10 April 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check
31 January 2006 Reinhard Gruhl
typed text of the first oratio and of the POEMATA added - structural tagging completed and corrected - no semantic tagging - MORPHEUS spell check performed


page 438, image: s438


image: s439

VINCENTII FABRICII POEMATUM PARS PRIMA.


page 440, image: s440

PRAEFATIO ad LECTOREM praemissa olim Editioni Secundae factae Amstelodami ANNO DOMINI M. DC. XXXVIII. AMice Lector. Quoties a molestis cogitationibus aliqua hilaritate abducendus est animus, aut cum aliis studiis lassato nihil serium agere libet, nasci mihi versus solent. Id praedixi, ne tu me tempora alia a te poscere putes, quam cum ipse quoque graviores meditationes levibus oblectamentis distinguis. Novi quanta ingenii laude, quam insigni carminis ubertate aliquod poetae nostri saeculi memorentur [(transcriber); sic: memorenrur] . Eorum luminibus a me, aliisque aemulis febriculosis non officitur. Denique nihil nisi honesti otii voluptatem quaesivi, et adolescentiae indulsi. Saltem si cum primis annis non illiberaliter egerunt Musae, habebo quod splendorem curis altioribus conciliet, aetatem etiam sequentem oblectet. Itaque si famam carmine non consequar, non mirabor; quando ea ludentibus non contingit. Et si quid vitii erit in his libellis, id levius videbitur, si hoc ver aetatis respexeris. Non potui esse tam tetricus, ut festivos annos inepta morositate damnarem, et ridiculo schemate senectuti praeluderem. Ergo aliquem lusum mihi dedi, qui tam procul abesset ab obscoenitate omni, quantum absunt a virtute,


page 441, image: s441

qui invidiam odiumque pro iudicio induunt, quid enim an ego maximam studiorum voluptatem sponte mea abiciam, ut pauci Zoili modestius supercilium habeant? Qui cum omni sensu laudis et eruditione vacui sint, barbaram atque inhumanam maledicentiam etiam ad otii nostri delicias porrigunt. Serias autem scientias semper iactant. Ad quas quoties vocantur a nobis, contrahunt sese demisso aculeo, ac elabuntur. Itaque elegantias studiorum, quas non capiunt, traducunt: earum autem, quas vindicant, artium opinionem duntaxat, et fastum habeat. Et tamen si me diversa sequentem ferre non possunt, sane oderunt.
[Gap desc: greek sentence]
Ad hanc porro editionem nihil me impulit magis, quam quod succurrendum pudori fuit, quo me prioris conatus mei infelicitas infudit. Cum enim ante annos quinque aliquo puerili fervore abreptus temere me publico credidissem, pariter eum tenellius Musis famam meam prostitui. Sed id fortassis excusatius erit, si auctoribus summis, maximisque Viris blandae huic, nec illiberali ambitioni consensi. Ergo ante biennium operam dedi, ut, quae nuda erant, et rudia auctiora denuo, et nitidiora prodirent. Etiam sesquiannus est, ex quo paratum editioni opusculum Belgium transiens, penes amicos reliqui, Quorum industria in exsequendo negotio mirifice hactenus intricata et districta est, donec ipse huc rediissem. Haec apud te familiarius, mi lector, quoniam potius visum est simplicitatem, et candorem in ipso limine, quam adulandi libidinem profiteri.


page 442, image: s442

Neque enim molestus esse possum Magnatibus, quos remissiones nostrae non capiunt. Eorum plurimi totum hoc dedicandi officium, exsculpandi munusculi astutiam interpretantur. Meae autem tam simplices musae et exiles contemptim admodum haberentur, et perfunctorie. Singulos itaque libellos singulis clarissimis Viris inscripsi, quod ingenii iudiciique gloria cum omni aeternitate, amicitia etiam mecum coniunxit. Agnoscis lenocinium poetae, qui quam ipse laudem desperat, eum viros incomparabiles audacter compellando, invitae posteritati extorquet. Sed me amplissimorum hominum tam profusa, et paene domestica benignitas facile absolvet. Et si nihilominus hac in re ambitionis plurimum inesse videbitur, id malim sane, quam impudens aut sordidus videri. Ceterum eo illos ordine collocatos videbis, quem ipsis casus, non consilium meum dedit. Cum enim nugarum mearum histrionia ageretur, posse convenire viros summos ad spectandum credidi, remotis dignitatum rationibus. Quemadmodum si confluerent ad funambulorum lucida fortuito consisterent, sublata inde pompa omni, ubi festivitas, et animi remissio quaeritur.


page 443, image: s443

SERIES LIBRORUM. Elegiarum Liber primus continet

QUerelam Matris Moisis [Reg: Mosis] cum filium in fluvium abiceret. Eleg. 1.

Naeniam Davidis post nuntiatam caedem Sauli et Ionathae. Eleg. 2.

Querelam Dinae devirginatae. Eleg. 3.

Querelam Davidis cum filium Absolonem fugeret. Eleg. 4.

Orationem Iudithae post interfectum Holofernem. Eleg. 5.

Elegiarum Liber secundus continet

VINC. FABR ad IANUM BODECHERUM BANNINGIUM. Hiemem amatori maxime aptam esse. Eleg. 1.

ZACH. LUNDII ad CHRISTIANUM CASSIUM. Aestatem amatoribus maxime aptam esse. Eleg. 2.

V. F. ad IANUM MEIERUM nuptias Danicas spectantem, Amatorem Regi similem esse. Eleg. 3.

Z. L. ad CORNELIUM CRISPINUM. Amatorem mancipio et captivo similem esse Eleg. 4.

V. F. ad DIDACUM PLANCIUM. Amatorem audacem esse debere. Eleg. 5.

Z. L. ad CORNELIUM GENTILEM. Amatorem timidum esse debere. Eleg. 6.


page 444, image: s444

V. F. ad ERASMUM STELLAM de eius Nyctide. Deformes pulchris praeferendas esse. Eleg. 7.

Z. L. ad ALEXANDRUM LAELIUM. de eius Margaride. Pulchras deformibus esse praeferendas Eleg. 8.

V. F. ad THEODORUM BOULIUM se puellas simplices maxime amare. Eleg. 9.

Z. L. ad BRANDANUM AETRIUM. Se prudentem maxime amare. Eleg. 10.

V. F. ad PHILIPPUM RUBENIUM. Pictura Merillae Eleg. 11.

Z. L. ad CHARINTAM de eius laudibus Eleg. 12.

U F. ad IOANNEM FRIDERICUM GRONOVIUM. Virgines viduis praeferendas Eleg. 13.

Z. L. ad CORNELIUM CROTIUM. Viduas Virginibus praeferendas. Eleg. 14.

V. F. ad DANIELEM HEINSIUM. Amatorem absentem minus proficere. Eleg. 15.

Z. L. ad AUGUSTUM BUCHNERUM. Amatorem absentem maxime proficere. Eleg. 16.

Elegiarum Liber Tertius continet.

Ad DAN. HEINSIUM de Laribus Dousicis Eleg. 1.

Ad ZACH. LUNDIUM. Novi Amoris initia Eleg. 2.

Ad IANUM MARIUM. Quo pacto Merillam amare coeperit. Eleg. 3.

Amatorem tempestati comparat. Eleg. 4.

Ad PETRUM SCRIVERIUM. Nullas sibi amandi indutias dari Eleg. 5.

Nimis verecunde se amare. Eleg. 6.

Ad Cupidinem Eleg. 7.


page 445, image: s445

De Ancilla, quae cum diu virum simulasset, et militem egisset, tandem Amstelrodami uxorem quoque duxisset, postremo capta est, et poenas dedit. Eleg. 8

Ad MERILLAM. Eleg. 9.

Ad MERILLAM in Angliam navigantem Eleg. 10.

Ad CASPARUM BARLAEUM, Amorem suum pudicum esse. Eleg. 11.

Elegiarum Liber Quartus continet.

Ad CONSTANTINUM HUGENIUM Eleg. 1.

Ad CHRISTIANUM CASSIUM de lusu Virginum Batavorum in glacie Eleg. 2.

Ad FRANCISCUM LEWIUM a GOUDA. Optima ingenia amoribus operam dedisse. Eleg. 3.

In Lampades et reliqua dramata BERNHARDI MEIERI, Eleg. 4.

Ad ZACHARIAM LUNDIUM. ut in Hollandiam veniat hortatur. Eleg. 5.

Ad ADOLPHUM VORSTIUM. Cum ipso Praeside, de omnibus cerebri ac capitis affectibus publice disputaret. Eleg. 6.

Ad CHRISTIANUM CASSIUM. lug. Batav. in Patriam revertentem. Eleg. 7.

Epistola MERILLAE ad V. FABR. postquam ex Hollandia in Patriam rediisset. Scripsit Z. L. Eleg. 8.

Ipse ad superiorem Epistolam respondet. Eleg. 9.

Ad Z. LUNDIUM Eleg. venatorias edentem Eleg. 10

Ad AUGUSTUM BUCHNERUM. Cum post horrendam illam inundationem, quae Anno 1634. contigit, in Cimbrica Chersoneso viveret, et aliquot


page 446, image: s446

orationes ab ipso Witteberga dono missas accepisset. Eleg. 11.

In Nuptias CHRISTIANI CASSII. Eleg. 12.

Ad CORNELIUM GROTIUM ex Germania in Sueciam discedentem.

Silvarum Liber unus continet.

In obitum ERMGARDIS RUTGERSIAE DAN. HEINSII. Uxoris.

Ad Civitatem hamburgensem cum ibi ageret HUGO GROTIUS.

Ad PETRUM CUNAEUM IC. cum primo Lugdunum Batavorum venisset.

Ad CLAUDIUM SALMASIUM de stupendo et admirabili casu qui in Hollandia tempore pestis contigit.

Ad FRIDERICUM LINDENBROGIUM.

De cruenta expugnatione Civitatis Magdeburgae.

Ad DAN. HEINSIUM cum Lugd. Batavorum venisset.

Ad Civitatem Leidensem, pro Oratione de Obsidione et liberatione eiusdem Urbis An. 1632. 4. Octobr. a se habita.

Ad MARCUM SVERIUM BOXHORNIUM, de natali utrisque, qui in annum eundem et diem incidit.

Miscellaneorum Liber unus.

Manes CORNELIAE VOSSIAE.

Vindemiae anni ClC ICC XXXVII.

Elegiarum Iuvenilium reliquiae.

Elegia in Natalem NICOLAI HEINSII.

Carminum Adoptivorum Liber.


page 447, image: s447

VINCENTII FABRICII ELEGIARUM LIBER PRIMUS. In quo Biblica.

ELEGIA I. Querela matris Moisis, quum filium in fluvium abiceret.

ANte annos ergo, fili miserande, natabis?
Tam tenero quam non convenit ille labor.
Sed tamen immitti si rege benignior unda est,
Parve puer, placidas experiaris aquas.
Exiguos iuncos, nexasque bitumine cannas
Ultima perculsae dona parentis habe.
Augebunt lacrimae flumen, suspiria ventos.
Me miseram! summa est muneris illa mei.
Parcite crudelem steriles clamare puellae.
Quod peperi, quo sum crimine facta nocens?
Nil merui. Phario convitia dicite regi:
Ille parum mites cogit habere manus.
Ille latus tenerum quaerit mucrone corusco,
Spirat et infestas ore furente minas.


page 448, image: s448

Illinc non una madidus stat caede tyrannus:
Hinc Deus. et Nilus, et male fida ratis.
Aut morere infelix, fatisque occurre sinistris:
Aut fluvium tenta, propitiumque Deum.
Si tamen, ut pereas, superi voluere, ratumque est;
Tutius est superos, et pia fata sequi.
Deliciis saltem feralibus aula carebit,
Et minus ad letum flebilis illa via est.
Non ego carnificem venientem cernere possum,
Nec rutilos enses ferre, nec arma pati.
Ante oculos ut te latro discerpere tentet,
Inficiatque tuo saepe cruore sinum,
Parvaque crudeles ut raptent ostra ministri,
Non animi satis est ista videre mihi.
Quam miserum est, Reges pueris indicere bella?
Quam miserum est fortes heic habuisse manus?
Debuerat validis concurrere tanta potestas:
Ut puero noceat, non habet ira locum.
Sat fuerat misero plebem lassare labore.
Post operas, nostri sanguinis ecquid eges?
Carnificem domino cur iungis? sufficit istud
Nomen, et oppressos est satis esse semel.
Ut facias servos, cur servis iungimur orbae?
Ah nimis indigne poena secunda praemit!
Utere mancipiis: operas intente flagellis:
Plurimus immisto sanguine sudor eat.
Aetati saltem tenerae post omnia parcens,
Ultorem sceleris disce timere Deum.
Quin tamen incassum sterilis consumitur ira.
Crescimus ante oculos, saeve tyranne, tuos.


page 449, image: s449

Crescimus Isacidae: tantisque furoribus acti.
Sensimus a nostris partibus esse Deum.
Sola tibi rabies superest, horrorque, metusque,
Et scelus, et multo sanguine tincta manus.
Intus adest animus tortor, versatque, rapitque,
Hoc pretio servi, nec sine caede sumus.
Nos tamen absolvet tandem lux candida fessos.
Auguror hanc miseris non procul esse diem.
Te tua perpetuo damnabunt fata furori;
Haerebit lateri, visceribusque dolor.
Adstabunt tumulo furiae, scelerataque cura,
Et diri gemitus, attonitusque pavor.
Adspicies tristes circa maestissimas Umbras.
Et faciem sceleris quolibet esse loco.
Hic quoque supplicium teneris ploratibus auget
Parvulus extorrem, quem facis ante diem.
Da veniam trepidae, fili dilecte, parenti:
Quod potui, feci, consuluique tibi.
Praeripui gladio iugulum, regique frementi:
Disponet placidus cetera fata Deus.
Iamque vale, puer infelix; miseramque salutem
Quaeras in mediis, inveniasque vadis.
Sin moreris: fato tecum tollemur eodem;
Me lacrimae tristes, te tua merget aqua.

