantiscum nuper haud parum conturbaverat, adeo ut per aliquot hebdomadas cessaverit literarum recipiendarum commoditas. Interim ardenter Deum precatus sum, et adhuc precor, ut sospitet to\ pros2 file/saton h(mi=n kai\ sebas1miw/taton ka/ra. Sin vero, quod abominor, sed aliquid praesagit animus pro=sqen me/n mh/n, agnoscis versum Homericum, moi=ra dusw/nomos2 a)mfeka/luyen, quam haec ad te epistola perveniat, erit id quidem cognitu
mihi acerbissimum te tamen rogo, ut quicquid evenerit quantocius significes, ne diu animi pendeam, et addas insuper quid bibliotheca, quam memini libris egregiis fuisse instructam inprimis vero illis locorum Communium voluminibus factum sit, summa industria, nec minori iudicio collectis. Reperientur haud dubie inter schedas ipsius meae a prima adolescentia ad hoc usque tempus scriptae epistolae, quas mea refert segregari, et ad me remitti, quando mittendi dabitur opportunitas. Cur id velim, facile conicis, et ausim illam curam candori fideique tuae committere. Faxit Deus, ut vana sit illa mea sollicitudo, vivatque diu vir longissima vita dignissimus. Tibi vero, Vir CL. si qua in re utilia esse poterunt officia mea, erit id mihi vel maxime voluptati. Vale feliciter. Gedani d. 15. Octobr. 1659.
AUctam Dignitatem Tuam a Regina Christianissima [(transcriber); sic: Chistianissima] , iam fama publica distulerat, cum paulo post Excellentiae Tuae epistola, qua me illa indulgentissime dignata est, idem confirmavit. Quod itaque divinis virtutibus Tuis paria praemia obvenissent, Galliae vestrae prolixe gratulatus sum, quae sola videtur ingenia caeli sui intelligere. Neque cesso publice ubique testari, longe felicius res Galliae processuras, quando sanctissimis et innocentissimis manibus regni florentissimi reditus in posterum tractentur. Ad excellentiam quoque Tuam copiosam gratulationem meditabar, sed succurrit oportune
quam religiose compellandus esses in tanta dignitate, et inter tot negotia positus. Et dedi hoc desideriis honestissimi Iuvenis sororii mei, ut meo nomine id officium occupans, hac occasione ad osculum manus Tua me Parario et perductore perveniret. Id nunc biennium integrum in Gallia commoratus, in Patriam rediturus, nihil credidit sibi posse illustrius contingere, quam si ante discessum ad Excellentiam Tuam aditus sibi patuisset. Equidem cum recordor superiorem benevolentiam Tuam, non recta ad Te mittere necessarios meos, id fere esse incomparabili humanitati Tuae iniuriam facere. Et memini quibus verbis, cum hinc discederes complexi benignissimi honoratum ad huiusmodi officia hortatus sis. Deus Te illustrissime Domine Reip. et literis quam diutissime salvum sospitemque super esse iubeat.
Monsieur
I'ay reçeu les deux volumes lesquels il vous a pleu m' envoyer en don, et encores les accompagner d' unc tres civile, et tres courtoise lettre. Je ne vous sçaurois assez exprimer le grè, que Je vous en sçay, et combien ie m' en estime honnore, et particulierement obliligé envers vous, outre l' obligation commune que je vous ay avec tout le monde, d' avoir mis en lumiere une si rare, et digne pieçe, et qui peut servir d' instruction generale a tous qui ont quelque employ dans le publicq voire aux plus habils
et experimentez. Lequels attendent maintenant avec impatience la continuation et poursuitte d' un vevure si excellent, et si curieux, et je pric le bon Dieu, que pour cela il vous donne santè, et vigueur, fasse a moy la grace de me pouvoir un jour revencher de la courtoise liberalite, dont vous m' avez comblé. Cependant j' espere de vostre bonté, que ce sera avec vostre permission, que je me qualifie en tout, et par tout.
Monsieur
le 14 de Juillet. 1658.
Votre tres humble et tres obeissant serviteur.
QUas a.d.v. Idus Iunias anno superiori proxime scripsisti, sequenti mox mense Iulio Wersaviae [(perhaps: Warsaviae)] accepi in ipsis Comitiis, quae tunc prima post liberatam a Suecis et Transilvanis Poloniam celebrabantur; easque non parum levamenti mihi attulisse memini inter strepitus et molestias negotiorum oportune supervenientes, nec minus prolixitate sua, quam rerum, quae apud vos geruntur, enarratione, mihi omni tempore desiderata, iucundissimas. Non permiserant tunc quidem concatenati labores ut confestim responderem, et constitueram respondere kata\ po/qa, additurus aliqua de Regni istius antea florentissimi ruinis: ideoque [(transcriber); sic: idoque] scriptionem distuleram, donec Gedanum revertissem; copiosius omnia per otium exsecuturus.
Reversus ergo mense septembri, post Legationem renuntiatam, et huiusmodi alia, quae domum redeuntes occupare solent, tempestive explicata, coepi de Epistola Tua cogitare, eamque inter viales sarcinas requirere. Sed nec reperire statim, nec quid illa factum esset, conicere potui, ideque non leviter me perturbavit. Verum reputans saepe laboriose et frustra quaesita aliud agentibus fortuito offerri, spe tali scribendi officium, diutius fortasse quam par erat, produxi. Indicta postea fuerunt alia Comitia, ad quae iterum profectus nomine publico, post aliquot dierum in hac urbe moram, in literas Tuas incidi, cum minime cogitarem. Id quomodo evenerit, nunc accipe. Secretario, qui apud Aulam istam nostrae Urbis negotia procurat (Residentem vocant) circa discessum tradideram fasciculum, in quo litis cuiusdam coram Regio Tribunali disceptandae instrumenta [(transcriber); sic: ininstrumenta] continebantur. Quia vero toto illo tempore, quod inter duo Comitia intercessit, propter Thorunii obsidium, et alia belli negotia Iustitium continuatum, et Secretarius Regem ac castra fuerat secutus, neglexerat ille fasciculum, cuius nullus offerebatur usus, evolvere. Ego his diebus forte excutiens, deprehendi Tuas a me per oscitantiam, vel tumultuariam, ut fit circa discessus, festinationem, eo fuisse coniectas. Varie meis casus affecit. Nam et peccatum esse largiter tam diuturno silentio ultro agnoscebam, eiusque me pudebat: et pariter omnibus incedebam laetitiis, quod recuperassem literas tot nominibus mihi gratas, et earum lectione aliquoties resumpta, prioris voluptatis
iteratos fructus perciperem. Tandem ita mecum constitui; quod citius ad Tuas non respondi, in eo meam quidem aliquam, sed potissimam fortunae culpam esse, Teque pro Tua humanitate quando rem, uti geta est, cognosces, nihil mihi amplius succensurum. Quod quo facilius impetrem, quamquam hoc tempore Comitiali varie distrahar, sepositis tamen omnibus occupare respondendi officium nunc statim volo, nec ad alia iterum tempore reicere, ne denuo novum vel facti, vel incuriae vitio impedimentum obici possis. Ad Tuam itaque epistolam nunc me confero, De Boldani negotio non opus erat ut sollicite Te adeo mihi excusares. Si aliqua ipsum iuvandi copia fuisset, ostensurus eram in ea re, quantum Tuae commendationi tribuendam censeam. Iungium haud vulgariter eruditum [(transcriber); sic: eriditum] diem, suum obiisse, iam aliunde sciebam, et postea ex francofurtensi Catalogo perspexi, vitam eius ab aliquo descriptam, typisque esse evulgatam. Sed Gedani hactenus non prostitit. Quod promittis exemplum Hamburgi edictum, quod sine incommodo Tuo fiat, quaeso, mîttas per ordinarios grammatofo/rous2. Puto enim esse paucarum paginarum volumen, et ut sit grandiusculum nullo inde sumptu gravabor: quippe quem dudum tabellionum magistri immunem habent. Quis Iungio successerit, scire aveo: et quis potius quam Tu, Vir optime et doctissime? spero cordatiores, quorum illa res in manu fuit, in id consensisse, ne meritis Tuis subtraheretur condignus honor. Secus si res cecidit, quid aliud dicam, quam agnoscere me fatum bona sua non intelligentis patriae?
Tu autem virtute Te tua involves, et cum prisco Catone praeclarius putabis, quaerere homines cur praeturam adeptas non sis, quam cur sic adeptus. De Doctore Schuppio etiam Gedani varia variis rumoribus differebantur. Vidi quosdam Viri libellos mirifice scriptos, saltem mansuetudini et gravitati theologicae parum convenientes. Vidi contra scriptiunculas acerbas, quo in ipsius caput provolarunt, et quibus cum nunc, ut puto, colluctatur. velim scribas in quo statu nunc sit sur)r)a/zis2 illa, et quale perhibeatur de Schuppio publicum illic iudicium; quod itidem Tuum sit: et praestabo fide optima, ne id Tibi fraudi sit. Ioannes Blomen notus mihi non est, quod meminerim. Rheinholdum Blomium noveram elegantis ingenii iuvenem [(transcriber); sic: ievenem] , quem aliquando audivi factum Consiliarium Comitis Orientalis Frisiae, vel Comitis Oldenburgici (non enim bene recordor) sed nec diu in illo munere persitisse. Quid illo factum sit, si id habes compertum, quaeso, impertias. Urbi Dantiscanae quod faves, in eo video Te aliquum Tuum obtinere, qui semper illas amare Civitates [(transcriber); sic: Civitales] , et laudare consuevisti, quas acrior tangit tuendae libertatis [(transcriber); sic: libertalis] cura, quaeque in recta potius conscientia, et solida virtute, quam versipellibus consiliis praesidium rerum suarum reponunt. Non dubito, quin multi temeritatis et imprudentiae arguant Gedanenses. Quicquid tamen sit, spero Deum nobis fore propitium, qui honestati fideique post habuimus omnia. Patere ut addam iudicium Itali cuiusdam, Viri primarii, quod nuper in frequenti exprompsit convivio. Aiebat ille, Gedanensium virtuti et constantiae unice deberi,
non tantum quod Comitia iam altera an sede Regia celebrant Poloni, et sese paulatim refovent, sed quod aliae quoque Europae gentes sub iugum Sueticum non iverunt. Ita enim arbitrabatur: si circa primos impetus Sueticos propero illo victoriarum cursu, per blanditias, aut terrorem abripi se in partes Gedanum passa fuisset, post Poloniam, magnam Germaniae partem, ipsam adeo italiam Sueticis armis fuisse cessuram. Ad sedi ipse convivio, in quo ista cum applausu, quorundam etiam invidia, iactabantur. Cui minuendae subieci illud quondam meum.
Sed tamen hoc superis meritum transcribere praestat,
Impetus aeterni Numinis ille fuit.
Utinam, utinam, amantissime et venerande mi Cognate [(transcriber); sic: Cognante] , liceat unum Tecum diem ponere, et de his aliisque rebus libere colloqui: Conarer inprimis aliqua Te solari allocutione, quem sentio praeter senectutis incommoda, animi dolores, veteresque ac novas iniurias aegre digerere. Equidem lacrimas mihi excussit postrema illa pars epistolae Tuae, cum reliquis partibus nihil posset esse delectabilius. Si pax, quod optamus, fiat, rerum quarundam privatarum rationes, et complectendi Te desiderium impellent me ad iter in patriam suscipiendum, et spero quod misericors Pater caelestis tantum hoc bonum, antequam ambo moriamur, mihi sit confecturus. Ceterum Te pro tua pietate et prudentia, quod queribundum me aliquando monuisti, aequam mentem casibus adversis praestiturum confido. Restabat ut de rebus Polonicis, et quam earum post triennium vix
integrum mutationem deprehenderim, subiungerem aliquid [(transcriber); sic: aliliquid] . Sed cur detineam Te commemoratione luctuosa, de vastitate agrorum, ruinis urbium, arcium, pagorum, aliisque miseriis historiam contexens? quando vestris quoque oculis imago aeque tristis ex florentissima quondam vicinia nunc obicitur. *toiau=q) o( tlh/mon po/lemos2 e)chrga/teto! Consiliorum in hoc loco Comitialium momenta praecipua sunt, ut cum Cosacis ad obsequium redeuntibus plene transigatur et certi aliquid definiatur de pace cum Sueco an Mosco ineunda: nam uter pace occupandus sit, studia in diversum tendunt. Accedit quod Exercitus Regni propter non soluta stipendia obsequium si non detrectat, saltem praestat negligentius. Sed et de rationibus conquirendae pecuniae sedulo deliberatur. Ego inter ista ruminari mecum non desino illud Tui Ciceronis: optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt. Agitur id quoque in istis Comitiis, ut de virtute et meritis Gedanensium decreta fiant honorifica, unde non gloria tantum, sed exhausti quoque aerarii efficax solatium, aliaque commoda ad ipsos perveniant. Habes epistolam garrulam, et quae prolixitate sua respondendi moram compenset. Per candoris Tui et amicitiae nostrae genium Te rogo, ut quam primum significes an Tibi pro peccato satisfecerim, et, pariter addas, uti soles, de rebus quae illic geruntur. Non opus est, ut occasiones mittendi tuas conquiras aliunde, recta via, et ordinaria mittendas velim. Immunis enim sum, et illi ad quos scribo, immunes sunt quoties annotationem consuetam, ut in his feci literis praescribo. Te talem praescribero
nihil necesse est. Nec Te retardet quod domo nunc absum. Expeditis enim itineribus literae Gedano hunc transferuntur, speramusque insuper quod Comitia brevi finientur. Salve cum uxore dilectissima, et vivite feliciter. Warsaviae pro pridie Kal. Maias 1659.
Monsieur.
LA flotte marschande, qui a tant tardé a venir m' a en fin apporté le trosiesme volume de votre recueil historique sain et sauf en quoy l' ay esté plus' heureux que la plus part de nos marschans, qui ont trouvez marschandisez pres que toutes gattées par des rats et autres incommoditez causées par une si longue detention. Cest le genie de votre Livre, Monsieur, qui l' en a guarenti, estant impossible que quelque mauvoise dent y puisse mordre, ou la darée du temps gaster cet oevure Vrayement incorruptible, destiné au bien et profit, de toute la posterité. Mais comme je me sens de ce costé lá assez heureux, et encores infinement obligé pra la courtoisie reiterée, dont il vous a pleu user envers moy, ainsi suis je l' autre coste malheureux, me trouvant entierement des pourveu des moyens, pour m' en puovoir dignement revencher. Ce qui me console, c' est, que tous ceux qui tirent profit de votre travail, dont le nombre est infini, ne seront jamais capables de le pouvoir aucunement recompenser, de sorte, que j'espere, que dans une si grande multitude d' ingrats, vous pardonnerez tant plus
volontiers a l' insuffiçance de celuy, qui veut vivre, et mourir
Monsieur
Votre tres humble et tres obeis sant serviteur.
REversus ex Aula Regia superiori mense Februario, Literas Celsitud. Tuae clementissime scriptas, quo par est venerationis cultu recepi. Effecerunt illae, ut et mirarer Te tantum Principem a tam sublimi fastigio, in quo tam nascenti sors, quam virtutes Tuae Te collocarunt, ad indulgentem illam, et familiarem benevolentiam erga privatum, nulliusque meriti hominem, descendere voluisse, et incomparabili illa benignitate non vulgariter delectarer. Neque temperare mihi potui, quin principalis gratiae tam luculenta testimonia laetissima praedicatione ubique inter amicos circumferrem. Eo autem voluptatis sensu dum cupide et paene intemperanter per integrum quadrimestre perfruor, velu Ectasi hactenus abreptus, vis hoc demum tempore officii mei meminisse, et ad respondendum accingere me potui. Quamquam illius morae ratio alia quoque fuerit. Licet enim tantae clementiae eximia significatio festinatam gratiarum actionem exposcere videretur; tamen quod ne exquisitissimas quidem
gratiarum actiones paria cum summa benignitate facere posse appareret, credidi insignem aliquam materiam exspectari deberi, ut, quod alioquin mihi deesset, argumento Epistolae graviore et principe digno compensarem. Id itaque nunc faciam, et ad Celsitud. Tuam, quantum per negotia, et temporis rationem licuerit, perscribam Acta et successum nuperrimorum Comitiorum, quae proxima superiore nocte feliciter praeter omnem exspectationem finita sunt. Antequam autem id aggrediar, operae pretium fortassis erit Celsitud. Tuae paucis exponere, qua ratione in hoc Regno Comitia celebrentur, et quae eorum sit methodus. Comitia sive conventus Poloniae Generales, in quibus de tota Rep. inter Regem, Senatum, et Nobilitatem deliberatur, vel sunt Ordinarii vel extraordinarii. Ordinarii singulis fere bienniis habentur, tempus Lege publica definitum est spatium sex hebdomadum integrarum. Mensis et dies quo inchoari debent, ab arbitrio Regis pendent, exploratis tamen prius Regni Senatorum, tam praesentium, quam absentium, per literas sententiis. Extra ordinaria, aut a Rege cum Senatoribus re communicata subita incidente alia necessitate Reip. indicuntur, cum non est integrum exspectare ordinaria, aut per Legem constituuntur in Ordinariis, videlicet cum vel de omnibus a Rege propositis deliberationes institui nequiverunt, vel pro petitis et gravaminibus provinciarum tempus non superfuit. Huius generis posterioris fuit nuperrimus Conventus Regni generalis. Cum enim in proximo ordinario orta fuisset disceptatio inter Regem et Ordines, quod Rex ante omnia de iis, quae proposita fuerant,
conclusiones fieri debere contenderet, Ordines autem, inprimis Equestris, pro desideriis suis audiendis, et gravaminibus abolendis pugnarent, utrumque autem in iisdem Comitiis fieri non posset, tandem auctoritate Senatus Equestris ordo inductus est, ut ante omnia de dotalitio Reginae constituendo, aliisque de rebus ad statum universae Reip. pertinentibus Constitutiones fieri, desideria vero sua, et de gravaminibus tractationem, ad Comitia extraordinaria reici paterentur. Extraordinarii autem conventus spatio duarum aut trium hebdomatum plerumque circumscribi solent, et quandoque contingit, ut sine sollennitatibus isti celebrentur. Nuperus tamen, cuius Acta pleraque Epistola ista enarrabit, omnes sollennitates habuit, quibus ordinarii celebrari solent, praeterquam quod trium duntaxat hebdomadum tempus ipsi per Legem praefinitum fuerat. Utraque autem Comitia, tam ordinaria, quam extraordinaria, qua ratione Ordinibus universis intimentur, quomodo inchoentur, continuentur, perficiantur, quis denique sit modus deliberata et constituta ad effectum deducendi, breviter nunc edisseram. Quando de tempore habendorum Comitiorum inter Regem et Senatores convenit, literae vocatoriae ad universos Regni, et annexarum Provinciarum Palatinatus, et districtus ex Cancellaria Regia expediuntur, quibus non tantum indicatur quo tempore Generalis Conventus inchoari debeat, sed et certum tempus habendis singulorum districtuum particularibus [(transcriber); sic: particularibns] Conventibus Ante Comitialibus (utar semper vocibus his receptis) praefinitur. In omnibus fore huiusmodi Ante Comitialibus aliquis
nomine Regis comparet, quem Nuntium Regium appellant, soletque, ut plurimum, ea dignitas in quendam illius districtus Nobilem a Rege, transmissis ad ipsum mandatis, conferri. Is quid Rex ab Ordinibus in conventu Generali deliberari velit, proponit, et in Conventu illo particulari congregatos, ut idonee ad id se praeparent hortatur. Praecipuum autem munus istorum Nuntiorum est, ut Nobilitatem ad ea consilia de propositis capienda, quae proxime ad intentionem Regis accedunt, promoveant. Itur itaque secedente Regio Nuntio in Consilium, et de singulis articulis propositis resolutiones fiunt, de desideriis item Regi proponendis, referendisque in Conventu Regni Generali gravaminibus certi aliquid statuitur. Deinde nominantur ex numero eorum, qui ibi adsunt, Legati ad Comitia nomine omnium certis cum mandatis, a quibus discedere nefas, ituri: Nuntios terrestres appellant. Haec ratio visa fuit commoda constringendi aliquantulum diffusissimum publicorum consiliorum modum, et ordinem (cum alioquin universi Nobiles singuli ad ea pertineant) ideoque maxima frequentatur. Quamquam nihilominus aliquando, praecipue ad Comitia Electionum non per Deputatos vel Nuntios terrestres, sed viritim Nobilitas proficisci soleat. Quod de vocatoriis dixi, sciendum eas non requiri (nisi quod ad Borussos omni tempore expediuntur) quoties Comitia extraordinaria per legem in Comitiis Ordinariis latam indicuntur. ea enim lege tempus tam Conventus Regni Generalis, quam congregandorum Conventuum particularium Ante Comitialium contineri solet: Regius tamen Nuntius semper mittitur dissolutis
Conventibus Ante Comitialibus particularibus, legati Provinciarum, sive Nuntii Terrestres, ad locum, ubi Conventus Generalis celebrari debet (is fere semper est Warsavia, utpote in centro quodammodo vasti illius imperii sita, ideoque sedi Regiae potissimum destinata) velut fluvii ad Oceanum suum confluunt, conveniunt quoque Regni Senatores tam Ecclesiastici, quam Politici [(transcriber); sic: Polotici] , qui non sunt e numero eorum, qui Regi iam ante praesto sunt. Cum enim Regem sine adsensu et consilio Regni Senatorum nihil decernere vel statuere Leges velint, in de fit, ut semper in Comitiis Ordinariis quidam ex Ordine Senatorio deputentur, quos semper Regi adesse consilio et opera, eiusdemque Actiones inspicere eaedem leges iubent. Illi Senatores Residentes appellantur, et incumbit iis hoc residendi onus per biennium, ad subsequentia videlicet Comitia ordinaria. Die comitiorum illucescente, Rex cum Senatu et Nuntiis terrestribus in templo primario sacris, quae maxima cum sollennitate fiunt, interest. Habetur quoque sermo loco, tempori, rebusque praesentibus [(transcriber); sic: praeseniibus] accommodatus. Hoc munus disertissimis, et ingenio sissimis ex Clero a Rege iniungi solet. Vix credit Celsit. Tua, quam facunde, quam erudite, quam eleganter id illi exsequi soleant, uti quidem mihi retulerunt qui linguam Polonicam probe intelligunt. Nam mihi ad eam addiscendam nondum otii satis fuit. Ita auspicato coeptis Comitiis, omnibusque ad Regium Palatium se conferentibus, Rex cum Senatu ad arcanum plerumque consilium, Nobilitas ad Conclave suum peculiare digreditur Mareschallum illic sibi eligit ex suo ordine, qui
Consessui praesideat, et consilia publica moderetur, clavum videlicet vastae navis in undoso confusissimarum deliberationum mari gubernaturus. Munus hoc est immensi laboris, summamque requirit dexteritatem, ut quis nempe concitatos invicem animos conciliare, altercationes solerter dirimere, intricatas et subito exortas difficultates prompte dissolvere, scrupulos utpote genti de libertate sua sollicitae, atque inde ad suspicandum proclivi opportune eximere, factiones cohibere, denique blandiri, obiurgare, precibus, minis, adulando, stomachando, tempestive rem agere norit. In quibus omnibus, quo quisque praestantior feliciorque fuit, eo celebriori fama fertur. Commoda quoque et honores ita exploratam virtutem plerumque sequuntur. Vices adipiscendi dignitatem [(transcriber); sic: dignitatam] illam alternantur inter Nobiles minoris maiorisque Poloniae, et magni Ducatus Lithuaniae, quas confundere aut turbare non licet. Post peractam Mareschalli electionem, Rex cum Senatu in amplo quodam conclavi, quod Senatorium appellatur, considet, Nuntii terrestres undiquaque circumfusi adstant. Eorum Mareschallus fausta omnia Regi et Reip. ominatus, et quaedam alia loco ac tempori convenientia prolocutus, ut ipse eum fratribus ad Regiae dextrae osculum admittatur, humiliter exposcit. Respondet ad singula Regni Cancellarius, et Mareschallum, Nuntiosque ad exosculandam Regiam manum invitat. Quibus peractis, plerumque ante propositionem denuo ad suum conclave secedere Nuntii terrestres solent, ubi quaedam futurarum deliberationum praeparatoria expediuntur. Frequentius tamen querelae tum audiuntur
de hospitiis quae sibi a Mareschallorum Regni designatoribus aut plane non, aut parum idonea distributa esse, stomachari consueverunt. Quamquam procedentibus quoque consiliis haut raro ex transverso huiusmodi querelae incurrere soleant. Est autem in more positum, ut hospitia per aedes Civium tam Senatoribus, quia Palatia nulla habent propria, quam Legatis Provinciarum ô Mareschallo Regni, vel Aulico assignentur ex officio. Tenenturque Cives et incolae gratis dimidiam partem aedium suarum advenis concedere, nisi si quae aedes per Legem publicam Comitialem (nam Privilegium Regis ei rei non sufficit) ab huiusmodi servitute liberentur; quod beneficium admodum raro tribui solet. Revocati deinde ad Conclave Senatorium, eodem pacto, ut prius, absidentem Regi Senatum circumstant. Silentio per Regni Mareschallos, utpote in tanto concurrentium [(transcriber); sic: concurentium] tumultu, imperato, Regni Cancellarius [(transcriber); sic: Concellarius] materiam deliberationum publicarum, quae succincte per articulos in conventibus Ante Comitialibus particularibus iam ante proposita fuerant, prolixe et facunde explicat, cura et sollicitudine Regis pro augenda ornandaque Repub. ampliter depraedicatis. Qui Polonice sciunt, admirabilem eloquentiam, et prudentiam circa auspicia Comitiorum perorantis Illustrissimi Ossolinii Principis, qui nunc primarius Regni Cancellarius [(transcriber); sic: Concellarius] est, in caelum laudibus extollunt. Et sane sermo ille ita a naturâ factus, ita institutus est, ut per omnia in comparabilis, et prope divinus merito censeri debeat. Post propositionem in suffragia eunt Senatores, et, ut quisque potest quam
dissertissime de singulis articulis sententias suas exponunt, nec minus si quid praeterea ex Repub. esse consuerint de eo Regem et ordines admonent. Libere illic ac fortiter multa dicuntur, plerumque tamen eo sermo tendit, ut ad amplectendam Regiam intentionem Nobilitas permoveatur. Absolutis suffragiis senatorum, quibus ferendis aliquot saepe dies consumi solent, monentur a Cancellario Legati Provinciarum, ut ad suum digressi conclave, de iis quae proposita, et suffragiis senatorum, ipsis praesentibus, ventilata fuerant, consilia seorsim capiant, eaque mature, procul habentes odium atque amorem amotis rixis inutilibus, pro salute Reip. expediant. Illi per Mareschallum se quidem ad id paratos ostendunt, sed antequam ulla de re deliberatione instituant, duo sibi a Rege concedi verbis ad obsequium eximie compositis expetunt. Primum est, ut Rex dignitates sive Ecclesiasticas, sive Politicas, Praefecturas itidem, aliaque bona Reip. vacantia bene meritis conferat. pendet sane haec collatio ex libera et absoluta Regis. Quo pertinet, quod cum ex omni Nobilitate Poloniae et annexorum Provinciarum Rex eligere pro arbitrio suo possit (nisi quod indigenas quarundam Provinciarum ceteris proferri debere vetusta iura disponant) quem honoribus, commodisque talibus afficiat, fratri tamen, aut filio, praeterquam cum consensu omnium Ordinum, idque lege publica lata, largiri nihil potest. Alterum est, ut ratio a Senatoribus Residentibus publice reddatur omnium Senatus Consultorum quae a proximis Comitiis ad illud usque tempus facta fuerunt. Ne enim aliquando plus, quam per leges licet,
Aulae indulgeatur, et fortassis de huiusmodi negotiis, quorum cognitio ad universam Remp. et Comitia generalia pertinet, aliquid decernatur, id cavere hac ratione student. De utraque quando satis factum est, tum demum secedunt, et consilia de Republica sub moderamine Mareschalli ab ipsis electi in Conclavi, quod Nuntiorum Terrestrium dicitur, conferre incipiunt. Fateor deesse mihi illam scribendi facultatem, quae necessario in eo requiritur, qui Genium et indolem illius conclavis solide, suisque coloribus Celsitud. Tuae depingere velit. Sed ego posthabito verborum ornatu, quae in tribus Comitiis mihi comperta fuerunt, uti incepi, succincte, ac breviter exponere pergam. Nulla hic materiarum series observatur, nullus instituitur Ordo suffragiorum: Sed quod quisque vult, arripit, et ad deliberandum proponit. Et licet nisi venia a Mareschallo impetrata nemini de Rep. dicere concessum sit, tamen saepe contingit, ut, qui dicere iam coepit, clamoribus ceterorum obruatur, et Mareschallus ab illis, qui facultatem dicendi sibi dari certatim postulant, paene diripiatur. Maxima imprimis remora illorum consiliorum est, quod a plerisque posthabita Rep. ad desideria privata statim festinatur. Quae quidem si ordine proponerentur, tamen aliquis finis futurus esset, et ad Regiam propositionem tandem deveniretur. Sed dum quisque ante ceteros audiri, et de desideriis suis aliquid certi vult statui, neque alter alteri cedit, singulorum impetuositate saepe omnes excluduntur. Ita plures plerumque dies exeunt, antequam non dico decerni quod vim legis postea
habeat, sed ad deliberandum saltem proponi aliquid possit. Haut raro, cum eo iam videtur res deducta, ut spes sit omnes consensuros, ex inopinato unus aut alter ex angulo [(transcriber); sic: augulo] proclamat, se serio contradicere, et nisi de hoc vel illo negotio deliberationes prius expediantur, malle se potius comitia irrito effectu dissolvi, quam ulla in re adsensum praebere. Nihil autem in confessu illo concludi potest, nisi quod omnes unanimiter iubeant. Eo pacto, cum quod propemodum iam exstructum fuerat, disturbatum procumbat, idque fiat a variis, et frequentissime, inde sequitur, quod vix quicquam postea a quoquam proponi amplius possit quod contradictionibus non divexetur. Si alia causa non subsit, fortassis aliquis, cui ab eo, qui proposuit, antea contradictum fuerat, iniuriam suam ulcisci volet, itaque quod passus est, facit. Cessatur sane quandoque a clamoribus, et attente audiuntur Orationes quorundam oppido disertae et cordatae, inprimis eorum, qui auctoritate ceteris praepollent. Et illi quidem gloriam prudentiae et eloquentiae auferunt [(transcriber); sic: aufferunt] , ut tamen omnibus persuadeant, quod volunt, id vero raro contingit. Exorietur enim aliquis, qui aeque facunde ac solide, nec minori cum auctoritate contrarium suadebit, donec contendentibus [(transcriber); sic: contententibus] postea inter se utriusque Oratoris asseclis, inter mutuas altercationes, et clamores negotium tam pulchre, tanto cum applausu omnium hactenus disputatum sive affectu ullo evanescat, vel ab importuno aliquo, uti ante dictum fuit, violento dissensu ê manibus excutiatur. Arbitror hic duo occurrere Celsitud. Tuae, de quibus fortassis uberius informari
desideret. Primo quandoquidem nulla hic tractandarum materiarum est meth odus, nec pluralitas suffragiorum pro consensu valet, impossibile fortassis videbitur, illis de rebus unquam decisiones aut statuta fieri, cum omnia clamoribus et contradictionibus permisceantur. Deinde, haec consultandi ratio haud dubie perniciosa futura est Reip. cum saepe ob ista impedimenta remedia subita, quando opus est, non expediantur, et si ordine omnia fierent, plures omnino bonae leges conderentur. Ad ea ita respondeo. Quamquam aliquando propter illam confusionem Comitia dissoluta [(transcriber); sic: disoluta] fuerint, tamen leges quamplurimae, et sane saluberrimae ea quoque ratione conditae fuerunt, et Resp. Polonica a trecentis fere annis, quibus hoc instituto et methodo constanter utitur, stetit inconcussa, imo dum cetera Imperia, quae aut unius nutu, aut plurimorum consiliis ordinatis et methodicis reguntur tam per intestina, quam peregrina, bella paene pessum iverunt: illa in perpetua, aut saltem aliquando leviter interpolata pace ac tranquillitate magis magisque semper effloruit. Adeo, ut plerique arbitrentur hanc deliberandi, et de Rep. constituendi ideam non sine exitio eiusdem immutari aut transformari posse. Animam enim salutis publicae aiunt esse illibatam libertatem. Quam adulterari, et in periculum adduci arbitrantur, si qui ad consilia pro Patria capienda congregati sunt, ad necessitatem exacte propositionibus parendi adigantur, aut si plures in unam sententiam condescendentes, ceteros consensu suo tamquam torrente aliquo etiam invitos, et fortassis rectius sentientes abripiant,
cum inprimis consentaneum sit maximam partem in errorem deduci, vel etiam corrumpi facilius posse, quam universos. Sed haec accuratius disquirere non est huius loci. Plurimum tamen ut consensus interdum aliquis obtineatur, in dexteritate Mareschalli situm est, ut iam ante memini: tum si illi, qui iudicio et auctoritate valent, iis serio utantur, obnuntiatores facile compescunt, inprimis si manifeste frivola et iniqua sit obnuntiatio, aut praesens Reip. et inevitabilis necessitas negotium urgeat. Alii pollicitationibus, quod nempe in hoc vel illo negotio faventes et proclives ceteros habituri sunt emolliuntur. Pertinacissimi plerumque cum postremo omnium Ordinum congressu circa conclusionem (de qua infra dicendi locus erit) auctoritate Regia, et persuasionibus Patrum franguntur. Non omittendum, ita rixas effervescere interdum, ut acinaces utrinque stringantur, et metus sit, ne ex loco pacati consilii, cruentae digladiationis [(transcriber); sic: diglatiationis] arena fiat. Haec fere est facies illius Conclavis mirifici, verum ea tamquam in Palaestra exorietur merito cordata ingeniosaque Nobilitas, et pro tuenda libertate sua, publicaque salute, stupendis, sed fortasse tutissimis auscultandi modis adsueta. Et hac tatione quottidie (si festos dies excipias) congregati de Rep. isti soli sine Rege et Senatu deliberant. Rex interea et Senatus causis Comitialibus iudicandis vacant, quales sint, prolixum foret hic recensere. Haud raro tamen ex Senatu a Rege Deputati mitti solent, qui aut desideria Regis Nuntiis terrestribus proponant, aut eos ad iurgia prolapsos, seseque mutuis liticulis impedientes, aliaque omnia
potius, quam quae oportebat, satagentes, e diverticulo in viam reducant, et ad serio de Reip. necessitatibus cogitandum hortentur. Invicem quoque nuntii terrestres quandoque per Deputatos postulata quaedam sua ad Regem et Senatum deferri curant. Quin contingit aliquando durantibus istis consiliis Equestris Ordinis, et Iudiciis Comitialibus, Nuntios Terrestres ad Senatorium Conclave evocari, quoties vel Oratores Exterorum Principum ad universam Remp. missi, vel Regis et Reip. Legati ab exteris reversi, et Legationem renuntiantes, audiendi sunt, aut cum relationes fiunt Commissionum aliorumque negotiorum, quorum notitia ad omnes Reip. Ordines pertinet. Interdum non vocati, sed ultro eo accedunt, quoties nempe aliquid serio a Rege expetunt, quod fortassis per Deputatos obtineri posse ambigunt, quantopere ea res ipsis cordi sit, concursu consensuque isto testaturi. Porro eo saepe progreditur gens liberrima, ut colloquium Secretum cum Senatoribus absente Principe exposcat: quale etiam proximo superiori anno in Comitiis Ordinariis a mitissimo benignissimoque Rege impetrarunt. Hoc Palladium esse iactitant invictae libertatis suae, in hoc dolores, metus, suspiciones suas in sinum fratrum (ita appellant) natur maximorum liberrimis, et facundissimis interdum querelis effundunt. Quin etiam, si quid remissius parumque fortiter illi consuluerint, fecerintve, generose indignantur et exprobrant. Inter ista, Celsissime Princeps, Comitiis praefinitum tempus elabi solet. Sane legibus publicis cautum est, ut quinto die ante Comitiorum exspirationem expeditis
deliberationibus suis Nuntii terrestres Regi et Senatui sese sistant, eaque de re a Rege per Deputatos Senatores saepiuscule monentur: Sed vix unquam nisi postremo Comitiorum die id ab ipsis fieri consuevit. Conclusio Comitiorum dicitur, instituiturque eorum, quae in Conclavi Nuntiorum terrestrium fuerunt consulta. cum Principe et Senatu collatio, et velut nova deliberatio. Legit ordine Mareschallus Nobilitatis Constitutiones, in quas consenserunt, eae vel Regi et Senatui probatae, vel, si quid a quoquam desideretur ex consensu omnium interpolatae, lex fiunt publica. Si vero Constitutiones ab Equestri ordine factae omnia ad deliberandum proposita non complectantur, industria Senatorum plerumque efficitur, ut de reliquis vel omnibus, vel aliqua saltem parte eorum Constitutiones fiant. Ipsi quoque Nuntii terrestres, quorum desideriis nondum satis factum fuit, hoc demum in loco, quod in suo conclavi nequiverunt, obtinere contendunt. Adeo, ut consilia hactenus fluxa, et fortunae opposita, portum quendam suum in postremo isto congressu omnium Ordinum inveniant. Tam efficaciter interdum, ut quamvis in Conclavi Equestri nihil actum sit, nec ulla consulta facta, eaque omnibus stet sententia post Regem salutatum irrito effectu Comitiorum discedere ad conspectum tam Regis (adeo divinitus Principibus id datum est, ut venerari Maiestatem eorum necesse sit) saepe subito immutentur, et tam precibus et suadela Senatorum, quam hortatu Mareschalli sui (cui et animus, et auctoritas sub Regio conspectu crescit) ad consilia tunc demum capienda, legesque condendas circumagantur. Hoc
plane in nuperrimis Comitiis ita evenit, uti suo loco memorabitur. Inde autem fit, quod quandoque necesse sit Comitiorum tempus ad dies pauculos prorogare, quamquam aegre, et non sine contentione a Nobilitate id impetrari soleat, quod id contra leges fieri dicant. Quemadmodum quoque arguere solent, iisdem legibus vetari nocturna consilia, ideoque lumina inferri aliquando passi non sunt. Sed nunc id tam accurate non observatur, quin aliquot interdum noctes conclusionibus illis continuentur. Alii praeter causas supra memoratas operationis tam efficacis postremi illius congressus hanc quoque rationem adducunt, quod Nobilitas pedibus insistens, et quamvis in amplissimo conclavi, attamen concursu tantae multitudinis coagmentata, tam ex compressione ipsa, quam calore et impetu defendendi sua, alienisque contradicendi aestuans, adeoque sudore diffluens, occlusis undique portis, nulloque exitu proclivi, quod nec auctoritate ulla, nec rationibus effici potuit, tandem taedio ipso ad adsensum adigatur. Et tamen inter ista omnia suum quoque campum invenit eloquentia, diserteque ac ornate multa dicuntur. Nec levia quandoque iurgia, nec exigui clamores oriuntur; modestius tamen, quam in priori conclavi, omnia fiunt. Dum sic circa Conclusionem Comitiorum, et leges condendas ordines occupantur, aurigae et lixae tantae morae impatientes in area Arcis satis incommode vociferantur, adeo ut voces ad aures Regis, ceterorumque accedant, Dominosque tamquam nimis in consultando et perorando prolixos, pipulo veluti differunt, qui tumultus immani scuticarum
crepitu augeri et ipsis solet. In postremis tamen Comitiis industria Mareschallorum provisum fuerat, ut quietius agerent, severe coercitis petulantioribus. Et amen ne sic quidem obtineri potuit, quin per intervalla colluvies illa tandem aliquem finem molestissimarum deliberationum fieri, et perbellae illi eloquentiae, diffusisque orationibus alibi locum quaeri, etiam per convitia postularet. ..........
Monsieur
LA votre datée du 10. Decembr. me fut rendice avanthier, avec la copie d' une antre lettre du 7. d' Octobre, dont je ne point du tontreçeu l' original. Vous vogez porla, combien d' incommodité nous donne cet embarras des postes, les quelles toutes fois comme l' espere, seront bientost redressées par l' assemblée de Commissaires, qui se fera en cette ville sur ce suiet. Je vous remercie infinement, de ce, que vous me conservez si farorablement l' honneur de vos bonnes graces, et vous prie de vous entierement asseurer de mestres fideles et tres humbles services. Faitez moy la grace de me mander par un mot, si cette lettre vous est renduë, comme aussi celle que j' envoyag a son Altesse il y a quinze jours. Je seragtant que je vivrag
Monsieur
Dantzig ce 30. de Mart. 1661.
Votre tres humble et tres obeis sant serviteur.
QUandoquidem ad meas superiori anno mense Octobri nullum a Te accepi responsum, credere malo aberravisse meas, quam Te. respondere noluisse. Cur enim abrumperes commercium, ad quod ultro, tantaque humanitate me provocaveras? Mitto itaque earum a)po/ grafon Teque rogo ut rescribas, an sit copia gratificandi mihi in eo, quodam ori, fideique Tuae volui concreditum. Confido sane apud bonos atque aequos facile excusari, si quid scripsi familiarius aliquando ad Praeceptorem atque cognatum, interdum quoque et in fervore maximo et flore primae adolescentiae iudicium interposui liberiuscule; atque ideo non metuo ne mihi creetur periculum etiamsi epistolae ad to\n makari/thn (compertum enim ex aliis habeo carum mihi tibique caput diem suum obiisse) in aliorum manus pervenerint. Si nihilominus tuo beneficio recuperare eas possim, plurimum humanitati [(transcriber); sic: humunitati] tuae debebo, magis etiam, si perscribere non graveris quae Viri optimi extrema fuerint, et quae eo pertinent alia. Quis enim praeter te fidelius ista et magis perspicue enarraverit? Vides quanta fiducia utar amico recente post provocationem tam benevolam. Verum operam dabo, si vivo, ut meorum quoque in te officiorum aliqua in posterum ratio constare possit. Salve et vale feliciter. Gedan. d. 7. Febr. 1660.
Magnifice Dn. Praeses.
ACcessi heri familiariter ad Dn. Rosewingen ut ipsi valedicerem. Quaesivit ex me intes alia, qua ratione quam commodissime Muendam pervenire posset. Dixi, si vel verbulo compellet Magnific. Vestr. non defuturos ipsi equos et currus publicos. Et ita discessimus, ut ille se eo nomine Magnif. Vestr. requisiturum ostenderet. De quo Eandem praemonere observanter volui, Arbitrio et prudentiae eius deferens, an arbitretur ex usu esse, si per praefectum apparitorum nomine Magnif. Vestr. ultro ipsi offeratur, quod petiturus est. Pro sarcinis nulla opus erit vectura, utpote quae navi iam sunt impositae: saltem ipsi et familiae erit prospiciendum. Puto duos currus sufficere. Veniam huic meae libertati spero a notissima humanitate. d. 26. Iulii 1660. Gedani.
TEmpora turbulenta, et illa rerum vertigo, quae hactenus diversis molestissimisque occupationibus implicitum circumegit, hoc inter cetera incommodum attulit, quod totum fere cum literalis amicis commercium fuerit abrumpendum. Ad quod me tamen paulatim nunc
restituo reddita temporum aliqua serenitate, meque paro amicis velut redivivum ostentare. Tibi inprimis, Clarissime Oiseli, cuius literis amantissime ac erudite scriptis responsum novem paene integris mensibus debeo. Eius vero silentii si aliam, praeter eam, quam dixi, fuisse causam suspicaris, candori meo profecto iniuriam facis. Ut primum vidi tuas in Minucium Felicem annotationes, et dudum est, quod eas vidi, aestimare caepi ingenium tuum, atque in studiis eximiam industriam, tum vero inprimis amavi operam in eo auctore illustrando collocatam, quem olim admodum adolescens legendo contriveram, adeo ut nunc quoque totum illum dialogum a)po\ so/matos recitare possim. Aestimationem illam plurimum auxerunt quae in Caium postea dedisti, sic ut nihil non ab illa ingenii praestantia, doctrinaeque, quam tanto studio tibi comparasti [(transcriber); sic: comporasti] , copia exspectandum esse iure merito censuerim. Quod in Senatus quoque nostri consessu aliquando palam profiteri non refugi. Nec tamen erat cur idcirco gratias tam accuratas mihi ageres. Nihil enim nisi officium suum facit, qui opportunitate oblata, veritati testimonium perhibere non detrectat. Amicitiam porro, quam liberaliter offers, lubens laetusque accepto, eamque omni officiorum genere, quantum quidem in me erit, excolere studebo, imo et frequenti literarum commercio alere, quod vicissim a te mihi promitto, adeoque ut id facias vehementer te rogo. Avide scire desidero ecquid novi operis moliaris, neque enim cessare te arbitror post tam illustria famae auspicia. Salve et Vale feliciter, Gedani. d, 4. Kal. Sept. 1660.
COnfido dudum te rediisse in gratiam cum diva *ugi/eia, transmissumque discrimen convalescendo remensum esse, Deumque veneror seriis precibus, ut te Rei tam publicae, quam Literariae, ad seros annos prospere constanterque valentem sospitemque praestet. Literis tuis d. 15. Maii hoc anno scriptis merum amorem, meras delicias ac venustates eximia temperatas prudentia spirantibus, intimi affectus spississimum osculum impressi. Quibus cum paria me facere posse desperans, quod responsum hactenus distuli, non tam socordia, mihi crede, quam pudor potius fuit, subrusticus haud dubie, et quo me tandem exsolvere, quocumque etiam eventu, decrevi, securus inprimis de humanitate tua, et ab amico communi Dn. Pelsio subinde offici admonitus. Vix lacrimas prae gaudio tenui, cum in literis deprehendi tuam de veteri sodali inter tot nostra pericula tam amantem sollicitudinem. Internos Poloniae motus quodammodo compositos sane laetamur, faxit Deus ut solidum id nobis propriumque sit gaudium, nec lateat aliquis ignis sub doloso cinere vere proximo maiori cum pernicie in flammam prorupturus. Et sunt qui nec a septentrione, qui te nunc tenet, fida omnia aut tuta sive Germaniae, sive nobis promittant, aut potius, quod cupio et opto, vaticinentur. Sed tu pro sollertia tua ista rectius arbitraberis ac diiudicabis. Eximius Findekelderus adhuc haeret apud nos, oppido invitus. Haesitanti in plagio Critii quod tam
opportune alter mihi Apollo subvenisti, gratias habeo atque ago. Perspexi ex tuis ad Pastorium nostrum adornari in Gallia Poëmatum aliquot florilegium decerptum ex libellis hoc, quo vivimus, saeculo publicatis, Mire id videre desidero cum propter alia, tum vero ut cognoscam quo iudicio editor delegerit ex praeclarorum ingeniorum monumentis, quod primarium iudicaret. Sat scio mea Iuvenalia non esse tanti, ut in hunc censum veniant: si tamen praeter spem collector dignatus fuerit ad ea quoque oculos iudiciumque suum dimittere, tui facio arbitrii, quid ex meis maxime dignum sit in illum fascem conici. Carmen, quo nobilissimae Matri tuae parentari soleo, ut inter mea, praecipuum habere, sed scripsi id adolescens admodum viginti circiter annorum. Alii deamant querelam Dinae, quam scripsi paulo provectior. Profecto pudet talibus ineptiis tua tempora morari. Vale Vir Nobilissime atque amicissime. Gedan. d. 8. Decembr. 1663.
OPtimus Senex noster Chemnitius ante octiduum subito correptus morbo nunc ita decumbit, ut, quis morbi futurus sit exitus, inter spem ac metum solliciti exspectemus. Ipse quidem egregium prae se fert animi vigorem, et quodammodo alacritatem; sed corporis debilitas augetur in dies. Rogavit me hodie ut statum hunc
suum Tibi amicissimo paucis indicarem, adderemque, si supervivat, continuaturum se cons veta literarum commercia; sin aliter Deo summo vitae et mortis arbitro visum, commendare se tibi per tot annos sancte atque integerrime inter vos cultae amicitiae memoriam, omniaque precari atque optare fausta et felicia. Invitus sane maestissimusque haec nuntio, sed voluntati Viri Optimi refragari non potui. Quem si ex morbo isto ita volente Deo diem suum obire contingat, et ipse vixero, non omittam de initio progressuque morbi, deque ipso obitu plene, et per partes ad te perscribere. Interea ut hebdomadarias [(transcriber); sic: hebdomatarias] scriptiones pro solita benevolentia non intermittas, rogamus. Salve et vale feliciter. Gedani d. 16. Febr. 1664.
LIterae tuae mihi sunt omni tempore gratissimae, utpote testes propensi affectus et benevolentiae, eumque non exiguum fructum esse existimo, auspice magno Gronovio, feliciter inter nos contractae amicitiae. Avide exspecto tuum de Favore et Favorabili tractatum. De epigrammate quod exposcis, parata erat et iusta homini dudum a Musis alienissimo illius officii excusatio, sed tanto amico nihil potui denegare, etiam cum iactura existimationis. Habebis itaque id hisce literis ei adscriptum, quod tuae humanitati erit aequi bonique facere. Rebus tuis eos succensus voveo, quos virtus
tua et praestantia studiorum meretur. Intercedunt quaedam negotia quo minus nunc possim esse prolixior. Gronovio, amico veteri ac incomparabili salutem adscribo, et amicitiae, quae inter nos est, adeoque necessitudinis memoriam commendo. Valete feliciter. Gedani ipsis Kalend. Maii 1664.
MIrifice me affecit Epigramma tuum quod Regi Christianissimo scripsisti pro suscipiendo bello Turcico. Verbis paucis, sed efficacibus expressa sunt tam destinata Gallorum, quam vota multorum in Germania; et praemisisti arduis consiliis magnisque moliminibus quasi quod dam boni ominis augurium illustri ingenio tuo, ipsoque Rege, cui tam ampla fata praeparantur, exquisite dignum. Mihi occasione oblata antequam postremas tuas accepissem de eadem adversus Turcas expeditione Elegia excidit, quam cum hac Epistolas coniunxi. Non illa quidem ad tui carminis gravitatem et excellentiam adsurgit (quis enim, qui nunc vivunt, id sperare ausit?) agnosces tamen, opinor, igniculos quosdam illius venae, quae illustri Parenti Tuo olim non displicebat, saltem propter ipsam simplicitatem, quam in Elegiis meis unice solebat probare. Nisi eam tibi et aliis vigoris poëtici plenis ariditatem potius in hac Eligia interpretari lubeat, in quo, vobis non invitis, consensero. Quippe post eam Eligiam, quam ante annos quatuor et viginti Claudio Sarravio scripsi,
quaeque inter eius epistolas est edicta, nulla mihi scripta est praeter hanc, et aliam Musis Bregelanis ante annos novem Regiomonti consecratam, cum essem circa initia belli Suetici nomine publico ad Electorem Brandeburgicum oblegatus. Quid mirum itaque si hoc Musarum privilegium, si unquam ullum habui, per non usum, ut Iuris periti loquuntur, amissi, et ex veteribus amoribus homo ad studia et labores alias dudum translatus plane exarui. Nimis operose fortassis ista nugor apud Te gravioribus intentum, nec ipse vacuus a seriis, adeoque molestissimis negotiis. Sed non erat hoc tempore argumentum aliud, et hoc scribendi officium diutius differre non debui, cum iam per duos menses in aere tuo fuerim. Salve et vale feliciter, Vir Nobilissime, meisque hallucinationibus ignoscere perge, quibus Sane iste animus se sentit a curis non leviter avocari. Ged. d. 16. May. 1664.
DIcam quod res est; non parum me conturbaverat filii morbus, sed superveniens Epistola tua illa mellea, illa tota aurea me mihi restituit, nec invenio verba quibus gratias dignas agam pro tam amica, suavi, et cordatae prudentiae plena compellatione. Plane numeros omnes veri atque perfecti amici implevisti non contentus curam sollicitam filii mei aegrotantis in te suscepisse,
et matrem, afflictissimam confirmasse, quod per se satis magnum beneficium erat, nisi absenti quoque Patri et pristinas aerumnas anxia meditatione revolventi opportuno atque efficaci alloquio succurreres, doloremque ac aegritudinem omnem eximeres. Nihil habeo, quod reddam, Vir atque Amice in comparabilis, praeter illud Poëtae:
*w *zeu= didoi/hs2 toi=si eioiou/toisin eu).Ad negotiationes meas in hac Aula quod attinet, illae sic satis lente hactenus procedunt, propter curas et occupationes Comitiales gravissimas, quae Seren. Regis Procerumque animos mentesque avocant et distringunt. Ad Regiam, ut loquimur, audientiam admissus ipso die Nicolai ea benignitate ac clementia a Principe exceptus, auditus, dimissus sum, ut satis eam depraedicare non possim, deque rebus nostris, nisi aliquid inauspicati, quod abominor, ex transverso incurrat, omnia prospera mihi pollicear: idque de votis tuis, aliorumque piorum et patriae communis amantium precibus unice acceptum fero. Sed heus tu, Vir Optime, petesne ferre, ut tibi narrem partem colloquii cum illustrissimo quodam Viro habiti, et aeque ad Te, quam ad me pertinentis? Accesseram hisce diebus honoris et officii causa ad Episcopum Warmiensem Wizgam, Terrarum Prussiae Praesidem, et contionatorem quondam Regium celebratissimum. Is, ut est Princeps profuse, atque exquisite humanus, statim post allocutionum utrinque sollennia in varios se extendit, eosque iucundissimos sermones. Inter alia narrabat, cum ad Regiae manus osculum paulo post suum Warsaviam adventum accessis
quaesivisse Serenissimum Regem, quos nam Gedani amicos haberet, meque inter eos nominato, Maiestatem suam luculentum edidisse regiae erga me propensionis indicium. Quod, quale fuerit, verecundia referre vetat. Et haud dubie Episcopus blandiri mihi voluit, aut saltem solatio aliquo subvenire, quem calumniis fuisse aliquando appetitum fortassis aliunde resciverat. Id tamen honeste posse arbitror, quod iterato ac serio affirmavit, dixisse Regem: me esse virum bonum, ac rectum. Quale testimonium cur dissimulent boni, quin imo cur non licite de eo glorientur? ku/mbos pa/resi kou)k a)parnou=mai to\ mh/. Postea addidit: Regem ultro iniecisse ubi de Viris Gedani celebrioribus sermo fuerat ortus, Nathanaelis Dilgeri mentionem plane Regio cum Elogio. Et ostendebat ipse Episcopus, quod magni te semper fecerit meritò Tuo licet non nisi ex fama non notum: nec defugiturum, quin contionantem audiret, si germanice sciret. Iuvenem se ex peregrinationibus reducem vidisse Parentem Tuum contionantem cum summa admiratione gestuum atque actionis, licet verba non intellexisset. Omitto cetera, ne videar, palam assentiri, a quo tamen non magis instituto quodam, quam toto animo abhorrere me nosti. Lectissimam coniugem tuam, et carissima florentissimaque Coniugii vestri pignora observanter et amanter saluto, Deumque ex animo precor, ut nos omnes protegat ac gubernet. Warsav. d. 9. December. 1664.
LUbens legi elegantes et eruditas Nobiliss. Pastorii nostri de primo Rege Christiano disquisitiones, Lucium Britanniae Regem primum illum fuisse statuentis, licet ambigere adhuc videatur, an non prior sit in hoc censu Agbarus Edessenorum Rex, propter Hieronymi auctoritatem. Amplector sane sententiam de Lucio, cuius Auctor venerabilis Beda, et post ipsum inter veteres Britannicarum rerum scriptores, Galfridus Manumetensis, cognomento Arturius, ex recentioribus autem praeter alios vir multiplicis abstrusaeque eruditionis, Ioannes Seldenus in Analectis Anglo Britannicis cap. 6. et in Chronologia ancillante, quam suo Iano Anglorum adiecit, adeo ut paene iam aliqua de Lucio possit constitui certitudo. Duo tamen sunt, quae mihi adhuc facessunt negotium, quaeque voluntati Tuae, blande id, et benevole exigentis obsecuturus, in medium proferam. Primum est, quod Beda, a quo fonte ceteri omnes profluxerunt lib. 1. Historiae Ecclesiasticae gentis Anglorum cap. 4. narrat misisse Lucium epistolam ad Eleutherium Papam expetentem ut Christianus fieret per eius ministerium
Anno per Christum natum 156, cum tamen constet ex Eusebii Chronicis, Eleutherium Episcopatum Romanae Ecclesiae demum suscepisse A. C. 177. Quod Calvisius et alii sequuntur. Agnovit id ipse Seldenus qui annum ponit nescio quo auctore 183, et antichronismum Bedae castigat, in dicta Chronol. ancillante. Sed quid faciet Galfredo? qui Lib. 5. cap. 1. Historiae Regum Britanniae diserte scribit. Lucium Regem Claudiocestriae ab hac vita migrasse, et in Ecclesia primae sedis honorifice sepultum esse Ao. 156. Estque notandum quod paulo ante lib. 4. cap. 19. Galfredus narrat Lucium misisse ad Eleutherium Exitum suum praeferre volens principio vitae per omnes actus bonitatis transactae. Quo ipso ostendit sero Christianum factum, et circa vitae exitum. Quod Seldenum in Galfredo non animadvertisse, nec aeque ac Bedae hallucinationem praesumptam redarguisse, equidem miror, cum tamen testimoniis Galfredi ad Lucii Christianismum astruendum sit usus. Accedit, quod dubitari queat, cum Beda 500 annis et amplius, Galfredus vero 900. posterior sit Lucio (floruit enim Beda sub Leone Isaurico circa Annum Christi 690. Galfredus vero seu Arthurius sub Henrico II. Anno Christi 1120. aut circiter) an ex veris certisque documentis rerumque testimoniis solidam cognitionem rei, quam tradiderunt, nancisci [(transcriber); sic: nascisci] potuerint, praecipue Arthurius, qui Archiepiscopos et Episcopos a Lucio constitutos otiose recenset, ac si res nuper esset gesta, nec post tot bella cum Romanis, mortuo iam Lucio, nec per Diocletianas persecutiones. Pictorumque ac deinde Anglo Saxonum horrendas immanesque
invasiones et crudeles devastationes tam longo temporum tractu interveniente, confusa fuissent, et fere abolita, ut vero simile est, istiusmodi notitiarum vestigia, cum inprimis nec de Lucico, nec de Eleutherio Christi cultum in Britannia per publicos ritus stabilientibus, ordinatis insuper Archiepiscopatibus et Episcopatibus ulla apud priorum meliorumque temporum, ne Historiae quidem Ecclesiasticae Scriptores mentio exstet, quos rem tantam, tamque celebrem, quae ignota esse non potuit, temere silentio praeterisse non sit probabile. Quis vero nescit quantum sibi permiserint claustralia ingenia, inprimis vergente iam aevo ad stuporem et credulam ignorantiam? Quod autem recentiores rerum Britanniae Scriptores instituerunt Bedae et Arthurii vestigiis, in eo ipsos gloriae gentis suae, ut sit, favere et velificari voluisse excusari potest. Sed sit sane: recte rem ipsam tradiderint Beda et reliqui, nec adeo accurate exigatur calculus Chronologicus a Monachis: superest alterum, in quo haereo. Nempe arbitrari me, in disquisitionem nunc vocari quis Regum vere atque absolute regnantium professus sit Christum primus, et video mihi animadvertisse Pastorium quoque nostrum ambigere, utrum talis fuerit Lucius. Quid Tacitus narret de reducta paulatim in formam provinciae proxima parte Britanniae, addita insuper veteranorum colonia; de quibusdam civitatibus Cogeduno Regi donatis, deque veteri et iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta [(transcriber); sic: instrumanta] servitutis, et Reges, et vita Agricolae per ipsum descripta patet. Saepe sane vindicate se in libertatem postea tentarunt Britanni
iugumque Romanum excutere, sed id non nisi sero et collabescente iam passim Romana potentia effici potuit. De Avo Lucii Mario toties ad partes vocatus Galfredus diserte scribit: quod amorem cum populo Romano habuerit, tributa solvens, quae ab ipso exigebantur. De Coillo, vel Coëlo Lucii patre: hic ab infantia Romae nutritus fuerat, moresque Romanorum edoctus in maximam ipsorum amicitiam inciderat, sed et ipse tributum reddebat, adversari diffugiens; quippe videbat totum orbem illis subditum, eorumque (NB.) quosque pagos, et quamque potentiam superare. Solvens ergo, quod exigebatur, in pace quod possidebat obtinuit. Denique de ipso Lucio: Natus est Coillo filius unicus, cui nomen erat Lucius, qui cum defuncto patre regni diademate insignitus fuisset, omnes actus bonitatis illius imitabatur, ita ut ipse Coillus a cunctis censeretur. lib. 4. cap. 17. 18. 19. Addit deinde lib. 5. cap. 1. quod Lucius sobole caruerit quae sibi succederet. Unde defuncto illo dissidium inter Britannos ortum fuit, et Romana potestas infirmata. Fuitque ea ratio, cur post mortem Lucii Senatus Severum Senatorem cum duabus legionibus in insulam mitteret cap. 2. eiusd. libri. Satis inde fit manifestum Lucium non magnam Britanniae partem, eamque fiduciariam duntaxat, et clientelari, ut loquuntur, iure, sub onere tributi obtinuisse. De tali autem Rege nunc opinor, non agebatur. Nam si id foret, quid prohibeat huc referre, et priorem Lucio statuere Regem Agrippam, qui iuxta Lucam in Apostolorum Actibus, postquam Paulum perorantem audivisset, palam edixit: parum abesse quin ipse
fieret Christianus. Nam et talis professio in illa Christianismis, ut ita dicam, teneritudine non vilipendenda est, et quis scit an non Rex ille vestro Paulino cooperante Spiritus Sancti gratia commotus, Christo nomen clam dederit, cum palam non auderet ob metum, et rationes politicas, quae dissimulatio [(transcriber); sic: disimulatio] in Nicodemo et Iosepho de Arimathia utcumque excusatur. Sed cum haec coniectura lubrica sit et anceps, omnium utique primi fuerunt Magi, qui ut Christum recens natum adorarent, et mysticis suis muneribus percolerent, Bethlehemum venerunt, quosque Christianos recte dici nemo infitiabitur. Eos vero Reges fuisse, defendit, uti rem probabilem, Baronius ex usu loquendi scripturarum, quae cuiusque oppidi Dominum Regem vocant. Baronio adstipulatur Casaubonus Exercit. 2. Sect. 10. quandoquidem constat in Perside, et vicinis Provinciis, Media, Assyria, Parthia, plures fuisse Toparchas. Illos autem potuisse Reges dici probat Casaubonus exemplo Reguli Adiabeni quem Strabo a)rxonta Iosephus vero basile/a vocent. Quodque Iosephus quendam Abenne Regem faciat *spasi/nou xa/rakos2 basile/a i. e. Regem Castri Spesini, fortasse, ut festive addit Casaubonus, non multo maiorem Rege Yvetoti Normannico. Annoto hac occasione falli Casaubonum, dum eadem Exercitatione affirmat Magos Arabum, quantum ipse meminerit, nullum scriptorem graecum nullum latinum commemorare. At Gerh. Ioh. Vossius ex Plinio et Ptolomaeo contrarium docuit in dissertatione prima de natali Christi thesi 27. Addo non omnium est, ne doctissimorum quidem, omnia meminisse.
Sed haec obiter. Hoc ergo de Magis, ut Regulis, Toparchis, seu Dynastis, si admittimus, iam eis posterior erit Agbarus, licet ponatur genuinas esse epistolas illas amoibaeas, de quibus ambigitur. Casaubonus sane, uti notatum Pastorio nostro, mavult audire doctiorum iudicia, quam ipse aliquid pronuntiare. Exercit. 13. Sect. 31. Aperte tamen ille ipse postea probat sententiam, laudatque ingenuitatem Melchioris Cani, qui Gelasii iudicium secutus, historiam dem mutuis illis literis pro fabula habet. Historiam porro de imagine a Christo expressa, et ad Abgarum missa, plane falsam et commentitiam esse multis argumentis operose demonstrat ibidem casaubonus. Eusebius, qui in Ecclesiastica historia epistolas illas utrinque missas fuisse primus docuit, non videtur sibi constare, dum in Chronicis ad A. C. 218. sub Macrino tradit: Abgarum virum sanctum regnasse Edessae, allegans ad id Africanum, tamquam ipse subdubitaret. Ad quem locum Scaliger post Lipsium monuit apud Tacitum 12. Annalium Abbarum pro Abgaro perperam legi. Notat autem ad Tacitum Lipsius id nomen sollenne illius gentibus tunc fuisse, ut Ptolomaeorum in Aegypto Locus ex Hieronymo ab amico nostro adductus me quoque, fateor, nonnihil commovit, sed fortassis obtendi possit quod monuit [(transcriber); sic: manuit] Casaubonus Exercit. 1. Sect. 9. Multa incomparabilem illum Virum ex falsa auditione falsa tradidisse, et narrare quae acceperat ab auctoribus non optimis. Et ut Hieronymo fides tribuatur, Abgarus nihilo magis ad hanc disquisitionem pertinebit, utpote Regulus et Dynasta fiduciarius, magisque Persiae vel vicinae
alicuius provinciae Regulis posterior. Age igitur dispiciamus quis eorum Principum, qui absoluto iure repugnarunt primus in Christum crediderit, et tentemus, si placet, an aliquis reperiri possit etiam ipso Lucio, si is in hanc classem referatur, prior. Inter Reges absolutos vel maxime recenseri posse Romanos Imperatores, dubium esse nequit, quippe qui Regibus imperarint, quosque graeci scriptores! saepius basile/as2, quam a)utukra/turas2 appellent. Quin imo in Catalogo Regum Britanniae, qui vetustioribus rerum Britannicarum scriptoribus in Editione Comeliana praemittitur, Severus, Bassianus, Caracalla, Constantinus Magnus, et alii ponuntur. Constantinum Magnum primum inter Imperatores Rom. Christianum communiter tradi, credique, nemini ignotum est. Sunt tamen qui asserant Philippum Arabemante Constantinum christianam religionem suscepisse, ad id adducentes testimonium Vincentii Lirinensis, et aliorum. Eusebius sane ad A. C. 244. id diserte affirmat. Sed Scaliger huius sententiae defensores acerbe acriterque perstringit in Animadversionibus ad Eusebium, tamquam in sacro sanctum Christi cultum iniurios, qui scelestum latronem Arabem eo honore afficiant, eique adsertioni tuendae multa a veteribus Christianis conficta fuisse queritur. At vero Mariana lib. 4. de rebus Hispaniae cap. 9. Philippum christianis sacris initiatum, ac non nisi sceleris suscepti prius poena exsoluta a Fabiano Pontifice admissum, qui affirment auctores se habere antiquos, et graves literis prodidit. Sed omisso Philippo, quaeri possit an pro Christiano habendus Alexander
Severus, quem in larario suo Christum habuisse in eius vita commemorat Aelius Lampridius? et alibi in eadem vita addit: Christo templum facere voluit, eumque inter Deos recipere. Quae more loquendi gentilibus tunc usitato prolata a Lampridio forte quis non absurde interpretari possit: Alexandrum ab initio privatim Christum coluisse, deinde statuisse publice quoque eius cultum promulgare, non tamen, ut cultum Deorum hactenus receptum statim ac simul aboleret, hunc enim sensum illa verba: inter Deos recipere voluit, non incommode admittere videntur, cum satis constet sub Constantino quoque M. et sequentibus Imperatoribus Christianis simul cum publico Religionis Christianae exercitio aliquandiu viguisse cultum idolorum. Subiungit postea Lampridius: Quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus Civitatibus sine simulacris iusserat fieri: quae hodie idcirco, quia non habent Numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur: sed prohibitus est ab iis, qui consulentes sacra, reppererant [(transcriber); sic: repererant] , omnes Christianos, si id optato evenisset, et templa reliqua deserenda. Postrema haec verba Lampridii de prohibitione an ad Hadrianum, an vero ad Alexandrum Severum respiciant, ambiguum est, et fortasse respiciunt ad utrumque. Prope est ut nunc exclamem invento populus quod clamat Osiri: *e(ugh/xamen, sugxai/romen; utpote opportune [(transcriber); sic: oportunè] tandem invento Hadriano, qui ante Lucium Britannum in Christum crediderit, quamquam propter rationes, quas nunc dicimus, status, publicare eius cultum prohiberetur, quod postea, adultiore iam Christianissimo Constantino M. eiusque successoribus
longe fuit proclivius. Quamquam ex Historia temporum Constantini quidam colligant satis trepide ipsum in eo sese gessisse, ne dicam lepide, adeo ut sint viri docti, qui de ingenuitate eius in professione Religionis Christianae non parum dubitent. Sed per me liberum cuique esto, de iis, quae protuli, quod voluerit, statuere. Ut enim ab initio dixi, facile ipse in sententia Excellentissimi Pastorii nostri possum acquiescere: licet nec sententia de Hadriano adspernabilis videri queat, quam Tibi, Vir Magnifice, vel propter nomen, quod geris, non ingratam futuram paene persuadeor. Antequam finiam, non erit fortassis a proposito argumento alienum, quae de Montmoranciis, illustrissima in Galliis familia olim mihi notavi, et de quibus nuper, cum colloqueremur in Curia, aliquid ieci, cum superioribus coniungere. Nempe Montmorancios primos reputari Galliae Christianos. Quercetanus (du Chesne) celebris Galliae Historiographus, genealogiam illius familiae magno volumine est complexus. Inter alia profert locum notabilem ex libro manuscripto vetusto reperto in Bibliotheca Philippi Huralti Episcopi Carnotensis. Libri titulus fuit: Enseignemens pour apprendre à blasonner Armes, compose et escrit du temps de Philippe le Kol. Ex quo Quercetanus sequentia verba publicavit: Montmorencii premier Crestien [(perhaps: Chrestien)] , que Roy en France; premier Baron en France, sur son tymbre porte un Paon, qui fait la röue; Son erg est, dieu aide au premier Chrestien; son mot est, a)pla/nws2, e' est adire sans tache. Porro scriptores Gallici conversionem Montmoranciorum
attribuunt Dionysio Areopagitae, quem primum cum Rustico et Eleutherio in gallia Evangelium docuisse [(transcriber); sic: docuisso] communis est traditio, quam etiam Baronius defendit. Res tamen dubio non caret, de quo inprimis adeundus Paschasius in disquisitionibus Gallicis (Pasquier Recherches de la France) lib. 3. cap. 6. Simon Crossius seu Cros, qui Henrici ultimi ex Ducibus Montmoranciis, Tholosae ante 25. annos secuti percussi, vitam descripsit, constare ex vetustis diplomatibus authenticis S. Remigium, qui Clodovaeum Regem sacris Christianis initiavit, inter alia praecipisse, ut Rex quotannis donarium aliquod transmitteret ad Ecclesiam Sancti Dionysii, eiusque deferendi officium honorificum attributum fuisse senioribus gentis Montmorantiae, tamquam primis Baronibus, primisque Regni christianis. Feci quoque mentionem in eodem colloquio, observasse me non ita pridem primario Curioni Rothomagensi tribui titulum Decani Christianitatis (Dogen de la Chrestiente) in censuris quae nomine Curionum Civitatis illius cum subscriptione singulorum contra Theologiam moralem Iesuitarum in lucem prodierunt ante decennium; cuius tituli Originem et causam per Gustmeierum Parisiis commode explorari posse innui. Nisi valde fallor, ea de re ad ipsum Gustmeierum scripsisti nuperrime, quae tua res est scitu dignas solide pleneque indagandi generosa aeque ac laudabilis aviditas. Vides, Generose Domine, quo me provexerit dulcedo quaedam tecum per literas colloquendi, cum vero inprimis petitioni tuae pro tenuitatis meae captu obsequendi promptitudo.
Ornatum non adhibui, quod intractatione istiusmodi argumentorum vix potest; quin omnia, quod per se satis apparet, effudi potius, quam scripsi. Salve et vale feliciter. Gedani ex Musaeo meo ipsis Kal. Nov. 1665.
CUm ob causam interesse sacris vespertinis hodie non liceret, nec possem esse otiosus, ut tamen aliquid agerem a sacris non prorsus alienum, placuit relegere postremam Nobilissimi Pastorii de primo Rege Christiano, postquam meas de illo argumento hariolationes viderat, ad te scriptam mihique nudius tertius in Curia festinanter lectam epistolam. Quam idcirco a te reposcere ausus sum, quod non obscure visus esses meam de his quae Amicus noster coniecturis meis opposuit, sententiam exspectare. Ego vero non difficulter ipsi totam causam tradere paratus sum, cum iam initio edixerim me exercitii tantum causa protulisse cogitata mea. Quibus cum ipse non satis fiderem, merito unicuique liberum feci, ut quod vellet, de iis statueret. Quorum tamen hunc fructum tulimus uterque non spernendum, quod Pastorio nostro occasio est data ingenii et eruditionis suae divitias ulterius explicandi. Itaque iam Lucium Bedae et Galfredo, gloriaeque Britannorum resigno: nec de Magis, aut Agrippa Rege
contendo amplius, quamquam nec de illis contendi antea, aut adservi quicquam confidenter, quin timide potius eos produxi, ne producturus quidem nisi fabulosae illae Epistolae Christi et Abgari eam mihi quasi extorsissent divinationem. Abgarum vero ut ê numero hominum vel principum expungerem, numquam mihi in mentem venit, saltem secutus auctoritatem Chronici Eusebiani per rationem temporis, quo Sanctus Rex Abgarus vixit, redargui posse vanitatem commenti de illis epistolis credidi. De Philippo Arabe video Amico nostro mecum convenire, dum litem de eo Marianae et Scaligeri in medio relinquit, quod et ipse feceram. De Alexandro tamen Severo amplius fortassis deliberandum fuerit, quia, uti in suis ad Lampridium notis Casaubonus asserit: notitiam Christi habuit per Matrem, quam Christianae religionis mysteriis initiatam, et ab origine constat informatam. In Hadriano plus difficultatis esse lubens largior. Constat sollenne fuisse Romanis Romam vel transferre, ut Aesculapium et alios, vel publico cultu venerari, gentium exterarum Deos. Ut id autem eo modo de Christo cogitaverit Hadrianus subactae prudentiae Princeps, vel illius aevi quispiam alius nisi inspiratione divina, vel accuratiori indagatione, de Christi Deitate et Christianae Religionis innocentia ac veritate edoctus ignoscet mihi optimus amicus noster si adhuc subdubito. Meminit ipse illud Suetonii in Nerone cap. 16. Christiani genus hominum superstitionis novae et maleficae. Illudque Taciti Annal. 15. cap. 44. Quos per flagitia invisos vulgo Christianos appellant. Recordatus haud dubie ex
Tertulliani [(transcriber); sic: Tertuliani] Apologetico [(transcriber); sic: Apolegetico] : Christianum hominem omnium scelerum reum, Deorum, Imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimatum. Et quod promiscue iactari solebat: Bonus Vir Caius Seius, sed Christianus. De ipso porro Christo quid senserint, ex Tacito scit eod. Annali Christum per Procuratorem Pontium Pilatum, imperante Tiberio, supplicio affectum. Atque inde acerbe invehi solitos in Christianos: Quod (verba sunt Minucii Felicis) hominem summo supplicio pro facinore punitum, et ligna feralia colerent, quaeque apud alios passim leguntur. Ex quibus suspicari possis, non eum apud gentiles de Christo sensum fuisse publicum, qui de Hercule aliquo vel Aesculapio, vel Polluce et Castore fuerat. Instinctu itaque interiori, vel aliunde acquisita rectiori notitia permotos fuisse paene necesse est, qui venerationem cultumque Christo peculiarem tribuerent, ipsi templa destinarent. Sed obstant versiculi: Animula, Vagula, blandula etc. qui mihi quoque non parum negotii facessant. Sed fortasse solvetur nodus si dicatur: constare ne ipsos quidem primos Religionis Christianae post Apostolorum tempora antistetes et doctores de statu animarum post mortem usque ad gloriosum Christi supremo in iudicio adventum idem sensisse, quin imo de resurrectione carnis quosdam monstrosas quoque sententias defendisse, de quo videndus Gebhardus Elmenhorstius civis meus in suis ad libros Arnobii adversus gentes observationibus sol. mihi 4. 2. in fine. Et quid fiet Constantino M.? qui tam vesanus fuit ut Athanasium in exilium mitteret, et Arrianum exulem
revocaret. Cum mea quidem sententia haud paulo periculosius sit in articulo de divina Christi natura manifestas haereses fovisse et protexisse, quam de statu animarum post mortem non recte sensisse, in illa maxime, sicut in prioribus ieci, nascentis Christianismi teneritudine. Latronem in cruce conversum haud dubis in multis Christianae fidei articulis non fuisse informatum, et pleraque eius mysteria ignorasse probabile est. Ipse Salvator noster illam quoque fidem, quae non maior grano sinapis esset, commendavit. Sed quo tendo? Pene videri possim velle canonizare [(transcriber); sic: canonisare] , ut loquuntur, Hadrianum, atque adeo valde vereor, ne quis mihi haec ita paradocw=s2 dissertanti obiciat, quod gravis quidam scriptor, cuius nomen nunc non occurrit, literis proditum reliquit: Multos in numerum sanctorum esse relatos et collocatos in caelo, quorum animae in inferno aeternis ignibus urantur. Mihi sane semper probabitur, quod Tu, Vir Illustris, et Nobilissimus Pastorius rectius veriusque esse statueritis. Nihil enim ineptius solet, quam in re tam obscura, et tot involuta difficultatibus quicquam decretorie adseverare. Salve et Vale feliciter. Ex Musaeo meo d. 8, Nov. 1665.
ACquiesco lubens in voto Nobiliss. et Excellentiss. Amici nostri, ut tam bene inter Christianos Reges conveniat, quemadmodum, inter
nos in argumento per te proposito convenit. Quid enim opus ulterius hanc serram reciprocare? Cum hoc tantum sit hactenus utrinque actum, ut, Te Praetore mappam mittente, congrederemur amici antagonistae. Obtinet ergo sententia Amici nostri, vel mea, vel neutra, malim tamen ut ego vincar nein me incurrant iunctae umbone phalanges. Iterum planissime profiteor, me in hoc certamen non descendisse, nisi exercitii gratia, et ut tibi gratificarer. Et fortassis hic locum habet a)gaqh\ d) e)/ris2 h(/de brotoi=si. 11. Novembr. hoc ipso momento, quo mihi amici nostri postrema epistola communicata est.
QUantum tibi debeam propter filium meum, equidem agnosco lubens, nec cesso apud alios profiteri. Hoc saltem displicuit hactenus, quod id visus et agere (da veniam iuste conquerenti) nimia humanitate tua, ut laudem liberalis animi officiique tibi acquireres, mihi parum memoris ingratique relinqueres notam. Id si nullo modo ferre amplius possum, ignosci mihi debet. Non quod sperem me paria tecum facere posse (quis enim rerum intelligens iustum operis tuis pretium statuat?) sed ut a te contendam, ne ad sperneris tesseram ulterioris gratitudinis, nummum aureum, quem inclusi, recipere, vel saltem pro filiola tua adservare. Quod te
facturum confido, qui novisti optime inter bonos bene agier oportere. Salve et vale feliciter. gedani 14. Mart. 1666.
DE nova honoris accessione quod gratulari voluisti amico veteri, in eo humanitatem tuam, et benigni affectus constantiam agnosco atque exosculor. Non quod illa accessio valde me delectet, aut parum dignitatis esse in solo Syndicatu arbitrer; sciunt enim, qui me norunt, quam alienus semper fuerim ab ambitione omni, securus neglegenter fere ac supine
Qua sede sedeam, quam tori partem premam;Sed quod gaudeam Iudicium Amplissimi Senatus nostri tuo quoque iudicio comprobari. Si enim quidam olim pulchrum existimavit laudari a laudatis, quidni pulchrius esse profitear ab ornatissimis ornari? Superest ut tecum Deum precer, ut quod de me Patres censuere, Civitati isti, mihique, atque amicis bene vortat. A te vero contento, ut planissime tibi persuadeas quacumque in statione vitae supremum Numen me esse voluerit, perseveratarum constanter in effectu cultuque virtutibus meritisque Tuis debito. Illud serio me efficit atque delectavit, quod ad studia me Tua vocare voluisti. Mitto [(transcriber); sic: Mitro] itaque volumen primum Actorum Legationis Fraxinaei Canaii, in quibus olim notavi loca praecipua, quae de religione ipsius et
Casauboni agunt, nempe libro 1. fol. 83 84. 278. 438. 477. et lib. 2. fol. 8. 9. 26. Adiunxi historiam Vitae Mornaei Plessiaci ubi videbis prolixe enarrari initia et eventum Colloquii Fontis Bellaquaei, deque Fraxinaeo et Casaubono libero ferri iudicia fol. 260. et pluribus sequentibus. Casauboni locus, quem requiris, est in Epistola ad Scaligerum quae est 434. editionis Gronovianae. Vale et salve cum Tuis omnibus. Gedan. 23. Martii 1666.
QUod propter qualemcumque honoris accessionem tam amanter mihi gratulari dignatus es, in eo agnosco benigni affectus candorem atque constantiam, quem tuis frequentibus beneficiis iam pridem praeclare testatum dedisti, idque sine ullo merito meo, qui in meae infelicitatis parte inprimis deputo quod hactenus nulla in re tibi utilis esse potuerim. Sed ut dicam quod res est, nimis metuo, cum exulcerata ista tempora video, ne non tam dignitas, quam pericula mea et invidiae irritamenta increverint. Quid velim, pro tua prudentia satis intelligis. De publicis haud dubie perscripsit vir optimus Chemnitius noster: Miserum est duas celeberrimas Res publ. primarias in orbe universo, publicae Libertatis vindices et custodes, Polonicam dico et Belgicam, in tot malorum perplexitates terribiles tam subito incidisse. Sed fata viam invenient, quae ut
mollissima semper experiaris, virtute insigni, praeclarisque operibus iam dudum promeruisti. Salve et vale feliciter. Gedani [(transcriber); sic: Gadani] d. 24. April. 1666.
OPpido gratum iucundumque mihi fuit, intelligere ex literis vestris, quod votis et exspectationi vestrae respondet Tubinga, non Musarum duntaxat, sed almae quoque Themidos propria sedes, verumque domicilium. Inprimis vobis gratulor notitiam Magni Lauterbachii, quo auspice et ductore ad arcem sanctissimae illius Divae praeclaros facilis progressus, sicuti vestigia Viri incomparabilis Parentis vestri, quem in eadem inclita Tubinga Besoldus quondam talem formavit, qualem se Rei publicae cum immortali sua laude postea praestitit. Pauca hactenus hic vidimus eorum, quae Lauterbachius edidit, eoque desideramus avidius. Utinam quamprimm in publicam lucem prodeat in libros Digestorum commentarius, ne soli vos, et iuventus illa Academica ea perfruamini cum invidia orbis literati. Nec minus felices vos iudico contubernio Excellentissimi Caldenbachii, qui vos studiis Philosophiae, et amoenioris literaturae (quo comitata praecipue gaudet et exsplendescit Iurisprudentia) porro insuescat, et opus in Patria sub Clarissimo Titio nostro feliciter inchoatum, eximius architectus absolvat. Ecquid ab ipso, ex quo Regiomonto Tubingam larem suum transtulit, sit editum, quaeso, indicate, virumque multis mihi
nominibus colendum a me amanter salvere iubete. Salvete ipsi quoque, et valete feliciter, strenueque, quod agitis, agite. Dabam Ged. d. 21. Maii 1666.