ELEGIA II. Naenia Davidis post nuntiatam caedem Sauli, et Ionathae. Ex lib. 2. Reg. cap. 1.

INclita posteritas Iudae, si fletibus ullum
Tempus eget, misere est haec tibi flenda dies.


page 450, image: s450

Ecce decus regni, columenque, et regia pubes
Turpiter indigna morte perempta iacet.
Iamque madent summi regali sanguine colles.
Hei mihi quot clades illa ruina dedit!
Nesciat haec, nostrum nec Gatta superba dolorem
Laetitiae causam, materiemque puter.
Ascelon immitis nulla cognoscere fama
Debuit, insignes occubuisse viros.
Neve leves choreas, infandaque carmina discat
Laetior ante suos virgo Pelistha Deos.
Quod iactent, nolim quicquam superesse puellis,
Haec patris amplexum dum petit, illa viri.
At vos Gilboi iubeo sterilescere colles:
Invidiam sceleris sustinet ille locus.
Et nocuas valles, et conscia culmina caedis
Imbribus, et nullo rore madere decet.
Tam funestus ager nullo renovetur aratro;
Nec segetem cultor colligat inde sibi.
Non illic ponendi aris nascantur odores,
Aut quaecumque dari est fasque, piumque Deo.
Impius est campus tantorum strage virorum,
Criminis ultorem sentiat ille Deum.
Heic clypeum Saulo potuit rapuisse Pelisthus.
Regalem frustra texerat iste manum.
Hei mihi! ludibrii summam fortuna peregit:
Rex cum plebe pari conditione iacet?
Non Ionatha melius quisquis lunaverit arcum:
Certior ad cladem nulla sagitta fuit.
Nec Sauli gladios impune lacescere [Reg: lacessere] posses:
Sanguinis hei quantum dextera tanta dedit!


page 451, image: s451

Regius occubuit iuvenis cum patre peremptus.
Una dies belli fulmina bina tulit.
Quae fuerat vitae quondam, et concordia morum,
Nunc etiam fato iunxit utrumque pari.
Miraris celeres aquilas, per inane volantes.
Desine mirari: talis uterque fuit.
Vidisti validos descendere monte Icones:
His etiam maius robus utrique fuit.
Exsequias Saulo plorantes ite puellae:
Gloria cum Saulo vestra iacente iacet.
Vobis ille croco, et fulgentem murice vestem,
Et rutilum gemmis tegmen habere dedit.
Crinibus ah quis deinde dabit flaventibus aurum?
Quo se iactabit munere pulchra manus?
Hei mihi, quod rapuit fortissima pectora fatum?
Cur Ionathae facta est sanguine Parca nocens,
Si quis adhuc superest sensus felicibus umbris,
Et meminisse mei post tua fata potes,
Accipe fraternos, Ionatha dulcissime, fletus:
Occubuit tecum vita, salusque mea.
Quod iuvenis tenerae castus largitur amicae,
Hoc, donec licuit, tu mihi semper eras.
Quod facit, ut placeat sponso, pudibunda puella,
Amplius in nostro, frater, amore fuit.
Hei mihi, quid fieri potuit crudelius istis,
Tantus amor populi quod cadit ante diem.

ELEGIA III. Querela Dinae devirginatae.

SI lacrimis possem laesae succurrere famae,
Criminis immunis flensque, dolensque forem.


page 452, image: s452

Post lacrimas, gemitusque, manent vestigia culpae,
Et peragunt sceleris, flagitiique ream.
Tunc potius decuit pectus diducere luctu,
Cum mihi per Solymos impetus ire fuit.
Quin ego sidoniam sumpsi formosula pallam,
Quin ego distinxi, composuisse comas.
Et manibus data sunt, et sunt redimicula collo:
Et simul infelix, et speciosa fui.
Pone sequebantur famulae. Sed cetera vicit
Splendida virginitas pompa, meusque pudor
Laudabant Solymae Formamque, pedesque puellae,
Funeris auspicium laus fuit ista mei.
Converti iuvenum vultus, et amare coegi.
Quod placui, nocuit, perniciemque tulit.
Hoc erat, ut rapto tam pulchra pudorem redirem:
Id fuerat facies illa, decorque mihi;
Do veniam iuveni: pulchram Sichemus amavit.
Debuerat facilis Dina manere domi.
Debuerat sancti monitus audire parentis.
Ah quoties dixit: tu tibi, nata, cave.
Ah quoties dixit: moderatius utere forma:
Lubrica res pudor est; disce manere domi.
Ut nihil admittas; dum laeta vagatur ubique,
Quod tamen excuset, femina semper habet.
Aetatis florem nimium ne credito Soli;
Ille tuus tener est, insidiisque patet.
Abstulit ambitio miseram, vitiumque iuventae:
Et pia pro vano dicta monentis erant.
Discite formosae monitis felicius uti,
Et iuvenes oculis sollicitare minus.


page 453, image: s453

Ut peccare viri dicantur, et esse protervi
Illecebras nostro crimine semper habent.
Nos oculis miseros, nos blando ducimus ore:
Nos trahimus roseis sponte, vel arte genis.
Dum movet argutum varie lascivia corpus,
Formaque luxurians dum placet ipsa sibi;
Dum vaga nequitiam, morbumque lacinia prodit,
Lacteaque abducta veste papilla patet:
Omnia dum facimus; stultumque est deposcere culpam
Ut caveant iuvenes, abstineantque manum.
Sic ego deliqui. sero mea crimina sensi,
Nunc patior poenas, promeruique pati.
Quae modo compta fuit, furioso scinditur ungue,
Materiesque mali desinit esse coma.
Quantus inest oculis, lacrimae fecere tumorem:
Hos etiam turpes esse coegit amor.
Os quoque peccavit, scelerataque basia sumpsit,
Quae nunc infesto pollice saepe luit.
Pulchra olim, rabidis lacerantur pectora palmis,
Debuerant aliam non ea ferre manum.
Hoc miseram decuit Solymis occurrere vultu,
Ut miseranda magis, quam rapienda forem.
Quod potui incompta facieque, comaque tueri,
Excidit ornatae, deperiitque decus.
Et tamen una fui venerando filia patri.
Scilicet ut nullam mallet habere pater.
Quin ego tot fratrum quondam germana vocabar:
Omnibus ut fierem dedecus una soror.
Sola ergo post facta patris, fratrumque meorum,
Ludibrium, tantae posteritatis ero?


page 454, image: s454

Et merui. Tantum cupiat succedere culpae,
Erroremque meum nulla puella sequi.

ELEGIA IV. Querelam DAvidis, cum filium Absolonem fugeret.

FIlius ad portas aderit: fugiamus amici.
Est dandus sceleri, flagitioque locus.
Agmina iam volitant: iam rauco tympana cantu,
Iam tuba ferales edidit inde sonos.
Ille meus rabidam conquirens undique plebem
Dux praeit, et socios impietatis habet.
Festinate viri, ne tam scelerata caterva
Omina de nostro sanguine prima petat.
Fatalis iuvenem rapuit vecordia morum.
Omnia nunc auder: nec putat esse Deum.
Hanc modo cervicem funestus postulat ensis.
Ni fugimus, peraget filius ipse nefas.
Haec quoque nobiscum ferali maenia ferro
Eruet, et iunget crimina multa furor.
Forsitan in vacua placidus dominabitur aula:
Mitius eiecto saeviet ille patre.
Et nos exilio pariter servemus, et urbem.
Ille gerat manibus perfida sceptra suis.
Ille capillatus nostrum diadema capescat [Reg: capessat] :
Succedatque patri filius ante diem.
Saltem regali non inveniatur in ostro
Sanguis, et haec careant sceptra cruore meo.
Non ego fortunae consensi invitus, amici.
Infelix merui deteriora pati.


page 455, image: s455

Ante oculos miseri caedes versatur Uriae,
Et non legitimo Berseba iuncta toro.
Obruimur iustis, post tam crudelia, poenis;
Et premit infandum numinis ira caput.
Impius est gnatus: Sed summo crimine crimen
Pensat, et exemplo est impius ille meo.
Quamlibet immitis, peragit mandata Iehovae:
Peneque iam veniam tam sceleratus habet.
At vos, o socii, nostris involvere fatis
Ah pudet! Ille dolor debuit esse meus.
Eheu, cur, toties mihi quae spectata secundis
Rebus in adversis cogor amare fidem?
Tu saltem tantis a casibus hospes Ithai,
Servatum patriae subtrahe quaeso caput.
Si mea sors nondum (nec profuit) hactenus unquam,
Profuit; at saltem non onerosus ero.
Me iuvet exilio contentum hinc inde vagari:
Tu poteris multis utilis esse domi.
Te tua seposuit blandae fortuna quieti:
Me mea sors solitis versat, agitque modis.
Quae dulcem misero quondam rapuere iuventam,
Exercent eadem fata secuta senem.
Quas ego non latebras didici, cum Saulus adesset,
Et caput infesto quaereret ense meum?
Exul eram, cum sceptra Deus concessit, et ostrum.
Nunc ego privatus rursus, et exul ero.
Si nunc restituar pecori, vitaeque priori,
De superis nondum iusta querela foret.
Illa pedo posito vidistis sumere sceptra:
Cur querar adsumpto ponere sceptra pedo?


page 456, image: s456

Nil mihi tanto, praeter fastidia, regno.
Restat, et exilium, sollicitosque metus.
Quodque dedi scelerum poenas, sed et hostibus olim.
Materiem risus, ludibriumque meis.
Hanc ego cur aulam campis mutare recusem?
Pascentes melius vivitur inter oves.
Illic insidias ignorat rustica pubes,
Et dominum pecoris non doler esse patrem.
Tam placida si me componant fata quiete,
Quod iuvat, exul ero: nec gravis ista fuga est.
Sin Deus ereptas rursus mihi destinat arces;
Obsequar. Obsequii gloria maior erit.
Dulce erit interea cognoscere, vivere gnatum,
Et sceleris iuvenem paenituisse sui.

ELEGIA V. Oratio Iudithae [(transcriber); sic: Iudithtae] post interfectum Holofernem.

POst libertatem, Cives, vitamque receptam
Ut decet, ultori solvite vota Deo.
Truncus in infami, tabo fluitante, cubili
Dux iacet, hac cecidit barbarus ille manu.
Ultra femineum gladios tentare vigorem
Ausa, dedi patriae, quod nequiere viri.
Sed tamen id meritum superis transscribere praestat.
Impetus aeterni numinis ille fuit.
Ipse Deus teneram dextram direxit ad ictum:
Ipse Deus iugulum pressit, opemque tulit.
Parcius huc cumulare rosas et munera, Cives:
Servantur melius tam pia dona Deo.


page 457, image: s457

Rem tamen, ut gesta est, si qua est audire voluptas,
Discite. non gravis est commemorare labor.
Prodieram sola (nostis) comitata puella.
Cingebat nitidum splendida vitta caput.
Luxurians Syrios coma diffundebat odores,
Ornataeque manus: et rubuere genae.
Candida Sidoniam velabat palla lacernam:
Nec caruit gemmis utraque pulchra suis.
Hei, miseram quam non decuit tam pulcher amictus?
Hei, viduae quam non convenit ille color?
Nec tamen hunc cultum persuasit foeda libido.
Sit procul a nostris moribus ille furor.
Nec pariter crocea cum veste superbia sumpta est.
Hac animum testor labe carere meum.
Hostibus ornabar: ut non impune placerem.
Barbarus ut caderet, compta, decensque fui.
Non didici iunctis umbonibus ire per hostem:
Arma gerant fortes, qui didicere, viri.
Femina festivis oculis formosa genisque
Vincat, et argutis, quos dedit ore, sonis.
Tutius insidias, animis et viribus impar,
Instruit, et pugna cauta puella dolis.
Hac ego pugnavi, superis suadentibus, arte.
Pro patria, Cives, ingeniosa fui.
Tempus erat, quo fusca comas Aurora resolvens
Solares primo lumine prodit equos.
Inferimur castris: horrebant omnia pilis:
Plurimus ad portas miles, et intuserat [(perhaps: intuderat)] ,
Protenus ad primos qui iungunt agmina cervos,
Undique concurrunt, iniciuntque manus,


page 458, image: s458

Nec tamen erubui conspectis cominus armis.
Scilicet haec oculi iam didicere pati.
Quod placuit cultus, quod non absurda videbar,
Assyrio ducor praeda futura Duci.
Blanditias decori iunxi, mendacia formae.
Barbarus attonitus captus utroque fuit.
Ipse quidem rutilo tumidus recubabat in ostro:
Regius in lato syrmate luxus erat.
Stabat inaurata galeatus veste satelles:
Omnibus in dextra cuspidis hasta fuit.
Et tamen imposui tam forti, et amare coegi.
Hoc superi dederant, illaque forma mihi.
Mox infelicem, quoque exarderet in ipso
Funere, subiecit prima libido facem.
Et iacui supplex: sed non tulit ille iacentem.
Et flevi: lacrimas non tulit ille meas.
Inde dies, alterque dies: et tertius ibat;
Et licuit soli vivere more meo.
Iamque aditus, reditusque, et pervia castra patebant.
Undique, nec quicquam qui prohiberet erat.
Luce tamen quarta, suadente libidine, tandem
Splendida regales instruit aula dapes.
Criminis interpres infamis semivir ibat
Baogus ah domino turpior ipse suo.
Ut veni, Ductor sublimi in sede locari
Iusserat: et lateri proximus ipse fuit.
Hinc alios late proceresque, ducesque videbam
Ordine pro meritis quemque curare suis.
Iam famuli totis ponebant vina Smaragdis,
Et solidae gemmae sustinuere dapes.


page 459, image: s459

Sola ego, quod vetitas epulas gustare refugi,
Parte cibi modica simplicis usa fui.
Abra comes tostam posuit cum pane polentam:
Hanc veniam nostris moribus ille dedit.
Iam pateras vario cingebant flore corallae:
Iam calidus circum tempora Bacchus erat.
Donec de vino sumpsit petulantia vires,
Flammaque de flammis, deque calore calor.
Sancta Dei, Cives, contestor templa, pudoris
Infandum spolium non habet ille mei.
Ebrius amplexus solos, et basia sumpsit:
Haec etiam casta mente, coacta dedi,
Cetera servabat thalamo prior ipse locatur,
Insano fessus, deficiensque mero.
Huc quoque concludor. Tempus Deus ipse, locumque,
Et mentem ausurae, consiliumque dedit.
Languida purpureo pendebant colla cubili:
Auratis fixus post bus ensis erat.
Scilicet implevi facinus, cervice recisa:
Huc comes infandum condidit Abra caput.
Cernitis, ut multo caligent lumina tabo:
Felici tandem pressimus illa manu.
Exsangui superest vesana ferocia fronti:
Et praefert solitas turbidus ore minas.
Sed iacet. Auspicium vestrae Iuditha salutis
Praetulit. Huc animos, armaque ferte viri.
Ductore amisso, pavidam prosternere turbam
Sufficit Exigui sanguinis illud erit.


page 460, image: s460

VINCENTII FABRICII et ZACHARIAE LUNDII Hiberna, Sive ELEGIARUM LIBER II.


page 461, image: s461

Illustrissimo Viro HUGONI GROTIO, Regni Suecici apud Regem Christianissimum Oratori, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. CUm nuper Cornelius Tuus, iuvenis admirabilis atque ingenii heic esset, Amplissime Groti, libens sensum pristinae amicitiae tam iucunda, et honorifica consuetudine resumpsi: Idque eo ardentius, quod in generosa fronte, vividisque oculis Tua, indoles, illaque animi incomparabilis sublimitas legeretur. Et partem quidem voluptatis Lundius, familiaris meus, venit. Quem filio Tuo candor, ingeniique venustas facile conciliavit: cum tamen id ille, qua est modestia, mei esse benefici profiteretur. Ceterum Cornelium consiliorum suorum ratio alio vocavit. Nobis saltem hoc reliquit, ut quoties tanta morum amoenitas obversatur oculis, ingenti delectatione profundi [(transcriber); sic: prefundi] animum necesse sit. Quoties deinde ad virtutes, et magnitudinem Tuam cogitando deventum est, nescio quo repente numine impetus animus adsurgat. Eoque ardore abreptus praeconia Tua titulosque heic commemorarem, nisi scirem, Te virum talem, qui illam


page 462, image: s462

gloriam es consecutu, qualis vix orbe toto capi posse videatur, magis Tua Te vi nosse, quam alienis laudibus aestimare. nec sane huiusmodi virtutibus quicquam adiungi vel exquisitis adulationibus potest, quas ut destrueret, ipsi etiam fortunae locus fuit. Quod cum ab ineunte aetate semper mihi persuasissem; a Te tamen imposita mihi necessitas est, ne cetera pluris, quam conspicuam Tuam, et incredibilem humanitatem facerem. Quintus enim nunc annus agitur, ex quo res meas, studiorumque rationes ad Tuas curas pertinere pateris. Cum non contentus religiosum cultorem admittere, salva magnitudine Tua, ad amandi quoque facilitatem descendisti. Idque literis subinde ad me indulgentissime [(transcriber); sic: indulgentissme] scriptis testatus es. Porro occultus esse adfectus Tuus non potuit: quod non raro tum in patria mea, tum alibi honestissimis, et, quod caput est, Tuis laudibus, ut aliis quoque laudandus viderer, effeceris. Cum autem tota vita mecum Lundius ita vixerit, ut nihil ab ipso seorsim haberem: patere quaeso, ut amoris quoque Tui, et summae benevolentiae usuram cum familiari dividam. Qui profecto, quoniam iam ante in possessionem me volente venit, de ea iam non, nisi violenter, deicit poterit. Quamquam autem ea nunc sit dignitas Tua, coque loco vivas, ubi nihil nisi augustum, nisi Te dignum occurrat: non invitum tamen puto ad versiculos a gravioribus negotiis deduci. Numquam enim sine maxima delectatione reverteris ad memoriam adolescentiae tuae, qua omnibus omnis aetatis poetis induxisti caliginem [(transcriber); sic: caligenem] . Calumniam omnino, aut invidiam non reformidamus, si iis quandoque oblectationibus [(transcriber); sic: oblectionibus] seria studia


page 463, image: s463

temperamus, quas omnium gentium summi, atque celeberrimi viri inter remissiones suas habuerunt. Qui autem eas adspernantur, fastuosi, et sola omnium rerum ignorantia memorabiles, meminisse debebant, etiam ineptissimis versibus suavius, quam nihil agendo, otium perire.
[Gap desc: greek words]
Inter quos tamen quidem maxime iniqui in carmine modestam lasciviam reprehendunt, et ingeniorum luxuriam non ferunt, qui, adolescentia inter vina et scorta intemperanter consumpta, in moribus nec lasciviae modum, nec luxuriae habent. Nobis semper diversa ab iis ratio placuit. Inprimis, cum manifestum esset, miseris istis, ex tam beatis, ut arbitratur, occupationibus nihil, nise scelerum memoriam, fractamque, invalidam senectutem relinqui. Ferunt mandragoram [(transcriber); sic: mandragomm] , si iuxta vites nascatur, vim suam vino communicare. Suavius enim dormiunt, qui id biberunt. Nobis profecto numquam felicius succedunt graviora studia, quam cum his Musarum amoenitatibus non alieni sumus. Quibus refectus, quasi, et mitigatus animus severius reliquarum artium supercilium minus expavescit et maiori dexteritate consequitur. Hac ratione inter alia Elegiae complures Lundio meo, ac mihi aliquando natae sunt. Cum autem ipse ante biennium in Cimbrica Chersoneso, quasi exul, agerem, qui id temporis calor poeticus illius caeli frigus mihi mitius reddidit, eum nunc Hibernorum titulo praescriptum tibi mittimus. Scimus, autem, Te in amando semper mores Tuos tenere. Nam, ut dixi, humanitatem


page 464, image: s464

Tuam privatim novimus: et amoenitatem ingenii cum infinitis publice, cognitam habemus. Cum ergo morosus, et arrogans, et si ipse velis, esse non queas; Poesin autem, si odisset, naturae Tuae vim faceres: sumpsimus eam confidentiam nobis, ut Hiberna ista cum nostra esse diutius nollent, Tua esse iuberemus. Quae si in clientelam Tuam recipis, facis Tu, quidem, quod soles, ut nihil humanitatis in Te desiderari sinas: sin respuis et excludis, illae minus patiuntur, quam meruerunt.

BRuma riget, gelidusque iubet torpore December,
Et Ianus rigidas excubat ante fores.
Saturnalitiis redeunt sua tempora festis,
Unde sibi timeant non habet iste dies.
Quid facis o Vatum non infima gloria Lundi,
Fabricio numquam dissociate tuo;
Aut tu, Vincenti, superat quem nullus, et unum
Cui se contendat Lundius esse parem?
Felices Phoebus quibus est, et amica Cythere,
Quosque sibi petit haec, et petit ille sibi.
Vobis vel media sub grandine nascitur illud
Quod placido Musae condere Vere solent.
At quibus est Paphiae tenuis reverentia Divae,
His riget aeterno Castalis unda gelu.

CORNELIUS GROTIUS.


page 465, image: s465

ELEGIARUM LIBER SECUNDUS.

VINC. FABRICII. Ad IANUM BODECHERUM BANNINGIUM. Hiemem amatori maxime aptam esse. ELEGIA I.

OBliquam Phoebo submisit Aquarius urnam
Paulatim relegunt sidera Solis equi.
Vicinus Boreas arctoa per arva vagatur,
Induratque nives, et remoratur aquas.
Hoc ego sub caelo vobis, Bodechere, supersum.
Proxima stat capiti Parrhasis ursa meo.
Te quoque, sed miti sub sidere, lenius urit,
Optime Benningi, sed tamen urit hiems.
Incendant pueri congesti cespitis ignes.
(Deficiunt isto nos quoque ligna loco)
Vinaque libentur Batavis sincera Camenis.
(Fabricio gratas reddite fata Deas.)
Inter vina mihi dulces memorentur amici.
Hoc mihi de vobis Di superesse volunt.


page 466, image: s466

Quot lepidas noctes iucunda resumit imago!
Quos posui tecum, quot Bodechere dies!
Boulius arrepto cyatho clamare videtur:
Dent pia, Vincenti, fata, quod opto, tibi.
Leevvius applaudit: nec tu, reor, optime cessas,
Et memorem si quem non pudet esse mei.
Haec ego dum meditor, vel tamquam facta recordor,
Labitur irriguus per mea membra Deus.
Vivatis socii. Superi feliciter annos
Continuent vestros, adiciantque meos.
Sic nos ante focum ducamus suaviter horas,
Et delectet hiems, nec gravis esse queat
Desipiat mecum, quisquis sapienter amabit.
Tutius hibernis noctibus illud aget.
Iam dudum tenebris uti didicere puellae.
Simplicius nulla tollitur arte pudor.
Cum neque vicinae custodia prodit amantem:
Cum sedet in primo limine nulla parens.
Qui sapit, aut latebras trepidae condonet amicae:
Aut spem decipiat ne miser ipse suam.
Verticis Idaei metuit Saturnia lucem:
Nubibus obductis non negat illa Iovi.
Raro contemnit famam profusa libido;
Quae cauta est, metuit, prostituique timet.
Rumorem quisquis postponi credit amori,
Ah nimium formam diligit ille suam.
Cum glacie steterint undae, via pervia facta est,
Si tibi dilectam circuit unda domum.
Hoc tamen exiguum est. Sed, cum tibi venerit usus,
Exiguum maius, quam nihil, illud erit.


page 467, image: s467

Nec te commoveat nocturni frigoris horror,
Ipse licet boreas pulset utrumque latus.
Plenior officio merces mihi crede futura est,
Tam dulces dominae cum patuere fores.
Hinc quoque, si nescis, cogetur amare puella:
Hinc quoque se dignam sentit amore tuo.
Si tamen in portum te detulit aurea Cypris,
Iamque patet votis tota puella tuis;
Elige de multis totius partibus anni,
Commodius nullum tempus habere potes.
Iuppiter ut vellet binas committere noctes,
Causa fuit vernae tam breve nocte iter.
Ludere qui vultis, nimium ne credite Soli,
Proditus hoc Mavors, et Venus ipsa monet.
Dissolvit Venerem, lateris cum viribus aestas:
Praeripiat Brumam, si qua puelle sapit.
Nunc quoque candidulas lascivius implicat ulnas,
Et propius tenerum iungit amica latus.
Frigora causatur. Sed basia cetera dicunt.
His etiam loquitur, sollicitatque pudor.
Quae tibi seponit tua Fulvia, Iane precamur
Brumali eveniant gaudia nocte tibi.

ZACH. LUNDII. AD CHRISTIANUM CASSIUM, Aestatem amoribus maxime aptam esse.