QUas anno superiori a. d. 26. Octobr. Iuliani ad me dederas literas, iisque adiuncta Lipsiana dictata, recte accepi, nec rescripsi hactenus, quod in illis ipsis literis spem faciebas de poematis tuis brevi in lucem proferendis. Quorum partem eam inscriptam nomine meo apparituram ultro esses pollicitus, non dissimulo aliquid me gloriae gargali/s1mw illectum, et impatienter desiderasse in conspectum mihi dari incomparabilis ingenii tui fetum, fructuque illo frui amicitiae nostrae, atque usque eo responsum hactenus distulisse. Quando autem nuper admodum Pelsius noster destinatum mihi exemplar tradidit, eo prolixius gavisus sum me tanti boni factum esse compotem, quod navem, quae exemplaria attulit, involutam fuisse clade illa luctuosa Uliensi omnes crederamus. Reiectis itaque aut dilatis, quibus tunc distrahebar negotiis omnibus, involavi librum tam lepidum, tam doctum, totumque me ingurgitavi in delicias atque amoenitates tuas, diem nocte continuans legendo. Quid quaeris? vidi, vidi oculis meis Venerem a)naduome/nhn (neque enim alia nunc occupato ac festinanti occurrit imago qua pulchritudinem carminum tuorum exprimam) plena se venustate, totoque numine terris
ostentantem. At vero pro honore mihi habito (quem praefero planissime universis qualiscumque fortunae aut honorum, qui unquam mihi in vita mea contigerunt praemiis) quas, quibusve verbis tibi gratias agam, Nobilissime Heinsi, equidem non invenio. Quid enim gratiarum digne reddi possit pro collatae in nomen alioquin obscurum et celebritatis, et profecto immortalitatis beneficio? Tu autem dum id meritis quibusdam meis tribuisse facunde publiceque praedicas, effecisti sane, ut iam inde omnibus constet (quamquam et iam antea de eo manifesta fides) uti ingenio ac doctrina, sic modestiae et humanitatis laudibus re, quicquid usquam est eruditorum, gloriose exsuperare. Senatui quoque nostro perquam grata fuit honorifica illa memoratio dignitati, meritisque tuis ante hos undecim annos praestiti qualiscumque officii. Sed avocant me negotia, nec licet uti volebam, ac par erat, in campo depraedicandae ingenii morumque tuorum generosae liberalitatis latius exspatiari. Unum id ad do ut te rogem, ne graveris indicare, quis ille fuerit Cassus, quis Santra, quos in Saturnalibus tam ingeniose irrides; quis porro Macrinus, in quem exstant (ut et in Mamurram, sed puto pro eodem habendos) Menagii lusus, et cui acres Scazontes olim intorsisti; quis denique (si id scire fas est) Amicus ille Batavus, cuius eximia carmina leguntur ad calcem operis tui, et an idem is auctor sit Elegiae. De Alastore omnia fatis sunt liquida. Antequam finiam, dic, quaeso, Gronovius noster quid agit? quinquennium iam est, quod mihi non
scribit, quamvis subinde compellatus. Nescio an referri debeat inter eos, de quibus in Epistola ad Ill. Virum Conradum a Beuningen blande conquereris. Ego tamen facile excuso virum studiis pertinaciter deditum, et veteris sodalis studiorum dudum transfugae, inter celebritatis suae quottidiana incrementa, ut sit, obliviscentem. Salve et vale feliciter amicorum meorum, meumque pariter columen ac decus. Dabam Gedani. a. d. 12. Septembr. Anni Gregoriani 1666.
COnstitueram pro mea erga te observantia domi tuae defungi officio, quod lugentibus amicis praestari solet, cum ad Mirachoviae Tuae amoenitates secessisse Te nuntiatum est. Supererat itaque, ut per literas exsequerer, quod coram non licuit. Sed quia fere semper magis sollicita est scriptio, quam sermo inter praesentes, et intercurrerunt res atque negotia perplexa (de quibus puto aliunde tibi indicium factum) quae animum et tempus ad eam rem liberum vix concederent, prope fuit, ut istud quoque consilium abicerem. Quod tamen revocavi aut retinui potius, postquam re exactius perpensa arbitratus sum, non tam consolationis te egere, utpote in Philosophia Christiana eximie versatum, et,
si quid triste incidat, solatia ex Republica, et eruditis meditationibus rectius petentem, atque idcirco prolixa allocutione opus non esse, quam me non posse fere sine flagitio praetermittere, quin quam Optimae Matri Tuae viventi merito suo debui, ac conservavi semper venerationem, eadem defunctae quoque manes quamvis festinata scriptione, religiose tamen pieque prosequerer. Ornamenta virtutum in Matrona illa incomparabiliter, dum vixit, conspicua, quia publice celebrantur ab omnibus, commemorari a me necesse non est, et, si velim maxime, non vacat, ut dixi, nec, si vacet, illis digne depraedicandis par suppetit scribendi facultas. Contenebo me itaque in eo, quod me, meosque propius tangit, et a me dissimulari iustae gratitudinis ratio vetat. Anni sunt viginti duo, cum vocatus ad amplissimum Syndici munus in hanc Urbem veni, adsignataque est mihi prima habitatio (donec domus Syndicis destinata evacuaretur) in illa aedium Tibi Paternarum parte, in qua et ipse natus es, et laudatissima Mater Tua non ita pridem diem suum placide, sancteque obiit. Quod vero tunc reliquas partes ipsa incoleret, factum inde est, ut ego et Uxor mea gratissimo plane ac per honorifico contubernio cum ea coniungeremur. In quo praeter alia humanitatis et benevolentiae officia, quae sumus experti, illa potissima fuit felicitas nostra, quod Uxori meae adhuc iuvenculae, tum peregrinae, et hominum, morumque in his locis ignarae, contigit, statim ab initio in tam honoratam, tamque amabilem novae Oeconomiae, novaeque inter ignotos, ignotasque consuetudines magistram incidere, cuius blando ac
benefico ductu alterius huius patriae suae institutis opportune insuesceret. Fructus, quem inde ego aeque ac uxor tulimus, incomparabilis, et passim occurrit in oculos, neque cessabimus, dum spiritus hos regit artus, felicitatem hanc nostram, et Optimae Matris Tuae benevolentiam inusitatam, planeque maternam grata constantique commemoratione extollere, atque devenerari. Ex illo porro tempore nemini potuit esse obscurum, quam non desierit Mater Tua continuare hunc intimi affectus honorem, cui vicissim uxor mea observantiae suae cultum perpetuo approbare studuit. Adeo ut si ipsa, uti filia adoptiva luctum hunc vestrum ad se quoque pertinere existimet (uti profecto uterque existimamus) id bona vestra cum venia eam facturam, nec quemquam, qui utramque noverit, improbaturum confidam. Qui quod sepulcrum, quod ante annos complures mihi posterisque meis aere meo coemi, admirabili, planeque improviso casu contigit esse proximum sepulcro vestro avito, quo et cineres Maiorum Tuorum continguntur, et in quod nuperrime Mater Tua illata est, saxis sepulcralibus inter se, nullo separante, contiguis. Subita sane animum meum, cum nuper celebraremus [(transcriber); sic: cremus] exsequias optimae feminarum, quamvis inter tristia, suavis haec in ipso transitu cogitatio, fato quodam factum esse, quod cum qua mihi, meisque prima, eaque iucundissima in hac urbe contigisset cohabitatio, iuxta eandem habitatio nobis destinata fuerit postrema: quid dico destinata? Cum dudum iam in vicinia illa collocati, depositique sint, ipsique cohabitent duo filioli
mei, quorum alterum illa ipsa Honoratissima Mater Tua, alterum Tu, Vir Generose, ex sacro fonte levastis. Vides quo me provexerit contemplatio earum rerum, quas una cum memoria sanctissimae Matronae, intra gratae mentis penetralia iure meritoque recolere debui. Tuae erit indulgentiae ignoscere festinationi, et hanc qualemcumque debitae observantiae significationem aequi bonique facere. Vale feliciter. Gedani a. d. 27. Sept. 1666.
PRAEFATIO ad LECTOREM praemissa olim Editioni Secundae factae Amstelodami ANNO DOMINI M. DC. XXXVIII. AMice Lector. Quoties a molestis cogitationibus aliqua hilaritate abducendus est animus, aut cum aliis studiis lassato nihil serium agere libet, nasci mihi versus solent. Id praedixi, ne tu me tempora alia a te poscere putes, quam cum ipse quoque graviores meditationes levibus oblectamentis distinguis. Novi quanta ingenii laude, quam insigni carminis ubertate aliquod poetae nostri saeculi memorentur [(transcriber); sic: memorenrur] . Eorum luminibus a me, aliisque aemulis febriculosis non officitur. Denique nihil nisi honesti otii voluptatem quaesivi, et adolescentiae indulsi. Saltem si cum primis annis non illiberaliter egerunt Musae, habebo quod splendorem curis altioribus conciliet, aetatem etiam sequentem oblectet. Itaque si famam carmine non consequar, non mirabor; quando ea ludentibus non contingit. Et si quid vitii erit in his libellis, id levius videbitur, si hoc ver aetatis respexeris. Non potui esse tam tetricus, ut festivos annos inepta morositate damnarem, et ridiculo schemate senectuti praeluderem. Ergo aliquem lusum mihi dedi, qui tam procul abesset ab obscoenitate omni, quantum absunt a virtute,
qui invidiam odiumque pro iudicio induunt, quid enim an ego maximam studiorum voluptatem sponte mea abiciam, ut pauci Zoili modestius supercilium habeant? Qui cum omni sensu laudis et eruditione vacui sint, barbaram atque inhumanam maledicentiam etiam ad otii nostri delicias porrigunt. Serias autem scientias semper iactant. Ad quas quoties vocantur a nobis, contrahunt sese demisso aculeo, ac elabuntur. Itaque elegantias studiorum, quas non capiunt, traducunt: earum autem, quas vindicant, artium opinionem duntaxat, et fastum habeat. Et tamen si me diversa sequentem ferre non possunt, sane oderunt.
[Gap desc: greek sentence]
Ad hanc porro editionem nihil me impulit magis, quam quod succurrendum pudori fuit, quo me prioris conatus mei infelicitas infudit. Cum enim ante annos quinque aliquo puerili fervore abreptus temere me publico credidissem, pariter eum tenellius Musis famam meam prostitui. Sed id fortassis excusatius erit, si auctoribus summis, maximisque Viris blandae huic, nec illiberali ambitioni consensi. Ergo ante biennium operam dedi, ut, quae nuda erant, et rudia auctiora denuo, et nitidiora prodirent. Etiam sesquiannus est, ex quo paratum editioni opusculum Belgium transiens, penes amicos reliqui, Quorum industria in exsequendo negotio mirifice hactenus intricata et districta est, donec ipse huc rediissem. Haec apud te familiarius, mi lector, quoniam potius visum est simplicitatem, et candorem in ipso limine, quam adulandi libidinem profiteri.
Neque enim molestus esse possum Magnatibus, quos remissiones nostrae non capiunt. Eorum plurimi totum hoc dedicandi officium, exsculpandi munusculi astutiam interpretantur. Meae autem tam simplices musae et exiles contemptim admodum haberentur, et perfunctorie. Singulos itaque libellos singulis clarissimis Viris inscripsi, quod ingenii iudiciique gloria cum omni aeternitate, amicitia etiam mecum coniunxit. Agnoscis lenocinium poetae, qui quam ipse laudem desperat, eum viros incomparabiles audacter compellando, invitae posteritati extorquet. Sed me amplissimorum hominum tam profusa, et paene domestica benignitas facile absolvet. Et si nihilominus hac in re ambitionis plurimum inesse videbitur, id malim sane, quam impudens aut sordidus videri. Ceterum eo illos ordine collocatos videbis, quem ipsis casus, non consilium meum dedit. Cum enim nugarum mearum histrionia ageretur, posse convenire viros summos ad spectandum credidi, remotis dignitatum rationibus. Quemadmodum si confluerent ad funambulorum lucida fortuito consisterent, sublata inde pompa omni, ubi festivitas, et animi remissio quaeritur.
SERIES LIBRORUM. Elegiarum Liber primus continet
QUerelam Matris Moisis [Reg: Mosis] cum filium in fluvium abiceret. Eleg. 1.
Naeniam Davidis post nuntiatam caedem Sauli et Ionathae. Eleg. 2.
Querelam Dinae devirginatae. Eleg. 3.
Querelam Davidis cum filium Absolonem fugeret. Eleg. 4.
Orationem Iudithae post interfectum Holofernem. Eleg. 5.
Elegiarum Liber secundus continet
VINC. FABR ad IANUM BODECHERUM BANNINGIUM. Hiemem amatori maxime aptam esse. Eleg. 1.
ZACH. LUNDII ad CHRISTIANUM CASSIUM. Aestatem amatoribus maxime aptam esse. Eleg. 2.
V. F. ad IANUM MEIERUM nuptias Danicas spectantem, Amatorem Regi similem esse. Eleg. 3.
Z. L. ad CORNELIUM CRISPINUM. Amatorem mancipio et captivo similem esse Eleg. 4.
V. F. ad DIDACUM PLANCIUM. Amatorem audacem esse debere. Eleg. 5.
Z. L. ad CORNELIUM GENTILEM. Amatorem timidum esse debere. Eleg. 6.
V. F. ad ERASMUM STELLAM de eius Nyctide. Deformes pulchris praeferendas esse. Eleg. 7.
Z. L. ad ALEXANDRUM LAELIUM. de eius Margaride. Pulchras deformibus esse praeferendas Eleg. 8.
V. F. ad THEODORUM BOULIUM se puellas simplices maxime amare. Eleg. 9.
Z. L. ad BRANDANUM AETRIUM. Se prudentem maxime amare. Eleg. 10.
V. F. ad PHILIPPUM RUBENIUM. Pictura Merillae Eleg. 11.
Z. L. ad CHARINTAM de eius laudibus Eleg. 12.
U F. ad IOANNEM FRIDERICUM GRONOVIUM. Virgines viduis praeferendas Eleg. 13.
Z. L. ad CORNELIUM CROTIUM. Viduas Virginibus praeferendas. Eleg. 14.
V. F. ad DANIELEM HEINSIUM. Amatorem absentem minus proficere. Eleg. 15.
Z. L. ad AUGUSTUM BUCHNERUM. Amatorem absentem maxime proficere. Eleg. 16.
Elegiarum Liber Tertius continet.
Ad DAN. HEINSIUM de Laribus Dousicis Eleg. 1.
Ad ZACH. LUNDIUM. Novi Amoris initia Eleg. 2.
Ad IANUM MARIUM. Quo pacto Merillam amare coeperit. Eleg. 3.
Amatorem tempestati comparat. Eleg. 4.
Ad PETRUM SCRIVERIUM. Nullas sibi amandi indutias dari Eleg. 5.
Nimis verecunde se amare. Eleg. 6.
Ad Cupidinem Eleg. 7.
De Ancilla, quae cum diu virum simulasset, et militem egisset, tandem Amstelrodami uxorem quoque duxisset, postremo capta est, et poenas dedit. Eleg. 8
Ad MERILLAM. Eleg. 9.
Ad MERILLAM in Angliam navigantem Eleg. 10.
Ad CASPARUM BARLAEUM, Amorem suum pudicum esse. Eleg. 11.
Elegiarum Liber Quartus continet.
Ad CONSTANTINUM HUGENIUM Eleg. 1.
Ad CHRISTIANUM CASSIUM de lusu Virginum Batavorum in glacie Eleg. 2.
Ad FRANCISCUM LEWIUM a GOUDA. Optima ingenia amoribus operam dedisse. Eleg. 3.
In Lampades et reliqua dramata BERNHARDI MEIERI, Eleg. 4.
Ad ZACHARIAM LUNDIUM. ut in Hollandiam veniat hortatur. Eleg. 5.
Ad ADOLPHUM VORSTIUM. Cum ipso Praeside, de omnibus cerebri ac capitis affectibus publice disputaret. Eleg. 6.
Ad CHRISTIANUM CASSIUM. lug. Batav. in Patriam revertentem. Eleg. 7.
Epistola MERILLAE ad V. FABR. postquam ex Hollandia in Patriam rediisset. Scripsit Z. L. Eleg. 8.
Ipse ad superiorem Epistolam respondet. Eleg. 9.
Ad Z. LUNDIUM Eleg. venatorias edentem Eleg. 10
Ad AUGUSTUM BUCHNERUM. Cum post horrendam illam inundationem, quae Anno 1634. contigit, in Cimbrica Chersoneso viveret, et aliquot
orationes ab ipso Witteberga dono missas accepisset. Eleg. 11.
In Nuptias CHRISTIANI CASSII. Eleg. 12.
Ad CORNELIUM GROTIUM ex Germania in Sueciam discedentem.
Silvarum Liber unus continet.
In obitum ERMGARDIS RUTGERSIAE DAN. HEINSII. Uxoris.
Ad Civitatem hamburgensem cum ibi ageret HUGO GROTIUS.
Ad PETRUM CUNAEUM IC. cum primo Lugdunum Batavorum venisset.
Ad CLAUDIUM SALMASIUM de stupendo et admirabili casu qui in Hollandia tempore pestis contigit.
Ad FRIDERICUM LINDENBROGIUM.
De cruenta expugnatione Civitatis Magdeburgae.
Ad DAN. HEINSIUM cum Lugd. Batavorum venisset.
Ad Civitatem Leidensem, pro Oratione de Obsidione et liberatione eiusdem Urbis An. 1632. 4. Octobr. a se habita.
Ad MARCUM SVERIUM BOXHORNIUM, de natali utrisque, qui in annum eundem et diem incidit.
Miscellaneorum Liber unus.
Manes CORNELIAE VOSSIAE.
Vindemiae anni ClC ICC XXXVII.
Elegiarum Iuvenilium reliquiae.
Elegia in Natalem NICOLAI HEINSII.
Carminum Adoptivorum Liber.
ANte annos ergo, fili miserande, natabis?
Tam tenero quam non convenit ille labor.
Sed tamen immitti si rege benignior unda est,
Parve puer, placidas experiaris aquas.
Exiguos iuncos, nexasque bitumine cannas
Ultima perculsae dona parentis habe.
Augebunt lacrimae flumen, suspiria ventos.
Me miseram! summa est muneris illa mei.
Parcite crudelem steriles clamare puellae.
Quod peperi, quo sum crimine facta nocens?
Nil merui. Phario convitia dicite regi:
Ille parum mites cogit habere manus.
Ille latus tenerum quaerit mucrone corusco,
Spirat et infestas ore furente minas.
Illinc non una madidus stat caede tyrannus:
Hinc Deus. et Nilus, et male fida ratis.
Aut morere infelix, fatisque occurre sinistris:
Aut fluvium tenta, propitiumque Deum.
Si tamen, ut pereas, superi voluere, ratumque est;
Tutius est superos, et pia fata sequi.
Deliciis saltem feralibus aula carebit,
Et minus ad letum flebilis illa via est.
Non ego carnificem venientem cernere possum,
Nec rutilos enses ferre, nec arma pati.
Ante oculos ut te latro discerpere tentet,
Inficiatque tuo saepe cruore sinum,
Parvaque crudeles ut raptent ostra ministri,
Non animi satis est ista videre mihi.
Quam miserum est, Reges pueris indicere bella?
Quam miserum est fortes heic habuisse manus?
Debuerat validis concurrere tanta potestas:
Ut puero noceat, non habet ira locum.
Sat fuerat misero plebem lassare labore.
Post operas, nostri sanguinis ecquid eges?
Carnificem domino cur iungis? sufficit istud
Nomen, et oppressos est satis esse semel.
Ut facias servos, cur servis iungimur orbae?
Ah nimis indigne poena secunda praemit!
Utere mancipiis: operas intente flagellis:
Plurimus immisto sanguine sudor eat.
Aetati saltem tenerae post omnia parcens,
Ultorem sceleris disce timere Deum.
Quin tamen incassum sterilis consumitur ira.
Crescimus ante oculos, saeve tyranne, tuos.
Crescimus Isacidae: tantisque furoribus acti.
Sensimus a nostris partibus esse Deum.
Sola tibi rabies superest, horrorque, metusque,
Et scelus, et multo sanguine tincta manus.
Intus adest animus tortor, versatque, rapitque,
Hoc pretio servi, nec sine caede sumus.
Nos tamen absolvet tandem lux candida fessos.
Auguror hanc miseris non procul esse diem.
Te tua perpetuo damnabunt fata furori;
Haerebit lateri, visceribusque dolor.
Adstabunt tumulo furiae, scelerataque cura,
Et diri gemitus, attonitusque pavor.
Adspicies tristes circa maestissimas Umbras.
Et faciem sceleris quolibet esse loco.
Hic quoque supplicium teneris ploratibus auget
Parvulus extorrem, quem facis ante diem.
Da veniam trepidae, fili dilecte, parenti:
Quod potui, feci, consuluique tibi.
Praeripui gladio iugulum, regique frementi:
Disponet placidus cetera fata Deus.
Iamque vale, puer infelix; miseramque salutem
Quaeras in mediis, inveniasque vadis.
Sin moreris: fato tecum tollemur eodem;
Me lacrimae tristes, te tua merget aqua.
INclita posteritas Iudae, si fletibus ullum
Tempus eget, misere est haec tibi flenda dies.
Ecce decus regni, columenque, et regia pubes
Turpiter indigna morte perempta iacet.
Iamque madent summi regali sanguine colles.
Hei mihi quot clades illa ruina dedit!
Nesciat haec, nostrum nec Gatta superba dolorem
Laetitiae causam, materiemque puter.
Ascelon immitis nulla cognoscere fama
Debuit, insignes occubuisse viros.
Neve leves choreas, infandaque carmina discat
Laetior ante suos virgo Pelistha Deos.
Quod iactent, nolim quicquam superesse puellis,
Haec patris amplexum dum petit, illa viri.
At vos Gilboi iubeo sterilescere colles:
Invidiam sceleris sustinet ille locus.
Et nocuas valles, et conscia culmina caedis
Imbribus, et nullo rore madere decet.
Tam funestus ager nullo renovetur aratro;
Nec segetem cultor colligat inde sibi.
Non illic ponendi aris nascantur odores,
Aut quaecumque dari est fasque, piumque Deo.
Impius est campus tantorum strage virorum,
Criminis ultorem sentiat ille Deum.
Heic clypeum Saulo potuit rapuisse Pelisthus.
Regalem frustra texerat iste manum.
Hei mihi! ludibrii summam fortuna peregit:
Rex cum plebe pari conditione iacet?
Non Ionatha melius quisquis lunaverit arcum:
Certior ad cladem nulla sagitta fuit.
Nec Sauli gladios impune lacescere [Reg: lacessere] posses:
Sanguinis hei quantum dextera tanta dedit!
Regius occubuit iuvenis cum patre peremptus.
Una dies belli fulmina bina tulit.
Quae fuerat vitae quondam, et concordia morum,
Nunc etiam fato iunxit utrumque pari.
Miraris celeres aquilas, per inane volantes.
Desine mirari: talis uterque fuit.
Vidisti validos descendere monte Icones:
His etiam maius robus utrique fuit.
Exsequias Saulo plorantes ite puellae:
Gloria cum Saulo vestra iacente iacet.
Vobis ille croco, et fulgentem murice vestem,
Et rutilum gemmis tegmen habere dedit.
Crinibus ah quis deinde dabit flaventibus aurum?
Quo se iactabit munere pulchra manus?
Hei mihi, quod rapuit fortissima pectora fatum?
Cur Ionathae facta est sanguine Parca nocens,
Si quis adhuc superest sensus felicibus umbris,
Et meminisse mei post tua fata potes,
Accipe fraternos, Ionatha dulcissime, fletus:
Occubuit tecum vita, salusque mea.
Quod iuvenis tenerae castus largitur amicae,
Hoc, donec licuit, tu mihi semper eras.
Quod facit, ut placeat sponso, pudibunda puella,
Amplius in nostro, frater, amore fuit.
Hei mihi, quid fieri potuit crudelius istis,
Tantus amor populi quod cadit ante diem.
SI lacrimis possem laesae succurrere famae,
Criminis immunis flensque, dolensque forem.
Post lacrimas, gemitusque, manent vestigia culpae,
Et peragunt sceleris, flagitiique ream.
Tunc potius decuit pectus diducere luctu,
Cum mihi per Solymos impetus ire fuit.
Quin ego sidoniam sumpsi formosula pallam,
Quin ego distinxi, composuisse comas.
Et manibus data sunt, et sunt redimicula collo:
Et simul infelix, et speciosa fui.
Pone sequebantur famulae. Sed cetera vicit
Splendida virginitas pompa, meusque pudor
Laudabant Solymae Formamque, pedesque puellae,
Funeris auspicium laus fuit ista mei.
Converti iuvenum vultus, et amare coegi.
Quod placui, nocuit, perniciemque tulit.
Hoc erat, ut rapto tam pulchra pudorem redirem:
Id fuerat facies illa, decorque mihi;
Do veniam iuveni: pulchram Sichemus amavit.
Debuerat facilis Dina manere domi.
Debuerat sancti monitus audire parentis.
Ah quoties dixit: tu tibi, nata, cave.
Ah quoties dixit: moderatius utere forma:
Lubrica res pudor est; disce manere domi.
Ut nihil admittas; dum laeta vagatur ubique,
Quod tamen excuset, femina semper habet.
Aetatis florem nimium ne credito Soli;
Ille tuus tener est, insidiisque patet.
Abstulit ambitio miseram, vitiumque iuventae:
Et pia pro vano dicta monentis erant.
Discite formosae monitis felicius uti,
Et iuvenes oculis sollicitare minus.
Ut peccare viri dicantur, et esse protervi
Illecebras nostro crimine semper habent.
Nos oculis miseros, nos blando ducimus ore:
Nos trahimus roseis sponte, vel arte genis.
Dum movet argutum varie lascivia corpus,
Formaque luxurians dum placet ipsa sibi;
Dum vaga nequitiam, morbumque lacinia prodit,
Lacteaque abducta veste papilla patet:
Omnia dum facimus; stultumque est deposcere culpam
Ut caveant iuvenes, abstineantque manum.
Sic ego deliqui. sero mea crimina sensi,
Nunc patior poenas, promeruique pati.
Quae modo compta fuit, furioso scinditur ungue,
Materiesque mali desinit esse coma.
Quantus inest oculis, lacrimae fecere tumorem:
Hos etiam turpes esse coegit amor.
Os quoque peccavit, scelerataque basia sumpsit,
Quae nunc infesto pollice saepe luit.
Pulchra olim, rabidis lacerantur pectora palmis,
Debuerant aliam non ea ferre manum.
Hoc miseram decuit Solymis occurrere vultu,
Ut miseranda magis, quam rapienda forem.
Quod potui incompta facieque, comaque tueri,
Excidit ornatae, deperiitque decus.
Et tamen una fui venerando filia patri.
Scilicet ut nullam mallet habere pater.
Quin ego tot fratrum quondam germana vocabar:
Omnibus ut fierem dedecus una soror.
Sola ergo post facta patris, fratrumque meorum,
Ludibrium, tantae posteritatis ero?
Et merui. Tantum cupiat succedere culpae,
Erroremque meum nulla puella sequi.
FIlius ad portas aderit: fugiamus amici.
Est dandus sceleri, flagitioque locus.
Agmina iam volitant: iam rauco tympana cantu,
Iam tuba ferales edidit inde sonos.
Ille meus rabidam conquirens undique plebem
Dux praeit, et socios impietatis habet.
Festinate viri, ne tam scelerata caterva
Omina de nostro sanguine prima petat.
Fatalis iuvenem rapuit vecordia morum.
Omnia nunc auder: nec putat esse Deum.
Hanc modo cervicem funestus postulat ensis.
Ni fugimus, peraget filius ipse nefas.
Haec quoque nobiscum ferali maenia ferro
Eruet, et iunget crimina multa furor.
Forsitan in vacua placidus dominabitur aula:
Mitius eiecto saeviet ille patre.
Et nos exilio pariter servemus, et urbem.
Ille gerat manibus perfida sceptra suis.
Ille capillatus nostrum diadema capescat [Reg: capessat] :
Succedatque patri filius ante diem.
Saltem regali non inveniatur in ostro
Sanguis, et haec careant sceptra cruore meo.
Non ego fortunae consensi invitus, amici.
Infelix merui deteriora pati.
Ante oculos miseri caedes versatur Uriae,
Et non legitimo Berseba iuncta toro.
Obruimur iustis, post tam crudelia, poenis;
Et premit infandum numinis ira caput.
Impius est gnatus: Sed summo crimine crimen
Pensat, et exemplo est impius ille meo.
Quamlibet immitis, peragit mandata Iehovae:
Peneque iam veniam tam sceleratus habet.
At vos, o socii, nostris involvere fatis
Ah pudet! Ille dolor debuit esse meus.
Eheu, cur, toties mihi quae spectata secundis
Rebus in adversis cogor amare fidem?
Tu saltem tantis a casibus hospes Ithai,
Servatum patriae subtrahe quaeso caput.
Si mea sors nondum (nec profuit) hactenus unquam,
Profuit; at saltem non onerosus ero.
Me iuvet exilio contentum hinc inde vagari:
Tu poteris multis utilis esse domi.
Te tua seposuit blandae fortuna quieti:
Me mea sors solitis versat, agitque modis.
Quae dulcem misero quondam rapuere iuventam,
Exercent eadem fata secuta senem.
Quas ego non latebras didici, cum Saulus adesset,
Et caput infesto quaereret ense meum?
Exul eram, cum sceptra Deus concessit, et ostrum.
Nunc ego privatus rursus, et exul ero.
Si nunc restituar pecori, vitaeque priori,
De superis nondum iusta querela foret.
Illa pedo posito vidistis sumere sceptra:
Cur querar adsumpto ponere sceptra pedo?
Nil mihi tanto, praeter fastidia, regno.
Restat, et exilium, sollicitosque metus.
Quodque dedi scelerum poenas, sed et hostibus olim.
Materiem risus, ludibriumque meis.
Hanc ego cur aulam campis mutare recusem?
Pascentes melius vivitur inter oves.
Illic insidias ignorat rustica pubes,
Et dominum pecoris non doler esse patrem.
Tam placida si me componant fata quiete,
Quod iuvat, exul ero: nec gravis ista fuga est.
Sin Deus ereptas rursus mihi destinat arces;
Obsequar. Obsequii gloria maior erit.
Dulce erit interea cognoscere, vivere gnatum,
Et sceleris iuvenem paenituisse sui.
POst libertatem, Cives, vitamque receptam
Ut decet, ultori solvite vota Deo.
Truncus in infami, tabo fluitante, cubili
Dux iacet, hac cecidit barbarus ille manu.
Ultra femineum gladios tentare vigorem
Ausa, dedi patriae, quod nequiere viri.
Sed tamen id meritum superis transscribere praestat.
Impetus aeterni numinis ille fuit.
Ipse Deus teneram dextram direxit ad ictum:
Ipse Deus iugulum pressit, opemque tulit.
Parcius huc cumulare rosas et munera, Cives:
Servantur melius tam pia dona Deo.
Rem tamen, ut gesta est, si qua est audire voluptas,
Discite. non gravis est commemorare labor.
Prodieram sola (nostis) comitata puella.
Cingebat nitidum splendida vitta caput.
Luxurians Syrios coma diffundebat odores,
Ornataeque manus: et rubuere genae.
Candida Sidoniam velabat palla lacernam:
Nec caruit gemmis utraque pulchra suis.
Hei, miseram quam non decuit tam pulcher amictus?
Hei, viduae quam non convenit ille color?
Nec tamen hunc cultum persuasit foeda libido.
Sit procul a nostris moribus ille furor.
Nec pariter crocea cum veste superbia sumpta est.
Hac animum testor labe carere meum.
Hostibus ornabar: ut non impune placerem.
Barbarus ut caderet, compta, decensque fui.
Non didici iunctis umbonibus ire per hostem:
Arma gerant fortes, qui didicere, viri.
Femina festivis oculis formosa genisque
Vincat, et argutis, quos dedit ore, sonis.
Tutius insidias, animis et viribus impar,
Instruit, et pugna cauta puella dolis.
Hac ego pugnavi, superis suadentibus, arte.
Pro patria, Cives, ingeniosa fui.
Tempus erat, quo fusca comas Aurora resolvens
Solares primo lumine prodit equos.
Inferimur castris: horrebant omnia pilis:
Plurimus ad portas miles, et intuserat [(perhaps: intuderat)] ,
Protenus ad primos qui iungunt agmina cervos,
Undique concurrunt, iniciuntque manus,
Nec tamen erubui conspectis cominus armis.
Scilicet haec oculi iam didicere pati.
Quod placuit cultus, quod non absurda videbar,
Assyrio ducor praeda futura Duci.
Blanditias decori iunxi, mendacia formae.
Barbarus attonitus captus utroque fuit.
Ipse quidem rutilo tumidus recubabat in ostro:
Regius in lato syrmate luxus erat.
Stabat inaurata galeatus veste satelles:
Omnibus in dextra cuspidis hasta fuit.
Et tamen imposui tam forti, et amare coegi.
Hoc superi dederant, illaque forma mihi.
Mox infelicem, quoque exarderet in ipso
Funere, subiecit prima libido facem.
Et iacui supplex: sed non tulit ille iacentem.
Et flevi: lacrimas non tulit ille meas.
Inde dies, alterque dies: et tertius ibat;
Et licuit soli vivere more meo.
Iamque aditus, reditusque, et pervia castra patebant.
Undique, nec quicquam qui prohiberet erat.
Luce tamen quarta, suadente libidine, tandem
Splendida regales instruit aula dapes.
Criminis interpres infamis semivir ibat
Baogus ah domino turpior ipse suo.
Ut veni, Ductor sublimi in sede locari
Iusserat: et lateri proximus ipse fuit.
Hinc alios late proceresque, ducesque videbam
Ordine pro meritis quemque curare suis.
Iam famuli totis ponebant vina Smaragdis,
Et solidae gemmae sustinuere dapes.
Sola ego, quod vetitas epulas gustare refugi,
Parte cibi modica simplicis usa fui.
Abra comes tostam posuit cum pane polentam:
Hanc veniam nostris moribus ille dedit.
Iam pateras vario cingebant flore corallae:
Iam calidus circum tempora Bacchus erat.
Donec de vino sumpsit petulantia vires,
Flammaque de flammis, deque calore calor.
Sancta Dei, Cives, contestor templa, pudoris
Infandum spolium non habet ille mei.
Ebrius amplexus solos, et basia sumpsit:
Haec etiam casta mente, coacta dedi,
Cetera servabat thalamo prior ipse locatur,
Insano fessus, deficiensque mero.
Huc quoque concludor. Tempus Deus ipse, locumque,
Et mentem ausurae, consiliumque dedit.
Languida purpureo pendebant colla cubili:
Auratis fixus post bus ensis erat.
Scilicet implevi facinus, cervice recisa:
Huc comes infandum condidit Abra caput.
Cernitis, ut multo caligent lumina tabo:
Felici tandem pressimus illa manu.
Exsangui superest vesana ferocia fronti:
Et praefert solitas turbidus ore minas.
Sed iacet. Auspicium vestrae Iuditha salutis
Praetulit. Huc animos, armaque ferte viri.
Ductore amisso, pavidam prosternere turbam
Sufficit Exigui sanguinis illud erit.
Illustrissimo Viro HUGONI GROTIO, Regni Suecici apud Regem Christianissimum Oratori, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. CUm nuper Cornelius Tuus, iuvenis admirabilis atque ingenii heic esset, Amplissime Groti, libens sensum pristinae amicitiae tam iucunda, et honorifica consuetudine resumpsi: Idque eo ardentius, quod in generosa fronte, vividisque oculis Tua, indoles, illaque animi incomparabilis sublimitas legeretur. Et partem quidem voluptatis Lundius, familiaris meus, venit. Quem filio Tuo candor, ingeniique venustas facile conciliavit: cum tamen id ille, qua est modestia, mei esse benefici profiteretur. Ceterum Cornelium consiliorum suorum ratio alio vocavit. Nobis saltem hoc reliquit, ut quoties tanta morum amoenitas obversatur oculis, ingenti delectatione profundi [(transcriber); sic: prefundi] animum necesse sit. Quoties deinde ad virtutes, et magnitudinem Tuam cogitando deventum est, nescio quo repente numine impetus animus adsurgat. Eoque ardore abreptus praeconia Tua titulosque heic commemorarem, nisi scirem, Te virum talem, qui illam
gloriam es consecutu, qualis vix orbe toto capi posse videatur, magis Tua Te vi nosse, quam alienis laudibus aestimare. nec sane huiusmodi virtutibus quicquam adiungi vel exquisitis adulationibus potest, quas ut destrueret, ipsi etiam fortunae locus fuit. Quod cum ab ineunte aetate semper mihi persuasissem; a Te tamen imposita mihi necessitas est, ne cetera pluris, quam conspicuam Tuam, et incredibilem humanitatem facerem. Quintus enim nunc annus agitur, ex quo res meas, studiorumque rationes ad Tuas curas pertinere pateris. Cum non contentus religiosum cultorem admittere, salva magnitudine Tua, ad amandi quoque facilitatem descendisti. Idque literis subinde ad me indulgentissime [(transcriber); sic: indulgentissme] scriptis testatus es. Porro occultus esse adfectus Tuus non potuit: quod non raro tum in patria mea, tum alibi honestissimis, et, quod caput est, Tuis laudibus, ut aliis quoque laudandus viderer, effeceris. Cum autem tota vita mecum Lundius ita vixerit, ut nihil ab ipso seorsim haberem: patere quaeso, ut amoris quoque Tui, et summae benevolentiae usuram cum familiari dividam. Qui profecto, quoniam iam ante in possessionem me volente venit, de ea iam non, nisi violenter, deicit poterit. Quamquam autem ea nunc sit dignitas Tua, coque loco vivas, ubi nihil nisi augustum, nisi Te dignum occurrat: non invitum tamen puto ad versiculos a gravioribus negotiis deduci. Numquam enim sine maxima delectatione reverteris ad memoriam adolescentiae tuae, qua omnibus omnis aetatis poetis induxisti caliginem [(transcriber); sic: caligenem] . Calumniam omnino, aut invidiam non reformidamus, si iis quandoque oblectationibus [(transcriber); sic: oblectionibus] seria studia
temperamus, quas omnium gentium summi, atque celeberrimi viri inter remissiones suas habuerunt. Qui autem eas adspernantur, fastuosi, et sola omnium rerum ignorantia memorabiles, meminisse debebant, etiam ineptissimis versibus suavius, quam nihil agendo, otium perire.
[Gap desc: greek words]
Inter quos tamen quidem maxime iniqui in carmine modestam lasciviam reprehendunt, et ingeniorum luxuriam non ferunt, qui, adolescentia inter vina et scorta intemperanter consumpta, in moribus nec lasciviae modum, nec luxuriae habent. Nobis semper diversa ab iis ratio placuit. Inprimis, cum manifestum esset, miseris istis, ex tam beatis, ut arbitratur, occupationibus nihil, nise scelerum memoriam, fractamque, invalidam senectutem relinqui. Ferunt mandragoram [(transcriber); sic: mandragomm] , si iuxta vites nascatur, vim suam vino communicare. Suavius enim dormiunt, qui id biberunt. Nobis profecto numquam felicius succedunt graviora studia, quam cum his Musarum amoenitatibus non alieni sumus. Quibus refectus, quasi, et mitigatus animus severius reliquarum artium supercilium minus expavescit et maiori dexteritate consequitur. Hac ratione inter alia Elegiae complures Lundio meo, ac mihi aliquando natae sunt. Cum autem ipse ante biennium in Cimbrica Chersoneso, quasi exul, agerem, qui id temporis calor poeticus illius caeli frigus mihi mitius reddidit, eum nunc Hibernorum titulo praescriptum tibi mittimus. Scimus, autem, Te in amando semper mores Tuos tenere. Nam, ut dixi, humanitatem
Tuam privatim novimus: et amoenitatem ingenii cum infinitis publice, cognitam habemus. Cum ergo morosus, et arrogans, et si ipse velis, esse non queas; Poesin autem, si odisset, naturae Tuae vim faceres: sumpsimus eam confidentiam nobis, ut Hiberna ista cum nostra esse diutius nollent, Tua esse iuberemus. Quae si in clientelam Tuam recipis, facis Tu, quidem, quod soles, ut nihil humanitatis in Te desiderari sinas: sin respuis et excludis, illae minus patiuntur, quam meruerunt.
BRuma riget, gelidusque iubet torpore December,
Et Ianus rigidas excubat ante fores.
Saturnalitiis redeunt sua tempora festis,
Unde sibi timeant non habet iste dies.
Quid facis o Vatum non infima gloria Lundi,
Fabricio numquam dissociate tuo;
Aut tu, Vincenti, superat quem nullus, et unum
Cui se contendat Lundius esse parem?
Felices Phoebus quibus est, et amica Cythere,
Quosque sibi petit haec, et petit ille sibi.
Vobis vel media sub grandine nascitur illud
Quod placido Musae condere Vere solent.
At quibus est Paphiae tenuis reverentia Divae,
His riget aeterno Castalis unda gelu.
CORNELIUS GROTIUS.
ELEGIARUM LIBER SECUNDUS.
OBliquam Phoebo submisit Aquarius urnam
Paulatim relegunt sidera Solis equi.
Vicinus Boreas arctoa per arva vagatur,
Induratque nives, et remoratur aquas.
Hoc ego sub caelo vobis, Bodechere, supersum.
Proxima stat capiti Parrhasis ursa meo.
Te quoque, sed miti sub sidere, lenius urit,
Optime Benningi, sed tamen urit hiems.
Incendant pueri congesti cespitis ignes.
(Deficiunt isto nos quoque ligna loco)
Vinaque libentur Batavis sincera Camenis.
(Fabricio gratas reddite fata Deas.)
Inter vina mihi dulces memorentur amici.
Hoc mihi de vobis Di superesse volunt.
Quot lepidas noctes iucunda resumit imago!
Quos posui tecum, quot Bodechere dies!
Boulius arrepto cyatho clamare videtur:
Dent pia, Vincenti, fata, quod opto, tibi.
Leevvius applaudit: nec tu, reor, optime cessas,
Et memorem si quem non pudet esse mei.
Haec ego dum meditor, vel tamquam facta recordor,
Labitur irriguus per mea membra Deus.
Vivatis socii. Superi feliciter annos
Continuent vestros, adiciantque meos.
Sic nos ante focum ducamus suaviter horas,
Et delectet hiems, nec gravis esse queat
Desipiat mecum, quisquis sapienter amabit.
Tutius hibernis noctibus illud aget.
Iam dudum tenebris uti didicere puellae.
Simplicius nulla tollitur arte pudor.
Cum neque vicinae custodia prodit amantem:
Cum sedet in primo limine nulla parens.
Qui sapit, aut latebras trepidae condonet amicae:
Aut spem decipiat ne miser ipse suam.
Verticis Idaei metuit Saturnia lucem:
Nubibus obductis non negat illa Iovi.
Raro contemnit famam profusa libido;
Quae cauta est, metuit, prostituique timet.
Rumorem quisquis postponi credit amori,
Ah nimium formam diligit ille suam.
Cum glacie steterint undae, via pervia facta est,
Si tibi dilectam circuit unda domum.
Hoc tamen exiguum est. Sed, cum tibi venerit usus,
Exiguum maius, quam nihil, illud erit.
Nec te commoveat nocturni frigoris horror,
Ipse licet boreas pulset utrumque latus.
Plenior officio merces mihi crede futura est,
Tam dulces dominae cum patuere fores.
Hinc quoque, si nescis, cogetur amare puella:
Hinc quoque se dignam sentit amore tuo.
Si tamen in portum te detulit aurea Cypris,
Iamque patet votis tota puella tuis;
Elige de multis totius partibus anni,
Commodius nullum tempus habere potes.
Iuppiter ut vellet binas committere noctes,
Causa fuit vernae tam breve nocte iter.
Ludere qui vultis, nimium ne credite Soli,
Proditus hoc Mavors, et Venus ipsa monet.
Dissolvit Venerem, lateris cum viribus aestas:
Praeripiat Brumam, si qua puelle sapit.
Nunc quoque candidulas lascivius implicat ulnas,
Et propius tenerum iungit amica latus.
Frigora causatur. Sed basia cetera dicunt.
His etiam loquitur, sollicitatque pudor.
Quae tibi seponit tua Fulvia, Iane precamur
Brumali eveniant gaudia nocte tibi.
CAssi, cui prae me ridet fortuna beato
Sidere, et egregiis Pallas amica viris;
Cum patre Grotiade natus quem Grotius arsit,
Et pater Heinsiades, heinsiadesque minor;
Quem Franci, Belgaeque sibi, Cimbrique reposcunt,
Quem pridem voluit Leucoris esse suum;
Dum calamo meliore refers convivia magni
Principis, et socii regia festa tori:
Ingenuos lusus: vel quae spectacula Circus
Exhibuit; vel quae Comica turba dedit:
Quid mea forsan agat, mihi si qua Charinta, requiris,
An veteri gelidos temperet igne dies?
Omnia confiteor: postquam se pronior ignis
Solis in occiduas mergere coepit aquas,
Coepimus exclusis et nos torpescere flammis:
Pectora brumali diriguere gelu.
Tempora vertuntur: certe vertuntur amantes.
Ut sese caelum, sie homo semper habet.
Cum gravis ardebat Phoebeis ignibus aestas,
Ardebant flammis pectora nostra suis.
Decrescente die, decrevit pectoris ardor.
Frigidus huc illuc, egelidusque feror.
Nec bene, si credis, cum frigore convenit aestus,
Ingelidam brumam non agit Ignis amor.
Nec Venus apta potest hiemi, nec filius esse:
Haec tenera est: toto corpore nudus Amor.
Ipsa Charinta tepet multis hinc milibus absens:
Nec quamvis cupiam visere, bruma sinet.
Ter volui veteres dominae revocare calores:
Irrita fecerunt ter mea vota nives.
Interclusit iter glacies fallacior Albis:
Heu quod nec fragilis, nec solidata satis!
Sis mitis; pater Albi mihi, vel transfer amantem;
Tranandi liquidam vel mihi pande viam.
Sed cedat potius glacies, et Vere reverso
Flamma vetus redeat, cumque calore calor.
Optat idem mea Lux: sed eo sapientius optat,
Quo tunc commodius sentit amoris opus.
Discite qui sapitis (si quis sapit inter amantes)
Aestivos hiemi praeripuisse dies.
Iuppiter ut posuit cunctis sua tempora rebus,
Iussit ut hoc tempus semper haberet Amor.
Consiliis usus felicibus inter amandum
Elector calidi temporis ipse fuit.
Cum dulcem tulerat spatiosa per aequora praedam,
Nondum constrictus frigore Pontus erat.
Omnia ridebant, et erat formosior annus
Cum bos in laetis luxuriaret agris.
Prima cupidinibus si sola est apta iuventus,
Et verum est, quod sit turpe senilis amor;
Ver solum teneris dicetur amoribus aptum:
Hic hiemis speciem, Veris at illa refert.
In gelidam quisquis brumam suspendit amores,
Crede mihi, flammas negligit ille suas.
Nubere Vere decet: sic ut iuvenilior aetas
Firmior, et qua non ardeat ulla magis.
Ut calor a bruma toto proscribitur orbe:
Sic idem laeto Vere receptus adest.
Vere calet gremium terrae, gremiumque puellae.
Vere calent flamma mundus amorque pari.
Si tamen a brutis exemplum sumere fas est.
Non unquam melius conciliatur amor.
Tunc avis in silvis, et silva quod ardeat ipsa
Ambit, et in media piscis Amator aqua.
Oscula dant Conchae: repetit sua murmura Turtur:
Admittit cupidam feta Columba marem.
Palmaque vicinae transmittit brachia palmae,
Mixtaque stat myrtis Laurus opaca suis.
Quaere toros, cum vena calet, cum sanguis abundat,
Cum caput aequoreis exserit Haedus aquis.
In Geminos transit Phoebus, duplicatque calores.
Ardet, et in flammas omnis Olympus abit.
Hinc quoque, si nescis, flammae geminantur et ignes;
Hinc quoque, si nescis, fortius urit Amor.
Fortius urit amor, flammaeque incendia flamma
Ventilat, et stimulos ignis ab igne capit.
Dum redolet tellus herbis, dum campus aristis,
Quin age festivo tempore disce frui.
Si tibi dilectos paries disiungit amores,
In rus cum sola solus abire potes.
Heic impune licet, quicquid fecisse voluptas
Suaserit, et fieri quae sine teste velis.
Quod si coniugium cupis, et quod ludere possis,
Omnia, praeterquam carmina, silva dabit.
Ne tamen haec desint, versus Philomela parabit.
Cetera de viridi gramine Lectus habet.
Differ opus, cum Pleiadum se sidera condunt:
Cum remeant eadem, tutius omen erit.
Vere redit medio Tegaeae stella puellae:
Cur nisi quod caleat Vere puella magis.
Tunc dat sponte tibi gratis, tunc basia vendit,
Quae vix hiberna nocte coacta daret.
Non est ulla Deae Paphiae pars aptior anni.
Laetatur pulchro tempore pulchra Venus.
Si qua mihi tecum, Cassi, concessa puella est,
Maturo veniat non nisi Vere precor.
Ambae formosae formoso tempore dentur,
Quoque magis caleant, Veris adesto calor.
DUm quatit Arctoam taedis regalibus aulam,
Festaque Principibus gaudia condit Hymen;
Te quoque laetitiam patriae sentire putamus
Ante tuos positum, candide Iane, focos.
Cum tamen amplexus, et principis oscula cernis,
Principis exemplo forsan amare potes.
Saepius alterius quidam spectaverat ignes:
Spectanti tacitus venit in ossa calor.
Sed iuvenes regum multo conspectius ardent.
Materies flammae latior inde patet.
Vix Superum Rector fuerat manifestus amator:
Intepuit subito quilibet igne Deus.
Inde Venus precibus Gradivi cessit amantis,
Et Clytie Phoebo, Leucothoeque placent.
Inde replet terras, caelumque licentia Divum:
Inde timet Satyros rustica, si qua bona est.
Et tibi nunc quaedam forsan regina vocatur:
Et dominum rursus te vocat ille suum.
Illius amplexu sceptrum transcendis, et aulas;
Et tibi regales credis habere manus.
Nec minus est formosa; nec incivilis habetur;
Basia nec quicquam rusticitatis habent.
Ut Princeps opibus nobis, vel origine distet:
Qui sapiant, oculos an tamen unus habet?
Cedimus obsequio: numquam cedemus amore.
Hac quoque nos reges conditione sumus.
Qui superos caelo detraxit, Iane, Iovemque,
Aequat amatores regibus ille puer.
Deseruit regnumque Paris, regemque parentem:
Deserti pretium, causaque Nympha fuit.
Imposita quoties contingeret ubera dextra:
Iste locus regnum est, dixit, et aula mihi.
Nec me deficiet nostram iactare Merillam.
Principe digna viro, maluit esse mea.
Est mihi sectus humum, purisque liquoribus udus
Hortulus: hunc mecum possidet illa tamen.
Areolas horti quoties numeramus et herbas,
Tot populos regni credimus esse mei.
Illa legit violas, vel decutit arbore poma:
Laetaque de quavis gente tributa petit.
Interea carmen mihi provenit inter odores.
Imperii census dicitur iste mei.
Non diadema tamen, non sceptrum defuit unquam:
Implent serta caput, myrtea virga manum.
Omnia pro regno: nisi quod nec sica timetur,
Et dolor occlusas non sedet ante fores.
Invidet et nemo: nisi quod fortassis amamur,
Peneque plus iusta parte Merilla favet.
Tutus ab insidiis: nisi cum blandissima Virgo
Versibus intento basia pauca rapit.
Nec terit ambitio limen, sed candor, et ille
Ingenuus purae simplicitatis amor.
Haec inter, teneram complexus, Iane, Merillam,
Principe dedignor quolibet esse minor.
CUi placuit Latiis exculta Batavia Musis,
Leidaque Cecropiis doctior una Scholis,
Cur iam Palladios, celeberrima pectora, coetus
Despicis, ad patrios desidiose focos?
Quin age, Corneli, potior sententia prima est,
Si sapis, ad Phoebos disce redire tuos.
Non sinit acris hiems, inquis, non pulchra puella:
Impedit haec blandis vocibus; illa gelu.
Credo ego, nec miror: (quis enim bene fugit amorem?)
Dis autem pedicas exstruit ille suas.
Basia causaris: nec opus fuit addere brumam,
Hactenus in causam sufficit unus amor.
Aspice captivos ut circumducit amantes.
Aspice, subiectis imperat ille Diis.
Degenerant alli: patrias hic vindicat artes:
Mulciber, exemplis utitur ille tuis.
Vincula quae nectis furtim dum concipit uxor,
Vincula furtivus nectere discit Amor.
Ex illo totum sibi debellavit Olympum.
Quid mirum? si nos sub sua iura trahat.
Ille velit, subito deponet tela trisulca
Iuppiter, et fiet bos, ovis, imber, olor.
Ille velit, mox oblitus citharaeque suique
Perferet Aemonias pascere Phoebus oves.
Iusserit, abiecta quaeret [(transcriber); sic: qraeret] Mars Casside Cyprin;
Iusserit, ipsa sui nescia Cypris erit.
Alcides mollem versabit pollice telam:
O tantas poscunt altera tela manus!
Nectit Atlantiades frustra talaria blantis [(perhaps: plantis)] ,
Ut fugiat pueri retia, et ipse volat.
Saepe tibi eripuit virides, Semeleia, thyrsos;
Excussa est liquido fuscina saepe Deo.
Nunc quoque suspirat veteres Neptunus amores,
Dum riget astrictus aspera Tethys aquis.
Ipse domi didicit, quam sit res saeva Cupido,
Lundius exemplum cur aliunde petam?
Nulla fugae ratio est postquam sum factus amator.
Impediunt cursus vincula lenta meos.
Basiolis iungit blandissima verba Charinta:
Sic volucrem visco fistula iuncta capit.
Explicat ornandos operosa ministra capillos:
Adstat, et hinc tacite vincula nectit Amor.
Sed neque Lictores desunt, quos mittat, ocelli.
Nec Carcer, nam pro carcere pectus habet.
Omnia sustineo: nisi quod custodia duplex
Excubat ad surdas spesque metusque fores.
Flagra tamen patimur: dominae sunt verba minantis,
Quodque supercilium fulmine paene necat.
Subvenit et nemo: nisi cum fortasse Thalia
Dulcia Castaliis porrigit hausta vadis.
Sie ego mancipium pridem sum factus amoris:
Nec fieri liber spero, nec esse volo.
At tu, Corneli, me vindice, disce putare
Servitium, puero sub duce signa sequi.
DIdace, quem misero trepidantem addixit amori
Ridiculo forsan crimine laesa Venus.
Quid iuvat insomnes gemitu producere noctes,
Testarique Deos, de Dominaque quaeri?
Si nihil ah simplex coeptis in amoribus audes;
Fortunam trepido si premis ipse metu.
Nunc tantum foribus surdis male sanus oberras,
Ostendat Dominam si qua fenestra tibi.
Callida furtivo ridens de poste puella,
Suavius hoc misero nullus amavit, ait.
Didace pone metum: quem si non ponere nosti,
Tam male ponatur conciliatus amor.
Sume animum, frontemque viri; potiere cupita.
Rusticitate potest femina nulla capi.
Quam miser erubui nuper praesente puella,
Fortia praeriperet cum tibi verba pudor.
Illa quidem amplexus agitabat et oscula secum:
Te tuus attonuit, destituitque metus.
Sensi purpureum totis traxisse ruborem,
Cum pavidus stares, et sine mente, genis.
Illa tamen vultuque oculisque exorat amorem:
Coniungunt tacitas pectus et ora preces.
Nec tetricos mores, nec credimus esse severam,
Tam lepidam frontem cui Cytherea dedit.
Formosam timide quisquis compellat amicam,
Me sceleris tanti non agat ille reum.
Te quoque de Domina quicquam sperare vetamus.
Ni male consulta simplicitate cares.
Ridet amatores Cytherea proterva timentes.
Ludibrium pulchrae nolumus esse Deae.
Crede mihi, cupiunt quaecumque ubicumque puellae.
Ah tam festivo crimine nulla vacat!
Quod teneo gremium Dominae, quod basia libo;
Praemia non pavidi pectoris illa fero.
Parcius id facerem; cum me vocat illa scelestum
Mitius irasci nulla puella potest.
Cum nimis audacem clamat, petulantius insto.
Vincitur, et cogi gaudet, et esse minor.
Ah quoties matrem causata, levesque susurros.
Cum premerem, vanos prodidit ipse metus.
Vix mihi colloquii concessa est copia primi,
Colloquio primo basia bina tuli.
Nec tamen excludi merui tam liber amator.
Profuit audentem non tenuisse manum.
Qualiter aversos incumbit victor in hostes,
Id tamen ad famam non putat esse satis.
Sed celer in tergis haeret, spoliisque potitus
Arma tenet valida, raptaque signa manu.
Sic dominae dextram, mox colla genasque subegi,
Illaque Acidaliis aemula labra rosis.
Mox habiles sensim tangi didicere papillae.
Tam pulchro posui nostra tropaea loco.
Ulterius si quid: forsan succumberet illa,
Nec nimium simplex me trahit inde timor.
Sed quod amo Dominam, tangorque libidine nulla,
Delicias modicas suasit utrique pudor.
Quit timidus non est, ne sit lascivus amator.
Qui sapit, exemplo discat amare meo.
CArole, qui nondum quid sit Venus effera nosti,
Cui numquam illusit fraude protervus amor,
Cur mihi iam toties, timidos cur obicis ignes,
Et pavidum vere pectus amare negas?
Praecipis ut poscam quidvis audacter amicam,
Ne pereant turpi tot mihi dona metu.
Non tutum est quod amice mones: sit blanda licebit,
Mista tamen casto est nostra pudore Venus.
Atque utinam soli maneat mihi casta Charinta,
Nequitiaeque velit non meminisse meae.
Fallor? an externos iam nunc conquirit amores.
Lundius haec calidae praemia mentis habet.
Et merito: quid enim monitus accepimus omnes?
Illa levis facta est crudelitate mea.
Causa tamen non tota mea est, ex parte puellae est,
Tertia pars, sed pars maxima sola tua est.
Aspice, dum per te nimium petulanter amamus,
Excidimus cunctis, Carole, paene bonis.
Vera loquor: nec dum pulsis lux orta tenebris,
Obsessumque gravi frigore corpus erat.
Accessi Dominam solitos canturus amores.
Quos ex quo coepit temnere, mensis abit.
Illa sed expassos thalamo formosa capillos
Ut decet, hesterno lassa labore iacet.
Qualis fessa olim peragratis Delia silvis
Fertur in umbrosis accubuisse toris:
Qualis et Hesperio quo segnior exit ab ortu
Pulchrior hiberno tempore Phoebus adest
Quid facies? dixi; mittenda occasio non est;
Aude aliquid, subito tempora noctis eunt.
At (memini) vigilem cum non ambire timebas,
Nunc iacet, et nullo sanguine pectus habes?
Ni facias, pudor est: facies? audacia magna est.
At decet, et fas est, quod iubet acer amor.
Plus valuere tamen tot amici verba monentis,
Illa fere leti causa fuere mei.
Illa coegerunt positos accedere lectos,
Osculaque admota sumere pauca manu.
Unica sumebam, somnoque excussa iacebat.
Plus nequii, pavido dextra retenta metu est.
Ah nimium sumpsi: nam quid nisi iurgia sperem?
Di precor, heic fluctus fregerit ira suos!
Siccine Fur, inquit, nostram turbare quietem
Ausus es, et labris tangere nostra tuis?
Hactenus audaci licuit tibi, desine posthac;
Aut nisi desieris, desinet ipsus amor.
Scilicet hoc noram: nocuit fiducia certe
Pluribus in rebus, plus in amore tamen.
Quisquis amas Iuvenis, nimium non esto protervus:
Urit amor: tangi sulpuris instar amat.
Sperabit mecum pariter, pariterque timebis,
Quae non est hodie, cras bona forsan erit.
Nolumus audaces immitia vellere poma,
Quae matura sua postmodo sponte cadent.
Ah! levis est, mites quae moverit ira puellas,
Quaeque tot amplexus solverit hora brevis.
Saepe ratus salva portum subiisse carina,
Nauta ruit mediis naufragus aequoribus.
Carole, si qua mones, consultior admone amantes.
Non habet eventus vox malesuada bonos.
ANnos paene duos in Nyctide ludis, Erasme:
Iam nimium sero displicet illa tibi.
Crede mihi, quem non admittere turpe putabas,
Turpiter infelix eicietur amor.
Ast nimis absurda est: talem reor ante fuisse,
Cum tibi vel Leda pulchrior illa foret.
Erravisse tamen quereris. Quid fecit amica?
Erroris poenas cur dabit illa tui?
Nempe verecunda est, vitiumque pudore rependit.
Ille pudor formae pondus et instar habet.
Elige formosam: venit metuendus adulter.
Quod pateris, minus est, simpliciusque malum.
Nyctidis haud onerat alieni colla lacerti;
Nec tua, quae iactet, gaudia moechus habet.
Praeter anum matrem, Selta, vetulumque parentem
In tota, quod amet, non habet illa domo.
Nemo mane notat positos in limine flores:
Non ibi versiculi, non ibi serta iacent.
Non veniunt in idem pudor, et praestantia formae.
Ah satis insidias nulla venusta cavet.
Nec mirum, si mille dolis, totiesque petita
Laesa pudicitia est, succubuitque semel.
Amovit reliquos, Atridae Tyndaris uni,
Et tibi me, dixit, trado meamque fidem.
Servassetque fidem, si non formosa fuisset.
Hoc vacuum Nyctis te iubet esse metu.
Archidamus sapuit: positis ante ora duabus,
Virginis illepidae maluit esse procus.
Et pariter (mulctam Lacedaemon stulta poposcit)
Hoc pretium fidae coniugis, inquit, erit.
Adde quod et fastus sequitur plerumque venustas,
Ipsa suam faciem si qua puella probat.
Hinc ancilla procax, et raro limen amicum,
Et Dominae mores ianua docta suae.
Quam turpe est numquam recipi, nisi ploret amator,
Et macies miseras multa stet ante genas.
Pluraque, queis stolidus duravi saepe ferendis.
Eveniat nulli, nec tibi, talis amor.
Fata tuam servent modo Nyctida dulcis Erasme,
Gratior haud ullum limen adire potes.
Ipse venis quoties, occurrit, et oscula iungit.
Quae tamen invideat oscula nemo tibi.
Laetitiam trepidando, oculis testatur amorem.
Omnia si poscas, non reor esse gravem.
Ille tamen vultus nullis violatur ab annis.
Formosae senii damna subinde timent.
Eveniat morbus: minimum corrumpet in illa.
Ure alias; istic nil tibi, Phoebe, licet.
Quam tamen illepidam dicis, nec posse placere,
Quo tandem facies crimine facta rea est?
Prominulos oculos stulte damnabis, amice:
His quoque transversim, cum volet, illa videt.
Et simae nares, oculis quod parcius obstant,
Sic etiam laudem quo mereantur, habent.
Et quia commodius sic percipiuntur odores,
Utitur utilius naribus illa suis.
Has probat in nostra, mihi crede, Merilla Lycisca.
Haec quoque iudicio, si valet ulla, valet.
Labra tument, inquis, sed habent quoque talia. Fauni,
Quos Dryades pariunt, Naiadesque Deae
Nigricat. Andromede Cepheia talis amata est.
Et niger uberius semina reddit ager.
Tale merum caenis Heroum apponit Homerus.
His quoque gustandis ingeniosus erat.
Oebalium florem, violamque adserta requirunt:
Et tamen haec fusca est; et tamen ille niger.
Accipe in exemplum volucres ratione carentes:
Nigra placet niveo saepe columba viro.
Psittacus est viridis, turtur redamatur ab illo,
Et merula a turdo: nec color ille nocet.
Quod superest dicet pro Nyctide mater amorum.
Ipsa nigri voluit esse marita Fabri.
FRigore quaeque rigent et tutamen ignibus ardes.
Ah nimium Laeli, rara in amore fides!
Crede mihi, ceu Vere novo me fortius urit,
Sic meus hiberno est tempore lentus amor.
At tuo formosa est: nec se male credit amari
Illa Deae facies, et decorare carens.
Scilicet is felix, quem forma venustior urit;
Quem donat pulchra Virgine pulchra Venus.
Et tibi tendebat quoniam sua retia Cypris
Formosae melior praeda futurus eras.
Elige deformem: veniet decor alter emendus.
Absument nummos merx peregrina tuos.
Quam natura negat, care mercabere formam.
Celari damno vult sua damna tuo.
Margaris externo pretio formosa negatur:
Naturam qua serectius ornet, habet.
Non opus est sertis: ipsi sunt serta capilli.
Pulchrior ingenio stet coma flexa suo.
Oesypa non coemes: meliores spirat odores,
Tinctaque nativo sanguine labra rubent.
Non placet empta Venus: formosam praefero: sed, quae
Sponte sua, nullo munere culto nitet.
Cesserit Ornatrix, et erit non pulchra Corinna.
Ablue rubricam: Delia turpis erit.
Cynthia, ne caperet formosior altera Vatem,
Pulchra peregrinis maluit esse bonis.
Margaris hoc nolit: satis est nativa venustas.
Ut placeat nullas clam tibi carpet opes.
Nec pigeat, quod quisque tuos Rivalis amores
Ambiat, hinc etiam carior esse potest.
Non ego stultus amem, nisi quod sibi quilibet optet;
Et mihi quae nulli displicet, illa placet.
Invidiam pateris? Plures tua Margaris ussit?
Invidiae pudeat non tamen esse reum.
Dulce est tunc recipi, cum spes habet irrita multos,
Clausaque stant aliis limina, aperta tibi.
Nec te unum formosa [(transcriber); sic: formasa] minus constanter amabit:
Vulgus formosas credidit esse leves.
Fucatis studium est plures conquirere amantes,
Queis veluti facies est levis ipse pudor.
Penelope formosa fuit (quis credere nollet?)
Nempe illa innumeris sollicitata procis.
Pulchra fuit multis: uni sed fida marito.
Tu quoque Sisyphides hactenus alter eris.
Nulla mihi faveat, nisi quam concinna venustet
Gratia, non tetris frons maculata notis.
Hostibus eveniat, si quae sit lumine lusca.
Forsitan eveniet hinc quoque luscus amor.
Odi turgentes, non dignas Virgine malas.
Polluitur nulla femina labe magis.
Vidit, et abstinuit calamos inflare Minerva.
I, dixit, tanti est tibia nulla mihi.
Ut vos spreta decet facies, sic blanda puellas.
Haec plures, nullos sordida forma capit.
Tyndaris Oenonae Phrygio praefertur amanti;
Scilicet absurda haec, illa venusta fuit.
Ipsa Venus sapuit: nigri pertaesa Mariti
Belligero voluit concubuisse Deo.
Scilicet haurimus puris e fontibus undas:
Colluvies nulli pulvere crassa placet.
Delicium nostrae nivea est Melitaea Charintae.
Agnam, quae molli vellere candet, amat.
Aspice quos modo submittit bruma ipsa nitores,
Candidior posita sub nive terra latet.
Si quisquam afficitur formoso flore rosarum,
Idalias vincunt pulchra labella rosas.
Cerera pruna cupis? Sed quis non vellet amicam,
Quae superet flavis cerea pruna comis?
Quod superest optes, quoties te Maragris urit,
Urat ut et Vatem non nisi pulchra tuum.
DOcta parum est, inquis, quamvis formosa Merilla:
Rusticus est, talem si quis amare potest.
Illa tamen simplex animum sine crimine gestat;
Hunc animum, Bouli, fas sit amare mihi.
Quamlibet argutas tota tibi collige Leida;
Conveniant quotquot nobilis Haga capit:
His compone meam, [(transcriber); sic: .] Bouli, de mille puellis,
Si pateris, tanta non amat ulla fide.
Illas a teneris crimen didicisse iuvabit:
Nostra pudicitiam simplicitate probat.
Ut neque versuta est, sic nec facunda Merilla est.
Nec moveor Bouli. sufficit esse bonam.
Turpe vir imbellis: turpe est vinosa Senectus:
Turpe levis iuvenis: turpe puella loquax.
Quae tibi tam lepide dicit uta Phyllis in aurem,
Scilicet haud uni dixeras ante viro.
Illaque luctantes quae nectunt oscula linguas,
Queis Iuvenum castus sollicitatur amor.
Qualia nulla puto Phoebo debere Sororem.
Belligero Venerem sed dare saepe Deo:
Et gemitus illos, nervosque iuvantia verba,
Crede mihi, discit nulla puella domi:
De nostra, Bouli, fidissima basia sumo.
Afficiorque magis, quo minus artis habent.
Sic animum pariter, pariter coniugimus ora,
Blanditiasque inter plus tamen ille iuvat.
Phyllida iactabas, cum Thaide Phyllida confer:
Et puto iam facta est ingeniosa parum.
Laida qui laudat, Tecmessam malit amare:
Tristior haec quamvis, non rudis illa foret.
Si sapit Atrides, quamvis civilior ista est,
Andromachen Helenae praeferat ille suae.
Lecta Corinna placet: sed non ut amata placeret.
Nasoni satis est imposuisse semel.
Lesbia amatori merito suspecta Catullo est.
Si nescis, simplex non erat illa nimis.
Frons sine pigmentis, si sit formosa, probatur:
Et decor arte carens: et sine labe pudor.
INgenio non est felici dignus amator,
Cui curae non est ingeniosus amor.
Quod rudis et simplex non est, trahor igne Charintae,
Si turpe est mihi, me iudice, turpis ero.
Sit licet insanum: dum me sciat aptius uti,
Et melius geminas conciliare faces.
Rustica sollicitos moderari nescit amores,
Quoslibet amittit, prostituitque suos.
Ut mea nec fatua est, sic nec lasciva Charinta est.
Basia poscenti saepe, sed apta negat.
Nulla puella sapit, quae quodvis cedit amanti.
Gignit amatori taedio pinguis amor.
Cecropidae interdum si Cressa puella negasset,
Non ad desertas questa fuisset aquas.
Hinc Paris Oenonen, hinc Colchida liquit Iason,
Hippolitus [Reg: Hippolytus] Phaedram, Phyllida Demophoon.
Unica Penelope fuerat prudentior istis,
Quae quia cauta fuit, semper amata fuit.
Dum neque dura nimis, nimium nec visa benignaest,
Detinuit multos ingeniosa procos.
Hoc quoque nostra potest, alias facunda puella.
Rusticus est, quem non talis ubique capit.
Seu me languor habet; seu tristia nuntius adfert,
Officio semper fungitur illa suo
Ne noceat, ludamus ait datur alea fallax,
Quin iacias talos, inquit, et ipsa iacit.
Basiolis redimit, si quae blandissima perdit:
Ut rursus redimat, perdere saepe studet.
Nunc quoque concretae cum stent Aquilonibus undae,
Brumaque praesentes non sinat esse duos.
Verba mihi scriptis transmittit amica tabellis.
Quae, nisi carbonis pulvere tacta, latent.
Digna domus lacrimis, et Vir, cui desipit uxor.
Hanc cum deberet sustinuisse, ruit.
Vir sitit inter aquas: nunc se sequiturque sugitque:
Nunc sub Sisyphio pondere saepe labat.
Procurat dum Servus opes, Ancilla culinas,
Clausas custodit fida catella fores:
Sola sui simplex oblita est muneris uxor.
Hostibus eveniat talis amica meis.
Praeter concubitum nihil est quod speret amator.
Forsan et heic nimium simplicitatis habet.
Vis sobolem ingenuam? prudentem praefer amicam.
Quicquid habet simplex filia, matris habet.
Socratis ut multa est soboles, sic degener omnis.
Cur? nisi quod simplex et rudis uxor erat.
Curia sollerti dirimit sub Consule rixas;
Sub Duce sollerti litibus aula vacat:
Est, si non rudis est uxor, sine bile maritus,
Et sine labe torus, et sine lite domus.
FOrmosos varie celebris miscere colores,
Pingere sed solas digne, Philippe, Deas;
Effigiem Dominae facturus prome tabellam,
Non tua nobilius dextera fecit opus.
Nec tamen illa Dea est quamvis iuraveris esse,
Si videas vultus, aptaque membra Deae.
Pinge modo Dominam: Dea debuit esse videri.
Cum non mortali pingitur illa manu.
Hac Venus amoto formari malit Apelle.
Invideat Dominae, quod precor, illa meae.
Quam mihi nunc pulchra est, aliis laudanda Merilla,
Hoc artis meritum credet habere tuae.
Iamque sede. mercedem operis tria basia sumes.
Basia custodit quarta Merilla mihi.
Prima coma est: molli fluit illa coercita nodo
Aurea, non aperit colla, tegitve nimis.
Si tamen excussis, cervice patente, capillis
Formosum quatiat laetior illa caput.
Phosphorus apparet Caelo, nitidumque serenum
Exserit, Eoo pulchrior ipse suo.
Non ego caesariem possum contemnere Phoebi.
Altera debetur palma Merilla tibi.
Nec tamen inferior. Sed Phoebi deprecor iram.
Novimus infestos quid sit habere Deos.
Et Niobe terret temere praelata Dianae.
Cur Niobe saxum est? ambitiosa fuit.
Crinibus exactis frontem suppone Rubeni,
Desuper exigua luxuriante coma.
Illud ebur raro melius perstringitur auro.
Si nimium veles, non nitet illud ebur.
Iamque supercilium, sed parcis ductibus, adde:
Ex flavo leviter nigricat inde pilus.
Sed neque divisus nimium distinguitur arcus,
Sed neque confusas iungit uterque comas.
Glauca subest acies geminati luminis illis.
Iurabis totidem stare, Philippe, faces.
His aliquid paeti miscet pudibunda libido.
Hoc Veneris, pulchrae Palladis illud habet.
Protenus artifices, pictor, sepone, colores,
Ipsa fibrat [(perhaps: vibrat)] flammas linea ducta suas.
Aut preme deiectos oblique cautus ocellos:
Qui venit hinc ignis, parcius ille nocet.
Adde genas oculis hilari candore rubentes.
Heic amor excubias, heic agit ipsa Venus.
Sed modice tumidas formoso marmore nasus
Deprimit, et limes inter utramque iacet.
Ora rubent, tenerisque lacessunt oscula labris.
Ah animae sedes est Iocus iste meae.
Spem mihi regnandi fortuna, Philippe, negavit:
Nec mihi sunt tituli, nec cumulantur opes.
Quod numerem nihil est. Numerantur basia sola;
Et sedeo laetas arbiter inter opes.
Molle tibi mentum superest, et eburnea cervix.
Cetera sunt oculis non adeunda tuis.
Sed tumor et leviter diducta lacinia pectus
Prodat, et hanc digitis detque negetque viam.
Ut geminas sub flore rosas complexus hiante
Ex modica retegit parte, tegitque calyx [Reg: calix] .
Sed risum mollem, vocemque, salesque venustos,
Et Dominae mores, ingeniumque meae,
Corpore de toto Charites hinc inde fluentes,
Exprimit ah tantum linea nulla decus.
QUod bene dissuasit pudibunda modestia coram,
Laudare absentem cogit iniquus Amor;
Non suspensa semel mihi vox praesente puella,
Haesit et ad primos lingua retenta metus.
Aut ea causa fuit tua vox, qua nostra repressa est.
Quid mirum? magnum tangeret illa Iovem.
Aut quia tunc coram toties collusimus ambo,
Iunxerat et geminos saepius una domus.
Quottidiana iacent. amat intervalla Cupido.
Absentes animos acrius urit amor.
Et mihi semoto maiores ventilat aestus.
Heu mihi! cur flamma non propiore petor?
Ille mihi gravior, mihi quo longinquior ignis
Evenit, et Vatem non sinit esse suum.
Adstitit, et cupidos simulans lenire furores,
Ecce, ait, ex alis haec tibi penna meis.
Scribe quod absenti poterit placuisse Charintae.
Si coram puduit, nunc cecinisse iuvet.
Non ego mendaces ausim defendere formas
Aut siquae externo tincta colore rubet.
Altera praefertur Veneri, lascivior illa est:
Altera Iunoni, tertia Pallas erit.
Vidi ego qui Dominam meditato carmine Soli
Contulit, et quicquid debuit esse, fuit.
Cynthia sic dicta est, tamquam ingeniose Properti,
Cynthia non Domina sit magis alba tua.
Rossaque nomen habet, tamquam sit filia roris:
Blanda Venus, nunc es vilior orta mari,
Non ego, non tantum formoso tangor ab ore;
Sunt aliae causae cur ego semper amem.
Nec mea sit, quae vel solum dotata superbit;
Aut claro tantum sanguine nata tumet.
Non celebres census, celebresve arcessimus ortus:
Lundius est causae nobilioris amans.
Vita, fatebor enim, quamvis nec blanda venustas,
Nec tibi, si liceat dicere, forma deest:
Te tamen haec melius decorat reverentia morum,
Maior in ingenua gratia mente nitet.
Forma bonum fragile est, sed iuncta molestia firmat:
Forma quidem, sed me forma modesta capit.
Sat quoque dotis habes: sed me dos altera maior
Iam tetigit Pietas, hac mihi dote places.
Omnes exsuperat census pia vita puellae,
Et proba mens dotes, Hippodamia, tuas.
Nec tua tam multae commendant atria cerae,
Quin laudis mereat plus tener iste pudor.
Tyndaris, illa Iovis soboles et regia coniux,
Rapta suo tantos crimine foedat avos.
Haec tua laus summa est, quod sit sine labe Cupido,
Quod maculet nostras nulla libido faces.
Si pateris, pergam laudes memorare secundas:
At si non pateris, me tamen urget amor.
Si piget, ignoscas, mendacia deprecor, ausis.
Non mea, sed pueri culpa iubentis erit.
Laudandos aliis flavos transcribo capillos,
Quos capiti vellet Phoebus inesse suo.
Ingenium plus est, et quae coma munera velat.
Hoc quoque cum pulchra vellet Apollo coma.
Emicat ex oculis plusquam prudentia simplex:
Si nescis, tantas prodit ocellus opes.
Lumina quod non sint stibio, non tincta favilla,
Indicium [(transcriber); sic: Incidium] purae nobile mentis habent.
Caesius ille color, fertur color esse Minervae:
Esse aliis odio: Numinis esse tamen.
Afficit os alios: sed me magis oscula tangunt.
Quique verecundo solvitur ore sonus:
Quo mihi blanditias dicis, Dominumque salutas:
Heu procul a Domina cur vocor ille mea!
Quid variis memorem circumdata brachia gemmis;
Quid memorem dignas, te quoque Iuno, manus?
Brachia complexus circum mea colla tenaces,
Commendat similem candida dextra fidem.
Collaudent alii tinctas bis murice vestes:
Sola movent sensus interiora meos.
Pectora prospicimus in quae mea vota recondam,
Et molles, in quos opto redire, sinus.
In te aliquid maius proforma et dote tenemus:
Dos fuerit Pietas, Lux mea, Forma pudor.
SI Venerem Musis coniugis, docte Gronovi,
Ingenio dederis altera vela tuo.
Decerpsit primum Phoebus Peneide Laurum:
Carminaque auctori conciliavit Amor.
Si placet exemplum, lepidos admitte calores,
Mixtaque blanditiis basia disce pati.
Haec tamen intactae qui sumit ab ore puellae,
Quod satis est, didicit, ingenioque valet.
Magnum virginitas pretium complexibus addit,
Et rudis, et numquam sollicitatus amor.
Cum pudor invitat, gestitque modestia vinci;
Atque aliquid grata non sine lite datur.
In vidua nihil est quod ames, passaque maritum.
Omnia praeripuit gaudia primus Hymen.
Nec tam fida tibi, nec tam pudibunda, Gronovi,
Oscula, nec tanta simplicitate dabit.
Interdum repetet, nimiumque audebit in illis.
Delicias timide quae facit, illa facit.
Sic animo taedas agitas, innupta petenda est,
Nec tuus ad viduas abiciendus amor.
Mane novo, tenero madidas de rore viator
Carpit, et arentes praeterit ungue rosas.
Utilius puris, Frederice, natabis in undis,
Vitreus illimes cum vehit amnis aquas.
Pocula delectant animos splendente Lyaeo,
Diffunditque recens dulcius urna merum.
Nemo cibum poscit, quem praelibaverat alter.
Pomaque denitida sumere lance iuvat.
Ille torus veteris praefert vestigia flammae.
Et iam non primo lectus amore calet.
Oscula si dederit: prius his meliora dabantur.
Molle. latus iungit: iunxerat ante latus,
Blanditias loquitur, non te tamen, illa magistro.
Utitur ingenio, quo prius usa fuit.
Colla manusque illas quidam possederat ante.
Iamque aliqua cervix livida forte nota est.
Ante manum didicere pati, tangique papillae.
Quodque agis, ah alius dulce peregit opus.
Saepe etiam proles veteres testatur amores:
Et dolor ante oculos itque reditque tuos:
Primaque formosi florem Lucina peremit
Corporis, et languet, qui fuit ante, vigor.
Qui sapit, intonsis sibi pascua quaerit i agris.
Qui sapit, intactis fontibus ora lavat.
Gaudia de tenera rapies sincera puella.
Quod metuit, grato cogit amare metu.
Ad blandae nomen Veneris tremuisse modeste
Cernitur, et totis erubuisse genis.
Mox ubi succubuit precibus, vincique necesse est,
Ah dulces lacrimas mittit in ora pudor.
Sentit, et ore suo pretiosum haurire liquorem.
Gaudet, et hoc fidei pignus amator habet.
Mens abit, et moritur, quoties audacia sensim
Crescit, et amplexu praevenit ipsa suo.
Non ea morosa est, non imperiosa, nec audax.
Obsequium satis est exhibuisse viro.
Mox sobolem casta tollens de matre maritus,
Heic etiam vultus invenit ipse suos.
CUm per hyberboreas, Groti doctissime, terras,
Frigida perpetuo qua riget aura gelu;
Perque urbes steriles, perque aspera regna vagaris,
Regna sed haud duris hospita Virginibus.
Quae tibi mens, Groti, est, teneris ubicumque puellis
Immistas quoties conspicis ire nurus?
Forte tua heic aliquis deflexit lumina vultus,
Iamque animo insedit cura molesta tuo;
Quam potius deames, cui verba precantia dicas,
Intret et in thalamos sponsa petita tuos.
Gratia cuique sua est: longe tamen aptius urit
Femina, praeterito quae viduato viro est.
Blandius inserpit, mollesque inspirat amores,
Quae nunc non primum est erudienda Venus.