ELEGIA II.

CAssi, cui prae me ridet fortuna beato
Sidere, et egregiis Pallas amica viris;


page 468, image: s468

Cum patre Grotiade natus quem Grotius arsit,
Et pater Heinsiades, heinsiadesque minor;
Quem Franci, Belgaeque sibi, Cimbrique reposcunt,
Quem pridem voluit Leucoris esse suum;
Dum calamo meliore refers convivia magni
Principis, et socii regia festa tori:
Ingenuos lusus: vel quae spectacula Circus
Exhibuit; vel quae Comica turba dedit:
Quid mea forsan agat, mihi si qua Charinta, requiris,
An veteri gelidos temperet igne dies?
Omnia confiteor: postquam se pronior ignis
Solis in occiduas mergere coepit aquas,
Coepimus exclusis et nos torpescere flammis:
Pectora brumali diriguere gelu.
Tempora vertuntur: certe vertuntur amantes.
Ut sese caelum, sie homo semper habet.
Cum gravis ardebat Phoebeis ignibus aestas,
Ardebant flammis pectora nostra suis.
Decrescente die, decrevit pectoris ardor.
Frigidus huc illuc, egelidusque feror.
Nec bene, si credis, cum frigore convenit aestus,
Ingelidam brumam non agit Ignis amor.
Nec Venus apta potest hiemi, nec filius esse:
Haec tenera est: toto corpore nudus Amor.
Ipsa Charinta tepet multis hinc milibus absens:
Nec quamvis cupiam visere, bruma sinet.
Ter volui veteres dominae revocare calores:
Irrita fecerunt ter mea vota nives.
Interclusit iter glacies fallacior Albis:
Heu quod nec fragilis, nec solidata satis!


page 469, image: s469

Sis mitis; pater Albi mihi, vel transfer amantem;
Tranandi liquidam vel mihi pande viam.
Sed cedat potius glacies, et Vere reverso
Flamma vetus redeat, cumque calore calor.
Optat idem mea Lux: sed eo sapientius optat,
Quo tunc commodius sentit amoris opus.
Discite qui sapitis (si quis sapit inter amantes)
Aestivos hiemi praeripuisse dies.
Iuppiter ut posuit cunctis sua tempora rebus,
Iussit ut hoc tempus semper haberet Amor.
Consiliis usus felicibus inter amandum
Elector calidi temporis ipse fuit.
Cum dulcem tulerat spatiosa per aequora praedam,
Nondum constrictus frigore Pontus erat.
Omnia ridebant, et erat formosior annus
Cum bos in laetis luxuriaret agris.
Prima cupidinibus si sola est apta iuventus,
Et verum est, quod sit turpe senilis amor;
Ver solum teneris dicetur amoribus aptum:
Hic hiemis speciem, Veris at illa refert.
In gelidam quisquis brumam suspendit amores,
Crede mihi, flammas negligit ille suas.
Nubere Vere decet: sic ut iuvenilior aetas
Firmior, et qua non ardeat ulla magis.
Ut calor a bruma toto proscribitur orbe:
Sic idem laeto Vere receptus adest.
Vere calet gremium terrae, gremiumque puellae.
Vere calent flamma mundus amorque pari.
Si tamen a brutis exemplum sumere fas est.
Non unquam melius conciliatur amor.


page 470, image: s470

Tunc avis in silvis, et silva quod ardeat ipsa
Ambit, et in media piscis Amator aqua.
Oscula dant Conchae: repetit sua murmura Turtur:
Admittit cupidam feta Columba marem.
Palmaque vicinae transmittit brachia palmae,
Mixtaque stat myrtis Laurus opaca suis.
Quaere toros, cum vena calet, cum sanguis abundat,
Cum caput aequoreis exserit Haedus aquis.
In Geminos transit Phoebus, duplicatque calores.
Ardet, et in flammas omnis Olympus abit.
Hinc quoque, si nescis, flammae geminantur et ignes;
Hinc quoque, si nescis, fortius urit Amor.
Fortius urit amor, flammaeque incendia flamma
Ventilat, et stimulos ignis ab igne capit.
Dum redolet tellus herbis, dum campus aristis,
Quin age festivo tempore disce frui.
Si tibi dilectos paries disiungit amores,
In rus cum sola solus abire potes.
Heic impune licet, quicquid fecisse voluptas
Suaserit, et fieri quae sine teste velis.
Quod si coniugium cupis, et quod ludere possis,
Omnia, praeterquam carmina, silva dabit.
Ne tamen haec desint, versus Philomela parabit.
Cetera de viridi gramine Lectus habet.
Differ opus, cum Pleiadum se sidera condunt:
Cum remeant eadem, tutius omen erit.
Vere redit medio Tegaeae stella puellae:
Cur nisi quod caleat Vere puella magis.
Tunc dat sponte tibi gratis, tunc basia vendit,
Quae vix hiberna nocte coacta daret.


page 471, image: s471

Non est ulla Deae Paphiae pars aptior anni.
Laetatur pulchro tempore pulchra Venus.
Si qua mihi tecum, Cassi, concessa puella est,
Maturo veniat non nisi Vere precor.
Ambae formosae formoso tempore dentur,
Quoque magis caleant, Veris adesto calor.

VINCENT. FABRICII Ad IANUM MEIERUM, Nuptias Danicas spectantem. Amatorem regi similem esse.

ELEGIA III.

DUm quatit Arctoam taedis regalibus aulam,
Festaque Principibus gaudia condit Hymen;
Te quoque laetitiam patriae sentire putamus
Ante tuos positum, candide Iane, focos.
Cum tamen amplexus, et principis oscula cernis,
Principis exemplo forsan amare potes.
Saepius alterius quidam spectaverat ignes:
Spectanti tacitus venit in ossa calor.
Sed iuvenes regum multo conspectius ardent.
Materies flammae latior inde patet.
Vix Superum Rector fuerat manifestus amator:
Intepuit subito quilibet igne Deus.
Inde Venus precibus Gradivi cessit amantis,
Et Clytie Phoebo, Leucothoeque placent.
Inde replet terras, caelumque licentia Divum:
Inde timet Satyros rustica, si qua bona est.
Et tibi nunc quaedam forsan regina vocatur:
Et dominum rursus te vocat ille suum.


page 472, image: s472

Illius amplexu sceptrum transcendis, et aulas;
Et tibi regales credis habere manus.
Nec minus est formosa; nec incivilis habetur;
Basia nec quicquam rusticitatis habent.
Ut Princeps opibus nobis, vel origine distet:
Qui sapiant, oculos an tamen unus habet?
Cedimus obsequio: numquam cedemus amore.
Hac quoque nos reges conditione sumus.
Qui superos caelo detraxit, Iane, Iovemque,
Aequat amatores regibus ille puer.
Deseruit regnumque Paris, regemque parentem:
Deserti pretium, causaque Nympha fuit.
Imposita quoties contingeret ubera dextra:
Iste locus regnum est, dixit, et aula mihi.
Nec me deficiet nostram iactare Merillam.
Principe digna viro, maluit esse mea.
Est mihi sectus humum, purisque liquoribus udus
Hortulus: hunc mecum possidet illa tamen.
Areolas horti quoties numeramus et herbas,
Tot populos regni credimus esse mei.
Illa legit violas, vel decutit arbore poma:
Laetaque de quavis gente tributa petit.
Interea carmen mihi provenit inter odores.
Imperii census dicitur iste mei.
Non diadema tamen, non sceptrum defuit unquam:
Implent serta caput, myrtea virga manum.
Omnia pro regno: nisi quod nec sica timetur,
Et dolor occlusas non sedet ante fores.
Invidet et nemo: nisi quod fortassis amamur,
Peneque plus iusta parte Merilla favet.


page 473, image: s473

Tutus ab insidiis: nisi cum blandissima Virgo
Versibus intento basia pauca rapit.
Nec terit ambitio limen, sed candor, et ille
Ingenuus purae simplicitatis amor.
Haec inter, teneram complexus, Iane, Merillam,
Principe dedignor quolibet esse minor.

ZACH. LUNDII Ad CORNELIUM CRISPINUM, Vandalum. Amatorem captivo et mancipio similem esse.

ELEGIA IV.

CUi placuit Latiis exculta Batavia Musis,
Leidaque Cecropiis doctior una Scholis,
Cur iam Palladios, celeberrima pectora, coetus
Despicis, ad patrios desidiose focos?
Quin age, Corneli, potior sententia prima est,
Si sapis, ad Phoebos disce redire tuos.
Non sinit acris hiems, inquis, non pulchra puella:
Impedit haec blandis vocibus; illa gelu.
Credo ego, nec miror: (quis enim bene fugit amorem?)
Dis autem pedicas exstruit ille suas.
Basia causaris: nec opus fuit addere brumam,
Hactenus in causam sufficit unus amor.
Aspice captivos ut circumducit amantes.
Aspice, subiectis imperat ille Diis.
Degenerant alli: patrias hic vindicat artes:
Mulciber, exemplis utitur ille tuis.


page 474, image: s474

Vincula quae nectis furtim dum concipit uxor,
Vincula furtivus nectere discit Amor.
Ex illo totum sibi debellavit Olympum.
Quid mirum? si nos sub sua iura trahat.
Ille velit, subito deponet tela trisulca
Iuppiter, et fiet bos, ovis, imber, olor.
Ille velit, mox oblitus citharaeque suique
Perferet Aemonias pascere Phoebus oves.
Iusserit, abiecta quaeret [(transcriber); sic: qraeret] Mars Casside Cyprin;
Iusserit, ipsa sui nescia Cypris erit.
Alcides mollem versabit pollice telam:
O tantas poscunt altera tela manus!
Nectit Atlantiades frustra talaria blantis [(perhaps: plantis)] ,
Ut fugiat pueri retia, et ipse volat.
Saepe tibi eripuit virides, Semeleia, thyrsos;
Excussa est liquido fuscina saepe Deo.
Nunc quoque suspirat veteres Neptunus amores,
Dum riget astrictus aspera Tethys aquis.
Ipse domi didicit, quam sit res saeva Cupido,
Lundius exemplum cur aliunde petam?
Nulla fugae ratio est postquam sum factus amator.
Impediunt cursus vincula lenta meos.
Basiolis iungit blandissima verba Charinta:
Sic volucrem visco fistula iuncta capit.
Explicat ornandos operosa ministra capillos:
Adstat, et hinc tacite vincula nectit Amor.
Sed neque Lictores desunt, quos mittat, ocelli.
Nec Carcer, nam pro carcere pectus habet.
Omnia sustineo: nisi quod custodia duplex
Excubat ad surdas spesque metusque fores.


page 475, image: s475

Flagra tamen patimur: dominae sunt verba minantis,
Quodque supercilium fulmine paene necat.
Subvenit et nemo: nisi cum fortasse Thalia
Dulcia Castaliis porrigit hausta vadis.
Sie ego mancipium pridem sum factus amoris:
Nec fieri liber spero, nec esse volo.
At tu, Corneli, me vindice, disce putare
Servitium, puero sub duce signa sequi.

VINCENTII FABRICII AD DIDACUM PLANCIUM. Amatorem audacem esse debere.

ELEGIA V.

DIdace, quem misero trepidantem addixit amori
Ridiculo forsan crimine laesa Venus.
Quid iuvat insomnes gemitu producere noctes,
Testarique Deos, de Dominaque quaeri?
Si nihil ah simplex coeptis in amoribus audes;
Fortunam trepido si premis ipse metu.
Nunc tantum foribus surdis male sanus oberras,
Ostendat Dominam si qua fenestra tibi.
Callida furtivo ridens de poste puella,
Suavius hoc misero nullus amavit, ait.
Didace pone metum: quem si non ponere nosti,
Tam male ponatur conciliatus amor.


page 476, image: s476

Sume animum, frontemque viri; potiere cupita.
Rusticitate potest femina nulla capi.
Quam miser erubui nuper praesente puella,
Fortia praeriperet cum tibi verba pudor.
Illa quidem amplexus agitabat et oscula secum:
Te tuus attonuit, destituitque metus.
Sensi purpureum totis traxisse ruborem,
Cum pavidus stares, et sine mente, genis.
Illa tamen vultuque oculisque exorat amorem:
Coniungunt tacitas pectus et ora preces.
Nec tetricos mores, nec credimus esse severam,
Tam lepidam frontem cui Cytherea dedit.
Formosam timide quisquis compellat amicam,
Me sceleris tanti non agat ille reum.
Te quoque de Domina quicquam sperare vetamus.
Ni male consulta simplicitate cares.
Ridet amatores Cytherea proterva timentes.
Ludibrium pulchrae nolumus esse Deae.
Crede mihi, cupiunt quaecumque ubicumque puellae.
Ah tam festivo crimine nulla vacat!
Quod teneo gremium Dominae, quod basia libo;
Praemia non pavidi pectoris illa fero.
Parcius id facerem; cum me vocat illa scelestum
Mitius irasci nulla puella potest.
Cum nimis audacem clamat, petulantius insto.
Vincitur, et cogi gaudet, et esse minor.
Ah quoties matrem causata, levesque susurros.
Cum premerem, vanos prodidit ipse metus.
Vix mihi colloquii concessa est copia primi,
Colloquio primo basia bina tuli.


page 477, image: s477

Nec tamen excludi merui tam liber amator.
Profuit audentem non tenuisse manum.
Qualiter aversos incumbit victor in hostes,
Id tamen ad famam non putat esse satis.
Sed celer in tergis haeret, spoliisque potitus
Arma tenet valida, raptaque signa manu.
Sic dominae dextram, mox colla genasque subegi,
Illaque Acidaliis aemula labra rosis.
Mox habiles sensim tangi didicere papillae.
Tam pulchro posui nostra tropaea loco.
Ulterius si quid: forsan succumberet illa,
Nec nimium simplex me trahit inde timor.
Sed quod amo Dominam, tangorque libidine nulla,
Delicias modicas suasit utrique pudor.
Quit timidus non est, ne sit lascivus amator.
Qui sapit, exemplo discat amare meo.

ZACH. LUNDII. Ad CAROLUM GENTILEM. Amatorem timidum esse debere.

ELEGIA VI.

CArole, qui nondum quid sit Venus effera nosti,
Cui numquam illusit fraude protervus amor,
Cur mihi iam toties, timidos cur obicis ignes,
Et pavidum vere pectus amare negas?
Praecipis ut poscam quidvis audacter amicam,
Ne pereant turpi tot mihi dona metu.


page 478, image: s478

Non tutum est quod amice mones: sit blanda licebit,
Mista tamen casto est nostra pudore Venus.
Atque utinam soli maneat mihi casta Charinta,
Nequitiaeque velit non meminisse meae.
Fallor? an externos iam nunc conquirit amores.
Lundius haec calidae praemia mentis habet.
Et merito: quid enim monitus accepimus omnes?
Illa levis facta est crudelitate mea.
Causa tamen non tota mea est, ex parte puellae est,
Tertia pars, sed pars maxima sola tua est.
Aspice, dum per te nimium petulanter amamus,
Excidimus cunctis, Carole, paene bonis.
Vera loquor: nec dum pulsis lux orta tenebris,
Obsessumque gravi frigore corpus erat.
Accessi Dominam solitos canturus amores.
Quos ex quo coepit temnere, mensis abit.
Illa sed expassos thalamo formosa capillos
Ut decet, hesterno lassa labore iacet.
Qualis fessa olim peragratis Delia silvis
Fertur in umbrosis accubuisse toris:
Qualis et Hesperio quo segnior exit ab ortu
Pulchrior hiberno tempore Phoebus adest
Quid facies? dixi; mittenda occasio non est;
Aude aliquid, subito tempora noctis eunt.
At (memini) vigilem cum non ambire timebas,
Nunc iacet, et nullo sanguine pectus habes?
Ni facias, pudor est: facies? audacia magna est.
At decet, et fas est, quod iubet acer amor.
Plus valuere tamen tot amici verba monentis,
Illa fere leti causa fuere mei.


page 479, image: s479

Illa coegerunt positos accedere lectos,
Osculaque admota sumere pauca manu.
Unica sumebam, somnoque excussa iacebat.
Plus nequii, pavido dextra retenta metu est.
Ah nimium sumpsi: nam quid nisi iurgia sperem?
Di precor, heic fluctus fregerit ira suos!
Siccine Fur, inquit, nostram turbare quietem
Ausus es, et labris tangere nostra tuis?
Hactenus audaci licuit tibi, desine posthac;
Aut nisi desieris, desinet ipsus amor.
Scilicet hoc noram: nocuit fiducia certe
Pluribus in rebus, plus in amore tamen.
Quisquis amas Iuvenis, nimium non esto protervus:
Urit amor: tangi sulpuris instar amat.
Sperabit mecum pariter, pariterque timebis,
Quae non est hodie, cras bona forsan erit.
Nolumus audaces immitia vellere poma,
Quae matura sua postmodo sponte cadent.
Ah! levis est, mites quae moverit ira puellas,
Quaeque tot amplexus solverit hora brevis.
Saepe ratus salva portum subiisse carina,
Nauta ruit mediis naufragus aequoribus.
Carole, si qua mones, consultior admone amantes.
Non habet eventus vox malesuada bonos.

VINC. FABRICII Ad ERASMUM SELTAM, De eius Nyctide. Deformes pulchris praeferendas esse.


page 480, image: s480

ELEGIA VII.

ANnos paene duos in Nyctide ludis, Erasme:
Iam nimium sero displicet illa tibi.
Crede mihi, quem non admittere turpe putabas,
Turpiter infelix eicietur amor.
Ast nimis absurda est: talem reor ante fuisse,
Cum tibi vel Leda pulchrior illa foret.
Erravisse tamen quereris. Quid fecit amica?
Erroris poenas cur dabit illa tui?
Nempe verecunda est, vitiumque pudore rependit.
Ille pudor formae pondus et instar habet.
Elige formosam: venit metuendus adulter.
Quod pateris, minus est, simpliciusque malum.
Nyctidis haud onerat alieni colla lacerti;
Nec tua, quae iactet, gaudia moechus habet.
Praeter anum matrem, Selta, vetulumque parentem
In tota, quod amet, non habet illa domo.
Nemo mane notat positos in limine flores:
Non ibi versiculi, non ibi serta iacent.
Non veniunt in idem pudor, et praestantia formae.
Ah satis insidias nulla venusta cavet.
Nec mirum, si mille dolis, totiesque petita
Laesa pudicitia est, succubuitque semel.
Amovit reliquos, Atridae Tyndaris uni,
Et tibi me, dixit, trado meamque fidem.
Servassetque fidem, si non formosa fuisset.
Hoc vacuum Nyctis te iubet esse metu.
Archidamus sapuit: positis ante ora duabus,
Virginis illepidae maluit esse procus.
Et pariter (mulctam Lacedaemon stulta poposcit)
Hoc pretium fidae coniugis, inquit, erit.


page 481, image: s481

Adde quod et fastus sequitur plerumque venustas,
Ipsa suam faciem si qua puella probat.
Hinc ancilla procax, et raro limen amicum,
Et Dominae mores ianua docta suae.
Quam turpe est numquam recipi, nisi ploret amator,
Et macies miseras multa stet ante genas.
Pluraque, queis stolidus duravi saepe ferendis.
Eveniat nulli, nec tibi, talis amor.
Fata tuam servent modo Nyctida dulcis Erasme,
Gratior haud ullum limen adire potes.
Ipse venis quoties, occurrit, et oscula iungit.
Quae tamen invideat oscula nemo tibi.
Laetitiam trepidando, oculis testatur amorem.
Omnia si poscas, non reor esse gravem.
Ille tamen vultus nullis violatur ab annis.
Formosae senii damna subinde timent.
Eveniat morbus: minimum corrumpet in illa.
Ure alias; istic nil tibi, Phoebe, licet.
Quam tamen illepidam dicis, nec posse placere,
Quo tandem facies crimine facta rea est?
Prominulos oculos stulte damnabis, amice:
His quoque transversim, cum volet, illa videt.
Et simae nares, oculis quod parcius obstant,
Sic etiam laudem quo mereantur, habent.
Et quia commodius sic percipiuntur odores,
Utitur utilius naribus illa suis.
Has probat in nostra, mihi crede, Merilla Lycisca.
Haec quoque iudicio, si valet ulla, valet.
Labra tument, inquis, sed habent quoque talia. Fauni,
Quos Dryades pariunt, Naiadesque Deae


page 482, image: s482

Nigricat. Andromede Cepheia talis amata est.
Et niger uberius semina reddit ager.
Tale merum caenis Heroum apponit Homerus.
His quoque gustandis ingeniosus erat.
Oebalium florem, violamque adserta requirunt:
Et tamen haec fusca est; et tamen ille niger.
Accipe in exemplum volucres ratione carentes:
Nigra placet niveo saepe columba viro.
Psittacus est viridis, turtur redamatur ab illo,
Et merula a turdo: nec color ille nocet.
Quod superest dicet pro Nyctide mater amorum.
Ipsa nigri voluit esse marita Fabri.

ZACH. LUND II Ad ALEXANDRUM LAELIUM, de eius Margaride. Pulchras deformibus esse praeponendas.

ELEGIA VIII.

FRigore quaeque rigent et tutamen ignibus ardes.
Ah nimium Laeli, rara in amore fides!
Crede mihi, ceu Vere novo me fortius urit,
Sic meus hiberno est tempore lentus amor.
At tuo formosa est: nec se male credit amari
Illa Deae facies, et decorare carens.
Scilicet is felix, quem forma venustior urit;
Quem donat pulchra Virgine pulchra Venus.
Et tibi tendebat quoniam sua retia Cypris
Formosae melior praeda futurus eras.


page 483, image: s483

Elige deformem: veniet decor alter emendus.
Absument nummos merx peregrina tuos.
Quam natura negat, care mercabere formam.
Celari damno vult sua damna tuo.
Margaris externo pretio formosa negatur:
Naturam qua serectius ornet, habet.
Non opus est sertis: ipsi sunt serta capilli.
Pulchrior ingenio stet coma flexa suo.
Oesypa non coemes: meliores spirat odores,
Tinctaque nativo sanguine labra rubent.
Non placet empta Venus: formosam praefero: sed, quae
Sponte sua, nullo munere culto nitet.
Cesserit Ornatrix, et erit non pulchra Corinna.
Ablue rubricam: Delia turpis erit.
Cynthia, ne caperet formosior altera Vatem,
Pulchra peregrinis maluit esse bonis.
Margaris hoc nolit: satis est nativa venustas.
Ut placeat nullas clam tibi carpet opes.
Nec pigeat, quod quisque tuos Rivalis amores
Ambiat, hinc etiam carior esse potest.
Non ego stultus amem, nisi quod sibi quilibet optet;
Et mihi quae nulli displicet, illa placet.
Invidiam pateris? Plures tua Margaris ussit?
Invidiae pudeat non tamen esse reum.
Dulce est tunc recipi, cum spes habet irrita multos,
Clausaque stant aliis limina, aperta tibi.
Nec te unum formosa [(transcriber); sic: formasa] minus constanter amabit:
Vulgus formosas credidit esse leves.
Fucatis studium est plures conquirere amantes,
Queis veluti facies est levis ipse pudor.


page 484, image: s484

Penelope formosa fuit (quis credere nollet?)
Nempe illa innumeris sollicitata procis.
Pulchra fuit multis: uni sed fida marito.
Tu quoque Sisyphides hactenus alter eris.
Nulla mihi faveat, nisi quam concinna venustet
Gratia, non tetris frons maculata notis.
Hostibus eveniat, si quae sit lumine lusca.
Forsitan eveniet hinc quoque luscus amor.
Odi turgentes, non dignas Virgine malas.
Polluitur nulla femina labe magis.
Vidit, et abstinuit calamos inflare Minerva.
I, dixit, tanti est tibia nulla mihi.
Ut vos spreta decet facies, sic blanda puellas.
Haec plures, nullos sordida forma capit.
Tyndaris Oenonae Phrygio praefertur amanti;
Scilicet absurda haec, illa venusta fuit.
Ipsa Venus sapuit: nigri pertaesa Mariti
Belligero voluit concubuisse Deo.
Scilicet haurimus puris e fontibus undas:
Colluvies nulli pulvere crassa placet.
Delicium nostrae nivea est Melitaea Charintae.
Agnam, quae molli vellere candet, amat.
Aspice quos modo submittit bruma ipsa nitores,
Candidior posita sub nive terra latet.
Si quisquam afficitur formoso flore rosarum,
Idalias vincunt pulchra labella rosas.
Cerera pruna cupis? Sed quis non vellet amicam,
Quae superet flavis cerea pruna comis?
Quod superest optes, quoties te Maragris urit,
Urat ut et Vatem non nisi pulchra tuum.


page 485, image: s485

VINC. FABRICII Ad THEODORUM BOULIUM. Se puellas simplices maxime amare.

ELEGIA IX.