Gnara viri mulier, quoties cupis, oscula figet
Nec lasciva nimis, nec pudibunda nimis.
Illa modum didicit, monitisque instructa Diones
Officium peragit, nec sine lege, suum.
Virginis aut rudis est, nimis aut furiosa libido,
Saltem quod poscit, obstupefacta timet.
Qualis in ignotis trepidat, cum fluctuat undis
Navita, et insolitas auxius horret aquas.
Qualis inexpertus metuit certamina miles,
Primaque torpenti corripit arma manu.
Haec quoque militia est? nisi quod tibi femina castris
Sueta Cupidineis, mitior hostis erit.
Et minus adverso rades haec littora cursu:
Et potes assueta tutius ire via.
Virginitas rudis est. tulit hanc inscitia laudem.
Qui sapit, expertos praeferet ille toros.
Ex tali carpes maturos arbore fructus.
Istis non fallit Dis operata manus.
Si sobolem nutrit, flamma monumenta prioris,
Hoc quoque praeferri cur mereatur, habet.
Pignora testantur, quae te iam nata coronant,
Non infecundum, quem petis, esse torum.
Nec tamen informis, nec quae sit inutilis annis,
Sed vidua in medio nupta vigore placet.
Quamvis si fuerit grandaevior illa, quid obstat,
Dummodo non turpis, nec videatur anus.
Quanto sera magis, tanto est sapientior aetas:
Et senibus rerum grandior usus adest.
Qui voler, immites carpat de vite racemos;
Qui volet, ad praelum fervida musta bibat.
At mihi perpetuis aevo certantia fastis.
Nataque sub prisco Consule vina placent.
Conscius admittit, Groti, cum lectus amantes,
Nil tua quod longum gaudia tardet, erit.
Non timet: aut certe moderatur docta timorem.
Ipse pudor blanda cum ratione pudet.
Nec lacrimas opus est maesto detergere vultu:
Hoc alia est pro te functa labore manus.
Lenis amat Vidua, et patitur selenis amari.
Virginitas [(transcriber); sic: Vigrinitas] causas mille doloris habet.
Hoc docet occluso rosa quae sub cortice tecta est,
Aut quae iam patulis fulget amicta comis.
Hanc lecura manus carpit: rubus asper in illa est:
Suaviter haec nares afficit: illa riget.
Elige quam malis, Groti: mihi poma probantur,
Quae minimo constant, plus tamen ora iuvant.
SI tibi Fabricii nondum meminisse molestum est,
Fabricii versus languidioris habe.
Deficimus, quodque antefuit, Vir magne, vigoris
Interit; quicquam si tamen antefuit.
Seu vitium caeli, vicinaque frigora sensi.
Et nocet ingenio Maenalis Ursa meo:
Seu procul a Batavis quod ago, nostraque Merilla,
Exilium sequitur nulla Camena meum.
Nasoni Pontus nocuit. componere parva
Si pateris, similis paene querela mea est.
Denique, quod magis est, Heinsi, te teste caremus
Destituit ventus carbasa nostra tuus.
Mollius umbrosae tiliae, formosaque Leida
Carmen, et in tepido dictat amica sinu.
Si bene commemini, tenta tum carmen ibidem est;
Si bene commemini, non nihil egit amor.
Heinsius ignovit conanti. postmodo laudes
Addidit, et Musas coepit amare meas.
Ille rudimentum trepidi produxit amantis,
Movit et ardoris semina prima mei.
Mox aliquam sensi paulatim crescere famam
Scilicet et causam nominis inde tuli.
Annuit audenti, primisque Hugenius annis.
Haec quoque post curas Principis una fuit.
Adsensere alii. dum se iuvenilior ardor
Explicat, et crescit impetus ille mihi.
Qualis equus domini plausum non deneger audit,
Et fremit, arrectus luxuriatque iubis.
Qualis et aequoreas cursu praetervolat undas,
Utilis admissam si ferat aura ratem.
Qui solet ah nostra non est in puppe magister
Heinsius; incerto fluctuat illa mari.
Et nemus Aonidum, mediisque in moenibus umbra,
Illaque abest Batavae proxima silva Scholae.
Illic Heinsiadae doctos pulsare penates,
Et memini sacro saepius ore frui.
Interdum dulces epulas iunxisse recordor,
Molliaque argutis addere vina iocis.
Heic etiam Musas colui sub paupere tecto,
Haud procul a tectis, magne poeta, tuis.
His quoque sub tiliis centum venabar amores:
Eheu cur misero nunc mihi nullus adest?
Nec quae basiolis nascentem suscitet ignem
Ut solet, a collo pendet amica meo.
Omnibus excidimus: nisi quod desidero tantum,
Et, donec liceat corpore, mente fruor.
SI nondum nostrae subeunt fastidia Musae,
Forsan et heic aliquid, quod iuvet, esse potest.
Proficimus, quaeque ante si tumens pigra iacebat,
Nunc viget, inque usu se probat ipsa suo.
Ut glacialis hiems omnes constrinxerit amnes,
Castalias nondum frigore clausit aquas.
Nec licet illecebrae desinit absentis amicae,
Irritus excluso cessat amore labor.
Hoc, Auguste, parum est, plus te monitore calemus.
Plena tument Zephyro lintea nostra tuo.
Dicebas, bene si memini, quin pergito Lundi:
Una haec immensum vox mihi calcar erat.
Causa tua est, quod tot recitentur carmina nobis:
Carmina sed rursus quod mala, causa mea est.
Ingenium reliquis maius praesente puella est:
Hactenus ingenium non reor esse mihi.
In gremio Dominae quodvis, quod agamus, habemus,
Nec Phoebi possim, nec meminisse mei.
Nunc cum dividimur, mihi crebra occurrit imago,
Et cupit in numeros protinus ire suos.
Sive rosam video, tetigisse [(transcriber); sic: titigisse] labella recordor,
Et quasi tunc renovet basia, versus adest.
Nexilibus simul ac hederis circumdata cerno
Robora, praeteritos mente revolvo dies.
Et mox: nexilibus sic iunximus oscula linguis;
Sic in complexus serpsit amica meos.
Aspice (nam causas sibi quas non fingit amator?)
Ut superimposita sub nive terra riget.
Excidit hoc etiam creber mihi nomine versus,
Quam gelidum in niveo corpore pectus alat.
Cum medio Mauros pulcher Sol uris Olympo,
Urit nos, inquam, pulchra Charinta magis.
Materiesque mihi nocturnis surgit ab astris:
Lumina sunt Dominae non minus astra meae.
Denique ne desint, mihi qui scribantur amores,
Illa quod hinc procul est, scribimus esse procul.
Adde quod invidiam patimur. sed et hinc quoque Vates
Maiores animos, ingeniumque capit.
Qualis aper frendens graviores surgit in iras.
Sanguinis infectam cum videt imbre cutem.
Qualis et interius latitantes evomit ignes.
Excussus ferro verberibusque silex.
Omnibus exstimulor, te uno tamen aptius utor,
Quique legenda petis, postmodo lecta probas.
Nobilissimo, Amplissimoque VIRO CONSTANTINO HUGENIO, Equiti, Zuylichemi Domino, Illustrissimo Principi Aurasio a Consiliis et Secretis, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. LIbellum istum, Vir Nobilissime, cum in lucem editurus essem, Tu inter omnes occurristi, cuius nomen ornaret hoc vestibulum, et ad cetera cognoscenda homines amoenos invitaret. Quando enim primo in Bataviam vestram studiorum causa veni, continuo diligere ac venerari ingenium, virtutesque Tuas coepi. Qui cum adolescens generosam illam indolem per diversas artium, disciplinarumque rationes direxisses, industriae subsidia, atque instrumenta virtutis ita in ornanda, augendaque Republica consumpsisti hactenus; ut efficeres tamen, ne Te in ceteris magis, quam in remissionibus Tuis miraremur. Quas ut primum vidi, incessit me calidum fortassis, non tamen illiberale desiderium,
propius, et coram cognoscendi dotes illas, quas in ignoto adorabam. Sed, dum haererem inter cupiditatem, pudoremque: dum molliora semper tempora aucuparer, aut exspectarem; hactenus quidem videbar et tenuitatis meae, et Tuae dignitatis rationem habuisse: ut tamen tanti temporis iactura mihi verecundia illa steterit, eam ut ante annos aliquot maiori vi expugnarem, non intempestivum tunc quidem arbitrabar libelli huius dedicatione invocare Genium Tuum: quo, si Poetica accusaretur, non alium invenire poteram rerum locupletiorem. Quod cum alacrius facerem, viri illustris DANIELIS HEINSII consensu confirmatus: prolixa tamen humanitate Tua, quam postea sensi, aliquid consecutus sum, quod ultra votum esset. Idque non desino inter aemulos iactare, qui tantum maximorum hominum in me favorem aegre intuentur. Ceterum Nortvicenses istas elegias, exactius rescriptas rursus ad Te mitto, ut intelligas etiam absenti mihi pristini iudicii mei constare rationem. In eo tamen amoenitatem, si qua est, ne excusare quidem Tibi possum. Nec enim natum adeo tristi et recondita es, ut ferre libralem animi remissionem (quae ex studiis nostris honestissime petitur) in homine nihil minus quam moroso, aut anxio non possis. In quo quoniam ipse fuisti; patere, quaeso, me in iisdem itineribus quamvis non aequis passibus, tamen utcumque incedere. Ceteros, quos acerbi sui mores, geniique immanitas tantum a se impetrare non sinunt, ut venustatem ullam amare possint, qua semper soles, CONSTANTIA, generosoque contemptu nobiscum ulciscere.
CONSTANTINUM HUGENIUM.
POtentis aulae, Principisque non victi,
Vatumque cura, corque, nec minor vates,
Novem Dearum restitutor HUGENI,
Seu nunc viros incedis inter armatos,
Dum vestra pubes fortiter movet bellum,
Genaeque saevo cominus nitent auro,
Et triste fulget lux cruenta scutorum;
Seu testis ingens Belgicas stupes dextras,
Ducemque, adhaerens, fulmen ardui belli,
Casusque tantos per secunda raptantem,
Dum prima motans proelia, et suum ferrum,
Prosternit urbes, occupatque transcurrens;
Et nunc sub isto stare nunc times ictu,
Quo Principis, quo fata sunt Batavorum:
Si quid soluti temporis tibi restat,
Vacuumque curis, et tumultibus belli,
Dum campus ardet, dum tubae cient Martem,
Feroxque totis classicum fremit castris,
Flectitque pavidos, fortibus metum demit,
Venustiores excites Deas mecum.
Et quae iuventae raptus impetu primae
Amoena, sed pudica, sed verecunda,
Heic in recessu littoris mei lusi,
Ibi inter arma perlegas, opus pacis.
VINCENTII FABRICII SECESSUS NORTVICENSIS Sive ELEGIARUM LIBER TERTIUS.
DUm tituli famae crescunt, vir maxime, tantae,
Et causam serae posteritatis agis,
Totaque Lugdunum facundo pendet ab ore,
Quosque animi motus non habet, inde capit:
Me mea Nortvicum studio componit inerti,
Quodque sonat fractis undique littus aquis.
Heic ego vel totos in littore transigo soles,
Et mare prospectu merior inde meo:
Vel procul in tumulis, positisque vagamur arenis:
Vel prope per campos, blandaque rura feror.
Saepe haeret lateri tandem exorata Merilla,
Saepe praeit, lepidae, duxque comesque viae.
Illa diu tristis: sed post lacrimasque, precesque,
Cum morerer, vitam reddidit illa mihi.
Nunc quoque si fas est, tandem concedit 'amari.
Nunc quoque, si fas est credere, forsan amat.
Sic mihi tempus abit: virides sic curritis anni.
Di faciant, vitae sit 'modus iste meae,
Heic quoque famosos miratus odoro penates,
Et cineres Dousae, reliquiasque tui.
Quaeque viri vultum, rotamque ex ordine prolem
Aedibus in mediis picta tabella refert.
Talis Dousa fuit, cum quantum posset in armis
Sensit, et ad Leidae moenia sedit Iber.
Talis erat, quoties solitos cantaret amores
Sive, Secunde, tuos carmine, sive suos.
Ah quoties spretoque foro, curisque remissis,
Nortvicum lepidas transtulit ille Deas?
Cantantem quoties virides per prata Napaeae
Formosa obstupuit pone secuta cohors?
Ipse pater Triton, Batavae Nereides ipsae
Attonitae fluctus deseruere suos.
Iam Picus Galateam, et Tethyn Faunus amabat,
Iste suis pulcher cornibus, ille coma.
Ambo capripedes, auriti largiter ambo,
Egregii lepores ambo, ferasque sequi.
Ah cur sera mihi neverunt stamina Parcae?
Cur ego non illo tempore natus eram?
Cum teneram caneret mansuris versibus Idam,
Evinctus myrto tempora, Dousa tuus.
Cumque tuos legerent blandae Nortvicides ignes,
Et notus Rossae non minus esset amor:
Abductum quoties Musis Leidensibus ille
Iussit per tumulos, et sua rura sequi.
Forsitan et nostras licuisset iungere curas:
Forsitan et quodam notus amore forem.
Inter et ardores tantos, Rossam inter et Idam,
Audisset laudes forte Merilla fuas.
Nunc tua sublimes pertentant pectora curae:
Nunc propior caelo vadis, et astra petis.
Blandaque complexu fessam Rutgersia mentem,
Nataque solatur; Heinsiadesque minor.
De Dousa nomen superest, vacuique penates,
Et quae iam nullo carmine tecta sonant.
Quaeque errat latis maerens in collibus Echo,
Et queritur vatem sola relicta suum.
LUndi, quem faciles Musae, quem blanda Charinta
Iamdudum prohibent post tua fata mori;
Dum tu Maenalios demulces carmine Cimbros,
Et stupet ad citharam pontus uterque tuam:
Heic ego, qua Batavas tundit Neptunus arenas,
Et fremit attritis undique littoribus,
Heic ego crudelis Musarum transfuga plector,
Et penitus toto pectore Phoebus abit.
Scilicet Hippocrates successerat; altera cura.
Post tot laeta manus inicit ille mihi.
Nunc Venus e manibus curas excussit utrasque,
Et mihi iam nulla Phoebus in arte placet.
Sive manus medicas pallentibus applicat aegris,
Sive mihi lepidi carminis auctor adest.
Hei mihi cur toties huc me mea vota tulerunt?
Cur nimium velox in mea damna fui?
At potui Batavas non ignorare puellas,
Et Leidam pueri non nova castra Dei:
Regnaque Musarum: divisaque regna Diones.
Haec quoque cum Musis aemula iura dedit.
Scilicet ex illo didicit petulantior esse,
Et nimium vires coepit amare suas,
Ex quo succubuit virtus non infima Dousae,
Et nova materies carminis Ida fuit.
Inde alii, sed praecipue meus Heinsius arsit:
Ille Deae Veneris maxima fama fuit.
Iamque oculus Rossae non laudat solus, amatve:
Rivalis totus, si licet, orbis erit.
Illius exemplum, si fas praetendere culpae est,
Sufficiens culpae debuit esse meae.
Scilicet exemplis tuto peccatis amantes,
Delicti veniam sic sibi quisque dabit.
Erubuit peccare Orbis: cum Iuppiter arsit,
Dedecus, immunem criminis esse, fuit.
Ex illo faciles nimium placuere puellae.
Blandius ex illo femina nomen habet.
At mihi quid prodest, ista quod tutus in urbe
Hactenus, et nullo tactus amore fui?
Quid Lugdunenses spectasse impune puellas?
Si venit immenso foenore tardus amor.
Nortvicum mihi causa mali. Sic fata tulere.
Heic ego nunc fessas do, Venus alma, manus.
Alma Venus faveas, veniam nova praeda, nec ultra
Sustineo morbum dissimulare meum,
At memini non illa tibi promissa dedisse,
Phylli, nimis puero dulcis amica mihi.
Vix tria (me miserum) fuerant mihi lustra peracta.
Cum me servitii suave premebat onus.
Innocuos primus mihi cum calor imbuit annos.
Et volui argutus scire, quod esset amor,
Illa quidem facilis castas admittere flammas
Elicuit versus, ingeniumque dedit.
Invidiae fuimus nimium feliciter arsi.
Laetitia hei misero quam brevis illa fuit?
Vix semel ingentem Sol circumvolvitur annum,
Et moritur Phyllis, et mea vota cadunt.
Atque utinam praesens tantum, delicta, fuissem:
Texissent digiti lumine fessa mei.
Osculaque in gelidis posuisse maesta labellis,
Traxissemque animam tristis ab ore tuo.
Quod licuit, tumulum statui de cespite inanem,
Et miser in cineres ultima dona dedi.
Lundius inferias mecum tulit: omnia fecit:
Deque suis lacrimis humida serta dedit.
Haec fuit illa dies, qua me sine amore futurum
Iuravi, et, Lundi, tu quoque testis eras.
Ter Phoebus (memini) sua signa recensuit, ex quo
Occubuit Phyllis: et sine amore fui.
Nunc demum titubo dilecti ignoscite manes.
Ulterius fido non licet esse mihi.
Prae reliquis quaedam potuit formosa videri.
Quam vellem heic oculos non habuisse meos!
Hei mihi, vix primos animus bene sensit amores,
Ut calui, ut subito totus in igne fui.
Sic ratis, admissos cui commodat AEolus Austros,
Protenus ex oculis fertur, et alta tenet.
Sic modo siccatas vide moratus arenas
Obvolvi subita, cum redit aestus, aqua.
Tu, Lundi, placidos cui nutrit amica calores,
Cui faciles alas praebet amicus Amor;
Si qua tibi superest nostri non immemor hora,
Ad lacrimas nostras, quod potes adde tuas.
ET male dissimulo quis enim bene celat amorem?)
Indiciisque suis iam mea flamma patet:
Et tu vitanti coniector callidus instas,
Et quod amas, furor est notior ille tibi.
Eloquar: eripuit [(transcriber); sic: erupuit] pariter cum pectore sensus,
Unica, sed magno digna puella Iove.
Da veniam fasso: decepit idoneus auctor:
Non potui leto nobiliore mori.
Forte fere melior fuerat pars acta diei:
(Quid prohibet fassum dicere cuncta semel?)
Cum mihi littoreos [Reg: litoreos] mens inconsulta recessus,
Et toties tritos suasit adire locos.
Illa dies miseri fatum mihi duxit amoris.
Naufragium mentis lux fuit illa meae.
Heic oculos primo nimium formosa Merilla
Attonuit nostros, eripuitque suis.
Nec me defecit crudo pugnare furori,
Et premere ardores, et dare verba mihi,
Et nolle in ectis animum submittere flammis.
Quam gravis ah misero lis fuit illa mihi.
Quod pudet, et doleo: valuit sententia peior.
Iudice me victus, iussus amare fui.
At culpae invidiam tollit, quae fecit amorem.
Contigit ingenio digna ruina meo.
Illa quidem bibulas pedibus calcabat arenas,
Quas Batavum primis alluit aequor aquis.
Pulchra verecundis visa est illudere talis,
Et leviter summam radere vestis humum.
Deque comis pars compta fuit, pars libera fluxit,
Qualis erat Veneris, cum stetit orta mari:
Quin et neglectum quiddam de pectore vidi.
Parte satis fuerat qualibet inde capi.
Ac primo (testor flavos, mea retia, crines,
Et fures oculos, qui rapuere meos,
Neptunumque patrem, virides Nereidas omnes)
Nympharum dixi sanguinis esse Deum.
Qualis inexcultis hyacinthus provenit hortis,
Quem tepidi soles, auraque verna fovet:
Qualia delectant spatioso lilia prato:
Seu quicumque placet qualis ubique color:
Talis in extento mihi littore visa Merilla est.
Hei, quantum nocuit visa puella semel!
Nunc ego perpetuos circumfero corde calores:
Nunc mea perpetuos viscera carpit amor.
Sed trepido infelix, et abest fiducia votis:
Spesque metum perimit: et cadit illa metu.
Quod possum totis sequor hanc, et specto diebus.
Hactenus audaci dum licet esse mihi.
Nec tamen hoc, nisi forte procul ne sentiat illa:
Et mea confundat plurimus ora rubor.
Illa Deae similis graditur formosa per agros,
Aut tenero Idalias demetit ungue rosas.
Haec ego dum sector late vestigia, non quid
Ire iuvet video: sed tamen ire iuvat.
Qualis in Arcadia sectatur Chlorida Faunus,
Osculaque imponit, quam Dea pressit, humo.
Aut procul excelsa despectat ab arbore nympham,
Nec tamen infelix inde levatur amor.
Quin miser interdum facio convitia nocti.
Infelix meritum subtrahit illa mihi:
Gaudiaque invisis abscondit nostra tenebris.
Haec quoque post tenebras altera damna fero.
At tibi, qui nitido praecingis fulgure frontem,
Officii, Titan, debitor huius ero.
Tu nobis, quoties hunc orbem lumine lustras,
Tristitiae blandum, Phoebe reducis opus.
Hoc misero superest. Quandoque in littore nostro
(Littoris ad nomen hei mihi sanguis abit!)
Aut teres aequatam radius conscribit arenam,
Et leviter signat: PULCHRA MERILLA MEA EST.
Aut rapidis trado mea vota involvere ventis,
Materiam vasto, ludibriumque mari.
Hic mihi transigitur vitae modus; hoc fuit illud,
Nortvicum misero cur habitanda foret.
Iunge, Mari, dextram, Thymbraei gloria Phoebi,
Sed pariter iactat quem Cytherea suum,
Proficiam tiro sub te, dilecte, magistro.
Sufficit auspiciis castra subire tuis.
Quaeque, doce, possint mecum sociare Merillam,
Quaque sit a nobis arte regendus Amor.
Sic faveat puer ille procor: sic praebeat idem,
Qui mihi nunc saevit, mitia tela tibi.
QUalis quem rapidus deprendit in aequore nimbus,
Quem crudelis hiems cingit, et ira maris,
Ambigit, et partes animum convertit in omnes,
Et mutat dubias speque metuque vices.
Iamque placet tortum pelago subducere linum,
Et rate, quo ventus, quo ferat unda, sequi.
Mox parat invitis, frustraque negantibus undis
Obversa portum puppe tenere suum.
Talis ego, dubio quem versat turbine Cypris.
Cui non una minax surgit amoris hiems.
Huc feror, atque illuc: nec me permittere ventis,
Nec placet insano pandere vela freto.
Sola ratem sistet tuta statione Merilla.
Commodius nullo stat mea prora sinu.
Hac mihi contingat tandem tellure potiri.
Heic ego despiciam, quicquid ubique mala est.
Sin mihi tempestas submerserit ante carinam;
Naufragii tabulas colligit illa mei.
DUm nova, Scriveri, meditantur foedera Belgae;
Splendida sollicitos dum tenet Haga partes:
Et placet unanimas in pacem mittere gentes:
Et placet ad fidos ponere tela lares:
Heic mihi Nortvici misero nova bella geruntur:
Heic patior clades: nec datur ulla quies.
Non tamen iratus gladios distringit lberus [(perhaps: ..lberus)] .
Nec pedites urgent: nec gravis instat eques.
Non ego, quas patitur, patior, Germania, strages.
Ah alla miseri conditione sumus!
Proelia miscet Amor, crudelem novimus hostem.
Quam facile est homini bella movere Deos?
Ille meae residens dominae insidiator ocellis
In miserum mittit spicula mille caput.
Inde mihi veniunt mea vulnera; non tamen inde
Vulnera, quod debent, nostra, levamen habent.
Nec mortem sperare licet: nec vivere possum,
Hac videor dominae lege placere meae.
Tu tamen ingentes hortaris dicere Dousas,
Et cineres tanti concelebrare viri.
Nomina, Scriveri, latum tangentia caelum
Esse queunt magni non nisi vatis opus:
Non, nisi cui totas concessit Apollo sorores
Indolis agnosco flumina parva meae.
Dum tua, dum Groti praeclara volumina vivent:
Dum pulchra Heinsiadae Musa superstes erit.
Dousiacae laudes toto noscentur ab orbe.
Hinc decuit tanti nominis ire decus.
At nobis Paphiae meditari opprobria Divae,
Et Dominae liceat de feritate queri
Da veniam Scriveri et te quoque torserat Anna:
Illa licet votis non gravis Anna tuis.
Hei mihi, quid superos tandem mihi fecit iniquos?
Cur igitur vento non mea cymba tuo?
Te cito felicem, ventisque ferentibus usum
In portus placido flamine vexit amor.
Heinsius argutae cum ferret basia Rossae,
Vix semel occlusas fleverat ante fores
De domina nihil est, nisi tantum iniuria, mecum:
Et querulae voces, et male gratus amor.
Verbaque cum lacrimis surdo iactata profundo,
Qua Batavam Nereus caerulus ambit humum.
Heic queror: heic toti dico convitia caelo:
Heic ego me nullos clamo putare Deos.
Et iam caerulei nostros Delphines amores,
Neptunusque pater, Nereidesque sciunt.
Et fulicae, et circa volitantes aequora lari,
Hei mea litoreae [Reg: littoreae] fata queruntur aves.
Heic ego vicinis inscribam denique saxis,
Quod procul ex alta navita puppe legat:
Dumque legit, duris dicat mala multa puellis:
AUCTORES DOMINAE SAXA FRETUMQUE MEAE.
NUnc ego Sisyphium video me volvere pondus:
Spem refugae frustra nunc ego sector aquae.
Me torquet, rutilum cum Phoebus promovet orbem,
Me, quoties fessum gurgite mergit, amor.
Et tamen illa mei tristissima causa doloris
Ignorat curas sola Merilla meas.
Non Veneri gratus vivit, nec amoribus aptus,
Cui misero nimium frontis, et oris inest.
Ah quoties conor tanti dare signa furoris,
Vulneribusque meis quaerere fessus opem?
Ah quoties pereunt trepido mihi verba, notaeque?
Sive est rusticitas, seu pudor iste meus.
Et libet, et timeo quantumque audacia movit,
Et bene profecit, destruit ille semel.
Non mihi spem possum debere diutius illam,
Quicquid erit: fortes non decet iste timor.
Errat, desidiae qui praemia credit amores.
Tam bona cum cura praeda petenda venit.
Hippomenes nequiit Scaeneida ferre sedendo.
Nec fuerat merces illa labore minor.
Aut ego non novi, quantum fiducia possit:
Aut facilem dudum suspicor esse viam.
Stat mihi vel precibus tenerum convellere pectus;
(Et dicunt humiles plurima posse preces.)
Aut teneras lacrimas verba inter singula fundam.
(Et lacrimas dicunt vel sine voce loqui.)
Si tamen alloquium nimis est audere, pudetque:
Orabit causam littera scripta meam.
Forsitan et facilis bene se praebebit amandum,
Res habuit vanos forsitan illa metus.
Ut faciem vidi, nil praetulit ille severi.
Mitius augurium, si licet, inde petam.
Sin spernor, nec amat (nullum sit in omine pondus)
Mille modis facilis retia tendet Amor.
Non sum, qui factum versuti culpet Aconti.
Insignem meruit tam bona virgo dolum:
Ignosco Paridi, nec probra meretur iason.
Tam lepidum facinus suasit utrique Venus.
Pulchre emitur, quicquid coeptis immanibus emptum est.
Non est consilii, nec rationis amor.
Auspicio felix audacia quolibet ibit.
Conare: addicent heic tibi semper aves.
Possumus iratis puppes obvertere ventis,
Si miseris placido non licet ire mari.
Possumus et rigidam pulchre contemnere mortem.
A domina numquam mors venit ulla gravis.
His Venerem potius colimus, quam thuris honore,
Quam de formoso si cadat agna grege.
Quin mihi nec facta Lacedaemon classe petenda est.
Non ut amer, ratibus me iubet ire Venus.
Non ego trans pontum quaero mea vota natando,
Nec mihi nunc terras dividit unda duas.
In nostris oculis, tanta est vicinia, vivit:
Tangitur et nostra paene Merilla manu.
Quid fugio donis victum pensare pudorem?
Sufficit in pretium basia pauca dari.
Sufficit in roseis amentem haerere labellis,
Deliciasque suas, blandaque verba loqui.
Sin minus eveniet felix audacia prima,
Excutiar coeptis non tamen ipse meis.
Vidi fallaces toties qui fugerat hamos,
Perrupta piscem post iacuisse gena.
Sic quoque quam vitat, volucris corrumpitur esca.
Sic quoque post centum retia capta fera est,
Saepe etiam multum defensi, postmodo dextra
Non magis hostili, quam cecidere sua.
BLande puer, toto qui leges figere caelo
Diceris, et magni spernere fulmen avi.
Spicula cui teretem distendunt parva pharetram.
Illa tamen feriunt spicula parva Deos.
Illa Stygem penetrant: et scilicet orbe subacto,
Post domitos superos, tertia regna petunt.
Blande puer, si rite olim tua castra subivi,
Et calui primis ignibus ipse puer,
Tractavique faces rudibus maturior annis,
Sedit et exiguo Phyllis amata sinu:
Tandem parce tuis caput hoc implere sagittis.
Parce precor, poenae non satis unus ero.
Nulla Deo laus est hominem sine viribus unum
Vincere, vince duos, palmaque maior erit.
Hei mihi, quam vereor, ne, cum consumpseris omnes,
Id dominam veniat nulla sagitta meam.
Heic te materiam virtutis quaerere fas est:
Heic tibi sint arcus: heic tua tela volent.
Post domitos, victosque viros, Phoebumque Iovemque,
Una tuo mulier numine maior erit?
Si pudor est, iram discat matrisque, tuamque:
Quosque negat, magnos sentiat esse Deos.
Me miserum nunc illa ferox impune superbit.
Et toties vestras ridet inulta faces.
Ille ego, qui vobis numquam mea colla negavi,
Mancipium pulchrae matris, et inde tuum.
Ille ego ni tantis morerer cruciatibus, essent
Scilicet imperii iura minora tui.
Non mea Lemniadum genitrix de matribus unaest.
Cur peream proavi non meruere mei.
Nec Phaethontiadum dicor de gente propago,
Nec Diomedeae suffero fata domus.
Sicut et Hippolytus vita crudeliter acta
Eripui numeros non tibi, dive, tuos.
Blande puer, merui tandem cur parcere velles.
Hactenus immiti sufficit esse tibi
Quod petimus iustum est. aut vincula nostra remitte
Aut eadem dominae vincula nocte meae.
Si te crudeli percellat Gorgone Pallas
Parcius, et leges discat amare tuas.
Sic tibi non ungues, quoties praesepibus aufers
Dispositosque favos, mellaque, pungat apes.
Si tamen obduras, si nil tractabilis audis,
Si mea provano verba precesque cadunt:
Ille tener toto plores mille ulcera tergo,
Ridiculus superis, ridiculusque mihi,
Carduus, et mistis urens urtica myricis
Dent tibi quoque rosis, pro violisque torum.
Ille tener, quoties incumbit frigidus annus,
Tristis in Edonis montibus exul agas.
Herculei quoties conscendit terga leonis
Phoebus, et arentes Sirius urit agros,
Ad procul informes abigaris in utilis Indos.
Quodque serunt Arabes, Aethiopesque solum:
Quaque celer dubio Nilus devolvitur ortu,
Et patriam tantae vix bene monstrat aquae.
OMnia iam credo. Nunc Atlas fulcit olympum
Scilicet, et Perseus alite fertur equo.
Nunc etiam ligno tenerum per corpus aborto
Peneis ad patrias constitit arbor aquas.
Daedaleas alas; iniectum Pelion ossae;
Ventribus haerentes, inguinibusque canes:
Cum se sexus amet, nubatque puella puellae.
Omnibus historiis cogor habere fidem.
Non ignota loquor. Batavae ridete puellae.
Tam lepidos testes postulat ille iocus.
Et peream, si non invitent omnia risum.
Si quis abire potest, ferreus esse potest.
Amstelios nulli licet ignorare potentes,
Maeniaque ornatu conspicienda suo.
Heic ubi surgentes immensis molibus aedes
Divitias unae quaelibet urbis habent.
Praecipue lepidis laudantur amoribus illic.
Liberior nulla regnat in Urbe Venus.
Heic mulier nuper vel, si fas credere, virgo
Veste viri sexum dissimulata fuit.
Praemia militiae iam tres sectata per annos,
Gesserat imbelli non sua tela manu.
Femina quo tendis? non cultus convenit iste.
Non possunt digitos arma decere tuos.
Quid tibi cum gladiis, et acutae cuspidis hasta?
Non tibi bombardae, non tibi facta tuba est.
Illa manus tremulis annectat licia telis.
Aptior est operi lana, colusque tuo.
Utiliter numquam se credidit aurea pugnae,
Illa licet Scythici Martis amica, Venus.
Et calathi vobis, facilesque agitentur amores.
Arma gerant alii, femina semper amet.
Quis ferat in Baccho laurum, pharetramque fidesque?
Si quatiat thyrsos Phoebus, ineptus erit.
Quid si flaventi sua tempora Delia spica
Cingeret? arcitenens staret ubique Ceres?
Aut potius, si te proprior plus tangit imago,
In manibus patitur quis data pensa viri?
Illa tamen sexumque suum, tenerumque pudorem
Exuit, et miles maluit arma sequi.
Nec stetit hac fini metas audacia transit.
(Ut primum impulsa est, depuduitque semel)
Iamque meus Sthenelus quod amet, quod ludere possit,
Quaerit, et arma subit, militiamque novam.
Mox captat varios procus ambitiosus amores.
Plorat et ad surdas nocte, iacetque fores.
Exprimit et gemitus, quos novimus esse virorum.
Exprimit et lacrimas, blandaque verba refert.
Denique furtivum iam non meditatur amorem;
Coniugium poscit, legitimamque facem.
Artibus his donec non pessima mota puella est.
Visaque simplicitas est ea posse capi.
Iam quoque ceu sponsus, nec non formosus, amatur.
Aspiceres, nulla parte pigendus erat.
Iam quoque (quid credat?) socialia sacra parantur,
Ridiculasque faces ventilat acer Hymen.
Ipsa Venus cernens de summo risit Olympo,
Et dixit: volucres lentius ite meae.
Et dixit: quae iam in sponsi non frigida vultu
Assidet, heu votis excidet illa suis.
Mersus erat Batavo fessus modo gurgite Titan,
Hesperus et fusci lora tenebat equi.
Iamque parens sponsae fulcrum geniale locavit,
Et, pede felici, filia, dixit, eas.
Omnia quae captabat anus: vade, inquit, amata.
Non tibi vulgaris sternitur ille torus.
Illa solo infelix oculos deiecta verentes
Vadit, et in vultu signa pavoris habet.
Qualis in amplexus, sed primos, Tyndaris olim
Plisthenidae madidis dicitur esse genis.
Ipse novus risit convitia festa maritus
Ad thalamum a pueris, virginibusque cani:
O felix una ante alias, felicior illo,
Qui tenet in molli nunc tua membra sinu.
Obsequere audenti, quamvis pudibunda marito.
Ille tibi Veneris praemia blanda ferat.
Non illo melius quisquam consumere noctem,
Fallereve optata mobilitate queat.
Audiit a summo Saturnius aethere ridens,
Et dedit infreni vota ferenda Noto.
Interea trepidat virgo inter spemque, metumque,
Gaudiaque innumeris fingit inepta modis.
Proeliaque exspectat. sed qualia proelia miscet,
Cum iacet infusas Mars, Cytherea, tibi.
Miraturque moram, et quoties se concutit ille,
Principium voti credit adesse sui.
Ille nihil, nec enim cupientem vana moratus
Languida dat tepido colla ferenda toro.
Et iacet, et toto spirat de corpore somnos.
Ulterius sponsi nil habet illa sui.
Sic etiam tenerae tanguntur veste puellae:
Sic iacet in fratris virgo pudica toro.
Quid petis infelix decerpere quercubus uvas?
Non sua, quae carpas, mala racemus habet.
Scyrias Aeaciden quem credidit esse puellam,
Postmodo non nolens credidit esse virum.
Illa tamen melius decepta: superfuit illi.
Tu misera in sicco pumice quaeris aquam.
Iamque ierant noctes aliquot coepitque puellam
Frigoris ut fas est, paenituisse sui.
Donec nescio quid tetigit maestissima virgo,
Ah trepidam dextram tum malus error agit.
Utque nefas sensit, tamquam quae presserat anguem,
Horruit, et toto corpore nulla fuit.
Mox ubi mens rediit, palmis percussa lacertos
Flevit, et invasit unguibus ora suis
Fit strepitus tectis: plorant materque, sororque:
Et facies captae scilicet urbis erat.
Turbantur cives: currit vicinia tota.
Plurimus in tanto turbine risus erat.
Undique risus erat. solae flevere puellae.
Ut solet interdum mutuus esse dolor.
Protrahitur tandem turbata fronte maritus,
Et iam pro cara coniuge vincla gerit.
Proque toro sponsae vectes et claustra tuetur:
Quotquot videt manicas, tot putat esse faces.
QUod si non esses vestris immitior undis,
Si non in tenero pectore saxa forent:
Iamdudum poteras precibus succumbere nostris,
Et lacrimis tantis tradere victa manus.
Nunc mea discerpunt insanae vota procellae.
Et prope spumantis diripit unda maris.
Ipse licet clamem: dilecta quid obstruis aures;
Desine: in humanam sufficit esse semel,
Vel tibi iam nullum est; vel non, fera, quale decebar
In tam formoso corpore pectus habes.
Cur potui infelix argutis credere ocellis,
Cur aliquid flavis, dura Merilla, comis?
Si nihil exaudis; si nullo flectere questu:
Gaudia si de te nullus amator habet.
Me quoque, quicquid erat, potius nescire iuvarer.
Vix facies tanti, totaque forma fuit.
Quo magis inclamo, minus et minus utilis adsto.
Respuis aversa ut tamen aure preces.
Interea fuit ora color, tenuantur et artus.
Sic videor dure posse placere tibi.
Inspice, si fas est, nostros, age ferrea, vultus:
Inspice saevitiae pulchra tropaea tuae.
Ut moriar, superest. ibit sine labe triumphus.
Et moriar: palmae summa sit illa tuae.
Te satis est nostrae laudem conquirere mortis,
Inque brevi duram marmore saepe legi.
Hunc titulum cernas titulis accedere tantis.
Hinc quoque fama tuae nobilitatis eat.
Quae nunc evecta per avorum nomina stirpe,
Non humili quondam sanguine nata, tumes.
At mea quod paucae commendant atria cerae,
Quod celebres nullos praefero, spernor, avos.
Attamen aequoream Peleus bene Tethyn amavit.
Ille quidem magnus; sed Dea Tethys erat.
Candida Sisyphiden cum fleret abire Calypso,
Ni fallor, generis non fuit illa memor.
Endymion Lunam tenuit mortalis in ulnis:
Nec tamen Endymion turpis amator erat.
Quin mihi nec mens est ignobilis. heic ego gentem,
Heic titulos stirpis credor habere meae.
Ingenui mores: animus sine crimine: purum
Pectus: et in puro pectore cana fides.
Nulla dolis queritur nostris decepta puella.
Nulla mei spolium moecha pudoris habet.
Hoc genus, haec nostri mensura est sanguinis una.
Sic reus indignae postmodo stirpis agar.
Et colimus Musas, est pars quoque laudis in illis.
His ego fortunae damna rependo meae,
Hinc quoque, si nescis, surrexit gloria vobis.
Hinc quoque, si nescis, non leve nomen habes.
De tanta rerum turba, factisque tuorum
Maxima laus nostras est coluisse Deas.
Et nos, si fas est, aliquid committere famae
Possumus: et nobis non rude pectus inest.
Et tibi de nostris quaedam speranda Camenis,
Si non mens nimium laeva fuisset, erant.
TRans mare vicinos petiit mea vita Britannos.
O faciant celeres ventus, et unda vias.
Nam cum non lacrimis, non vocibus illa tenetur
Ferrea; quid restat nunc, nisi vota, mihi?
Quin ego ploravi: quin dissuadentia verba
Addidi: et, o, dixi, quam gravis illa via est!
Non tibi tot silvis petitur formosior Haga:
Qua tendis, tumidum per mare ducit iter.
Heic tu nec flores, nec prata nitentia cernes.
Undique, quod videas, nil, nisi pontus, erit:
Et superimpendens cunctis mortalibus aether.
Forte etiam fuerit nubibus ille minax.
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus
Effera, non uni perniciosa rati.
Quae quoties undis insueta natare videbis,
Quam tibi tunc toto nullus in ore color!
Nec volucris canet ulla. haec sunt solatia ruris.
Hei mihi, quam longe tunc Philomela tibi!
Inter inhumani clamorem, et iurgia nautae
Auditur toto, nil, nisi triste, mari;
Ingratus quoties per funes sibilus exit:
Aut strepit, impulsum cum premit unda latus.
Non tibi sunt, mea vita, pedes, non membra manusque,
Horrida quae possint transtra, ratemque pati.
Heic tibi non plumae somnos, non stragula ducent.
Uteris somno [(transcriber); sic: sumno] commodiore domi.
Heic, quoties motam gravis impulit unda carinam,
Excutiet miseram, destituetque torus.
Quin tua nec potus, cum summus vertitur aer,
Pallida nec poterit ora iuvare cibus.
Hactenus o aliquid patieris carcere peius,
Nam tibi pro duro carcere navis erit.
Vix septem tabulis tota est compacta carina.
Post septem tabulas cetera pontus erunt.
Hei mihi, quam tenui secernis limite fatum!
Cur sequeris mortem de propiore loco?
At, nuper lacerasque trabes, proramque revulsam
Ludibrium nostri vidimus esse maris.
Cum procul adstares deserto in littore mecum.
Et memini, facies tunc quoque flentis erat.
Unde novus rigor hic? quae tanta ferocia mentis?
Cur nunc attonitae non venit ille timor?
Ah vagus aequoreas solus secat institor undas:
Traiciat tumidum nulla puella fretum.
Ille peregrinas, redimens compendia, terras
Undique per vastum Nerea saepe petat.
Adsuescant tenerae tellurem habitare puellae
Fontibus, irriguam fluminibusque suis.
Quod si tantus amor pelagi est, undaeque marinae,
In bibulo ponant littore saepe pedem.
Hic Batavi iuvenes pugnantem quilibet unam
Imponunt refluis ad genua usque vadis.
Hactenus inclamare Deos in littore tutum est,
Perniciem citra, naufragiique metum.
Quod si me, mea vita, fugis: si denique nuper
Est tuus in nostri taedia versus amor;
Exerces nimiis stantes mercedibus iras,
Si, dum me fugias, ipsa perire potes.
Iusseris efficiam ne sim tibi causa doloris:
Exiliique mei poena superstes ero.
Diximus. Erubuit, lacrimisque Merilla subortis,
Osculaque admiscens mille, revertar, ait.
Pluraque dum voluit, lacrimae tenuere loquentem.
Vix potuit paucis: sum tua. deinde: vale.
Aeole tu placidos per fluctus lenibus auris,
Quo pia fata volunt, gaudia nostra vehe.
Dumque vehis, nullus, pontum subeuntibus haedis,
Aut tumidum Boreas, aut Notus aequor agat.
Tu quoque tum positis, Neptune, vagatis in undis,
Offendas dominae sidera dextra meae.
Hactenus hanc commendo ratem. dum Thessala Tyro,
Alcyoneque tibi maximus ardor erit.
Quin et Amymone, nondumque comata colubris
Quem tenuit, teneat nunc quoque virgo locum.
Interea properet, pelagoque Merilla remenso
Pendeat a collo sarcina grata meo.
Dum properat; dans vela rati tener ipse, legensque,
In pulchra sedeat puppe magister Amor.
PIeridum, Barlaee, decus, quem iuret Apollo
Virgilio aeternis versibus esse parem;
Dum te Maeonius sublimem spiritus implet,
Et numero cantas signa, virosque gravi;
Seu modo magnanimis circumdas arma Batavis,
Nassaviique refers mille tropaea Ducis;
Seu modo non victas educis in aequora classes,
Dum fugit, et tantas deserit hostis opes.
Me tener in gremio dominae, post oscula, nostrae,
Ut solet, exiguo carmine donat Amor.
Haec voti mensura mei est. si crimen amare est,
Unius potero criminis esse reus.
At non immodice, nec quantum vulgus, amamus.
Haeret honestatis limite nostra Venus.
A castis scelus est nimium sperare puellis.
Me miserum, scelus hoc cur prope nemo timet?
Et pereat, quicumque vagos sectatus amores
Nomen amatoris insidiator habet.
Et numquam casta laetetur coniuge, quisquis
Praemia direpto saepe pudore tulit.
Hunc ego maiorum potuisse revellere manes,
Et patrios credo contemerasse rogos.
Hunc ego germanas corrumpere posse verendas,
Et puto maternam sollicitare fidem.
Est aliquid pressis animum retinere lupatis.
Scilicet et frenis indiget acer Amor.
Qui simul admissus laxatas sensit habenas,
Fertur, et in campos fulminis instar abit.
Scilicet iste Amor est, rupes qui transilit altas,
Et glaciem patitur, Sithoniasque nives.
Ille per oppositos fluviorum carpere fluctus,
Vastaque nudatos aequora suadet iter.
Ille faces, rabidosque insanus corripit enses,
Et nectit laqueos, et minitatur aquis.
Ille cruore suo scenas infecit, et orbem:
Seu repetit raptas undique, sive rapit.
Hinc quoque privigni tabescit amore noverca.
Hinc miseri attonitis diripiuntur equis.
Illius auspiciis moechus praefertur Atridae,
Illius auspiciis cum patre nata cubat.
Seu tandem quocumque Tragoedia carmine crevit,
Et legitur totis scripta voluminibus.
Ignibus at quisquis flagrat, sine labe, pudicis,
Et sequitur castas; is mihi solus amat.
Non parat insidias: non utitur ille tenebris:
Non tacitos noctu dirigit ille pedes.
Nec didicit furtim castis obrepere lectis.
Eveniat nostris hostibus ille furor.
Arboreos fructus caute decerpit agrestis.
Improbus avulsa cortice raptor abit.
Castus amans modice libat de fonte cadentes;
Turpiter ingressus polluit alter aquas.
Castus amor meus est. non possumus esse protervi.
Non mea surripio crimina; livor abi.
Sufficiat meruisse aliquid, placuisse Merillae.
Invidiam candor detrahet ille mihi.
Clarissimo, Maximoque VIRO PETRO CUNEO, IC. S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
IN fluviis videmus, Vir maxime, simul exiguum aliquid extra nudas eminet, quod fundo cohaeret, quicquid postea secum flumen trahit, adhaerere, firmarique invicem, et insulam moliri. Eadem plane horum libellorum ratio est. Cum enim ante annos quinque, praecoci, quod fateor, temeritate adductus fasciculum inanium versiculorum edidissem, ex eo tempore confluxere et alia, quae paulatim cum ceteris coalescunt. Itaque iam quiddam, quasi volumen factum est. Novi quid de hoc remissionis genere iudicent plurimi. Sed ego abuti otio meo aliter nequeo, quod plerumque aemulis nostris inter flagitia perit. Et quid agas, si hoc malum poeticum ita comparatum est, ut, quod lippientibus evenit, abstinere manum nequeas, quamvis non sine dolore frices. Equidem, cum rem cogito, quod de quolibet iuvene festive dixit olim Alexis, id in poetam maxime convenit. Aiebat Alexis, adolescentem, perinde ut vinum recens, antequam usui cuiquam esse queat,
[Gap desc: greek word]
debere,
[Gap desc: greek words]
Poetam
ego iudico, cum aliquandiu indulserit ingenio,
[Gap desc: greek words]
ut idem loquitur, tandem
[Gap desc: greek words]
. Vides, quantum mea intersit, semel defervescere. Neque aliam ob causam haec nunc a nobis eduntur, quam, ut hoc studiorum quasi turbidum aliquando exhauriam. Ne autem in libellum hunc malevolis quicquam liceat, nominis Tui splendorem advoco, Vir maxime: ad contemnendam imperitiam vulgi Tuis iam olim monitis armatus. Narrarem hic aliqua de affectu Tuo. Sed cum tu ea neminem amicorum Tuorum ignorare patiaris, gratias saltem agerem pro tot beneficiis, nisi hanc quoque necessitatem ex amicitia nostra pridem sustulisset. Exquisitissimae porro eruditionis Tuae laudes, ubique diffusas, notasque publice recensere hoc loco, et amplitudo earum, et mea tenuitas prohibet.
VINCENTII FABRICII ELEGIARUM LIBER QUARTUS.
DUm furit, et trepidas Grandivus concutit urbes,
Dum volitat circum castra Batavus eques,
Clamosos inter lituos, et saeva tubarum
Murmura, quae profugus non bene vitat Iber,
Hugeni calamum nostrae meruere Camenae,
Et partes habuit blanda Merilla suas.
Sepositis patriae rebus, cum Principe magno,
Fabricii Musis dextera tanta vacat.
Sive aliquis genius nostris non abfuit ausis,
Seu dominae debent quod placuere meae.
Scilicet haud unquam stulte elegisse videtur,
Qui sua cum multis gaudia iuncta videt.
At quantum est retulisse tuas, vir maxime, laudes?
Materiem, quantum est, carminis esse tui?
Hoc demum est medium Polluce [(transcriber); sic: Pollcue] et Castore poni,
Quaque patent caeli sidera, ferre pedem.
Ipsa meo nuper modice laudata libello.
Nunc etiam debet plura Merilla tibi.
Illa suis campis insueta, et mollibus arvis,
Te duce nunc didicit castra, tubasque sequi.
Tu mediam Batavis docuisti incedere turmis,
Et strepitus tantos, militiamque pati.
Te duce magnanimo propior cum Principe vadit.
Te duce nunc aulam possidet illa tuam.
Nunc etiam pulchram tecum circumspicit Hagam,
Miraturque locum, deliciasque loci.
Heic quoque quod coepit pridem haud ignota vagari,
Praedicat officii munus habere tui.
Nos procul e nostro miramur littore plausus.
Huc quoque laetitiae non nihil inde venit.
Nec nihil ingenii videor, nec laudis habere:
Et levis ardori blandior ipse meo.
Me licet a patria totum diviserit aequor.
Totque interiectis milia multa vadis.
Longe a complexu matris, geminaeque sororis,
Quicquid et est ista dulcius urbe mihi:
Tot tamen amotis te compensavimus unum,
Et videor nulla parte carere mei.
Quin mihi si fragilis transacto tempore vitae
Ultima in hoc Parcae littore fila legant,
Non tamen ingratas inglorius ibo sub umbras:
Nec tumulus nostro nomine nullus erit.
Quamvis, quae lacrimis perfundat funera iustis,
Adsit cum misera nulla parente soror.
Ipsa suis manibus fugientes claudet ocellos,
Summaque defuncto dona Merilla feret.
Sed titulum busto, carmenque Hugenius addet:
FABRICIUS DONEC vixit AMATOR ERAT.
Et quoque, quod nondum iuvenis, quod mollibus annis
Opprimor indigna, forte queretur, humo.
Quicquid erit: seu nunc aestates currere plures,
Sive hanc postremum Iuppiter esse volet;
Hugeni transire tuis mea tempora fatis,
Si modo non videat degener esse, lubet.
SPectatum luperi concurrite, Dique, Deaeque,
Ad Batavas Rheni deficientis aquas.
Quem post oppositos colles, tumulosque morantes.
Nunc alia lentum compede vinxit hiems.
Currite: laetitia res est dignissima vestra
Indiget eximiis testibus ille iocus.
Non laquei veteres Veneri strinxere Gradivum:
Scenaque flagitii nulla retecta patet.
Nec demens vestram conclamat Mulciber aulam,
Dedecoris foedus proditor ipse sui.
Festivas iuvenum choreas, agilesque puellas,
Praecipitesque pedes, remigiumque novum,
Et glacie tota volitantes cernite turmas,
Fulminibus vestris ocius, atque Noto.
Ipsa verecundam Pallas generosa sororem
Huc trahat, haec facies crimine tota vacat.
Erubeas posito, Maia prognate, galero.
Plus virgo e Patavis quaelibet una potest.
Tu quoque post superos venias gratissime Cassi:
De superis tecum pars quoque magna venit.
Formosae Charites, tempestivique Lepores,
Pieridesque Deae, Pieridumque pater.
Aspice correptas spatiis ferventibus undas:
Aut glaciem, nuper quo fuit unda loco
Inde aliquis iuvenum cursu praevertitur auras:
Hinc volat audaci blanda puella gradu.
Et nunc illa viris plantis pernicibus instat:
Nunc simul innexa gaudet abire manu.
Graecia tota heic est. Quondam Pisea iuventus
Huic oleam stadio cedat habere suam.
Plus heic Isthmiaca, Cassi, spectamus arena.
Isthmiacae tantum frontis honore carent.
Esculeam Batavis Phocis Phoebea coronam,
Quamvis, qui colitur, sit Deus, ipsa dabit.
Sed teneat palmam, qua gaudet et Elis, et Isthmus,
Archimorusque suam, Phoebus Apollo suam!
Debetur Batavo myrtus pulcherrima circo.
Non aliae frondes ista theatra decent.
Una viris, teneris donentur bina puellis
Formosae Veneris serta revincta manu.
Quod ferit igne novo iuvenes, super atque volando,
Iam bis victorem gens movet ista pedem.
Hei mihi, quot tanto spirant in frigore flammae?
Quantumvis medias est Venus inter aquas.
Ecce leves pueri, Veneris formosa propago,
Si qua fides oculis, hoc quoque more volant.
Una puellaris sequitur vestigia sulci:
Una praeit: nitidum pars tegit una latus.
Omnes aligeri: soleisque secantibus omnes:
Omnibus ex humeris aurea tela sonant
Hei mihi cur nimium decurrens illa venusta est?
Hei nimis argutum cur rapit ista pedem?
Illa verecundis incessibus emicat: ista
Mobile quod corpus ventilat, inde placet.
Illa procax urit: lento capit altera motu:
Alterius faciles cogor amare pedes.
Ista placet modicum curvata: erectior illa:
Haec timet, et nimium grata timore suo est.
Utque libet, moveantur, habent, cur semper amentur.
Materies magni quaelibet ignis erit.
Huic tamen e cunctis, agili quae blando decoro
Nec tetrici multum, nec gravitatis habet.
Huic decimam de me, iuvenes, concedite myrtum.
Isti non gemina est, hei mihi, palma satis.
Talis crudeli virgo Schaenëia campo
Liquit et eiecit post sua terga procos.
Haec quoque, quaecumque est, pariter volitatque, necatque.
Hoc differt, quod me cogit amore mori.
SIquis adhuc teneros damnat levitatis amores,
Iudice Fabricio non meret ille fidem.
Virtutis studium, morum, Francisce, palaestram
Intrat, ab ingenuo quisquis amore calet.
Post titulos legum, post dogmata mille Stagirae,
Post centum libros, post Cytherea docet.
Una Venus trepidas audet producere mentes;
Ingenii vires colligit una Venus.
Nil didicit cultus iuvenis, qui nescit amare.
Spem, miser, et votum destruit ille suum.
Nec nihil est aliquam lepido sermone mutari,
Nataque, dum loqueris, sed tamen apta loqui.
Oscula qui blandae persuadet saepe puellae,
Crede mihi, qua tum sufficit, ille sapit.
Exeat e mundo, qui tetricus esse laborat.
Hostibus eveniat tam gravis ire meis.
Quam bene fecundum pectus submittis amori;
Indolis, o Levvi, res erat ista tuae.
Aeacides lepidos armis admiscuit ignes.
Huic quoque non durum, nec rude pectus erat.
Quin amat Atrides: et virtus Hectoris ardet:
Magnanimusque Senex Nestor amator abit.
Solus Thersites nusquam calet. Ite severi.
Hos animus motus non nisi magnus habet.
Non residem Cypris plebem trahit. aspice vulgum.
Non est angusti pectoris ille calor.
Vivida quem virtus, et Iuppiter excitat aequus,
Quo plus est animi, debet amare magis.
Hic cumulus laudum, Levvi: non altius itur.
Ad famam satis est una puella tibi.
Sed tamen argutos modice quae vibret ocellos:
Et praeter faciem plus, quod ametur, habet.
Formosum pariter quiddam, pariterque verendum.
Quod repeti sola non nisi mente potest.
Quale tuae Seliae, si nescis, optime Levvi,
Emicat ex oculis, purpureisque genis.
Intrepidum, blandumque, et quod nec dicere possum,
Non leve, nec tristi cum gravitate tamen.
Currite mortales: omnes distinguite formas:
Iste decor nullo iudice nomen habet.
Ipsa quidem facies ad blanda incendia nata est:
Quam tamen ingenue semper amare velis.
Ne cupias quicquam, quamvis cogaris amare,
Qui vetet, ah teneras stat pudor ante genas.
Huic simili vultu silvas Diana pererrans
Praesidium in sola fronte pudoris habet.
Sic, nisi quod sparsos obnubit casside crines,
Detinet attonitos sola Minerva Deos.
Arsisti merito, Levvi, plus conspicis illic.
Isti oculi quiddam numine maius habent.
Aurea parce Venus. Seliae postpono Merillam.
Iudicium primus nunc ego damno meum.
HActenus Aeacides scenas infecit, et Aiax,
Ille Dei manibus dum cadit, iste suis.
Ardentem Alciden, furias spectamus Orestis,
Hectoraque, Aemoniis cum raperetur equis.
Ah quoties patrem Thesides sentit iniquum!
Ah quoties nimium Phaedra noverca fuit!
Sustulit amplexum quaerentes perfida natos
Phasias, haud uno crimine facta nocens.
Oedipodis, Pelopisque domo vix notior ulla est.
Dum simili varium carmine crescit opus.
Manibus exstincti Priamëia nupsit Achillis [(transcriber); sic: Archillis] ,
Et tepidum tinxit caesa puella rogum.
Heic aliquis Sophocles, heic dum se iactitat alter,
Turpis anus mater, maestaque, vendit olus.
Heic animos quisquis potuit praesumere magnos,
Fortiter insurgit, et sibi saepe placet.
Quae mihi, dum thyrso dudum graviore moveris,
Quae mihi nunc sordent, dum meliora canis.
Tu rapis accensam, Meiere, ad sidera mentem,
Et procul aeternum carmine numen adis.
Nissides, natique, et tanti classica belli
Materies Musae sunt magis apta tuae.
Improbus, et dudum caeli contemptor Achabus,
Infandae poenas impietatis habet.
Impetus ille tuum decuit, vir magne, cothurnum.
Haec laus ingenii debuit esse tui.
Qui quoties facili transis tua pulpita socco
Lenior incedens; utraque palma tua est.
Heic quoque non foedum quaerit pro coniuge scortum,
Nec probat in gnato, quod facit ipse, senex.
Non tibi lascivos excludit Thais ephebos,
Lenaque in his partes non habet ulla suas.
Sed pius aeterni decantas munera regis.
Hinc decuit famam carminis ire tui.
Nunc ea, quam quondam praemittis, splendida Lampas
Ad laudem reliquis monstrat, amice, viam.
SIc tibi festivi faveant, ut semper, Amores:
Sic tua festivus carmina Phoebus amet:
Ut nihil esse potest conspectu laetius illo,
Spem modo non vanam, quam facis, esse velis.
Incipe pollicitis, Lundi coniungere facta:
Incipe promissis ocior esse tuis.
Quosque optas celeras, quamque, o dilecte, dedisti,
Inveniant ventos carbasa, verba fidem.
Quamlibet invisis complexibus ire moretur:
Testeturque suos blanda Charinta Deos.
Et modo bacchantes causetur sedula ventos:
Milleque deiuret monstra natare mari.
Aut modo vertendis non sidera fluctibus apta,
Aut pelagi tumidas saepe queratur aquas:
Omniaque obiciat, quo sis metuentior undae;
Ne moveant animum nomina vana tuum.
Plurima dum fingit, dum plurima femina credit.
Dedidicit dudum religiosa loqui.
Quicquid erit, sacros servat Galatea poetas.
Hoc Siculi pretium carminis illa dedit.
Naviget incolumis, quemcumque eduxit Apollo,
Ne pereat. toto lex ea dicta mari.
Sed metuo tremulas per amantia lumina guttas.
Et metuo gemitus verba secuta suos.
Osculaque, et quicquid post oscula dulce putatis.
Ah nimium gratas pars habet illa moras?
Heic quoque non turpes spectantur, crede, puellae.
Heic quoque, si nescis, basia carpit amans.
Nec sunt illepidae: nec sunt post oscula durae:
Nec nimium frontis, nec gravitatis habent.
Tu modo pande sinus, et totis utere remis.
Heic quoque regnat Amor. tu modo pande sinus.
Quid nunc Heinsiaden referam? quid nomina plura?
Hi quoque sunt tanti. tu modo pande sinus.
Heic nos sublimem pariter mirabimur Hagam:
Auriaci pariter regna, domumque Ducis.
Nec nos deficiet littus lustrare Batavum:
Nec tremulis undis tingere saepe pedes.
Ah quoties istas mecum percurrit arenas,
Dum fugit et trepidat nostra Merilla capi.
Heic quoque Nortvici secessum saepe videbis:
Fabricii Tempe, deliciasque tui.
Invenies illic Dousae monumenta, laresque.
Proxima musaeo, grataque tecta meo,
Iste locus nostris aliquid debere Camenis
Nec negat, atque olim cur fateatur, habet.
Heic quoque formosam dabitur spectare Merillam:
Pluraque felicem tu modo solve ratem.
IUnge manum, Vorsti. tandem discedimus illinc,
Quo vocat impelles desidiosa Venus.
Est aliquid lepidis Musas donare puellis;
Nec nihil ingenii, nec nihil artis habet.
Sic quoque mansurae iunguntur tempora famae.
Candidius nullum laudis amatur iter.
Et me vel temere, vel non sine numine motum,
Obsequium dominae quaerere iussit Amor.
Exciderant versus, quid enim non tentat amator?
Hos quoque qui legerent, unus et alter erant.
Forte etiam decuit; dum non maioribus apto
Una Merilla mihi seria cura fuit.
Dum calet, et pulchra fertur levita te iuventus,
Aetatis numeros convenienter habet.
Nunc alios meditor prima lanugine mores:
Et pudet ardoris, displiceoque mihi.
Quin duo post tergum cum lustris lustra duobus
Obiciunt curae, sed gravioris, opus.
Iunge manum, vir magne. lubet maiora movere
Auspiciis tecum, si sinis ipse, tuis.
Nec mihi conandi generosus defuit ardor,
Nunc animus nobis te duce maior erit.
Ite Deae steriles: alios sectamur amores.
Tu quoque cum Musis, blanda Merilla, vale.
Vorstius infestos monstrat pervincere morbos:
Quae noceat radix, quaeque sit herba potens.
Quid lapides, gemmaeque iuvent: quodcumque medendi
Utile vel tellus tota, vel aequor habet.
Has ego cognoscam, Vorsti secutior artes;
Nec metuam dominae verba, minasque meae.
Nec cogar famulamque trucem, postesque severos,
Rivalisque dolos, invidiamque [(transcriber); sic: inviduamque] pati.
Thessalus Aeaciden tuum Sperchios habebat,
Cum iuveni nondum femina nota foret.
Cum Sapiens Chiron herbas, fruticesque doceret;
Et quicumque viret qualis ubique color.
Quid valeat lapathum, quid lychnis aquosaque lotos,
Quaeque a converso sidere nomen habet.
Iam quoque morborum titulos, causasque tenebat:
Iam satyris medicam saepe ferebat opem.
At postquam infelix herbasque, senemque reliquit,
Protenus in vacuo pectore sedit Amor.
Quis turpes habitus nescit, raptumque pudorem,
Hospitii laesam, coniugiique fidem?
Cetera quis nescit? Sed visa Polyxena [(transcriber); sic: Poyxena] tandem
Indomitae mentis summa ruina fuit.
SIc tibi contingat ventis felicibus uti,
Nec sint difficiles, dulcis amice, viae.
Utque solet, laeto te Grotius ore salutet,
Excipiatque manum dextera tanta tuam:
Ut cupio vestram sine me non solvere navem,
Sive etiam terra pergitis, ire comes.
Tecum dilectas videam cum matre sorores.
Exiguumque larem, gombriviosque meos.
Albis habet nostrae cunabula prima iuventae.
Hei mihi, tam gratas quis mihi reddet aquas!
Me procul e Batavo spectantem littore, Cassi,
Non eadem tecum puppis, et unda feret.
Quin eadem tecum me puppis, et unda tulisset:
Inicit ah teneras sola Merilla manus.
Propositamque viam lacrimis, et voce moratur.
Durior est saxo, si quis abire potest.
Obieci matrem: per me cognoscis eandem,
In me germanam, dixit, utramque tenes.
Obieci patriam: patriam, dulcissime, Leidam,
Me miseram, cur te, dixit, habere pudet?
Sic ait, et dictis gemitus, ac basia iungit.
Ferreus est siccis, qui videt ista genis.
Non sequimur, dilecte, tuas, ignosce carinas.
Sistitur in primo limine nostra ratis.
Non patior dominae plorantia lumina Cassi.
Da veniam: duro non licet esse mihi.
Saepe animum sumpsi rigidus, sprevique puellas.
Venerunt capiti cornua saepe meo.
Ut dominae vidi lacrimis venientibus ora;
Exciderat virtus, et male forti eram.
Andromache quoties suffusis stabat ocellis,
Priamides stupuit, languidiorque fuit.
Tunc fratrem damnavit, et infelicia bella:
Saepe hastam tremulae non tenuere manus.
Ogygia quaerentem Ithacum discere terra.
Orantis lacrimae detinuere Deae.
Vix ierat mensis, patriam deposcere coepit:
Ante oculos coniunx, Telemachusque fuit.
Formatura rudem flectebat robora cymbam.
Ipse opifex navis, ipse magister erat.
Iamque revertendi certus, licet arte carentem
Addiderat clavum, velaque parva rati.
Praemia mansuro proponit summa Calypso,
Coniungitque preces, sollicitatque minis.
Patria praevaluit donis, licet aspera, tantis;
Penelope precibus, Telemachusque minis.
Suspendi teneris guttas ubi vidit ocellis,
Cessit, et ut victas tradidit ipse manus.
Nunc quoque sedisset, nisi Iuppiter ipse vitaret,
Oblitus patriae, cum patriaque sui.
Ah lapis est, ferrumque, precantis quisquis amicae
Non ullum lacrimas pondus habere sinit.
Pone, precor, mediis me syrtibus; adde Merillam:
Iam patria fiet gratior ille locus.
In patria est, quisquis gremio consedit amicae.
Qui dominam flentem deserit, exul abit.
Interea nostros sine me visurus amicos,
Cassi, propitios experiare Deos.
AN fuerat tanti nostra discedere Leida;
An tanti patrios rursus adire lares;
Ut desiderio lento consumpta perirem;
Speque tui reditus paene sepulta forem?
Si memor es fidei; vel si tibi cura Merillae est;
Rebus promissam parce negare fidem.
Improbe, non memor es: nam sic, fugitive, redires.
Non est res lentae conditionis amor.
Promissis tunc dives eras, cum vela parabas.
Abstulit ah idem vela, fidemque Notos?
Non queror, ex oculis quod sum, sed pectore lapsa:
Cur tibi tam simplex decipienda sui.
Dicere te quoties memini: confide Merilla.
Prolixi non est temporis illud iter.
Unum, dicebas, exspectes, optima, mensem,
Et videas reducet me retulisse gradus.
Velle mihi crebros, dicebas, mittere versus.
Dicebas, totos mittere velle libros.
Et quid non poteras abiens promittere pulchrum?
Quae simulatoris non data saepe manus?
Credula turba sumus, facile fraudamur amatae.
Saepe puella sibi simplicitate nocet.
An laudasse piget? MEA num scripsisse MERILLA EST?
Quodque legor libris non moritura tuis?
Si placet, excludar, tantum conare reverti.
Diligo prae fama, te, mea vita, mea.
An fuit in patriis formosior ulla puellis?
Si formosa: tui non studiosa magis;
Cum tu me peteres (nec enim potes ista negare)
Continuo volui tradere victa manus.
Non immitis eram. quicquid tibi dulce putabam,
Ut facerem, in votis hoc erat omne meis.
Ibas in campos: in campos ire placebat.
Saepe eadem nubis silva duobus erat.
Saepe in littoreas [Reg: litoreas] tecum abducebar arenas.
Semper eram lepidae duxque comesque viae.
Basia praetereo, quae tu non rara tulisti,
Quasque dedi, faciles in tua colla manus.
Quod potui, feci, nihil accepisse videris.
Spernimur, aut si non spernimur, ecquid abes?
Nec quod abes tantum, quam quod nil scribitur, angor.
Nulla venit digitis charta notata tuis.
Nec tibi difficile est. Batavis res nota puellis,
Ingenii currant flumina quanta tui.
Naso, quod incedit comptis Elegia capillis,
In facie maculas, signa pudentis, habet.
Et lepide loqueris, et culta poemata scribis,
Ut fugiat casses nulla puella tuos.
Me dudum fateor captam. nam nolle fateri
Quid foret? in facie proditor exstat Amor.
At, dum captabas, mittebas carmina nobis:
Iam captae mittis, perfide, nulla mihi.
Ne languescat amor, ne fiam aliena, cavendum est.
E cavea volucris non bene culta fugit.
Da veniam fassae. nostros qui flectat amores
Non procul, atque idem non male notus adest.
Ne nihil efficiat, mittit cum carmine lenam,
Quaeque ferat pleno grandia dona sinu.
Quaeque meos narret comptos splendere capillos,
Ut capiat blandis insidiata modis.
Ipse quoque agreditur: me laudat: plurima fingit:
Quam videar mitis, quamque venusta sibi.
Quam placeat ultus, quantum Iunone Merilla
Pulchrior; et prae me non cupienda Venus.
Blandus Amor Deus est, teneras capit ille puellas.
Et vereor, ne sit fluxa Merilla fide.
Quid loquor ah demens? non cultum carmen amantis
Me capiet, missis decipiarve datis.
Pergat adulator: non me mendacia mutant.
Blandus erit: firmo pectore durat amor.
Tu modo qui valeas, cuius iam cura Minervae,
Litera fac veniat longa legenda mihi.
Sed non forte vacat. Amor heic mihi vellicat [(transcriber); sic: villicat] aurem,
Te modo natali festa litare Deo.
Quodque suos adsit Genius capturus honores
Fumer et accensus ture, meroque focus.
Patria quod virgo sertis tua tempora cingat.
O nostris fuerant illa tegenda rosis!
Dicantur bona verba Diis, urantur odores:
Dummodo te mecum mutuus urat amor.
Pone merum Genio: lacrimas ego questibus addam.
Quae tua laetitia est, sit mihi flenda dies.
Nec mutare queo te, te suspiro relicta;
Te totas noctes cogito, teque dies.
Ne frustra exspectem, ne macerer amplius, aut dic
Te non venturum, aut, quod magis opto, veni.
SIc contingat amor, mea vita, tibique mihique
Mutuus, ut venit mutuus ille dolor.
Scilicet exiguum superis, dulcissima, visum est
Fabricium Batavis eripuisse tuum:
Ni pariter toto ferme disiungeret anno,
Et fierem fraudis, perfidiaeque reus.
Hoc quoque curarunt, saltem, si iusta querendi
Non tibi causa fui, tu mihi causa fores.
Nil erat in nobis (nec enim pudet ista fateri)
Dicere cur posses; dignus amore meo es.
Non ego formosus, mea Lux, non dives habebar.
Inferius voto scilicet illud erat.
Nec nimium doctus credor, nec valde disertus,
Hoc vitium multis suspicor esse tamen.
Candorem de me poteras sperare, fidemque.
Hac quoque me superi laude carere volunt.
Tu simul (ah iustis ignosce, Merilla, querelis)
Invidiam misero conciliare studes.
Nec satis irasci fuerat: convitia iungis.
Hei, tibi tam saevas quis putet esse manus?
Non tamen accuso, tamquam quae laedere velles.
Tam faciles flammas indicat ira tuas.
Tu mihi succense, sic ut cogaris amare.
Hoc pretio nondum paenitet esse reum.
Si tamen est animus rixari, irascere fatis.
Crede mihi nostrum fata morantur iter.
Per tua, quae cupio contigere, lumina iuro,
Quod venio nondum, non ea culpa mea est.
Tu tamen externos meditari dicis amores,
Ut tibi perfidiae plena querela foret.
Iamque putas, aliquam patria de gente puellam,
Quae tu debueras, oscula ferre mihi.
Scilicet in culpa minimum est. tu denique credis
Conveniens nostris moribus esse scelus.
Sed superos, Geniumque loci, nostrosque Penates,
In patrio vitreas flumine iuro Deas,
Non mea nectuntur alieno brachia collo.
Tam lepidum munus servo, Merilla, tibi.
Libavitque genas, nisi cum tu summa dedisti
Oscula, Fabricii nulla puella tui.
Nec patior. ne dulce tuum peregrina voluptas
Auferat, in labiis quod sedet usque meis.
Dulce recordari est et rerum, et temporis acti:
Res secum ingrati non minus illa trahit.
Sed tamen hoc dulce est, et te meminisse videmus
Quamlibet iratam: sed meminisse tamen.
Cum facili lusu mecum certare solebas.
Palmaque festivae basia litis erant.
Naiades innocuam spectantes undique pugnam,
Me quoque ridebant succubuisse tibi.
Et Batavum littus, viridesque per aequora Nymphae,
Laetitiaeque notas conscius hortus habet.
Haec ego cum meditor: crudelia numina, clamo,
Tam procul a Batavis cur ego solus ago?
Illa (quid heic faciam?) servat mea gaudia tellus,
Quid mihi cum patria, si meus ignis abest?
Sic misero tristes abeunt, dulcissima, luces.
Contingit mediis noctibus illa quies.
Ah quoties positis dapibus (nota certa furoris)
Nec capior potu, nec iuvat ora cibus.
Assidet, et vultum custodit callida mater.
Hei mihi tam late cur mea cura patet.
Conicit et morbum. sed cum suspiria sentit,
Nescio quid doleas, inquit, et ipsa doler.
Maesta soror tremulas suspendit lumine guttas,
Atque ait: an nondum me quoque, frater, amas?
Non agitur de te. cura maiore tenemur.
Haec tacitus mecum, dissimulansque loquor.
Forte etiam dubitas. quin ergo reverteris, inquis.
Me miserum, voti pars erat ista mei.
Fata negant reditum. ne pergant fata negare,
Adde meis precibus, Lux mea, saepe tuas.
Non tamen heic totam possum defendere culpam.
Consiliis nostris error inesse potest.
Absolvo superos: si mens non laeva fuisset,
Ominibus poteram stultus habere fidem.
Ter memini vestro puppim descendere portu:
Ter retulit timidam ventus, et unda ratem.
Ah quoties dixi, retro rapientibus undis
Adversi traherent cum mea vela Noti:
Sollicitat superos formosa Merilla, parensque.
Sed trahit in partes sola Merilla Deos.
Ire tamen volui, licet Aeolus ipse vetaret.
Iustaque causa viae languida mater erat.
Cetera non felix. sed salva matre reperta
Deposui miserae taedia longa viae.
Quo tamen incolumem Dii restituere parentem,
Si spem destituis tu, mea vita, meam?
Scilicet immensis a te quod dividor undis,
Non satis infelix, nec miserandus ero:
Ni simul exstinguat nostrum rivalis amorem,
Atque alius de te gaudia nostra ferat.
Crede mihi, ut legi trepidans immitia verba,
Excidit e digitis litera lapsa meis.
Quisquis es, absentis desistas iura movere.
Quam male sollicitas, est mea, tolle manum.
Sic tibi coniugium nullus deformet adulter:
Sic thalamos intret casta puella tuos.
De nostra noli quicquam sperare: pudica est.
Diverso spolium de grege quaere tibi.
Denique natalem memoras, et gaudia festa.
Eveniant sine te gaudia nulla mihi.
Numquam laetitiae minus, aut desertior ara.
Dis laribus numquam tura minora dedi.
Vix semel infuso Genium discedere vino
Sensimus. intulerat vix tamen ille pedem.
Lundius admonuit BENE proclamare MERILLAM.
Et bibimus cyathos ter tibi quisque duos.
Cetera solventur superis praesente Merilla,
Victima pro reditu cum cadet agna meo.
LUndi, qui Venerem venatum educere tecum,
Et Veneris natos, Pieridesque soles,
Cui Dictynna feram, melior Cytherea puellam
Implicat, in praedam ne satis una foret,
Sic tibi succedat felix venatio duplex,
Et faveat coeptis utraque Diva tuis:
Ut silvas nemo Satyris dilectior intrat,
Aut animo Dryades candidiore colit.
Novimus Hippolitum [Reg: Hippolytum] . Dum non admisit amorem,
Gloria decrevit, nec sine labe fuit.
Ut Phaedram nollet: reliquas sapienter amasset.
Crimine simplicitas tanta carere nequit.
Scilicet hirsutos iret venator in ursos,
Opprimeretque lupos et sequeretur apros,
Basia qui tenerae metuit, gremiumque puellae.
Non satis est fortis, quisquis amere timet.
Et robur Cephali pariter laudamus, et ignes.
Dignus habere fuit, promeruitque Deam.
Exemplo Cephali venator Lundius esset;
Si celebris fama carminis ille foret.
Lundius ad reliquas laudes cum iungeret istam,
Aemulus exempli nobilioris erat.
Carminis auctor erat, nec ab uno laesus amore
Pythius a silvis hoc quoque nomen habet.
Quis venatorem Pythone iacente negavit?
Lundius auctorem iactat habere Deum.
Tunc quoque cum Daphne primo conspecta placebat.
Quaerere silvestres ibat Apollo feras.
Illa quidem placuit: sed non tu, Phoebe, placebas.
Quam facile elapsa [(transcriber); sic: elepsa] est tam bona praeda tibi!
Optime venator, Lundi, tibi sponte Charinta
Annuit et capitur: sed magis ipsa capit.
Cumque fugit, sectatur, et instat, et optat amari,
Nec nemorum Nymphas, invidiamque timet.
Nos quoque non laqueis trahimur, sed carmine docto.
Quale tibi medium provenit inter opus:
Dum patrias silvas, et Pindum cassibus istis
Cingis, et hinc famam quaeris, et inde feram.
ME prope divisum totis, Auguste, Camenis
Parrhasis egelido despicit. Ursa polo.
Hoc tamen exilium Buchneri dona sequuntur:
Nec sat erat, nondum dememinisse mei.
Incalui subito, postquam facundia nota
Heic quoque dignata est, sed sine voce, loqui.
Quin mihi nunc vultum videor dicentis, et ora
Conspicere. et quicquid denique fingit amor.
Omnia fingit amor. sed plus desiderat istis.
Pene voluptatem destruit ipse suam.
Expetit amplecti coram, quem diligit absens;
Iamque oculis istis optat, et ore frui.
Interea doctae delector imagine mentis.
Auctoris pretium missa papyrus habet.
Hac ego desertum consolor, et otia maesta,
Inque viam redeo, restituorque mihi.
Denique delicias studiosum saepe resumo:
Colligiturque recens ignis ab igne tuo.
Iamque minus tristis non indignatur amoenas
Ad sua Pierides regna vocare Themis.
Non tamen, ut quondam, totus mitescere possum.
Materies nondum carminis exstat Amor.
Nec tamen accuso dominam, satis illa benigna est.
Si qua puella potest esse benigna satis.
Sed nostram avertit facinus crudele Camenam,
Iraque Neptuni, ludibriumque maris.
Vidimus immanes terras invadere fluctus,
Et quales prisci Deucalionis erant.
Nulla mali facies nocti non adfuit isti,
Quae miseris terris ultima paene fuit.
Naufragium mundo non tristius exstitit ullum.
Huic similis stragi nulla ruina fuit.
Nunc ego reliquias tanti considero damni.
Musaque languorem quem trahit, inde trahit,
Indignata nefas convitia fluctibus illa
Colligit, ad famam quod putat esse satis.
Iamque hominum, pecudumque exprobrat milia multa.
Posteritas quantum credere nulla potest.
Inde canet pacemque, et mitescentia bella.
Si modo mitescunt nunc ea bella satis.
Ad dominae gremium tandem post cuncta reversa,
Hoc quoque Parnasso praeferet illa suo.
VIrtute emeruit fortunam Cassius omnem.
Cedat, et hic livor nil sciat esse suum.
Grotius ingenium produxit, et omina fecit.
Illustrem iuveni praetulit ille facem.
De laribus tantis egressum provocat Aula.
Non aliam poterat dignus inire domum.
Occurrit Princeps, meritisque aequavit honores.
Crescere non alio debuit ille modo.
Omnia contigerant, et iam patriaeque, Ducique
Sufficit, at nondum sufficit ipse sibi.
Omnia cum teneat, desunt tamen omnia votis,
Ulteriusque aliquid, quod velit, esse putat.
Nec tamen ambitio est. cum nemo modestius uti.
Fortunae ingenio, muneribusque sciat.
Sed nec amor nummi corruperat. Integer ille
Principis ante oculos itque, reditque sui.
Et quoque, quic quid erat, nondum explorare vacabat.
Praefertur studium, quod iubet aula sequi.
Praefertur Princeps. sed, dum praefertur, in ipso
Obsequio quiddam, quod reprehendat, habet.
Scilicet enituit tandem Venus aurea victrix;
Imperioque Ducis fortius urget Amor.
Bussia conspecta est: et fit privatus amando
Cassius, et cedit, nec negat esse minor.
Delicias aulae iam parcius ille frequentat.
Et dominae modicos praetulit inde lares.
Spes quoque concludit gratis amplexibus omnes;
Et tepido finit maxima vota sinu.
Imperiosa Venus iuvenem sibi vindicat uni.
Da viam Princeps, non vacat ille tibi.
Da veniam cupido. Nimis, ah, nimis illa venusta est,
Immemoremque sui quemlibet esse facit.
Et redamat. saltem redamando exorat amorem,
Et modicum virgo tam pudibunda petit.
Quae tibi debentur, Princeps, horaeque, diesque,
Hinc aliquot saltem postulat ille sibi.
Dum formosus Hymen rubicunda virginis aures
Vellit, et in tenera flammea fronte sedent.
Dum pavet ad nomen Sponsae, trepidumque pudorem
Instruit, et laetum vix bene discit opus.
Mox ubi praelusit nascenti Cassius igni,
Festivis tantum noctibus illud agat.
Sic etiam ille tuus quadam versatur in aula.
Ipsus Amoribus praesidet, ipsa Venus.
Oscula dum carpit, dum lactea pectora tangit,
Vestibulum regni gaudet adire sui.
Arx torus est, regina tori pulcherrima virgo
Concutit insigni sceptra verenda manu.
Huc quoque dum tendit, mores non deserit aulae,
Seque suae dominae proicit ante pedes.
Cetera confundit thalamus, votumque precesque,
Quaeque parum fortis saepe puella timet.
Quaeque modestus amans trepidanti adiurat amicae,
Et tenerae illecebras virginitatis habent.
Donec iura lui pariter, sceptrique, torique
Dulcis adulanti tradit amica viro.
EXtremum Boream visurus, candide Groti,
Tam gelidam propera lentius ire viam.
Invenies nullas illo sub sidere Musas:
Non illic Helicon: non Heliconis aquae.