DOcta parum est, inquis, quamvis formosa Merilla:
Rusticus est, talem si quis amare potest.
Illa tamen simplex animum sine crimine gestat;
Hunc animum, Bouli, fas sit amare mihi.
Quamlibet argutas tota tibi collige Leida;
Conveniant quotquot nobilis Haga capit:
His compone meam, [(transcriber); sic: .] Bouli, de mille puellis,
Si pateris, tanta non amat ulla fide.
Illas a teneris crimen didicisse iuvabit:
Nostra pudicitiam simplicitate probat.
Ut neque versuta est, sic nec facunda Merilla est.
Nec moveor Bouli. sufficit esse bonam.
Turpe vir imbellis: turpe est vinosa Senectus:
Turpe levis iuvenis: turpe puella loquax.
Quae tibi tam lepide dicit uta Phyllis in aurem,
Scilicet haud uni dixeras ante viro.
Illaque luctantes quae nectunt oscula linguas,
Queis Iuvenum castus sollicitatur amor.
Qualia nulla puto Phoebo debere Sororem.
Belligero Venerem sed dare saepe Deo:
Et gemitus illos, nervosque iuvantia verba,
Crede mihi, discit nulla puella domi:


page 486, image: s486

De nostra, Bouli, fidissima basia sumo.
Afficiorque magis, quo minus artis habent.
Sic animum pariter, pariter coniugimus ora,
Blanditiasque inter plus tamen ille iuvat.
Phyllida iactabas, cum Thaide Phyllida confer:
Et puto iam facta est ingeniosa parum.
Laida qui laudat, Tecmessam malit amare:
Tristior haec quamvis, non rudis illa foret.
Si sapit Atrides, quamvis civilior ista est,
Andromachen Helenae praeferat ille suae.
Lecta Corinna placet: sed non ut amata placeret.
Nasoni satis est imposuisse semel.
Lesbia amatori merito suspecta Catullo est.
Si nescis, simplex non erat illa nimis.
Frons sine pigmentis, si sit formosa, probatur:
Et decor arte carens: et sine labe pudor.

ZACH. LUNDII Ad BRANDANUM DAETRIUM. Se prudentem maxime amare.

ELEGIA X.

INgenio non est felici dignus amator,
Cui curae non est ingeniosus amor.
Quod rudis et simplex non est, trahor igne Charintae,
Si turpe est mihi, me iudice, turpis ero.
Sit licet insanum: dum me sciat aptius uti,
Et melius geminas conciliare faces.


page 487, image: s487

Rustica sollicitos moderari nescit amores,
Quoslibet amittit, prostituitque suos.
Ut mea nec fatua est, sic nec lasciva Charinta est.
Basia poscenti saepe, sed apta negat.
Nulla puella sapit, quae quodvis cedit amanti.
Gignit amatori taedio pinguis amor.
Cecropidae interdum si Cressa puella negasset,
Non ad desertas questa fuisset aquas.
Hinc Paris Oenonen, hinc Colchida liquit Iason,
Hippolitus [Reg: Hippolytus] Phaedram, Phyllida Demophoon.
Unica Penelope fuerat prudentior istis,
Quae quia cauta fuit, semper amata fuit.
Dum neque dura nimis, nimium nec visa benignaest,
Detinuit multos ingeniosa procos.
Hoc quoque nostra potest, alias facunda puella.
Rusticus est, quem non talis ubique capit.
Seu me languor habet; seu tristia nuntius adfert,
Officio semper fungitur illa suo
Ne noceat, ludamus ait datur alea fallax,
Quin iacias talos, inquit, et ipsa iacit.
Basiolis redimit, si quae blandissima perdit:
Ut rursus redimat, perdere saepe studet.
Nunc quoque concretae cum stent Aquilonibus undae,
Brumaque praesentes non sinat esse duos.
Verba mihi scriptis transmittit amica tabellis.
Quae, nisi carbonis pulvere tacta, latent.
Digna domus lacrimis, et Vir, cui desipit uxor.
Hanc cum deberet sustinuisse, ruit.
Vir sitit inter aquas: nunc se sequiturque sugitque:
Nunc sub Sisyphio pondere saepe labat.


page 488, image: s488

Procurat dum Servus opes, Ancilla culinas,
Clausas custodit fida catella fores:
Sola sui simplex oblita est muneris uxor.
Hostibus eveniat talis amica meis.
Praeter concubitum nihil est quod speret amator.
Forsan et heic nimium simplicitatis habet.
Vis sobolem ingenuam? prudentem praefer amicam.
Quicquid habet simplex filia, matris habet.
Socratis ut multa est soboles, sic degener omnis.
Cur? nisi quod simplex et rudis uxor erat.
Curia sollerti dirimit sub Consule rixas;
Sub Duce sollerti litibus aula vacat:
Est, si non rudis est uxor, sine bile maritus,
Et sine labe torus, et sine lite domus.

VINC. FABRICII Ad PHILIPPUM RUBENIUM, nobilem Pictorem. Pictura Merillae.

ELEGIA XI.

FOrmosos varie celebris miscere colores,
Pingere sed solas digne, Philippe, Deas;
Effigiem Dominae facturus prome tabellam,
Non tua nobilius dextera fecit opus.
Nec tamen illa Dea est quamvis iuraveris esse,
Si videas vultus, aptaque membra Deae.
Pinge modo Dominam: Dea debuit esse videri.
Cum non mortali pingitur illa manu.


page 489, image: s489

Hac Venus amoto formari malit Apelle.
Invideat Dominae, quod precor, illa meae.
Quam mihi nunc pulchra est, aliis laudanda Merilla,
Hoc artis meritum credet habere tuae.
Iamque sede. mercedem operis tria basia sumes.
Basia custodit quarta Merilla mihi.
Prima coma est: molli fluit illa coercita nodo
Aurea, non aperit colla, tegitve nimis.
Si tamen excussis, cervice patente, capillis
Formosum quatiat laetior illa caput.
Phosphorus apparet Caelo, nitidumque serenum
Exserit, Eoo pulchrior ipse suo.
Non ego caesariem possum contemnere Phoebi.
Altera debetur palma Merilla tibi.
Nec tamen inferior. Sed Phoebi deprecor iram.
Novimus infestos quid sit habere Deos.
Et Niobe terret temere praelata Dianae.
Cur Niobe saxum est? ambitiosa fuit.
Crinibus exactis frontem suppone Rubeni,
Desuper exigua luxuriante coma.
Illud ebur raro melius perstringitur auro.
Si nimium veles, non nitet illud ebur.
Iamque supercilium, sed parcis ductibus, adde:
Ex flavo leviter nigricat inde pilus.
Sed neque divisus nimium distinguitur arcus,
Sed neque confusas iungit uterque comas.
Glauca subest acies geminati luminis illis.
Iurabis totidem stare, Philippe, faces.
His aliquid paeti miscet pudibunda libido.
Hoc Veneris, pulchrae Palladis illud habet.


page 490, image: s490

Protenus artifices, pictor, sepone, colores,
Ipsa fibrat [(perhaps: vibrat)] flammas linea ducta suas.
Aut preme deiectos oblique cautus ocellos:
Qui venit hinc ignis, parcius ille nocet.
Adde genas oculis hilari candore rubentes.
Heic amor excubias, heic agit ipsa Venus.
Sed modice tumidas formoso marmore nasus
Deprimit, et limes inter utramque iacet.
Ora rubent, tenerisque lacessunt oscula labris.
Ah animae sedes est Iocus iste meae.
Spem mihi regnandi fortuna, Philippe, negavit:
Nec mihi sunt tituli, nec cumulantur opes.
Quod numerem nihil est. Numerantur basia sola;
Et sedeo laetas arbiter inter opes.
Molle tibi mentum superest, et eburnea cervix.
Cetera sunt oculis non adeunda tuis.
Sed tumor et leviter diducta lacinia pectus
Prodat, et hanc digitis detque negetque viam.
Ut geminas sub flore rosas complexus hiante
Ex modica retegit parte, tegitque calyx [Reg: calix] .
Sed risum mollem, vocemque, salesque venustos,
Et Dominae mores, ingeniumque meae,
Corpore de toto Charites hinc inde fluentes,
Exprimit ah tantum linea nulla decus.

ZACH. LUNDII. Ad CHARINTAM. De laudibus eius.


page 491, image: s491

ELEGIA XII.

QUod bene dissuasit pudibunda modestia coram,
Laudare absentem cogit iniquus Amor;
Non suspensa semel mihi vox praesente puella,
Haesit et ad primos lingua retenta metus.
Aut ea causa fuit tua vox, qua nostra repressa est.
Quid mirum? magnum tangeret illa Iovem.
Aut quia tunc coram toties collusimus ambo,
Iunxerat et geminos saepius una domus.
Quottidiana iacent. amat intervalla Cupido.
Absentes animos acrius urit amor.
Et mihi semoto maiores ventilat aestus.
Heu mihi! cur flamma non propiore petor?
Ille mihi gravior, mihi quo longinquior ignis
Evenit, et Vatem non sinit esse suum.
Adstitit, et cupidos simulans lenire furores,
Ecce, ait, ex alis haec tibi penna meis.
Scribe quod absenti poterit placuisse Charintae.
Si coram puduit, nunc cecinisse iuvet.
Non ego mendaces ausim defendere formas
Aut siquae externo tincta colore rubet.
Altera praefertur Veneri, lascivior illa est:
Altera Iunoni, tertia Pallas erit.
Vidi ego qui Dominam meditato carmine Soli
Contulit, et quicquid debuit esse, fuit.
Cynthia sic dicta est, tamquam ingeniose Properti,
Cynthia non Domina sit magis alba tua.
Rossaque nomen habet, tamquam sit filia roris:
Blanda Venus, nunc es vilior orta mari,


page 492, image: s492

Non ego, non tantum formoso tangor ab ore;
Sunt aliae causae cur ego semper amem.
Nec mea sit, quae vel solum dotata superbit;
Aut claro tantum sanguine nata tumet.
Non celebres census, celebresve arcessimus ortus:
Lundius est causae nobilioris amans.
Vita, fatebor enim, quamvis nec blanda venustas,
Nec tibi, si liceat dicere, forma deest:
Te tamen haec melius decorat reverentia morum,
Maior in ingenua gratia mente nitet.
Forma bonum fragile est, sed iuncta molestia firmat:
Forma quidem, sed me forma modesta capit.
Sat quoque dotis habes: sed me dos altera maior
Iam tetigit Pietas, hac mihi dote places.
Omnes exsuperat census pia vita puellae,
Et proba mens dotes, Hippodamia, tuas.
Nec tua tam multae commendant atria cerae,
Quin laudis mereat plus tener iste pudor.
Tyndaris, illa Iovis soboles et regia coniux,
Rapta suo tantos crimine foedat avos.
Haec tua laus summa est, quod sit sine labe Cupido,
Quod maculet nostras nulla libido faces.
Si pateris, pergam laudes memorare secundas:
At si non pateris, me tamen urget amor.
Si piget, ignoscas, mendacia deprecor, ausis.
Non mea, sed pueri culpa iubentis erit.
Laudandos aliis flavos transcribo capillos,
Quos capiti vellet Phoebus inesse suo.
Ingenium plus est, et quae coma munera velat.
Hoc quoque cum pulchra vellet Apollo coma.


page 493, image: s493

Emicat ex oculis plusquam prudentia simplex:
Si nescis, tantas prodit ocellus opes.
Lumina quod non sint stibio, non tincta favilla,
Indicium [(transcriber); sic: Incidium] purae nobile mentis habent.
Caesius ille color, fertur color esse Minervae:
Esse aliis odio: Numinis esse tamen.
Afficit os alios: sed me magis oscula tangunt.
Quique verecundo solvitur ore sonus:
Quo mihi blanditias dicis, Dominumque salutas:
Heu procul a Domina cur vocor ille mea!
Quid variis memorem circumdata brachia gemmis;
Quid memorem dignas, te quoque Iuno, manus?
Brachia complexus circum mea colla tenaces,
Commendat similem candida dextra fidem.
Collaudent alii tinctas bis murice vestes:
Sola movent sensus interiora meos.
Pectora prospicimus in quae mea vota recondam,
Et molles, in quos opto redire, sinus.
In te aliquid maius proforma et dote tenemus:
Dos fuerit Pietas, Lux mea, Forma pudor.

VINC. FABRICII Ad IOANNEM FRIDERICUM GRONOVIUM. Virgines Viduis praeferendas esse.

ELEGIA XIII.