Illic nec valles, nec amica est vallibus umbra,
Quaeque premat doctum digna corona caput.
Non Veneris myrtus, non Phoebi nascitur arbor.
Perstringunt steriles frigida saxa Noti.
Quo ruis, aut quo terrarum sponte relegas?
Non tibi, Corneli, convenit iste locus,
Ingenium patriae debes, caeloque Batavo.
Redde precor patriae, quod dedit illa tibi.
Illic magnanimi cernes vestigia patris.
Quae fuerit pueri gloria, quanta viri.
Inclita virtutis summae monumenta supersunt:
Famaque cum domino non simul acta rea est.
Exilium patriae est, quod non est Grotius illic.
Scilicet hoc ingens nomine crimen habet.
Non minus invidiam Corneli disce mereri,
Et tanti heredem nominis esse proba:
Nec tamen egelida tibi vestiganda sub Ursa,
In patria melius provenit illa tibi.
Quin et nunc patruus superest, et avunculus illic,
Et viridi senio conspiciendus avus.
Et frater primis cui laudem Vossius annis
Quaerit, et ad famam duxque, comesque praeit.
Sed, puto, praevaluit, mentemque iniuria tangit.
Gallia quid fecit tam bona terra mali?
Si tibi non fuerat speciosa Lutetia tanti,
Maximus at tanti debuit esse pater.
Ille suos gnato titulos, et nomina servat.
Dignius auspicium non aliunde feres.
Heic quoque nobiscum cernes habitare Camenas.
Heic quoque, sed parce, Castalis unda fluit.
Fabricius summos latices gustare laborat,
Et bibit ad ripam, vix tamen inde bibit.
Si meruit quondam (nam tu meruisse fateris)
Amplexum magni dignus adire patris:
Si fuit in teneris, aut visum est versibus esse,
Cui tacita posses dicere voce, placet:
Hoc saltem subsiste loco precor. Exul abire
Si cupis, exilium mitius illud erit.
Illustri, et Incomparabili VIRO DANIELI HEINSIO, Equiti, Consiliario, et Historiographo Regio. S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
EXhibemus heic Tibi denuo, Vir maxime, eas lacrimas, quas olim manibus Divae Rutgersiae, incomparabilis Coniugis Tuae, sine pompa, sine affectione ulla libavimus. Luae abiectae sane, et contemnendae videri poterant, nisi Tu eas inusitat o praeconio aeternit ati consecrasses. Memini sane, toto illo tempore, quo acerbissimo casu prostratus, morboque ex maerore contracto, ingentem metum nobis omnibus incuteres, nihil Te nisi versiculos istos, quos memoria tenebas, accedentibus officii causa amicis recit asse. Nec metuo ne aliquid fort assis elatius dixisse videar. Equidem pro me respondebunt viri amplissimi amici, Tui, qui tot honestis vocibus, scriptisque Epistolis effecerunt, ut quamvis multum luctui tuo decederet; maius tamen gloriae incrementum ipse auferrem. Quod si tamen ambitiosum me esse cogunt malevoli: sim sane.
[Gap desc: greek words]
ut Tuus ait Sophocles. Id saltem constare omnibus cupio, si
qua in re vel ingenio, vel eruditione valeo, quamvis exiguum id sit, omne me tamen Tibi habere acceptum. Tuis enim laudibus crescens, illaque mascula, et forti oratione Tua erectus ad aliquam spem famae incalui. Accessit consuetudo paene domestica, et sacra hospitalis mensae. Neque enim sine summa animi voluptate recordor iucundissimos illos inter epulas Tuas, natos sermones: honestas illas sententias, quibus me tamquam igne quodam accensum, et ardentem semper dimittis. Quid nunc iocos facetiasque commemorem: quoties scilicet
[Gap desc: greek words]
curarum, studiorumque indutias suadet. Quarum rerum sola memoria, distractus a Te, et cum fortuna pariter, atque invidia conflictatus, hactenus animum sustentavi. Quemadmodum enim ferrum vi ignis primo laxatum, mox frigide immissum densatur: ita sane sensi impetum ingeniosi nostri Tuis encomiis provectum, cum postea in invidiam incidisset, solidum demum robur sumpsisse. Sed ista huc fortasse non pertinebant. Dum tamen agnoscas affectum meum, Vir illustris, quidvis de me sentio. Porro librum hunc iure Tuo Tibi deberi cuilibet manifestum est, qui quidem non ignorat, quas tu mihi ad studia praeclara faces praetuleris. Quamvis autem superiora omnia ad te pertinerent, quia me primis Musarum amoribus insuevisti: iste tamen liber potissimum ad te ibat, vel quod, ut inter mea, argumenti gravitate eximius esset: vel quod ex eo maxime loco famam speraret, unde carmen, quod in fronte legitur, fiduciam immortalitatis pridem adsumpserat.
VINCENTII FABRICII SILVARUM LIBER UNUS.
PArcarum crimen superis, iniustaque fata
Exprobrare iuvat, tandem patientia tanta
Perdoluit, crescensque animos iniuria vicit.
Publica damna queror, mundus plangoribus istis
Laeditur et quantum lacrimis in funere magno
Heinsius indulget, toti deciditur orbi,
Posteritasque sibi praereptum sera queretur.
Scilicet eiectis saevo maerore Camenis
Heinsius in fletus transit, pectusque sacratum
Aeternis studiis, studiorum oblitus, et expers,
Ingenti rumpit gemitu. collabitur ardor,
Et tristi torpore iacet. nec pristinus ignis
Excitat excelsos animos, quoque omnia fregit,
Quae caelum invasit, quo saecula mille meretur,
Excidit e manibus calamus. mens ardua nuper,
Nuper sublimis, ac pulchrae conscia famae
In luctus nunc una vacat. sed ipse, rogoque
Coniugis exstinctae maestis complexibus haeret,
Compositosque lavat cineres. Sed pectore vivit;
Heic mores, vultusque suos Rutgersia servat,
Multa movens, variaque excantat imagine mentem.
Qualis in Aemoniis bis raptam montibus Orpheus
Luxerat Eurydicen, cum vasta voce resultans
Eurydicen Rhodope, Eurydicen clamore citaret;
Pone iaceret ebur; nec iam qui carminis olim
Esset amor; totis marescens sensibus uxor.
Viveret ante oculos: Sic nunc in coniuge vultus
Heinsius, atque animos infelix fixit amator.
Iamque agitat secum, qualem se candida primo
Intulerat thalamo, cum non adsueta rubentis
Tempora velarent, et pulchram flammea frontem,
Purpureasque [(transcriber); sic: Pupureasque] genas. Mox blandae gaudia noctis
Cogitat, amplexusque novos, zonaeque solutae
Primitias versat. Qua dici voce maritus
Coeperit, atque pater. nunc clamat nominis huius
Dimidium superesse sibi. Mox ultima tangunt
Tempora maerentem. quanto pallore iacentis
Semianimos artus, et languida viderit ora.
Aruerat iam frontis honos, et blanda genarum
Purpura: non oculis idem vigor: illaque membris
Laetitia exciderat. cum tristi mersa cubili
Destitui tandem vita Rutgersia sensit.
Abstitit, aegrotasque manus effinxit amica
Ipse manu, iussitque animos revocare maritus,
Et facilem sperare Deum. Sed quamlibet alte
Conditus, et tremulis praetendens lumina guttis,
Conscia signa dolor tandem dedit. undique totus
Prorupit lacrimarum imber. Patremque secuta
Iam misero cum fratre soror, super ora parentis
Languidulae, luctum teneris ploratibus auxit.
Donec deficiens postremasque illa reliquit
Dilectis animis voces: Si nomina gentis
Inclita, si proavos didicissent fata vereri,
Debueram superesse diu. Non stirpis egemus,
Non animi. Torvae despectant stemmata Parcae.
Nobilitas sub morte iacet. Si respicis aevum;
Sum viridi propior rapimur melioribus annis.
Sed satis est, vixisse parum. Sine labe tenemus
Quicquid id est vitae. Non obstat fama pudori
Decolor. Innocuo candore extenditur aetas,
Quam spoliant annis superi. Nec Numina culpo.
Quicquid in hac pulchrum potuit contingere vita.
Contigit. Ingentes animi fratrisque, virique
Sufficiunt famae. Consuevit regibus ille,
Et quondam Arctoum decuit, dum vixit, Achillem
Ad Batavos hoc teste loqui. Successibus istis
Excusant superi funus crudele, necemque
Erepti iuvenis. Nunc latum calcat olympum
Sublimis, laudesque suas Rutgersius audit.
Cui comes insignis spoliis Gustavus opimis
Ingreditur, domitumque Albim, Rhenumque stupenti,
Hostilemque Istrum cladesque, et funera sceptri
Austriaci, raptasque aquilas ostentat, et urbes.
Sed plures titulos possum iactari mariti,
Si pateris. Tota tua sunt vestigia mundo.
Praetereo Venetos plausus, et praemia tanta
Adriacae gentis inculpatumque favorem
Principis Arctoi, nostraeque insignia terrae.
Plus est, quod tribuunt populi. Sic denique palmas
Decerpis, dum cuncta tenes, dum nomen ubique
Surgit et a toto laurus tibi plectitur orbe.
Hunc ego conscendi thalamum, dum fata sinebant.
Ut caream cunctis: hoc dicar coniuge felix.
Ah quoties lassos animos complexibus istis
Permulsi! quoties, post non mortalia magni
Ingenii monumenta, meis defessus in ulnis
Ardores posuisti illos, mentemque levasti!
Nunc aliud superi decernunt cedimus illis.
Cedimus, o coniux, et tristis vertitur ordo,
Crudelesque vices fatorum. Muneris unum
Hoc teneo, dilecte, tui CONTEMNERE MORTEM.
Dedidici trepidare et praeceptore marito
Profeci: Quantum restat, nunc denique fructus
Accipe caelestis doctrinae. Parce querelis
Meque, tuumque animum, teneramque accendere prolem.
Non opus est lacrimis Amissa coniuge grande
Posteritatis habes solamen bellice tanta
Offensam nemo, contestor Numina, vidit,
Dum vixi. licet ambires manifestus amator,
Notaque flamma foret. Nihil est cur cedere nolim,
Cedo bonis. haeres haec nostri nominis esto.
Quin superant geminae suavissima pignora prolis,
Haec requies maerentis erunt: haec saepe parenti
Effigiem matris referent. in utroque supersum.
Hinc gravidae demum lacrimas, et saepe repressas,
Non tenuere genae. Cum ducens pectore ab imo
Ingentem gemitum, natemque amplexa, severis
Invidiam fecit superis. Ah dividor, inquit,
Dividor, o miseranda, nec istam cernere lucem
Aspera fata sinent, qua formosissima taedas
Aspicies, thalamosque tuos, insuetaque disces
Gaudia. nec teneram velo praecingere frontem
Ipsa parens potero. nequiquam ornata requires
Maternas fortasse manus. oculique pudici
Laetitiae tantae praeclara teste carebunt.
Sed scelus est pugnare Deo. Tibi candida fata
Evolvat Lachesis. maternaque tempora vince,
Ut mores. lacrimasque patris solare verendas.
Tu quoque, nate, vale. Quas pressit avunculus olim,
Illustres insiste vias; ad maxima niti
Arduus, et famae non degenerare paternae.
Dicenti iniecit dextram, crinemque solutum
Immitis secuit Proserpina. Labitur illa.
Postremoque virum gemitus, lacrimasque cientem
Obruit amplexu. Discedens umbra piorum
Concilia ingreditur, camposque, nemusque patentis
Elysii. Occurrunt trepidanti, et cuncta stupenti
Penelope. fidamque trahens Alcestin in umbras
Laodamia locant omnes mediamque reponunt.
Exsultantem animam. Circum fecunda Favoni
Aura parit flores; dulcique adspirat odore
Narcissus, violaeque, et languentes hyacinthi:
Sacraque divisas formoso tegmine frondes
Explicat, et molli laurus complectitur umbra.
SI licet erectos animos virtute mereri
Indigena, et quondam generosa superbia laudi est;
Attollas Hamburga caput, dum Grotius illud
Eligit exilium: dum cunctas praeterit urbes,
Proscribitque orbem et contentus sedibus istis
Aeternos plausus populorum, ac praemia famae,
Virtutesque suas muris felicibus infert.
Stat Tarpeia domus, adsertoresque Camillos,
Intrepidos Paullos, bellorum fulmina iactat
Scipiadas, Fabiosque suos, et mille triumphos,
Et famulos reges, et adactum legibus orbem:
Quas quoque nunc solo sacrorum horrore tuetur.
Deditus immensae dominae: patrique Tonanti
Magnanimos proceres ista prosternit in arce.
Fluctibus iniectum marmor, Thetidisque superbum
Connubium ostendat, et classes Adria centum,
Saeculaque imperii, et privatis subdita sceptra.
Scilicet undantem spatiosa Lutetia turbam,
Confusos populos, totumque in moenibus orbem,
Ut titulos, laudesque refert. Quocumque merentur
Attonitis Urbes clarescere nomine terris;
Opponas hunc, diva, virum. Si cetera famam
Facta negant, toties iam cognita navibus Eos,
Arctoasque undae, nigrumque occasibus aequor:
Grotius in laudes satis est, clarissimus exul.
Hinc animos praesume tibi, testataque divos
Nil hoc nobilius cognosci nomine iura,
Et nusquam par stare caput. Non maenia tanti,
Alma parens, aequata polo, famosaque moles
Murorum, mundique stupor. Maiora parantur
Culmina, et aggeribus monumentum firmius istis.
Tutela aeterni decoris, quod tempore nullo
Vincendum adsurget post saecula, Grotius hospes.
Invidiae sed tanta pates. Quod quilibet optat,
Mundi vota tenes. Dumque omnes explicat undas
Flavus, et immenso Tethyn complectitur alveo,
Quod Rheno exprobret tumido, vitreoque Visurgi,
Albis habet; caelo ac superis gratissimus amnis.
Ipse licet septem solvatur in aequora portis,
Et pharias Nilus non exeat unus in undas?
Huic decori cedat tandem; fassusque minorem
Eridanus nostro vinci testetur ab Albi,
Nec Phaethonteas tanti pudet esse quadrigas.
Aonides Musae, si non sine numine vestro
Procedit carmen, heic totae adsistite Divae,
Et faciles donate undas dum laudibus istis,
Obruimur, tantisque animus non sufficit orsis.
Est aliquid tota Phoebum conquirere Cyrrha,
Cum recipit laudem virtus et carmine fas est
Complecti, quodcumque probas. cum plurima vates
Imputat, et magnis aliquid donare canendo
Persuadet titulis, nec solus inutilis adstat.
Grotius excessis famam. Non teste poeta
Tantus eget. Crescant plebeiae carmine laudes.
Quos sua defecit virtus, damnatque stipentis
Ingenii torpor, alieno vivere tentent.
Grotius ipse sui pretium est sibi. Mollibus annis
Gloria complexa est infantem, atque ambiit ultro.
Et prope nascenti dulci se foedere iunxit.
Praeripuit virtus annos, doctrina senectam,
Et genius pubem. Iam laudatissimus ardor
Iunxerat Aonides Themidi. pariterque stupebat
Mobilis Haga sonum citharae, responsa tribunal.
Mox animus laudisque capax, et pastus amore
Musarum, magnis ultra virtutibus actus,
Dedignatus humum, fretus felicibus ausis
Intulerat caelo curas. Iam brachia Cancri
Octipedis nitido discebat quaerere caelo.
Iam puer Idaeus obliquam flexus in urnam
Nectare permistas fundebat notior undas,
Quaque iacet verso languens temone Bootes,
Quaque comes Bacchi nitido consurgit Olympo
Ampelus, et fractae reparat discrimina vitis;
Omnia Grotiades lustrat terramque, polumque
Subicit ingenio. Dumque inconsulta iuventus
Eructare merum, lusu producere noctes,
Et Venerem properare, vagaeque libidinis aestum
Quaerere, et infando gaudet distinguere luxu;
Grotius evectus magna per sidera mente,
Ingreditur, cernitque Deum sub quolibet astro.
Haec sibi lassatus studiis maioribus olim
Laxamenta dabat, viridi maturior aevo.
Vix tria lustra puer, superis mirantibus ipsis;
Egerat, et totum discendi exhauserat orbem,
Terrueratque viros. Quicquid Romana vetustas
Tradidit, et numquam perituris Graecia chartis
(Credite, nam manifesta fides) se pectore totum
Condiderat nondum iuvenis. Complexa venustum
Ingenii florem formosa Lutetia magno
Exhibuit Regi nondum lanugine picta,
Nota tamen populo Musis felicibus ora.
Adstitit Henricus puero, blandeque rubentem
Regali tractare manu gavisus, honorum
Omina praemisit, iungensque ad munera laudes
Insigni pulchram cervicem torque revinxit,
Pieridum plaudente choro. Sed patria tantum
Poscebat civem. Plus scenae debuit isti,
Quam studiis, quam mille libris. Sit magna Platoni,
Maior Aristidae, vel saltem verior exstat
Gloria. Sed minus est illic. Complexus utrumque
Grotius, Auspiciis ad publica grandibus usus,
Profecit, quantum licuit civitate modesto,
Atque Senatori, dein libertatis amanti.
Haec laudis tunc summa fuit. Quod defuit unum,
Fortunam destruxit. Erat quod Gallia Belgis
Obiceret, Batavoque insultans Sequana Rheno.
Hunc quoque decurrit virtus pulcherrima Circum
Maior ab aerumna. Placidas inglorius undas
Navigat, imbellique iacentia caerula somno
Magnanimus Tiphys. Cum toto carcere laxat
Aeolus immites [(transcriber); sic: immitas] fratres; iamque omnia versant
Africus, et mersis infamis classibus Auster,
Et pelagum sibi quisque rapit: nunc emicat ille
Contemptor fortunae animus, clavumque reducit
Non rudis undarum, donec constantia ventos
Frangat, et invitis subducat carbasa nimbis.
DUm mea civiles exercet cominus iras,
Aeternis disiuncta odiis, teriturque, teritque,
Consumitque suas in se Germania vires:
Haec placeat, Cunaee, quies, quae candida vestris
Donatur populis, et blanda in pace Camenas
Laeta fovet, placidaeque lubentes imputat urbi.
Horribili procul a bello. Dum fortiter hostes
Auriaci virtus Batavis a finibus arcet,
Et late invisum secernit victor Iberum;
Heic liceat secura meis dare tempora Musis,
Innocuisque sacris: et quas ego semper amavi
Gambrivios procul, et nostrum semotus ad Albim,
Heinsiadaeque tuasque stupere, et cernere laudes.
Illustres animae, quas multum cognita virtus,
Famaque virtutis tantae pulcherrima merces
Iunxit, et ad summum provexit plurima culmen
Invidiam supra elatas, vestris ego, vestris
Laudibus excitus, et tantae numine famae,
Quam dudum immenso late increbrescere mundo
Attonitus specto, Belgarum in finibus adsum
Virtutum cultor tantarum. Heic terminus esto,
Et votis sua meta meis. Heic non ego sortem
Deposco mihi, Craese [(perhaps: Croese)] , tuam: non quicquid et Indus,
Et iactat deformis Arabs: quodque imputat aurum
Hermus avaritiae, vel Lydius egerit amnis;
Et quae praeterea populus miratur, et optat.
Hoc mihi sufficiat, quod vos ego nomina tanta,
Expositos, facilesque coli, non turpiter audax,
Et nec adulator foedus, sed castus amator
Musarum, Phoebique, et pulchri cultor honesti
Cominus admiror, meruique admissus amari.
SI vacat ad parvas animum submittere curas,
Magne pater patriae; si mens, mens aemula caeli,
Nata supra vulgum fastigia quaerere Divum
Tantum habet a studiis, patriaeque laboribus oti:
Huc vultus, oculosque illos, et tempora circum
Splendida formosis nivibus, si forte meretur,
Ad civem deflecte tuum: placidasque secures,
O nulli invisas, quas nemo protinus odit,
Et mea conspicuos dimitte ad carmina fasces.
Tandem etiam, lux Gambrivii, decus addite Divis,
Tandem etiam adplaudens, quantum mea carmina possunt,
In laudes adsurgo tuas; et fervidus inter
Erigor ardentes cives, non degener olim
Incola, nec patriae, (faveat fortuna) pigendus.
Erigor, et tantae virtutis nobile culmen,
Divinam mentem, quae nunc de sede curuli
Prospicit, et placido disponit singula nutu,
Admiror, tacitusque precor: in saecula vivas,
Magne senex, tardeque tuos pia numina canos
Invideant patriae: tum vox ea vivat in annos
Aemula Nestorii mellis, qua scilicet omnes
Affectus populi, possessaque pectora flectas,
Vel Laertiades, vel nostrae Tullius urbis.
Quam veneratur, amatque, et multa laude senatus
Excipit, egregias cui reddit Curia voces,
Praesidio generosa tuo, laudataque in omni,
Quantum fama potest laudare, et nobilis orbe.
Scilicet invicto quod surgit patria fastu
Hactenus, et tantas ostentat splendida moles,
Immensasque minas murorum, aequataque caelo
Quod sese excedit, spatiisque ingentibus ambit
Contractus quondam metas, quod fervida crescit,
Dimidia parte aucta sui, profertque subinde
Aggeribus fines, et moenia moenibus addit:
Id, pater, id debere tibi, et virtutibus istis,
Invictoque animo, qui cum feliciter urget
Ardua, ab egregiis emergit fortior ausis,
Una voce patres patriae, civesque fatentur.
Quos inter membrumque urbis, vel portio nostrae,
Et populi pars una tui, canos, pater, illos
Rite colens, reliquis multus plaudentibus adsto,
Et voces coniungo meas cum vocibus istis.
MAxime Salmasi, si te tua Gallia tandem
Restituit miti caelo, Batavaeque ruinae
Subduxit fortuna caput, dum Leida nefandis
Cladibus obruitur, vastamque vagata per urbem
Dira lues mortem divulgat mille figuris,
Et centum manes urna confundit in una
Ingenium crudele necis: si salvus oberras
Ante Ararim patrium, seu te laetissimus amnis
Sequana praereptum fato, ripaque salubri
Detinet, ut quondam, clamabo munere tanto
Compensare nefas superos, leviusque videri
Quod Batavos pressit dicam te sospite damnum.
Hei mihi, quam foede caeli inclementia pulchris
Moenibus incubuit! Hei quanto turbine fatum
Incidit in populos, raptamque a sedibus urbem
Eruit! Attonitae, grataque a sede revulsae
Excessere Deae. Passa est languescere Phoebi
Ira Deum lauros veteres, maestumque Lycei
Praetendi foribus taxum. Per funera Pallas
Ingreditur, speratque fugam. sed Palladis ales
Funestae bubo feralis praesidet arci,
Carmineque inviso miserum, post omnia genti
Dividit augurium. Nec iam Bacchatur in una
Urbe furor tabis plena diffunditur ira
Vis superum. Iam mille rogis Hollandia densat
Funera iam totis cumulata cadavera campis
Vix recipit tellus. succumbitur undique morti.
Nec tamen interea, dum formidanda reponit
Crudeles Libitina vices, scenamque tremendam
Instruit, et rabido praebet spectacula Diti,
Dedidicit praecox solitum fortuna iocari,
Insanosque rogis aufert Venus improba ludos,
Obluctata Diis, maestisque illudere fatis
Obvia, et immiti componere tristia risu.
Infelix Aegle, cum toto corpore pestem
Proderet, invenit qui vellet amare cadaver,
Blanditiasque suas, et persuadentia verba
Inter busta loqui. Ne tanti nescia fati.
Posteritas scelus esse putet tacuisse furorem
Eximii iuvenis, me tandem tradere famae
Insolitos ignes, sumptosque ex morte calores,
Et facinus, Cytheraea [Reg: Cytherea] , tuum, et ludibria gnati.
Impulit Aonius complecti versibus ardor.
Tu faveas perculso, et non audita canenti
Maxime Salmasi, si nondum desiit esse
Fabricius quocumque loco, tantique penates,
Ut quondam, grato venientem poste receptant.
Certabat Batavis Aegle formosa puellis
Moribus, et vultu. Sed vili in plebe relictam
Fortunae pressabat onus: nec honoribus ullis
Conspicuos referebat avos. sed paupere cultu
Excludebat [(transcriber); sic: Exclubebat] opes, centumque in corpore dotes
Servitio, et tristi famulandi sorte premebat.
Non oculos tamen effugit, laudemque iuventae
Ille decor formae. paupertatique pusillus
Intervenit Amor. Non ulla fidelius ardet
Feta opibus, fastuque suo, licet undique collo
Illudant gemmae, rutiletque in vestibus aurum,
Et moveat tenerum lasciva superbia corpus
Mille modis, fiatque gradu manifesta libido.
Egregius Coridon, et Thyrsis viderat Aeglen.
Thyrsidis ardori facilis concessarat Aegle,
Et votis. movet oris honos, et vividus aevi
Sanguis, et insigni volitans a fronte venusta
Caesaries, florensque nova lanugine mentum.
Ille quidem ambibat magnis ardoribus Aeglen
Fidus amans, totoque undabat pectora flamma.
Nec leviter redamat, rudibusve caloribus illa
Respondet iuveni. Sed quo conspectius ambos
Ureret, immani documento explorat utrumque,
Coniungitque illum feralibus ignibus ignem
Immitis Lachesis. Teneris contagia membris
Dividit, et toto extendit se corpore pestis,
Affligitque Aeglen. arent fervoribus ora,
Quique rubor teneras formosa flore puellae
Tinxerat ante genas, atroces ducere flammas
Incipit. acceptum venae sensere venenum,
Irrequieta tenent letales corda calores,
Pertentantque caput Totam iuraveris Aetnam
Invasisse artus. Steropen tractare cerebrum,
Forcipeque immani praecordia vertere Bronten.
Iamque eiecta domo secreto secubat horto
Non semel infelix. et morbo tristior omni
Illa fuga est, cingit miseram maestissimus horror
Vastitiesque loci. tabi, fatisque relicta
Nequiquam comites, dominamque inclamat, et alta
Poscens voce Deos, aversos sensit utrosque,
Et precibus surdos. Pavitant ad iussa ministrae,
Languentemque procul spectant. Sic forte viator
Funestum Triviae sacrum cum conspicit, horret,
Divertitque viam. rapido sic fulmine laesum
Horrificat mentes, devitaturque bidental.
Thyrsis adest, animumque in mille pericula durat,
Fortis, et infestis queritur convitia Parcis,
Testaturque Deos: si poenas sumere certum est,
Sufficio in poenas dilectis parcite membris,
Inque virum transferre iras, fatisque malignis
Hoc mactare caput. Summa mercede puellam
Compensare iuvat, et vitam morte pacisci.
Talia iactantem quantumvis languida virgo
Increpat, et damnat votum iuvenile, precesque
Opponit precibus. Pallenti brachia collo
Induit, attrectatque lubens morientia membra
Thyrsis, et avelli negat imperterritus illis.
Nec timet ille luem: sed basia mixta veneno
Sumit, letalemque animam trahit oscula libans,
Confunditque sua. Tangit pia dextera virus,
Et meditatur opem, flagrantiaque ulcera mollit,
Effingitque manu Venus ipsa iacente puella
Suscitat ardorem, mediisque ex ignibus ignes:
Praecipitat, morbique incendia miscet amori.
Sentit amans iuvenis gliscentem pectora flammam,
Permittitque sibi postrema auferre puellae
Gaudia, praesentisque ardens discrimina leti
Amplexu bene credit emi. moderatius Hero:
Iactet amatorem. quantumvis aequore vasto
Sustinuit tentare viam, iactansque profundis
Fluctibus, et trepidae portendens brachia amicae
Oscula Leander tanta mercede redemit.
Thyrsis amans famam coepit maioris habebit.
Donec erit teneris petulantia grata puellis,
Et sine fronte Venus, iuvenesque audere parati
Vim placidam, et lecto confundere vota calenti
Aegle passa virum, tepidis amplexibus aestum
Digerit, et morbo nondum defuncta venustum
Discit opus. facilis Clotho miserata puellam
Sustinuit fusum. tristes Venus ipsa sorores
Exorat complere colos, repetitaque pensis
Nectere pensa novis. Vidit ridere coactam
Thyrsis, et invisas lusu transmittere febres.
Ipsa favet morbo, et mavult aegrota videri
Parcarum secura, necemque [(transcriber); sic: necemqne] evincit amando,
Grataturque sibi, cupidisque [(transcriber); sic: cupisdisque] incincta lacertis
Thyrsidis, infandos sentit cessare calores,
Et sic sanari iactat debere puellas:
Feralemque luem, quam non lenire Machaon
Ipse, nec innumeras miscens Epidaurius herbas
Possit, in amplexu iuvenis mitescere iurat.
Sic nos Euridicen vitam sumpsisse priorem
Credimus, et blanda victam dulcedine tabem
Complexu cessisse viri: quem pectine sacro
Instructum, facilique lyra penetralibus orci
Fama est, Elysioque ausum succedere luco.
Nec satis est Aeglen maesto consurgere lecto.
Munere festivi iuvenis, lepidoque refectam
Officio veneris, geminant miracula Parcae:
Thyrsin Di tutantur. Habet quod Belgica mundo
Ostentet, seros iubeatque stupere nepotes.
Et nunc ille suam tutis amplexibus Aeglen
Detinet. ipsa faces praefert, optataque fronti
Flammea praetendi patitur, Geniumque calentem
Provocat, et sublimi Hymenaeum voce lacessit.
Alma Venus, comitesque Deae, formosaque proles,
Exiguo cum fratre iocus nubentibus adstant
Spectatumque Deos caelo descendere cogunt,
Attonitos monstris audacibus. Emicat inter
Plaudentes iuvenes generoso vertice Thyrsis.
Conscius ingentis coepti dextraque rubentem
Pulchrius, oblitamque mali deducit amicam.
Tisiphone procul infaustis evincta colubris,
Invidiae manifesta sedet, pectusque dolore
Rumpit, et insana vellens a fronte Cerastas
Inquinat horrendo feralia pectora tabo,
Sanguineamque vomit saniem. Sed pronuba Cypris.
Indomitam, et frustra iactantem a vertice virus
Corripit, et rabidam caeco demittit averno.
Ferte rosas iuvenes, et spargite floribus Aeglen;
Thyrsin formosae myrto decorare puellae,
Innexique manus festae sollemnia lucis
Instaurare choris, et blando ducite cantu,
Me si fata volent melioribus ire per altam
Auspiciis Cyrrham, Musisque faventibus uti,
Et Genio, forsan famam sperare iubebo
Thyrsin, et aeternis dicetur versibus Aegle.
Interea quanto disponant ordine fata,
Salmasi, superos mecum mirare potentes,
Sic laetas tibi fata vices, immotaque donent
Gaudia, et aeternis aequent cum laudibus annos.
SI placet audendi, Vir maxime nobilis ardor,
Cum sese excedit, fastiditque ignea vulgum
Vis animi, stimulosque sibi ferventior addit,
Pulchrae laudis amore calens, imitataque caelum
Inclita, conari quiddam excellentius audet:
Sis facilis, mitisque mihi. Sublimior ibo.
Si laudis mihi pandis iter, tacitoque favore
Erigis, et capiti, quae nunc est, detrahis umbram.
Scilicet, est aliquid stolidum contemnere vulgus,
Et multum placuisse tibi, te iudice, tanto
Privatam sperare olim decerpere laurum.
Est aliquid ducibus vobis, o lumina mundi,
Vulgari non ire via, secernere plebem,
Non mendicatas iactare, aut vendere nugas
Doctrinae stolidae, linguaeque volubilis artes.
Te duce, Lindebrogi, quem virtus, famaque tanta
Immunem invidiae, felicibus inserit astris,
Te duce fucatus discam contemnere laudes,
Et sensim maiora sequi: quo me impetus acer,
Impulerit, tangensque animum generosus Apollo
Seductum a vulgo. Seu me Romana vetustas
Abripiet, sacrisque suis immittere mentem
Attonitam, veteresque Urbis recludere ritus
O multum veneranda volet: Seu Graecia campos
Ostendet spatiosa suos, capietque volentem
Porticus, et magnae quicquid tenuistis Athenae.
Seu divina Themis centum me involvere chartis,
Et sua iura docere volet. Tu maxime tantum
Lindbrogi faveas, tacitoque lacessere plausu
Ingenium, quodcumque mihi est, calidamque iuventam
Digneris, praecasque tuis ad maxima votis.
Magdeburga loquitur.
HOstis habet muros, cives: fortuna recessit.
Quo ruitis miseri? Nihil est. via nulla saluti est.
Frangimur, et totos ostendunt proelia Divos
Hostiles agitare manus. Cedamus amici.
Cedamus superis. et, dum non arma potestis,
Exitio nostro lacrimas date. Scilicet omnem
Eruere hanc gentem, et suprema absumere clade
Caelicolis placuit. Non defensoribus armis
Tempus eget. media dominatur Caesar in urbe.
Iratasque aquilas, et victis triste minantes
Circumagit, totasque incensis moenibus infert.
Quin miseri cives, quin tantae ceditis irae;
Sat fidei, nobisque datum. quin ponitis arma
Victori submissa, et vel nunc denique mentes
Tentatis mollire feras. quid ad arma reditis
Nequiquam, et tantum morituri invaditis hostem?
Hei mihi quantus adest infestis ignibus hostis!
Hei mihi, quam subitas volvunt incendia flammas!
Ut furit immissis, ut spargitur aestus habentis,
Iamque domos, iam templa haurit! si cetera abibunt,
Quid superi meruere? sacris absistite tectis.
Sufficiat, si cuncta ardent. defendite ab aris
Sacrilegos nunc demum ignes. Proh quanta per urbem
Exoritur caedes! Coniurant flammaque, et hostis,
Ut non simpliciter peream. Proh quantus inundat
Hinc atque inde cruor! Video puerosque, puellasque
Alterum in alterius lapsantes sanguine. Sed pars
Maxima in igne perit. O plus quam fortia corda,
Egregii cives, quando ultima cernitis, ite:
Ite, explete animos, mediamque irrumpite turbam:
Atque aliqua infandae solatia quaerite cladi,
Et cineri vestrorum. Hei quo proceditis hostes?
Quo tandem vacat esse feris? An parvula turba,
Insontes pueri, caedis, tantique furoris
Materies feralis erum? an denique perget
Ad cunas rabies? nulla est cui parcitur aetas?
Usserunt Graiae Neptunia Pergama flammae,
Et meritas sceleris poenas, turpisque rapinae
Supplicium Troia expendit, ceciditque superba
Ultori spolium Atridae. Sed parcere tandem,
Irarumque modum potuit decernere victor,
Contentus periisse viros: nec visus in urbe
Femineus cruor, aut pueri de vulnere sanguis.
Una ego quid merui? quod nostrum est denique crimen?
Cuius convincor sceleris saevissime? Sed fac,
Fac recte periisse, et iustas pendere poenas:
Quid timidae matres tandem, pavidaeque puellae,
Quid pueri potuere et plus quam innoxia turba
Infantes. Pereunt alternis mortibus omnes:
Albi pater, pater Albi, haec qui nunc rudera lambis,
Et cineres, ubi tanta fui. tu iam excipe cives,
Queisque hostis terram negat, in mare corpora volve.
Proh quam te nostras ignorans caerula clades
Horrebit tanto venientem Tethys acervo;
Nec solitas rapientem undas; nec vertice flavo
Insignem, ut semper: sed tristi a caede meorum
Deformem, et multo foedatum flumina tabo.
At tu, qui nostris insultas saeve ruinis
Victor, et ex tanta nihil urbe relinquere tentas,
Subsiste, et sumptos placide depone tumores.
Libertas mihi tota mea est. Quid, vane, superbis.
Rudera sola tenes, disiectaque saxa domorum
Quae superant, tua sunt. Nec longum, fi licet unquam
Ultores sperare Deos. Haec diruta tecta.
Et lapides servire doce. Dum Cetera desunt,
Huic aulae dominare ingens: hucusque furori
Audaci licet esse tuo. Concedimus ultro,
Quas perquiris opes. Facilis iactura bonorum est:
Ipsa ego non capior. Est quae sibi libertatem
Exitio bene credat emi; vitamque suorum
Inclita non dubitet tanta pro laude patisci.
PHoebe pater, Musaeque, et quicquid magna Deorum
Lugdunum veneratur, habetque in sedibus illis,
O multum salvere mihi, si numina fas est
Mortali salvere, et si salvere Deorum est.
Quaerimus hospitium. date in ista sede morari
Di Batavi, et vestris merear succedere tectis
Advena, propitiasque mihi, multumque faventes
Experiar castas, tua numina, Leida, Camenas.
Scilicet est tanti patriamque, meosque penates
Deserere, Arctoumque Albim, qui mille per urbes,
Et populos, nostra deductus origine, voluit
Vim flavam undarum: sceptrique superbior haeres
Famosis pariter Rheno succedit, et Istro.
Est tanti turresque tuas, aequataque caelo
Maenia, surgentesque minas, et ad aethera ductas,
Inclita Gambrivium, tantasque relinquere moles,
Mutatas meliore loco; dum vestra stupere
Lumina, facundique licet sacra ora tueri
Heinsiadae, o Batavi, et voces haurire disertas.
Heinsius est tanti, propter quem saxa Cyclopum,
Et Scyllae rabiem, formidatamque Charybdim,
Et caecas ausim Sirenum accedere rupes [(transcriber); sic: rapes]
Impavidus, peragremque tuo, miserande Prometheu,
Supplicio infames scopulos, vel quae loca Tigris
Impiger, et plus quam famosus carmine Hydaspes
Immensis lambit inculta, et dividit undis.
O quis erit, qui me centum felicibus alis
Subvectum, plebemque istam post terga videntem
Aonio sistat monti, castisque fluentis
Immergat cupidum, et sublimi carmine donet
Heinsiaden [(transcriber); sic: Heinsiadem] cantare mihi, tot dotibus auctum
Undique in exemplum pulchris. seu laetus amator
Formosae infusus Rossae, florentibus annis,
Phoebo non indigna canit, saeclisque futuris
Ipse suos lepidis transcribit versibus ignes.
Seu cum facundo stupefactas fulmine mentes
Attonat, evectusque tibi concurrere, Tulli,
Audet, et ambiguam palmam facit, aut facit aequam.
Sive tot egregiis sordes, maculasque poetis
Abstergit, primusque docet, quid carmine in isto,
Quod lepidus patria vates cantabat in Ascra,
Arcanae lateat Sophiae, quantum Venusinis
Abstrusum salibus; quaeque hactenus omnibus una,
Nec de plebe viris, obsedit opinio mentem,
Tollit, et inflatum iugulat post omnia Nonnum.
Seu cum Cecropii irrumpit secreta Lycei,
Socraticumque larem, et quodcumque a plebe remotum
Porticus edocuit rigidos antiqua magistros:
Virtutisque praeit cunctis iter, invisamque
Praecipit (o divinum animum!) contemnere mortem.
Sive viros, et signa refert, Martemque Batavum,
Et debellatas Belgarum viribus urbes,
Eiectumque hostem, et victricia Principis arma
Auriaci, clarosque Duces dextraque, fideque.
Victura aeternis commendat nomina chartis.
Eximium ardorem! Nec enim certamine ab uno
Sat laudis retulisse putat: verum undique palmas,
Et quod sufficiant multis, feliciter unus
Colligit, et toto iactat sua robora Circo
Inclitus, haud una praecinctus tempora lauru.
Hunc mihi nunc Batavi, priscae gens aemula Romae.
Germanis vicina meis, sed nec minor illis,
Exhibet, et nostro facilis permittit amori.
Et mihi nunc (illuc vadunt mea vota, nec ultra)
A vultu pendere viri licet, atque fruisci
O dudum dilecta anima. Nihil additur illis.
Sufficiat. Dimitto Deos, lassataque votis
Numina saepe meis. Teneo, quam quaerimus, urbem,
Seque lubens nostro totam Batavia mater
Imputat ardori: et, qui multo est amplior illa,
Heinsius ignoscit, cupidumque admittit amantem.
INclita Lugdunum, cuius devinctus amore
Cunctatur, revocatque pedem, sensimque propinqua
Dedidicit blandus misceri Doride Rhenus:
O Dea, quam virtus, et tantarum aerumnarum
Gloria non simplex, totiesque repulsus Iberus
Diis miscet superis, et dat considere caelo:
O salve formosa mihi, non victa tot armis,
Ut semel intumuit virtus, et prodiga lucis
Frangere fortunam, tantisque laboribus arsit
Spes Batavas audax, libertatemque tueri,
Et satis aperire vias. O terror Iberi,
Hesperiae scopulus! quam plenis viribus acer
Hostis et indocilis vinci, madidusque cruore
Belgarum, totisque exspirans vultibus iras,
Diruere aggressus infesta sub arma coactam,
Vimque, animosque tuos didicit. ceu turbine rupto,
Cum Notus Aeolio dimitti carcere sperat,
Iamque hiemes, nimbosque, et nubila protenus armat
Indomitus, raptatque suis iam caerula votis;
Si forte opposuit postes, et saxa furenti
Rex tempestatum, fractus languescere sensim,
Compressusque mori paullatim cogitur ardor.
Hinc libertatis nomen, pulcherque revixit
Impetus; hinc cunctis eiectus finibus hostis.
Iamque magis gladio Batavus descendere toto
In iugulum Hesperiae coepit; avertere gazas
Immensas, dominasque Orienti immittere classes;
Et qua sudantes Sol abluit amne caballos,
Virtutem proferre suam. Tot fortibus ausis,
O nullis evicta malis, tot fortibus ausis,
Principium tu sola, atque omen, Diva, dedisti.
Sed quantae fuerint vires; quod strinxerit enses
Dirus Iber: turpesque metus: ut cesserit omnis
Obsequiis natura tuis: ut cuspide mota
Neptunus pelagique fidem, solitosque meatus
Reperit, iratas immittens hostibus undas:
Omnia deinde canam, cum me crescentibus annis
Provehet, atque animum maior diffundet Apollo.
Adiungam illustres mentes, tot nomina nota;
Heinsidae ardorem, vectamque ad sidera famam:
Cunaeumque meum, quem summis dotibus auctum
Nunc fovet alma themis: tum, qui nunc tertius illis
Accessit, toto clarus Scriverius orbe:
Et quos praeterea donasti, o inclita, mundo,
Iunxistique mihi. Nunc tantis laudibus impar,
Incipio sensim magnis praeludere coeptis.
Tu faveas, o Diva, et, queis nunc leniter undis
Spargeris hinc toto perfundi flumine spera.
EMensus fulvi flagrantia terga Leonis
Aestivam rabiem mansueto virginis astro
Temperat aetherius Titan. Doctissime Zveri,
(Si tamen absentis cura est meminisse sodalis,
Nec toti excidimus) fundamus mollia vina
Natali Genio, qui nos coniunxit eodem
Sidere nascentes. Quantumvis largius illud,
Marce, tuo capiti superastitit, indulsitque
Uberius lumen; Dum me declivior afflet,
Et leviter radius vix summo fulgere stringat.
Sic nos, cum vernus quondam descenderet imber,
Vidimus immaduisse agros, gaudente colono,
Felici pluvia: pariter vicina malignis
Adspergi pluviis, parcisque novalia guttis.
Fundamus Genio: Fundamus et altera Parcis.
Hae mea fatali cum nectere stamina fuso
Ingressae, rudibus torquerent licia telis;
Et tibi, materia sed de candente, cucurrit
Nobilius, Zveri, pensum. Sic tempore iunctos,
Atque annis, pretio placuit discernere fili.
Hinc est, quod primo fortunam ordiris ab aevo,
Et vix dum tenera malas lanugine pingens
Auspicium sequeris famae; traherisque, rapisque,
Ingentemque animum magnis successibus aequas,
Interdum superas Dum nos post terga relicti
Fatorum invidiam querimur. tardeque movetur
Impetus, et timidis languens conatibus ardor
Deficit in cursu. Ceu littore saepius uno
Descendunt geminae puppes, pariterque rudentes
Excutiunt, pariter remis propiora lacessunt
Aequora; dissimuli fato. Dum fortiter illa,
Fluctibus indomitis nequiquam aversa, ferentes
Explorat Zephyros velis, portuque potitur
Iam pelagi secura prior. lentatur in undis
Altera, degeremque trahit gravis unda carinam;
Saepe etiam mergit. Vel eodem pulvere Circi,
Carceribus currus cum praecipitantur ab iisdem,
Admissique ruunt pariter. volat alter et addit,
Diffunditque feris, spargitque undantia lora,
Ferventique rota metam transitque, cavetque.
Alter destituens frenum, temone revulso,
Haeret, et in media excussus spem fallit arena.
Hanc mihi nascendi sortem cum fata dedissent,
Non spes ingenii puerum, non indolis ardor
Eripuit plebi. Non pondera divitis auri,
Non celebres utroque atavi de sanguine ducti
Addiderant fastum. Sed opum, sed stirpis egenti,
Quod potuit, solos animos fortuna reliquit,
Indomitos, laudique pares nisi fata negassent
Liberius caelum, et pubente aetate magistros
Ut decuit, similesque tuis; quos mollibus annis
Indulsit fortuna loci, superique faventes,
Et magnae virtutis avus. Qui vix pede primo
Conantem gressus, et adhuc materna petentem
Ubera, sollicitans felicia semina mentis
Virtuti adseruit primae, famaeque capacem
Fecit, et ingenio teneras circumdedit alas.
Tale rudimentum, Zveri, crescentibus annis
Leida auxit, facilesque Deae, quas lenibus umbris
Iucundae tiliae, formosaque detinet unda
Pegaseis potior; postquam Parnassia rupes
Viluit Aoniusque latex, et Castalis aret.
Heic te materiem laudis, virtutis amorem,
Sacraque Musarum, nulli tangenda profano,
Intonsus docuit-sub qualibet arbore Phoebus.
Iamque puer famae manceps, adsuescere magis,
Quos Batavi mundo iactant, Heroibus ausus,
Seu generosa ingens obverteret Heinsius ora,
Mansuetusque senex platano Scriverius ampla
Suppositus, lepido deduceret ordine Musas;
Quolibet occursu studio incrementa dedisti,
Ingenio stimulos. Sic praeceptore parente
Magnanimus tiro Pyrrhus, nutritus in armis,
Ardorem adsumpsit, quoties occurreret Aiax,
Aut aliquis Sthenelus, quasque olim effudit in hostes,
Hauserat ex ipsis Tydidae vultibus iras.
Auspiciis tantis ingressus candida famae
Omina, quod superest vitae sperabis, amice,
Fortuna transire pari. Quod Apollo Batavus
Et Lugdunensis Pallas tutela Lycei
Annuat. Ipsa tibi trabeam, plausumque iuventae
Ambiit, ipsa suas vestigia fecit ad arces.
At mihi florentes inscitia distulit annos,
Abiectusque labor, praeceptorumque meorum
Fatalis stupor, et vesana libido docendi
Quisquilias. Iacuit, quantum fuit indolis altae,
Oppressum tenebris, immortalique veterno
Deficit. cecidere animi, languorque malignus
Forsitan ausurae pressit primordia mentis.
Sic ego ludibrium fati, ter quinque per annos
In poenam vixi. Donec mea vincula rupi;
Evicitque dolor tandem secernere vulgum:
Meque mihi adserui: devitatoque viarum
Limite plebeio, Cyrrham tentare patentem
Praesumpsi, et doctas clam sollicitare Camenas,
Sepositus fidis laribus, tenerisque libellis
Elicere, et tacito Phoebum concludere tecto.
At veluti, qui se praedoni forte viator
Eripuit, celerique fuga vicina petivit
Camporum secreta, metuque paventia membra
Abdidit in silvas, animo redeunte, salutem
Molitur quacumque via. sed devius error
Suspendit trepidum; tenebrisque exterritus ipse,
Et triviis centum, quo pergat tramite nescit,
Consumique metus primos maiora timendo.
Sic iuveni, studiisque vago, dumque omnia tento,
Incubuit gravior ferme fortuna, ratemque
Imbellem, pelagique rudem, sine remigis usu,
Et viduam clavo, nec sidera certa notantem
Exposuit ventis, et vastis intulit undis,
Exiguum est, Zveri, quod viximus, undique saevis
Raptati fatis. Unum est, quod numina magna
Excusare queat, Batavos vidisse, tuique
In partem venisse boni. Nec distulit ingens
Heinsius amplexum. subitoque adsuescere famae
Iussit et audaci Musa tentare Merillam,
Ardoremque animi, si quis superesset, amando
Exserere, innocuoque lacessere carmina Cyprin,
Nec tuus ingresso primos Scriverius ignes
Defuit. ille manu placida, mitique loquela
Sustinuit timidum, nec adhuc bene nota tenentem
Sacra manu. Non Cunaei notissima virtus,
Non tuba Barlaei, Non blandi Vossius oris
Abnuerant iunxisse manus, geniumque calentem,
Audentemque aliquid magnus Salmasius auxit
Aeternis monitis. Produxit denique totum,
Exhibuitque suae prudens Hugenius Hagae.
Iamque aliquo poteram famam sperare videri
Carmine. Praevertit sidus, quod presserat ante
Nascentem, fatumque annos extendit in omnes:
Et me praeripuit Musis, mentemque molestae
Implicuit curae; fruticesque, herbasque legentem
Compulit immanem morborum ediscere censum.
Haec tamen abieci tandem pertaesus, et almam
Complexus Themidem, trepidantia nota novavi
Serus, et instabilem defixi hoc limite sortem.
Nec satis hac fortuna fuit de parte severa:
Exilium accessit. Postremam eiectus ad Arcton
Igniculos caeli vestratis frigore tanto
Consumpsi, totoque excussi pectore Phoebum.
Nunc demum patrium sedeo illaudatus ad Albim,
Immersus titulis legum; sterilique papyro
Immoriens, praesumo fori convitia mente,
Et miseras meditor lites, queis deinde tribunal
Personet, atque invisa reis subsellia plaudant.
Haec inter Genio diffundo debita vina
Luce mea, pariterque tua. Speroque secundos
Postmodo successus fatorum, et mitius astrum.
Amplissimo et Celeberrimo VIRO IOANNI BEVEROWICIO, Medico, Urbis Dordracenae Seniori, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
ARbitror ingenii candoris esse, Vir Amplissime, memoriam amicitiae, quam ante annos quinque contraximus, publice profiteri. Me quidem cum amoris Tui initia cogito, nulla res oblectat vehementius. Nam quod in tanta dignitate constitutus, hominem ingenio nullo, nullis fortunis eximium, ignotum, nec visum unquam, absentem quoque, tanta subito benevolentia obrueres, quanta esse solet, quae maxima est: ea fortasse humanitatis tuae laus erit. Quod tamen constanter illum in me animum retines: non nisi iudicium, et iusti consilii ratio videbitur. Sed et hoc quoque, forsitan non tam mihi quam
[Gap desc: greek words]
Heinsio tribuis. Nosti
[Gap desc: greek words]
, artem honestissimam esse, qua apud Xenophontem Socrates Antisthenem suum celebrat. Ea nimirum Calliam Prodico conciliaverat, et Aeschylum Phliasium ad Socratem perduxerat. Non Minori affectu invicem coniunctos,
quam quo nos, conciliante Heroe nostro, hactenus ut festivissime Xenophon loquitur,
[Gap desc: greek words]
. Etenim iure convenio fortunam, quae cum amicitiam Tuam indulsisset mihi; quod tamen nondum coram videre et amplecti amicissimum pectus concedit, tam prolixum beneficium corrupit. Sed et hoc aliquando fiet, postquam Bataviae vestrae bona tandem fide restitutus sum. Feror enim naturae quodam impetu ad amorem vestri. Nec genium quidem ab illo caelo abhorrere arbitratur Heinsius Tuus. Idque aliis fortasse iam persuadet.
[Gap desc: greek sentence]
. Sed de me quid futurum sit, nondum scio. Te saltem, Amplissime Vir, quottidie intueor, quoties in manibus sunt, sunt autem frequenter, Tuae de Vitae termino doctissimae disquisitiones. Quod si aliquid iucunditatis habet, mei meminisse; libellus iste tantisper Tecum esto, donec ipse conspectu benignissimi vultus Tui ad consummationem gaudii mei perveniam. Agnoscis tenuitatem munusculi: et pleraque horum, carminum rogatu aliorum scripsi. Quo genere nihil potest esse morosius. Sed ego omnino extare documentum mei affectus cupiebam. Qui tamen animas, ubi nos aliquod fatum coniunxerit, multo notior in Te aliquando, atque illustrior exsistet.
VINCENTII FABRICII MISCELLANEORUM LIBER.
ORbis Poloni corculum, Boguslae,
Spes tanta regni, spes parentis excelsi,
Qui nunc verendos magnus inter Heroas
Regisque curas fulcit, et verecundas
Cum laude dictat Sarmatis suis leges;
Dum tanti honoris arduum tibi culmen,
Suamque famam destinat Palatinus.
Illustris anima, debitum caput caelo,
Aeternitati, posterisque tradendum,
Heros beate, mentis inclitae consors,
Quem non vetustae stirpis arduum nomen,
Non imminentes atriis tuis cerae,
Non mille fasces, purpuraeve maiorum
Ab imperito dividunt magis vulgo,
Quam pectus illud, igneaeque virtutes,
Nec prostitutae laudis, obviae cunctis
Captator animus, non libidinis praeda,
Non mancipatus improbae voluptati,
Sed candidus, sed innocentiae mystes,
Castusque amator, et procus Camenarum,
Et quicquid usquam vel scientiae prostat,
Vel eruditis conditum latet chartis,
Complexus in se. Signifer iuventutis,
Insignis hospes urbium Batavarum,
Columenque Leidae pariter, et decus nostrum,
Salve subinde sanguis inclitae gentis.
Et si quid usquam Leida iactitat nostri,
Aevique florem pulcher imbuit Phoebus,
Donatque carmen, nec sinister adspirat;
Dum limen ingens Heinsius tuus pulsat,
Fetumque pectus tot scientiis infert,
Dum litterarum sospitator illustris
Adstat tibi, superventive Cunaeus,
Salmasiusque Belgii novum sidus,
Sed orbis idem maximum diu sidus,
Tuos labores gratus hospes obturbat;
Et me stupentem mentis indolem tantae
Dignare venia, nec gravatus admitte.
Interque mille gratulantium voces,
Et vota mille candidae iuventutis
Cliens pusillus, sed fidelis obrepam.
ANnos volantes, circinosque temporum,
Redintegrati Solis alternas vices,
In se reflexas semper, et semper novas.
Affixa nugis, naeniisque saeculi
Incuriosa negligit mortalitas.
Post immodesta vota, post spei moras,
Deliberantes semper, acturi nihil,
Et inchoando, transiere plurimi
Vitae pudendae lustra festinantia:
Quos ante vitam Parca semovit senes.
Quisquis sapis, praeoccupes canos tuos,
Labentis aevi reprehensor sedulus;
Ne praevolante, quo soles semper, gradu
Post terga vita incogitantem deserat.
Est cum colonum diligentem decipit
Matura satio. sera semper pessima est.
IUcundissime Iane, da Phaleucos
Mellitos, agiles, tuos Phaleucos,
Quos discit Venus, et tener Cupido
In blandis recitat parentis ulnis,
Et quamvis tetricae probat Minervae.
Iucundissime Iane, quaere famam,
Et tot iudiciis probatus ante
Gustum posteritatis experire.
Vitae summa brevis, venuste Iane,
Iuventae brevior vetat morari,
Quae dum labitur, et negat reverti,
Nosque una rapit, et vetat reverti,
Illaudatus abire qui laborat,
Is laudabilis esse non laborat.
STabat inexhausto Musarum tactus amore
Vix teneram spargens Pilius ore comam.
Stabat, et erecto, rara virtute, tropaeo
Post famam victor ambitionis erat.
Cum vitae insidias Lachesis meditata calentem
E mediis iuvenem plausibus eripuit.
Belgica condoluit rapto. Nunc Pilius alter
Excusat superos, restituitque novam.
GErmanae Lundi fueris conviva puellae:
Detur in amplexus Anglica virgo tuos:
Itala concubitu gratissima: Galla loquelis:
Belgica, quod dederint quatuor, una dabit.
LUmen Senatus, Civitatis antistes
Ingentis ingens, qua pater suas Albis
Dissolvit undas, Tethyosque vicinae
Regnum salutat ampliore torrente,
Garmere salve: dum penatibus tantis
Lictore moto, sarcinaque curarum,
Hymen facetus, et Cupido succedit.
Pusillus ille, trossulus, cavillator,
Haga reducto, moenibusque Lugduni,
Et delicatis finibus Batavorum.
Ceu praestolatus incubat. Velis, nolis,
Inusitatae curiae tibi limen,
Garmere magnae, conspicis frequentandum,
Ubi sola, sed verenda praesidet Cypris;
Subselliisque parvuli imperant gnati,
Sententiasque colligit procax Hymen.
Hoc, sponse, coram dum reus tribunali
Grato vadatus sisteris Deae iussu,
Nos, qui remoti Belgico procul Rheno,
Musisque Leidae detinemur aeternis,
Luas, precamur, frigidi moras lecti,
Et destitutos tot Cupidines annis
Complexibusque, basiisque millenis.
QUam bene praeclarum sequeris, Theodore parentem.
Ille favet titulis; nec dolet esse parem.
Procedit iuveni famae mensura paternae:
Dignius exemplum non aliunde petes.
Ut Parens Ductori ipsi, tu civibus adsis.
Sic quoque quod doleat saevus habebit Iber.
Auriaco salvo facile contemnitur hostis.
Cumque suo Batavi stantque, caduntque Duce.
Nec negat Auriacus Medico debere salutem.
Est ea tota patris laus, Theodore, tui.
Imputat hoc damnum trepido vir summus Ibero.
Sic Batavi vincunt: nec magis arma nocent.
Vallensis, quoties meritis sua praemia constant,
Proximus est palmae, subsequiturque Ducem.
Pro patria Princeps, Medicus pro Principe pugnat.
Sic quoque pro patria pugnat, et arma gerit.
IUris, forique litigantis arbitri,
Proles Triboniana, gens vaferrima,
Exceptiones invenire callida.
Aliis cavere docta, sed vobis magis,
Ne quando sacculum oppleant araneae,
Focusque ligno parciore splendeat:
Aequi bonique conditores, ut volunt,
Sed universos advocare haud attinet;
Duos abunde est si rogare nunc licet.
Pili venuste, docte, tuque Pilii
Periclitantis inter hostium minas.
Artesque mille, totque captiunculas,
Defensor acer, et patrone sedule,
Vinni, Batavae palladis novum decus,
Adeste paucis. Saeculum hoc, quo vivimus,
Superesse rebus amplius nequit suis.
Tutore, Curatore, vos videbitis
Utro indigere censeatis maxime.
Ego imperitus iuris antiqui, ac novi,
Mediique, nil diffindere heic possum, viri.
Hoc scire possum: audire nec loqui potest.
Calumniari, quod potest, solum potest.
Delirium non suspicamur denique;
Manu tenemus. iam furit, iam vim facit.
Nec sumptuosum est amplius, sed prodigum,
Vestra illa cura est. Sive lege Titia
Tutor videtur dandus, aut Praetorius.
Nec displicet fiduciarius tamen.
Si Pilioque, Vinnioque sic placet.
Vobis libenter, quicquid est, remittimus:
Postquam Imperator ille iustus, et bonus
(Theodora si modo, atque Caelites sinant)
Artis medendi candidatos abicit,
Nec esse tutores sinit, licent velint.
Etenim minores fallere, ut non sentias,
Nec Praetor ullus postulet satis dare,
Cunctique rem gessisse iudicent bene,
Mediocris hominis qui putat, sentit nihil.
ORnatus lauru vates Cillenius adstat.
Plectrum Pierides addite, Phoebus erit.
SI modicis potui Musis cantare Merillam,
Et mereor laudes, mitis Adolphe, tuas:
Forsitan aetatis nondum me paenitet actae.
Illa suos numeros convenienter habet.
Nunc quoque, ne solis vanescat amoribus ardor,
Melpomene sacro pactine pulsat ebur.
Iessiadae lessum, miserae suspiria Dinae,
Devinxi Latiis, composuique modis.
Tertia succedit genitrix maestissima Mosis.
Heic etiam lacrimas invenit illa suas.
Ut placeant primi lusus; haec carmina, Iane,
Non minus ingenii, plus pietatis habent.
LEidae maenia, porticus Lycei.
Tot magnas animas, et eruditas,
Leidae gaudia, candidas puellas,
Tot messes, segetesque basiorum,
Cumque his Fabricium suum relinquens,
Ne semel simul omnibus careret,
Leidae maenia, tot viros celebres,
Et cum Fabricio suo Lyceum.
Tot pulchras Marius meus puellas
Heic complectitur unica tabella.
IS labor est multis, ut discant omnia: Mopsus
Immani didicit sed utilitate nihil.
PEne Fabricius tuus perisset,
Iungi, summe meorum amiculorum,
Et iam vix digitis tribus, vel uno
A nostris stetit atra mors capillis.
Cum sclopo globus improbo vibratus,
(Uri debuit artifex nefandus,
Mortis ingeniosus architectus,
Qui primus docuit vibrare sclopum)
Sinistram sonuit volans ad aurem,
Ut si qua propius volasset ille,
Ille spiritus evolasset una.
Nec nunc hendecasyllabus meos tu,
Nec lusus legeres tui FabricI.
Servavit melior Deus, nec isto
Mi fatale fuit perire ab ictu.
Idem te, voveo, diu valere,
Et velit Clariis praeesse Musis,
Iungi, summe meorum amiculorum.
MAeonium vatem conclusum hoc fasce videmus.
Si qua fides, codex continet iste Deos.
Si qua fides, natura suo se indulsit Homero
Tota, et, si fas est, par fuit ille Deo.
Ilias aeternum, rumpatur Zoilus, esto,
Quod referat quiddam numine maius, opus.
Dulichius, natusque, et casta, et callida, coniunx
Vivat: et heic livor nil sciat esse suum.
Quisquis eris, lector, Naturam, Numina, Caelum,
Orbem utrumque istis crede habitare libris.
PIetas, sed erudita; puritas morum
Non ficta, non fucata: mens verecunda:
Annosque praetergressus ingenii fervor:
Decus iuventae: Civitatis immensae
Non vilis exspectatio: Patris lumen
Nyburii, sed unicum, sed insigne:
Matris voluptas summa, nunc dolor summus:
Si plura quaeris, hospes, heic iacent plura.
Ipse se alloquitur.
VIncenti, elapsum finis nunc terminat annum:
Exue, si quid erit, quod decet exuere.
Exue peccantem, quicquid turpe, exue vitam.
Lux haec eiectis ultima stet vitiis.
Vincenti, instantem lux crastina proferet annum:
Indue, si quid erit, quod decet esse novum.
Indue correctam, quicquid decet, indue vitam.
Illa dies vitae stet tibi prima piae.
ILlustre robur, indolemque Buchneri,
Erectioris eloquentiae fulmen,
Vocesque gestis maximi pares regis
(Quas noster Albis Leucorisque, sed vivas
Quondam stupebat, iam periculis functa,
Post bella Musis denuo redonata)
Sistit Batavae Cassius meus Leidae.
Et sistit orbi. Dignus intrat orator
Maius. theatrum: Civitatis unius
Vox tam diserta moenibus negas claudi.
Nunc teste mundo gladium vices narrat,
Caedesque mixtas. Destituta Libertas,
Hostemque passa, triste sub iugum missa;
Sed strage demum vindicata non una,
Post facta regis, vindicesque pugnantes,
Debet loquenti non minora Buchnero.
HAs tibi, flos iuvenum, exsequias, Marcelle, paramus:
Incerti, nostras quis paret exsequias.
Felix qui potuit bene praecessisse sequentes!
Felices naves, quas cito portus habet!
Ah liceat tali portum contingere vento;
Et libeat vel nunc explicuisse sinus.
ANacron bibebat,
Anacron po eta;
Recentibus sertis
Semper mero calentem
Frontem revinciebat.
Et inde tot lepores,
Sed aurei lepores,
Et inde tot iocorum
Argutiae fluebant.
Feliciter Poetae!
Qui non ubique Phoebum,
Non virgines novenas,
Sed saepius refertis
In versibus Lyaeum.
Vino calent Poetae,
Mere Thyoniano,
Quod diligit Catullus,
Horatiique fervor,
Cum dulce cantat Eva.
Vobis habete fontes,
O virgines novenae,
Vobis habete tristes,
Quas possidetis, undas.
Quisvis liquore blando,
Sed Bacchico liquore
Veteris cadi liquore
Se perluit, poeta est.
UT iunxit nos ante fides, et candida virtus,
Et nondum laesae fedus [Reg: foedus] amicitiae:
Fabricio iunctus suus heic quoque Lundius esto;
Et coeant charta corcula bina sua.
Si qua istam laedet manus improba; laedet utrumque,
Heic quoque sub fato stamus uterque pari.
GRadive vecors, signifer scelestorum,
Iniquitatis et furoris antistes,
Mixtam cupresso splendidam para laurum;
Para tropaeum, sed cruore distinctum,
Feralibusque gaudiis-tubas iunge.
Ad summa ventum est. Cladibus suis fessa
Non sufficit Germania ad tuam famam:
Quam tot per annos, saevus artifex, bellis,
Incendiisque, caedibusque committis.
Superest triumphus innocentiae victae;
Virtus inermis fraudibus tuis rapta
Ingens priori pondus additur laudi.
Nimis minutum est fortitudinis nomen:
Latrocinari convenit viris tantis.
Ad alta famae ne quid uspiam desit,
Praedo vocari gloriosius malis.
Tantisque factis nobilisque, clarusque
Para tropaeum, sed cruore distinctum,
Feralibusque gaudiis tubas iunge.
CUm ferus iniceret Mollero vincula miles,
Ipsa fere virtus est sibi visa capi.
Nunc liber, vanaeque solutus carcere vitae
Evolat, et caelo redditur, atque sibi.
Libertatis amans animus post vincula prima
Libertus summi maluit esse Dei.
INgens amor, optime Cassi,
Qui Fabricium tibi constrinxit.
Quem si tribus heic testor verbis,
Brevibusque notis, versuque rudi;
Tamen affectum non diminuo.
Minus ardet, qui plurima iactat.
DUlci quisquis abutitur sodali,
Ut vagus solet institor moneta,
ventis navita, mercibusque mango,
Admittitque libenter, et vicissim,
Tamquam qui nec amaverat, remittit,
Et pari fruitur, caretque vultu,
Cassi candide, dignus est habere
Multos, nec nisi pessimos sodales.
CUm mihi, germanaeque meae, matrique negatur.
Filia Crispini, scilicet aegra iacet.
Nec male, formosis morbus, Crispine, puellis
Saepe pater durus maximus esse solet.
Kal. Ian. Anno CIC ICC XXXV.
ABire, Cassi, nemo tonstrina solet,
Speculum priusquam consulat, tangat caput,
Mento relictam examinet fingat comam,
Ne quid supersit, vel remissum, vel vagum,
Ne surgat hic cincinnus, ille pendeat,
Nimisque frontem vel revelet, vel tegat,
Quod aut puella curiosa rideat,
Aut de fenestra lusca prospectans anus.
Transimus annos. docte Cassi, nec semel
Nulla ne vita labe sit deformior,
Accesserintne turpe quiddam moribus,
Quod vel secare praestet, aut inducere,
In curiosis quaeritur mortalibus.
Nihilne frons minetur impudens, leve,
Aut vultuosum: pura num constet sibi,
Rectumque mens tutetur, aut servet bonum,
Decora, simplex, casta, nesciens doli,
Depressa nullis temporum deliriis,
Nec inquinata sordibus, ne debeat
Ludibrium prudentibus, poenas Deo.
Sed per nefanda vota vita labitur:
Longam precamur singuli, nemo bonam.
DIserte Nicolae, quem pater Phoebus
Sacro laborat collocare Parnasso,
Inebriatum fontibus caballinis,
Lauruque frontem, nubili coronatum,
Si semper iste pulsat impetus pectus,
Iustamque fata pollicentur aetatem,
Quid me, diserte Nicolae, vix notum
Et immerentem laudibus vehis tantis,
Affectui tuo, tuoque candori
Debemus, atque Lundio, seu audaci
Sed immodesto interpreti meae famae.
Errare tanto teste si tibi fas est,
Amare tanto teste non minus debes.
CUm sapere nolis, nec queas, licet velis,
Minus operose desipere poteras tamen.
QUemcumque virtus, et Deae Parnassides
Sublimiori destinarunt culmini,
Hunc laudis ardor, gloriaeque incendium
Blandis adurunt ignibus, quos non capit
Pullata plebes, sordibus suis ferox,
Caliginis patrona nugis obsita,
Nutrix quietis, obstetrix inertiae.
Erecta mens caelum tuetur, et sui,
Originisque conscia, ingenti calet
Amore laudis, urget, atque instat sibi,
Quantumque fama crescit, ipsa proficit,
Et laeta pulchrae conscientiae favet:
Mox inficetum vulgus arcet, et fugit,
Fastidioque liberali despicit.
Felix Georgi, cui Camena, cui Themis
Laudem auspicantur, imbuuntque honoribus
Insigne pectus, atque virtutis capax.
Nunc gloriae securus ingenti trahis
Famam triumpho. Diva praesidet Themis
Tuo curuli. Pone Phoebus, et Deae.
Novensiles sequuntur, et iungunt manus,
Iuxta recumbit Fama proximo loco,
Et eruditam amplexa dexteram tenet.
Te vultus acer, proditorque gaudii,
Doctamque digna laurus incingens comam,
Ardensque lena, coccinoque lucidum
Ostendat ostrum, segregatque ceteris
Aeternitatis candidatum, et gloriae.
FElix auctor, et arbiter iocorum,
Invenire facetias disertus,
Blandae vocis Erasmus architectus
Artem, quam Polyhymnia magistra,
Quos Phoebo didicit sonos magistro,
Profert denique, posterisque reddit:
Famam denique posteri reponent.
DAmmichius magnis tandem languoribus impar
Exuvias tenues ponit, et astra petit.
Quod superest, anima caelo superisque recepta,
Nos tumulo sancti condimus ossa senis.
Addimus et lacrimas, et bustum spargimus istis,
Et ferimus cineri dona suprema pio.
Hei mihi, quo mores tam lenes fata relegant.
Queis nil candidius patria nostra tulit!
Hei mihi, cur blandae mitis facundia vocis
Tam placide dudum desiit ore loqui?
Et vocem, et mores Ecclesia maesta requirit,
In luctus fuerat causa vel una satis.
Funera privati deflent plebeia penates:
Nec patet in plures, egrediturve dolor.
Dammichii exsequias lacrimis communibus imus.
Et minimum est luctus, quod domus intus habet.
Publica maestities in vultu cernitur urbis.
Qui bonus est, partem vindicat inde sibi.
SEptentriones sumptuose lustrator,
Quocumque ab orbe sedibus tuis motum
Celebritatis fama Cimbricae traxit,
Regaliumque festa flamma taedarum;
Seu te voluptas, et libido spectandi
Inutilis, pretiosa, pervicax, vana,
Sumptus pati coegit, et moram suasit;
Seu te manendi taediumque, damnumque
Domum remisit irritum spei tantae,
Dum diva virgo de parentis amplexu
Aegre revulsa splendidas moras nectit,
Differtque laeti principis voluptatem:
Uterque praestinate Cassii librum.
Videbit alter diligentius cuncta,
Et se requiret, nec satis sibi fidet,
Semelque visa denuo recognoscet,
Nec ante visa, dum vel impudens custos
Exclusit, aut reiecit irruens turba,
Tumultuansque, nunc videre gaudebit:
Alter dolores ac inutiles sumptus
Non paenitendis nummulis redempturus
Lucro reponet, quod retraxerat, tempus.
IMmite fatum, triste funus, ac crudum,
Insignibus suspiriis frequentamus,
Dum lacrimis, convitioque crudeli
Afflicta mens vices doloris alternat.
Puer venuste, te nec innocens aetas,
Nec flos pudoris elegans, verecundus,
Vigorve mentis, luminumque pulchrorum,
Risusve mollis, et frequens, et argutus,
Non os disertum, delicatius malle,
Leporibus, facetiisque iucundum
Magno parenti luctibus fatigato
Ultra tuetur, aut reponit ereptum.
Qualis tenello flosculus latens nodo,
Quem vernus aer lenibus fovet ventis,
Sparsim salubri rore, rivulum iuxta
Grato tremore garrulum, susurrantem,
Gaudet videri, suavibusque stricturis
Tenerum ruborem prodit, et tamen celat,
Calycemque [Reg: Calicemque] rumpit semihulcus obliquum:
Mox languidus fiduciam colonorum,
Opesque ruris invido trahit fato,
Quoties maligni turbinem cient Cori,
Aut vastas imber, aut nives procellosae,
Gravisque campis pinguibus furit grando,
Te vere primo molliter virescentem,
Et vagientem paene, de sinu matris,
Complexibusque patris abstrahens fatum,
Superumque livor, blande, dulcis Ulrice,
Prosternit ante debitam tibi pubem,
Fidemque fallit, destinatque telluri
Onus minutum, leniterque pressurum.
Iam dignus heres indolisque, famaeque
Summi parentis enitebat, et primos
Animus colores duxerat, venustumque
Virtutis omen fecerat secuturae.
Iam vota, spesque casta iunxerat mater;
Cum vota, spesque luctuosa tempestas,
Et immodesta Parca dissipat, tollit,
Atrocibusque fletibus patrem lassat.
Qui nunc reductus, abditusque crescentem
Sentit dolorem, lacrimisque consumptis
Turbam clientum submovet sera pulla,
Non ille leges consulentibus promens,
Non iura dictans, nec sibi magis dici
Leges dolendi passus, aut modum poni,
Includit ingens vulnus, et vacat curis.
VIx tristis Libitina [(transcriber); sic: Libidina] tam venustum,
Tam carum abdidit sepulcro,
Vix dum desierat pater vocari
Plorans Pauliades, et orbitatis
Ipso in limine constitutus, alto
Testatus gemitu suum dolorem:
Cum vagitibus, aemuloque fletu
Fratrem poscere creditus, venustus
In maestae gremio parentis infans,
Recens editus expetitus infans,
Arridensque parentibus, reducit
Pulsa tristitia serenitatem,
Et suspiria, fervidosque luctus
Mutat denique laetiore vultu.
Tanto numina gaudio querelas
Compensant bene: non tamen vicissim
Distinguunt bene gaudium querelis.
DUm moritur frater, subito bene nascitur alter:
Non bene, dum frater nascitur, alter obit.
OCcurrunt dubiae luctus, et gaudia matri,
Ante rogum gnati dum parit illa sui.
Dic mihi, dum peperit, quo curat funera vultu?
Dic mihi, dum curat funera, quo peperit?
LUndii, Fabricii tui voluptas,
Sectator pietatis eruditae,
Verae religionis aestimatur,
Causam religionis adserentem
Insignem lege Grotii libellum.
Non heic, optime, quaere syllogismos
Algentes male, languidos, solutos,
Et quales pede proruuntur uno,
Vel quales recitat rudi popello,
Immani strepitu, rudis magister,
Dum quassat cathedram manu furente,
Post obsonia, fervidamque palpam,
Suffultus stomachum mero calente,
Sacris Grotius utitur pudicis,
Robustis agit ille rem lacertis.
Ille sensibus arduis, piisque
Argumenta rotat, trahitque mentes
Cordatis rationibus rapitque,
Et totum docet, ingeritque Christum.
Lundi, Fabricii tui voluptas,
Relinquo tibi Grotii libellum
Causam religionis adserentem,
Ut, quem coepimus invicem fovere
Blandis igniculis levis iuventae,
Primis laudibus eruditionis,
Post lectum tibi Grotii libellum
Amor religiosius colatur.
HActenus a vulgo, frater dilecte, remotum
Adseruit studiis dulcibus alta quies.
Blandaque Lugdunum cum pulchra dividit Haga
Ingenii dotes, deliciasque tui.
Post procerum plausus, monstres tua nomina mundo
Area virtuti latior unde patet.
Magna secuturae designans omina laudis
Statius, in famam nobilis auctor adest.
Posteritas tanti referens praeconia vatis,
Enumeret titulos, adiciatque tuos.
Si capit insignem virtutem; quicquid habebis
Nominis, opponat patria nostra sibi.
Sin minus; et laudes inscitia despicit illas:
Invidiam satis est promeruisse tibi.
VEnuste Blomi, corculum iuventutis,
Quem laudis ardor, morbus eruditorum,
Honesta labes mentis igneae, magnae,
Ultra profanae plebis extulit sordes;
Qui sacra Phoebi, masculamque doctrinam,
Amoenitates cum scientiis iungis;
Prodi venuste, dulcis, elegans Blomi,
Pulchraeque veritatis acer adsertor
Nuda lacertos: nobilique conatu
Illustriores auspicare successus;
Parentibusque, patriaeque communi
Miraculumque, gaudiumque promitte.
Clarissimo Viro MATTHAEO VOSSIO, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
IGnoscendum est amori meo, mortalium suavissime, si luctum tuum, quem omnino longa dies mitigare debuit, novis iterum lacrimis exulcero. Equidem dudum aliquid inaudiveram: sed quod rumor sine capite maneret, meliori spe invisum timorem libenter excussi. Donec tandem Cl. Gronovius noster sero, se ferali nuntio fluctuantem animum paene prosterneret. Nosti illud Tragici:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Meus autem dolor idcirco vehementior fuit, quod non tam
[Gap desc: Greek words]
, ut idem alibi loquitur, sed fere domesticus esset. Effectum enim est maximis familiae vestrae beneficiis, ut nulla vobis impendere tempestas possit, quam mihi funestam non arbitrer. Accedit, quod aliquo saltem cultu placandi manes erant sanctissimae Corneliae, cuius summas virtutes nemo hactenus mortalium intellexit. Non ignoro, occurrere iam tibi crudele spectaculum, cum ex amplexu paene ablatam tuo sororem
optimam, ante oculos tuos, fatalis glacies mergeret. Cum singultu saltem supremo, interclusa voce, ope omni disparata, quam toties, nulla tui cura, ferre ausas fueras, ultimum vale pereunti diceres. ceres. Sed tam miserandum casum fortiori iam animo tolerandum tibi censeo, quoniam me dolendi socium ultro obtuli. Videbis idoneum, nec cedentem oneri, si praecipuam tristitiae tuae partem in me transtuleris. Qui, per fidem, si omnino aliquod in te incendium concitandum est, in medias tecum flammas venire decrevi. Coloniae ad Rhenum XII. Kal. Maias, Anno CIC ICC XXXVIII.
AMstelii iuvenes, qui tumbam fletibus istam
Spargitis, et tristes defigitis ante cupressos,
Quin lacrimas tandem nobiscum impenditis omnes,
Indignamque necem verbis feralibus ultum
Pergitis, et iusta maerorem incenditis ira.
Quod cecidit, tumulo quod secum condidit uno
Vossia virtutum quicquid laudare soletis,
Palladis invidia est. Sit fas iterare Dearum
Flagitia, et merito convitia dicere caelo.
Fumantes Troiae cineres, evulsaque saxa,
Ante aras priamum, natos ante ora parentis
In ferias Furiisque datos, Scythicoque Gradivo,
Dudum Pallas habet spretae solatia formae,
Et Veneris praelatae. Iterum surrexit in iras
Diva novas, iterum funesta clade faretur
Livorem. et ne quid praesumptis laudibus absit,
Omne decus tollit, virtutes deicit omnes
Ambitio praeceps, et caecis mergit in undis:
Insignemque domum memorando fulmine quassat.
Vossia succrescens virtutis stirpe recenti,
Ibat honoratas inter spectanda puellas,
Quantum humiles celebs [Reg: caelebs] platanus supereminet ulmos
Quantum exsurgit Atlas, montesque cacumine vincit,
Nocturno quantum resplendet in aequore Luna,
Plena luce rubens, et cunctis purior astris.
Viderat hanc Pallas Batava sublimis ab arce,
Qua formosa caput Lugdunum tollit olympo,
Aeternasque artes, spem posteritatis, in orbem
Attonitum divulgat. Adhuc innoxia Pallas
Viderat hanc. nec dum indignam tentare ruinam,
Inque necem durare potest. Surgente puella,
Postquam iam solidas nacta est Cornelia laudes
Impatiens spectare parem, tandem aegide mota
Collegit rabiem, plenisque furoribus acta est,
Talibus exardens virgo Tritonia dicti,
Ut fuerat turbata comas: Mortalibus ergo
Ambiguum decus esse meum: semperque Minervae
Instituunt aliquam concurrere fata puellam?
Non impune tamen superis concurritur. Ultra est
Cynthia Maeoniam Nioben: Saturnia Iuno
Cadmaeam Semelen. Nec in una caede peracta est
Ira Deae totum complevit stragibus orbem,
Aemulus incessit quoties furor. Et mihi patrem
Esse Iovem memini, Martis germana nec hastam
Nequiquam gestamus; et hoc a vulnere sanguis
Manat, et infestus circum aegida sibulat anguis.
Pendere Idmoniam iam Lydia vidit Arachnen.
Illa tamen gracili contendere stamine tantum
Ausa, puellari congressa est aemula fuso.
Hanc quoque si palmam nobis rapuisset inultae,
Egregiam vero laudem mortalis haberet
Pectine percusso sub tegmen docta ferire
Insertum, et facili radio percurrere telas:
Qua captiva solet censeri laude necato
Sponsa viro. tenuis famularum gloria tela est.
Vossia congreditur cunctis virtutibus. Illam
Et mores aequant, et forma verenda Minervae
Da capiti galeam, laevamque incinge Medusae
Anguibus, audaci dextra gravis hasta minetur:
Pallada iurabis patrio descendere caelo,
Sed placidam, sed ridentem, pacemque duello
Miscentem, et blando moderantem dulce severo.
Accessit, mentis sollertia. Quicquid, ubique
Scire Deam fas est, quodque ignorare puellas
Humanum est, una complectitur indole virgo.
Quin nec nascendi iactat se sorte minorem,
Quae non ingenio cedit. Mihi Iuppiter, illi
Vossius auctor adest. Sed postquam eviluit omnis
Gloria divorum, pariter cum ture, molaque
Priscus in exstinctis refrixit Iuppiter aris.
Vossius emeruit doctrinae laudibus astra.
Hinc animos sumit Cornelia. Iunia mater
Adicit insignes proavos. Hac parte minorem
Me videt, et nullos numerantem a matre parentes.
Quo mihi Germani, si frater quilibet illi
Mercurium praestat, et nostrum nomine Phoebum
Exsuperat? Fortuna domus coniunxit Olympum,
Et bifidum Parnassum, et tecto Castalin uno.
Tot titulis subnixa, mea Cornelia Leida
Absistat: Pallasque sua dominetur in arce
Unica. Quin aliqua nos maiestate tuemur
Denique, et immani testamur strage dolorem.
Per facinus saltem tollenda est aemula regni.
Dixit at infelix, tantique ignara furoris,
Vossia Lugdunum, caros visura propinquos,
Supremum carpebat iter. Constrinxerat omnes
Tempestas hiberna lacus. et puppibus ante
Tentatam, admisso Boreas duraverat axi,
Et volucri ferro, pedibusque audacibus undam.
Terra rotis pariter rapidis, fluviique teruntur.
O nimium non cauta! placet peregrina voluptas,
Et lubricum praefertur iter. Fraterque, Sororque
Adsistunt, currusque citis infertur habenis.
Discurrunt pubes glaciali ludicra campo,
Innectuntque manum, et pedibus talaria subdunt
Ferrea, quaque venit Cornelia, mixta puellis
Laeta cohors iuvenum cursu volitante vigorem,
Ingeniumque probat. Confusae Naiades istis
Ingressae, nivibus sparsis sollennia ludunt.
Nec iam Leida procul. Miratur Pallas euntem,
Ut steterat summa spectans insignis ab arce
Mox odit: toto sugens scintillat in ore
Livor, et indomita coeunt in fronte furores:
Ac modo concursu, modo plausu offenditur omni,
Imperioque timet. Quin fato intendimus, inquit,
Virginis invisae. Proiectaque eminus hasta
Disturbat glaciem. Subsidit pondere currus,
Et misere excussam, nec tam crudele merentem
Exitium, infestis abreptam fluctibus infert,
Attonitus frater, et flens germana sororem
Frustra voce cient. Comites involvere cladi
Noluit, atque uno contenta est funere Pallas.
FRigore concreta quaecumque vagaris in unda
Impune, audacem siste puella pedem.
Hic ubi diductam glaciem, velique relicti
Conspicis exuvias: illa ruina mea est.
Quae fuerim, Batavus tibi Rhenus, et Amstela dicent.
Cetera cura piae posteritatis erit.
Si tamen est aliquid iactandum: Vossia dicor.
Sufficit hoc nomen, ne sine laude cadam.
Hoc quoque non solidum est, superi! mea gloria saltem
Nequaquam patris debuit esse dolor.
Tempore tranquillo felix transire senectus,
Et meruit puros, et sine nube, dies.
Hei nimis ingenti pretio sum filia dicta,
Si pariter mecum gaudia cuncta iactent.
Tam laudata domus si nostro fulmine tacta est,
Et patior fatum non ego sola meum.
Laetius hoc: nullo manes onerantur amore,
Quique fleat, nostro funere sponsus abest.
Quique parum iustis verba inclementia divis
Dicat, et a tumulo nolit abire meo.
Non memini sensisse faces. tantique triumphi
Parvus Amor laudem clamat abesse sibi.
Si tamen est aliquis circa mea busta viator,
Qui plenus lacrimis, et quid amavit, adest:
Sive aliquis tacito petiit connubia voto:
Ista, quae perii, spem quoque mergat aqua.
At tu, cui iuvenis placuit, nec amare recusas,
Fluminis hiberni disce timere fidem.
Felix, quam lacrimae, luctusque domesticus urgent:
Tu gemitus plures ad tua busta trahes.
Funere componis se dicet amator eodem,
Si pereas. Sponso vivis, et ille tibi.
Si tibi non parcis: ne sis crudelis utrique,
Quos uno fati federe [Reg: foedere] iunxit Amor.
Denique, si qua voles, exemplis utere nostris.
Prodiga nec vitae virgo sit ulla suae.
Tutius irriguo violas decerpis in horto,
Aspera cum Zephyris pulsa recessit hiems.
Illic et choreas, innexaque brachia iunges
Mixta viris festo virginibusque die.
Nec tentare veto labentes lintribus amnes,
Qui tenues undas, et sine faece, trahunt.
Dum porrecta queat pendentem tangere ramum
Dextera, et excludat proxima ripa metum.
Me, quam fata volunt raptam fallacibus undis,
Sufficiat damno vos docuisse meo.
Hoc precor: erecta ne parcat postmodo pinu,
Quo perii, miserum nauta notare locum.
Qua si quis iuvenum, consumpto frigore, perges,
Inque tuo recubans dulcis amica sinu;
Commemorent nostrum saltem suspiria casum,
Eveniat liquidus sic tibi semper amor.
CUm de fluctibus aureum marinis
Cypris candida verticem extulisset,
Sparsis protenus expedivit undis
Fluxos pectine gemmeo capillos:
Mox cum littoribus recepta primis
Toto se Dea baltheo videndam
Ridens attonito dedisset orbi;
Statim lumine puriore Phoebus
Cinxit tempora, flammeumque vultum,
Incessitque recens Deos voluptas,
Et toto aethere gaudium reluxit.
Dum Cornelia mergitur, videtur
Inviso Venus excidisse mundo:
Et tot gaudia, totque amoenitates
Doris fluctibus omnibus resorbet.
STabat in exstincta defigens lumina gnata
Vultum verendis fletibus
Vossius, et gemitu diducens pectora grandi.
Iuxta pudica Iunia
Ut fuerant adstricta gelu, liventia membra,
Et ora morte pallida,
Fratribus ostentans, accurrentique sorori,
Et imbre largo perpluens,
Invisam, glaciem detestabatur, et undas
Crudelis auctores necis.
Sic priamus scissos deturpans, pulvere canos,
Querente iuxta coniuge,
Troilon ante annos raptum, Phrygiaeque sorores
Fratrem poposcerunt Deos
Deflexit livor, cum tam crudelia vidit,
Innoxiusque transiit.
Scilicet invidiae vacuum hoc modo tempus habebit,
Quod Vossius lacrimis dabit.
Clarissimo VIRO IOHANNI FREDERICO GRONOVIO. S. D. VINCENTIUS FABRITIUS [Reg: FABRICIUS] .
MItto ad te fructum otii nuperrimi, quod indulseram mihi post tantam studiorum austeritatem. Nosti licentiam vindemiarum, quando inter rorantia pocula et cogitare quidvis, et loqui fas est. Pleraque autem, qui hic scripta sunt, dum vel inter racemos versor, vel circa praela circumagor, praevenerunt. Adiunxi de amoribus meis aliqua. Drama enim Liberi patris nauci non est sine hoc episodio.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
,
Iuxta Euripidem. Habes itaque, ut adsolet, seria, iocos, gaudia, querelas, multa amatoria, quaedam non sine stomacho, excitatioris spiritus aliqua, tenuia iterum et abiecta plurima: denique universum Bacchi choragium. Ad te autem eundum ideo fuit, quod optime nosses, quam ego illam quasi quandam lasciviam, quae in versu conspicitur, ad mores numquam, aut facta transferam. Saepe enim mentior ipsi mihi; et ille mortalium omnium ad amandum ineptis simus, tantisper dum carmen cantillo, in amoris quadam umbra versor. Quo exacto, nec Veneris unquam, nec Lycoridis in mentem venit: post profligatum poetices estum, etiam Amore eiecto,
[Gap desc: Greek words]
. Itaque ad studia severa revertor fronte non minus contracta, et gravi, atque adeo haud paullo felicius, quam plerique, qui ad bonas artes tractandas solum supercilium adferunt. Vale.
Coloniae ad Rhenum. Mense Octobr. Anno CIC ICC XXXVII.
VINDEMIAE ANNI CIC ICC XXXVII. Sive Iambus familiaris, Ad IOHANNEM FREDERICUM
DUm tu sodales inter, et dulces libros,
Amice Iane, gloriosa tempora,
Et otium tam liberale dividis;
Qua principalis Haga formosum nemus.
Tectis obumbrat, adiacentibusque agris
Tradit fluentem mille rivulis aquam:
Me vinearum splendidis recessibus
Tindemialis annus abdidit, manu
Thyrsos gerentem, et pervicaces Thyadas
Hinc inde totis concitantem collibus,
Ergo tumultum civitatis Ubiae
Mutamus agris; auriumque taedium,
Quas personante sistro, et aere tinnulo
Obsurduisse oportuit, silentibus,
Nisi quatenus aves garriunt, silvis damus.
Ergo solutus omnibus molestiis,
Et expeditus, et meus, pedibus traho
Quas litigator Proculus lites serit,
Quas lubricos nodos Sabinus implicat,
Tricas iuventae, leguleiorum cruces,
Et inquieti triste pabulum fori,
Latrantiumque rabularum naenias:
Queis immorati, immortuique sedimus
Aestate tota. Vultus in nubem coit,
Et larga summa fronte ruga dicitur:
Illa explicanda est liberali ludicro.
Et quando fervet omnibus Bacchus cadis,
Etiam eluenda est liberali poculo.
Sed quo loco, quibus vagemur montibus,
Quo comite, quaeris, quomodo exeant dies,
Quae studia pingui misceantur otio?
Dulcis Gronovi, paululum amotis libris,
Audire cuncta si vacat, cuncta audies.
Ingens ruentem pagus ad Rhenum iacet
Honfam vocarunt. causa nominis latet.
Antiquitatem saxa collapsa arguunt,
Et sparsa longis tractibus gurgustia,
Connexa quondam, iunctaque invicem sibi,
Penes colonos si vetustatis fidem
Superesse censes. Cum relinquis Ubios,
Ripam legendo, sextus hic iacet lapis.
Iter est diei, sit licet contractior,
Vecto quadrigis navibus bidui est opus.
Quod concitatus fluvius obviam venit,
Et flexuosum vorticem advorsum trahit.
Nautas fatigans, atque navales pedes.
Sin pergis ultra, sextus est rursus est ladis,
Famosa qua Mosella Rheno iungitur.
Sic medio utrinque limite Honfa prospicit
Coloniam illinc, inde Confluentiam.
Septentrioni, Caeciaeque flatibus
Obtendit alta montium cacumina,
Iugumque septicolle, toto vertice
Nubes opacas provocans, et sidera.
Hoc imperatrix Roma debuit loco
Late tremendum tollere in caelum caput,
Orbique leges sede de tanta dare.
Hoc fonte primo devolutus incipit
Videre Rhenus, quaque pergit, quas potest.
Conducit undas, donec incitatior
Montes salutat ampliore flumine
Tribusque fertur alveis, et insulas
Molitur. Unam virgines sacrae colunt,
Fano pusillo, sed venusto conditae;
De nocte semper tinnientes, et die:
Maresque crate submoventes ferreo.
Nisi pseudothyro forte secreto venit,
Qui delicata victimam tentet mola,
Mollis camillas, sacra facturus domi.
Ego non vacabam singulis intendere, aut
Examinare sanctitatem virginum
Rimas per omnes. Praetuli discurrere
Immissus altis montibus. Stat ardua
Rupes Draconis. Illa Rheno proxima,
Ostentat arcem semidirutam procul,
Tergo, atque fronte saxea, et pede saxeo.
Hinc plurimus devolvitur templis lapis,
Et atriis sumptu struendis regio,
Fuit voluptas latomorum fabulas,
Dum bone montem rudia saxa levigant,
Spumante cyatho Provocare: Quam vides,
Hospes, cavernam, montis in medio sitam,
(Et est caverna montis in medio sita,
Profunda, laxa, exasperata cautibus)
Apud priora saecula incoluit draco,
Visu tremendus, arduum attollens caput.
Olli prolixum sanguine, et flammis latus
Arsisse fertur: squameum dorso nemus
Totos trecentos patuit in longum pedes.
Luminibus ignes abstitere, et igneum
Manare visum est flumen atris faucibus.
Quo late adustum, quicquid hic campi situm est,
Nec Cereris olim, nec ferax Bacchi fuit.
Quin et colonos tristis adflavit lues.
Ibat Menalcas pulsus antiquo lare,
Et maesta iuxta Phidile vaccam trahens
Fortassis unam, sordidosque baiulans
Sinu puellos. Qualis exhaustis venit
Bello perenni solitudo gentibus.
Sed navigantibus incubuit infestius
Ferale monstrum. nulla transiit ratis
Intacta, sive concitatis undique
Obruerit undis, sive flammis mergeret.
Quae dextra cladem tam nefandam averterit:
Quis diminuerit ictus infandum caput:
Aliquisne divum rebus humanis opem
Tulerit superne: si mortali mana
Facinus peractum est gloriosum, auctor latet.
Laudisque tantae nobili fructu caret.
Nomen relictum est: cetera involvit dies.
Saltem annui, leviterque diduxi genas,
Ne quid viderer credidisse perperam;
Novosumque cyathum liberatori dedi,
Divisque tute laribus sacri loci.
Qui deinde sequitur, est priore cultior,
Lenique clivo surgit, editior tamen
In fronte turris exstat, huic nubes suum
Dedere nomen, quas adaequat vertice.
Ultra induendi mons Leonis se obicit;
Pulchrum cacumen paene dicas circino
Manum peritam levigasse verticem,
Arcique destinasse, quae toti iugo,
Media inter omnes, omnibusque excelsior,
Velut imperante praesidet vastigio.
Quod praeter illos montium circa situm est,
Numerum arbitrare. inglorii cuncti iacent.
Atque his, amice, collibus Bacchus tuum
Tibi sodalem mille deliciis fovet,
Multo revinctum pampino mollem comam,
Satyrisque permixtum, et tenaces fraxinos
Vertentibus manu potente Thyasin.
Non aliud aeque Libero patri iugum
Placuit decoris vestiendum vitibus.
Nec aliud aeque dulce nectar fortibus
Praelis resudat, et quod incertam magis
Rinckoviano gustui palmam facit.
Adeo venustus otiaturum locus,
Neque abstinentem, cum favet faventia,
Inter sodales vinnulos, venustulos,
Miti Lyaeo sauciare tempora,
Sola illecebra dulcis allectet meri:
Me causa gravior traxit, et magis intima
Amoenitas. Fateor, Gronovi, non queo
Excutere toto pectore antiquum malum.
Nondum puellas destiti sectarier.
Hoc grande vitium est, quo carere me nego.
Hic ille nimbus, qui pueritiam rudem,
Mox et iuventae lubricum tempus meae;
Exercitatum, et inquietum, et mobile
Versavit usque, ut turbinemque pueri solent:
Qui circumactus pertinaci verbere,
Si paululum deerret extra semitam,
Saepe implicatur floribus, saepe et luto.
Sed quando manes quoque perpetitur suos,
Recteque ludus aliquis aetati datur;
Negotiosus dum fritillus plurimis
Insaniente personatur alea:
Puella me nec indiserta, nec loquax,
Plorare iussis ante limen aemulis,
Oblectet indus. Sed quid attinet tibi,
Homini venusto, nec timenti, cum vacat,
Aliquo lepore temperare seria,
Probare causam comitatis mutuae,
Et osculorum, et innocentis Cypridos?
Ergo resumo, quod prius reliqueram.
Ut hunc recessum vinearum quaererem,
Non aeque odorus flosculus Bacchi patris,
Quam blanda Cypris, atque praepotens Amor,
Religansque comptam mote Naiadum comam
Leviter Lycoris innuendo perpulit.
Illa Ubiarum de puellarum sinu
Avulsa, silvas, montiumque optaverat,
Umbras opacas, obsecuta tempori
Felicis anni. Verum, ut est non invida,
Vindemiari sola noluit sibi.
Me vis amica non repugnantem abstulit.
Quippe imparem, si lubricis amplexibus
Minetur illa, et suavii intentet metum.
Habere sensum gaudii mei potes,
Si basiorum mille sexcentas strues,
Segetesque totidem melleorum amplexuum
Inter susurros delicatos cogites:
Cum flore virgo pullulascens primulo,
Inter pudorem, audaciamque fluctuans,
Genis amorem spirat, et totis labris;
Modiceque flexo, et divagante lumine
Quiddam protervum nictat, atque flammeum:
Patiturque, quantum lex, pudorque siverint.
Fuge suspicari. Non amamus nequiter.
Et odiosi, et hac licentia Ioci,
Hinc inde flammis utriusque mutuis,
Custode nullo, quin et uvidi mero,
Lusus amoenos in nocenter ludimus.
Hanc legem, amice, moribus dixi meis:
Sponte abstinere, non coactum, turpibus;
Nec, cum puellae volvor in sinu meae,
Obscaenitate gaudium corrumpere.
Ergo inter altas vitium propagines,
Pulchros corymbos ingerentes mutuo,
Et, si qua forsan uva pendet, quam procul
Vel involutam pampino, vel negligens
Vindemiator amputare distulit,
Praedam relictam, amabilemque invadimus.
Mox rusticorum divagati per casas,
Vel circumactas promovemus machinas
Auxius inani, debilique industria:
Vel lene tortis dum fluit praelis merum,
Sorbemus avidi, saepe supposita manu:
Vel liberalius aestuante de cado
Trahimus Lyaeum fictili ciborio,
Donec Lycoris velitando suaviter
Cyathis minutis, floridis sentit genis
Ducens calores, et verecundo Deo
Percussa medice, montibus se denuo,
Ne morique reddit, et reclinatum caput
Meo reponit in sinu, donec levis
Inter pudica basia obrepit sopor.
Tunc me relictum scilicet soli mihi,
Et expugnantem gaudii cumulum mei,
Per otium millena rerum distrahunt,
Animusque fertur mille per species vagus,
Illic resumo, quicquid aetatis retro est,
Annos inertes per silentium mihi,
Ingloriosque sponte transactos mea.
Illic, quod instat temporis, si instat modo,
Praecipitur animo; quamque nec sortem meam,
Nec indolem fortuna magna consequi,
Aut fama possit. Inde subducta satis
Ratione tota, cogitandi haec summa fit:
Quando nec ardor ingeni, nec impetus
Hoc imperitae segregat plebi caput,
Atque aliquod astrum me malignius premit,
Praecone fama, et dignitatum praemiis
Aequa carere mente, quod superest, queo.
Et quantulum illud aevi in orbe degitur?
Quamque incitatis passibus tempus fugit?
Idne omne chartis involutus perpetim,
Propter minutae gloriae pauxillulum,
Misero labore indesinenter extraham?
Vitaeque fructus abdicem potissimos:
Dulces amores, et sodalem Liberum,
Amoenitatis architectum musteum,
Illudque pulchrum per vireta vallium,
Per imminentes vineas vagarier?
Nemo latentem laudat: at nemo invidet
Inglorio. Facile resigno, si neque
Immunis a livore fama provenit,
Et omnium ludibrio, statim patet,
Me delibutum amplexibus Lycoridis
Invidia transit. vel quod umbra abscondidit,
Et ulmus illa: vel quod indignum abicit,
Neque inquietas pertimesco nundinas,
Liceat trecenta prodeant volumina,
Numquam erudita vapulamus a manu.
Aut sibi calentem, et prurientem dexteram
Semel experitur semidoctus pusio,
Merasque satyras, et cavillos parturit.
Nos nulla rabies, nullus admordet iocus.
Nemo, aut acumen languidum, aut sententiam
Fractam, minutam, saltitantem excogitat,
Ut me propinet simiis sodalibus,
Sociisque asellis publicum ludibrium.
At morionum naenias tollet dies:
Tollet, Gronovi. Verum ego auferar prius,
Nullumque mecum gloriae sensum feram.
Functi prolixis interim molestiis
Tandem suprema vespera componimur:
Idemque pulvis clarum, et obscurum tegit.
Te summus ardor per scientias rapit.
Tu mentem inundas litterarum flumine,
Quicquid sciendum prostat, in numerato habes.
Atque id labore constitit magno tibi,
Ut nomen aliquod, atque famam quaereres.
Quam nugivendus Olus, et procax Lycus
Ineptiendo maximam multo auferunt.
Qui cum volumen sive priscum, seu recens,
Pluteo patente fastuosus deripit,
Postquam revolvit paginas aegre duas,
Limisque rapuit lemmatum primordia,
Mox cilium utrumque ad usque ducens tempora,
Multaque frontem exasperans prudentia,
Simul pitissans dulce suaviter merum,
Inter venustos, et comatos trossulos
Heros disertus altum, et arduum sapit,
Et insolentes dividit sententias.
Ne iam struices, plaustra, carrucas tibi
Memorem librorum, queis librariae tument.
Hiantis escam plebis atque fercula:
Quales trecentos edolat noster Lycus,
Et eruditus Olus unico die.
Turgent tremendis vocibus prooemia:
Cumque incipit, tonuisse sub terra putes.
De cetero languet, beatus unice
Scopis solutis, atque Homerica nive.
Cum litterarum gloriam invadat stupor;
Fastusque, sola tutus impudentia,
Rapiat laborum praemia, et mentis bonae;
Ignotus esse, mi Gronovi, mavelim;
Ne cogor Olum, et aemulum Lycum pati,
Tentare quidvis, et docere callidos,
Audaciamque praeferentes indoli.
Abicio famam, quando et immeritis datur.
Noster Gronovi, haec inter exigitur dies.
Et iam Lycoris pressius tractans manum,
Victo sopore, longiores praemonet
Umbras propinquis proici de montibus.
Ergo receptis rustico gurgustio
Rugosa inemptas Baucis apponit dapes,
Deque intima affert Tityrus cupa merum.
Nobilissimo Iuveni NICOLAO HEINSIO DAN. FILIO, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. QUam effuse me ames, mellitissime Nicolae, cum antea saepe coram, tum tot in absentem collatis beneficiis ostendisti. Puta iam esse ante oculos illa tempora, quibus gratissima consuetudine, ac paene contubernio tecum, et cum parente incomparabili coniunctus maximum vitae meae fructum cepit. Quam voluptatem quoniam fatorum meorum malignitas aliquandiu eripuit mihi: id operam dedimus hactenus, mi frater, ut illa animorum nostrorum coniunctio mutuo affectu aleretur. Saltem existimationis meae interest, ut ab illa domo non deficiam, quam ingressus, primos impetus sensi honesta omnia, et praeclara cogitandi. Itaque ab illo fonte ad aliquam hominum famam hactenus profluxi. Quam Facilius tueri potero, si ingenio tuo innixus, nominis celebritatem ex amicitia nostra petam. Nota est mihi indoles tua: notus animi vigor, ac clarissima quaeque iturus.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Quae enim, Deus bone, carminum tuorum dulcedo? Quam molles, quam enodes elegi? Quam robustus Iambus, et delicatus? Fatebor tibi, frater dulcissime: meae me egestatis pudet. At vero quam tenera aetas? qui anni? Non inveniam fidem fortasse, si te primo flore pubescentem omnes optimorum Auctorum elegantias, omnia
[Gap desc: Greek word]
invasisse dixero. Tu vero, quae tua est urbanitas, bellum me quidem praeconem, dices, sed suspectum. Sollicitasse enim benignitatem tuam videbor, quae in me praedicando modum non habet. Elegias istas, quas vides, scripsi cum eius aetatis essem, qua tu iam senes provocas.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Potui equidem facile vagientem partum in ipsis cunis strangulare. Sed nosti parentes plexumque nugis infantium arridere. Quorum garrula et balbutiens lingua ipsa etiam offensione sit dulcior.Quasdam tamen resecui: ceterae, ut erant, apparere passus sum. Eas autem idcirco tibi inscripsi, ut agnosceres, puero mihi conatum non defuisse quondam: tibi etiam superfuisse successum.
VINCENTII FABRICII ELEGIARUM IUVENILIUM RELIQUIAE.
EXactis alter iam volvitur orbibus annus,
Et memini menses praeteriisse duos;
Cum tibi defunctae struxi, pulcherrima Phylli,
Absenti fictum, tristia dona, rogum,
Indomitus surdis quem nunc praeterfluit undis.
Aequoreas praeceps qua petit Albis aquas.
Quod potui, tumulum decoravi floribus omnem,
Et fudi in tenuem mollia vina pyram.
Et violas sparsi, et signavi carmine bustum:
HEIC. SUA. DEFLEBAT. GAUDIA. FABRICIUS.
Haec diva, o virgo, caelesti sede recepta,
Conscia tristitiae sint monumenta meae.
Haec vultum referant, moresque, piumque pudorem,
Quaeque mihi dotes, et placuere Deo.
Heic ego festivos oculos, mea vita, recordor,
Auctores flammae, deliciasque meae.
Haec referant illam, quae Dis praesentibus olim
Suscepta est nobis, non violanda, fidem.
Cum tibi iuravi, semper sine amore futurum,
Si raperent avida te tua fata manu.
Adfuit, ac praesens, ut erat mea verba notavit
Ipsamet, et memori condidit aure Venus.
Quam brevis illa fuit misero, et non vera voluptas!
Quor spes, me miserum, mors rapit ante Diem!
Ante diem iacet ah mea vita, nec ante videnda,
Quam premat immitis hoc quoque Parca caput.
Nec mihi iam solitis collum tetigisse lacertis,
Adspectuque licet, colloquioque frui.
Nec mihi, sed quorsum nequiquam ingrata revolvo?
Nil licet, aeternum flere, dolere licet.
Heic ego nunc sedeo maesta evinctus cyparisso.
Conveniens nostris luctibus arbor ea est.
Heic ego collapsum studeo componere bustum,
Dirutaque in formam colligo quaeque suam.
Inde importuno deiectos turbine flores
Sede sua moveo, substituoque novos.
Arentes illos, et iam languescere iussos,
Quatenus a pluvia destituuntur aqua.
Irrigat a nostris qui depluit humor ocellis,
Humor abundantis qui fluit instar aquae.
Quaeque datas tumulo, signum ferale, cupressos
Murmura, quae sparsas perstrepuere rosas,
Nulli causantur venti suspiria nostra
Hos agitant motus, et leve murmur alunt.
Denique, quae bibulas vox personat undique ripas,
Est testis luctus, indiciumque mei.
Triste canit mecum viridi Philomela sub umbra,
Et lacrimas flenti commodat una suas.
Ipse meo fletu, maestos miseratus amores,
Albis in indomitis fluctibus ingemuit.
Ingemuit, sed mox, quo tandem pertinet, inquit,
Taedia ad ingratum plurima ferre rogum?
Semper eris sine amore miser. sed stultior ille est
Mortua qui infelix ad sua vota vocat.
Decrepitos lugere iuvet. florentior aetas,
Dum licet, et fas est ludere, semper amet.
Ipse ego si fluctus, quos perdo, perire dolorem,
Causa foret lacrimis quaelibet unda meis,
Unde undam sequitur: si defluit illa, sequetur
Altera, materies quaelibet apta mihi est.
Non omnes eadem rapuerunt fata puellas.
Crede mihi, ad tantum non facit una gregem.
Crede mihi, in silvis quaecumque exscinditur arbor,
Non, quod ubique vides, abstulit una nemus.
Iam quoque nescio quae mentem formosula flexit,
Et potuit sensus sollicitare tuos.
Perge modo, haec illa est, quam non contemnere possis.
Et tibi quae placeat, quaelibet hora dabit.
Non est quod venerem, puerique Cupidinis iram,
Aut tristes metuas in tua fata Deos.
Divitiae cupidis, et opes addantur avaris:
Et tamen iratas perge timere manus.
Non minuit sua regna Venus, nec amoribus ullis
Invidet. hinc famam colligit illa sibi.
Dixerat. occuluit tremulum caput abditus undis
Nec potuit curas ille movere meas
Hoc iuvet, et lacrimis, et questibus indulsisse.
Laetitiae tumulus meta sit iste meae.
Heic me perpetuis confectum fletibus olim
Condite, et has nostras, o socii, exuvias.
Tu, Lundi, carmen tristi superaddito busto
Aut hoc, aut liceat substituisse tuum:
FABRICIUS. PHYLLIS, PIETAS. CONSTANTIA. AMANTUM.
QUATUOR. HEIC. UNO. CLAUSA. IACENT. TUMULO.
QUalis maesta parens natum inter spemque metumque,
Absentem lacrimis invocat usque suis.
Temporaque optati reditus, solesque propinquos
Anxia sollicitis dinumerat digitis.
Saepe timet, totiesque sibi quem dixerat olim,
Promissum queritur praeteriisse diem.
Quique nocent casus, quaecumque pericula quondam,
Praecluduntque vias, iniciuntque moras,
Haec sibi fingit amans, et in omni pallida sorte
Angitur, in luctus ingeniosa suos.
Sive viae valido obsessae narrantur ab hoste:
Creditur hostili procubuisse manu.
Sive venenatos spargunt contagia morbos:
Creditur infestae praeda fuisse neci.
Omnia cum metuat, sperat tamen omnia demens.
Fluctuat [(transcriber); sic: Fluctat] , ut dubiis acta carina Notis.
Ipsus donec adest, et praesens omnia tollit
Filius adventu spemque metumque suo.
Accurrit genitrix, natique infusa lacertis
Oscula per longas dat repetita moras.
Et trepidat misera, et media inter gaudia plorat.
Vix quoque tunc credit non sibi verba dari.
Sic te, divinae Themidis, Brodere, sacerdos,
Accipiet dulci patria terra sinu
Gaudebitque suis tandem retinere lacertis,
Quem toties tanta flevit abesse mota.
Scilicet undecimae redierunt frigora brumae,
Fecit et autumnos Pleias orta decem.
Postquam longinquas, vir magne, remotus in oras
Liquisti patrii dulcia rura soli.
Nunc demum patriosque lares, Cimbrosque revisens,
Ingratae recoles taedia longa viae.
Et velut Aegeis cum navita fessus ab undis
Prospicit optatas non procul esse casas;
Laetatur, sociique et dant carae oscula terrae,
Dulichius patriae quae dedit ante suae;
Sic quoque post visas per tot discrimina gentes,
Mollia concipient otia, laetus eris.
Cum tamen accipiet reducem te Cimbrica tellus,
Turpis erit, scisso conspicienda sinu.
Scilicet immunda est: ornatus abstulit hostis,
Nunc tegit albentes trita lacerna pedes.
Forte tument oculi: signum est, flevisse suorum
Direpta hostili pignora cara manu.
Squalebuntque comae, et concretae sanguine vestes:
Vulnera periuro plurima ab hoste tulit.
Est tamen in vultu gravitas, et vivida virtus:
Illaque vis animi, quae fuit ante, manet.
Vide age, natalisque saluta rudera terrae:
Vade age, candidior proximus annus erit.
VIdi, qui nostros in crimine poneret annos,
Quodque iuventutis flos mihi primus eat.
Qui coma quod rigido non subsit plurima mento,
Culpet, et hoc vitii nomen habere putet.
Di faciant, possit tantum illud carpere livor,
Ultima delicti summa sit ista mei.
Nil mihi praeterea, quod dicat crimine dignum,
Invidus obiciat: nec reperire queat.
Scilicet hirsuta speciosus, Mopsule, barba,
Nil praeter setas, quod videatur, habes.
Cetera sat stupidus. Nil tot reperitur in annis,
Quod nequeat barbam dedecuisse tuam.
Est aliquid primae laudem quaesisse iuventae
Est aliquid plebi non placuisse tuae.
Nos aetas non magna, et vix dum prima pubes
Recta ad Pegaseas impulit ire Deas.
Sive error, seu, dulcis ea est persuasio mentis:
Propitio videor ire per ista Deo.
Iudicio placeam, nec cetera quaero, VagetI:
Hoc mereant pretium carmina teste suum.
Is mihi, cum lepidus nostro blanditur amori,
Extollit venam, versiculosque meos.
Sive id iudicium est: sive, ut magis exciter, inde est:
Egregios stimulos, nec leve calcar habet.
Phoebe pater, faveas potero crescentibus annis
Cum reliquis cursu vatibus ire pari.
Nil mihi vobiscum est, queis vulgi quaerere laudem
Exiguas tanti est: me meus ardor agit.
Ardor, et erectam rapit ad sublimia mentem:
Obveniat votis dum mora nulla meis.
Scilicet haec rata sunt: et sternuit omen Apollo:
Signaque praemittunt ex Helicone Deae.
At tu, qui nostros attente inquiris in annos,
Cui soli potui tardius esse senex.
Crede mihi, hirsuto si qua est prudentia mento:
Praecipuus poterit vel tuus esse caper.
NIl mihi vobiscum est: sat lusimus: ite Camenae.
Fabricius vester non erit: ite Deae.
Gloria non tanti est, aut vani munus honoris:
Non tanti est vulgum post habuisse sibi.
Sustineant alii formam, titulumque poetae,
Et nectant capiti laurea serta suo.
Me mea fata, Deae, retrahunt a laudibus istis:
Et pudet in vestris nomen habere sacris.
Vulcanum orabo, vel, quae tenet aequora, Tethyn.
Excipiat versus ille, vel illa meos.
In cineres abeant teneri, mea carmina, lusus.
Ardebunt medio rectius illa foco.
Dicite, quid prodest, vestras, Musae, ire per artes?
Adiunctos studiis noctibus esse dies?
Innocui vates si sunt ludibria vulgi;
Et nihil his sacris vilius esse potest.
Si de plebe aliquis, si mundi turpis agyrta,
Possideat tantum plurima, maior erit.
Scilicet hanc soecem decuit praeferre poetis?
Et sacri vates non pia turba sumus?
Vidimus e vulgo sordentes pluris haberi
Quoslibet, et nostras nil valuisse Deas.
Scilicet has Veneres formosa pecunia ducit.
Nemo volet vatem quaerere, quaeret opes.
Ascraeus si forte senex, qua ante solebat,
Adducat patrias ex Helicone Deas;
Si zonam attulerit dives, nummosque, placebit:
Sin minus: o alias quaere poeta Deas.
Ah pereat, qui primus opes, et divitis auri
Pondera divino fecit honore coli:
Virtutem praeferre aliis, postponere nummis:
Turpiaque invisae ponere templa Deae.
Is primus molli corrupit saecula luxu;
Ex illo vates sordida turba sumus.
Phoebe vale, Clatiaeque Deae: nunc denique lucrum
Quaerimus; a vestris exulat illud aquis.
Quaeque aliquo pretio se possint vendere discam:
Venduntur minimo carmina: Phoebe vale.
QUis mihi nunc caecum non affirmabir Amorem,
Aut oculos blandi tegmen habere Dei?
Non fuerit quondam: poterit nunc esse videri
Talis, et in multa cernere luce nihil.
Dicebam: Calle, sola es formosa, tuumque
Non dedignetur Iuppiter ipse torum.
Oenonae potuit forsan praeferre Lacaenam
Priamides. posset non tamen ille tibi.
Et quam germanae voluit proponere Theseus.
Debuerat formae posthabuisse tuae.
Aut tunc vixisses, aut nunc superaret uterque;
Perfidiae fueras causa futura novae.
Quam timeo, ne non te quisquam dignus haberi
Possit, et hanc formam demeruisse sibi.
Dicebam. Potuit Thersites. Numina testor;
Nil erat istius turpius ore viri.
Aspera forns: facie nil soedius: inspeice vultum,
In vultu maculas, signa bibentis habet.
Cetera deformis. Tamen hic tuus, optima Calle,
Hic tuus, infelix virgo, maritus erit?
Hunc ulnis, formosa, tuis, nitidisque lacertis,
Et potes in tepido blanda tenere sinu?
Iste tuos oculos, et candida colla prehendit?
Iungit et ad roseas sordida labra genas?
Iste (pudor) Calle, tua lactea pectora tangit?
O alia fuerant illa premenda manu!
Iamque toro iunctus tecum, formosa, recumbet?
Quid facis? amplexus inquinat ille tuos.
Adstitit irato ridens Venus: utque locuta est,
Protenus in caelo nulla procella fuit.
Si turpe est, deformi, inquit, nupsisse marito,
Dedecus hoc primum debuit esse meum.
Mulciber Aetnaei fuligine sordidus antir,
Quo magis est foedus, gratior usque venit.
Si nescis, dulce est, si quid maculamur amantes:
Et iuvat in multa labe videre genas.
Immundus fuerat, fuerat deformis Ulysses:
Penelope carus non minus ille suae.
Huius in amplexu quae non invita iacebat,
Et semper voluti, filia Solis erat.
Quaeque annos septem possedit, blanda Calypso
Non potuit iussu non retinere Iovis.
Femineum est vultus, et formae nosse decorem.
Sit naevus pulchri multus in ore viri.
Quaeque marem monstrate queant, non dedecus esto,
In facie tumidas mille videre notas.
Priamides pastor solitus formosus haberi,
Sed tamen in reliquo corpore mollis erat.
Crede mihi, ex illa magna est fiducia fronte:
Et licet a facie non dubitare virum.
Horridus, et minime pulcher Tirynthius heros
Densatas aluit cruda per ora comas.
His tamen a foeda maculatis caede ferarum
Maeonis haud timuit oscula ferre genis.
Saepe aderat crebra cum labe: decentior ibat.
Deformis multo sanguine: pulcher erat.
Adde, quod obscura velantur talia nocte:
Nec pudor est oculis opposuisse manum.
Quicquid erit: tanti non sunt sine crimine vultus,
Formaque, si chare venditur illa nimis.
FAbricii natalis adest: et abestis amici,
Pectora prae nivibus candida Sithoniis.
Nec licet ad positum praesentibus esse Lyaeum:
Nec licet ad partes vina vocare suas.
Non fari bona verba, aut carmine ducere noctem,
Non mutare suis seria mista iocis.
Omnia fata negant: patriis ego sola in oris
Annua natali sacra tuli Genio.
Solus ego, socii, nostrum semotus ad Albim,
In patrios fudi mollia vina focos.
Vos satum huc illuc nostro subduxit amori.
Et cogor magna parte carere mei.
Leucoreas suavi veneratus carmine Nymphas.
Demulcet blando Lundius obsequio,
Non humilis vates. Petraeus Norica in urbe
Iurgia clamosi tractat, et arma fori.
Iungius ad patrium Musas, sua numina, Storam
Et silvas inter, et colit inter oves.
Heic volvent, dulces, antiquae volumian, curas
Colligit aeternas, et sibi servat, opes.
Et tu Lunacriis pridem vicinus in oris,
Maxi, pars animae non moritura meae,
Tu nunc Lipsiades (Haec sunt tua fata) Camenas
Eloquio poteris detinuisse tuo.
Audite, o superi, meque ista sistite in Urbe;
Et coeant uno corcula bina loco.
Intonuit laevum: quod posco, convenit omen.
Vertice sternutat Phoebus ab Aonio.
Et mihi, nescio quid, mens non ignara futuri
Speranti tacito suggerit indicio.
Interea, dilectae animae, salvete subinde,
Quo vos cumque volet Phoebus abesse loco.
Salvete absenti: cum fata, Deusque iubebunt,
Quo nunc mente feror, corpore iunctus ero.
DIcebam: valeat cum carmine carminis auctor.
Aonides Divae, non ego vester ero.
Sperno leves hederas, puerilia munera vatum.
Area non nostris illa teretur equis.
Dicebam, et teneros, mea prima pericula, versus
Ausus eram tristi velle abolere rogo.
Et iam detuleram comburere. risit Apollo,
Irritaque infusis omnia fecit aquis.
Vigant exigui lusus, si forte merebunt,
Et superis visum est, qui vetuere mori.
Scilicet in gnatos scelus est saevire parentem;
Quaeque abolet fetum, non pia mater erit.
Nunc quoque, qua fratrem Colchis saevissima quondam,
Quaque tulit gnatos, est scelerata manus.
Impia convertit turpe in sua viscera ferrum:
Quae peperit, prolem sustulit illa suam.
Di prohibete nefas. soboles mea vivat in annos,
Causaque sit famae quantulacumque meae.
Nec, si non magno mihi curritur orbita Circo,
spectabunt nostras nulla theatra rotas.
Pro modulo mea navis erat. si magna negata est,
Exiguas nobis per vada linter eat.
Tantum opto summos leviter gustare liquores.
Hoc satis est alii pocula plena bibant.
VIx sua post varios suspenderat arma tumultus
Cimbrica non tanto turbine digna premi.
Vix tumidum exeussit modo non oppressa Gradivum,
Et rediit ridens in sua regna Venus.
Cede meis Mavors, dixit Cytherea, duellis.
Tellus ista Deos non feret una duos.
Cede age, si numquam nostros Vulcanus amorem
Impediat solitis, et mea furta, dolis.
Espetis amplexus? amplectere, basia? sige.
In gremio esse? veni concubuisse? cuba.
Nec numerum quaeras, mea lux, mille offero lusus.
Tota subimperio terra sit illa meo.
Utque libensfacias, succedent proelia bellis.
Cetera conveniunt: sanguine nostra carent.
Risit, et est tanti, dixit Mars, vendere terras.
Et iam sola suo regnat in orbe Venus.
Lascivusque novas nunc demum impune sagittas
Spargit, et exsultat restituendus Amor.
Et iam non solitas agnoscit Cimbrica flammas.
Qui domibus fuerat, mentibus ignis adest.
Et iam multorum quae viderat ante cruorem:
Multorum lacrimis ora madere videt.
Et vix illaesos, qui sint sine vulnere, cernit:
Inque animo paene quolibet haeret Amor.
Ardent innumeri, sed non feliciter omnes.
Nec simile in laeso pectore vulnus alunt.
In lacrimis multi tantum suspiria norunt;
Quos Venus, et dubio turbine ludit Amor.
Hei miseros! sinulla venit medicina dolori;
Flammaque non ullum tanta levamen habet.
Nec tamen excutiunt, qui primo insedit, Amorem.
Si nescis, ignes non movet ille suos.
Et poterit pennas forte amisisse videri:
Cum primum invaluit, non volat ille puer.
Te quoque Diva Themis, nuper, Latere, videbat
Ad dominae vultus erubusse tuae.
Nec nostri poterunt, inquit, subsistere alumni?
Et puer in populum ius habet ille meum?
Dixit; et ad teneram ridens conversa Dionem:
Tu quoque, si fas est, in mea regna veni.
Parce meos tantum crudeliter urere cives.
Sufficiat telis succubuisse tuis.
Et placidos ignes, incen dia mitia praebe:
Et non ille puer tetricus esto Deus,
Annuit, atque infusa Deae pulcherrima Cypris,
Plurimaque admiscens oscula, dixit, erit.
Inde tuas crevisse vides, vir maxime, flammas:
Sed quas affuso nectare pascit Amor.
Augerique novos, et gliscere suaviter ignes,
Et non inviso pectus amore premi.
Quem tua nuc virgo teneris complexibus auget,
Accumulatque novis usque cupidinibus.
Cimbrica iuravit: Neptunum testorutrumque,
Non est in regno pulchrior ulla meo.
Seu videas vultum? poterit Venus esse videri.
Seu mores: Pallas, vel tua, Phoebe, soror.
Haec flexit formosa, et mitiv vulnera fecit,
Qualia Leda suo fecerat ante Iovi.
Haec eadem, Latere, tuis inclusa lacertis,
Persuasa ad bland um Cypridos obsequium,
Ne prius effugiat iucundi vincula nexus,
Quam vulnus fecit quod tibi, tollat idem.
SI qua fides tenebris, et habet sua numina somnus:
Esse peregrino captus amore potes.
Nec nihil illud erat, quod nuper imagine somni
Vidimus. heic verum si reperire licer.
A superis erat ille sopor. ne credere nolis,
Et qua prodierat, cornea porta fuit.
Nox erat, et nullum metuebant sidera solem,
Nostraque erant solito membra levata toro.
Cum mens interea (nam quo non somnia ducunt?)
Acta est per varios, ceu aliena, locos.
Forte velut rediens, multosque vagata per obers,
Vila est a vestris non procul esse iugis.
Norica sublimi qua surgunt maenia fastu,
Magnificaeque urbis nobile fulget opus.
Iamque videt vestri prope dissita tecta Lycei:
Parva quidem, sed quae sic quoque nomen habent.
A Musis locus ille calet. procul este profani.
Non pater haec quovis Urbs adeunda pede.
Si quis sensus inest somnis, vel inesse putatur:
Heic ego Petraeum quaerere visus eram.
Campus Apollineae suberat cultissimus Urbi:
In medio campi fons salientis aquae.
Innocuas lauros passim, florumque colores
Cingebat Paphiae myrtus amatae Deae.
Heic mihi Petraeus primis occurrit in herbis.
Nec solus: lateri iuncta puella fuit.
Myrtea serta aderant, et candida vestis uttique,
Fallor, anhic Veneris dicitur esse color.
Ille tamen leviter formosae infulsus amicae
Ibat, et haerebat totus ab ore Deae.
Qualis in amplexu dominae Tirynthius hospes
Lydia per campos dicitur isse tuos.
Qualis et ad Xanthum, cum nondum Graia placeret,
Iuncta ibat Paridi patria nympha suo
Si licet in somno: testor, Petraee, fuisti.
Irae materies, invidiaeque mihi.
Accessi: nec enim tu respondere parabas:
Porrexi dextram, nec tua iuncta fuit.
Ut qui Gorgoniae modo viderat ora Medusae,
Protenus obriguit et sine mente fuit:
Sic tuus in dominae stupuit, sine voce labellis
Vultus inalbescens, pallidiorque nive.
Vix ubi Margaridos nomen, dominamque peiorem,
Instabili quondam federa pacta fide,
Cum primos ignes, et vulnera prima referrem;
Visus es offenso signa dedisse pede.
Cetera seu saxum. Tantum non dextra papillas
Pressisset, fueras hac quoque parte lapis.
Iamque ego dum tanto convitia quaero stupori,
Teque subirascor dememinisse mei:
Cessat, et invitis decedit somnus ocellis.
Sed tamen est animo pars bona fixa meo.
Et iam non dubito (nec sempersomnia fallunt)
Quin ista tuleris vulnus in urbe novum.
Quin tua dicatur nunc barbara Margaris illic,
Et rudis, et verbis ingeniosa parum.
Accedens formae placuit sollertia vocis,
Quaeque peregrino mollius ore sonat.
Scilicet argutae, Petraee, ignosco puellae,
Cui praeter faciem vox quoque lena fuit.
ECce meos Batavos visit, patriaque relicta
Ad sua natalis tempora laetus adest.
Scilicet a nostro properans feliciter Albi,
Rhene pater ripis gaudet adesse tuis.
Et petit a domino consueti moris honorem:
Invitatque manus ad sua sacra meas.
Accedas, Cramere; dies tibi dicitur iste.
Fabricius Genio vina, tibique parat.
Vina sua Genio, genitale notantia tempus:
Et nova quae pariant gaudia, vina tibi.
Scilicet hac ex luce fluentes ordinat annos,
Qua lepidum posuit optima mater onus.
Qua mihi veridicae, quas omnia fata sequuntur,
Neverunt vitae stamina prima Deae.
Si qua fides, natum tremulis excepit in ulnis
Atropos, aeternis de tribus una soror.
Et leviter digitis deducens vellera, dixit:
(Audierat retuli quae mihi dicta parens.)
Tu quoque blande puer, non inficiande Camenis,
Facunda Aoniis ora rigabas aquis.
Vive modo dilecte puer, gratissime Musis.
Et patriae quaedam gloria cresce tuae.
Dixerat. adsensere Deae. perque aera latum
Quae plaga dextra fuit, tota serena fuit.
Atque ea sive negavit iniquus, sive benignus
Iuppiter eventum iussit habere suum,
Securus, Cramere, age ter tria pocula amici
Sospitis, atque iterum ter tria sume tui.
Ite Deae Aonites, cras vos revocabimus omnes.
Iste dies nobis festus agendus erit.
Huc cyathos. Cramere; et mollia tibi corona.
Proposuit siccis omnia dura Deus.
Non aliter fugiunt curae, tristesque labores:
Ut fugiant curae fortius adde merum.
Et bene me, bene te non unis adicere votis.
Cetera vicino trade ferenda mari.
Et neque, cur pereat bellis Germania, quaere;
Quisve armet reges inde, vel inde furor.
Et neque, quid Sueci, quid magni Caesaris arma
In elades tumidi Martis amore ferat.
Disponent Superi. nihil est, quod quaerimus ista,
Quae tegit obducta condita nube Deus.
Fata viam invenient. Vina huc, Cramere, rosaque.
Nec tibi, nec sobrio nunc licet esse mihi.
Dicamus bona verba: procul, procul horrida bella:
Ter tibi fit Briareu: ter tibi sancte Geni:
Ter Charitum trigae: toties tibi candide Phoebe:
Bis toties Musis: bis toties Veneri:
Si qua animum, Cramere, tuum formusula flexit,
Huic tacite cyathos, si lubet adde duos.
Vivamus dum fata sinunt, dum non perit aetas.
Quis scit an haec iterum sit reditura dies?
Interea, Cramere, optes, ut semper amico
Candidior redeat, candidiorque tibi.
NObilissime Heinsi, dum in libellis illis excudendis praela fervent, animum ibi occupatum Natalis tui celebritas alio avertit. Quoniam autem ad tua sacra etiam me conferre thusculum voluisti, habe Elegiam exilem, et tenuem, quales a me proficisci solent. Debebam in tam egregio argumento esse ingeniosior. Sed ita me am indolem comparatam sentio, ut ne illustrihus quidem facibus admotis excitetur. Nisi fortassis in amico satis est, si affectum probaverit. quem integrum, sincerumque, quicquid de ingenio fiat, praestare tibi possum. Vale.
HEinsiade genio libamus tura, merumque.
Exeat a facris turba profana meis.
Qui malus est, lepidis qui vatibus invidet, illinc
Sit prcul, hanc lucem nec putet esse suam.
Laeta verecundus nobiscum festa frequentet.
Bacchus, et innocuae tresque, novemque Deae
Nec te, diva Venus, puerosque arcemus Amores.
Vos quoque cum Musis Heinsius ipfe vocat,
Quo valet, ingenium vobis debere fatetur.
Peneque Pegasea plus potuistis aqua.
Ingentis meriti lux conscia prodidit Orbi
Heinsiaden. vestri muneris ille fuit.
Eminus a Pindo cum sternuit omen Apollo,
Omina narratur bina dedisse Paphos.
Crescentem Cypris Phoebo divisit alumnum,
Et iuveni partrium diva praeivit iter.
Illa domus teneris adsuevit amoribus olim.
Heinsiades patrias ventilat inde faces.
Nec negat ardenti genitor concedere gnato:
Indolis heredem nec negat esse suae.
Qualis, Phoebeus quoties deterbuit ales,
De mediis flammis altera prodit avis.
Illa piae volucri, pennasque, apicemque reponit,
Auratumque iubar; perpetuamque facit.
Heinsius in pulchro iuvenescit carmine grati;
Quodque amat, exemplo sentit amare suo.
Sed sacra natali Genio facienda supensunt.
Pone puer cyathos, innocuumque merum.
Nil sine laetitia Bacchi succedere narrant.
Fundite thyrsigero pocula prima Deo.
Mox Veneri, Phoeboque, tribusque, novemque Deabus.
Numinibus lepidis indiget ista dies.
Tu quoque cum Superis gnato tua gaudia confer,
Nec promptis, HEINSI maxime, parce cadis.
Quicquid habes vasta complexum mente, remitte;
Et tua folenni seria tinge mero.
Quae mihi formosa patera est evincta corolla,
Hanc Genio gnati fundo, liboque tui,
Inde tibi Genioque domus. Inniteris ipse,
Et domus Heinfiadae, tantaque fama, tuo.
Quamlibet immensum sobolem limitte per Orbem,
Ingenii fetus, et monumenta, libros:
Heinsiaden malles vel tota laude redemptum,
Et tibi iam tanti gloria nulla foret.
Iunge merum votis, quae filius audiat ipse,
Seque patris curam sentiat esse sui.
Vivite felices: et tu, pater optime, cresce
Ingenio gnati; laudibus ille tuis
Zverius extendens nobiscum vota, precefque,
Laetitiae partem vindicet inde sibi.
Iamque animi curas aliquo distinguere Baccho
Quaerat, et hanc festam gaudeat esse diem.
Macte Heinsi sacrisque tuis, votisque tuorum
Stamus, et ante aras folvimus ista tuas.
Lysa comam spargit cumulatque altaria donis,
Et iuvat orantes, et praeit ipsa preces.
Illa mero medico laetatur pingee mensam,
Nec, quod amat, posthac dissimulare potest.
Nunc et amatorem centum complexibus urget:
Nec timet invidiam: nec memor ipsa sui est.
Illa suo Heinsiadae proprios transcriberet annos,
Si possent superos flectere vota Deos.
Et flexit Superos, quaecumque puella Deorum
Pro tam festivo vate poposcit opem.
CARMINUM ADOPTIVORUM LIBER.
QUi me inter arma, Nordovix novenarum
Mystes Dearum, non novelle, non prisce,
Sed sic utrumque, ut utrum sies, parum constet,
Puer diserte, non puer, vir imberbis,
Qui me inter arma, non inermibus chartis,
Sed de pharetra maximi Deum telo,
Telo Merillae fulminum, gravi telo,
Ignotus ignotum feris, et invisum,
Mox invidendum: Laureate Fabrici,
Sed imter ulnas educantium, ad cunas,
Et ante cunas Laureate Fabrici;
En dexteram, fidemque, si quid hoc tanti est,
En pectus imum, et intimum, en amicorum
Esto meorum; per fidem hanc, per hanc dextram,
Per Heinsium commune nomen utrique,
Commune numen, ctescet ille crescenti
Coaevus aevo, fixus, acer, aeternus,
Par ardor illi, quem fovetis utrinque
Fabricius Merillae, et illa Fabrici.
En arte Coa prorsus et Galenorum
Caeco apparatu, quo magis meus fiat,
Nihil necesse est. Vixerit senex Cous,
Fac totus in te vixerit (quod ut cano
Fiat mereris iam puer) quid exspectem
Nisi ut propinquis aeger a manu tanta
Reddat, quod ipsa Clotho venerit vivam,
Et sim diu, qui nil quidem refert an sim?
At qui sepulto cespitum gravi mole,
Gravioribus negotiorum, et armorum
Sin Patriae, nec Principi, sibi exstincto,
Surdo, silenti, nescio Camenarum,
Permessidos, Pindi, tui, sui, trunco.
Vitam remittis, et procul iubes vivam,
Iubes loquar, audiam iubes, iubes cantem,
Permissidem credam facis, facis Pindum
Colles cruentos, et sororibus divis
Quasi interesse, qui sororibus diris
Quacumque victor, aut revector, intersum.
Cuius Galeni, cuius e Deum turba
Potentiorum
[Gap desc: greek words]
Manumque, opemque, magne tiro, non vincis?
Me caecus error, me profunda caligo
Involvit, aut mortale non facis factum,
Qui me inter arma, Nordovix novenarum
Mystes Dearum, neminem, nihil nutu
Novum creasti, nempe recreavisti.
CONSTANTER.
Ad Rhenobergam, inter aulae et armorum perpetuas incudes, CIC ICC XXXIII.
DOusa pater vatum, patrii tutela Lycei,
Quo nil candidius terra Batava tulit,
Littora Nortvici, camposque accendit, et amnes,
In gremio dominae dum sua fata canit,
Ipsa Venus, Venerisque puer, quos lusit amores,
Quaeque Idae fixit basia mille suae,
Inscripsit foliis: flammasque, et carmina Nymphae
Hauserunt patriae, Nereidesque Deae.
Tota calet tellus, et adhuc locus uritur ipso:
Quem Phoebo iunctus nunc quoque sacrat Amor.
Dignus utroque Deo vates meus arbet utroque,
Nec Paphae nec minus igne calet.
Incola Nortvici pariter Pindumque, Paphumque
Hausit. amatque simul, nec moritura canit.
Dousa meus doctos Nortvicum transtulit ignes.
Nunc afflat vates numine Dousa suo
DANIEL HEINSIUS.
FAllimur, an steriles inter Parnassus arenas
Surgit, et aequoreis proximus exit aquis?
Non Helicon, non Phocis abest tellure Batava
Fundunt Castalii pocula plena lacus.
Nobile Nortvicum, florent in pulvere Musae,
Inque tuis scribunt carmina docta iugis.
Nec tamen exsuccos feriit levis ungula colles,
Aut latices ictu Bellerophontis habes.
Fabricius fontes aperit, novus incola vatis
Officio totis luxuriatur agris.
Hoc donat iam Saxo tibi, quod debuit Albi.
Invenit in silvis, quod canat, ille tuis.
Quum magnos repetis, Batavum miracula, Dousas,
Post Dousas cupias hoc quoque teste loqui,
Si pius est, quisquis Patriae praeconia solvit,
Bis pius est vates, qui peregrina canit.
C. BARLAEUS.
IDA Cupidineis Dousae cantata libellis
Obvia Fabricio facta, Merilla, tuo.
Protinus invasit collum, lentumque, tenaxque
Basiolum impressit. Quid levis Ida facis?
Dousa tuus non est, non hic tuus, Ida, poeta.
Non est: sed Dousam credidit Ida suum.
P. SCRIVERIUS.
TUlicet in Batavis, patrio semotos ab Albi,
Dulcia tranquillis otia rebus agis;
Et modo Nordovica colis, tua gaudia, Tempe,
Quaeque latent istis montibus Oreades;
Et modo, qui Leidam circumstrepit undique, Rheni
Threicio fragiles carmine sistis aquas;
Queis caput extellens pulcherrima Neptunine
Murmura siccatis imbibit auriculis,
Vicinamque serit sublata voce per urbem,
Ut stupeat lenes Heinsius ad numeros:
Heinsius ille sui Varro clarissimus aevi,
Quem caelo similem vis facit ingenii.
Non tamen est laudanda tuae petulantia Musae,
Quae narrat, quod me calcet Amor pedibus,
Noc scio quid sit Amor, nec multum scire laboro.
Dicitur armata spicula ferre manu.
Est mihimens Phoebo, studiisque dicata Minervae,
Qualia, nulla trucem cum tenet hasta, regit,
Herculeos animo mallem tolerare labores,
Stymphalicasque sono vincere pelvis aves,
Antaeumque gravimembrorum mole timendum
Conari invalidis viribus opprimere.
Iudice Fabricio. sed enim quia credor amare,
Saepius inquiro pectoris in latebras.
Et quia vix falli potis est in amore magister,
Quem Veneris puer, et quem legit ipsa Venus;
Proque suo statuunt Nasone incauta iuventus,
Quo sub in his quae sunt commoda proficiat:
Rumino quid Seliae faciam cum limina viso,
Unde meus certo cognitus esset amor.
Nempe rubor malas turbat, tigor occupat artus,
Verbaque, quae veniunt, dimidiata loquor.
Inde premo digitos et lactea colla lacertis
Ambio, et humidulis oscula do labiis.
Et quibus, Idalius qualem nec pusio fundit
Unquam caelicolis, effluit ambrosia.
Quin mea furta etiam nuper tibi visa fuisse
Noctis, ais, longo tempore concubio.
Stat Selia ante fores, ac me deducit euntem,
Forte humeros Seliae candida palla tegit.
Tumque ego, quae indubium doceant sub pectore vulnus
Atque vale abscedens exprimo post gemitus.
Ergone Fabricius nostra haec secreta notavit?
Credite Fabricio, Leeuwius omnis amat.
Ast amat q quovis quae digna putatur amari:
Dein ego iam partes ipse subibo tuas.
Quod vero Seliae vis postposuste Merillam
Flagitium primus nunc ego dico tuum.
Invidus est, quisquis de me male iudicat, et me
Invidia pectus dilacerare putat.
Non mea vipereo suffulsa est lingua veneno,
Pallor ab alterius nec mihi sorte venit.
Diligo quos virtus, et quos sollertia mentis
Fortunae donis luxuriare facit.
Quique meis etiam votis contrarius obstat,
Saepius esse meo dignus amore potest.
Trans mare vicinos petiit tua vita Britannos,
Huc praebent celeres ventus, et unda vias.
LUsisti satis, et satis Merillae
Cantasti numeris leves amores,
Venustis numeris et eruditis,
Fabrici, iuvenum venustiorum
Laus non infima: maius est agendum.
Et Musae veniunt severiores
Colendae tibi, quaeque Batavorum
Refellant bene Martialis aurem.
Annos innocuae rudes iuventae,
Ut decet, lepidis damus libellis:
Sed postquam gravior nitescit aetas,
Nos totos tetricae damus Minervae,
Quae mensas faciat focosque pingues.
Teque Albis reducem videre gestit
Non tantum facilem, puto, poetam,
Quamvis et facilem velit poetam,
Sed iustum quoque flaminem THemistae,
Aut gnarum quoque flaminem Aesculapi,
Qui servet vegetos probosve cives.
Et nunc tale tibi vigere pectus
Monstras omnibus, omniumque vultus
In te laetitia trahis stupentes,
Dum quicquid chymicis boni paratur,
Scrutatoribus optimi metali,
Magni dogmata iungis ad Galeni,
Et quid iudicio scholae relinquis
Quam nuper Paracelsus erigebat.
Haud fungi penitus recentiores
Habendi, licet id superba multum
Coa natio, pertinaxque multum.
Credi postulet: aegritudo cedit
Non auctoribus his, vel his, vel illis,
Fideli ast opera, et manu perita.
Verum quandoquidem quid imminutae
Meti subsidium sit argumentis
Doces indubie hinc et hinc petitis,
Sive insomnia spiritu meatus
Infestent cerebri, sopore sive
Sensus undique ferreo ligentur,
Seu penuria, sive plenitudo
Constrictus habeat prematque nervos,
Seu deliria spissa implicata
Deturpent rationis officinam,
Dic sodes mihi (praemio trecentos
Ultro polliceor statim phalaecos)
Ut sanes homines polliciores,
Qui solum bene disputant tacendo,
Et mali nihil integram per horam
Vel prima fere syllaba loquuntur.
An Rhazes tuus id, vel Avicenna
Non scripsere tibi genus medelae!
Huc ergo, mihi praemio trecentos
Ultro polliceare tu phalaecos,
Medelam tibi porrigam probatam.
Sed prius peragas tuam (potesque,
Qui facundus et eruditus audis)
Felici omine disputationem.
Ut dein Vorstitus, ille flos medentum,
Natus optimus optimi parentis.
Exclamat, Bodechere parce, non est
Quod des Fabricio tuo meoque
Quae te pharmaca nosse gloriaris;
Medelam teneas tibi probatam,
Donec est magis usui futura.
IANUS BODECHERUS BANNINGIUS.
SI, quod vulgari fertur sermone meretur
Forte fidem verbum; adversam cuique atque secundam
Fortunam fabricare suos et singere mores,
De te Fabricio non est dubitare necesse,
Quin tibi contigerit fatis melioribus uti
Te sortem moderante tuam, Vi Numinis almi
Adiuto, teneris qui sis ingressus ab annis
Praeclarum virtutis iter, pulchrumque putaris
Paene puer doctis poliendum tradere Musis
Pectus, et egregias vitam excoluisse per artes.
Nec te paenituit laeta subeunte Iuventa
Successus urgere tuos. quantum addidit aetas
Annorum spatio, tantum provecta subinde
Adiecit curis, indefessosque labori.
Quo sine nil altum mens inchoat, illius alis
Altius evectus Famae contendis ad arcem
Egregio nisu. Iam pulchrum ostendere mundo
Ingenii sublimis opes, aususque Viriles.
Prodere vix prima iuvenem lanugine tinctum,
Palladiis clarum studiis, magnique laboris
Conscia victuris monumenta intexere chartis.
Et quale et quantum decus innotescere magnis
Et placuisse viris, quos et nunc suspicit Orbis
Insignes meritis, et quorum postera doctas
Agnoscet curas, sirnul et mirabitur aetas.
His animum succincte bonis, his omnibus une
Nominibus felix, Vincenti, concipe veram
Et parilem sortique tuae, votisque faventum
Laetitiam, caeptumque bonis, ad culmen Honoris
Auspiciis iter ad nitidam decurrere Calcem
Pergo, tuo faveat DEUS et fortuna labori.
Nec minus interea contra ludibria caecae
Sortis et instabiles casus incertaque rerum
Quae fert vita hominum, momenta, vicesque superbas
Disce tuum munire animum, pulchreque memento
Compositum adversis fidens opponere rebus.
Et quamquam virtutis amor cultusque meretur
Praemiae prima, tamen si tu virtutis egenos
Virtutis videas nancisci insignia, contra
Facta tua in minimo, quamvis laudata, reponi,
Desine ad humanae subtilius omnia normam
Pendere mercedis, nec te damnosa lucelli
Transversum rapiat spes, aut aversa fatiget
Tristitiaque gravet: placeat tibi candida virtus
Illecebris formosa suis, nexuque sideli.
Alliget implicitum, dabit haec tibi praemia victrix
Et verum, dilecta, decus, meritumque profano
Secernet populo, et lucentibus in seret astris.
HENRICUS VAGETIUS.
FElix Dearum cultor, et Boeotia
Rigatus usque et usque labra Castali,
Nunc spes, Fabrici, Themidos, in cuius sacro
Virtus Fidesque Numinum sotiant chorum
Et nil sinunt deesse magnum pectore:
Dum sat beata pastus ingenii dape
Vacare gaudes, dum Daphnes laeta caput
Coma revinctus, (non Daphnes qua Blovius
Implet tabernas, et coronarum institor
Ingenia cauponatur; haud qua Myrtilus
Et turba congrex sublinunt os saeculo:
Sed qua verendus Maeonius natus stetit,
Regum furores enthea canens lyra
Et regna et urbes atque mores civium,
Vitae magister, summa lex prudentiae;
Qua Mantuanus Iulios caelo ferens
Ortus; tuusque qua nitet Nafo tener
Festam marinae Cypridis iactans facem.)
Dum tactus hilari serta thyrso tempora
Frontem remittis inter ingenios iocos,
Hederisque laurum temperans sequacibus
Lepidus satelles ebrii incedis Dei:
Me qua Batavi coletur imperii caput,
Et tot potentum regna mittunt urbium
Commune sceptrum, plena nobilibus viris,
Urbs principalis, Haga privato lare
Interque fastus milleque inter turbines
Et nuntiorum ex orbe toto nundinas
Amabili quiete secretum tenet.
Heic Ulpiani scita, dicta servii,
Heic et Scabini et aemulas Proculi scholas
Mecum frequento, et quicquid ingentes viri,
Aequi bonique interpretes sanctissimi,
Legum tribunal, et sacerdotes Deae,
Quae iure gentes frenat, et fera civibus
Arbitria doctis abnegare virium
Iusta cuique lance dispensat suum,
Pulchris relictum condiderunt paginis,
Avidus retracto et patrias artes sequor.
Mox vellit aurem prisca sapientum cohors,
Seu quos professos devio normam iuvat
Monstrasse mori, et acre robur pectori
Suggerere contra Fortisincertae minas:
Seu qui prioris gesta famae tempori
Servant futuro, veritatis buccinae,
Et tot decora exempla virtutum vetant
Oblivionis nocte celari mala,
Pravisque numquam desiturae infamiae
Seros nepotes et penes longam diem
Poenas severi iudices pronuntiant:
Seu fabularum qui tegunt dulcedine
Praecepta vitae, et serium Iudis agunt,
Phoebi ministri, turba Parnassi pia,
Qui te, Fabrici, gloriae heredem suae.
Qui te sodalem, qui domesticum vocant.
Sive his repertrix omnis elegantiae
Superbit Hellas, seu nepotes Romuli.
Non admonendo Statius deest sibi,
Atque expiari februis salubribus
Thebas reposci, nec minus monstrat suum
Nobis Achillem. Qualis exuviis Draco.
Capite exsolutis inquies tendit cutem,
Urgetque nodos aspero monti affricans
Nitensque, donec liber omni corpore
In alteram iam vernet aetatem novus.
Tum forte si quid interim subnascitur
Meminisse dignum, mensque fecunda est sibi,
Illudo chartis, temporis cautus mei
Ratiocinator ac avarus unius.
Sic condo soles, sic amoeno murmure
Fraudata somno multa nox saepe effluit:
At si labore fessus, aeger taedio.
Vacationem tetricae Musae imperet
Desertor animi corporis folliculus,
Est innocentum ampla lusuum
Et multa blandimenta, me queis avocem.
Leida profectis qua patet pedibus via,
Et prima pandit Haga nobilis sinum
Insigne portas exhibens pacis modo.
Praedives umbris occupat campum nemus.
Stat vasta quercus nubibus condens caput,
Expansa silvae more brachia implicans,
Quinas ter ulnas exigit trunci modus:
Alterius aevi, grata Dianae quies,
Dryadum voluptas, nocte quae circum choros
Ducunt silenti, et metiuntur ambitum.
Stat tilia pinguis, apta pennis fraxinus,
Et recta fagus, mille corpora arborum
Et foedere uno fervidos ictus vetant.
Subtus virenti laeta tellus gramine
Crinitur. ipsum frangere invitant prope
Et transeuntes ambiunt ultro tori.
Mites per auras aeremque termidum
Late comantum spiritum mollem vehens
Zephyrus susurrat, grataque afflat frigora.
Et undiquaque plumeum sonat genus
Sollenne carmen aemula concordia.
Densentque virgae ac vimina in medio specum,
Fauni latebras, unde subsessor salax
Tentat fugacis nuptias Alseidos,
Matura collis nec deest apricitas
In parte quadam, et bibere soles invidet.
Delatus illo mente libera vagor
Visus per omnes, atque deliciis fruor,
Natura mater quas ministrat obvias,
Largoque cornu daedalis tribuit locis.
Non ob locatas, improbas, factas manu,
Quales paravit luxus impatiens sui,
Morum ruinas, illecebras turpium.
Patrimonii Charibdin et Syrtes meras,
Pestes iuventae, et omnis aetatis probrum,
Saginam inertiae, officinas mortium.
Venusinus addit forte se mihi comes
Risus magister, aut Poeta eius,
Qui cum Bathyllum miror. Atticae silens
Respondeo cicadae, Amorem somnio,
Canto Lyaeum siccus, et iungo rosas.
Nec quid lucrentur Caesii aut Aquilii,
Famae tyranni fragilis atque evanidae;
Nec quod frequenti scriptus in pittacio
Perambulet librariarum scrinia
Fontesque pingat nescio quis Olus tuus;
Aut barbarorum quid mihi decreverint
Comitia, quo me censeant in ordine,
Ibi recordor, assis aut facio unius.
Quod si libido garriendi accesserit
Et liberales serere sermones iuvet,
Cohors amica est, quae libenter commodat
Aurem, et vicissim nec meas invitam rapit.
Bosvvelle, te fas nominari principem,
Cuius diserto loquitur ore Belgicae
Rex, qui Britannos triplices sceptro ligat,
Viris et armis et mari toto timor.
Nec de silebo, sera qui genti piae
Ruptis tenebris reddidisti stemmata,
O vera soboles Amstelae propaginis.
Te, magne Scotte, lux sarena Curiae.
Civilioris optimatis unica
Imago, quem nunc vindicem exspectant suum
Sub nocte multa destituta tempora.
Te, mens manusque Principis Celsissimi,
Divine Hugeni. Teque pars potior mei,
O lingua Peithus, Pallados sacrarium,
Et certi amoris symbolum, Grasvvinkeli,
Cuius requirit consili vires Gothus,
Qua se tuetur Veneta Libertas manu,
Quod tot procantur forte praesidium rei,
Squalentibusque simile praesidium reis
Te, docte Groti, cui renasci gestiunt
Prisci magistri, principes artis tuae.
Omitto numerum, versibus parcens malis
Et invenustis, nauseae parcens tuae.
Haudquaquam amori, cui pares cuncti, meo.
Est et leporum qui parentem Liberum
Adhibeat, et me suaviter rorantibus
Lacessere haud recuset udus poculis.
Haec, mi Fabrici, pro tuo laeti tamen
Vindemiali computamus heic die.
Nec invidemus uberantioribus.
Tantum Neaera non calet noster sinus.
Inter tot ignes et faces et illices,
Quando haec patranti lumine advocat virum;
Nudis papillis illa provocat manum,
Strictis et arte fasciae tumentibus,
Sororiari primulum doctis quasi;
Vultu pudoris dictat alia audaciam,
Natura quem si deneget, mira artifex
Quocumque fuco pallidis linit genis;
Defecta quaedam dote pulchri corporis
Procacitate res agit linguae suas;
(Volunt id ipsae comitatem dicier)
Tunc crebra schemata eruditulae et tropi,
Lasciviae velamen, ut rivis fluunt;
Aut oricilla gemma pendet imula,
Tribacca gemma, vel papillis obiacet,
Solumque pulchram clara dotem divitis
Promittit arcae, quae procum sapientem emat.
Tot inter ignes et faces et illices
Contudimus arcus telaque insani Dei,
An ille potius ut rudem et durum fugit?
Caloribusque non paratum dulcibus.
Donec reversum accipiat expanso sinu
Et veste tota blandiens Albis pater,
Nymphisque patriis offerat mefomitem,
Flammisque fingar apta materies novis.
OPtime Vincentii, cuius de voce perenne
Fulmen inexhausti funditur eloquii.
Non aliter, quam de flavis mella aurea ramis,
Aut de distentis lac fluit uberibus.
O felix caput, o nostris carissime divis,
Pieridum decus, et pignus Apollineum;
Tu per arenosum prostratus moIliter Albim,
Qua sperat genitor brachia Nereidum,
Hamburgumque suum lassis admurmurat undis,
Caeruleam vultu Dorida prospiciens,
Phyllida nunc ludis vario spiramine avenae
Demulcens patris flumina cornigeri;
Nesciat ut retrone tuos vertatur ad ignes,
An magis ille suum pergat ad Oceanum,
Tum myrti folia adsurgunt tua tempora circum,
Te tantum, et levibus digna Cupidinibus;
Et vellent pectus, vellentque invadere totum
Amplexa hinc atque hinc undique Fabricium,
Si non adspernetur amor velamina castus
Qui sub flamiseris stat tibi visceribus.
Me tenuis pater, et Phoebi vix nomine dignus
Ducit silvestres inter Hamadryades.
Semicaprumque genus Satyrorum, atque agmina monstrat
Hirta, puellarum non adeunda choris.
Quotum cum mea per silvas vestigia vidit,
Aut suspirantes pertimuit Pholec,
Respiciens iterumque oculis, iterumque, iterumque,
Extemplo nostrum profugit in gremium.
Namque per arboreas ubi Lipsia cernitur umbras,
Cramineo felix est locus in nemore,
Qui solos risus, solosque exspectat amores,
Et nescit gemitus, et refugit lacrimas,
(Illae etenim quoties thalamos tetigere virentes,
Noxia de campis gramina proveniunt;
Tum ramique cadunt, et qua se proxima quercus
Explicat, e mediis tollitur illicibus.)
Hic nos agresti luctamur arundine, donec
Ventus ab impressis exeat articulis.
Spiritus ille etiam nostros accendit amores.
Atque meas flatus ventilat ille faces.
Accendor, qualis fragiles ubi campus aristas
Quas hinc atque hinc iam Mulciber involvit,
Dum flammae magis atque magis, urgent creditantes,
Fratribus impelli sensit ab AEoliis,
Namque illi simul ac antro emittuntur opaco,
Unde tenent terras, unde agitant maria,
Immitis Notus, et Boreas Rhodopeius, et Eurus,
Dissimilique solum turbine provolitant,
Tunc incendia vesta feruntur in altius agmen,
Et velox teneros fax agitat calamos:
Sic et nunc mea me Pholoe, mea vita, meum mel
Sufflari levibus ridet arundinibus.
SI licet Arctoas Batavis accedere Musas,
Heinsiadae versus deficientis habe.
Ante tuas aras tutelaresque penates
Victima de fesso, carmina, vate iacet.
Cedite sublimes, heroica proelia, versus;
Cede cothurnatis, Iambe superbe modis.
Imparibus veniat Elegeia laxa capillis;
Exilio vatis convenit illa sui.
Parva decent tenues; modo dent mihi fata recursum,
Cum dabitur Leydam visere, magna canam.
Me tenet aequoreis Uvasnaria cincta procellis,
Unde suas Batavus per mare mittit opes.
Exul agor, patriosque lares urbemque reliqui,
Nec dantur studiis commoda iusta meis.
Me sterilis tellus inarataque detinet ora,
Solaque nunc oculos pascit arena meos.
Aut impacati cerno violentia ponti
Regna, vel in medio littore solus eo.
Forsan et e cano venientia lintea Nereo
Metior, aut vultus detinet unda meos.
Pone iacet Batavi species miseranda Lycei
Fataque quam prohibent visere, cerno tamen.
Orba sedet in medio natorum; in funere Pallas,
Nec valet armata pellere fata manu.
Leyda parens, miseranda parens, tua numina testor,
Invitus patriis abstrahor a laribus.
Non hic finitimos video, tua pascua, saltus;
Non hic Naiadum turba per arva canit.
Ceruleae veniunt gens invidiosa Poetis,
Nereides, gnati Dora canora tuae.
Semper defessos renovat Thetis uda furoret,
Et numquam lassi gurgitis unda silet.
Marsque pater Nereusque pater sualiura sequuntur,
Militat in partes saevus uterque suas:
Aptus et aequoribus Mavors et navita bellis,
Si dubitas Batavo iudice, Maurus erit.
Di maris, et Neptune parens, ignoscite fasso;
Non facit ad Musas aequor et aura meas.
Illa iuvent nautas, mihisunt Parnassia curae
Numina, Phoebeo spiritus igne calet:
Molle mihi pectus, levibus violabile telis;
Et quo, si sequerer bella, carere velim.
Id quoque iamdudum Veneri debemus, et armis
Nostra quibus toties pectora fixit amor.
Tempore quo primum Cythereia furta notavit
Phoebus et arcanum lumine vidit opus;
Illa, licet facilis nec coniunge digna severo,
In teneros vates miles iniqua fuit.
Mars quoque Phoebeo, si credimus omnia, vultu
Proditus ex illo tempore laesus erat.
Quis tibi, Phoebe pater, Gradivum laedere iussit?
Hei mihi, vindicta non caret ille Deus.
Et damnosa Venus, quamvis sine milite pugnet,
Non dabit immunes criminis esse manus.
Sed tibi nescio quid violentum fata minantur,
Cum fugiet vultus Thessala Nympha tuos.
Ah quoties cuperes non offendisse Dionen!
Ah quoties oculos non habuisse tuos!
Si nescis, solet esse, nocens offensa Dione:
Coniuge, si nescis, saevior esse solet;
Quamlibet hostili vastaverit Ilion igne.
Perfidiae paenas iam dedit iste locus;
Ah nimium pronus veniae Gradive fuisti,
Et tibi vindictae non satis una dedit.
Insectatur ad huc miseros Cytherea Poetas.
Exitus hic magnis vatibus esse solet.
Et nocet, et prodest; quoties sua spicula figit.
Materiem docti carminis addit Amor.
Lesbia sic longum, sic Delia nomen habebit;
Utraque non firmo iuncta puella viro;
Doctaque lascivi referetur pagina Calvi,
Atque aliae, quarum fama perennis erit,
Si Venerem demas, tenerosque Cupidinis arcus,
Da veniam fasso Cynthie, nullus eris.
Factus erat Naso tenerorum lusor amorum,
Tempore non longo nota Corinna fuit,
Te quoque, Vincenti, similis fortuna beavit,
Nomen et aeternum blanda Merilla dedit.
Illa rudimentum tenero monstravit amori,
Illa dedit flammis semina prima tuis.
Hos tibi praebebat Nortuicum blanda calores,
Finitimo quamvis non bene iuncta mari.
Saepe illic niveas traxisti ad carmina vaccas,
Seu Veneres Dousae, seu canis ipse tuas.
Talis Threicius Rodopes in vallibus Orpheus
Movit inassuetis saxa nemusque modis
Talis et Amphion, in Thebano Aracynto,
Condidit argutis maenia carminibus.
Nunc quoque post Dousam, tibise debere fatetur,
Ingenio cum sit notior illa tuo.
Illa peregrino iam nunc versatur in orbe,
Et iam Sarmatico sustinet ore legi,
Illa pruinosam penetravit nota sub Arcton;
Atque idem dominum fluctus et aura tulit,
Quaque prius venit meritorum fama tuorum,
Nunc sibi praesentem Teutoni ora videt.
Adde quod et gremio Dominae vultusque carendum est,
In mediis patriae fluctibus, exul agis.
Quam tamen et Batavis mallem vicinior esses;
Me miserum, cur te Maenalis ursa tenet?
Te tua fata vocant, et tanta negantia rerum;
Me mea securum Bibliotheca tenet.
Sollicitorque tamen, curisque ingentibus angor;
Altera Lugduni est, altera cura tui.
Quam bene regales docuisti spernere gezas,
Mobile quas vulgus numinis instar habet.
Adde quod et cupidas mollit sapientia mentes,
Contentasque suis dotibus esse facit.
Si mihi dent superi rigidam contemnere mortem,
Et colere attriti rura beata soli,
Lugdunis vicina meis, ubi gurgite fesso
Rhenus honoratas sistere cogit aquas;
Non ego plura velim: fugiam modo ferrea Martis
Proelia, et ingrati iurgia saeva fori:
Et mihi si qua favent, caelestis turba, camenae,
Effugiant rapidos nomina nostra rogos.
Haec voti mensura mei est. Tibi, maxime Vates,
Tradidit optatae pocula Phoebus aquae:
Et vixdum nato Deus adfuit, et tibi Pallas
Ubera formasa praebuit alma manu.
Turbaque Musarum de Pegasea Hippocrene,
Calliopen cunis praeposuere tuis.
Scilicet est aliquid Musas cum Pallade iunctas,
Oraque Castalii cernere posse Dei;
Et patriae decus esse suae, victuraque semper
Nomina ab arsuris posse referre rogis.
Nos tenues tantum spiramus pectoreflammas,
Tibiaque ardori convenit ista meo.
Si qua tamen magnos capiet mea pagina vates,
Me tibi devotum postera turba leget.
Wassenar. id. Novembr. CIC IC. CXXXV.
FEsta Dionea redeunt sollennia matri:
Cui sua cura Deae est, ad mea sacra veni.
Improba cum vano secedat inertia vulgo,
Ista dies causam posteritatis agit.
Fabricium terris ea contulit, ite profani.
Diva caput fastis hanc iubet esle suis.
Illa mihi viridi ter vestiat ora corymbo,
Vittatamque sacro tingat odore comam.
Liba litaturo mihi porrigat inde minister,
Pluraque sacratis vina ferat pateris.
Lisa preces addet modico suffusa rubore,
Et dabit accensis tura merumque focis.
Interea blandi venient, mea turba, sodales,
Quies sua percussit pectora mollis Amor.
Zuerius accurret gemino cominatus amante,
Hofferoque meo, Vettiadeque meo.
Quique suos reddit Lario Gronovius annos,
Abditus Haganis dum latet in silvis.
Hinc circumfuso Nortvicides aequore cinctae
Ornatis properent ad mea sacra comis.
Has etiam, hac patriis in littoribus currentes
Heinsius a saevo sevocat Oceano;
Qua meus ingrato vates contactus ab igne,
Dura Merilla, tuis ingemuit foribus.
Tu quoque vicinis quantumvis surdior undis,
Ferrea quantumvis, ad mea sacra veni.
Nec te nobilitas, nec te tua tardet euntem,
Sit licet antiquo sanguine nota, domus.
Quamvis AEneae Troiani suspicis arma,
Iliacoque refers a Ganymede genus.
Quamvis et veteres circumdent atria cerae.
Nequiquam tantis turgida nominibus.
Felix victuros qui debes vatibus ignes,
Mansurumque aliquo carmine nomen habes.
Denique servorum cuicumque est cura nepotum,
Natalis Genio credat adesse sui.
Pone puer cyathos; et sacris rite peractis,
Spumet fecunda lene merum patera.
Fabricio novies, tenere septena Merillae
Pocula libemus, bis tibi, Lisa, duo.
Dein iterum, atque iterum repetemus pocula, donec
Exaequent Charites nomina quaeque suas.
Albi pater, seu nunc generosus origine tanta
Laberis umbrosae saltibus Hercyniae.
Seu nunc diffufus spatioso latior amne
Dividis antiquae maenia Gambrivii,
Qua prius attrato percurrens pectine chordas
Fleverat attentis Phyllida Naiasin;
Lux ea tota tua est: huc o pulcherrime rerum
Labere pacatis, et tibi plaude, vadis.