SI Venerem Musis coniugis, docte Gronovi,
Ingenio dederis altera vela tuo.


page 494, image: s494

Decerpsit primum Phoebus Peneide Laurum:
Carminaque auctori conciliavit Amor.
Si placet exemplum, lepidos admitte calores,
Mixtaque blanditiis basia disce pati.
Haec tamen intactae qui sumit ab ore puellae,
Quod satis est, didicit, ingenioque valet.
Magnum virginitas pretium complexibus addit,
Et rudis, et numquam sollicitatus amor.
Cum pudor invitat, gestitque modestia vinci;
Atque aliquid grata non sine lite datur.
In vidua nihil est quod ames, passaque maritum.
Omnia praeripuit gaudia primus Hymen.
Nec tam fida tibi, nec tam pudibunda, Gronovi,
Oscula, nec tanta simplicitate dabit.
Interdum repetet, nimiumque audebit in illis.
Delicias timide quae facit, illa facit.
Sic animo taedas agitas, innupta petenda est,
Nec tuus ad viduas abiciendus amor.
Mane novo, tenero madidas de rore viator
Carpit, et arentes praeterit ungue rosas.
Utilius puris, Frederice, natabis in undis,
Vitreus illimes cum vehit amnis aquas.
Pocula delectant animos splendente Lyaeo,
Diffunditque recens dulcius urna merum.
Nemo cibum poscit, quem praelibaverat alter.
Pomaque denitida sumere lance iuvat.
Ille torus veteris praefert vestigia flammae.
Et iam non primo lectus amore calet.
Oscula si dederit: prius his meliora dabantur.
Molle. latus iungit: iunxerat ante latus,


page 495, image: s495

Blanditias loquitur, non te tamen, illa magistro.
Utitur ingenio, quo prius usa fuit.
Colla manusque illas quidam possederat ante.
Iamque aliqua cervix livida forte nota est.
Ante manum didicere pati, tangique papillae.
Quodque agis, ah alius dulce peregit opus.
Saepe etiam proles veteres testatur amores:
Et dolor ante oculos itque reditque tuos:
Primaque formosi florem Lucina peremit
Corporis, et languet, qui fuit ante, vigor.
Qui sapit, intonsis sibi pascua quaerit i agris.
Qui sapit, intactis fontibus ora lavat.
Gaudia de tenera rapies sincera puella.
Quod metuit, grato cogit amare metu.
Ad blandae nomen Veneris tremuisse modeste
Cernitur, et totis erubuisse genis.
Mox ubi succubuit precibus, vincique necesse est,
Ah dulces lacrimas mittit in ora pudor.
Sentit, et ore suo pretiosum haurire liquorem.
Gaudet, et hoc fidei pignus amator habet.
Mens abit, et moritur, quoties audacia sensim
Crescit, et amplexu praevenit ipsa suo.
Non ea morosa est, non imperiosa, nec audax.
Obsequium satis est exhibuisse viro.
Mox sobolem casta tollens de matre maritus,
Heic etiam vultus invenit ipse suos.


page 496, image: s496

ZACH. LUNDII Ad CORNELIUM GROTIUM. Viduas Virginibus praeferendas esse.

ELEGIA XIV.

CUm per hyberboreas, Groti doctissime, terras,
Frigida perpetuo qua riget aura gelu;
Perque urbes steriles, perque aspera regna vagaris,
Regna sed haud duris hospita Virginibus.
Quae tibi mens, Groti, est, teneris ubicumque puellis
Immistas quoties conspicis ire nurus?
Forte tua heic aliquis deflexit lumina vultus,
Iamque animo insedit cura molesta tuo;
Quam potius deames, cui verba precantia dicas,
Intret et in thalamos sponsa petita tuos.
Gratia cuique sua est: longe tamen aptius urit
Femina, praeterito quae viduato viro est.
Blandius inserpit, mollesque inspirat amores,
Quae nunc non primum est erudienda Venus.
Gnara viri mulier, quoties cupis, oscula figet
Nec lasciva nimis, nec pudibunda nimis.
Illa modum didicit, monitisque instructa Diones
Officium peragit, nec sine lege, suum.
Virginis aut rudis est, nimis aut furiosa libido,
Saltem quod poscit, obstupefacta timet.
Qualis in ignotis trepidat, cum fluctuat undis
Navita, et insolitas auxius horret aquas.
Qualis inexpertus metuit certamina miles,
Primaque torpenti corripit arma manu.


page 497, image: s497

Haec quoque militia est? nisi quod tibi femina castris
Sueta Cupidineis, mitior hostis erit.
Et minus adverso rades haec littora cursu:
Et potes assueta tutius ire via.
Virginitas rudis est. tulit hanc inscitia laudem.
Qui sapit, expertos praeferet ille toros.
Ex tali carpes maturos arbore fructus.
Istis non fallit Dis operata manus.
Si sobolem nutrit, flamma monumenta prioris,
Hoc quoque praeferri cur mereatur, habet.
Pignora testantur, quae te iam nata coronant,
Non infecundum, quem petis, esse torum.
Nec tamen informis, nec quae sit inutilis annis,
Sed vidua in medio nupta vigore placet.
Quamvis si fuerit grandaevior illa, quid obstat,
Dummodo non turpis, nec videatur anus.
Quanto sera magis, tanto est sapientior aetas:
Et senibus rerum grandior usus adest.
Qui voler, immites carpat de vite racemos;
Qui volet, ad praelum fervida musta bibat.
At mihi perpetuis aevo certantia fastis.
Nataque sub prisco Consule vina placent.
Conscius admittit, Groti, cum lectus amantes,
Nil tua quod longum gaudia tardet, erit.
Non timet: aut certe moderatur docta timorem.
Ipse pudor blanda cum ratione pudet.
Nec lacrimas opus est maesto detergere vultu:
Hoc alia est pro te functa labore manus.
Lenis amat Vidua, et patitur selenis amari.
Virginitas [(transcriber); sic: Vigrinitas] causas mille doloris habet.


page 498, image: s498

Hoc docet occluso rosa quae sub cortice tecta est,
Aut quae iam patulis fulget amicta comis.
Hanc lecura manus carpit: rubus asper in illa est:
Suaviter haec nares afficit: illa riget.
Elige quam malis, Groti: mihi poma probantur,
Quae minimo constant, plus tamen ora iuvant.

VINC. FABRICII Ad DANIELEM HEINSIUM. Amatorem absentem minus proficere.

ELEGIA XV.

SI tibi Fabricii nondum meminisse molestum est,
Fabricii versus languidioris habe.
Deficimus, quodque antefuit, Vir magne, vigoris
Interit; quicquam si tamen antefuit.
Seu vitium caeli, vicinaque frigora sensi.
Et nocet ingenio Maenalis Ursa meo:
Seu procul a Batavis quod ago, nostraque Merilla,
Exilium sequitur nulla Camena meum.
Nasoni Pontus nocuit. componere parva
Si pateris, similis paene querela mea est.
Denique, quod magis est, Heinsi, te teste caremus
Destituit ventus carbasa nostra tuus.
Mollius umbrosae tiliae, formosaque Leida
Carmen, et in tepido dictat amica sinu.
Si bene commemini, tenta tum carmen ibidem est;
Si bene commemini, non nihil egit amor.
Heinsius ignovit conanti. postmodo laudes
Addidit, et Musas coepit amare meas.


page 499, image: s499

Ille rudimentum trepidi produxit amantis,
Movit et ardoris semina prima mei.
Mox aliquam sensi paulatim crescere famam
Scilicet et causam nominis inde tuli.
Annuit audenti, primisque Hugenius annis.
Haec quoque post curas Principis una fuit.
Adsensere alii. dum se iuvenilior ardor
Explicat, et crescit impetus ille mihi.
Qualis equus domini plausum non deneger audit,
Et fremit, arrectus luxuriatque iubis.
Qualis et aequoreas cursu praetervolat undas,
Utilis admissam si ferat aura ratem.
Qui solet ah nostra non est in puppe magister
Heinsius; incerto fluctuat illa mari.
Et nemus Aonidum, mediisque in moenibus umbra,
Illaque abest Batavae proxima silva Scholae.
Illic Heinsiadae doctos pulsare penates,
Et memini sacro saepius ore frui.
Interdum dulces epulas iunxisse recordor,
Molliaque argutis addere vina iocis.
Heic etiam Musas colui sub paupere tecto,
Haud procul a tectis, magne poeta, tuis.
His quoque sub tiliis centum venabar amores:
Eheu cur misero nunc mihi nullus adest?
Nec quae basiolis nascentem suscitet ignem
Ut solet, a collo pendet amica meo.
Omnibus excidimus: nisi quod desidero tantum,
Et, donec liceat corpore, mente fruor.


page 500, image: s500

ZACH. LUNDII Ad AUGUSTUM BUCHNERUM, Amatorem absentem maxime proficere.

ELEGIA XVI.

SI nondum nostrae subeunt fastidia Musae,
Forsan et heic aliquid, quod iuvet, esse potest.
Proficimus, quaeque ante si tumens pigra iacebat,
Nunc viget, inque usu se probat ipsa suo.
Ut glacialis hiems omnes constrinxerit amnes,
Castalias nondum frigore clausit aquas.
Nec licet illecebrae desinit absentis amicae,
Irritus excluso cessat amore labor.
Hoc, Auguste, parum est, plus te monitore calemus.
Plena tument Zephyro lintea nostra tuo.
Dicebas, bene si memini, quin pergito Lundi:
Una haec immensum vox mihi calcar erat.
Causa tua est, quod tot recitentur carmina nobis:
Carmina sed rursus quod mala, causa mea est.
Ingenium reliquis maius praesente puella est:
Hactenus ingenium non reor esse mihi.
In gremio Dominae quodvis, quod agamus, habemus,
Nec Phoebi possim, nec meminisse mei.
Nunc cum dividimur, mihi crebra occurrit imago,
Et cupit in numeros protinus ire suos.
Sive rosam video, tetigisse [(transcriber); sic: titigisse] labella recordor,
Et quasi tunc renovet basia, versus adest.


page 501, image: s501

Nexilibus simul ac hederis circumdata cerno
Robora, praeteritos mente revolvo dies.
Et mox: nexilibus sic iunximus oscula linguis;
Sic in complexus serpsit amica meos.
Aspice (nam causas sibi quas non fingit amator?)
Ut superimposita sub nive terra riget.
Excidit hoc etiam creber mihi nomine versus,
Quam gelidum in niveo corpore pectus alat.
Cum medio Mauros pulcher Sol uris Olympo,
Urit nos, inquam, pulchra Charinta magis.
Materiesque mihi nocturnis surgit ab astris:
Lumina sunt Dominae non minus astra meae.
Denique ne desint, mihi qui scribantur amores,
Illa quod hinc procul est, scribimus esse procul.
Adde quod invidiam patimur. sed et hinc quoque Vates
Maiores animos, ingeniumque capit.
Qualis aper frendens graviores surgit in iras.
Sanguinis infectam cum videt imbre cutem.
Qualis et interius latitantes evomit ignes.
Excussus ferro verberibusque silex.
Omnibus exstimulor, te uno tamen aptius utor,
Quique legenda petis, postmodo lecta probas.


page 502, image: s502

VINCENTII FABRICII SECESSUS NORTVICENSIS, Sive ELEGIARUM LIBER III.


page 503, image: s503

Nobilissimo, Amplissimoque VIRO CONSTANTINO HUGENIO, Equiti, Zuylichemi Domino, Illustrissimo Principi Aurasio a Consiliis et Secretis, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. LIbellum istum, Vir Nobilissime, cum in lucem editurus essem, Tu inter omnes occurristi, cuius nomen ornaret hoc vestibulum, et ad cetera cognoscenda homines amoenos invitaret. Quando enim primo in Bataviam vestram studiorum causa veni, continuo diligere ac venerari ingenium, virtutesque Tuas coepi. Qui cum adolescens generosam illam indolem per diversas artium, disciplinarumque rationes direxisses, industriae subsidia, atque instrumenta virtutis ita in ornanda, augendaque Republica consumpsisti hactenus; ut efficeres tamen, ne Te in ceteris magis, quam in remissionibus Tuis miraremur. Quas ut primum vidi, incessit me calidum fortassis, non tamen illiberale desiderium,


page 504, image: s504

propius, et coram cognoscendi dotes illas, quas in ignoto adorabam. Sed, dum haererem inter cupiditatem, pudoremque: dum molliora semper tempora aucuparer, aut exspectarem; hactenus quidem videbar et tenuitatis meae, et Tuae dignitatis rationem habuisse: ut tamen tanti temporis iactura mihi verecundia illa steterit, eam ut ante annos aliquot maiori vi expugnarem, non intempestivum tunc quidem arbitrabar libelli huius dedicatione invocare Genium Tuum: quo, si Poetica accusaretur, non alium invenire poteram rerum locupletiorem. Quod cum alacrius facerem, viri illustris DANIELIS HEINSII consensu confirmatus: prolixa tamen humanitate Tua, quam postea sensi, aliquid consecutus sum, quod ultra votum esset. Idque non desino inter aemulos iactare, qui tantum maximorum hominum in me favorem aegre intuentur. Ceterum Nortvicenses istas elegias, exactius rescriptas rursus ad Te mitto, ut intelligas etiam absenti mihi pristini iudicii mei constare rationem. In eo tamen amoenitatem, si qua est, ne excusare quidem Tibi possum. Nec enim natum adeo tristi et recondita es, ut ferre libralem animi remissionem (quae ex studiis nostris honestissime petitur) in homine nihil minus quam moroso, aut anxio non possis. In quo quoniam ipse fuisti; patere, quaeso, me in iisdem itineribus quamvis non aequis passibus, tamen utcumque incedere. Ceteros, quos acerbi sui mores, geniique immanitas tantum a se impetrare non sinunt, ut venustatem ullam amare possint, qua semper soles, CONSTANTIA, generosoque contemptu nobiscum ulciscere.


page 505, image: s505

CONSTANTINUM HUGENIUM.