Nec tu Tarpeio quicquam concede Tonanti,
Albi pater, priscis aemule nominibus.
Roma triumphato trabeata superbiat orbe,
Et rerum dominis alta tumescat aquis;
Tu quoque tolle caput, Latiisque oppone Poetis
Fabriciumque tuum, Lotichiumque tuum.
Fallor? an alma sacris Cytherea supervenit ipsis,
Poculaque affundit nectare Diva suo.
Illa Cupidinibus circumvolitantibus instat,
Et desiderium provocat una meum.
Lisa fave, vatisque tui moderare furores,
Dum mea lymphatus pectora pulsat Amor.
Si qua fides Veneri, mecum tua nomina crescent,
Rivalemque meae posteritatis ages.
Tu quoque non invita mihi debere fateris,
Iamdudum nostris cognita carminibus.
Nec mea degeneres admittunt pectora flammas,
Pectora, Lisa, tuis saucia luminibus.
Luminibus, mea Lisa, tuis celebrabimur ambo,
Tollemurque vagis Cypridos alitibus.
Illa meo geminos vati concedet olores,
Et formosa suis lora dabit manibus:
Donec Castaliis admoti collibus una
Ducamus blandos Pieridum latices.
Et mihi nota via est, qua se pater extulit ante:
Provocat exemplo me pater ipse suo.
Illic Fabricii lepidos cantabimus ignes,
Sive meos potius, seu, mea Lisa, tuos.
Ut post tot tenerosque iocos, tenerosque susurros
Ora columbatim iungat amica Venus.
Mense Septembr. CIC ICC XXXVIII.
VINCENTI, dubia miserum quem versat arena
Festivo forsan crimine laesus Amor.
Quid male celatas pergis mihi prodere flammas;
Et nostram lentus poscis amator opem?
Nec dubitas aliquid Iano te posse magistro
Discere, qui fiat mitis et aequa tibi.
Quae nimium argutis mentem externavit ocellis
Hactenus, inque animum ius habet omne tuum:
Quae post tot lachrimas tandem concessit amari.
Te quoque, si fas est credere, rursus amat.
Da veniam fasso, non est ea copia nobis,
Non vis ingenii, non animi illa mei.
Vix equidem primos memini sentire calores,
Telaque, quis toties pectora fixit Amor;
Quum mihi non durus concederet ordia Phoebus,
Sufficeret molles et mea Musa iocos:
Adfuit et praesto ludenti Candida, et ecce
Obiecit sese versibus illa meis.
Illa meae rivos felices currere Musae,
Illa mei venam carminis ire dedit:
Illa mei balbum detersit Apollinis: illam
Materiam nostri carminis esse tuli.
Nunc ea destituit; quid enim non perdimus annis,
Nec satis ingenii, nec satis oris adest.
Tempora vertuntur, certe vertuntur amantes.
Excidis, et regnas, haec in amore rota est,
Nulla Merilla mihi sopitos suscitat ignes,
Et negat in partes Musa venire suas.
Scilicet hae faciles aliis in vota vocantur.
Me mea diversas sors iubet ire vias:
Ex quo delitias procul omni e mente fugavit
Euphrosynes castus nec minus acer amor.
Scilicet Idalios fas est dediscere lufus,
Et tandem iniusto colla levari iugo;
Ingeniique decus nativi ostendere cultu,
Et Sophiae et menti velle litare bona,
Mortale est quicquid spondet peritura voluptas
Virtus aeterno gaudet honore frui.
Si Veneri, et Veneris nota sudavimus olim,
Dum calet in lusus ire iuventa suos;
Si potui teneris non displicuisse puellis.
Et visa est probitas digna savore mea;
Me quoque felicem cari dixere sodoles,
Et placui vulgi suspitione mihi.
Sit meta hic: alio fervent iam pectora motu
Et magis augusto meus calet icta Deo.
At te, cuius apes quondam nascentis in ora
DuIcia Hymettaeis mella tulere favis;
Quem faciles Musae, tenerae cognata Dionae:
Instituit sacris candida turba suis:
Te decet ingenuam blando retinere puellam
Eloquio, et solum te vocat iste labor.
Seu libeat veteres cantare decentius ignes,
Toque hilares noctes, tot sine nube dies;
Et faciles curas, et gaudia prima iuventae,
In delibatis ebria deliciis:
Mens abit, et vastum praepes super aethera tendo;
Me rapiunt numeri, cycne canore, tui.
Seu misere ante diem raptam tibi Phyllida luges,
Palleo, nec fletu lumina nostra carent.
Sive novos doctae suspiras mentis amores,
Urimur, ardentes sunt tua verba faces.
Molliter obliquis Paphiae subridet ocellis,
Ad numeros taedas concutit ipse Puer;
Cantantis facilis dependet ab ore Merilla,
Ingenio flammas eliciente suas.
Pallidulam tenui frontem redimire corolla
Contemptum, et parvae tendere vela rati,
Me sine, quam sortem tribuit fortuna, tueri,
Et steriles umbras et mea castra sequi:
Interdum et gracili disperdere carmen avena,
Quale meus Coridon vel Melibaeus amet.
Non quali primae memini sub flore iuventae,
NOctibus aestivos continuasse dies.
Hei mihi quod pulchro riserunt lumine soles,
Quam faciles hilari vidimus ore Deos!
Tunc Cyrrhaea mihi patuerunt orgia crebro
Tum mihi de viridi lecta corona iugo est.
Non ea nunc aetas, non mens; vena omnis in usu
Aruit ingenii, si fuit ulla, mei.
Nil mihi cum Cyrrha, nil cum Permesside Lympha,
Nec facit aetati Pindus, ut ante, meae:
Sed cathedrae steriles, et quod nec dicere possum,
Non subtile Sophos, non populare tamen.
Hic mihi conteritur vitae modus, haec mea sors est,
Hic meus exsultat et sibi plaudit amor.
At Te, quem Venus et Musae fecere Poetam,
Cui spirat missos trans mare lingua sales,
Formosas tantum fas sit laudare puellas,
Et Dominae nomen dulce referre tuae:
Quam mitem ut teneas, nec te querulere relictum,
Cum dare non possis munera, verba dabis.
Blanditias molles auresque iuvantia dicta,
Crede mihi, quaevis nosse puella volet.
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos,
Oraque, nam nulli non sua forma placet:
Et frontis decus, et multis optata labella,
Et quicquid melius te meminisse putem:
Omniaque ingenuae facies proconia formae:
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Illa licet fetam vincat feritate leaenam,
Sit licet et ferro durior et chalibe:
Laudibus edomitum dabit in tua brachia collum,
Et sensim niveos pandet amica sinus,
Osculaque adiciet blandas simitata columbas,
Et si plura petas, non reor esse gravem.
Tantum perge aditus per carmina quaerere planos
Ad Dominam, et quovis dulcius ore loqui.
Nec tibi turpe puta mollem componere versum,
Quem legat in medio Roma vetusta foro;
Quem nec damnet iners, qui detrahit omnia, livor,
Nec spernant nostri praetereantque senes.
Sin furit, et tetricas exaequat torva Sabinas,
Attonitum solis sentiat esse minis.
Nec maledicta pati, nec verbera saeva recusa,
Prona nee ad teneros oscula ferre pedes,
Aut quosvis constante animo perferre labores:
Omnis amor longo vincitur obsequio.
Scilicet est aliquid lepidis servire puellis,
Et tam festivo subdere colla iugo;
Inter et accentus, et laeti munera Bacchi,
Ambrosiis animum pascere suaviolis.
Turpe senilis amor, iuvenes caleamus oportet:
Haec Paphiis aetas lusibus apta viget.
Hic tuus est Circus, hoc laus tibi pulvere surgit;
Hoc quoque post genitis nomine notus eris.
Quum tibi praesertim citharam transcribat Apollo,
Necnegat argutos Calliopaea modos:
Attica nec desit iucundis gratia dictis;
Omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probant.
Haec tibi scribenti spatiosum pandit olympum,
Templaque vulgari non adeunda pede.
Illa docet raptos iterum coniungere amantes,
Inque pios Dominae posse redire sinus.
Macte animi iuvenis, si praesens nauseat aetas,
Ingenio pretium postuma grande dabit.
Nos quoque amice, tibi, doctorum praemia vatum,
Quos iuvat a tota posteritate legi,
Herois inter Statuam statuemus et Aram,
Ad quam perpetuo ture litabit Honor.
Lugduni Batavorum mense auspice
Anni Domini CIC ICC XXXIII.
MAgna tuae matris Vincenti, magna sororis
Cura sed o animae maxima cura meae:
Nec tantum Batavae nuper dilecte Merillae,
Paene puer puero conciliate mihi:
Aspice quam dubia miseri versemur arena,
Nec mihi praesenti nec licet esse tibi.
Vix datur alterius spatium consumere messis,
Vix hiemes saltem continuare duas;
Protenus e nostris iterum divellimur ulnis,
Me miserum! quantum heic Sors quoque iuris habet!
Plus oculis, res nota tibi, te semper amavi:
Tu quoque plus oculis me, mea vita, tuis.
Nos pariter curae, pariter nos languor habebat:
Nulla mihi soli gaudia nulla tibi.
Saepe soror nobis thalamos constravit eosdem,
Saepe dapes hilari diluit illa mero.
Neuter in alterutro quod uconquereretur habebat:
Labe mei mores, et daruere tui.
Carmina, si recolis, tua cum recitare solebat,
Res erat a votis non aliena meis.
Quos ego laudabam, versus placuisse putabas:
Hoc tulit a Musis et mea Musa tuis.
Non semel exhibui populo: te iudice, versus:
Non semel admonitu facta litura tuo est.
Plura quidem subeunt, sed nunc ut plura loquamur,
Infelix, quae nos distrahit, hora vetat.
Omnia si confers, dici PHocaeus amicus
Non meret: a nobis quod didicisset, habet,
Illud amicitiae blandum, at variabile nomen
Cum deerit, Nisus postmodo nullus erit,
Respice posteritas. veri, si quaeris, amoris
Lundius exemplum fabriciusque dabit.
Ah quoties dixi: seu mens praesaga ruinae,
Talia seu fuerat sueta subinde loqui:
Di facite, hae longos prasentia duret in annos!
Heu mihi! dicenti iam prope finis erat.
Dividimur, nec vota Deos habuere faventes:
Corpora dividimur, pectora iuncta manent.
At cur diversis similes secernimur oris?
Iuncti animis, cur non corporibusque sumus?
Aspice, vincenti. volucres ratione carentes,
Hae comites, quibus est par color. usque volant.
Ipsa sodalitii venerantur flumina leges;
Incurrunt unsas Alstria et albis aquas.
Et comites undas magno dat Lenza Visurgi:
Et sequitur Rhenum parva Mosella suum.
Si licet exemplis non immortalibus uti,
Flumina sunt nobis paene beata magis.
Una mihi tecum cum mens sit et una voluntas,
Cur domus unanimes non alat una duos?
Vel tibi me comitem, vel te mihi sumere fas sit,
Tam mihi magna tui, quam tibi cura mei est.
De Te non dubito: de me tibi spondeo certe:
Ipse tamen melior tu tibi sponsor eris.
Iam non sola tuos Germania novit amores:
Omnibus ignotos nec reor esse meos.
Sim sane ignotos: nihil est: nec valde laboro.
Me tibi, me notum sufficit esse mihi.
Ne tamen heic etiam fidei tu vincula rumpas,
Ut pariter simus, me, quod es, esse facis.
Quae, dilecte, tuos investit laurea crines,
Haec eadem capiti dimidiata meo est.
Deque suis sumptos meritis mihi tradis honores,
Deque tuis tradis serta revulsa comis.
Quae tibi debentur, pars est mea facta librorum,
Ne minor inde mihi, quam tibi surgat honor.
Noscimur externis ambo, qui noscimur intus,
Et tu dum legeris, non minus ipse legor.
Parcius ista tamen: quae tu carissime, gestas
Illa meum nequeunt serta decere caput.
Tu magis ingenio es quam nos feliciter usus:
Ingenio celebres cogimur esse tuo.
Tu facis hoc librique tui, tuaque aurea scripta,
Aurea iam famae nuntia facta meae.
Hoc facit officium, facit hoc pietasque fidesque,
Quique precor maneat non labefactus amor.
Cetera res, et fas, et carmina conscia dicent,
Famaque quae sequitur publica testis erit.
Sic Maro Nasonem decorat, sic Naso Tibullum,
Sic Titan radiis astra minora suis.
Cuncta satis sic salva mihi, versusque librique:
Sed nihil heic salvum ah ista ruina sinit!
Quas mihi communes parient tua carmina laudes
Me nihil, ut cogarte caruisse, iuvant.
O pereant omnes potius cum Pallade versus:
Tu mihi, tu Pallas, tu mihi Phoebus eris.
Quod queror, ex animo est. scis me non velle videri:
Et tua iam testis facta querela meae est,
Tu lacrimans adstas, lacrimis dum cingor obortis:
Tuque valedicis, nec tamen ipsa vales.
Vincenti! mi vincenti! mora nulla viarum est:
Vota quidem retrahunt, non trahit hora moram.
Heic quoque, quae superi voluere, velimus uterque:
Utque diu valeam, tu prior ipse Vale.
TEutoniam ostendet cunctis, me iudice, terris
Fabricius, salvum si pia fata volunt.
Heinsius haec de te. Qui dum fert talia, nomen
Ostendit terris omnibus ille tuum.
RIdes, Vincenti, quod me praesente Merilla
Lividus exhausto sanguine pallor habet.
Desine miraris. nequeo servere colorem,
Phoebus ubi radios perderet ipse suos.
CARMINUM Quae in parte hac Altera continentur.
AD Doctissimum Virum Valentinum Thilonem cum in celeberrima Academia quae est Regiomonti Liberalium Artium Magister crearetur.
Elegia in obitum P. Cunaei.
In Tumulum Iacobi Cuiacii qui est Avariti Biturigum cum adhuc Anno M. DC. XXXI. Epitaphio careret.
Ad Virum Illustrem Adrianum Ploos ab Amstel inter Ordines Generales Belgii, super obitu Filii eius Henrici, qui Anno M. DC. XXXIX in Gallia decessit. Scazon.
In Nuptias Viri CL. Pauli Sperlingii Anno M. DC. XLII.
Ad Illustrissimum Virum CL. Sarravium Senatorem Parisiensem Elegia.
Epitaphium Henrici Lunsmanni IC. Syndici Hamburg. Anno M. DC. XLII.
In Nuptias secundas A. V. Christiani Cassii celebratas Anno M. DC. XLIV. cum paulo ante Exercitus Suecius Holsatiam et Iutiam invasisset. Scazon.
In dissertationem de Virtute paranda aliasque Orationes V. CL. Benedicti Bahrii
Cum iturus nomine publico in Daniam Anno MDC XLV. navi vectus in mari Balthico, horribilemque tempestatem expertus in proximo naufragii periculo versaretur.
Ad Ioannem Pomereschium IC. cum cognato suo Stypmanno in professione Iuris in Academia Gryphiswaldensi succederet.
In Effigiem Ioannis Mochingeri V. C.
In opus Senelographicum Ioannis Hevelii V. A.
Ad Benedictum Bahrium cum ad secunda vota feliciter transiret.
In alteram partem Orationum Academicarum C. V. Valentini Thilonis, Scazon.
In S. Biblia Curiae Gedanensis.
In Effigiem Constantini Ferberi Consulis Gedanensis.
In Nuptias V. CL. Ioannis Petri Titii Professoris Eloquentiae et Hum. in Gymnasio Gedanensi.
In Effigiem Henrici Fredeci Consulis Geanensis.
In Civitatem Gedanensem calamo eleganter delineatam.
Ad Adrianum de Linda V. A. Consulem Gedanensem, et p. t. Senatus Praesidem, de obitus Filiolae Marthae Reginae, et versibus eximiis, quibus ipse Parens Nobilissimus defunctae parentaverat. Iambi.
In sollennia saecularia ob recuperatam a Crucigerorum Tyrannide libertatem Anno M. DC. LIV. d. VI. Martii celebrata Gedani. Oratione saeculari a Ioanne Petro Titio Eloquentiae et Poetices Professore publico.
Patricius Ancillam sibi despondens.
In obitum Nobilissimae Matronae Adriani de Linda V. A. Coniugis.
Paschasius pictus sine manibus.
In Tractatum Viri Excellentissimi Bernhardi Lindedemanni IC. de favore et favorabili.
Ad Crispinum de filia Eius.
In obitum Ioannis Christophori Konigsmarck Comitis in Westerwick etc.
Viro Eximio Domino Iacobo Westhovio Civitatis Gedanensis Secretario instar fratris unice amando, ducenti domum Nobilissimam, et unde quaque ornatissimam Elisabetham Giesiam.
De Casu mirabili Nicolai Fulqueti.
Elegia ad Musas Regiomontanas scripta occasione Legationis, quam ad Serenissimum Electorem Brandeburgicum, nomine Civitatis Gedanensis aspero et difficillimo tempore obibat.
Elegia ad Carolum de Linda V. N. in Hungaria contra Turcas militantem.
Strena seu votum pro Pace ad Illustrissimum Claudium Memmium Comitem D' Avaux. etc. etc.
Regis Christianissimi Legatum Extraordinarium, circa auspicia Anni M. DC. XLII.
Themistocles Tragoediola.
Carmina Adoptiva.
Admodum Reverendo et Maximo Viro GERHARDO IOANNI VOSSIO, ECCLESIAE METROPOLITANAE CANTUA RIENSIS CANONICO, et in Illustri Amstelrodamensium Gymnasio DOCTORI PUBLICO. S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
QUantum me tibi obstrinxeris, vir incomparabilis, atque adeo tota domus Tua, profiterer in hoc limine, si summis beneficiis paria verba reperirem. Occurrit mitis et mansuetus ille vultus, illa in amorem nostri effusa benignitas, ille candor
[Gap desc: greek words]
.
Quibus tu laudibus censeri mavis, quam tanta litterarum, omniumque scientiarum gloria. Accedit amicitia Clarissimorum filiorum tuorum, et, qualis inter fratres esse solet, consuetudo. Nec oblivisci possum universae Familiae Tuae affectum, quo me intra lares Tuos continuis saepe diebus liberalissime habent. Ut, quem ipse, quoties ad vos excurro, saluberrimis
monitis instruis, Tut conviutorum etiam comitate detineant. Quae merita, quamquam nulla oratione adsequi licet, tamen inter familiares meos, laetissima semper praedicatione circumfero. hac enim dulci ambitione delectatur animus meus, quoties alii non ignorant, quanta benevolentia studia mea foverint clarissimi homines, quos eruditio consummata, et consensus famae supra humanam proficiendi sortem extulit. Porro de communibus beneficiis tuis, quibus totum terrarum orbem demeruisti Tibi, iam ante omnibus constabat. Quae quamvis ad mequoque pertinerent, qui scriptis Tuis quottidie iuvor: gloriosius: tamen videbitur, gratitudinis argumentum ex privata benevolentia petere. Pro qua hactenus nihil reponere possum, nisi consecratum Tibi, Tuisque animum, votumque ardens et solenne
[Gap desc: greek words]
.
Paucas tamen Elegias istas Tibi inscripsi, Vir summe, quibus argumenti gravitas dumtaxat patrocinatur. Quod, ut vides, et sacris literis desumptum est. In plerisque ingenio indulsi, et inveniendi facilitatem praetuli. In Davidis saltem lesso cum non usque quaque negligerem eam curam, ut poeta apparerem; malui tamen interpres esse. Si non infelsciter hoc scribendi genus tentasse Tibi visus fuero, fortassis, ubi otium erit, libellus iste augebitur. Quod si abstinere melius erit, facile levi iactum defungemur. Nunc einm solummodo
[Gap desc: greek words]
, ut ait Euripides.
VINCENTII FABRICII POEMATUM PARS ALTERA.
EXhausit omne, quod Scientiae prostat
Vel eruditis conditum latet chartis,
Meruitque famae praemium Meus Thilo,
Suamque Laurum. gratulamur absenti.
Et dum remoti Belgico procul Rheno,
Studiisque Leidae detinemur, et Musis,
Imago restat, ingeritque Thilonem.
Nihil est Amicum nosse, si semel novis.
Semper tenendus, possidendus est semper,
Amorque tantus vanus esse non debet.
Haeres Amice, sed venuste, sed docte;
Marique vasto, fluctibusque divisus,
Populisque mille, non mihi excidis Thilo.
Me Rhenus etsi, et delicata Lugdunum,
Te Civitatis Patriae Borussorum.
Teneat Lyceum; non minus tam en laetor,
Dum tanti honoris arduum tibiculmen
Parat Lycei Patrii Gubernator,
Antistitesque ceteri favent votis.
Semper quidem ipsa sufficit sibi virtus:
Sed cum meretur, omniumque consensu
Palmam reportat, esse bis potest virtus.
QUem conferre potest quaecumque ad funera luctum,
Quas lacrimas centum Manibus ante dedit;
Illis exsequias Cunaei Leyda frequentet,
Et semel insigni conferet illa rogo.
Ipsa suis manibus pretiosa condidit urna
Pallas, et in cineres ultima dona tulit.
Non alias tanta praecinxit limina taxo:
Non alias laesa est, ingemuit que magis.
Abicit e digitis hastam, versatque cupressum,
Funereasque faces convenienter habet.
Nutantem galeam simili quoque fronde revinxit:
Nulla mali facies, nulla dolentis abest.
Gorgone proiecta, duntaxat laeva furori,
Ut laceret sacrum pectus et ora, vacat.
Ite Deae Comites, maerorem incendite fletu,
Sentiat ut cultum flebilis umbra suum:
Ite Deae Comites ad tristia busta, Iuventus,
Quisquis et aeternam Pallada semper amat:
Quisquis et ingenium studiis felicibus illic
Auget, et ad laudes hanc putat esse viam.
Dicite: Procubuit manifesto vulnere Virtus,
Et morum Probitas, et sine labe Fides.
Fama Viri superest, sed plus speravimus ista,
Deficit in cursus, praeripiturque sibi.
Dicite CUNAEO crudelis Parca perempto
Totius votum Posteritatis habet.
Heu quot conatus una mors conficit ictu!
Heu opere quantum distulit una dies!
Dicite plorantes: Doctorem pulpita quaerunt:
Desiit ipsa Themis, dum tacet ille, loqui.
Dux gregis innocui, columenque Paterque Lycaei
Occidit Infelix orbaque turba sumus.
Sic ubi tempestas deiecit puppe magistrum,
Fluctuat in certo vasta carina mari.
Sic ubi ductor apum coepit periisse videri,
Spargitur examen, destituitque favos.
Hinc aliqua si quis sperat caluisse Camena,
Versiculos tanto non neget ille rogo,
Heinsius ad tumulum veteris confusus Amici
Sollicitat Phoebum, Pegasidesque Deas.
Scilicet et tanto fas est auctore moveri:
Cumque fleat, siccis non decet esse genis,
Ille quidem Tumulus nomen titulumque meretur,
Heinsius aeterna quem notet ipse manu.
Vos tamen et cineri carmen donzte, rogoque;
Non magis ingenii, quam pietatis, opus.
Sic quoque Patroclum solus non flevit Achilles:
Coniunxit gemitus cetera turba suos.
Supremum officium facundo VORSTIUS ore
Solvat, et hos luctus non sinat esse breves.
Lugd. Batav. Anno CIC. ICC. XXXVIII.
CUIACI cineres saxo venerare sub isto,
Nec famae dubites, Hospes, habere fidem.
Nam tumulus titulo caret; est sine marmore bustum:
Indice eget, quamvis sit sacer ille locus.
Sed caperet dignum tanto qui Nomine carmen,
Scilicet in toto non fuit orbe lapis.
Adde quod aeternos dum versat Gallia libros
Credidit Auctorem, non potuisse mori.
VIr summe Patriae, qui penatibus Sacris
Laudes avitas, et propaginem tantem,
Decusque gentis Amstelae redonasti,
Adsume Lauros, atque adoream iustam,
Non quam cruore pingit inclitus Mavors
Interque gladios nundinatur, et caedes,
Sed invidendae pramium, togataeque,
Et sustinendis publicae rei molem,
Dignaeque tam Te, quam Catone, virtutis,
Immotus ille, nec dolore fragendus,
Seu publice fortuna turbidum saevit,
Seu propius instat tristis, et Lares urget.
Stabat venusto Filius nitens flore,
Famamque Patris auspicatus, illustre
Virtutis omen fecerat secuturae.
Hac Tu patebas parte in ultimum vulnus:
Hac illa tandem credidit lacessendum.
Facinus peregit saeva: Sed tibi laudes
Tuas reliquit. Triste funus ac crudum
Gemitu verendo prosecutus, haesisti
Ad dedicandum publicae rei postem,
Oculo irretorto, Patriae vacans tantum,
Yuasque curas publica exigens cura;
Pulvillus alter. Inde scilicet tandem
Invidia discat robur Amstelae stirpis,
Luctuque pectora expedita plebeio:
Nil imputare fortibus viris Sortem
Virtute nixis: prosperam, secundamque
Semper mereri, qui domaret ad versam.
INvidiae dudum, Sperlingi, cessimus ultro,
Manusque dedimus inficeto saeculo.
Iamque quater Titan sua signa recensuit, ex quo
Carmen perosus, et iuventutem meam
Seposui steriles formitantesque Camenas
Illiteratis literis absconditus.
Scilicet haec animo sedit sententia, tandem
inscitiae vulgi litare sedulo,
Quicquid et ingenii, tum si quid laudis inesset,
Totum exsecrari, strenuamque inertiam
Magnificis rugis, et tristi fronte fateri,
Nihilque praeter formulas meras loqui.
Tu tamen ut faciam versus post quatuor annos,
Amoenitatum pristinarum transfuga,
Dumque Tibi insuetos Virgo Tua suscitat inges,
Amplexibusque delenitum et osculis
Exspectare iubet fatalis gaudia noctis,
Ut incalescam denuo Tecum mones.
Optime Sperlingi, cui nil Deus ipse negavit,
Neque nos negare sustinemus quidpiam
Contempta invidia: modo sint in carminavires,
Quales requirit indoles Genii Tui,
Et qualis forsan non defuit impetus olim:
Adhuc recenti cum calerem Apolline.
Scilicet insigni dum Tu blandiris Amicae,
Avique meritis et Parentis nobili,
Et quae tam digne mensuram sanguinis implet
Animique, corporisque mille dotibus,
Vixque Tibi credis, mentemque per omnia versas,
Felicitatis ipse vix compos Tuae,
Debuti et nobis dici lux inclita tantae
Festivitati comparando carmine.
Sed mihi sufficiet post tot Tua gaudia, Paule,
Si vota candida et voluntatem probes.
NOn mihi sit Ligiris tanti, formosaque ripa,
Non Sancerrani plurima vitis agri;
Si nullae Aonides nitidis in collibus errant,
Deque sacro nullus fons Helicone fluit.
Denique si procul est SARRAVIUS utere remis
Navita; deliciis nolo carere meis.
Utere equis auriga, piget vitaeque, locique:
Non placuit Musis, non placet ille mihi.
Et iubet ipse meus SARRAVIUS inde reverti,
Meque Parisiacis reddere gestit agris.
Grande viae pretium properanti spondet uterque,
Quoque vocor Sedes Regia, quique vocat.
Illic occurrit per singula compita Phoebus,
Auratoque nitens pectine pulsat ebur.
Illic conspicias velantes limina lauros;
Sacraque Musarum quolibet esse loco.
Ara vetus colitur, Regum quae cura priorum
Numen adorandae relligionis habet.
Non aliud toto fanum est augustius orbe.
Non alibi tantae conspiciuntur opes.
Maximus Antistes quondam Casaubonus illic
Obtulit innocua splendida tura manu.
Successit sacrae Mystes Rigaltius Arae,
Atque loci genium quo tueatur habet.
Et confert sua vota Virum veneranda caterva
Nominis aeternum qui meruere decus.
Regalem vicit pieratem paene Thuanus:
Testis erit media nobilis ara domo.
Circumfusa cohors Puteanos undique Fratres
Perpetuo Musas thuris honore colit.
Felix cui procul adstanti semel ista tueri,
Participemque sactis vocibus esse licet.
Nec Tua SARRAVI, Domus est sine Numine: nec Tu
Inton si Mystes negligis esse Dei.
Indicat hoc sacrata et Te modo digna Supellex,
Splendida selectis BIBLIOTHECA libris
Occupet insami speciosa Lutetia luxu,
Quos delectat iners, et sine laude Venus.
Delitiaeque gulae. Vanos sectentur honores
Ambitio si quos non sinit esse bonos.
Me Tua, secluso, Tecum, dulcissime, vulgo
PORTICUS excipiat, restituatque mihi.
Hic nos innocuis faciemus uterque Camenis;
Hic monitis crescam, proficiamque Tuis.
Hic nos invidiam facili transmittere risu,
Quodlibet ex quavis parte docebit opus.
ADsta Viator, et tuis negotiis
Praevorte, paucis, quid velim, cognoscere:
Doctoris istic ossa LUNSMANNI cubant,
Quis fuerit ille dignitate; atque indole,
Doctrina qualis, quae Viri facundia,
Quae merita tandem; fama praeco est publica.
Hamburga Patria est, illa nascendi solum,
Illa indolis plaestra prima vividae,
Teneram erduivit literis pvertiam,
Virtutis et morum magistra, non sine
Successuum laudisque felici omine.
Annos sequentes, et iuventam ceteram
Studiis severis sancta servavit Themis:
Nec cura, mores gentium perdiscere,
Mundique varias atque Regnorum vices
Studio sagaci examinare, defuit.
Quacumque populis feta et Imperiis patet,
Pervasit omnem sedulus Germaniam,
Belgasque vidit, et potentem Galliam,
Opesque Italiae, illas stupendas pristinae
Famae ruinas, dignitatis rudera
Umbram Imperii, cineribus obrutam facem.
Hinc ille mutuatus artes nobiles
Et eos disertum triplici facundia,
Rebus gerendis aptior reversus est;
Bremensis inde Antistes excivit virum,
Primiisque campus ille Virtuti fuit
Excitandae publicis negotiis:
Et par repertus, omnibus superfuit.
Sed Patria tandem agnovit errorem suum,
Caruisse alumno, incuriose negligens
Vernaculae virtutis, et proprii boni.
(Qui Civitatum plurimarum morbus est,
Vulgo ut putetur, ceu peregrinum piper
Et cinnamum, sic indoles idoneas
Pomoeria intra neutiquam propignier,
Sed ambiendas atque quaerendas foris)
Repetivit ergo ab exteris tam nobile
Hamburga pignus, propius adserens sibi,
Quod procuI abesse publicum erat opprobrium.
Sic ille patriae Syndicus tandem fuit,
Ubique meritis maximis spectabilis,
Utroque munere sive Patriae postea,
Seu Principis res administraret prius,
Integritate Semper et summa fide,
Domi, forisque, sive consilium daret,
Suadens diserte, copiose, forriter;
Sive arduis de rebus et gravissimis
Legatus iret: omnium capax fuit.
Uterque Rex, queis paret immenso ambitu
Arctous Orbis, eloquentiam Viri
Fetumque, pectus ardua prudentia
Coram probarunt. Publico quin nomine
Ad se, profectum Rector Hetrusci Soli
Complexus olim, doluti Italis parem,
Sive indolem res, sive alacrem posceret.
Praesentiam animi, cum pari facundia
Privata si tibi animus est inquirere,
Scires Maritum commodum; Patrem bonum,
Dominum benignum, Familiarem candidum,
In moribus nil turpe, nil foedum fuit;
Cordata, constans, absque fuco oratio,
Mentique semper congrua integerrimae:
Non alius oris vultus, alius pectoris.
Livoris expers, nemini vixit gravis,
Nisi quorum inique facta ferre noluit:
Exactor acer iuris inviolabilis,
Gratus bonis, duntaxat invisus malis.
Sic ille mimum, quod datum fuerat sibi,
Peregit aevi, sat decore et comiter.
Fatalis illum morbus haerens ossibus,
Nullaque divellendus arte denique
Tulit, priusquam totus incanesceret,
Animo vigentem, senii in ipso limine,
Summo relictae cum dolore Coniugis
Et quinque liberorum, et afflictae domus.
Tantum est Viator. cum beatis manibus
Fueris precatus, quae precari fas iubet,
Incolumis illa perge, qua coeptum est, via.
COrdate Cassi, cuius indolem rectam,
Et elegantes, atque melleos mores
Ardens et indefessa cura Virtutis
Finxit capaces utriusque fortunae;
Satis superque mensibus quater denis
Desiderarae Bussiae tuae manes
Flendo fatigas, et severus exactor
Tristis decori, frigido iaces lecto,
Agileque luctu detines iuventutem.
Tandem resume pristanas venustates,
Et destitutos tot Cupidines annis
Admittelaetus. Quin facessat invisa
Procul cupressus, et recentibus sertis
Hilareque myrto frondeat domus tota,
Novumque thalamum festa taeda collustret.
Sic pertinaces saepe vidimus nimbos
Maesto colono frugibusque damnosos
Cessisse tandem, nubibusque detersis
Solis reducti laetius iubar spargi.
Sic, Si quid unquam vota vel preces nostrae
Superos movebunt, auguramur, exacta
Calamitate publica, Gradivoque
Ultra pruinas Thracicas relegato,
Germaniaeque, Cimbriaeque venturam
Serenitatis pristinae novam lucem.
GLoria praeclara est recte sentire, deinde,
Quae sentias posse eleganter eloqui.
Sed nos quis quilias plerumque obtrudimus orbi,
Nugas canoras, et sonos evanidos.
Florida succinctae vendunt uti serta puellae,
Odora paullum, sed voluptatem brevem.
Aut nos cordatos sensus corrumpimus ultro
Orationis faeculentae fordibus.
Quam diversas tua est facundia, candide BAHRI?
Denstat rebus, dictione splendida.
Non hic ingenii turgentia commata vani,
Non mimicae, non futiles argutiae;
Sed sermo computusque, et adaequans pondera rerum:
Qualis celebri fertur alveo Tagus,
Nec liquidas duntaxat aquas, sed divitis auri
Ramenta ducit, bisque ditat accolas.
ALme Pater, solo qui placas aequora nutu,
Deprenso in mediis fluctibus adfer opem.
Non hoc ambitio, nec habendi caeca libido,
Sed ratio impositi muneris urget iter.
Sunt mea tot peccata quidem, quot verberat undis
Invalidae navis saeva procella latus:
Sed Tua peccatis maior clementia nostris
Latius, irati quam maris ira, patet.
Si tamen hocfatum est rabidis ut mergar ab undis,
Tam miseraeque iubes mortis inire viam;
Obsequor intrepide, Deus, o Deus alme, vocanti,
Inque manus animam trado dicoque tuas.
Ut, quamvis fragile hoc corpus, sine honore sepulcri
Fluctuet aequoreis esca futura feris,
Illa Redemptoris Christi quia sanguine lota est,
Libera ab infaustis fluctibus astra petar.
Caelestem intrabit, submerso corpore, portum
Exsors naufragii spiritus iste mei.
STypmanno exsequias Pomereschius ore diserto
Dum duxit, Oratoris explevit vicem.
Nunc cathedram Stypmanni implens, legesque professus
Patrio Lycaeo Iure Consultum probat.
Cognati famam propriis sic laudibus augens,
Quod adstruit cognato, id acquirit sibi.
UT Mochingerus tabula spectetur in ista,
Artificis frustra est ingeniosa manus.
Membrorum est, quicquid Pictor depinxit, imago:
Mentem non licuit pingere, imago Dei est.
INgentes animus, quas indefessus et acer
Agit inquietas cuncta noscendi labor,
Praeclarum Hevelii, post omnia, discite librum;
Opus stupendi et ardui conaminis.
Hic, post exhaustas feliciter hactenus artes,
Scientiarum cernitis fontes novos.
Scilicet audaci speculo scrutatus Olympum,
Et pervagatus astra sublimi gradu,
Hactenus invisos, oculis nunc subicit Orbes,
Vasti universi proferens pomoeria
Hevelius, Gedani nova Gloria. Quisque ubique
Inusitatis gratularis'ausibus,
Ingenium aethereimecum venerare Columbi,
Virumque Patria, et Patriam dignam Viro.
TAndem adsuesce novis facibus, doctissime Bahri,
Post luctuosas frigidi lecti moras.
Non decet aetatis vegetae marcescere florem,
Mersasque Iacrymis vividas flammas mori.
Obstrictus Patriae dulcissima pignora debes,
Tuique similes publicae Cives Rei.
Cernis, ut insignis tecum conspiret amica.
Facilesque amanti praebeat virgo manus.
Illa quidem pavida ad tenebras, ignotaque sacra,
Teneras decora purpura vestit genas:
Ne tamen imprudens in publica commoda peccet,
Solvit metus, totosque condonat tibi.
Utere sorte tua: sic te tua facta probabunt
Patriaeque Civem idoneum, et sponsae Virum.
EXi auspicato, exi faventibus Musis
Alter Thilonis fetus, elegaus, pulcher,
Primi gemelle delicate, idem nectar,
Favosque similes undequaque destillans,
Nullaque parte degener Patris tanti.
Exi auspicato, et altero doce exemplo,
Quantum invenustis literis, et incultis
Ratio studendi amoena, laeta, praeclara,
Et liberalis eruditio distet:
Quanto nitore, quaque luce collustret
Artes severas, et scientias rerum
Cordatioris eloquentiae lumen.
QUisquis in hoc Patrum concessu publica curas,
Patriciae sacro dignus honore togae,
Inspice sollicitus divini oracula verbi,
Semper et in promptu sit liber iste tibi.
Seu res consilii poscat moderamine flecti,
Seu sit opus trepidis reddere iura reis.
Ut tua consistat recto prudentia talo,
Hinc monita, hinc leges, non aliunde, pete.
Sic te praecipitem nec lueri dira cupido,
Nec studium in partes, ambitiove trahet.
Sic tua Decisa, et tua sic Consulta probabit
Iudicii Praeses Consiliique Deus.
FErberi effigies eadem Virtutis imago est:
Pingi aliter facies tam veneranda nequit.
OS mentemque, Titi, docilis formare Iuventae
Ad pristinae Eloquentiae verum decus,
Auspiciis Patrum tibi quae provincia cessit,
Celebre in theatrum immisit ingenium tuum.
Circumfusa cohors facunda pendet ab ore,
Tantique ductum Rhetoris gaudet sequi.
Nunc aliam imponit Spartam BORCKMANNIA virgo,
Et illa ab ore suavius pendens tuo,
Non tam dicendi, quam munus adornat agendi,
Nec Rhetorem ista scena, sed poscit Virum.
Hinc etiam lepidos sperat Res publica Cives,
Novam scholarum scilicet propaginem.
Sed tibi, docte Titi, dulces praeludet amoris
BORCKMANNIAEQUE gaudium maeurius,
Exacto vobis decimo cum mense pusillus
TITIUS venustae matris obrepens sinu,
Blanditiasque suas festivo fragmine promet,
Vocemque provocantis agnoscet Partis.
Casta suo lac praebebit BORCKMANNIA nato:
TITUS tenellae pabulum dans indoli
Virtutis sucos menti instillabit, et ori
Sollers leporis inserer Patrii favos.
QUam cernis non est pictura, sed umbra FREDERI
Cordata mentis indoles, et arduis
fficiens rebus facundia, nescia pingi,
Caelo est dictat, et Patriae praeconiis.
QUae tibi depictam GEDANUM tabula exhibet, hospes,
Artificis calami nobile cernis opus.
Pristina si pietas cives, immotaque Ulitus,
Iustitiae constans perpetuusque tenor,
Et bene compositi servata modestia moris,
Mutuaque in Patriae iungar amore fides,
Prae tabula, hanc urbis faciem spect asse iuvabit:
Afficit illa oculos, sed placet ista Deo.
MAgnifice Consul, publicae curae Rei
Qui praesidendo ceteris nunc sustines,
Clavoque adhaerens fixa caelo lumina,
Atque irretorta vigil, et exsomnis tenes;
Ecquid dolori te domestico iubet
Vacare casus flebilis, et aufert tibi
Vim mentis illam, qua procellarum minas,
Et quicquid usquam improvidos animos quatit,
Sprevisse solitus, perferebas aspera?
Dubitare fas fortasse, quod clades nova
Nec usitata splendidos premit lares:
Postquam propago, nixa tot radicibus,
Pene invidendo flore crevit hactenus.
Neque nimbus ullus laeta germaina perculit.
Plerumque sic est: longa queis felicitas
Domum tuetur, et racemos vividae
Stirpis, doloris sentiunt stimulos magis,
Pulchro ex acervo quando manipulus perit.
Accessit ille lepos et illa amoenitas
Quamvis pusillae Virginis, qua saepius
Magni Patris curas levavit publicas,
Festiva, laeta, elinguis, et tamen loquax
Risu tenello, infantibus argutiis:
Quas cogitare quis queat sine lacrimis?
Quin ipse toties funebri ambustus face,
Animumque crebro sauciatus vulnere,
Qui liberos iam quattuor miser extuli,
Dum pristinam recogito aegrimoniam,
Magnifice Consul, de tua praesumpseram,
Tuumque luctus interpretabor ex meo.
Frustra id fuisse, et constitisse te tibi,
Elegi loquuntur limpidi, dulces, pii,
Quas manibus Tuae sacrasti MARTHULAE.
Oquantus ille mentis infractae vigor!
Quanta illa magni pectoris meditatio
Ostendit acre robur, invictum malis,
Vulgaribusque segregatum fletibus!
Nequiquam, amici, Consulem solabimur,
Tamquam indigentem: sentit intus ipsemet
Quicquid necesse est mitigando luctui;
Virtutis imperterritae constantiam,
Solatiumque grande, praesentem Deum.
PRessa sub invisis, sed numquam evicta, tyrannis
Prussia fatralem sensit adesse diem,
Qua sibi, propitiis superis, Rege Polono
Vindice, Libertas reddita prisca fuit.
Protenus optatae renovavir gaudia lucis,
Auspicium saecli, post dua saecla novi.
Prae reliquis DANTISCUM, operis pars inclita tanti,
Attollit plausus, et pia sacra facit.
Illa suas impendit opes, vituamque suorum,
Marte sub ancipiti dum bona causa stetit.
Nec locus invidiae est, si libertatis adeptae
Illa suam partem convenienter habet.
Sique fide invicta Maiorumac sanguine partas
Et fruitur iuste, et rite tuetur opes.
Scilicet his opibus Regem clementia favit,
Praecipuumque decus, praesidiumque fuit.
Sed quoque de Gedano Res publica tota fatetur,
Subsidum rebus saepe fuisse suis.
Dent tibi perpetuos superi, CASIMIRE triumphos,
Et redeat, pulsis hostibus alma quies.
Florebit GEDANUM felix, ut floruit olim,
Splendidaque auspiciis crescet, ut ante, Tuis,
Sic, quod nunc saltem centenis exhibet annis,
Perpetuum sacrum destinat illa Tibi.
Nobilis ancillam cur ducis Pontice? bella est:
Perspiciem generi derogo Iuridice.
DEsolata domus, viduatus coniuge Coniux,
Ploransque liberorum et eiulans cohors
Sollicitant lacrimas, et consentire dolori
Aeque dolendo quamlibet duros iubent.
Et tamen adversus superos non iusta querela est,
Quod Iura Fati non licet refigere.
Vult utrumque Deus: gaudet pietate dolentum,
Quosque avocat, laetarur obsequi sibi.
Qui non ostendit tam tristi in funere luctum,
Humanitatis scilicet sensu caret.
Sed qui perpetuis manes urgere sepultos
Nimiisque pergit immorari fletibus,
Dum cupit esse pius, caelo convitia dicit,
Terrestribusque affixus excidit Deo.
PRaemia Causidicis aufert, non Cincia dextras:
Qui tegit has, puras non habet ille manus.
CAusidici manus in tabula cur nulla videtur?
Callide in occulto, quod rapiunt, capiunt.
INnocuos Iuris liber explicat iste Favores,
Queis sine non constant haec tua sacra, Themis.
Discimus hic, quod non Favor est in Iudice crimen
Perpetuum, quoties Lege favente favet:
Sed quibus id causis, et quo moderamine fiat,
Tradere, non rudis est mentis et artis opus.
Grande operae pretius tibi, LINDEMANNE, paratur,
Pronus ab addicta posteritate Favor.
EXcusas morbum Gnatae, ne ludat in hortis
Cum pueris festo Virginibusque die,
Matronae licet invitent, CRISPINE, verendae;
Semper ais: morbus detinet, ire nequit.
Nec male: nam lepidas morbus qui saepe puellas
Detinet, est durus, difficilique Pater.
obiit Stockholmie Anno 1663. d. Martii st. v.
QUem Bellatorem timuit Germania quondam,
Qui nuper Gedano maxima praeda fuit.
Quem non vis potuit, non fraus, non frangere carcer,
En! hunc prosternit noxa pusilla pedis.
Diique Deaeque fidem vestram! quae robora restant,
Si pedis ad nutum corpora tanta cadunt?
Tu vero ad tumulum Herois te disce Viator,
Et tua te doceant omnia membra mori.
QUae tibi supremum largitur gaudia Numen,
Festivis merito prosequor ominibus,
Oanimo dilecte meo, Clarissime Sponse,
Quantumvis faveat nullus Apollo mihi:
Propitius quondam (si quicquam credis amicis)
Dum numeris usa est laeta iuventa suis;
Nec placidam mentem infestarunt undique curae
Canitiem ante annos quae mihi deproperant.
Quicquid id est, tibi plaudo tamen; semperque virebit
Noster, et ex nulla parte senescet amor.
FUlmine succensi nitrati pulveris ictus
Evertit moles, Arx Pinerola, tuas,
Vis eadem fato miseros involvit acerbo,
Praesidiumque loci, praesidiique caput.
Cardine luxato stetit integer angulus, in quo
Fulquetus tristicarcere clausus erat.
Censeri potuit libertas caelitus ipsi
Reddita, et innocui causa probata Viri.
Non idem favor ast hominum in nova vincla retractus
Continuat sortem, Rege iubente suam.
In reliquis superos cum, Res invicte, sequaris,
Quem superi absolvunt, cur Lodoice premis?
FUlqueto superi vitam servasse feruntur:
Sed quam Servaram scilicet ipse prior.
Ut penitus nulla plectantur crimina poena,
Ecquis de ccelo fulmina missa putet?
Fortuitum esse potest, convelli a sedibus arces:
Iustitiae status est perpetuusque tenor.
QUo Pinerola ruit, Fulquetum transit ictus
E Lupara dextram senserat ante Iovis.
ME dudum abstuler at mansuetis Curia Musis,
Quas faciles sensi propitias que mihi,
Cum Iuveni vegetus circum praecordia sanguis
Carminis ingenium, laetitiamque daret.
Nativo imprimis Elegeia compta decore
Fugerat a vultu, ceu aliena, meo.
Cur tamen argutum nunc tendere barbiton aude,
Et bene speositam sollicitare chelyn?
Unde novus calor iste? aut quo me numine dicam
Commotum imparibus nectere verba modis?
Vos mihi Bregelides multum salvete Camenae.
Scilicet a Vobis impetus iste venit.
Ut tetigi vestras, o candida numina, sedes,
En dolor ex animo protenus omnis abest;
Blandaque pertentat mentem nec opina voluptas.
Sit procul a vestris turba profana facris:
Et simul absistant liventes undique curae,
Bellorumque metus, sollicitusque labor.
Haec quoque successu sese legatio laeto
Explicet, et levius, quod gero, fiat onus.
Felix, cui vestrox, Divae, adspiratis honores,
Atque animum blanda consiliatis ope.
Quicquid agat fortuna, nihil tranquillius illo est;
Saeviat, an facilem provehat aura ratem.
Non illum Martis furiae, non classica terrent:
Excipit et pacis commoda mente pari.
Inter utrasque vices, commissum fortiter urget
Munus, et ingreditur qua decet ire via.
Per medias acies perget quoque fronte serena:
Quodque agit, id plenus Numina semper aget.
Destituat licet eventus quandoque laborem,
Nil queritur, recte conscius ipse sibi.
Sin bene successit, nil inde elartius audet,
Auctoremque operis non negat esse Deum.
Scilicet hoc vestris, Musae, praestaris alumnis,
Queis liquidas Pindi suppeditatis opes.
Par quotacumque mihi forsan deductur inde,
Qua placidus posthac compositusque fruar.
CArole, quem puerum blande succrescere vidi,
Ingenio recti moris, et ore probo,
Quemque ego nunc Iuvenem magnis virtutibus auctum
Eximiis dignum cernere laetor avis:
Ergone Pannoniae incedens novus incola terrae,
Qua volvunt tumidas Dravus et Ister aquas,
Tendis in adversos animoso pectore Turcas?
Quo tua re Pietas, Relligioque vocant.
Macte animi Iuvenis, qui cum nec stirpis egeres,
Et placide posses mollia fata sequi,
Optasti martem rebus praeferre quietis,
Proque pila placuit ensis et hasta tibi.
Marchio militiae primos concessit honores
Sceptriger, auspiciis erudiituque suis.
Nec leve momentum est caepti, tam splendidus Auctor:
Nobilius speres non aliunde decus.
Non si magnanimus te produxisset Achilles,
Troicus aut Hector cingeret enst latus.
Impetus hic primus pulchrae dedit omina laudis,
Plenior ut posthac uberiorque forer.
Hinc tibi vota fuere illo decurrere campo,
Quo Patriae posses, quoque placere Deo.
Non etenim rabies aut desperatio praeceps
Compulit errantem Castra tubasque sequi;
Sed verae vittutis et indolis ardor honestae,
Atque pudor proavis degenerare tuis.
Visque animi bellis non auctoranda quibusvis,
Quae, nisi cause subest, flagitiosa putas.
Destinat ecce Deus votis tempusque locumque,
Materiam factis sufficit ille tuis.
Barbara Bistonio molis excita recessu
Incubat Austriaco Pannonioque solo.
Impia Threicius lata ciet arma tyrannus,
Agminaque Europae secum Asiaeque trahit.
Spe quoque iam vasta totum complectitur orbem
Qui fida Christum religione colit.
Denique praesumit caelumque lacessere et astra
Immprobus, atque ipsi bella movere Deo.
Scilicet haec demum est te Carole digna palaestra:
Latior ad laudes area nulla patet.
Huc tua deducunt ete fata, Deusque, volentem,
Ut virtutis agas, et pietatis opus.
O quaecumque cales generoso sanguine pubes,
Huc propera fortes addere in arma manus.
Huc ades o rebus spectata ubicumque Iuventus,
Queis Patriae sanctus pectora rangit amor.
Quos neque barbarici strepitus, nec classica pulsa
Assiduusve truci terret ab hoste labor.
Queis animus lucis contemptor in ardua fertur:
Fortiter hic discant ultima posse pati.
Ipse Deus promptos ad proelia suscitat; ipse
Belligeraturis vimque animosque parat
Numinis haec causa est, quod cum adsit partibus istis
Prospera caelesti bella gerentur ope.
Quando erit illa dies cum vos lect ssima mundi
Pectora in Odrysio castra locare solo,
Bosphorii cum vos perfringere claustra Bysanti
Audiam et in captis pangere signa tholis?
Audiam et Idaei ripas calcere Scamandri,
Quaque suos flexus sponte Maeander agit,
Et qua se vitreo protendit flumine Cydnus,
Aut quaecumque aliae sunt Orientis aquae.
Denique Idumaeae domitas feliciter arces
Audiam, et in Solymis fixa tropaea iugis.
Illic o Iuvenes veras decerpere palmas
Pergite: militiae meta sit illa sacrae.
Inde redux Gentemque tuam, Patriamque corones,
Atque diu posthac Carole laetus agas.
Illustrissimo VIRO CLAUDIO MEMMIO, Comiti D' Avaux, Utriusque Franciae Torquis Equiti, Comiti Consistoriano, et Christianismi Regis ad Poloniae, Daniae, Sueciae Reges, Principesque ac Status Germaniae federatos, Legato Extraordinario S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. Illustrissime Domine. VOta, quae pro felicitate huius anni, quem nuper auspicato ingressi sumus, pio studio suscepi, strenae loco Excell. Tuae offero, arbitratus Te non dedignari posse id commercium, quod cum tenuiorbus quoque summos olim Imperatores exercuisse constat. Quamquam autem et magnituidinem virtutum Tuarum, et fortunae amplitudinem intuenti deesse idonea scribendi materia non posset: illam tamen potis simum partem delegti ex omni vita, actionibusque Tuis, quae minimum invidiae, plurimum vero solidae laudis habere videbatur, eamque tam parum ambitiose tractavi, ut ne ipse quidem Livor impingere mihi suspicionem adulationis, aut succensere arguento tam innocenti possit. Dixi exspectari a Te, ut cum Illustrissimis Viris ad maximum
negotium selectus Pacem Europae, Imperiisque ac Regnis Christianis hoc anno conficias, Teque videri ad tanti boni procumtionem Orbi fataliter concessum, exstantibus dudum tam in Italia, quamin Polonia et Suecia pacificorum Tuorum meritorum vestigiis, ad omnis aeternitatis memoriam pressis. Quae cum ad utilitatem publicam pertineant, non invidiosum est, opinor, ea a bonis celebrari: nec Tu ullum acroama libentius audis, quam quod Tibi non tam privatae Gloriae, quam pro Optimo publico exhaustorum feliciter laborum memoriam reducit. Panegyricum si scribere instituissem eruenda fuisset ex antiquitate remotissimagens Memmia, nobilit asque a Romanis orva: nec sine summa laude memorandus ille vestri Nominis gentisque Episcopus, qui inter primos Galliae Christianos, abolita propemodum impietate, veritati, quam professus erat, etiam sanguine suo litavit: recensissem decora Maiorum Tuorum, qui cum ad Remp. administrandam continua serie nascerentur, non minorem tamen laudem propter eruditionem, ac studia meruerunt: gloria plurimorum eximiis monumentis adeo pervulgata, ut Memmianum nomen non iam hominum amplius, aut familiae, sed doctrinae ac litterarum esse videatur: protulissem Patrem Octogenarium, et in sacro Regis Christianissimi Consistorio primum; Henricum Fratrem, Patronum eruditorum, Patrem scientiarum, et ob haec non minus memorabilem, quam quod Praeses est Tribunalis toto Orbe augustissimi: ipsum denique Te, eruditionem Tuam, sollertiam in negotiis diiudicandis, in agendo dexteritatem, ac vim, in
omni denique vita prudentiam, benignitatem, affabilitatem, id est ipsius virtutis faciem suis affinxissem coloribus Sed omisi illa omnia, quod et severam aurium Tuarum modestiam nossem, et ne ullam sordium speciem aemulis et obtrectatoribus praeberem. Scire debent isti, nihil ex Tantis fortunis Tuis decidi, unde Panegyristes alatur. Quid enim illo egeas, qui omnia Tibi debes? Cuius actionum singularum momenta, in splendore ac luce muneris publici, testimonia sunt manifestissima Virtutis Tuae, atque earum Tu scientiam, quam encomia habere mavis. In co autem videor Tecum, excellentissime Memmi, paria facere, quod quemadmodum Tu ambitiosum adulatorem pati nequis, ita ego talem praestare non possum: sive ea verecundia mea est, sive liberale, ingenuumque fastidium. Ad hunc usque diem nibil unquam Magnatibus obtrusi, et testantur hoc adolescentiores Musae meae, quass ante annos aliquot non ad Potentum atria, sed ad Musaeae eruditorum, singulari quodam meo consilio oblegatas emisi. Ne haec quidem tradere Tibi sustinuissem, nisi notissima humanitate, qua me tam arcte complecteris, tam mihi timendi necessitatem, quam saspicandi causas aliis iamaudum exemisses. Et praeterea ipsum me argumentum absolvet, quod de Pace est, cui si quis parum favet, illum ego palam pro publicae tranquillitatis hoste habebo. Ideoque minus sollicitus sum de iis qui poetas oderunt, etiam optimos; quique Carmen, veltu malum comitiale, infaustum atque ominosum intelligendis agendisque rebus abhorrent. Quorum acerbitatem sane ut placerem, fateor me totos quatuor annos
et amplius versum prope nullum fecisse, quin et non minus refugisse hoc genus studiorum, quam aut viperam aut rabidam canem solemus. Quod vero hoc tempore ardor impetusque animi ac votorum meorum iterum me abripuit, ab illis aequum est veniam dari igniculis, quibus pro salute Germaniae, et Pace publica aliquanto fortasse acrius incalui, quam ipsi, qui mihi obloquuntur. Quam si dare nolint, nihil eos morabor, sed suae morositati relinquam. Tibi autem, Illustrissime CLAUDI MEMMI, salutem, vitam, prosperitatem, inprimis. maximi et salutaris operis, quod cum aliis Excellentissimis Viris, strenue pro pace ac quiete Orbis Christiani moliris, faustos ac felices successus a supremo Numine apprecor, et voveo. Hamburgi prid. Non Ianuar. CIC. ICC XLII.
STRENA Ad Illustrissimum CLAUDIUM MEMMIUM.
SIlicet, et ttum est, Excellentissime MEMMI,
Desuetos animi motus, veteresque calores
Auspiciis revocare Tuis, arcessere Pindo
Sepositas dudum, formidantesque Camenas,
Invidiam tanto dedicam auctore vereri,
Censoresque rudes, stolidumque pavescere vulgus.
Scilicet ingenti studiorum clade redemi
Indoctae plebis suffragia, proditor ipse
Musarumque, meique: fuit pro crimine Phoebus,
Atque aliquid didiciste, fuit scelus ire per altos
Pieridum colles, et nescire omnia pulchrum.
Illustris MEMMI, dum Tu sollennia Iano
Sacra facis, libasque novis pia tura Calendis,
Sit mihi fas adstare Tibi, et coniungerevota,
Quaeque praeis, bona veba sequi, carmenque profari
Sacratis impune adytis; submotus ubique
Dum procul adsistat populus, neque fascinet illum,
Qui nunc Pierius menti novus incidit ardor,
Implevitque animos, perculsaque pectora movit.
Omnia debentur magni felicibus anni
Auspiciis. bellis civilibus ultimus ille,
Si qua fides astris, si quid praesagia vatum
Adseruere prius, nec fallunt omina, curret.
Ille diem pulsit referet, solemque tenebris;
Ille novos Orbi mores, pacemque reducet,
Et leges et Iura: procul procul ille Gradivo
Ultra Threiciam Rhodopen. Tanainque fugato,
Iunget magnanimos in mutua federa Reges,
Expulsis odiis immanibus. Undique faustis
Ominibus servent arae. statrara Iuventus
Bellorum vitio, tacitoque a Numine mota
Audet opem fessis tandem promittere rebus,
Propitiosque Deos, mutandaque saecula, voto
Praecipit, et, quamvis crudeles undique formae
Circumstent, nec adhuc terris deceslerit atrox
Bellona, infestosque alternet caedibus ignes,
Spe tamen antevenit sua gandia, quaeqe futura
Dii faciles spondent, tamquam praesentibus instat.
Nec Proceres animus res emendare labantes
Deficit: erectis in vultibus ipsa leguntur
Federis indicia, et promittunt lumina pacem.
Iamque tenens dextra frondentem laetus olivam
MEMMIUS, orditur votis felicibus annum,
Et pacem sperare iubet, certamque salutem
Portendit placidis obtutibus, ipse futurus
Maxima pars operis, quo priscum rursus in aurum
Bellorum defuncta malis, mutabitur aetas.
O quem Te memorem? quae Te indulgentia caeli
Concessit terris MEMMI? quae sidera sacro
Fulserunt capiti? cum Te castissima Mater
Excepit molli gremio, Patrique verendo
Exhibuit teneris complexibus irrepetentem,
Blandaque solventem primis vagitibus ora.
Adsedit Lachesis, et pensa sororibus aequa
Saecula divisit. numquam pretionsius illa
Deprompsit calatho stamen, nec laetius unquam
Accinuit pueris celse nascentibus omen.
Illa reducendae paci, rebusque gerendis
Vertendisque olim adversis in prospera rebus
Fatalem cantavit. Inaudivere parentes
Carmen, et augurium festo clamore probarunt.
Eventus habuere suos praedicta sororum,
Spemque Patris Marisque implevit Memmia virtus;
Aequavitque suos laetis successibus ortus
Inclita succrescens pulchrae sollertia mentis:
Prompta, alacris, matura, orbem complexa sciendi,
Qualis ea est, quam non obscuro in pulvere turpis
Nugari docuit, deformavitque magister,
Sed monitis magni dudum innutrita Parentis,
Maiorumque premens vestigia, Curia qualem,
Purpuraque illustris, Res publica denique finxit,
Auxit et eloquio, non quae facundia vulgo
Affectat pretium, elumbis, nervisque soluta,
Sed cordata, gravisque et rerum pondere firma,
Suadendique potens, et blando pectora cogens
Imperio, varioque animos impellere motu
Ardua; longaevum ceu narrant Nestora quondam
Vi placida populi domuisse ferocia corda,
Dulci melle madentem, inculpateque disertum:
Sed veterem dicendi, et conciliante senecta.
MEMMIUS emicuit, cum vix lanugine prima
Coepissent pubere genae. totum instar in ipso,
Et virtute fuit; ec quicquam debuit annis,
Nec pretium addiderant tria saecula. Protenus omnes
Plauserunt Iuveni, festinavitque gerendis
Gallia florescentem insuescere rebus alumnum,
Invenitque parem. Ludovicus maximus ultro
Produxit cupidum, nec, quo decurrere posset,
Distulit ingentem virtuti ostendere campum.
Materiem decoris pariendi, et praemia parti.
Scilicet Adriacas oracula regis ad undas
Pertulit, auspicio illustri. stupuere loquentem
Euganei Patres, mirati mentis acumen
Excelsae, iuvenemque senes aequare trecentos.
Creditur, argutae quicquid scivistis Athenae,
Quicquid constanter robur Lacedaemonis altae
Sustinuit, qurcquid gesserunt fortiter olim,
Iustitiaque pari, dum gloria prisca manebat,
Romulei Proceres, fortunam, vimque, decusque,
Consiliumque, et opes Veneto cessisse profundo.
Hoc sese Virtus iactabat Memmia Circo,
Hic rerum documenta dabat, vestigia summae
Indolis: atque ultro caeptis occasio favit.
Namque Pater de Tarpeia qui fulminat arce
Attonitas gentes, et sacrae praesidet Urbi,
Caeperat indignari animo, positaque Tiara,
Atque Pedo, dextram venerando armaverat ense
In Venetos, et iam praesentia bella parabat.
Nec minus Adriacum stimulabat prisca Leonem
Vis animi, iamque ille iubam, validosque lacertos
Terribili motu libraverat, et sua multo
Verbere terga secans, totam collegerat iram.
Senserat hunc motum quacumque ambitur utroque
Neptuno Italia, et studia in contraria praeceps,
Quo vel suscipio vaga, vel sua commoda quemque,
Aut merus impulerat, diverso errore ruebat.
Cum LUDOVIC us opus IUSTI congnomine dignum
Aggreditur, motos placide componere fluctus,
Et pacem suadere Viris, interprete magno
Memmiade agnovit laetus sua fata, Deasque
Memmius auctores, et toto pectore tantae
Incubuit curae: nemo vigilantior illo
Aut rerum momenta, aut tempora idonea fundi
Praeripere, investasve odiorum tollere causas
Dexterior: nemo fuerat praeclarius usus
Munere, et eximiis iussis nec dignius unquam
Gallia Maiestas meminist sese esse locutam.
Nec sine mole fuit tantum sedare furorem.
Illic imperii Urbanus toto Orbe tremendi
Conscius, atque omnes caelo deducere Divos
In partes solitus, terrebat Numine mentes.
Hinc patrii mores, et non obnoxia sacra,
Imperiurnque maris vetus, et cognominis undae,
Priscaque libertas, Romano a Principe summum
Pontificem semper distinguere, mentibus haesit.
Nil tam difficile est, quod non evincere posset
MENMIUS; ingenio fretus, quod uterque probabat,
Partibus excussit iam concurrentibus arma,
Exemitque animis furialis semina belli,
Plaudente Italia. Cumque integra iura sacrorum,
Et constare sibi solitos Urbanus honotes
Cerneret, irarum oblitus, sese obtulit ultro
Et facilem placari et consentire quieti,
Nec Venetus, tuta iam liberate, negavit
Memmiadae pacem debere, et federa pacis.
Excelsumque animum domuti. Sublimis ubique.
Memmius, ingentis meriti sibi conscius, ibat,
Spargebantque rosas, et candida lilia gentes
Ausoniae, quacumque incederet ipsa receptum
Maenibus augustis venerata est omnibus aris
Roma virum, factis famam mirata minorem.
Iamque quies Italis, atque otia reddita rebus:
Sed male dilatum reparabat Sarmata bellum;
Et retractatis odiis, armisque resumptis
Immani strepitu borealis inhorruit Arctos.
CLAUDIUS ecce iterum excitus (sic fata iubebant)
Suadendae pacis populis decernitur auctor:
Ire iubet LUDOVICUS et exarmare Triones.
Hoc quoque spectari virtus iterata theatro
Deburt, et famem diverso quaerere in Orbe.
Successitque labor, quamvis, quodcumque reductis
Baltica littoribus complectitur Amphitrite
Terrarum, saevo quateretur ubique tumultu,
Diraque perculsas terrerent omnia mentes.
Ibant magnanimi praesumpta in proelia Sueci,
Iungebatque suas bellatrix Finnia turmas,
Et vetitam ratibus prospectans Lappia Zemblam
Excitos populos rigido mittelbat ab axe.
Illinc Sarmaticae fortissima robora gentis
Bella lacessebant votis, laetumque strepebant,
Vibratis manibus iaculis et acinace stricto.
Iamque pares animis campo commiserat ambos
Inque unum fortuna diem: iam rauca sonabant
Tympana, iam rabiem Mavors, pugnamque parabat;
Distraxit gladios, et tela emissa repressit,
Sacratumque caput praeceps obiecit utrisque
MEMMIUS, erubuere viri spectare ruentem
Per medias acies; atque illa modestia prima
Armatis fuerat. Mox illud dulce loquenti
Pondus, et in medio placidus discrimine vultus,
Laetitiaque pari, et mixta gravitate decorus
Excussit totam feritatem mentibus altis,
Tranquillosque animos ad pacem compulit aequam.
Iamque parabantur toto convivia campo
Bellorum oblitis. permixtis Sarmata Sueco
Federa iurabant, detestatique nefandas
Armorum clades, rorantia pocula laetis
Versabant dextris, et dedignantibus ensem.
Moenalio Pater ipse Deum spectavit ab axe
Hanc faciem, festasque dapes, caeloque sereno
Mansuetum tonuit, atque omine facta probavit.
At stygiis demersa undis furialis Enyo
Effera tartareo plangebat pectora pugno,
Scindebatque genas, sanieque oppleta crunta
Pendentes laceris mandebat crinibus hydros.
Memmiaden late populusque Ducesque ferebant
Federis auctorem; defixasque hospite pulchro
Sarmaticas nova carpebant incendia matres.
Ipse LADISLAUS, proceres cui sceptra Poloni
Gestare,, incolumi sed libertate, dederunt,
Laudavit studium, et meritos cumulavit honores,
Gavisus coram regali plaudere dextra
Ingenio, samaeque viri, sobolemque probavit
Dignam gente sua, et magno, pridemque Polonis
Expertae virtutis Avo, cum GalIia vidit
Sarmaticos proceres, longinquo ex orbe profectos
Andegavo portare duci diadema coruscum
Sponte sua, Iuvenemque adsceptra parata vocare.
Inde domus gelida dudum praelustre sub Arcto
Memmia nomen habet, quod nunc Annalibus amplis
CLAUDIUS insertum, duraturumque reliquit.
His veluti iussis superum, Fatique peractis
Aeternas tandem poteras absolvere Parcas,
Securus famae; poteras sperare quietem,
Quaerendamque aliis tuto transmittere palmam,
Laudatus satis, et duplici redimitus oliva.
Sed quae sufficiant aliorum singula votis,
Successusque iuvare, et spes implere profundas,
Immensasque queant, ea felicissime MEMMI;
Splendida maioris ranquam praeludia caepti
Obiecit fortuna Tibi, laudique supremae
Augustum servavit opus, quod sera loquentur
Saecula, et aeterna memorabunt laude neoptes.
Scilieet ambiguo donec discrimine Mavors
Raptat adhuc tumidas in mutua vulnera gentes,
Inflix nec dum a bellis Europa quiescit,
Non privatus eris. Quemvis trial lustra fatigent
Lassatm curis, Patriaeque, Tuisque carentem
Deliciis, quamvis grandaevum saepe Parentem
Et tenero fratres gemitu, votisque requiras.
Hoc tamen exilium, si fas ita dicere, tanti est,
Dummodo concilies populos, bellique furores,
Infensosque anime Regum, et crudele minantes
Feder, componas optato, et utrinque probando:
Non nisi pacato possis discedere Mundo.
Sic ego dum Tecum, tuaque ante altaria, Memmi,
Inter tura merumque, et faustas undique voces
Auspicor illustres, fortunatasque Calendas,
Praesentes sensi superos favisse precanti
Omine propitio, lumenque a parte sinistra
Claruis, et toto nubes decedere Caelo.
THEMISTOCLES TRAGOEDIOLA.
PERSONAE
THEMISTOCLES
ADMETUS RexMoloss.
PHITHIA Coniux Adm.
XERXES
ARTABANUS
CHORUS.
NUNCIUS
ODii, Deaeque, O iupiter Rector Deum,
Sidera cito qui sparsa mundo qui vagos
Caelestium rapis meatus ignium,
Celerique versas cardine poli omnes vices.
Luminibus aequis aspicis tantum nefas?
Ante pater, cum tanta torques fulmina
Frustra timemus; atque caeciin nubibus
Ignes inane murmur et ranum cient?
Huc flecte vultus Rex Deum atque hominum Pater
Huc dirige oculos, et inde magnum nefas,
Regnum invidia victrix, scelusque possidet.
Eiecta pietas exul et virtus abit.
Superbit illa, et invido fastu tumet
Urbesque magnas territat (dirum scelus!)
Haec vincitur: Patriae salus patria caret.
Quonam ire suades, quasve terras quaerere,
Pater Deum? sceleri dabit virtus locum?
Cedemus invidiae. Quis orbis me manet?
Fugimus, fugimus; hocfata quando sic volunt.
Quas petere terras, quas plagas, quae littora
Iubes? an Indos, Maenalis an orbem ultimum,
An Phasin, an Bessos petam, an Symplegadas?
Quae maria suades? siculas neangustias,
Fauces pelori? num Pachyni terminos,
Trinacria regna? Aetnae cavernas durum onus
Enceladi? an immania Cyclopum littora?
Numquid sub axe frigido pontum Scythen,
Humilemque iolcon? Thracios populos petam,
Hebrique gentem? Aut hostibus supplex meis,
Victis supinas victor has tendam manus?
Ad quas remittis me plagas; O iupiter,
Concede misero hoc: exuli exilium dato.
Te genitor, aethereaque testor sidere,
Tuumque numen Phoebe, te Tritonia,
Patriae, suis nimis heu, iniquae civibus
Ingens decus: vos testor, almi pati caelites
Quicumque summa aetheris colitis domos
Numquam impius, vos testor, exilium pati
Merui, nec unquam tale patravi scelus
Paenatibus profugere quod cogatmeis
Potui tueri, et nunc potero patrios lares.
Salamis et Euboici maris alius color,
Fluctusque, tantae conscii cladissibi
Fatentur: Et tritum est, iugum iam iam imminens
Forti abstulisse dextera; ac hostes procul
Minasque belli, et Graeciae interitum, manu
Hac depulisse. Exul fero nunc praemium
Virtuits et meritos triumphos aufero.
Vitam dedimus: eripiet haec meam mihi:
Ego liberam feci mihi instat servitus;
Heu mortepeior servitus et durior.
Sed quem volantem huc video praecipiti gradu
Mens trepidat animus totus obstupuit metu
Video notus in ore tristes turbido
Servate Dii pios malumque avertite!
NUN. Themistocle fuge, fuge, salvo dum licet.
Ut superet incautum hostis a tergo premit
Spartanus, urget insequens magnus Cimon,
Eripito te hic; et dum licebit effuge
Hostis sequentis asperas citus minas.
THEM. Quae terra, quod recipies exulem mate?
NUN. Adi Molossos non sequetur te Cimon,
THEM. Sed regis iram vereor offensi prius.
NUN. Deus videbit. THEM: irae habet causas graves.
NUN. Quod imminet fugito periculum, viam
Ingredere, praesentique morti te eripe,
Placabit animum regis, ipse aderit Deus.
THEM. Ibo, sequar, quam fata monstrabunt viam.
CHORUS Choriambici et Glyconici.
OQui luciferis Phoebe diem rotis
Eoo radio qui pelago vehis;
Ad cuius nitidas Cynthia flammulas.
Nocturnum cupidis elevatos genis
Aurorae calida Suppositi plaga,
Qua primum biiugis mane rubes equis,
Et qua languidulas praecipitas rotas
Dic Titan Populis, dic fugere mindae
Eiectum Patriae regna themistoclem.
Tellurem et pelagum pallidus aspice.
Et frontem nebulis cingere turpibus,
Turbatus radios occule lucidos.
Ne tantum aspicias Phoebe pater scelus,
Quando, Graeciae nobilis,
Quando fata Themistoclem
Tantem restituent tibi?
Quas olim aspera, quas manus.
Posces, cum tibi perfidus
Durum Persa iugum feret?
Et tectum mare classibus
Horrorem incuriet gravem,
Aut sub pondere militum
Clades pressa gemes tuas?
Quis pacem populo dabit?
Quis Persarum abiget minas?
Aut quis maenia Palladis
Demum exstructa tuebitur?
Urbis maxima culmina
Murorum aeriae minae.;
Quando fata volent, ruent.
Olimque Hectoreas domos
Et regnum priami vetus
Aequarunt humili solo.
Novi magnanimos duces
Infelicem Agamemnona.
Cum Pyrrho Aeaciden patrem
Et qui exscindere pergma
Heroes Hecateia
Iurarunt Simul Aulide.
Non est hisce Thomistocles
Defensos Pariae minor.
Cuius iam Euboicum mare
Virtutem et Salamis refert.
Nunc victor patria caret,
Exul pauper, inops, miser;
Virtutis sibi praemia
Haec dux optimus abstulit.
Planctus maenia personet,
Sciscis maesta fleat comis
Et pictus manibus premat
Direpto mulier sinu.
Pubes graia Puellulae
Innuptae, trepidi senes
Magni fata Themistoclis,
Et tristem doleant fugam.
PHITHIA. [(transcriber); sic: ] THEMISTOCLES. [(transcriber); sic: ?]
QUaenam invidia, quaefata, Graecia decus
Praesidium Achivae gentis, O Themistocles,
Potuere patriis finibus te expellere
Haec praemia tibi rege victo Persico
Retulere? THEM. Fortunae vide varias vices.
Qui clarus olim nobili fulsiloco,
Inter duces longe eminens, et inclitus,
Generosus excellens, decore magno potens:
Cuius utraque domus solis insignes canit
Landes; Patria per quem incolumis et libera est:
Heu quo redactus! eripuit haec omnia
Parca invida, miserumque iam exilio dedit.
Expulsus, exul, undique afflictus, miser,
Servare quam potui, careo nunc Patria.
Iniquus a tergo imminens civis premit,
Insequitur, immanesque spirat horridus
Minas; meo beneficio liber, necem
Ferrumque iugulo intentat exsertum meo.
Elapsus ionium mare celeri fuga,
Pelopisque, laeta regna, et omnem Graeciam
Trans Gressus; adii tot miser pericula,
Quot sidera vagus hic vehit caeli polus.
Citius arenas, atque Myrtoi maris
Numerabis undas, quosque sicula pavit favos
Hybla vel opes veris, vel hibernas nives:
Quam quos labores quas miserias hac fuga
Tuli, queas numerare, regina inclita.
Nunc te per has, quas tendo tibi, supplex manus
Oro recipe profugum, exulem, si quid preces.
Si quis locus erit lacrimis. PH. Sifte lacrimas
Recipimus. THEM. Admeti sed animum coniugis
Iramque regis vereor, et iustas minas,
Tibi coniugi fas saevientem iam aggredi
Tu sola nosti commodos aditus viri,
Et molle tempus. PH. Lenietur arripe
Fortis animum illudque tibi consilium accipe.
Rex aderit. atque victimas aris feret,
Poscetque magnos hoc loco supplex Deos
Tu regiam manibus tenens prolem et pedes
Trepidus Patris complexus iram omnem auffere
Ignoscet: Hyrcana nec ille tigride
Natus, nec altis Caucasi sub Cautibus.
Sed quis sonus subito, quis aures contigis?
Ecce egreditur ad sacra rex; accingere,
Supplex adi Themistocles, natum tene.
THEM. Hei timeo totus, corda palpitant metu.
Totumque curis pectus uritur anxium:
Tremisco, vox in ipsis faucibus stupet
Nec pervium verbis iter praebet metus.
PH. Confide, nequiquam times regem vide
Non est minus vultus nec oculi sunt truces.
ADMETUS. THEMISTOCLES. PHITHIA.
TIbi, quem penes sunt iura praecipitis poli,
Genitor Deum, tibi ego has parabo victimas,
Supplexque templis hos honore inferam.
Adeste chaony duces, decora inclita,
Epiri, et aris supplices spumantia.
Inferte lactis Cymbia, corollis sacros
Cingite focos, inferte tura et hostias,
Vaccamque candentem, et coronatum bovem:
Sertisque templum halet recentibus iovis,
Ego, qua cupreisus incubans sacris focis
Umbris opaca amplectitur patrios Iares
Passis manibus aeterna Divum numina
Poscam iovique preces feram supplex meas.
Quis ille tristis, vestis obtectu caput
Iuxta Deos velatus astans praesides?
Graium indicat vestitus. An vere auguror,
An hunc video? Mopsopius irrisor meus
Adest Themistocles? adest; poenas dabit
Vulnus recrudescit, redit odium vetus;
Mentem ira praecipitat furorque iuvat, iuvat
Poenas sceleris audaciaeque sumere.
Anne hoc inultum patiar aufferri nefas?
Et perfidus is impune regem irriserit?
Sacros per ignes, perque praesentes Deos,
Capitisque iuro regium hoc decus mei;
Ulciscar, atque sanguinem Themistoclis
Poscam pariter, infensus, et poenas graves.
Audaciam vide; gratum contra ferox
Ferre audet, assatus petere propius meos.
THEM. Admete, stirpe a Regia nomen trahens
Cui Chaonia nunc paret, et Molossici
Fines, mari Ionio hinc et hinc Achaia
Circumdati; facilis parumper, rex potens,
Verba, precor, excipe aure patienti mea.
Invidia finibus expulit me Patriis
Nec ullae opes mihi supersunt exuli:
Tu quaeso quassatam bea portu ratem
Per hos Deos ignesque non violabiles
Hi siquid ignes, si movent pia numina
Obtestor, oro ignosce si quidam fuit
In me error lim, crimen est, culpa caret.
Nunc haec genua complector, et tuos pedes
Supplexque praesidis peto dextre fidem.
Recipe Themistoclem, recipe precor exulem.
AD. Scelus est, an error regios contemnere
Vultus? Athenis splendido fulgens loco.
Ridere potuisti meas tumidus preces:
Nunc cum superbia nobili expulsum statu
Coegit exulem fugere patrios focos;
Illusi adis regis lares. Credis tuum
Meruisse scelus, ut te reciperem supplicem?
An latuit iras quod gerunt reges graves?
Fugisse credis omne te malum? error est:
Huc huc sequuntur supplicia Themistoclem
Patria tibi exilium dedit; mortem dabit
Admetus: en malum gravius hic te manet.
Egon ut tuerer te tuamque fugam? prius
Noctem reducet, Sol diemque sidera:
Incerta Syrtis ante promittet freta
Amica ratibus: referet occasus diem
Exstinguet ortus: ignis undae, astris mare
Iungetur, Ausonio sicula lateri plaga
THEM. Si semper aeterna odia morales agant,
Nec caeptus unquam cedat ex animis furor
Omnia ruent: inimicus ensis et hosticae
Flammae omne tollent; bella mundum omnem oppriment
Adde huic, quod errat sors levi instabilis rota,
Nunc mihi benigna, nun tibi, nunc alteri.
Me me vide, quem varia fortuna ac levis
Praeceps potentem abiecit, exilio dedit.
Confide regnis; sors rapida Priamum expulit
Confide opibus; et Craesus habuit olim opes.
PH. Animi tumores pone vesanos tui
Coniux et irae frena nelaxes, praecor.
Mutabiles confidera sortis vices:
Huc fert et illuc regna et ingentes opes
Cassus levis firmum haud habent reges decus;
Solumque stabile, nulla quod minuat dies:
Protegere misero, supplices fido lare
Recipere; solum sideribus hoc te inseret,
Servasse te horridem, iniurias regem pati.
THEM. Si te nec ignis, nec movet praesens Deus,
Nec lacrimae, nec fortis instabiles vices;
Moveat, manu quam teneo, proles regia,
Haeres opum, regnique solus incliti,
Concide puero, Admete, quod negas seni;
Gnato tribue, quod non Themistocli, tuo;
Annue domestico, quod externo abnuis.
AD. Quis te hos docuit astus? Capior hac machina
Religio, surgentisque gnati amor iubet
Ignoscere, ignosco: tuebor exulem,
Confide, succede laribus Molossicis:
Cdium abstulere gnatus et tuae preces,
Nulla ira mihi restat, recipio supplicem.
CHORUS. ANAPAESTICI.
PHoebe sereni magnum mundi
Decus, o almae genitor lucis,
Saecula celeri qui tarda rota
Voluis, vario qui signa regis
Cursu bissena; et tu semper
Soror occurtens Cynthia fratri.
(Scilicet omnem visitis orbem)
Dicite si quid stabile est mundo
Quod non longum minuat tempus
Quod non rapida mobilis aura,
Aufferat hora, aut celeri fluxu
Dubia nitens fortuna rota
Sicut rapidi flumina Tigris,
Sicut Phari flumina Nili;
Tumindis. si qua turgent undis
Viribus aucta et robore, fluxus,
Omnia mergunt, secumque trahunt,
Velut Euboica nutans unda
Varias torquet, mutatque vices
Celerem Euripus versans pontum:
Sic quoque vicibus mobilis errat
Fors alternis; stabilis numquam
Mutabilibus labitur alis.
Nulli obnoxia metuit nullos,
Totique audax imperat orbi.
Primo arridet blandula vultu
Dulcique capit corda veneno;
Moxubi mutat variatque rotam.
Effugit ipsis ocior Euris
Lubrica, titubans, perfida, fragili,
Vultumque parat turgidiorem,
Blandior alii, saeva priori.
Haec sub leges ordine nullo
Cogit plebem regemque suas:
Nec nitida arcet purpura regum
Rapidos lusus fortisque dolos.
Eadem Priamum vertice blando
Fragili quondam sustulitala
Fecitque iovi, caeloque parem;
Eadem oppressit: viditque senex
Convulsa attae culmina Troiae
Interque Hostes obiit Graios.
Eadem Lydium quondam Craesum,
Feliccm auro tantisque opibus
Tradidit hostis turpique rogo.
Tollit ad altum fallax culmen,
Quos gravius vult edita ab arce
Ruere ingenti expulsos lapsu
Et te Graium maxime Princeps
Gloria Patriae nomenque tuae
Te quem XERXES, et mille rates
Pontusque timet, culmine summo
Fors deiecit, cogitque fuga
Patriam terram dulcesque lares
Linquere, et hosti tendere victas
Timidum palmas? Parcere nescit
Fors virtuti, sequiturque viros
Quos sublimes vertice laeto
Inclita virtus inserit astris.
MAgnae Salus et liberator Graecia,
Xerxis domitor, Euboica quom ducem inclitum
Pulchrisque nobilem unda vidit classibus,
Nunc invidos experte lusus lubricae
Sortis et iniquae patriae iniustas minas.
Ecce alius instat casus, et periculum
Priore maius, vulneri aliud additur
Vulnus, malo malum: Urget, et spirat minas
Fortuna maiores: resiste fortiter
Nec moveat ictus hic Themistoclem aut dolor.
TH. An potuit ultra sors miseriae addere aliam?
AD. Potuit; patere si in te locum virtus habet.
TH. Fare iste quis casus, quod imminet malum?
AD. Exilia, vitae ingens periculum, fuga.
TH. His ego movear, Admete? pridem eadem tul.
AD. Animus metuo ne titubet assidiis malis.
TH, Accedit inde fortibus plus roboris
AD. Teritur Chalybs, ferrumque consumit dies.
TH. Assurgit ad onus palma, nescit supprimi.
AD. Nunc quicquid est pandam instant exilium novu
Fuge, fuge tutior alibi est Themistocles,
Chaonia non tuetur inclitos duces;
Non hic tuo est sat firmus exilio locus.
Orbis aliam quaerito plagam, his age finibus
Discede, sorte benigniori, opto, exules.
TH. An haec fides regum est? iuvat nunc exulem
Risisse? fallere credulos non regium est
Admete, nec laus magna veniet hinc tibi,
Pietas ubi est, testisque praesens Iuppiter.
Fideique pignus, ante Divos data manus?
Odium vetus, vel ira pectus obsidet?
Mordetque mentem illata quondam iniuria?
Merui mori? en tibi offero niveum hoc caput.
Ne parce; mortem da; iuvat iuvat mori
Poenas simul sceleris dabo et moriar lubens.
AD. Iovem atque caeli numen hoc spirabile,
Tuumque praesens et meum Testor caput
Odium omne, et ira pectore excessit meo,
Inter sacra Deum ignesque vigiles caelitum
Pietate gnati motus ex precibus tuis,
Iniuriae oblitus recepi supplicem.
Nec animus is mutabitur dum proximum
Molossiam pulsabit ionium mare.
Nunc Cecropides urgent, Themistoclem petunt
Insani, et innocuum reposcunt sanguinem.
Tradamne? pietas prohibet et fides data.
Tuebor? aderit miles et bello obruet
Regnum omne Choanium, et manu invicta potens
Te vi auferet, pellet meis me finibus.
Potior fuga est, sociis rateque ego te instruam.
Orbique tutum cuilibet sistam, simul
Uterque servabitur. Eas Themistocles,
Abeasque tutus; libera meos metu.
Sic fata sortitur Deum rex Iuppiter
Vicesque volvit, en is ordo vertitur.
TH. O dura Patria indies crudelior.
Non sat erat expulsum Atticis me finibus,
Carere, quam servaveram ante, Graecia;
Irata sequeris usque Chaoniam truci
Vultu minax furibunda luminibus vagis;
Qualis facibus armata saevit horridis
Ultrix Megaera, atrisque serpentum iubis.
Fugi semel, fugi tuam elapsus manum:
Nunc fugam aliam imperas et exilium novum
Feram, impera, nec fortis exilio angitur;
Terra, omnis orbis, quaelibet, patria est mihi
Fuit exul Alcides Iovis stirps inclita,
Patriaque caruit: Procul in Erimanti iugis
Cum Victor Arcadiam manu forti suam
Prostravit, aut cum Geriionem in orbe ultimo
Monstrum triforme littus ad Tantessium
Peremit; acti sunt ab occasu greges,
Quos dein Cythaeron pavit, et Graium nemus
Cum ponticum viduas Thermodontias
Invictus adiit. Credidit mundum undique
Patentem, et omnes orbis oras Patriam.
Videte Athenae, suscipio sugam libens:
Nec opus minis; frustra paratis copias;
Turmasque Graiorum et phalanges militum.
Abicite flammas; non Molossici lares
Urentur; aufugiet libens Themistocles
Fugiet, nec exulem pigebit exteras
Terras, mariaque quaerere: favebit Dea
Quae prima nomen maenibus vestris dedit,
Aderit meo exilio, aderit, facilem fugam
Concedet, et vos quem expulistis, proteget:
Admete sequimur fata, stat suscipere iter
Marique terraque faveatmodo iuppiter.
Quas petere terras auctor es, quo flectere
Cursum? animus haeret, commovet me hoc unicum
Certum est fugere, at incertus est fugae locus,
Quid si Sicania regna, quae tumidum mare
Olim abscidit Italiae, petam, quae nunc potens
Regit Hiero, imperioque subdidit suo.
AD. Morieris: exilio Hiero mortem dabit;
Tyrannus est, nullos metuit audax: furit
Cum rabidus ira turget incensus animus
Sicut Leo Getulus antris abditus
Cum frendet, et rabiem erigit, surgunt iubae
Unguesque, et hirtae corporis setaetremunt.
Hieronem adi, parata poena est exuli
An credis odium iramque veterem mortuam:
Quod quondam Olympiacis superbus lusibus
Contemptus a te: Graeciae cum Principes
Hortatus es, factas Tyranni et splendida
Tentoria abicerent, marique immergerent?
Pete Persiam Themistocle, Xerxen pete;
Hic sit Patria, nec laedet hostis insequens.
TH. Victorne victos. Graius adeat barbaros
Supplex egens, fessique rebus opem petat?
AD. Petat ista si pax cum hoste victori expedit.
Fatum vides nec alius orbis tutior.
TH. Sequemur, haud fas Iussa fatorum et iocis
Negligere tu laborum socia sis precor
Comesque Pallas, patrium numen; minas
Aegis ferores cuius in laeva ciet,
Trucique vultu et ore saxisico horrida,
Te te sequetur, tu praei, Themistocles.
CHORUS Saphici et Anapaestici.
QUi tenax iusti est, patrio quem amice
Respicit vultu genitor Deorum
Non cum exsurgensfuror impiorum
Vultis instantis rabidus Tyranni
Sive ferventes Aquilonis aestus
Sive fervores maris inquieti
Mente turbabunt solida, neque Auster,
Turgidi frendens Adriae imperator.
Sive quos magnus iaculatur ignes
Iuppiter abextra rutilos tonante
Cum ciet totum tonitru hinc et illinc
Aethera humanis vitiis iniquus.
Si ruat caeli polus atque terrae et
In chaos priscum redigatur orbis
Non tremiscentem feriant ruinae.
Magnus Alcides, Helenaeque frater,
Arte subnixi hac potuere terras
Linquere et caelum celeri volatu, et
Lucidis quondam petere astra pennis,
Hac merentem te potuere Tigres
Matris exustae soboles lyaee,
Quae iugum collo indocili trahebant,
Fervido ad summa evehere astra curru.
Tu quoque vere soboles Divum
Inclite quondam patriae princeps
Fortiter arte hac nitere et omnes
Fragiles fortis despice lusus.
Toties exul cogeris alias
Miser affictus quaerere terras.
Fortiter aude, nec te hic ritus
Dubiae sortis moveat quicquam.
Animosus adi, quicquid fatum
Sive ferendum dat, sive dabit.
Sive fugae haec est gradus alterius
Exiliumque hoc excipit aliud.
Aspice aviculas, aera quemvis
Patrium agnoscunt semperque vagae
Resonant cantus semper eosde,
Undae quaevis atque omne placet
Piscibus aequor, sive Hesperium,
Sive Actaeum, seu Myrtoum.
Sustine et aude O inclite Princeps
Aderit tempus, cum tibi virtus
Praemia deferet, qualia meruit
Qui patriae olim libertatem
Victor retulit paene amissam
Ingredere viam, tumidumque mare
Et Achaemenios felix portus
Facili Ponto, placidis Ventis,
Augurio exul tange secundo.
THEMISTOCLES. ARTABANUS.
RAdiate Titan, lucidum mundi decus,
Fave precor, stabilemque da fesso locum.
Haec lux meae tandem asserat finem fugae,
Benigniorque sit exuli terra hospita,
Quam quae tulit crudelis altrix Graecia,
Tu recipe miserum et exulem, dux inclite
Artabane lumen Persiae, et magnum decus.
ART. Quae fors, loquere, quis casus exilio dedit
Te, quem video virtute praeditum inclita?
Quae deinde adire compulit spes Persiam.
THEM. O Artabane quondam et ego miles dextera hac
Celebratus, excellens supra omnes eminens.
Periculis interfui dux bellicis
Invidia deiecit, vagaeque lubricae
Sortis vices, viris iniquae fortibus
Me Graia tellus (nec negabimus) tulit
Viditque praecipuum inter Heroas suos
Nunc omnibus, sie fata sunt, fecit parem
Quodque dedit olim, nunc iniqua omne abstulit
Sola superest virtus per undosum mare
Simul exul exulem secuta et asperum
Mecum omne passa, quicquid obiecit Deus.
Quae nunc probari maximo regi cupit,
Cui paret omnis Persia, et vastum mare.
Nec serva dici regis incliti abnuit,
Modo fas sit ipsum supplicem regem alloqui.
Nunc Artabanete, si quid exuli faves
Precor, aditum impetra; potes, tantum velis.
Solum colit te rex, tuamque suspicit
Virtutem, et inclitis honoribus afficit
AR. Gens quaelibet, nec te latet, leges suas
Tutatur a proavis petitas, et vides
Huic quod pium sit, alteri sit impium,
Quod placeat huic, displiceat alteri: tamen
Parere quemque legibus patriis decet,
Graii aequitatem, et libere ut vivant,
At nos Achaemenii, licet alias quoque vident:
Habeamus et laudabiles leges, tamen
Praecipua nobis est honores maximos
Regi tribuere, et instar aethere iovis
Praesentem adorare, his parem si legibus
Te feceris, regique supplex, Parsiae
Mores sequeris poteris admitti, et simul
Regem alloqui, quod si vetat lex Patria
Et Graia libertas; per internuntium
Regem aggredi licebit illud si abnuis.
TH. Egon abnuam? haec causa huc eundi mihi fuit,
Augere Xerxis gloriam, et famam inclitam.
Parebo, vos tantum imperate, nec tuas
Violabo mores, hospita tellus, nec est
Cur pudeat istis legibus nos obsequi.
AR. Nomen necesse est hospes, et genus tuum
Praedicere, indica, nec est quicquam mihi
Referre regi quod queam; non arguit
Genus humile iste vultus, et frons splendida,
Non degenerem animum. TH. priusquam colloqui
Cum rege dabitur, indicabo nemini
Artabane, ne quaeras, precor, animo hoc sedet.
AR. Rex ecce prodit, si placet mos Persiae
Dum tempus oblatum iubet, supplex adi.
XERXES, ARTABANUS, THEMISTOCLES.
Effugiet ergo Graecia imperium meum,
Perfida, ferox, tumida superba contumax
Nec Persicum subacta patietur iugum?
Ergo irritum est mare occupasse classibus
Ad quos tremendus stupuit, et tremuit tridens?
Frustra et solum ingemuisse ad infinitum onus
Cum Graeciam omnem terribili in undaveram
Exercitu; nemora tremebant atque agri,
Urbesque; timuit ipsa tibi Tritonia.
Nunc illa victrix despicit nostras rates,
Milliaque militum innumera nunc erigit
Tropaea, et infinita Spolia Persiae
Quiescet ergo Achaemenia mea, nec suas
Demum exseret vires? an istam Graecia
Indomata victrix possidebit gloriam,
Victum esse Xerxen, Persiaeque copias,
Fugasse sese classium vim, et militum,
Potentiam fregisse opesque maximas?
Incensus heu furiis feror. Vigila inclita
Persia vigila et aliam ingredere fortis viam.
Ne iactet hostis, bella te victam irrita
Tentare, virtutem tuam fac sentiat.
Verum Artabane, quis ille lateri adstans tuo?
Fortem arguit facies, et oculorum decus
Tam placida frons est; tanta Maiestas viro.
ART. Rex magne, Graius est; genus tanti viri
Nomenque mihi non cognitum est, tibi indicet,
Liceat tuos ut exul affatus petat.
XER. Petat: favemus exulibus, adsit iube.
THEM. Magne imperator, terror omnis Craeciae,
Ad cuius arma terra, et obstupuit mare,
Me cum vides, Graium vides Themistoclem,
Ducem olim Athenarum inclitum, nunc exulem,
Celebrem mari et terra Patria cui Graeciae et
Invidia fortitudini assidens comes
Retulere pro virtute praemium fugam.
Fateor fui hostis Persiae olim maximus
Variaque eidem damna victor intuli:
Potuit tamen prodesse quoque Themistocles,
Et tutus ut fugeres dedi, rex maxime,
Graecasque retinui insequentes copias.
Meruisse si potui tuere supplicem:
Iube impera, conabor imperium exsequii
Viget, viget, quae olim fuit vis pectoris
Intrepida, nec languescit ardor, qui fuit:
Solam extuli virtutem ab ingrato solo,
Solam tuebor, hanc tibi rex offero.
Pericula adii quondam, adibo nunc quoque;
Impone, nullum onus grave est Themistocli.
Sin praevalet peccasse quondam, et Persiae
Auxisse clades, impera mortem exuli,
Non renuo supplicium modo liceat mori.
Iube, iuvat sic cadere, cadere sic iuvat.
XER. Themistocles, Graium decus flos inclite
Quotquot fuerunt, quotque erunt olim, ducum;
Didicimus et nos ira quid valeat Deum;
Et posse mutari modo faventis vagas,
Sortis vices, caduca novimus omnia
Fluxa, rapida esse quicquid orbis hic videt.
Tu Persiam tene tuae portu fugae;
Nec dubius angat animum, et incertus timor;
Tutior erit terra hospita ipsam Patria;
Nec gaudet haec tellus nece hospitum impia
Si forte dubia nostra videatur fides,
En dexteram hanc Deosque testes invoco.
Potuit honores maximos Patria addere,
Potuit opes; poterit idem quoque persiam,
Et possidet XERXES opes Graecis pares.
Solum hoc peto, si prisca virtus, et vigor
Numquam tremiscentis animi idem adhuc manet,
Aggredere Graeciam, tribue XERXI hoc precor
Ulciscere simul me, et tuas iniurias;
Quamque in supremo constitutam culmine
Vides Superbientem, et insolentiae
Plenam, iugo preme, cadat ista ferocia,
Cadat, nec oculis aspicit Saturnius
Aequis, nefas tantum, comes superbiam
Horrendus agili casus insequitur pede,
Exercitum floremque strenuum dabo,
Roburque Persiae, obrues his copiis
Ferocientem Graeciam et iugo premes
Regnum illud iniustum ac iniquam Patriam.
TH. Aggrediar inclite rex measque sentiet,
Patriam manus modo faveant Dii'caelites,
Patietur insolens iugum sparta invida,
Obliqua quicquid cingit uberi solo
Phocis, et in undis Ismenus tumidus suis
Quicquid rigat, quicquid Cytheron vertice
Summo videt premetur obiecto iugo.
XER. Artabane Dii sunt certe iniqui Graeciae
Odere gentem perfidam, ruet, ruet
Regnum ferox, quod inclitum Themistoclem
Eiecit, expulit impie et dedit fugae
Haec haec dies tandem attulit, quod Persia
Optavit olim Graeciae exitium ultimum.
Tu copias belli para, atque collige
Quod virium superest, stat omnem exscindere,
Quae nunc tumet victrix superba, Graeciam.
Themistocle soboles Deum, dux maxime,
Succede felix regiis penatibus
Praemiaque cape virtutibus paria tuis.
CHORUS Glyconici.
TAndem Persia nobilis
Xerxis regia maximi
Suscepit placido sinu
Quem quondam Patria invida
Infando exilio dedit.
Nunc portum tetigit suum,
Turpem deposuit fugam,
Terra tutior hospita,
Quam Victor patrio solo.
Inter praecipuos duces,
Inter luminae Persiae,
Et regni decora inclita
Pulchris fulget honoribus.
Felix ipsa Themistocle
Magna laetitia fremit,
Et plaudit sibi persia.
En caecae dubios Deae
Lusus et rapidas vices.
Qui nuper trepida fuga
Huc illuc vagus invidos
Vitabat patrios lares,
Terra omni exul, et aequore;
Nunc claro decore eminens
Celso vertice splendidus
Arces attingit igneas.
Et nunc taedia iuppiter
Iniustaeque metum sugae,
Atque exhausta pericula
His compensat honoribus.
Fata hoc ordine digerit
Magnorum genitor Deum et
Mutatas variat vices.
Sic anni facies nova
Non semper similis sibi est.
Mox terras Aquilo asperat;
Et duras patitur moras
Concretum mare frigore;
Candenti tunica riget
Tellus et nivea et toga.
Mox vere induitur novo
Blandis terra coloribus,
Pulcherque arboribus redit
Surgentique honor herbulae;
Et cantum repetunt suum
Tandem post hiemem erutae
Hibernis latebris aves.
Aestas deinde superfluis
Inflammata caloribus
Arentes segetes coquit
Autumnus sequitur, lacus
Undantes sapido irrigans
Musto, et nectareo mero.
Versat res hominum Deus;
Discit quodque vices suas;
Volvuntur celeri omnia
Fluxu, atque instabili rota.
NUnc Graia pubes in meum caput ruat,
In me arma et ignes vertat, impium impie
Absumat audax, quaeque ab Attico venit
Animosa muro quaeque Spartana ferox
Descendit arce, vindicet quaequc patriam
Scelerata ab hac dextra. Potuit ergo impius
Themistocles, potuit scelus tantum aggredi?
Patriam hostibus Graiumque barbaros solum
Promittere? potuit? profundi turgide
Dominator aequoris, caput meum meum
Invade, mitte quicquid intimo gerit
Thetys sinu, quicquid tegit fluctu ultimo
Oceanus; Euboici maris me me impium,
Clarum scelere tanto in tremendos gurgites
Rape; horrida O prodigia caerulei maris
Adeste, et impium abripite: tu ingens Deum
Genitor, tona omni a parte, mitte fulmina,
Seraque vindica manu tantum nefas;
Iaculctur hic et ille flamantes globos
Polus, sonetque mundus, et fugiat scelus
Tantum, sceleris auctorem in infernos specus
Detrudat, atque ditis invisam domum
Quis me per altas rapiet aeris vias?
Quae me procella fervido quis turbine
Caeli per aures ventus insanus vehet?
Quae praepetem Sphinx, quae Chimaera hinc aufferet
Celeri gradu, vel, ad ultimas Strophadum insulas,
Quas nunc Celaeno, et impiae Harpyiae colunt.
Vel ad tremendum Caucasi abrupti latus,
Rupesque Caucasei Promethei arduas.
Urgent Achaemenii? Paternum audax solum
Invade, terramque genetricem dirue;
Preme Persico regnum iugo, quod te tulit,
Et fortitudinem patria videat tuam.
Pollicitus aggredi; quis impulit furor?
Quis suasit? an Megaera furiarum decus,
Illinic et hic valleta serpentum iubis
Proles Stygis nefanda? Nunc Themistocle
Aggredere Graeciam; recepisti, decet
Quod pollicitus, ut exsequaris; copias
Exercitum habes, dedit opes persia,
Deditque honores, gratiam tandem refer,
Invade Patriam. Absit; infandum scelus
Persia iubes ut exsequatur haec manus.
Scelus est Paternum premere sub iugo solum;
Scelus est in ipsam bella matrem filium
Movere; an urges impia, et spiras minas?
Fugamque cogitas fugae superaddere?
Aut exuli mortem imperas, ni perfidus
Tantum exsequor scelus? iubes faciam lubens.
Iubes mori? ipse mortis inveniam viam.
Egon animam ista in luce detineam amplius?
Mori recusem patriae exitium meae?
Morerque? nihil est stimulat infandum scelus
Angitque; nihil est: morte sanandum est nefas.
Ipsi iubent Dii, Genitor ipse iuppiter.
Vidi liquorem modo Sacrum nigrescere
Fusosque latices in cruores horridos
Verti, tonanti vota cum solovi iovi.
Postquam est recedentem secuta nox diem,
Ferale bubo carmen alto in aedium
Culmine querula repetivit in noctem ultimam.
Poscam ipse poenas et nefandum sanguinem:
Sceleratum et improbum hoc caput neci dabo
Iaceat peremptus proditor patriae impius;
Videatque caelum, omnesque videant caelites
Poenas dedisse perfidum Themistoclem.
Vos impium hinc abripite Taenarei specus,
Aditus Averni; vosque Lethaei lacus.
Rapite hoc caput, et opprimite perpetuis malis.
Horrore moveor, membra subtrepidant gelu,
Tremuitque pectus anxium in dubio metu,
Mens turbine celeri huc et illuc volvitur
Nescia sui, quaerensque se non invenit.
Egon ut mea hac cadam peremptus dextera?
Virtusque langvescat solita? gens Attica,
Spartana pubes gaudeat? iactet Cimon
Domitum Themistoclem, iacere pectoris
Fortissimam vim? Aggrediar immites lares,
Captiva nostro subdita iugo Graecia
Decoret triumphum, et gloriam nostram augeat.
Victus Cimon vinctusque collum stupeis
Vinclis eat currum insequens eburneum,
Instruite copias, date arma, enses date,
Cristas comantes reddite et Galeam, iuvat
Iuvat iugum intulisse iniquae Graeciae
Fregisse cervicen insolentis Patriae,
Quid titubo trepidus? quid moras quaero anxias?
Tantum an scelus nostro et nefas ore excidit?
Diruere volui patriam et notos lares?
O improbum Themistoclem! mortem voco;
Tu recipe perfidum hoc caput mors unicum
Mortis levamen. Aestus ancipitem rapit
Dubium huc et illuc, turbine adverso ut solent
Venti feroces, bella rapidi cum gerunt
Miscentque maria flatibus contrariis.
Moriar tamen, animo hoc sedet firmum meo.
Mors sola finis erit meae, et portus fugae:
Urgebo propositum; exulem iuvat mori:
Vel me imminente ex rupe praecipitem dabo;
Sublime quae hinc et inde distendit latus:
Vel Persici submergar aequoris senu:
Vel ense fodiam pectus intimum, extraham
Quicquid nefandi adhuc latet. Dubius feror,
Mors mors placet, sed displicet mortis via;
Iuvat aggredi, sed quomodo aggrediar latet:
Moriar tamen. Reperi viam, placet, placet,
Bovis cruorem, quem iovi modo obtuli,
Moriturus ebibam, dabit spero, mori
Iugurgitabo avidisque faucibus hauriam
Ades o liquor ter sancte medicamen mali,
Themistoclem beato quam iam optat, nece.
Ingredere, Venas corporis precor irriga
Potu salubri, effunde te in membra omnia.
Sensimque vitales calores amove.
Videte Athenae magnanime vide Cimon
Tuque Dominator Persiae Xerxes vide
Vide Patria. Persiaque tellus hospita,
In neutram iniquus, obsequens cado omnibus.
Sic sic decet Themistoclem solum mori,
Sic adeo superos; haec ad astra patet via.
Illis qui hac (si forte) legent S. D.
REprehendent forte cordati quidam in abortivo hoc fetu brevitatem, et spiritum illum vere Tragicum in plurimis esiderabunt: excusabor a me ipso et huius Tragoediolae argumento, utrumque enim sterile maxime et tenue; ipse aetate et ingenio, hoc, quod non fabulosum sit, sed historicum. Nec potest non esse notum quibus vel mica sanae mentis, quanto latus diffundamur in illis, quae fabularum varietate se commendant, quam quae historica angustia circumsepta arctius astringuntur: Nasutulos omnino deprecamur, quos cum defore in hac Tragoediola examinanda exagitanda minime credam, monitos hoc loco volui, me eorum reprehensiones, etsi ringantur, ad insaniam usque et multiplices cavallationes non pluris facturum quam ut cum Homero loquar, si me vel mulier verberet, vel infans
[Gap desc: Greek words]
.
PEste sophistarum falsisque afflicta poetis
Exosam dulcis musa reliquit humum.
Et tibi docte tamen felici luce, Fabrici
In mediis tenebris dulcia metra fluunt
Gratior ut certe est ipsis lux orta tenebris
Clarius et sol, quem texerat umbra, nitet
Sic magis ille tuus, quam protulit umbra placebit
Fetus, et umbroso tempore gratus erit.
ALea Vincenti iacta est: iam perge tenebris
Et nomen flammis eripuisse tuum
Perge, neco trepida; talis te sola potestur
Musa beare solo, Musa beare polo.
Ipse Necolides, tragico heic quem carmine laudae
Incipit in laudes buccina prima tuas.
Zacharias Lundius. Holsatus.
NOn tantum claudus latitabit sutor in umbra
Crede mihi ingenium vidit et illa suum.
Hoc in umbra amico meo ego umbraticola adumbravi
Pollux Scotophilus.
VIncenti quem Calliope, quem tota sororum
Nascentem Clario fovit, in amne cohors
Qualis ad huc teneros pugnax Germanisa, fetus
Exploraturis durat in arma vadis.
Qualis et Aemonio lustravit mater Achilli
In dis iuranda nobile robur aqua.
Te tuus e Latio procul Heinsius orbe salutat
Nomen ob expertam non tibi vile fidem
Fallor? an apparent inspectae signa tabellae,
Literaque auctorem prodit amica suum?
Apparere liquet, nec enim potes, optime rerum
Tam tibi dilectam non bene nosse manum,
Me tenet Assarici regnata nepotibus olim
Septeni spatium Dardana Roma iugi.
Roma Thriumphalis, metuendum gentibus omen
Heu mihi quam faciem non habet illa suam!
Rudera pro priscis ostentat foeda tropaeis
Funeris ah quanta mole superba sui!
Romani cineres et quae damnata favillis
Tecta ruinosam lapsa subistis humum;
Tarpeique solo moles aequata Tonantis,
Et frustra Iliaco sacra negata rogo;
Heu sedes augusta Deum! sic barbarus ignis,
Sic te sacrilegae diripuere manus?
Ten' tueor tene alma parens? ubi bellica virtus,
Nunc ubi maieslas numinis illa tui?
Tune subactarum moderatrix ardua rerum?
Tune ille edomiti Martius orbis apex?
Quaesors dissimilem tibi te facit? anne vel ipsas
Temporis exagitant, iura maligna Deas?
Nec tamen usque adeo penitus cecidisse puteris,
Pectine Fabricii nunc rediviva mei
Sic Amphioniae scenarum crimina Thebae,
Pergama sic Claria surgere iussa lyra,
Ipse loci genius, nec adhuc sine numine tellus,
Nescio quid, quare me sibi iungat habet
Seu nunc Herculei me Tiburis ora moratur
Consita pomiferis Tiburis ora iugis;
Qua scopulo lapisis Anienus inaesluat undis,
Et procul audita saxa fatigat aqua
Seu Circaea trahunt, viridaria, quaque tepentem
Fontibus egelidis temperat aestus humum
Iugera Telegoni cultissima, non ego vobis
Pingua contulerim fertilis arva Phari;
Non ubi Achaemenio Panchaia fragrat amomo,
Aut quae thurilegus culta sabaeus arat.
Sive pharetriferae nemoralis Aricia divae
Me tenet, aestivo silva petenda die;
Quaque Numae coniux, phrygiaeque Numicius Annae
Raptor amatrices gramine vestit aquas.
O non lustrandae properanti lumine sedes,
Avia Pierio rite dicata choro!
Sed desiderium deserti mite parentis
Iam monet, et spontis me negat esse meae.
Cui nunc conspicuis meditanti saecula chartis
Plorat ad Aonias aemula turba fores.
Haec eadem te, dulce caput manet ardua merces,
Non tu Lethaeis praeda futurus aquis.
Me quoque non totum quo postera negligat aetas,
Glorior ingenii pignus habere tui.
Nicolaus Heinsius. Dan. Fil.
ALbis ut indomitos Vincenti, infundit amores
Et placet e Patriae lecta puella sinu;
Iam tua Nordwices resonant periuria colles
Et se post positam nostra Merilla dolet
Quae tua, quod Batavae commendant carmina gentes,
Pignora tot fidei credidit esse tuae
Sed gemit incassum. Nec dum tu deseris illam
Aut tanti sceleris te Iuvat esse reum.
Utraque te fruitur, fidumque agnoscit amantem
Accipit et partes illa vel illa suas
Non haec perfidia est, nec totum possidet una:
Illa sibi vatem vendicat, ista virum.
Marcus Zuerius Boxhornius.
ULtima Fabricio iam reddite iusta Camenae
Nempe, Deae vobis ilicet ille fuit.
Ille fuit vobis; miserae plorate Camenae
Ulterius vestri non erit ille chori.
Tu quoque virginea redimitus Delie lauro
Aonium maesta concute voce nemus
Praevaluit cytherea tibi. Cytherea trumphat:
Quodque tui fuerat muneris, ille tenet.
Parnassi columen, parnassi prima voluptas
Fabricius sacrae Phoebe sititor aquae.
Transfuga Musarum, malisanae castra Diones
Prae posuitque tibi Pierisinque tuis.
Ulterius nec iam victura carminis arte
Phoebe tuos reddet, ut dedit ante, modos.
Sed tenera sacrum pensabit coniuge Pindum,
Et sinus hic illi fons Heliconis erit.
Obruet in tentum iam cura domestica vatem,
Ex alioque aliud somnia rumpet onus.
At vos Pierides, vestri pia cura poetae,
Ah precor, ah tantum ne sinitote nefas.
Tam culto docti migeat ut ab ore lepores
Aut suus ex isto pectore Phoebus eat.
Sed potius vivant aeterno foedore nexi
Fabriciusque Deo, Fabriciusque Decis.
ex tempore Nicolaus Heinsius Dan. F.
VIncenti amicorum meorum et sanguinis
Insigne cognati decus, cui gloriam
Et principum peperit virorum gratiam
Non obviis impensa cura litteris,
Quem rectius locum quieti deligas,
Post tot pericla, totque terra, tot mari
Haustos labores, dulce quam patriae solum?
Quae debitorum laude dignis civibus
Dat praemiorum scilicet primum tibi,
Animi puellam corporisque dotibus
Pulchre nitentem, dignitate familiae
Primis parem rei futuram praesidem
Domesticae, genialis assedamtori.
Quid? mene par est vocis expertem meae
Votique tanti nupitas transmittere
Cognati, amicique? id nec illa siverit
Cum patre sponsa et culta tam sancte tuo
Fides, amorque, dum licebat, mutuus,
Quo terra Candidius nihil tulit viro
Nec ille, quem cognate praestans debeo
Honor tuis virtutibus. Sit haec mei
Summa ergo voti. Summa cum (quae nota res)
Contigerit ingenit tibi felicitas,
Rerumque doctrinaeque summa copia,
Par indoli fortuna, par scientiae,
Sed illa constans, illa flecti nescia
Currentis aevi spatia Vincenti, tui
Et Angelae, iuxta tuae, et tuos lares
Ad usque calcem prosequatur candidam
Heinricus Vagetius.
QUid liber solitis manere flammis,
Quid caste veneri suos negare
Sperabas numeros, tener Fabrici,
In primis ubi mentibus cupido
Subiectat stimulos sui furoris?
Num possis oculos vagos puellae,
Risus oscula, candidosque mores,
Et gestus sine vocibus loquaces
Immoto rigidus videre vultu?
Nec Phyllis, neque te Merilla talem,
Nec Rheni ad rapidas Lycoris undas
Dulci vulnere saucium videbant.
Atque illae facili vigeat levatae
Caelo carmine, quod puer cupido
Aeternum iubet esse, nec perire
Commislos fidibus tuis calores.
Nunc restat peragenda res, Fabrici,
Quae non versiculos leves requirit,
Sed quam versiculis licet referre,
Et solo decet expedire facto
Si blandis laiae fuere verbis
Contentae, fuerunt et haec ab ipsis
Tantum praebita, nunc dabuntur illa
Quae non sunt modo muneranda verbis
Te poscit iuvenem puella: poscit
Coniux casta Virum: Marite turba
Debetur numerosa liberorum
Uxori, Patria, tibi tuisque
Haec laudare potest bonus Poeta,
Sed praestare potest bonus maritus.
Lugduni Batavorum fac. Reinhold Blomius.
NOn uno nomine TIBI NOBILISSIME FABRICI strenam ac vota hoc novi anni, quem salutarem nobis, temporis Auctor atque Rector faxit, auspice die deberi videbam. Nam sive strenuam virtutem quam feliciter bono publico impendis, sive reliqua omnia aestimabam, undique ad id officii genus, non mos et consuetudo, sed sanctior necessitas provocabat: Et tamen ista inpreimis, tanto iure id requirebat, ut citra manifestum iniuriae
crimen, omittendum minime videretur. Quid enim ea aliud, quam firmissima ancora, aut solitissimum fulcrum, cuius robore, salus, Nobilissimi Gedani, Publica, a ruina, et naufragio prohibetur? Experta id saepe Gedanensium res, cum, in inclita Polonorum curia, ipsorum bono illam occupares, sedsemper ita occupares, ut, novo incremento florentem publicorum felicitatem iuvares. Et volet Deus, hanc ipsam, qua inter mille pericula ac difficultates, nunc defungeris, non alio successu, geri expedirionem. Quin aliis gravis immineat praesens met us Tuam DOMINE tantum abest, ut moveat conslantiam, ut et fortius, in supprimenda mala, hanc animet. Quid vero hic? an, sine trena, curarum ac vigiliarum Tuarum dimit tenda sit strenuit as? annon votis omnibus, ac precibus, ut, quae tam salutariter huc usque usurpat a fuit, aet ernis usibus feliciter superet, caelum fatigandum? Tanto id quidem, me Iudice, fit aequius, quanto minus carere eadem, status rerum publicus, posse videtur. Ne tamen in continuas curas vivacem Te opt are iudicemur, id potius supremum Numen ommus ut tantum sub novum hunc novi anni exortum, novo gratiae dulcore pristinae sortis acerbitatem commutet. Non ego hic Caricas Romae, Ficusque curo, dum dulcissima, miserantis gratiae, suavitate frui nos velit Deus. Haec ergo mitiora tempora, ut reliquum vitae Tuae DOMINE, recreent, et gravissimis pro publica re laboribus, dulcior tandem succedat quies, oro. Et seria eo magis devotione id oro, quo arctiori amoris nexu Tuo meum adnexum est pectus. Ita
fere Romae actum notamus ut non tantum Clientelae sed amoris quoque mutui testimonia strenae praeparent atque vota. Scilicet sancta amoris necessitudo est, qua impulsus amantium animus, non effectu saltem et voto, sed opere ipso amoris aeterntiatem asserere studet. Quasi ergo his novis nodix quotannis amor devinciretur eo ritu calendas sacras volebant. Ast velit o si Deux, ut quantum Tuo, in me amori firmando animus destinarat, tantum vet genius, vel calamus exsequi possit. Quicquid tamen sit ipse me solatur amor, qui numquam externis ita capitur, ut non praeferat mentis aestimium. Ab hac ergo profectum, quicquid sterilis et exsucca protrusit vena, accipe, ac quid Amicorum Maxime Tibi sacrum amor voluit suum Amro acceptet. Ita Feliciter e Publico et privato voto diu age, ac quem hodie ingrederis, felicioribus, aliis quam plurimis annis diu auge.
QUem prudentia quem sagacioris
Mentis caelica vis, fidesque pura
Regi, Principibusque, civibusque,
Prae multis totus dedit probatum.
Quem rarissimus eruditionis
Fructus, quem Sophiae recessus omnis
Lustratus, dedit ommbus colendum,
Nostro FABRICIO, salute plenas,
Plenas prosperitate, gaudioque,
Anni dum reducis percor CALENDAS:
O iam nectite Virgines sorores,
Et tu nectito Phoebe mi, Corollam,
Quae strenae vice sit: meretur istam
Virtus strenua et absolutioris
Qua magnus cluit, eruditionis
Laus, quin (scitis) amor meretur istam,
Quo constans sacra vestra curat. Ergo
Adsit vivida Laurus et virentum
Palmarum vigor et Sacratioris
Verbenae decus, ac amoeniorum
Florum, cunctus odor paratus adsit.
Post quicquid Citharave, Barbitove
A vobis, Helicone teste, lusum
Huc huc addite: gratulationes
Ac plausus resonet Borussus aether.
Sit VINCENTIUS usque et usque vincens,
Quod-sors-cumque ferat molestiarum,
Et quicquid tulerit dies laborum,
Quas curae dederint acerbitates,
Has virtus iubeat, favente caelo,
Caricis ficubusque dulciores
Esse ipsi. Patribusque Patriaeque,
Utantur pariter beatiores
Rex cum principe, civibusque cunctis,
Et longa et facili VIRI senecta,
Quem prudentia, quem sagacioris
Mentis caelica vis, videsque pura
Regi, Principibusque Civibusque
Prae multis totus dedit probatum.
SOrtis et invidiae, Vincenti victor amoris
Summa mei, summum hac luce colende mihi,
Debentur fateor, Vincenti splendida serta:
Quae quia iam Thilo nectere non potuit,
Hoc cape, non magnis meritis, sed tempore dignum sertum
Qualeque Thiloni nectere iam licuit.
Quamquam VINCENTI hoc quis dignum nectere
Possit, ni Musae debita serta ferant?
Floridius Gedani dulcis WESTHOVIA nectet
(Osis salvus Ei, salva sit illa TIBI.)
Quando stylo veteri nobisque Tibique recurret,
Lux ea fausta nimis, lux ea laeta nimis
Tuncque styli veteris memor, usu promptior, insta,
Ut VINCENTIOLOS ANGELA victa gerat.
Interea vincens felix curasque viasque
Invidiae et sortis Victor ova atque vale.
Accipe VINCENTI quod Thilo dat tibi sertum
Splendidius virtus, et Deux ipse dahit.
Vir Nobilissimus, Amplissimus atque Excellentissimus VINCENTIUS FABRICIUS, ICtus Eiusdemque Reip. Syndicus clarissimus Regionmontum inviseret.
DUm triste nostros in iugulos rotat
Bellona ferrum, iamque acie rei
Omnes in ipsa stamus ictum
Desuper accelerante caelo.
Pacata dudum quaerimus anxii,
Calende votis aethere, tempora
Non cura PRINCIPEM quieti
Non PROCERES onerosa tradit
Grassans Polono limite, corripit,
Trux flamma Prussos undique cardines,
Telisque telorumque cuncti
Turbine deriguere campi
Et vestra iam nunc res agitur, puto
Cives GEDANI nobilis, et pavor
Vestras in oras serpit, aestu
Vistuleae glomeratus undae
Quamquam pavori qui pateant, fides
Quos sancta dudum, quos sacra moenium
Consepta, et agger altus, et vis
Consilii bene clausit acris?
Pars huius ingens, FABRICIUS DUCI
Dum vestra nostro iussa renuntiat
Orator, et cauti coitis
Finitimae studio salutis.
Momenta vestri non monitus ego
Perconter audax, aut, calami procul
Arguta linguens, ad tubarum
Classica deveniam, sat aequus,
Haud mente suasor. ne fremitus tenet,
Et festa Caeli gaudia Bregelae;
Me plausus et celebriorum
Dulcis Anactoridum voluptas
Assumpta tanti vultibus Hospitis
Quem dulce quondam Belgicus Amstela
Fides retentantem cnoras
Obstupuit, sociamque Leidam
Duxit stuporis. Non alio magis
Plausere Montes Hospite Regii,
Divos faventeis cuius omni
Caelitus expetiere coepto.
Felix, O urbis floscule Patriae
Nec non SENATUS nobile cor tui,
Si FABRICI. debere vestris
Se quoque Pax velit alma suasis!
ECquid te Patriis viventem frater Athenis
Ad riguas Albis lene fluentis aquas,
Tractantemque sacras divinae Palladis artes
Iuppiter! insueto nobilium studio.
Nostri tangit amor? omnique Perennius aere
Illud fraternae nomen amicitiae?
An sic intentis haeres. defixus ocellis
In Musas puero Numina culta tibi:
Ut tua non ullis impendas otia curis,
Pieridum praequam dulcibus alloquiis
Seu nunc Pergamei moles operosa magistri
Aonides iussit res sibi habere suas.
Seu Themis addixit cathedris, quod laetor utrinque
Implicar et gemini causidicina fori.
Aut ergo ante tuos vivis conviva penates
Et nihil arcana, Numina voce rogas
Dulcia securae consectans commoda vitae
Quam lepor et Musis pascat amica quies
Quicquid erit, nam te numquam cessare putamus
Tradere nec molli corpora pigritiae
Illud dividiae est nos tot seiungere multa
Quantum Albis Cimbro dissidet Oceano
Coram flexanimas accidere et reddere voces
Oraque non fictis iungere suaviolis
Heu Divi quam dulce foret, quam pura voluptas?
Sic animum argutis pascere deliciis.
Et procul a strepitu, procul a clamore Potentum
Quos sua civilis cogit in arma furor.
Sub viridi tecum requiescere tegmine fagi,
Ceu patrias olim Tityrus inter oves
Nec modus aut blandi carmen recitasse Properti
Quem durae assidue torsit amor Dominae:
Aut legisse mei teneros Nasonis amores,
Ludorumque tuos umber amoene sales;
Unde haurire queas vitae praecepta beatae,
Et genium ingenuis exhilarare iocis.
Qualia contigerint nobis si munere Divum
Heu quam pro nihilo cetera cuncta forent?
Quae vulgus hominum stulte miratur et optat
Et gaudet solidis ante tulisse bonis.
Nam quo tam longis animum distendere votis
Non rerum fasces nec mihi venor opes.
Haec alii cupiant, nobis quaeuntur at illae
Ingenii, quales Euclio nescit, opes
Prudens simplicitas, livorisque inscia virtus
Mens bona, non tactis candidior nivibus
Et pudor et numquam non invidiosa supellex
Carminis, et simplex qui vacet arte cibus.
Despectorque animus rerum, supraque Tyrannos
Spiritus, aeterno proximus igne Deo
O ego sic possem tranqulle ducere vitam,
Ignotus populo, notus at ipse mihi!
Sic mihi paulatim veniat non pigra Senectus
Tardaque mors, felix terminus ipsa sui.
Dii quibus humanae curae suntcommoda vitae
Et tangit superos haec quoque cura Deos
Si purus musarum adsto Phoebique sacerdos
Nec cor sollicitant facta nefanda meum
Este boni teneroque haec reddite vota Clienti,
Reddite, si merui, pro pietate mea
At tu qua Gambras Albis pater alluit arces
Et iuxta pluviis Alstera stagnat aquis
Sivelegas veterum Vincentiscripta Quiritum
Quotquot et Heroas Craecia mater habet
Carmine seu mediteris opus, quod postera laudent
Omnia, quodque, oculosecla stupente legant;
Seu terras alto visum mox sole calentes
Ibis, et Aonii pars eris Imperii.
Si non ista tuos mutarunt saecula mores
Non poteris Iani non memor esse tui
Undique cui puro non rident lumine soles,
Saepe ferit tenerum saevior aura caput
O prima infelix quae me lux edidit orbi,
Iussit et iratis vivere caelitibus.
Non ego nunc frustra dubiis tot casibus actus
Damnarem sortis fata maligna meae
Rorantes nequiquam oculos et languida tendens
Non audituris Brachia sideribus
Saeva meum postquam rapuerunt fata parentem,
Qui cum una tota est nostra sepulta domus.
Omma qui cum una perierunt gaudia nostrae,
Quicquid et in vita mollis alebat amor.
Siccine te nostris, genitor dulcissime rerum
Offensum vitis aura maligna rapit?
Nec tua te texit pietas, doctrina fidesque
Sanctus et integrae Relligionis amor?
Numquam ego telucis postquam huius munere functus
Et tua sunt matrie reddita membra suae
Adspiciam post hac? ac certe semper amabo
Semper maesta tua carmina morte canam.
Quale gemit moriens cum vocem intendit hirundo
Cui procul a nido devia mater abest:
Aut queritur teneroviduata columba marito
Daulias aut rapti fata gemens Styli,
Heu mea non ullis fortuna aequanda procellis,
In caput agglomeras ut mala multa meum.
Ipsa aliis quandoque parens, quandoque noverca
Me manet assidue dira noverca dies.
Et velut ansa ansam trahit, unda supervenit undae
Continuantque suas Phoebus et astra vices.
Sic ego continuo fortunae vulneror ictu
Nullaque non currit hora sinistra mihi.
Ecquid agam? contra natalia sidera surgam?
(Hoc foret in magnos arma movere Deos.)
Non ego fortunae furias patientia vincat
Hercle iuvat fatum sic superare meum.
Cetera mittamus superis si scaeva minatur
Mane novum, vesper fors meliora dabit.
Nondum fata iubent nullam sperare salutem,
Tam non iratas increpat aura minas.
Nil desperat inops, cui nil sperare relictum
Saepius alternas exhibet ora vices.
Tandem etiam nobis per tot discrimina vectis
Optato veniet mollior hora die
Aerumnis factura modum, finemque labori,
Tam niveum dabitur quando videre diem!
Interea dum fata tonant, atque agmine toto
Concitat immites tutbidus Auster aquas,
Nixa Deo tantos spes et Patientia casus
Sustinet, aerumnis sola medela meis.
Di meliora precor, terroremque hostibus illum
Qui miserum multa versat amaricie.
Non tamen immemorem vestri, oblitumque Bonorum,
Quos ego constanti semper amore colo.
Luctu desiderioque plenus perscribebam Hafniae Dan. Mense Octobr. CIC ICC XXXIV. I. M. C.
In Obitum Amplissimi et Nobilissimi VIRI VINCENTII FABRICII, CONSULIS NEC NON per XXIII. annos Rei publ. Gedanensis Syndici fidelissimi WARSAVIAE In defunctione publica denati, ANNO M. DC. LXVII. Feria II. Paschatis. Quam pulchrum est in statione mori!
QUi quondam Patriae defendit Iura, diserto
Intrepide pugnans ore, styloque potens;
Nunc iacet elinguis: damnum haud reparabile, Magni
Fata Viri lugent Urbs, Patriaeque Patres.
FABRICIO tantum parva haec Res publica debet,
Quantum Roman suo maxima Fabricio.
ADRIANUS DE LINDA, Regius Capitaneus Mirachoviensis, Senior Civitatis Gedan. per XXXIII annos Praeconsul, pie defuncti olim amicus sincerus, et Compater, lugens scripsit.
MAGNIFICO DOMINO, DN. CHRISTIANO CASSIO, Com Palat Caesareo, S. Rom. Imperii Exempto, Consiliario Holsatico, et Cancellariae Uthinensis Directori. Domino ac Fautori suo Magno.
MAGNE VIR, et nostris Maecenas Optime Musis,
FABRICII quondam maxima cura tui,
FABRICII, quem prima tibi coniunxerat aetas,
Qui primum, Duce Te, limen honoris adit.
Accipe, quos tenues in amico funere versus
Auspiciis scribo deproperoque tuis,
Ista tua est pietas, qui caras eminus umbras
Plangis, et in Cimbris me celebrare iubes.
Atque utinam vel Te scripsissem digna, vel illo:
Nunc culpam pietas corriget ista meam.
Siquid enim pecco, pecco pietate: minusque:
Nunc pecco; pietas quo fuit ista duplex.
Namque tua fretus pecco pietate meaque:
Nam mea fit pietas; et mea culpa tua est.
Ergo meos elegos (quam nunc falleris!) et omnem
Trado tibi culpam cum pietate meam.
ELEGIA In Obitum. Magnifici et Nobilissimi Viri VINCENTII FABRICII, Primum Celsissimi Holsatiae Principis, Episcopi Lubecensis, Consiliarii: Hinc Gedanensis Rei publicae Syndici et demum consulis bene meriti, In Ipsis Comitiis Varsaviensibus, ipsisque Paschatos feriis, febre ardente exstincti.
Quis mihi laxabit refluas in carmina venas
Impetus, ut FABRICI funera mangna gemam?
Funera tot populis et tot plorata Poetis,
Queis ipsae Charites, ipse parentat Amor:
Funera sed Batavis tantum dicenda Camenis,
HEINSIADAEque fuo iure canenda Patri:
Funera, PASTORI quae Musa domestica planget,
Queis TITIUS lenes difflu~et in numeros.
An mea tam doctis se querquera naenia chartis
Misceat et tenui vagiat aegra sono?
Ipse suas etiam lacrimis communibus addet
Vistula, et effusis funera flebit aquis.
Forsitan et patrius se fluctibus ingerat Albis,
Ut lacrimis pars sit nulla relicta meis.
Iusta tamen, sed iussa dabo, ploraboque, si non
Spargo Medusaeis fusile carmen aquis.
Eiulet incomptis mihi pertica Musa querelis,
Et gemitus et suspiria fracta trahat.
Fundere si nequeo bene lotis carmuna labris,
Intercisis singultibus ora gemant.
Forsan et ingenium dolor hic excludit et artem,
Et pretium indocta de pietate capit.
Occidit hei! magnum saeclorum momen et instar:
Orbis delicias invida claudit humus.
Occidit et tenues complet VINCENTIUS urnas,
Cuius non uno gloria sole patet.
Ipse heic Corycio Phoebus tumulatur in antro,
Inque uno Virtus, Gratia, Suada perit.
FABRICIUS iacet hei! cuius per saecula magnum
Stat nomen, cuius fama per astra volat.
Occidit hei! magnique silet nunc lingua Senatus,
Qui sua nunc mutofata dolore gemit.
Mascula qui rebus Vir folverat ora gerendis
Heic tacte, et GEDANI firma columna iacet.
Sarmaticos inter proceres dum publicus Hermes
Considet et causas disserit ore graves,
Publica quem dum cura coquit sub pectore fixa,
Dumque bonitotum publicus ardor habet,
Quae flagrant animo, rapuerunt viscera flammae
Et lento febris tostus ab igne perit.
Ducitur extrernus per curas Spiritus istas,
Ut populo vivus se moriensque daret.
Occubuit tot Regni spectance Senatu.
Quae vitae, haec mortis publica scena fuit.
Nec levis illa fuit tam pulchrae gloria mortis,
Ne poterat fato splendidiore mori.
Sic mediis moritur miles generolus in armis.
Hac optent magni morte perire Duces.
Scilicet exemplo qui vixerat omnibus unus,
Tot nunc debebat testibus ille mori,
Quique olim insomnis prospexerat omnibus Argus,
Publica nunc inter lumina luce caret.
Sed fallor; non luce caret lux publica: sed cum
Sideribus media vunc quoque nocte micat.
Hei mihi! quantuserat! non perditur unus in uno,
Multorum e multis unus hic instar erat.
Vix puer ille suos superat VINCENTIUS annos,
Et matura suum mens stetit ante diem.
Iamque sacram meruit Pindi de vertice laurum.
Sertaque, quae Vatum Numen Apollo dedit,
Iamque illi Phoebi chorus assurrexerat omnis
Pectora iam multo Numine feta notans.
Quis fuit ille, quis o Caelo dedu ctus ab ipso
Spiritus, et quantis ignibus acta chelys!
Ipse sui Phoebus dotes miratus alumni
Attonita sacros imbibit aure sonos.
Gloria prima fuit Batavis placuisse Poetis
Et quendam haec inter nomina ferre locum.
Ipse Amor, ipsa Venus geniali nectare chartas
Imbuit, et dulcis fluxit ab ore favus.
Illimis, nitidus, priscoque simillimus auro
Sermo fuit, qualem Roma vel ipsa velit.
Hos, reor, auritae quercus, nec surda secuta
Saxa sonos variis subsiliere modis.
Oblatas poterat Vates sibi spernere frondes,
Laurus enim in crines carmine tracta ruit.
Maximus hunc magno Grotius complexus amore,
Quo nullum maius Belgia nomen habet.
Ipse Pater Vatum non defuit Heinsius, is qui
Nec Nasone fuit, neve Marone minor.
Cuius iudicio si stamus, is omnibus unus
Teutoniam populis exhibiturus erat.
Continuavit eos Patris post fata favores
Filius haud magno Vate Parente minor,
Qui sibi iam raptos infelix luget amores,
Et cineri forsan vota suprema feret.
Singula quis memoret? nullo se Belgia iactat
Nomine, quo non et iactitet iste suum.
Iunxerat hinc Medicas plectris felicibus artes,
Et gemino cultus nomine Apollo fuit.
Sudatae luces, vigilatae ad lumina noctes,
Mensqueper immensos praecipitata gradus.
Iam Sophie se tota dedit sie veste videndam,
Totaque nunc patuit Graia, Latina Venus.
Inde tot expugnat decumanis saecula curis,
Inde fuit studiis ultima meta Themis.
Magna nec una fuit variae facundia linguae,
Vincla triumphatis auribus apta parans.
Iamque petebatur rerum faber aptus ad usum
FABRICIUS Themidos culmina summa tenens.
Prima istas potuit cognoscere CIMBRIA dotes:
Heic lateri iunctus Principis ille fuit.
Demeritura Virum hinc GEDANI Res publica tantum
Consiliis comitem iussit adesse suis.
His humeris suffulta sub hoc bene sedit Atlante:
His pedibus stetit: hoc ore locuta fuit.
Ille peregrinis pretium virtutibus aequum,
Illa deeus stacuit, nomen et illa dedit.
Nomen et ille dedit, quo seiactaret: eisdem
Mutua nam facibus gloria pasta fuit.
At nunc ille iacet, quamvis facundus, amatus,
Optimus, egregius, nunc tamen illeiacet,
Et tacito, rapidos inter placidissimus aestus
Inque fori mediis fluctibus, igne perit.
Qui non hos votis voluit flagrantibus ignes,
Vincere, quis docta noluit arte malum?
Ter quater Aoniis exstinxere Cynthius illos
Fontibus et medico frangere ore parat.
Sed nec aquis morbus, nec erat medicabilis herbis.
Nec prosunt Claria pocula mista manu.
Flamma ferox ipsas sensim populata medullas
Intentat properam viribus aucta necem.
Vertitur in cineres corpus: verum igneus istis
Spiritus ad superos ignibus actus abit.
Qualis, ubi Alcides dotali arsisse veneno
Fertur, ab Oeteo est raptus in astra iugo.
Nos tamen has fusis ulciscimur imbribus urnas,
Et damus haec cineri tristia tuo.
Nostra tibi pietas, quamquam peregrina, parentat:
Ingemit exsequiis non sua Musa tuis,
Annua quae, FABRICI, tibi munera sparget, et istos
Perpetua Manes relligione colet.
Perpetuus sic ille dolor durabit, eritque.
Haec lacrimis semper tincta favilla novis.
Ipsae Naiades, ipsae flevere Camenae,
Legit et e labiis oscula summa Charis.
Ipse lyram Pater et chordas sine honore fluentes
Odit, non Helicon Cyrrhaque lenta placet.
Interea has umbras gratissima myrtus obumbret,
Et cinis hic laurus germinet usque novas,
Laurus quae viridi decrescant fronde Poetis,
Et quaedam sacrae semina mentis alant.
Surgat Orontaeo lascivula cespite tellus,
Balsamque et Libycae germin messis agat.
Spargat odoratae per marmora Pallidis imbres,
Et nebulas semper vibret Achaemenias.
Panchaeas stillet lacrimas, felicibus auris
Spiret et aethereo gramina rore fricet.
Hic fons, quem liquido sudavit Pegasus ungue
Per medias docto garriat amne vias,
Facundo mutum cinerem qui perpluta imbre,
Unde levet doctam vel cinis iste sitina.
Hic Ver perpetuum vigeat. procul este Decembres!
Hic Maius passis ambulet usque comis,
Sic tumulos, sic vere suo tibi Flora coronet,
Edat ut usque novum feta puerperium.
Haec Tibi parvorum metetur castra Quiritum,
Pictaque in accensa fulgeret iris humo.
Hic Nardi spicam vaga linea carminet, illic
Intexat Pulchro velere caltha toros.
Hic violae creicant immortalesque Amaranthi.
Cinnamaque et stacte, Cecropiusque thymus.
Depectant flores Zephyri laetique iocentur,
Lenis et in placidis oscitet Eurus agris.
Stet consanguineo rosa quae scintillet in auro,
Et veluti patulis porrigat oscla labris.
Fallor an ipsa suis celebrant te lilia linguis,
Et te diductu mussitat ore rosa?
Forsan et hic, aliquis cum pulsat barbita Vates,
Nutabit florum per sua castra cohors.
Et saltaturis similes hinc carmine tacti,
Hinc Vatis rapti numine, colla trahent.
Circum Apis aethereo pascatur plurima rore,
Daedaliaque leves imbricet arte lares.
Prandeat hic Siculae convivia dulcia Florae,
Manibus ut reddat non sua mella tuis.
Sed pura et sine cerai lentore refusa;
Qualia stillabant Vatis ab ore sui.
Huc quoque pictarum gens ingeniosa volucrum
Concedet tumulos soponte secuta tuos,
Et vectigales Vati persolvere cantus
Gestiet, et nidos heic struet illa suos.
Haec Musis afflata tuis meliora sonabit
Carmina, et hos Echo discet amoena sonos.
Ipsa perorabit fracto Philomela susurro,
Cognatusque elegos hic tibi fundet Olor.
Hinc franget Fringilla sonos, et triste Poetae
Gutturis obsequium solvet Alauda suo.
Omne genus volucrum Vatem memorabit, et aer
Vocali totus seditione fremet.
Infaustae procul eftis aves, non noctua, bubo,
Non ales rauco barbarus ore crepat.
Non pica et furtiva latrans ad pabula corvus
Musarum doctas ganniet inter aves.
Elysiis aderunt Vatum desedibus umbrae,
Et molles elegos ante sepulcra canent.
Heinsiaci venient ad pristina foedera Manes,
Et graciles iunget Grotius ipse manus.
Heic quoque Barlaei festiva vagabitur umbra,
Et totum ducet post sua terga gregem.
O Nasamoniaco bustis incumbere ritu
Detur, et afflatu tangerer ipse tuo!
Et tibi te dignos posset mea scribere lessus
Musa, nec invitum sollicitaret ebur.
Plectra ageret priscis litem motura Poetis.
Vinceret et Thressae stamina docta lyrae.
Nunc indocta tibi lacrimas protrudit inertes,
Exspiratque tuos inter et illarogos.
Illa quidem queritur: sed te mortalibus umbris
Maiorem noster non ferit ille dolor.
Nobis usque licet lacrimarum haurire culullos,
Dum tu divino nectar ab ore bibis.
Tu nunc sidereis immistus Vatibus astra
Tangis et ignavam despicis ales humum.
Exile hoc cernis (si cernis) ab aethere puncktum,
Et si quid puncto fingitur esse minus.
Exiguo rides bacchantem in pulvere turbam,
Ut puncto super hoc omnia puncta ferat.
Cum pelagus spectas, vix hoc tibi bulla videtur,
In quo tot fluctus nunc homo bulla movet.
Adspicis heic medio tot castra natantia ponto,
Totque super vili proelia mota luto.
Pulveris exigui iactu quae pressa quiescunt,
Ut turbare solet bella colonus apum.
Nil tibi cum terra, pedibus qui sidera calcas.
Egreditur spatiis Mens generosa suis.
Vicit io! vicit sacris VINCENTIUS armis
Deque suo felix funere Victor ovat.
Ipse suos celebrat cum SALVATORE triumphos,
Quaque die hic mortem; vincit et ille die.
Ergo pro lessu laetum paeana canemus,
Faustaque pro feretro ferre tropaea decet.
At nos exuvias sub marmore condimus istas,
Ipse suo quas de funere praedo tulit.
FABRICII hic pars nulla iacet, necrede Viator,
FABRICII quisquis nomina forte legis.
Sed tamen ista legis distinctaque conspicis auro
Nomina, vicinus quae notat iste lapis
Vel sculptoris erat, vel sculpti carminis error.
Nam tumulo inscriptum sic (puto) carmen erat:
FABRICIUS IACET HEIC. TITULOS NE QUAeRE VIATOR.
OMNES HOC TITULOS, OMNIA NOMEN HABET,
UL TIMA CUI DE MUM COMPLETUR LINEA RERUM,
VIRTUTUM POSTQUAM SINGULA PUNCTA TULIT.
FABRICIUS Geticam legatus abivit in aulam.
Dumque obit hoc munus, summum obit ille diem.
Idem erat e Caelo legatus missus in orbem,
Ut causam gerert non minus ille DEI.
Ergo DEO Patriaeque in munere serviit uno;
Fine sed haec alio munus, et ille regit.
Non eadem est hominum via, quae via Numinis: ista
Namque domo mittit: sed vocat illa domum.
Mutatur Dominus, sed munus durat, eritque
E Legato nunc Angelus ille DEI.
MAgna Parens, GEDANUM, toto quae dividis orbe
Nomen et immenso tendis ad astra gradu,
Urbs augusta, potens opibus, Musisque benigna,
Laudibus o maior, maior et invidia.
FABRICH vah quanta tui iactura! quis iste,
Pectora qui tot agit, tot premit ora dolor!
Sarmaticam sollers orator missus ad aulam
Immoritur curis, quam bonus ille! tuis.
Quanta erat haec pietas, quae gloria! quantaque damna
Hic sentit populus, quanta Senatus habet!
Quo minus ille tuus (nam Te non ille Parente
Natus) eo magis hic se probat esse tuum.
Non fuit ille suus, fuit aut alienus; at unus.
Integer et totus nunc fuit ille tuus.
Ut numquam sese in partes abiisse probaret,
In partes totus solvitur ille suas.
Debita dumque Tibi, Naturae et debita solvit.
Et quam non animam debuit, ille dedit.
FABRICIO quam multa tuo, ditissima, debes!
Magnum hoc, quod nescis solvere, nornen habes.
Redde animam, vivat per te tuus ille superstes,
Da nomen, tua quod vincere saecla queat.
Quis neget aequa? Tuo hic in munere mortuus: Ergo
Munere nunc Vivat mortuus ille tuo.
HEinsiade, Vatum Batavorum summa, sed una
Gloria, quem Phoebum patria terra colit.
Heinsiade, veteris vindex certissime saecli,
Heinsiade, numeris non temerande meis.
Seu tibi Regales dispungunt otia curae,
Seu fovet in molli Calliopeia sinu,
Improba, feralis, nigrantibus horrida pennis
Auribus allapsa est praefica fama meis.
Cuius verba tibi refero, sed ferrea, sed quae
Excutiant capiti laurea serta tuo.
Ille Tibi quondam fraterno iunctus amore,
Et tecum Clariis advena tinctus aquis,
Ille tuis quondam non ultima gloria Belgis,
Teutoniae summum, iudice Patre, decus,
Ille tuis dictus toties totiesque Camenis,
Ille tui praeco nominis, ille Tuus,
FABRICIUS tuus ille (quid hei, quid Fama minaris?)
FABRICIUS (titubant hei mala verba!) fuit.
Ergo fuit Tuus ille, fuit, vixitque. Sed ista?
Quis dicet digna funera voce dolor?
Quis gracili tantas aequaret carmina laudes,
Quae strepitum tenuis non meruere lyrae!
Hos ego do lessus (si quis tamen hos quoque, si quis
Aut legit, aut tanto Nomine digna putat.)
Sed dixi tamen has Vates inglorius umbras.
Non ego, non culpam deprecor ipse meam.
Namque tuos, Heinsi, carissima funera lessus,
Poscunt, et cineres hos puto velle pios
Forsan et Heinsiacas praesentit amica Camenas,
Et correpta tuis subsilit umbra modis.
Forsitan (Euridices memorant ea fata Poetae)
Orphea poteras hanc revocare lyra.
Si iuvit genio quondam nascentis Amici
Et libasse merum et ture litasse sacro:
Sive tuam quondam celebravit carmina lucem
Natali dicens optima verba tuo:
Extremum quoque nunc morienti munus amico
Redde, neceterni differ honoris opus.
Heinsiaco poterit lessu tuus ille renasci,
Qui natalitii carminis instar erit.
Qui potes ergo, istos digno dic carmine Manes:
Me pudet in tanto funere posse loqui.
Cumque velis, facies (quis enim te velle negaret?)
Me pudet in tanto funere velle loqui.
POSTERITATI. S VIATOR QUI. TRANSIS RESTA. AC. PELLEGE. VINCENTIUS FABRICIUS H. S. E. VIR A. VIRTUTE. MUSA. GRATIA. ET FORTUNA RARA. FELICIQ. CONGERIE SI. QUISQUAM. FORTE ALIUS FACTUS. EDUCTUS. ABSOLUTUS ORTUS. HAMBURGI OPTIMIS. PARENTIBUS. AB SE. TAMEN. POTIUS. GENITUS UT. MAGNAE. ANIMAE. SOLENT INITIUM. NOMINIS. IDEM. SUI. ET PROPAGO TANTO. CLARITUDINE. MAIORI QUO. GLORIOSIUS. EST AUCTOREM. ESSE. NOMINIS. QUAM. HEREDEM
SUBLIMI. INGENIO ACRI. IUDICIO. NAVITATE. INCOMPARABILI OMNIS. SCIENTIAM. ANTIQUITATIS ET. DOCTRINAE INVASIT. OCCUPAVIT. TENUIT POETA. ORATOR. MEDICUS IURECONSULTUS DIVINITATE [(transcriber); sic: DIVINITATATE] DIVINITATATE. MENTIS RES. GENTIUM. COMPLEXUS OMNIUM ET. SAECULOR. ETIAM. HETRUSCA. ET. GALLOR FACUNDIA. DECORUS UT. PLURIMUM. EXTRA. UMBRAM IN. LUCE. HOMINUM ACTIB. RERUM PRUDENTER. VERSATUS. EST. DECORA. ORIS. COMITATE SINE. OSTENTATIONE. SUPERCILIO CETERIS. INANIUM OMNIUM. HORARUM. HOMO VIR. BONUS. USQ. SAGAX. INGENUUS OMNIA. THAUMASIUS ATQ. HINC. ILLA DOCTORUM UNDIQ. AEMULA. APPETITIO. EIUS ET. AMORES. CLAUDI DE. MEMES. SARRAVIOR GROTIOR SALMASIOR. PUTEANOR. HEINSIOR. SCRIVERIOR. CUNAEOR. VOSSIOR. SELDENOR. GRONOVIOR.
BULIALDOR. HUGENIOR BOXHORNIOR BARLEOR. VORTIOR SECULI. SUI. ET. LITTERAR PRINCIPUM QUORUM. AETERNIS. INGENI MONUMENTIS HAUD. MINUS AC. SUIS AGIT. SUPERSTES. ET. RESPLENDET ELECTUS IUDICIO. CELSISS. PRINCIPIS EPISCOPI. LUBECENSIUM. ET HOLSATIAE. DUCIS CONSILIARIUS MOX. GEDANI. SYNDICUS DEMUM. ET. CONSUL OSTENDIT. IN SPARTA ORE. ET. CALAMO QUIS. ESSET ORATOR. APUD. REGEM. TER. DECIES CAUSAS. CIVITATIS. MAXIME. ARDUAS EX. BONO. PUBLICO. ET. SUA. FAMA PERORAVIT. FELICITER PERTINAX. MANDATOR FIDEI. ILLIBATAE ARCANI. IMPENETRABILIS UNO. VERBO FABRICIUS QUO ETSI. NON. TUO
CERTE. GLORIARI HAUD. MINUS. GEDANUM QUAM. SUO. OLIM. ROMA. POTES OSTENDIT. ISTE QUAM. HAUD. SEMPER: EX. VERO. SIT ORACULUM. POLITICOR. MALUM. IN. REPUBLICA [(transcriber); sic: REPUCLICA] . SIGNUM PEREGRINUS DUM NULLI. NISI. PESSIMO. MALUS DUO. CONIUNXIT. DIFFICILLIMA PRODESSE. REI PUBLICAE ET. PLACERE TANDEM ABLEGATUS. URBIS VARSAVIAE IPSIS. REGNI. COMITIIS PERTENTATUS. LEVI PRIMUM POST. AMPHIMERINA. INDE. ASSIDUA PERUSTUS. EMACIATUS FEBRI SINE. METU. MOTUQ. IPSIS. DEI HOMINIS. TRIUMFALIB. AD. NOMEN. SUUM VERE. VINCENTIUS ET. VICIT. SIMUL. ET. VIXIT EMERITAM. PONENS. ANIMAM IN. VULNERE. REDEMPTORIS ANNO. O.R. CIC ICC LXVII III. ID. APRIL VITAE. LIV.
ACERBIS. IUXTA. SANA. DECORISQ. [(transcriber); sic: ] FATIS UT QUIB. PRO. RE PUBLICA. CURIS DOMI. INSENUERAT IPSIS. ILLIS APUD. PRINCIPEM. COMPONENDIS IMMORERETUR. FORIS TANTO. VIRO DA. LACRIMAS VIATOR ET. PROLUGE HABUISSE. IAM. MISERUM. EST UT. PAR. SUCCEDAT CIVIS. PRECARE HOC. TE. VOLUI LECTOR SIS. MEMOR. ET. AMBULA
AMPLISSIMO. VIRO INSIGNITER. DE. SE. MERITO LUCTUOSO. IN. OFFICIO HOC. MONUMENTUM PRO. MUNERE. SUPREMO PERPLOR. POS.
GODEFRIDUS. DE. PESCHVITZ
CIC. ICC. LXVII.
OMnia Virtuti similis, pars altaque Phoebi
FABRICIUS, Patrii pronuba Suada fori;
Quo viguit Gedanum, velut Arpinate Quirites;
Quem Themis et Consus dixerat esse suum.
Ille Deis fetus tantis, saeclisque socisque
Qua iacet, haud uno funere funus obit.
Suspice, qui transis, tot tantaque nomina rerum:
Inque UNO Manes tot venerare Deum.
G. de Peschwitz.
FAta perillustris nimium matura FABRICI
Longe extra centrum me rapuere meum.
Carmina dum tento suspiria fundere cogor,
Nilque nisi gemitus pectus inane strepit.
Fletibus ast totus quamvis immergar amaris,
Divus non lacrimis indiget ille meis
Ambitiosa meo non quaeram verba dolori,
Ne meus in Caeli Numina peccet amor.
Nec tam fata Viri, summe veneranda, dolere,
Quam raras dotes, quae periere decet:
Harum respectu concurrere multa videntur
Funera quae tristi contumulantur humo:
Maesta suum primo genium Res publica luget,
Communique illi voce litare studet.
Post illam viduata Domus gemit, orbaque proles
Hoc tam fatali fulmine tacta stupet.
Nec sua damna queri tanti cunctantur Amici,
Quorum antiqua fides candida corda notat.
Quod si virtutes, nostri miracula saecli,
(Quae veluti extorres luce domoque carent:)
Spectamus, vero luctu comitante videtur
Virtus exsequias ire caduca suas.
Musarum delecta Cohors, redimita cupresso.
Adstat, et hic tumulum credit habere suum
Sed nullis poterit redimi iactura querelis,
Delitium superi repetiere suum.
Ex umbra sidus, divusque ex pulvere factus,
Spernit in exuvias ipse redire suas.
Sufficit, excelsae luctus quod publicus Urbis
Ostendit, qualem mors tulit inde Virum!
Ille mihi fuerit genialis Numinis instar,
Si quis mortales posset habere Deos.
Fabianus Gustmeier, Lutetiae Parisiorum 16. Cal. Iul
Ota tuum lugens dolet Urbs maestissima fatum,
um propero nimium funere raptus abis.
Hoc tua Dexteritas; Prudentiaque illa meretur,
Et labor, et quavis cognita sorte Fides.
At quanto tamen est maior Mihi causa doloris,
O Pater, O nostrae Spes Columenque Domus!
Heu mihi! Mors rapuit Genitorem ferrea, tantam
Qui curam Gnati gesserat usque sui.
Sparta licet totum deposceret ardua, numquam
Interea votis defuit ille meis.
Tradidit hic nostrae praecepta salubria vitae,
Et coeptum primo tramite rexit iter.
Quam mihi dulce fuit, Genitor suavissime, vultum,
Cernere, quam voces ante bibisse tuas!
Tu mea querebas animo incrementa paterno:
Tu monitor fidus, tu mihi doctor eras,
Tu me saepe, videns tractantem pensa Lycei,
Gaudebas ductu posse iuvare tuo.
Saepius et stimulos, exemplaque grata daturus,
Narrabas, Puero quae Tibi gesta forent.
Narrabas studio vigilatas perpete noctes,
Et multa lectos sedulitate libros.
Nempe Tibi id cordi fuerat iuvenilibus annis,
Virtutem, et doctas quaerere mentis opes.
Hinc tua cessavit numquam sollertia: pulchra
Discere, vel pulchre scribere, cura fuit.
Testantur varii tibi lecta Volumina census,
Quaeque tuas praefert pagina docta notas,
Testantur primis quondam tibi nata sub annis,
Ingenii et studii pignora certa tui.
Sic doctas Batavum Iuvenis delatus ad oras,
Eximiis poteras iam placuisse Viris.
Hic quantus sese inciperet mihi pandere campus,
Si iuvet in laudes longius ire tuas!
Sed tua dictabunt aliis Encomia Musae:
Me Dolor, et Lacrimae scribere plura vetant.
Animo lugentissimo posuit
FRID. FABRICIUS.
A.
ABgarus, Edessenorum Rex, an primus ex Christianis fuerit Rex? 415. eius Epistola ad Christum, et huius vicissim ad eum, ut et imago Christi, fabulis accensentur. 420. Eusebii locus de iis notatur. ibid. Abgarus, nomen Regum sollenne 420
Admetus, Rex, Themistocli implacabiliter iratus, 758. seqq. placatur, ulnis oblatô filiô 672
Adolescentia vitiis indulgens. 146. 572. evirata. 146. Obiecta, ceu immatura, defenditur 652. seq.
Adversae res virtutem explorant. 22. in iis moderatio habenda 369
Advocati Regii in gallia 226
Aedificandô multi voluptatem concipiunt 90
Aegyptiaca delubra extus splendida, intus feles, hirei, etc. erant 64
Aequalitas bonorum 163
Aeschylus Poëtarum praeses 124
Aestas amoribus maxime apta est 467. seqq.
Affectus cerebri 230. seqq.
Affectuum proditor vultus 34
Agricolae vita, a Tacito scripta 417
Agrippa (Herodes) an Christianus, saltem occultè, fuerit? 418.
Agrippinensium Apostolus, Maternus 317
Albis, fluvius. 62. 63. 571. 585. 586. et alibi passim, loquens introducitur 649. eius ortus et fluxus 694
Album. in eo inscriptiones 606. 610. 611. seq.
Alcibiades, gloriae immodicus, patriam Athenas valde debilem reddidit. 180
Alexander Magnus numquam Romanis bellum intulit. 202. potiùs Orientis extrema, quam Europae propinqua, tentare voluit. ibid. eius innumera facta, vel Plutarchô teste. 203. seqq. ea cum Romanorum factis invicem, tamquam longe superiora, conferuntur. 203. seqq. ab Italia eum metus non retinuit. 206. nec loci distantia. ibid. nec militum repugnantia. ibid. proeliatores maxime strenuos habuit. 207. selectum iuventutis florem comparavit. ibid. Phalanx eius Macedonic. 208. consiliis ipse maximè polluit: et Consiliarios excellentis ingenii habuit. ibid. Annibalem longissimè factis superavit, 209. 210. eius fortuna. 210. celeritas ibid.
Alexander severus, Imperator, Christum coluit, et inter Deos recipere statuit. 422. an Christianus fuerit? ibid. a matre Christiana edoctus asseritur 426
Allocutio ad Regiomontanas Musas. 735. seq. ad Carolum de Linda, in Hungaria militantem 736. seq.
Alphonsi de la vargas librum contra Iesuitas composuit Scioppius 312
Altorphi Academiae, laudes 662
Amare. nimis verecunde.5 16 seqq. amandi inducia nullae. 515. seq.
Amator varia sibi fingit, et sperat. 650. ei hiemen maximè aptam esse. 465. seqq. contrà; aestatem esse aptam. 467. seqq. eum Regi similem esse. 471 seqq. contrà; captivo et mancipio similem. 473. seqq. audacem esse debere. 475. seqq. contra: timidum esse deberi. 477. seqq. absentem minùs proficere. 498. seq. contra; maximè proficere 500. seq.
Ambitionis civium fomes 160
Amici divitum sunt instar hirundinum et pediculorum, a moribundo discedentium 72
Amicitia nulla firmior, quàm quae aliquo magnô beneficiô fit. 216. eius officiis retinendum, quod vi non potest 216
Amicitiae sincerae exempla 449. seqq. 701. seqq.
Amicis flumina feliciora 702
Amicorum et Reip. commoda procurare, sapientia summa est 75
Amoeni loci descriptio 62. 63-115
Amor populi in Principem verum Eius felicitatis fundamentum est 10
Amor pudicus 530. illicitus et lascivus 531. frenis indiget 530. seq. moras nescit 548. intervalla quandoque amat 491. in eo non sit timor 517. 555 nec desidiae ibid. in eo audendum est 518. ex vultu proditur 550. omnia fingit. 557. 650. nec pauperes spernit. 570. eius inconstantia 676. seq. ei aestas a Iove destinata 469. et ver quoque aptum est ibid. eius vis et potestas, etiam in Deos 533. seq. 519. 691 eius, tamquam novi, indicia 508. seqq. comparatio cum tempestate 415. is omnibus inest 550. seqq. caecus est 654. seq. laudibus est alendus 699.
propter eum multa sunt tentanda 699. seq.
Amuleta iuvant epilepticos 234
*a)mfotero/ploun, quid? 88. in huius vocis explicatione lapsus est Erasmus 89
Anagrammata 121 seq. eorum inepti scriptores ibid et 613. quò amandandi? 152
Anaxagoras formerum auctor 130
Ancilla, virum simulans, militemque diu agens, uxore ducta, doli sui poenam lui 521. seqq.
Ancillam Patricius quidam duxit 731
Andreae Alardi fortitudo 36
Andromachus amor 547
Animas nundinari 68
Animi maximè dubii, quid acturus sit, exemplum 778
Animi tranquillitas maxime ad virtutem et prudentiam prodest 48
Animis, non opibus, cupiditates adhaerescunt 81
Animô, quàm opibus, beatior 58
Animus contentus 42 obfirmatus 321. 357. quo divinior, eò magis se attollit 286
Annibal civitatem Romanam de summo vastigio paene provolvit 209. nihil est ad Alexandrum. ibid. vincere scivit, victoriâ non usus est 210
Anser Philosopho Lacydi ubique adhaesit 131
Anticyras navigare 288
Antiphanes voces in aere congelari. dixit 128
Antiquitates non ex rivulis, sed fontibus petendae 254
Antonini Imperatoris scripta Philosophica 369
Apoplexia hereditaria esse potest 233 Unde oriatur? ibid et 234
Appellare a Cameris ad Parlamentum licet in Gallia
228. item a Magistro libellorum supplicum ad solum Parlamentum Parisiense 228
Appetitûs conditio 182 183
Appius, Decemvir 191 169 eius ambitio exitialem labem Reip. Romanae attulit 191 severitas multum in populo profuit 198 decimari iussit exercitum ibid. Centuriones quosdam pessime perdidit ibid. accusatus, causam suam ita egit, ut timeretur 199
Aprofitus, insula fortunata Bacchi 118
Aqua Lycestis, vini modô, temulentos facit 249
Aquilo Septentrionis indurator 48
Aranearum telis leges comparavit Solon. 69
Arbores adultae, aliò translatae, aegrè coalescunt 378
Arca, quâ opes custodiuntur, bonum nomen est 84
Archidamus deformem, quàm pulchram, ducere maluit 480
Arcum lunare 450
Areopagitae cur noctu et in tenebris ius dixerint? 98
Aristippus opes non neglexit 79 a Dionysio argentum petiit 80
Ariston notatur 111
Aristoteles castigavit Platonem, in initio civitatis non opus esse armis, statuendum 180 181 videt Lacedaemonios, in artibus militaribus et gloria belli felicitatem suam quaerentes 181 eius opinio de melioribus somniis 111
Arma etiam initiis parvis civitatis necessaria sunt 180 iis cives prudenter et modeste natantur 181. non in iis felicitas civilis consistit ibid nihil eximium et laudabile fuit, quod arma non vincerent 178 eorum in omni imperii statu meximus est usus 180
Artabani prudentis in Persia Principis exemplum 771 seqq.
Arteria secari potest in intemperie capitis 236
Artes omnes paupertas excitat 70
Artium humaniorum contemptores 259. 260 eae graviores curas levant 263
Asino cur Silenus inequitet? 120
Asphaltitae lacui ingenii stupor comparatur 291.in eo nihil mergitur ibid.
Athanasius a Constantino M. in exilium actus 427
Atheniensiu Res publica ad popularem statum a Solone conformata 176 eius Pisistratus labefactavit ibid. dominatum ipsa armis quaerens cladem multam passa est 180 eorum ostracismus 163
Atropos loquens introducitur 664
Avaritia ex divitiis 66 misera est, quae lucrum per tempestates quaerit 114
de Avaux Comitis laudes vide in voce Memmii, etc.
Auctores qui pelegunt, nec quidquam memorabile inde observant, navigantibus similes sunt. 290. seqq.
Auctoritas Magistratibus certis limitibus descripta 163
Audacem oportet esse amatorem 475 seqq.
Audendum est. 518
sub Aulae imagine coniugium repraesentatum 559 seq.
prae Auro vinum electum 96
*a)utodi/daktos2 59
B.
BAchus Poëtas in insulam suam fortunatam recepit. ubi cum eis saepe epulatur 118. concubuisse cum Pallade narratur 119. eius vineae elegantissimae
121. uvarum mirifici effectus ibid. eius aula splendida 122
Bahrii (Bernhardi) laudes et egregia scripta 723 seq.
Barlaei (Casparis) laudes. 530 594
Basis cerebri 233
Batavae virgines 602. harum et mulierum aliarum Iudus in glacie 251. 535 seqq. 628
Batavi, etiam terras navigare, et maria ubi nondum sunt, conficere possunt 47. elementis imperant 50 libertatis propugnatores 42. eorum strenua fortitudo p. 34. 35. 588. invictus animus 36. eos numquam hostis tentavit, quin illustriores fecerit 34. 35
Batuere 140 287
Baudianae epistolae commendantur 244
Bedae Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum 415. quô tempore floruerit?
Belgae et Poloni bellô impliciti 431
Belgicis de rebus narratiuncula quaedam 274
Bella in alieno solo nutrire, utile est 214
Belli calamitas in patria 321. belli tempora respicere debet civitatem ordinaturus 177. belli tumultus in Italia 747. seq. compositi. 748
Bellum finiendum vel continuandum exemplô navigantium illustratur 290. pueris indicere 448
Turcicum bellum Regi Galliae persuasum 411. Turcicum in Hungaria 736. seq.
Beneficiô quae fit amicitia, nulla firmior esse potest 217
Benesicium qui accipit, beneficii auctorem amat 216
Benevolentia Principum erga populum, verum felicitatis populi fundamentum est 10. de ea certum esse populo iucundum est auditu 12
Beverovicii (Iohannis) Medici Dordraceni laudes 597. seqq. eius Disquisitiones de vitae termino 598
Biblia Curiae Gedanensis, et in ea inscriptio 727
Bonorum aequalitas 163
Boguslai, Comitis de Lesna, eiusque Patentis, encomia et officia illustria 599
Boisotus, praefectus classis, victor Hispanorum 49
Borussi hyberborei 378
Boswelli laudes 684
Boxhornii (Marci Zwerii) historia 339. eius candor in amicitia 329. indoles et encomia eximia 591 seqq.
Brachia duo cur data mortalibus? 41
Britanni in libertatem se vindicare tentârunt 417
Bruta veris tempore coëunt. 470
Brutus libertati viam ferrô fecit 195
Buchneri (Augusti) laudes 608 seq.
C.
CAcoëthes 265
Caesar (Iulius) Rei publ. Romanae libertatem oppressit 175
Caldenbachii (Christophori) eruditio et encomium 332 432
Calvaria fracta et depressa apoplexiam efficit 233
Cametae iudiciales in Gallia a Clericis et Laicis sunt compositae, exceptâ Camera de L'Edict 224. sunt earum decem 224. 227. 228. ab his ad Parlamentum fit appellatio 228
Camillus Hettar, Cos. Rom. de tribunali detractus 169
Campanarum strepitus et fragor 315
Cancellarius Regni Poloniae 395
Canes a Lugdunensibus obsessis devorati 38
Canes festinantes caecos pariunt catulos 296
Caperare frontem 196
Capitis intemperies 236. in hac secari potest arteria, et usurpari discutientia et resolventia 236
Captivo amatorem similem esse 473 seqq.
Carcer amoris pectus est 474
Carmina. in iis mentiri licet 265. 332. ab amantibus non sunt intermittenda 699. seqq.
Caroli, Principis Megapolitani, illustres virtutes 322 seqq.
Carolus V. et Sultanus Solymannus, virtute et artibus belli pares, sese muruò non tantârunt bellô, et cur? 211
Catthago ne funditus exscinderetur, intercessit Scipio, et cur? 178. mittit auxilium Romanis contra Pyrrhum; quod tamen non acceptatur 213. cur miserint, cur non acceptatum fuerit, eruditè disquiritur, ibid. et 214. rebus Romanorum devictis nihil boni sperare habuisset 215. amicitiae officiis erga Romanos securitatem suam retinere voluit, quàm vi non potuit 216
Carus a Comate quomodo differat, et unde oriatur 231
Casauboni Exercitationes 419. seq.
Caselii Epistolae 246. 267. 275. 278. 302. de iis iudicium Ios. Scaligeri 268. Eius notae in Cebetis tabulam 268
Casibus incertis res actionesque humanae agitantur 154
pro Casimiro, Rege Poloniae, vota 731
Cassii (Christiani) laudes et officia splendida 558 nuptiae 559. descriptio Regiarum Nuptiarum in Dania, in eamque gratulatio 616
Castitas Hippolyti 555
Casus mirabilis de puella, peste infecta, ab amatoris amplectibus et insecuto coitu liberata 577. Vossiae, fractâ glacie in aqua suffocatae 623. seqq. Fulqueti captivi 734
Catalepsis unde oriatur? 234
Catoni vitio datum, quòd omnia ad nimium rigorem exigeret 76. is foeneratores homicidis comparavit 84
Catullus propter obscenitatem perstringitur 127
Causae. Causas agere, lucro est 86. Causae in Gallia omnes vivâ voce orantur et disceptantur 224
scriptis per accidens fit in Magna Camera 225
quaenam certô suô tempore agantur ibid. Modus agendi vivâ voce ibid. scriptis 226. Causa una semel oratur 226. Exceptô casu, si quis se gravatum sententiâ credat 227
Cebetis tabula, cum notis Caselii 268
Cerebri affectus 230. seqq. ventriculi 233. basis. ibid. vasa 233. saepe inflammatur 236. Cerebrum est Epilepsiae subiectum 234. saepe inflammatum 236
Character carminis ubique similis esse debet 298. Characteris pulchritudo in libris mirè delectat 92
Charintae laudes 491. seqq.
Charitas divitiis periit. 68
Chemnitius, Vir de Rep. Gedanensi optimè meritus 359. 431
Christi Epistola, et Imago, ad Abgarum missae, fabulis
accensentur 420. Eum Alexander Severus, et Hadrianus Impp. inter DEos recipere statuerunt 422
Christiani, tamquam superstitiosi et scelerati apud Ethnicous audiverunt 426. 427. primi in Gallia fuerunt Montmorancii 423. eorum Rex primus. vid. in frâ in R.
Christianitatis Decanus 424
Cicadis comparantur Poëtae, 130. et psittacis 133
Cicero de numeris oratoriis scripsit accuratissime 292 in exilium pulsus 169
Cillenii (Henrici) laudes 605
Cives. eorum ambitionis fomes quis? 160. virtutibus excellere debent 178. libidine dominandi illecti se et Rem publ. exitio involvunt 179. 180. nec audiunt rectiora monentem. ibie. eorum insolentia omnia dissipat 182. Civium numerus ingens Romae fuit 189
Civitas, ut talis sit, imperii qualitas facit 157. Eam quid turbet, et faciliùs evertat 164. 165. Eam ordinaturus, et pacis et belli tempora spectare debet 177. Eius unicum bonum est, si virtutibus excellant cives 178. Bene ordinata est, in qua Leges cum moribus ac bona civium educatione conspirant 182. Vid. infrà Res publica.
Clerici Poloniae ab eloquentia et ingenio commendantur 393
Caecitatis solatium 344
Collatinus libertati viam ferrô fecit 195
Collegium in Gallia, quod dicitur le grand Conseil, non pertinet ad Parlamentum 228. institutum est
ut iudicaret in rebus civilibus in secunda instantia, ibid. item, de beneficiis omnibus; avocat processus ex Parlamentis etc. de appellatione cognosci etc. 229
Coloniensium primus Episcopus, Maternus 317. apud eos templum horreudâ mole ibid.
Comitia in Polonia 382. seq. 386. quâ ratione inchoentur, perficiantur, ac deliberata et constituta ad effectum deducantur. 390. seqq. Sunt partim Generalia, 390. quorum locus ferè semper est Warsavia 393. et haec iterum sunt vel ordinaria, singulis ferèbienniis celebranda, et sex hebdomatum spatiô finiuntur 390. seq. Vel extraordinaria, quae trium hebdomatum spatiô circumscribuntur 391 Partim Particularia singulorum districtuum, et vocantur Conventus Antecomitiales 391. qui quomodo peragantur, ibid. et seq. vid. In his comparet Nuntius Regius 392. horum conventuum legati dicuntur Nuntii terrestres ibid.
Concordiam numi amor sustulit 68. Ea in civitate harmoniae musicae similis esse debet 171
Concussiones capitis validae confundunt spiritus animales 334
Coniectura certior nulla est quàm cùm futurorum fortuna colligitur ex successibus praeteritorùm 203
Coniugium per aulam repraesentantum 559. seq.
ad Conscientiam cuncta referenda 250
Conscribere multa 117
Consilia, publica imperitis committere, malum est 113
plurimorum saepe in diversa studia abeunt 209
qualia sunt popularium Rerum publicarum 163
Consiliarii Parlamenti Parisiensis et Camerarum 223
Consolario ob defunctam filiolam 365. seq. 384. seqq.
filium 366. seqq. 412. matrem 435. seqq.
Constantinus M. primus Rex Christianorum 421. in Christianismo trepidè se gessit 423 Athanasium in exilum egit, et Arrianum revocavit 427
Consuetudo naturâ et ratione excellentior 183. vetustate comprobata securiorem licentiam facit 252. consuetudine contrariâ leges rectae facile vincuntur 161. Consuetudines pravae in Rep. Romana 162
Consul Consulum summa potestas in Rep. rom. fuit. 156. 169. qui multa licentiùs gesserunt 175. seqq. e foro apud Romanos eiecti 163. iis carceres et minae intentabantur 197. velut Consui Cottae a Mario Tribuno accidit 173. Consules liberâ severitateplus, quàm blandimentis saepe effecerunt 198. Consulis Lugdunensis memorandum factum vide in W. voce Wervii.
Consulatus legibus armandus est. 196
Contemnitur eò libentius, quò quis doctior est 248
Contentio inter facetum et Philosophum morosum 63. 64
Contortuplicatae periodi 139
Convitiis in hostem iactis aliorum laudes persequi velle, nefas ducitur 30. 31
Cordolium, antiqua vox 298
Corporis humani compages 158. ad id formandum variae potentiae concurrunt 159
Correctores typopraphorum imperiti notantur 319
Cosmographia Merulae 273
Crassi scomma in Deiotarum, Regem. 90
Crepitus ventris 140
Critici ineptissimi 266
Crochelius commendatus 312
Crucigerorum exstirpatorum saecularis memoria 730
Cunaei quaedam scripta 272. encomia 590. 713. seqq.
Cupiditatibus finem facere, virorum fortissimorum est 43. eae non opibus, sed animis adhaerescunt 81
Cupido. vid. suprà Amor
Curae studiis avocandae 349
Curiae Gedanensis Biblia, et in ea inscriptio 727
Curioni Rothomagensi primario tribuitur titulus Decani Christianitatis 424
Currere in publico, scurrarum more, insani est 297
Cursores inaequali sorte certantes 591. 594
Cyrus omnia fecit, laudis gratiâ 249
D.
DAmmichii (Ioachimi) Theologi, encomia 615
Daniel Arnoldi laudatur 277
Daphnes differentia 680. seq.
Davidis naenia, post nuntiatum Saulis et Ionathae caedem 449. seqq. querela, cum filium Absolonem fugeret 454 seqq.
Decanus Christianitatis Curio Rothomagensis 424
Decemviri Romae 191. eorum auctoritas et imperium summum erat ibid. ut penè tyrannidem reduxerint 196. eis restitére Horatius et Valerius ibid.
Decimare exercitum 198
Dedicationis librorum mala apud Magnates quosdam interpretatio 442
Deformes pulchris praeferendas esse puellas 479 seqq. exemplo Archidami 480
Deformis hominis descriptio 655
Deipnosophista 95
Delicti paris impar poena 197 198
Deliramenta audire, humanarum rerum ratio est. 110
Delirium simplex unde excitetur 236
Dei praesentissimum auxilium in liberatione Leidensi 50. 51. benignitate divitiae obveniunt 81
Deo pro liberatione gratiae tribuendae 20. pro Rege fuo et Regina supplicant Gedanenses 6. 8. 17. 21. 24. 26. 28. soli cognits sunt ea, quae Res publicas evertunt 201
Deorum ad exemplum vitam componere 95
Deus ture etiam placatur, si victimae desunt 24. non tamen tam victionis, quàm purâ mente colentium delectatur 26. ultor mali est 448. innoccentibus pressis adstat 449
Dialogus Quintiliani de oratoribus 289
Diatribae Ioh. Frid. Gronovii in Statii silvas 620
Dictatores Romae, vi summâ et auctoritate pollebant 196
Dignitatis ordines tres 76. ad eam raro pauperes transferuntur 78
Dilgerus (Nathanaël) vir summae facundiae et eruditionis 347. eius Regium elogium 414
Dinae devirginatae querela 451 seqq.
Dionysius Areopagita primus in Gallia Evangelium docuisse traditur 24
Dirae in Martem 610. seq. in se ipsum evomitae 778
Discordia voluntatum in civitate multa damna eidem inferunt 164. 165. 166. dissonantiae musicae similis 171
Distinere hostem alibi e re videtur esse Rei publicae 214
Ditissimos in Rep. ad magistratus evexit Solon 76
Divites cum luna comparantur 67. ne domi quidem securi sunt 71. aegroti miserè cruciantur 72. eos aspernantur Musae et Philosophia 70. corum amici sunt instar pediculorum, a moribundo discedentium, et hirundinum 72
Divitiae. An sapiens vir eas posidere, et quomodo tutò habere possit? 53. seqq. earum contemptus, prae ingenii opibus 50. 692. 799. ab earum studio omnia vitia promanare 66. 67. de iis Livii et Flori sententia 67. Senecae 71. Euripidis 73. Pindari 82 Earum incommoda Religioni et Rebusp. illata 68 illis quies et tranquillitas turbatur 71. Testudini comparantur. ibid. Divitiae negotiosae 83. foenori elocatae 83. non suô, sed possessorum vitiô, eas deteriores efficiunt. 74. sine earum ope nemo fungi potest officiô boni viri 75. Sunt primus dignitatis ordo 76. necessaria sunt ad eruditionem conciliandam 77. ab eorum contemptu famam petere, inepta ambitio est 78. eas contemnere faciliùs, quàm fastidire 79. eas Seneca et Aristippus non neglexit 78. 79. non adhaerescunt iis cupiditates 81. DEI benignitate obveniunt 81. eas non admittere, penè sacrilegium est ibid. eas bene dispensare, res magni momenti est 83
Divitiae quae sint tutissimae, variae sententiae et iudicium de iis 81. seqq. (1) si in arca custodiantur 83. quod inconsultum, 99. (2) si foenori exponantur 86. quod molestum, et curis de amittendis plenum 99. (3) si foenori nautico dentur 88. quod
periculis non caret 100. (4) si aedificandô lucrum faciant 90. quod dammosum et planè inquietum 101. (5) si Bibliotheca iis et rata suppellex comparetur 91. quod plus voluptatis, quàm commodi habet 102. (6) Si agri fundique et villae comparentur iis et colantur 93. seqquod laude dignum, et utile, modò pericula inundationum, belli, incendii etc. non timenda 102. 103. (7) Si ad voluptatem et convivia iis utamur 95. quod culpandum, et stultum est 99. Eas sine molestia possidere, felicitatis summae est 97. Optimè custodiri, donandô, exemplô Cyri et Alphonsi, Regum 104. testimoniô Antiphanis ac Martialis 105. Tutissimè collocari, si opulentae Rei publ. credantur foenori 105
Doctior quò quis est, eò libentiùs contemnitur 248
Dolor acerbior ex mutata felicitate diuturniori provenit 729. seq.
Dolori leniendo lacrimae possunt 368. seq.
Dominandi libido malos fructus Reip. attulit 180
Domos fundosque habere, et colere, operosum nimis 83. contrà multi in eo voluptatem concipiunt 90 atque hanc euram ad sapientiae professionem pertinere, existimatur 90
Donandô divitias optimè custodiri 104. seq.
Dormitantius quidam fictus 119. Poëtarum acerrimus insectator 125. seq. poenae eiusdem 152
Dousae (Iohannis) laudes 36. 37. 515. aedes 506. seqq.
Draco stupendae magnitudinis et horrendae formae 636. seq. hominibus et pecoribus infestus nimis 637. ab eo dictus mons draconis ad Rhenum 636
Dravus, fluvus Hungariae 736
Duodecim viri 61
E.
ECheneidi, pisci, iudiciorum protractio comparatur 291
Educatio multum potest 592
Elegia quibus verbis scribenda 298
Elephantorum in bello usus 219
Eleutherius primus Evangeliorum in Gallia docuisse traditur 424. Episcopus Romanus 416
Elmenhorstii (Gebhardi) observationes ad Arnobii libros adversùs Gentes 427
Eloquentia Sigalionis, tacere 258
Eloquentiae solidae vix speciem Germania tenet 265 eius laus 726. seq.
Emendicatus 148
Empedocles, homines ex terra nasci, dicebat 146
*e)pibath/rion carmen 650. seqq.
Epicedium, in obitum uxoris Dan. Heinsii 565. seqq. Laurentii Nyburnii 601. seq. Ioh. Marcelli 609, Casparis Molleri, ICti 610. Ioachimi Dammichii, Theologi 615. Ulrici Pauli 616. seqq. Corneliae Vossiae 623. seqq. Phyllidis cuiusdam 647. seqq. Petri Cunaei 713. seqq. Iacobi Cuiacii 715. Filii Adriani Ploos ab Amstel. 715. seq. Filiolae Adriani de Linda etc. 731. seq. Ioh. Christoph. Königsmarck 733. Parentis 797. seqq. 826. seq. Vincentii Fabricii 802. seqq.
Epictetus uxores et liberos malè cum cochleis et bulbis comparat 372
Epilepsiae subiectum est cerebrum 234. unde, quomodo et ubi accidat? ibid.
Epilepticos amuleta iuvant 234
Epistola est clarorum virorum sermonum imago 246 non erubescit 283. expostulatrix et iurgatrix 325 disertè et amanter rixosa ibid. tardissimè tradita 325. Epistolarum intermissio excusatur 338. 363
Epistolae Abgari et Christi, invicem scriptae, pro fabulis habentur 420
Epistolae Baudianae 244. 246. variorum 245. Lipsii, Scaligeri ibid. recentiorum, quomodo et cur legendae, quid contineant, ibid. et 246. Erasmi, Politiani, Manutii, Mureti, Caselii, ibid. et 267 seq. Vincentii Fabricii 242. seqq.
Epithalamium, in nuptias Christiani Cassii primas 558 seqq. secundas 722. seq. Hermanni Lateri, ICti. 659 seqq. Pauli Sperlingii 716, seq. Benedicti Bahrii secundas 726. Ioh. Petri Titii, 727. seq. Iacobi Westhovii 733. seq. Vincentii Fabricii 787. seqq.
Epitaphium Phyllidis cuiusdam 647. Huius et Fabricii simul 650. Iacobi Cuiacii 715. Henrici Lunmanni, ICti. 719. seqq. Vincentii Fabricii 715. 820
Epos quomodo elaborandum? 291
Equi a Lugdunensibus obsessis devorati 38
Equus Peëtarum, vinum 619
Erasmi Iapsus in explicatione vocis a)mfotero/ploun 89. Epistolae historiam sui temporis maximè continent 246
Ermagrdis Rutgersiae, uxoris Dan. Heinsii, laudes, virtutes, mens intrepida in morte, natales etc. 565
Eruditio ut concilietur, necessariae sunt opes 77
*e(tero/ploun quid significet? 89
Ethnicis malè audiebant Christiani 426. et Christus ipse 427
Euripidis de divitiis sententia 73
Eusebius, in narratione de Eipstolis Abgari et Christi, sibi non constat 420
Exemplum, de uno alteróve sumptum, ceteris omnibus terrorem inicit 198
Exercitum decimari iussit Appius Claudius ibid.
Exilum Ciceronis, liberatae patriae pretium 169
Eximium et laudabile nihil fuit, quod arma facilè non vincerent 178
Extenuatio sui 33
Externare discrimine mentem 213. 696
F.
FAbricii (Vincentii) vitae ac studiorum tatio, et acta, 59. seqq. 161. 272. 279. seq. 349. 411. seq. 591 seqq. 658. seq. natales 283. modestia 288. 327. et alibi passim. Medicinae, relictâ Iurisprudentiâ, studium 261. 279. 282. 299. 300. 302. 508. 594, 676. seq. ad Iurisprudentiam regressus 305. 320. 594. aversatio Papisticae Religionis 313. conversatio cum Iesuitis et Praedicatoribus Coloniensibus 315. 316. cum amicis passim in Epistolis cum Lycoride quadam in vindemiis 639. seqq. Itinera plenius descripta 315. 320. candor 321. 789. amicitiae officia 321 et passim in Epistolis Principis erga eum gratia 322 nec non Regis Poloniae 377. 413. Eius legationes 326. 350. 363. 367. 382. 791. seqq. 822. negotia publica, eaque sat gravia 331. 334. 336. 338. 343. 347.
360. 364. 382. 460. 413. 434. 435. Amor in Gedanum, patriam alteram 349. Syndicatus viginti trium annorum 359. 430. 822, consulatus ibid. Erectus animus, cùm filius mortuus nuntiaretur absenti 367. seqq. solatium quale? 369. seqq. Notae in Acta Legationis Fraxinaei Canaii, et alia quaedam 430. 431. 672. 673. Orationes 1. seqq. Dissertatio de divitiis 57. seqq. Satyra 110. seqq. Discursus Politici translati 154. seqq. Descriptio Parlamenti Parisiensis 223. Positiones Medicae 23. Epistolae 242 Poëmata 447. seqq. periculum, ab ictu globi imminens 606.seq. naufragii insecuturi 714. Laves, eruditio, et merita 686. seqq. 789. 810. seqq. 820. seqq. Nuptiae, carminibus et votis exceptae 787. seqq. Mors, cùm Warsaviae Legatus Gedanensium esset, febri ardente allatâ 802. seqq 807. Epicedia, in hopnorem ac merita eius insignia scripta 802. seqq. Epitaphia 815. 820.
Fabula, licèt optimè se habeat, malè agendô vilescit 59. de Luna 67. Fabulis puellae textriculae delectantur 130
Facetiarum pater et architectus 62. inter eum et Philosophum morosum contentio 63. 64.
Famam affectantes 276
Fames gravissima Lugduni, ab Hispanis obsessi 38
Farinacii opera 337
Fastidium ingenuum ac libarale 59
Fastidiosulae puellae 279
de Favore et Favorabili tractatus Bernhardi Lindemanni 410
Felicitas Regum ac populorum in quo consistat? 9
eius fundamenta duo sunt 10
Felicitas civilis non in armis, sed virtute et actionibus honestis invenienda 181. Romana inter cetera imperia incomperabilis fuit 202
Felicitas diuturnior maiorem, mutatâ sorte, dolorem parit 729
Felicitatis summae est, divitias habere sine molestia 97
Ferberus (Constantinus) Gedanensis Consul, praeclatè meritus 349
Fiducia proterva multum in amore nocet 479
Filii, ob patris obitum, lessus 797. seqq. 826. seqq.
Flori effatum de divitiarum incommodis 67
Flumina amicis sinceris feliciora 702
Foedus resumptum 213. Belgarum 515
Feminae. vid. Mulieres.
Foeneratores homicidis comparavit Cato 84
Foenori pecuniam suam exponere 86. 105
Foenorum exactio modesta esse debet 87
Foenus honestum 86. 87. 88. ex sola conventione debetur: 88. iniustum 86. 87. nauticum 88. 89
Forma bonum fragile 492
Forma Rei publicae. Vid. Romana Res publica
Formarum auctor, Anaxagoras 130
Fortitudo vera maioribus difficultatibus fit clarior 47
Fortuna ipsa Romanam felicitatem adiuvisse visa est 202
Fortuna adversa 800. seq. spes et erectus animus in ea 679. 801
Fortunae inconstantia et vicissitudo 757. seq. 761. seq. 763. seq. 776. seq.
Fortunam mores fingunt 678
Fortunata insula, quae Baccho cessit. 118. in eam Poëtae recepti ibid. quid in ea agi eruditè fingatur? 118. seqq
Fraxinaei Canaii Acta Legations 430
Frederi coniuncta amicitia, virtutes et laudes 346 seqq. demortui desiderium 346. exsequiae eius splendiae ibid. in eius imaginem inscriptio 728
Frigus ingenio nocet 498
Fucus mulierum 483
Fulqueti (Nicolai) captivi casus mirabilis 734
Fures in amore oculi sunt 514
Furius Cos. Rom. tribunis ferro oppressis, a sententia capitali liberatur 198
G.
GAlfredi, aliàs Arthurii, historia Regum Britanniae 416
Gallia. De Arbus iudicialibus causisque agendis in ea, vid. suprà in Camera et Collegium le grand Conseil.
Galliae Regi bellum contra Turcam persuasum 411
Garmeri (Iahannis) Syndici Hamburgensis, laudes 602
Gaudio maximo paria verba reperire, difficile 33
Gedanensis Senatûs Populique de matrimonio sui Regis laetitia ingens 1. 4. de accessu Reginae sponsae 2. 3. 4. cui et religiosissime gratulatur 2. Eamque intra Urbem invitat 2. et 3. Intrantem sollenni humillimaque pompâ excipit 3. 4. Eidem de matrimonio Regio gratulatur, et sibi ipsi de tali ac tanta Regina fausta quaeque ominatur 5. votáque et preces annectit 6. munus honorarium offert 6. 7. et
post nuptiale 8. 9. Discedentem Reginam faustis prosequitur ominibus ac votis, ut se suamque Urbem commendat 7. 8. Eius fidelitas in Reges suos 11. 19. 21. 22. 355. 385. vota pro Casimiri, Regis incolumitate ac prospero successu 13. homagium praestitum 14. Festivae gratulationes, quibus Regem praesentem excipit 15. seqq. 19. seqq. unà cum Regina 25. Ei claves Urbis tradit, seseque Regiae clementiae ac tutelae commendat, felicia quaeque optat, ac fidem et obsequium illibatum et constans promittit 17. 21. 24. 26. De Rege suo bene sperat 24. 26. 28. Claves recipit, et ad osculum dexterae (quod petit 25. 27. 28.) admittitur 19. 23. Discedentem Regem votis comitatur 23. nec non una cum Regina 27. Curam tuendae libertatis gerit 385. Constans in fidelitate et obsequio permanet 22. 386. et praemia accipit 387
Gedanensis civitatis status tranquillissimus 324. peticulosus et turbidus 14. 24. 25. 331. 337. 338. 353. contagiosus 341. 343. 352. effigies cum inscriptrone 350. 728. seqq. Eius Curiae Biblia, cum inseriptione 727. laudes 816
Generis claritas alter dignitatis ordo 76
Gentium omnium vitutes praedicatione dignae sunt 33. varii mores 771
Germania bellis implicata 573. seq. Superior Idici inferior cur possit? 265. solidae Eloquentiae vix aliquid tenet ibid.
Germanica gravitas 253
Giesia Gens laudabilis 351
Ginetti, Cardinalis humanitas, eruditio et prudentia 313.
Glires Lugduni in obsidione comesti 38
Gloria fructus studiorum 249. habet quiddam a)koinw/nhton 355. eius sitis immoderata malos produxit fructus in Republica 180
Gracchi pestes fuerunt in Republ. Romana 161. 162. interfecti postea 199. seq.
Graeci usi sunt numis tantùm ad numerandum 54 Scriptores optimi legendi, et quomodo? 261. 290
Grasvvinckelii (Theodori) sincera amicitia 340 laudes 685
Gratia maior conciliat voces loquentium 58
Gratiarum actio ob gratulationem de Syndicatu 430 431. ob dedicationem poëmatis 433. seq.
Gratias gratissimas agere 324. 334
Gratias et Poetas coniungendas esse 286
Gratulatio de matrimonio 311. ad susceptum iter 328. ob valetudinem constantem 329. recuperatam 335 364. 408. ob senectutem vegetam 344. de Legatione bene obita 363. 602. de bene obeunda 795 seqq. de Syndicatu 430. de nuptiis 702. de Doctoris gradu in Medicina 603. in Iure 614. Disputantibus facta 604. seq. 621. 676. 723. seq. de silio nato 618. de carmine 601. ob editas orationes 608 seq. 723. 726. libros et rractatus 615. 616. 620. 725. seq. 732. ob studium Medicinae 670. ob Professionem Academicam 724. seq. Kalendis Ianuariis. vid. in K. de Magisterii honoribus 712. seq. de tragoedia 782. seq.
Gronovii excellentissima eruditio et virtutes 307. seq. 317. 330. 342. 365. 411. 434. seq. eius labores et studia 681. ipse velut spirans Bibliotheca 307.
eius observationes 319. Diatribae in Statii Silvas 620
Grotii (Cornelii) Laudes 560 seq.
Grotii (Hugonis) excellens eruditio, et gloria virtutum ae meritorum 461. seq. 560. 570. seq. 810. exilium Hamburg i 570. seqq. liber de veritate Religionis Christianae 619
Grotii (Petri) IC. commemoratio 340
Grotii (Wilhelmi) humanitas singularis 340
Gubernatoris virtus et prudentia non nisi in maris tempestatibus enitescit 47
Guilielmi Principis suppetiae, Lugdunensibus obsessis latae, 46. insignis liberalitas 51
Gustavi Regis heroica facta 567
Gustavidos libri 269 270
H.
HAdrianus Imp. Christum inter DEos recipere cogitavit 422. an Christianus fuerit? ibid. subactae prudentiae Princeps fuit 426
Hagae, Civitatis, laudes 683
Hamburgensis Civitatis Legati 273. Iaudes 570. seq. 576
Harmonia et dissonantia musica 171
Harlemum occupatum ab Hispanis 41
Hecubae verecundia 253
Heinsii (Danielis) scripta quaedam 272. 288. 319. incomparabilis humanitas et hospitalitas 283. 301. 315. 317. insignis prudentia 342. Senectus veneranda et firma, 344. fuit ipse felicitas Vincentii Fabricii pararius 360. Eius mors memoratur, ibid. et 362. encomia 563. seq. 586. seqq. 562. 594. 810.
Heinsii (Nicolai, Dan. filii) ad sublimia tendens indoles 328. insignis humanitas, ibid. 411. 433. iucundissimae ac eruditae simul literae 327. 408. et alibi adversa fortuna in mari, et Gedani commoratio 362 scripta egregia 433 eruditionis et aliarum virtutum encomia 645. seq. 817. natalis, carmine gratulatoriô exceptus 666 seqq.
Herculis sapiens dictum de prudentia 82 labores 767
Herûs amor 580
Hevelii (Iohannis) Nativa Saturni 357. opus selenographicum, et huius insigne encomium 725. seq.
Hiero tyrannus 768
Hieronymus multa falsa ex falsa auditione tradidit 420
Hippolyti castitas 555
Hispani Lugdunum Batavorum obsident 35. undique cinctum gravissimè premunt 38. seqq. deditionem suadent, non obtinent 40. Harlemum et Nardemum occupant 41. avari nimis 42. vincuntur tandem, immissione Mosae et Isaliae fluviorum, Oceanique aquis mersi 46. 47. iam perterriti, per mutum, qui ingentem fecit ruinam, intrare urbem reformidârunt 50
Hispani cuiusdam memorandum factum 48
Histrionia Religiosorum 315
Holsatia bellis et cladibus afflictissima 651. 659
Homagium poscitur 9. seqq. praestatur 12. seqq.
Homerus nugarum et ineptiarum parens 289. propter fabulas perstringitur: 134. seq. eius poëmata laudantur 607
Homines ex terra nasci, Empedocles dicebat 146. ut ad virtutem perducantur, tria requiruntur 183.
ininania agendô transigunt vitam 600. seq.
Hominis cuiusdam ebrii ineptiae et thrasonica iactantia 254. seqq.
Honfae, pagi ad Rhenum siti, descriptio 635. seq.
Honor maximus in pia rectaque voluntate colentium Numen consistit 24. 26
Honorum consequendorum varia media 157
Horatii Pulvilli erectus animus, cùm ei filius moreretur 367
Horatius cum Valerio primus contra Decemviros exarsit 196. triumphum, a Senatu recusatum, a populo sollicitavit 197
Horatius ob caedem sororis damnatus, ad populum provocans, liberatur 189
Horatius, Poëta, clamosus 150. timidus et fugiens 134.
Hostis. In eo etiam virtus admiranda 49. eum ingruentem operiri non e re videtur Rei publ. sed alibi distinere 214. ex hostium convitiis laudes aliorum quaerere, nefas est 30. 31
Hugenii (Constantini) eruditio et virtutes inusitatae 282. 284. 285. 304. 340. 343. 344. 360. 503. seqq. 594. 685.
Humanae res actionesque incertis casibus agitantur 154
Humanitatis studia tractanda sunt, et quomod? 54. 55
in Hungaria bellum Turcicum 736. seq.
Hiemem amatori maximè aptem esse 465. seqq. eius descriptio ibid.
I.
IAcobi (Theodori Vallensis) filii, et Patris, Archiatri Principis Auriaci, laudes 603
Iambus quibus verbiss elaborandus 98
Ianuariis Kalendis facta vota 600. 608. 612.
Iesuitae invisi, rapaces, callidi, etc, 312. Canonicos et Monachos locis suis evolvunt ibid. plebem in se concitant, unde fatum Templariorum iis alii augurantur, ibid. Scipio liber eorum vitia et scelera detegit 312. 313
Iesuitarum Coloniensium solida eruditio 315. Superstitio ibid. luculentissima Bibliotheca ibid. Splendidissimum Collegium 317
Ignavi soli pugnâ discedunt 288
Imaginis inseriptiones 349. 725. 727. 728. seq. 732
Imago Christi, ad Abgarum missa, pro fabula habetur 420
ad imitandum optima proponenda esse 245
Imitatio quomodo instituenda 290. 91. Imitationis imitatio vix quidquam efficiet 245
Imperatores callidi 287
Imperii qualitas facit, ut civitas talis fit 157
Imperii summi maiestas penes quem sit? 172
Imperitis consilia publica committere, malum est 113
Impossibilium formulae loquendi 761
Imprecatio scloporum inventori dicta 607
Impunitas securiora scelera facit 165
Induciae nullae amandi 515
Inertia alienae invidet industriae 260
Ineptiarum parens, Homerus 287
Infantes, innoxia turba 585
Infelices, qui studia contemnunt 147
Ingenii stupor Asphaltitae lacui comparatur 291
Ingenio frigus nocet 498
Ingeniorum propagatrix et conservatrix papyrus 43
Iniuriâ quae quaeruntur, sunt instabilia 357
Iniustitiae plurimum admixtum habet possessionum acquirendarum studium 179
Inscriptio eruditè ficta 115
Insolentia populi omnia dissipat 182 200
Insula quomodo fiat? 533. ei libelli comparantur ibid. insula fortunata, vid. in F.
Integritas paupertate magistra stat 67
Intemperies capitis 236
Intercurrunt negotia 435
Invidiâ aliorum splendere velle, puerile est 30
Invidia temporum 249. cum ignorantia recti coniuncta 260. virtuti infesta est 773
Inundatio horrenda 557
Iohannis Casimiri, Regis Poloniae, benevolentiae Regiae argumenta 10. ea omnia Gedanensibus offert 11. 19. et homagium ab eis poscit 11. Ipse in castris contra hostes occupatus 11. 13. Gedanum veniens faustis gratulationibus excipitur 15. seqq. Eius res bellô praeclarissime confectae 16. 18. claves urbis, a Gedanensibus traditas, 17. eorum fidelitati restituit, et ad osculum dextrae eos admittit 19
Ionathae egregia facta et sincera cum Davida amicitia 451
Iphicratis sapiens responsum 81 82
Isalia fluvius, in Hispanos immissus 46
Iscomachi vota 77
Ister fluvius Hungariae 736
in Italia belli tumultus 747. seq. secuta pax 748
Itineris facti narratio 315. 320. taedium ibid.
Itineris comes tracabilis 320
Iucunda studia seriis interdum interponenda 55
Iudices inepti de modesta carminum lascivia 463
Iudicii humani magna caligo in rebus intelligendis 154
Iudiciorum religionem opus perfregerunt 69. protractio echeneidi pisci comparatur 291
Iudithae oratio post interfectum Holofernem 456
Iura Maiestatis 172
Iustum nulla terrent pericula 768. seq.
K.
KAlendis Ianuariis scrifpta vota 600. 608. 612. 739. seqq. 791. seqq.
L.
LAcedaemone maior auctoritas fuit legum, quàm. Romae, 183. unde diu inconcusâ libertate fluruit 184. aequalitas opum ibi fuit 164. 185
Lacedaemonias risit Aristoteles, qòd in artibus et gloria belli suam felicitatem quaesierint 181
Lacrimae dolori leniendo prosunt 368. seq. iis scelus non eluitur 451. seq. ob Phyllidis obitum fusae 647. seqq.
Lacydi Philosopho anser semper adhaesit 131
Ladislai, Regis Poloniae, Regiae laudes 750
Lambecii Origines 339. vanae gloriae amor ibid.
Lapidicinae ad Rhenum 636
Lascivia modesta carminum 463
Latini scriptores optimi legendi 261
Latinissimae literae 275
Latronem, in cruce conversum, Articulos fidei multos ignorâsse 428
Laudari a laudatis pulchrum est 265. 430. 462
Laudes aliorum convitiis, in hostes iactis, persequi, nefas est 30. 31
Laudes peregrinas, non patrias dicere 32
Lauterbachii encomium 432. eius in Digesta commentarius ibid.
Leandri amor 580
Legati Hamburgenses 273. Galliae, Angeliae, Sveciae 274 Italici eruditi 313
Legendum nihil, quod non sub acumen styli veniat 292
Leges, aranearum telis comparata a Solone 69. generaliter loquentes restringuntur secundùm alias speciales 87. seqq. contrariâ consuetudine facilè vincuntur 161. ubi non dominantur, sed populi placita valent, Res publica non est 174. cum moribus et civium bona educatione conspirare debent 182. alioqui minimùm prosunt 183. earum auctoritas Romae, quàm Lacedaemone, vilior fuit ibid. iis armandus est Magistratus 196. laetae refrixae sunt 200
Legislatores quò spectârint, cùm Rem publ. formarent 163. seq. quid iis considerandum? 185. non omnes bonam Rem publ. constituere possunt 186
Legum Romanarum diversitas 160
Leidae splendor 586. et encomia 588. 606. vid, infrà Lugdunum.
Lenza, fluvius 702
Leo rabidus 768
Leonis ab Aitzema virtutes et eruditio 358. seq. 432. De Civitate Gedanensi iudicium optimum ac cura imposita 359
Leonis mons ad Rhenum 638
Lethargus duplici modô producitur 232. febrim lentam inducit: in eo aliquando inflammatio adest ibid.
Lex Terentilla de quinque viris 200
Liberalitas Guilielmi Ducis in cives; nec non ordinum Bataviae 51
Liberi ingenui ex prudente matre generantur 488
Liberos cum cochleis et bulbis male comparat Epictetus 372
Libertas non exciditur unò cum urbe 585. ad eam fesrô via facta 195
Libri cariores, quàm aedificia 91. comparantur cum insula 533. eorum cura sapiente viro dignior, quàm usurae et lucri 96. satis editum 250. 266. inepti et insulsi editores 270. seq. 642. dedicatio vid. in D. in iis characteris pulchritudo mirè delectat 92
Licentiam securiorem consuetudo inveterata facit 252
Licinius tribunus plebis apud Rom. 161. eius lex, de paucis agri iugeribus, susque deque habita, ibid.
Lictores amoris, oculi 474
Ligeris, delicatissimus amnis 320
de Linda (Adriani) generosa mens, illustris eruditio, excellens prudentia, et insignia merita, 415. seqq. 435. seq. 29. seq. Eius matris encomia 436 seq.
de Linda (Carolus) in Hungaria contra Turcas militans, 736. seq. eius laudes 737
de Linda (Lucae) studia, eruditio et virtutes insignes ac encomia, in Epistolis passim.
Lindemanni (Bernhardi) tractatus de Favor et Favorabili 410. in eum gratulatio 732
Lindenbrogii (Friderici) laudes 583
Lipsiae et loci cuiusdam prope eam, amoenitas 687
Lipsii Epistolae 245 seq.
Lisa, amasia 693. seqq:
Literae passus 573
Literarum scarabaei 306
Livius nimis confidenter rem decidit, quô successu Romani cum Macedonibus pugnaturi fuissent 202 203. sed refutatur 203. seqq. Eius effatum de divitiarum pernicie 67. editio 300. 301
Loci amoeni descriptio 62. 63. 115
Loquentium voces maior gratia conciliat 58
Lucius, Britanniae Rex, primus Rex Christianorum 415 petit ab Eleutherio Papa fieri Christianus, ibid. et 416. Eius vita per omnes actus bonitatis transacta ibid. eius avus et pater 418
Lucrum honestum 88. 89. per tempestates quaerere, avaritia misera est 114
Ludi Poëtarum in insula fortunata 119. seqq. rusticorum 242. virginum et mulierum Batavarum in glacie 251. 537. seqq. 268.
Ludovica Maria,s Regis Polonorum Uladislai IV. sponsa, ex Gallia advenit in Coenobio Olivensi 1. invitatur Gedanum ò Senatu. ibid. venit Gedanum 3. commendatur ab illustribus animi corporisque dotibus, nec non Gente illustrissima. 4.
Excipitur sollenni pompa a S. P. Q. Gedanensi 3. gratulatione 1. 5. votis et munere honorariô 6. 7. nuptiali 8. 9. faustis ominibus etiam, votis ac humillimâ commendatione sui suaeque Civitatis denuo ab eodem demittitur 7. 8
Lugdunenses ab Hispanis obsessi, 35. gravissimè premuntur 38. 576. famesaevissimâ vexantur, ut etiam animalia immunda comederint 38. 45. pestilentiâ item, 39. 577. eorum invictus et strenuus animus 36. in gravissimis etiam calamitatibus in fractus 39. deditionem recusant 40. libertatis amantes ac tenacissimi 42. magis chartam (eruditionem) quàm aurum amant. 42. 43. causae bonitate freti 43. impavidi 44. ad extrema redacti, impatientes seditionem plebeii moliuntur, 44. cibum a Senatu flagitant 44. sedati a Senatu insigni prudentiâ et DEI ope 45. Consulem Werwium adoriuntur, deditionem aut cibum postulantes 45. quos negatione deditionis, et corporis sui in cibum oblatione, mirum quantum sedavit 46. Liberantur tandem, immissione Mosae et Isaliae fluviorum, Oceanique inundatione fuffocatis Hispanis 46. 47. subsecuta sunt gaudia, et laudes DEo persolutae 49. seq. Oceani undae ventô ab urbe repressae in alveum 51. Praemia accipiunt; in primis Academiam 51. meritissimè omnium laudantur 52
Lugdunenses feminae, libertatis amantissimae, maritos, ne Hispanis urbem tradendo libertatem amittant, obtestantur 42
Lugdunensis Senatûs insignis prudentia in extrema urbis calamitate 44. 45
Lugdunum Batavorum libertatis propugnatrix civitas 43. Eius pars muri corruit, per quam tamen Hispani non audebant intrare 50. Academia ibidem erecta 51. vid. suprà Leida.
de Luna fabula 67. eidem comparantur divites ibid. cum eius lumine sanguis hominis augetur et minuitur 72
Lunare arcum 450
Lundi (Zachariae) amicitiae candor, et eruditionis virtutumque laudes 619. et passim in Epistolis et Poëmatibus.
Lunsmanni (Henrici) ICti, et Syndici Hamburgensis, laudes ac merita 719. seqq.
Luxuria ex divitiis 66
Luxuriantia verba 139
Lycestis aqua, virii modô, inebriat 249
Lycoridis cuiusdam in amore conversatio 639. seqq.
Lycurgus vineas, ob temulentorum insanias, excidit 75. Eius in Republ. formanda fuit aliud institutum, quàm Romuli 182. Eum Numae Pompilio Plutarchus praefert 184. Rex fuit 185. optimè instituere potuit Remp. ibid.
M.
MAcedonibus et Romanis bellum invicem nullam fuit 202. seqq.
Magdeburgae curdele excidium 583. seqq.
Magistratus. Eum ultra tempus praescriptum genere aliquando expediit, aliquando nocuit apud Romanos 160. eius auctoritas certis limitibus descripta 163. ab eo cur opifices arcendi? 174. Eum capere, iniussu populi, capitale fuit apud Romanos 190. legibus armandus est 196.
Magistratus severitate saepe plus, quàm lenitate, efficit 198. seqq. cùm humiliter servit, populus superbiùs imperat 200. Eius imperium aspernari, levisimè apud Romanso castigabatur 190
Magistris libellorum supplicum in Gallia 227. ab his ad solum Parlamentum Parisiense licet appellare 228. tabellionum 384
Magon Imperator Carthaginensium 213
Magos fuisse primos Christianorum Reges 419
Maiestatis iura 172
Malitia ingeniosa 44
Mancipio amatorem similem esse 473. seqq. plus, quàm mancipium est, qui necessitati servit 77
Mandragora, iuxta vites plantata, vim suam vino communicare dicitur 463
Manilius Cos. reus, tribunis ferrô oppressis, a sententia prae metu liberatur 198
Manutii Epistolae 246
Marcus Marius Violanus de Saxo Tarpeio deiectus 162. 163
Mareschallus Regni Polonici 395. Nobilitatis Polonicae 393. eius munus est laboris et dexteritatis summae 394. seq.
Maris mille inommoda 527. seqq.
Mariti novi stultus metus 99
Marius ex obscuro genere, ingentem potestatem nactus, multa insolenter et iniustè egit 173. 174. quò diutius dominaretur, Mithridatem cum Romanis commisit 180
Mars loquens introducitur 659. seq. nocet doctis 690 in eum dirae 610. seq.
Martialis propter obscenitatem notatur 127
Maternus, S. Petri discipulus; de eo narratio plenior 317. duos fuisse, scribit Bazonius 318
ob Matrimonium gratulatio 311
Medicos non posse fieri turores 605
Meminisse praeteritorum, dulce est 553
Memmii (Claudii) Comitis de Avaux, etc. insignis eruditio, virtutes, prosapia, et in primis illustria et numquam satis memoranda merita 740. ad 751
Mendicabulum obscurissimorum scriptorum 146
Menenius Cos. accusatus, miseris suis precibus nihil effecit 198
Menochii consilia 337
Mens vinô exhilaratur 96
Mentiri in re recenti, profligati pudoris est 34. in carmine Poëtis licet vid. infrà ouce Poëtae
Mercatoris cuiusdam honesti, et humanitas eruditae prudentia 61. 89
Merillae pictur 488. seqq. quô pactô amari coeperit. 511. dura in amatorem 525. seqq. dura in Angliam navigans votis ab eo dimittitur 427. seqq. detinet amantem 546. seq. 698. eius querela de amatore deserente 549. seq. 787
Merulae Cosmographia 273
Metallum ad inquietandas hominum mentes productum 43
Metellus innocens in exilium actus 174
Moderatio in adversis 369
Moisis matris querela, cùm filium in fluvium exponeret 447. seqq.
Mollerus, Secretarius 277
Moniales in claustro quodam ad Rhenum 636
Mons ad Rhenum Draconis 636. nubium 637. seq. leonis 638
Montmorancii primi ex Gallis Christiani 423. a Dionysio Areopagyta conversi dicuntur 424
Mopsi dispar ingenium 660
Mopsulus, quod adolescentiam obiecerit, culpatur 652
Morbus, qui invaluit, remediis non tollitur 192
Mores et leges in civitate conspirare debent 182. inveterati molestissimè eripiuntur 191. horum a pud plebem magna veneratio est, restituendorum ingens favor 162. fortunam fingunt 678. sunt vari Gentium 771. mores Persarum adeundi Regem 772
Moribundo ab homine pediculi discedunt 72
Mori in statione pulchrum 809
Morpheus 111. histrio mirificus 115
Mors ultimum levamen 781. eius contemptus 568
Mosa, fluvius 46
Moscorum in Poloniam irruptio 348
Mosella, fluvius 702
*mousopa/tagos Poëta 270
Mulieres, quod excusent,f semper habent 452. causa saepe sunt, ut viri peccent 453. earum fucus 483. ludus in glacie 251
in Mundo nihil est constans et stabile 763
Mureti Epistolae 302
Musae pauperem amant; divites negligunt 70
Musae Regiomontanae; ad eas allocutio 735 seq.
Musici, Erasmi Sertorii, laus 615
Myriades Epistolarum 302
N.
NAEnia Davidis, post nuntiatum caedem Saulis et Ionathae 449. seqq.
Nardenum ab Hispanis occupatum 41
*na/rkwsis2 inducit spirituum animalium torporem 234
Natalis diei celebratio, carmine facta 590. seq. 657. seq. 663. seqq. 666 seqq. 693. seqq.
Navales societates 89
Naves inaequali cursu portum intrantes 591
Necessitati qui servit, plus, quàm mancipium est 77
Nequitia, pro tempore blandientis personam sumit 45
Niobe poenam superbiae dedit 489
Nobiles fastuosi et populus, plurimum pollens, perniciosa in Republ. soboles sunt 164. 166
Nobilitas Polonica. vid. in P.
Nobilitas Romana. vid. in R.
Nominis clari auctorem esse, potius est, quàm heredem 820
Nonnus poenam luere fingitur 120. inflatus est 587
Noribergae magnificum encomium 662
Nubendum veris tempore 469
Nugarum parens, Homerus 287
Nugivendus 149
Numae Pompilio Plutarchus Lycurgum praefert 184
Numeri Oratorii 292
Nuntii terrestres in Polonia (Vid. in P.) 392
Nuntius Regis in Polonia (Vid. in P.) 392
Nundinari animas 68
in Nuptiarum Regiarum in Dania descriptionem carmen 616
Nyburnii (Laurentii) laudes 607. seq.
O.
OCeanô superfusô Hispani ab obsidione Leidensi repelluntur 46. seqq. eius undae a vento Vulturno in locum reprimuntur 51
Oculi amoris lictores 474. fures 514
Oda quibus verbis componenda 298
Oestrum, seu furor Poëticus 108. 109. 131. 297
Officium prudentis Patrisfamiliâs 57
Oiselii (Iacobi) in Minutium Felicem et in Caium eruditae annotationes 407
Onomasticum carmen 795
Opes. vid. suprà Divitiae
Opifices cur a magistratibus arcendi? 174. seq.
Oratio de obsidione et liberatione Leidensi 32. seqq. quantô plausu excepta fuerit 274. 278
Oratio Iudithae post interfectum Holofernem 456
Oratorii numeri, a Cicerone accuratè traditi 292
Oratores inepti 115. de Orationibus Quintiliani Dialogus 289
Ordinum Batavorum in cives suos liberalitas 51
Ossolinii, Principis Poloniae, et primarii Regni Cancellarii, admirabilis eloquentia et prudentia 395
Ostracismus Atheniensium 163
Otii honesti voluptas 440. otium quietae senectutis 331. seq.
Oves reiiculae 150
Ovidius naso propter libidinem perstringitur 127
P.
PAllas virtutum et eruditionis laudibus Corneliae Vossiae invidisse fingitur, eamque aquis submersisse 625. seqq. eius pudicitia a Baccho evicta 119
Papillae tumentes 685. seq.
Papyrus ingeniorum propagatrix et conservatrix, minoris, quàm metallum habetur 43
Paralysin quid causetur? 235. eam curantes sudoriferis uti possunt ibid.
Pararius felicitatis 360
*parafrosu/nh, seu delirium simplex, unde excitetur 206
Parisiorum magnificae laudes 718 seq.
Parlamenti Parisiensis Praesides et Consiliarii 223. quae in eo iudicentur in prima instantia 223. in secunda et qandoque tertia 224. Causae omnes viva voce orantur et disceptantur 224. Vid. vocem Causae. Advocati in eodem Regii 225. Referentarii 226. Magistri libellorum supplicum 227. Ad hoc Parlamentum non pertinet Collegium, quod dicitur le grand Conseil 228
Paschasii Disquisitiones Galliae 424
Pascuorum et ruris cura summam delectationem affert 94
Pastorii (Ioachimi) oratio elegans 329. Disquisitiones de primo Rege Christianorum 415
Passûs literae 357
Patria virtuti ubique est 767. ingrata erga Themistoclem 755. 758. 766. de qua tamen vindictam, cùm posset, non sumpsit 778. seqq.
Patrisfamiliâs prudentis officium 75
Patritius quidam ancillam duxit 731
Pauli (Broderi,) ICti, laudes 651
Pauper non est, qui quantum ad vitam sufficit, habet 78 eum Philosophia amat, divitem negligit 70
Pauperes plerumque negliguntur 75. rarò ad dignitates evehuntur 78. in seditionibus ferocissimi sunt, cùm nihil bonorum amittant 80
Paupertas sapientiam sortita est, omnes artes excitat 70 hâc magistrâ virtus et integritas stat 67. Cóntrà: Paupertas vix patitur de sapientia sollicitum esse 77 multa mala docet 80
Pax virtutes et actiones honestas tuetur 181. Eius tempora respicere debet civitatem ordinaturusi 77 pro ea votum 739. seqq.
Pectus carcer amoris est 474
Pecunia, vid. Divitiae.
Pediculi in morituro homine discedunt 72
Penelopes verecundia 253. venustas et fides 484. prudentia 487
Peregrina quaerere, sua despicere 114
Peregrinus mulum in Republ. signum 823. praefertur quandoque tamen indigenae 720
Pericula nulla timent iustum 768 seq.
Periodi contortuplicatae 139
Personam aliorum sumere 59
Pestilentia saeva et fames Lugduni 39. Gedani 341. 343 352. alibi 365. 576 seq. eâ correpta puella, ab amatoris amplexibus et coitu liberatur 577. seqq.
Petasatus 146
Petri Ciaconii, Hispani, memorandum factum 48
Pharaonis crudelis animus, et ultio et praedicta 447
Philippus Arabs, Imp. an primus Rex Christianorum fuerit? 421
Philosophia pauperem amat; divitem negligit 70
Philosophus morosus 61. 63. inter eum, et facetum alium contentio 64
Phithia, Regis Admeti coniux, marito suo Themistoclem reconciliat 756. 761. seq.
Phoenix quingentis annis semel nascitur 286
Phrenitici perpetuò delirant 236
Phrenitis unde fiat 236
Phyllidis cuiusdam obitus acerbè defletus 647. seqq.
Pictor ineptus 74
Pictura Merillae 488. seqq.
Picturata verba 108
Pilularum usus ad evacuandum caput 236
Pinerolae arcis fulmine facta discussio 734
Pisistratus libertatem Atheniensium invasit 176
Placari oportet 761
Platonem castigavit Aristoteles, armis opus non esse initio civitatis constituendae, statuentem 180. 181
Plutarchus Lycurgum Numae Pompilio praefert 184. Poetas in convivium admittendos vetuit 132. eius de innuris Alexandri M. factis testimonium 203
Poëmata quando et quomodo facienda? 297. seq.
Poena impar paris delicti 197. 198
Poësin cum Gratiis miscendam esse 286. Ea oblectat, et curas graviores mitigat (vid. infr. Poetica) 440 462. seq.
Poëta, bonus rarissime nascitur 286. mousopa/tagos 270. cum angore et molestia qui est, potius abstineat 297. ut quis talis videatur, miseria est 301
Poëtae, inepti et in sulsi 139. de iis iudicium 140. in eos sententia lata 150. 151. licentiùs mentiuntur 290. 265. 332. contempti 654. ut contemnantur, ab imperitis venit et ignorantibus 146. 147. invidis et malevolis 741. Eos in convivium admittendos vetuit Plutarchus. 132.
Poëtae in insula fortunata Bacchi, Aprosito, cives facti, finguntur 118. Lunos ibidem instituunt 119. seqq. insectatur eos virulentissimè Dormitantius quidam 125. seq. qui eis tantùm non omnia vitia et scelera imputat obicitque 127. seqq. Iovianus Pontanus verò, Poëtarum Advocatus 119. 140. seq. defensionem suscipit, eos strenuè defendit 141. et seqq. Adversarium calumniarum reum agit 140. et in eum crimina obiecta retorquet 141. seq. et perversitatem ingenii eius detegit 149. cui tandem Silenus poenas dictat 152.
Poëtarum hallucinationes in syllabis 124 animus ingens, et pusillus iterum 125 equus, vinum 609
Poëtica multis sordet 118. hoc efficiunt insulsi Poëtae 148. ei facta valedictio 653. seq. ad eam reditus 658
Poëticis meditation. [Abbr.: meditatione] nihil divinius, nihil caelestius 286
Poëticum tonitru 113
Poëticus furor 108. 109. 131. 297
Pogon personatus in imagine crematur 124
Politiani Epistolae 246
Polonia minor et maior 394. in eam Mosci irruptionem fecurunt 348. bellum in ea Tartaricum et Coscacicum 353. Svecici motus 355. ab eis et Transylvanis liberata 382. Comitia 382. seqq. vid. in C. Interni eius motus quodammodo compositi 408.
cum Belgis bello implicata 413. Vide Sarmaticum Regnum
Poloniae Regis Regiae et inusitatae virtutes 25. (vid. suprà in Ioh. Casimiro et infrà in Uladislao) indulgentia 26. aequanimitas, clementia, ibid. et 368. pacis studium 27. pietas 27. heroica fortitudo etc. 353. 376. seq.
Poloniae Rex, Gedanum veniens (tamquam Pater ad liberos 26.) votis et gratulationibus cum exsultatione excipitur a Senatu Populoque 15. seq. 19. 25. seq. ut et Regina eius 3. seqq. (vid. suprà in Ludovica Maria) 25. seq. Rex regales dapes et sumptus impendere prohibet 26
Poloniae Rex in Comitiis cum Senatoribus Regni res deliberat et decidit 393. in conclavi Senatorio convenit 394. habet suum Mareschallum 395. et Nuntium Regium 392. dignitates tam Ecclesiasticas, quàm Politicas fratri, aut filio, absque consensu Ordinum, conferre nequit 396
Poloniae Regni senatores 393 vid in S. Mareschallus 395. Cancellarius. 394.
Poloni gloriosè recipiunt Warsaviam 356. sunt gens de libertate tuenda maximè sollicita 394. 399. 400
Polonica Nobilitas Conventus Ante Comitiales instituit, deliberatque de rebus, in Generalibus Comitiis proponendis 391. seq. suos Legatos, seu Nuntios terrestres habet, quos oblegat 392. Universa quidem ad Comitia Generalia pertinet; sed ei per Nuntios agere visum est ibid. Ad Comitia Electionum tamen viritim proficisictur ibid. Conclave suum peculiare habet 393. Mareschallum sibi
eligit ibid. Ex ea ad dignitates et officia Regni, qui idonei sunt, adhibentur 396. In conclavi Nuntiorum terrestrium convenit 397. Mira animorum dissensione res in deliberationem trahit 397. Nihil concludit, nisi quod unanimiter sit ratihabitum 398. Ex eius constitutionib. lex publica deinde fit. 402
Polonorum Comitia vid. in C.
Pomeraniae bellum 379
Pompeius Romae concordiam inter Senatum et Caesarem impedire conatus est 170
Pontanus (Iovianus) Advocatus et defensor Poëtatarum 140. seqq.
Populicola, ob egestatem, publicâ elatus est pecuniâ; qui libertatem Romanis attulit; et tres Consulatus gessit 70
Populi amor in Principem, verum felicitatis Principis fundamentum 10. et iucundus est conspectus Principis 25. eum, de victoriis laetantem et gratulantem videre, victoribus solatium et premium est 18
Populus plurimùm pollens, et Nobiles fastuosi, perniciosa in Republ. soboles sunt 164. ubi eius placita et non leges dominantur, corruptè vivitur 174. superbius imperat, cùm Magistratus humiliter servit 200
Potentiae variae ad formandum Corpus humanum concurrunt 159
Possessionum conquirendarum studium plurimum iniustitiae admixtam habet 179
Praeceptores inutilia docentes 593
Praedicatorum (Coloniae) solida ernditio 315. superstitio ibid. luculentissima Bibliotheca ibid.
Praemori 336
Praesides Parlamenti Parisiensis et Camerarum 223
Praeteritorum meminisse, dulce est 553
Principis conspectus fideli populo iucundus est 25
Principum benevolentia verum felicitatis populi fundamentum est 20. cultus verus consistit in interiori animorum fidelium veneratione 26
Privatorum opes in immensum crescere, in Rep. non est consultum 160. 161
Prodesse sibi, dum alteri non noceat, nemo prohibetur 86
Propempticum carmem 546 seqq. 560 seq 678 seqq.
Provocatio ad populum ad Romanos 189. 190. 194
de Prudentia Herculis sapiens effatum 82. ad eam maxime prodest animi tranquillitas 84. Prudentia Mercatoria 89
Psittaci loquaciores fiunt, sumptô vinô 133
Publicae salutis exiguam, privatae potentiae omnem rationem habere, Rem publicam pessundat 116
Pudicitiae quandoque noxia pulchritudo 452. rarò haec simul sunt 480
Pudor omnia metuenda censet 148. eum induere, ubi opus non est, vitiosum est 121. Pudoris profligati est, mentiri in re recenti 34
Puella puellae nupta 521. seqq. formosa deformi marito nupta 654. seqq. exempla alia 655. seq.
Puellae fastidiosulae 279. textriculae fabulis delectantur 130. simplices amandae 485. seq. contrà: prudentes amandae 486. seqq. simplicitate suâ sibi saepe nocent 549. Pulchrae deformibus prae ponendae 482. seqq. contrà: deformès pulchris praeferendae 479. seqq.
Puelli belli descriptio 617. pueliulae 730
Pueris indicere bellum 448.
Pugnâ soli ignavi discedunt 288. quid eius tempore Ulisses fecerit? ibid.
Pulchritudo nativa 483. absque moribus et pietate nihil est 492. eam superbia saepe comitarur 481. pudicitiae quandoque noxia est 452. raro haec simul sunt 480
Punicum belum primum 24. annis gestum est 209
Puteanus (Iacobus) sacri chori musagwgo\s2 355
Pyrrhus, Rex Epirotarum, a Tarentinis evocatus, maximum robur contra romanos contraxit 212. 219 magnô animi vigore et rerum multarum scientiâ praeditus ibid. optimus, post Annibalem Imperator habitus ibid. eius potentia, ambitio, inexhaustaque cupiditas 214. ab anicula, porrectô lapide, territus 217. re non adeò exsententia confectâ, Italiam relinquens, Siciliam adoritur 219. Pacem eius Romani repudiant; nec eum ut hostem timent 220 221. eius fortitudo 592
Q.
QUercetanus Galliae Historiographus 423
Quercus alta, crassa, et lata 683
Querela matris Moisis, cùm filium in fluvium exponeret 447. seqq. Dinae devirginatae 451. seqq. Davidis, filium Absolonem fugientis 484. seqq.
Quies divitiis turbatur 71
Quinqueviri apud Romanos 200
Quintiliani de oratoribus Dialogus laudatur 289
R.
RAtio Facilis est, ubi opes exiguae 58
Reditûs genus iustius nullum est, quam quod caelum, terra, annus refert 93. 94
Referendarii in Parlamento Pariensi, et quid eorum muneris sit 226
Reformatae Religionis pars altera litigantium si fuerit, eius causa disceptatur in Gallia dans la Chambre de L'Edict. 224.
Regi amatores similes esse 471. seqq.
Regiomontanae Musae, et ad eas allocutio 735. seq.
Reiculae oves 150
Religio divitiis perire coepit 68
Religiosorum histrionia 315
Respublica. Eius forma maximi momenti est 155. unde ea cognoscitur 172. mixta, corpori humano similis 158. et 159. in ea confusiones ordinum 159. huius commoda procurare, sapientia summa est 75. quod est ex eius usu, etiam sapiente dignum est 76. in quo eius praestantia consistat? 154. quò spectârint, qui eam formârunt 163. seq. quid eam pessundet? 164. seqq. Res publica Veneta 187. Rei publ. opulentae si pecunia foenori credatur, tutissimè collocatur 105
Respublicae. In iis plurima accidunt, quae optimè cogitata evertant 201. in eis malum signum est peregrinus 823. Quae potentiae duntaxat amplificandae intentae erant, citò maturuerunt, sed citò etiam occubuerunt 179. Rerum publicarum popularium diversa instituta 163. Rei publicae Italicae 187
Rex instar solis, tenebras discutientis est 20. 21. eius praesentia in castris contra hostes multum valet 11. Regum apud Persas veneratio quaedam divina 771
Rex primus Christianorum Lucius, Britanniae Rex 415 An Abgarus, Edessenorum Rex? ibid. An Agrippa, (418.) saltem occultè, Christianus fuerit? 419. An
Magi? ibid. eos Reges fuisse, probabile est ibid. Ex absolutis Regibus primus omnium fuit Constantinus Magnus 421. An Philippus Arabs ante Constantinum? disquiritur ibid. an Alexander Severus? ibid. an Hadrianus? 422
Rheni fluminis ortus et profluxus 636
Rhetorum praecepta usus superat 292
Romae vilior legum auctoritas fuit, quàm Lacedaemone 183, Ea ab Annibale graviter pressa fuit, et paene non deleta 209. numquam graviùs concussa, quàm armis Pyrrhi Epirotae 212. quô tempore tamen illustria virtutis documenta dedit ibid. et 213. Peni eam invaserant 218. Eius splendor hodiernus ab antiquo longè mutatus 785. seq.
Romana Civitas seu Res publica ampla et magna 154 155. in administrandis rebus civilibus et belli admirabilis fuit ibib. eius varia forma 156. penè regia sub Consulibus ibid. aristocratica sub Senatu ibid. et deinde magis democratica seu popularis 157. 171. igitur mista 157. et quomodo talis 158. seqq. 172. Legum in ea diversitas 160. ea turbata multoties 160. seqq. in ea consuetudines pravae 162. ferè tyrannica forma sub tribunis 162. seq. 172. seq. quid eam turbârit 164. factionibus distracta 169. 170. magnô studiô rem militarem exercebat 177. tribus rebus Spartanâ Rei publ. inferior fuit 185. venalis quandoque erat civitas 175. in centurias divisa 189. census ibi constitutus ibid. civium magnus numerus, ibid. quot cives, tot ferè duces 217. quomodo coeperit et creverit numerus Senatorum 189. 190. Decemviri 191. cur numquam rectè
ordinaretur? 192. A regia dignitate ad optimatum regimen transiit 195. Eius Distatores 196. Leges austeriores accepit 196. discordiis saepe pessum ivit 201. Eius felicitas prae ceteris imperiis incompabilis fuit 202. Eam incrementa capere Principes non patiebantur 217
Romana Nobilitas unde coeperit? 189. bene sibi cum populo numquam convenit 190. seqq. passim. Seriùs agnovit errorem suum 200 seq.
Romana plebs (seu populus) et seditiosa, Nobilibus infensa 161. seqq. 174. furiosè in Magistratum et consules insurrexit 169. seq. penes eam iura Maiestatis erant 172. multa iniustè seditioseque egit 174. belli tempore ad summum fastigium ascendit, pacem verò cùm coleret, splendorem ferè omnem amisit 177. seq. Virtutes et actiones honestas negligenter habuit 181. non nisi populari ratione regi potuit 188. ab initiis bella movit 188. maximâ vi et usus est, et libertate valuit. ibid. Reges eligendi consilia iniit ibid. ad eam Horatius, ob caedem sororis damnatus, procavit 189. a scopo libertatis deviavit 192. ei multa in favorem Valerius Cos. concessit 192. seqq.
Romani cum Alexandro Magno numquam bella commiscuerunt 202. quô successu cum Macedonibus congressi fuissent ibid. Livius nimis confidenter hanc rem decidit 203. Eorum et Alexandri M. facta conferuntur, tamquam longè imparia 103 seqq. Eius tempore angustô dominiô includebantur 204. 205. bellis et intestinis et aliis impliciti ib. Alioquin planè occubuissent 210. A Pyrrho
infestabantur gravissime 212. Vicerunt tamen 217. 218 Carthaginensium suppetias modestè remiserunt 213. iudicium de hoc facto ibid. Finibus suis non q continebantur 218. flagitati a Mamertinis Siciliamo adoriebantur, contra Pyrrhum 218. 219. quem nec Mediatorem accipere volebant, nec ut hostem timebant 220. 221
Romuli in constituenda Republica fuit alia mens, quam Lycurgi 182
Rothomagensi Curioni primario tribuitur titulus Decani Christianitatis 424.
Ruari eruditio 338. ob Sociniana dogmata urbe Gedanensi abesse iussus solitariè, absque hominum consortio, sibi vivit 339
Rumor incertus 623
Ruris et pascuorum cultura summam delectationem affert 94
Rusticorum ludi 242
Rusticus Evangelium in Gallia primus docuisse traditur. 424.
S.
SAlmasius (Claudius) in locum Scaligeri successit 278. eius singularitas humanitas et exceilens eruditio 306. seq. 388. fata, et encomia 576. 594. 600
Salutis publicae exiguam, privatae verò potentiae omnem rationem habere, Rem publicam gravissimè affligit 166
Sancti multi in caelo collocati, quorum animae in inferno uruntur 428
Sanguis hominis cum lunae lumine augetur et minuitur 72
Sannazarius, Magister palatii 123
Sapiens ir utium divitias possidere, et quomodo tutò habere possit? 53. seqq. Virtutum subsidia et incitamenta numquam negligit 81. Illô quoque dignum est, quod est ex usu Rei publ. 76. Cura librorum dignior eô est, quàm usurae ac lucri 92
Sapientia, Eam paupertas sortita est 70. Ea summa est, Rei publ. et amicorum commoda procurare 75. de ea sollicitum esse, inopia vix patitur 77. dormitans, vel oscitans 260. cito inveniri debet 260
Sarmaticum imperium latè patens 4. 20. belli in eo tempestatès 20. 22. 324. 337. 350. seqq. Pax restituta 586. seq. 749. seq. 796 Vid. Polonia
Saravii, Senatoris Parisiensis, laudes et merita 718 eius splendida Bibliotheca 719
Saturni nativa, Hevelii 357
Saulis egregia et regia facta 450. 451
Scaligeri (Iosephi) de Caselii Epistolis iudicium 268
Scarabaei literarum 306
Scazon quomodo componendum 298
Scelera securiora facit impunitas 165. Scelera lacrimis non eluuntur 451. seq.
Schertlingii (Iacobi) amicitia, et animus ad altiora tendens 313. 322. 325
Schuppii liberlli, Theologicae gravitati minus convenientes 385
Scioppii contra Iesuitas, sub nomine Alphonsi de la Vargas 312. 313. contra Scaligerum 313
Scipio Nasica, ne Chartago funditus deleretur, intercessit, et cur? 178
Scortationibus evirata adolescentia 146
Scotti laudes 685
Scriptis in Gallia causam disceptari, fit per accidens in magna camera, 225. et quomodo? 226
Scriptores Graeci Latinique veteres optimi legendi 261
Scriptorum obscurissimorum mendicabulum 146
Scriverius, vir maximus, 343. ei gratulatio facta ob senectutem vegetam 344. eius caecitatis solatium 344. encomia alia 590. 592. 594
Scurrarum more in publico currere, insani est 297
Seditiones Lugduni 44. in iis pauperes ferocissimi sunt 80
Selandi cuiusdam immane factum 48
Selandorum virtus in liberatione Lugdunensi ostensa 48
Seldeni (Iohannis) Analecto Anglo-Britannica, et Chronologia ancillans, Iano Anglorum adiecta 415
Semidocti trossuli 148
Semidoctorum insolens et inanis iactantia 642. seq.
Senatores regni Poloniae Ecclesiastici et Politici 393. Absque horum consensu Rex nihil statuere potest ibid. Cum Rege in Comitiis res deliberant, convenientes in conclavi Senatorio 394. Quidam penes Regem sunt, et Residentes appellantur ibid. tandem cum Rege ex constitutionibus Nobilitatis legem sanciunt 492
Senatus Romanus multa in ea Republica corrupit 175 venalis erat ibid eius numerus 189. 190
Senecae de divitiis et paupertate verba 71. eius divitiae 78. avaritia dissimulantur ibid. eius in malis solatium 369
Senectutis quietae otium 331. seq.
Septentrionalium populorum tenebrae per aliquot menses perpetuae 19
Septentrionis indurator, Aquilo 48
Severitas Magistratus plus. quàm lenitas, saepe potest 198. exemplô Spurii Servilii, Furii Manlii, Appii Claudii ibid. Optimatum 199
Siciliam Pyrrhus, re in Italia non ex sententia confectâ, aggreditur bellô 219
Sigalionis eloquentia, tacere 258
Silentium literarium 247. 338. 350
Silenus collocatus introducitur 116. seqq. [(transcriber); sic: ] civitati suae ab Epistolis est 118. cur asinô utatur 120. de Poëtis ineptis
sententiam fert 140. et poenas iisdem ac insectarori Poëtarum dictat 152
Siluro flumini, in quo etiam virgulta et folia lapidescunt, comparantur, qui bene dicta et scripta obscaenè interpretantur 291
Slingeland, legati Belgici, excellentes virtutes et ingenii dotes 354
Societates navales 89
Socrates cur degeneres liberos habuerit 488
Solatium virtutis infucatae 248. caecitatis 344
Solon Leges omparavit cum cum relis 69 ditissimos in Republ. ad Magistratus evexir 67. cur non eodem modô, ut Lycurgus Lacedaemone, instituere potuerit Athenis Rem pub cam 186. in exilium eiectus est ibid.
Somnia meliora, quò quis mlior, videt 111. eorum narratio urbe totâ et templis frequentatur ibid.
Somnium quoddam eruditè confictum 112. seqq. aliud 661
Somnô perit dimidium vitae nostrae 111. altô compositus, beatus videtur ibid.
Somnolentia unde excitetur? 231
Spartanorum Res publica 166. eorum Reges et Senatus 167 mira ordinum consensio 168. Ephori ibid.
Speculum inspicere 612
Spes in adversis 801
Spirituum animalium inquietatio 231. ubi non generentur 233. eorum stuporem inducit na/rkwsis2 234. quid eos confundat? ibid.
Sponsa, dum locô viri, mulieri nupsisset inscia, mirisicè decepta 542. seq.
Spurius Servilius Cos. accusatus, atroci et ad liberam severitatem composito sermone se servavit 198
Stabile nihil est in mundo 763
in Statione mori, pulchrum est 809
Strena Ianuaria. vid. Kalendas
Studia humanitatis quomodo tractanda? 54. 55
Studia qui contemnunt, infelices sunt 147
Studiis seriis alia iucunda intermiscenda 55
Studiorum fructus gloria 249. iis curae avocandae 349
Stylus exercendus 292
Sua, quae debet, quisque agat, 522
Sudoriferis uti possunt, qui paralysin curant 235
Suecia inculta 560
Sueci in suas partes frustra pertrahere Gedanenses conati sunt 335. seq. Scriptum quoddam, pro Iustitia Suecicorum armorum 356 non subveniunt Warsaviae 356. eorum bellum in Polonia 749. et pax inita 750
[transcriber: "Sulla" see sub voce "Sylla"]Sultanus Solymannus vide in Carolo
Supellex varia, rara, et pretiosa 92
Superbiam opes pariunt 68. ea stoliditatis documentum est 129. saepe pulchritudinem comitatur 481
Superlativos aspernari 264
Sylla [Reg: Sulla] privatas iniurias crudeliter ultus 170
T.
TAbellionum magistri 384
Tacere, Sigalionis eloquentia 258
Taciti vita agricolae 417
Tarquinius in exilium eiectus 190
Tempestati amor comparatur 514
Templum apud Colonienses horrendâ mole 317
Temporum invidia 249
Tenebrae septentrionalium per aliquot menses continuae 19
Testudineo gradu incedere, ridiculum est 297
Testudo intra tegmen suum tuta est 71. ei divitiae comparantur ibid.
Themistoclis votum, ut aliquis obliviscendi artem se doceat 242. Ipse, iniuriam nempe exilium ab ingrata Patria passus, non tamen ultus, in Tragoediola repraesentatur 753
Theodori Bronchorstii, summi urbis Lugdunensis Praefecti, laudes et infignia facta, 44
Theologi a Poëtarum ineptiis non abstinentes 138
Thilonis (Valentini) studia et eorum lau des 712. seq. Orationes 726
Ture etiam DEus placatur, si vicimae desunt 24
Thorunium obsessum 383
Thrasymachi scriptum pro Iustitia armorum Suecicorum 356
Tiburis amoenitas 786
Timidum esse oportet amatorem 477. seqq.
timor in amore non sit 517
Titii (Ioh. Petri) humanitas singularis 429. erudita eloquentia 727. seq.
Tormenta in castris relinquenda 358
Torporem spirituum animalium inducit na/rkwsis2 234
Tranquillitas animi maximè ad virtutem et prudentiam prodest 84. divitiis turbatur 71
Trevirorum Apostolus, Maternus 317
Tribuni plebis apud Romanos in maxima veneratione erant 162. 169. penè ad tyrannidem proficiebant 162. eorum crudelia facta 162. 163. 169. Leges nihili habuerunt 162. 163. 165. 173. seq. interfecti intra penates 198
Tribunalia in Gallia subalterna sunt 225
Triumphus, a Senatu recusatus, a populo obtentus 197
Trossuli semidocti 148
Tubingae encomium 432
Tungrocum Apostolus, Maternus 317
Turcicum bellum persuasum Regi Galliae 411. in Hungaria 737. seq.
Tutores fieri non possunt Medici 605.
Typi legantia in libellis mirè delectar 92
Typographi 250. magis privatam quàm publicam, quaerunt utilitatem 267. viles chartas potiùs, quàm eruditas curas inprimunt 268. 278. eorum incuria et errata notantur 319
V.
VAgetii (Henrici) eximiae virtutes et eruditio: 47. seqq. 320. et passim saepe in Epistolis, amicitia sincera 789
Valedictio Poëticae facta 653. seq. Amico sincero 701 seqq.
Valerius, Consul Romanus, multa in favorem populi constituit 190. et Fecit 193. unde Poplicola dictus 191. populo summi Magistratûs insignia supplex submisit 139. plura indecorè gessit 194. Consulatum omni penè auctoritate despoliavit 195. primus cum Horatio adversùs Decem viros exarsit 196. Triumphum, a Senatu negatum, a Populo sollicitavit 197. vide suprà in Poplicola
Vaporum in cerebro defectus 231
Vasa cerebri 233
Venationis studium 555. seqq.
Veneratio animorum interior verus est Principum cultus 26
Veneta Res publica 187
Ventri crepitus 140
Ventriculi cerebri 233
Venus loquens introducitur 655 seq. 659
Ver am oribus aptum 469. exemplô brutorum 470
Verba picturata 108. luxuriantia 139
Verbis antiquis, absurdis, spurcis abstinendum in carmine 298
Verecundè nimis amare 615. seqq.
Verecundia Penelopes et Hecubae 253
Versus inter pocula scripti 151. 152
Vertigo unde contingat 233
Vi quod non potest retineri, officiis amicitiae redinen dum 216
Victimae ubi desunt, DEus etiam ture placatur 24. non tam victimis, quàm purâ mente colentium delectatur 26
Victoribus et triumphatoribus solarium et praemium est, videre populum de victoriis laetantem et gratulantem 18
Viduae virginibus praeferendae 496. seqq. non tamen informes, nec vetulae, sed quae invigore suo sunt 497
Vigiliarum nimiarum causae 231
Vindemiae ad Rhenum descriptio 634. seqq. in ea multa licere 633
Vinear fictae elegans descriptio 121
Vineas suas Lycurgus, cum tumulentorum insanias vidisset, excidit 121
Vini modô aqua Lycestis inebriat 249
Vino exhilaratur frons et mens 96
Vinum pro auro electum 96. est Poëtarum equus 609. seq.
Virgines Batavae 602
Virgines viduis praeferendae 493. seqq.
Virginibus in publicum exire non licuit 253. sed domi iis manendum 452
Viri ut saepe peccent mulieres causa sunt 453
Virorum fortissimorum est, cupiditati finem facere 43
Virtus apud improbos convitium est 44. etiam in hoste admiranda 49. paupertate magistrâ stat 67. non est, quae in latebri haeret 75. est tertius dignitatis ordo 76. Licèt fortunâ prematur 764. non tamen supprimitur, sed enititur 765. 768. seq
Virtutem numquam assequitur, qui alibi occupatus est 69 ad virtutem maximè prodest animi tranquillitas 84. ut et ad eam homo perducatur, tria requiruntur 183. res adversae eam explorant
Virtutes omnium gentium praedicatione dignae sunt 33. eas et actiones honestas pax tuetur 181. a Romanis civibus tamen negligenter sunt habitae ibid.
Virtuti ubique patria est 767
Virtutibus incumbendum 680. Iis si excellant cives, hoc unicum Civitatis bonum est 178. in iis et in actionibus honestis felicitas civilis, non in armis, invenienda 181
Virtutis infucatae solatium 248
Virtutum subsidia et incitamenta sapiens Vir numquam negligit 81
Visurgis fluvius 702
Vita brevis et angusta 248. 641. eius dimidium somnô peris 111. eam ad exemplum Deorum componere decet 95
Vitia ex divitiis oriuntur 66
Uladislai IV. Regis Polonorum, Regiae laudes, ab imperii amplitudine 4. heroica fortitudine ac fortuna bellica 5 faustis Matrimonii auspiciis ibid.
Ultraiectum amoenissima urbs 416
Ulysses di/zwos 309. quid pugnae tempore fecerit? 288. eius amor in uxorem 537. in patriam 548
Voce vivâ causae in Gallia orantur et disceptantur 224 scriptis fit per accidens in magna Camera 225
Voces in aëre congelari, Antiphanes dixit 128
Vogleri (Hieronymi) Consulis Hamburgensis laudes et merita 575. seq.
Voluntas pia rectaque colentium Numen maximus est honor. 24
Vorstii (Adolphi,) Medici, laudes 545.
Vossiae (Corneliae) laudes et virtutes 625. seq. his Pallas invidisse fingitur, et indignara eam propterea aquis suffocâsse ibid. illa loquens repraesentatur et introducitur 628
Vossii scripta quaedam 272. 419. candor, humanitas, et encomia eius alia 315. 316. 594. 701. seq.
Vota Kalendis Ianuariis suscepta 600. 608. 612. 739. seqq. 791. seqq.
Votum pro Pace 739. seqq.
Urbanus, Pontifex Romanus 748
Usurae prohibitae 84. permissa 87
Usus praecepta superar 292
Vulgi voluptatibus quandoque misceri, non incivile est 255
Vulgus spernere, est aliquid 582
Vulnera spiritus animales confundunt 234
Vultus affectuum proditor 34
Uxor eô omni, quô iustum est, officiô, curanda est 99
Uxores et liberos cum bulbis et cochleis malè comparavit Epictetus 372
Uxoris prudentis commoda 487. ex ea etiam prudentes liberi generantur 488
Uxoris simplicis et rudis incuria et stupiditas, et vix ulla delectatio 487. ex ea degenweres et inepti liberi suscipiuntur 488
W.
WArsavia gloriosè a Polonis recepta 356. ea Comitiorum Generalium locus ferè semper est 393
Wassenariae descriptio 689
Wervii (Adriani) Consulis Lugdenensis, immortale singularis prudentiae et heroicae fortitudinis exemplum, quô tumultuantes, et ex saevissimae famis impatientia, aus deditionem Urbis in manus obsidentium Hispanorum, aut cibum, postulantes Cives, mirum in modum e vestigio sedavit, et obstupescere fecit, dum deditionem generosè recusaret, corpus verò suum civibus suis in cibum dissecandum offerre voluerit 45. 46
Westhofius, Legatus ad Lubecanses 338. eius coniugium coniugisque natales consulares 351
Wichmanni (Michaëlis) laudes 54. 56
Wizgae, Episcopi Warmiensis, Prussiae Praesidis, profusa et exquisita humanitas 413
X.
XErxes, fortunae inconstantis exemplum 764. seq. 772 774. eius maiestas 773. Themistoclem, ex patria eiectum, tecipit, et contra Graecum mittit 774. seq.
Z.
ZEuxis cur lentè pinxerit? 297. 311
Zoilorum maledicentia et iactantia 441
Zueri sincera amicitia 329. Vid. suprà Boxhornii.
FINIS.