POtentis aulae, Principisque non victi,
Vatumque cura, corque, nec minor vates,
Novem Dearum restitutor HUGENI,
Seu nunc viros incedis inter armatos,
Dum vestra pubes fortiter movet bellum,
Genaeque saevo cominus nitent auro,
Et triste fulget lux cruenta scutorum;
Seu testis ingens Belgicas stupes dextras,
Ducemque, adhaerens, fulmen ardui belli,
Casusque tantos per secunda raptantem,
Dum prima motans proelia, et suum ferrum,
Prosternit urbes, occupatque transcurrens;
Et nunc sub isto stare nunc times ictu,
Quo Principis, quo fata sunt Batavorum:
Si quid soluti temporis tibi restat,
Vacuumque curis, et tumultibus belli,
Dum campus ardet, dum tubae cient Martem,
Feroxque totis classicum fremit castris,
Flectitque pavidos, fortibus metum demit,
Venustiores excites Deas mecum.
Et quae iuventae raptus impetu primae
Amoena, sed pudica, sed verecunda,
Heic in recessu littoris mei lusi,
Ibi inter arma perlegas, opus pacis.


page 506, image: s506

VINCENTII FABRICII SECESSUS NORTVICENSIS Sive ELEGIARUM LIBER TERTIUS.

ELEGIA I. Ad DAN. HEINSIUM. De laribus Dousicis.

DUm tituli famae crescunt, vir maxime, tantae,
Et causam serae posteritatis agis,
Totaque Lugdunum facundo pendet ab ore,
Quosque animi motus non habet, inde capit:
Me mea Nortvicum studio componit inerti,
Quodque sonat fractis undique littus aquis.
Heic ego vel totos in littore transigo soles,
Et mare prospectu merior inde meo:
Vel procul in tumulis, positisque vagamur arenis:
Vel prope per campos, blandaque rura feror.
Saepe haeret lateri tandem exorata Merilla,
Saepe praeit, lepidae, duxque comesque viae.
Illa diu tristis: sed post lacrimasque, precesque,
Cum morerer, vitam reddidit illa mihi.


page 507, image: s507

Nunc quoque si fas est, tandem concedit 'amari.
Nunc quoque, si fas est credere, forsan amat.
Sic mihi tempus abit: virides sic curritis anni.
Di faciant, vitae sit 'modus iste meae,
Heic quoque famosos miratus odoro penates,
Et cineres Dousae, reliquiasque tui.
Quaeque viri vultum, rotamque ex ordine prolem
Aedibus in mediis picta tabella refert.
Talis Dousa fuit, cum quantum posset in armis
Sensit, et ad Leidae moenia sedit Iber.
Talis erat, quoties solitos cantaret amores
Sive, Secunde, tuos carmine, sive suos.
Ah quoties spretoque foro, curisque remissis,
Nortvicum lepidas transtulit ille Deas?
Cantantem quoties virides per prata Napaeae
Formosa obstupuit pone secuta cohors?
Ipse pater Triton, Batavae Nereides ipsae
Attonitae fluctus deseruere suos.
Iam Picus Galateam, et Tethyn Faunus amabat,
Iste suis pulcher cornibus, ille coma.
Ambo capripedes, auriti largiter ambo,
Egregii lepores ambo, ferasque sequi.
Ah cur sera mihi neverunt stamina Parcae?
Cur ego non illo tempore natus eram?
Cum teneram caneret mansuris versibus Idam,
Evinctus myrto tempora, Dousa tuus.
Cumque tuos legerent blandae Nortvicides ignes,
Et notus Rossae non minus esset amor:
Abductum quoties Musis Leidensibus ille
Iussit per tumulos, et sua rura sequi.


page 508, image: s508

Forsitan et nostras licuisset iungere curas:
Forsitan et quodam notus amore forem.
Inter et ardores tantos, Rossam inter et Idam,
Audisset laudes forte Merilla fuas.
Nunc tua sublimes pertentant pectora curae:
Nunc propior caelo vadis, et astra petis.
Blandaque complexu fessam Rutgersia mentem,
Nataque solatur; Heinsiadesque minor.
De Dousa nomen superest, vacuique penates,
Et quae iam nullo carmine tecta sonant.
Quaeque errat latis maerens in collibus Echo,
Et queritur vatem sola relicta suum.

ELEGIA II. Ad ZACHARIAM LUNDIUM. Novi amoris initia.

LUndi, quem faciles Musae, quem blanda Charinta
Iamdudum prohibent post tua fata mori;
Dum tu Maenalios demulces carmine Cimbros,
Et stupet ad citharam pontus uterque tuam:
Heic ego, qua Batavas tundit Neptunus arenas,
Et fremit attritis undique littoribus,
Heic ego crudelis Musarum transfuga plector,
Et penitus toto pectore Phoebus abit.
Scilicet Hippocrates successerat; altera cura.
Post tot laeta manus inicit ille mihi.
Nunc Venus e manibus curas excussit utrasque,
Et mihi iam nulla Phoebus in arte placet.


page 509, image: s509

Sive manus medicas pallentibus applicat aegris,
Sive mihi lepidi carminis auctor adest.
Hei mihi cur toties huc me mea vota tulerunt?
Cur nimium velox in mea damna fui?
At potui Batavas non ignorare puellas,
Et Leidam pueri non nova castra Dei:
Regnaque Musarum: divisaque regna Diones.
Haec quoque cum Musis aemula iura dedit.
Scilicet ex illo didicit petulantior esse,
Et nimium vires coepit amare suas,
Ex quo succubuit virtus non infima Dousae,
Et nova materies carminis Ida fuit.
Inde alii, sed praecipue meus Heinsius arsit:
Ille Deae Veneris maxima fama fuit.
Iamque oculus Rossae non laudat solus, amatve:
Rivalis totus, si licet, orbis erit.
Illius exemplum, si fas praetendere culpae est,
Sufficiens culpae debuit esse meae.
Scilicet exemplis tuto peccatis amantes,
Delicti veniam sic sibi quisque dabit.
Erubuit peccare Orbis: cum Iuppiter arsit,
Dedecus, immunem criminis esse, fuit.
Ex illo faciles nimium placuere puellae.
Blandius ex illo femina nomen habet.
At mihi quid prodest, ista quod tutus in urbe
Hactenus, et nullo tactus amore fui?
Quid Lugdunenses spectasse impune puellas?
Si venit immenso foenore tardus amor.
Nortvicum mihi causa mali. Sic fata tulere.
Heic ego nunc fessas do, Venus alma, manus.


page 510, image: s510

Alma Venus faveas, veniam nova praeda, nec ultra
Sustineo morbum dissimulare meum,
At memini non illa tibi promissa dedisse,
Phylli, nimis puero dulcis amica mihi.
Vix tria (me miserum) fuerant mihi lustra peracta.
Cum me servitii suave premebat onus.
Innocuos primus mihi cum calor imbuit annos.
Et volui argutus scire, quod esset amor,
Illa quidem facilis castas admittere flammas
Elicuit versus, ingeniumque dedit.
Invidiae fuimus nimium feliciter arsi.
Laetitia hei misero quam brevis illa fuit?
Vix semel ingentem Sol circumvolvitur annum,
Et moritur Phyllis, et mea vota cadunt.
Atque utinam praesens tantum, delicta, fuissem:
Texissent digiti lumine fessa mei.
Osculaque in gelidis posuisse maesta labellis,
Traxissemque animam tristis ab ore tuo.
Quod licuit, tumulum statui de cespite inanem,
Et miser in cineres ultima dona dedi.
Lundius inferias mecum tulit: omnia fecit:
Deque suis lacrimis humida serta dedit.
Haec fuit illa dies, qua me sine amore futurum
Iuravi, et, Lundi, tu quoque testis eras.
Ter Phoebus (memini) sua signa recensuit, ex quo
Occubuit Phyllis: et sine amore fui.
Nunc demum titubo dilecti ignoscite manes.
Ulterius fido non licet esse mihi.
Prae reliquis quaedam potuit formosa videri.
Quam vellem heic oculos non habuisse meos!


page 511, image: s511

Hei mihi, vix primos animus bene sensit amores,
Ut calui, ut subito totus in igne fui.
Sic ratis, admissos cui commodat AEolus Austros,
Protenus ex oculis fertur, et alta tenet.
Sic modo siccatas vide moratus arenas
Obvolvi subita, cum redit aestus, aqua.
Tu, Lundi, placidos cui nutrit amica calores,
Cui faciles alas praebet amicus Amor;
Si qua tibi superest nostri non immemor hora,
Ad lacrimas nostras, quod potes adde tuas.

ELEGIA III. Ad IANUM MEIERUM. Quo pacto Merillam amare coeperit.

ET male dissimulo quis enim bene celat amorem?)
Indiciisque suis iam mea flamma patet:
Et tu vitanti coniector callidus instas,
Et quod amas, furor est notior ille tibi.
Eloquar: eripuit [(transcriber); sic: erupuit] pariter cum pectore sensus,
Unica, sed magno digna puella Iove.
Da veniam fasso: decepit idoneus auctor:
Non potui leto nobiliore mori.
Forte fere melior fuerat pars acta diei:
(Quid prohibet fassum dicere cuncta semel?)
Cum mihi littoreos [Reg: litoreos] mens inconsulta recessus,
Et toties tritos suasit adire locos.
Illa dies miseri fatum mihi duxit amoris.
Naufragium mentis lux fuit illa meae.
Heic oculos primo nimium formosa Merilla
Attonuit nostros, eripuitque suis.


page 512, image: s512

Nec me defecit crudo pugnare furori,
Et premere ardores, et dare verba mihi,
Et nolle in ectis animum submittere flammis.
Quam gravis ah misero lis fuit illa mihi.
Quod pudet, et doleo: valuit sententia peior.
Iudice me victus, iussus amare fui.
At culpae invidiam tollit, quae fecit amorem.
Contigit ingenio digna ruina meo.
Illa quidem bibulas pedibus calcabat arenas,
Quas Batavum primis alluit aequor aquis.
Pulchra verecundis visa est illudere talis,
Et leviter summam radere vestis humum.
Deque comis pars compta fuit, pars libera fluxit,
Qualis erat Veneris, cum stetit orta mari:
Quin et neglectum quiddam de pectore vidi.
Parte satis fuerat qualibet inde capi.
Ac primo (testor flavos, mea retia, crines,
Et fures oculos, qui rapuere meos,
Neptunumque patrem, virides Nereidas omnes)
Nympharum dixi sanguinis esse Deum.
Qualis inexcultis hyacinthus provenit hortis,
Quem tepidi soles, auraque verna fovet:
Qualia delectant spatioso lilia prato:
Seu quicumque placet qualis ubique color:
Talis in extento mihi littore visa Merilla est.
Hei, quantum nocuit visa puella semel!
Nunc ego perpetuos circumfero corde calores:
Nunc mea perpetuos viscera carpit amor.
Sed trepido infelix, et abest fiducia votis:
Spesque metum perimit: et cadit illa metu.


page 513, image: s513

Quod possum totis sequor hanc, et specto diebus.
Hactenus audaci dum licet esse mihi.
Nec tamen hoc, nisi forte procul ne sentiat illa:
Et mea confundat plurimus ora rubor.
Illa Deae similis graditur formosa per agros,
Aut tenero Idalias demetit ungue rosas.
Haec ego dum sector late vestigia, non quid
Ire iuvet video: sed tamen ire iuvat.
Qualis in Arcadia sectatur Chlorida Faunus,
Osculaque imponit, quam Dea pressit, humo.
Aut procul excelsa despectat ab arbore nympham,
Nec tamen infelix inde levatur amor.
Quin miser interdum facio convitia nocti.
Infelix meritum subtrahit illa mihi:
Gaudiaque invisis abscondit nostra tenebris.
Haec quoque post tenebras altera damna fero.
At tibi, qui nitido praecingis fulgure frontem,
Officii, Titan, debitor huius ero.
Tu nobis, quoties hunc orbem lumine lustras,
Tristitiae blandum, Phoebe reducis opus.
Hoc misero superest. Quandoque in littore nostro
(Littoris ad nomen hei mihi sanguis abit!)
Aut teres aequatam radius conscribit arenam,
Et leviter signat: PULCHRA MERILLA MEA EST.
Aut rapidis trado mea vota involvere ventis,
Materiam vasto, ludibriumque mari.
Hic mihi transigitur vitae modus; hoc fuit illud,
Nortvicum misero cur habitanda foret.
Iunge, Mari, dextram, Thymbraei gloria Phoebi,
Sed pariter iactat quem Cytherea suum,


page 514, image: s514

Proficiam tiro sub te, dilecte, magistro.
Sufficit auspiciis castra subire tuis.
Quaeque, doce, possint mecum sociare Merillam,
Quaque sit a nobis arte regendus Amor.
Sic faveat puer ille procor: sic praebeat idem,
Qui mihi nunc saevit, mitia tela tibi.

ELEGIA IV. Amorem tempestati comparat.

QUalis quem rapidus deprendit in aequore nimbus,
Quem crudelis hiems cingit, et ira maris,
Ambigit, et partes animum convertit in omnes,
Et mutat dubias speque metuque vices.
Iamque placet tortum pelago subducere linum,
Et rate, quo ventus, quo ferat unda, sequi.
Mox parat invitis, frustraque negantibus undis
Obversa portum puppe tenere suum.
Talis ego, dubio quem versat turbine Cypris.
Cui non una minax surgit amoris hiems.
Huc feror, atque illuc: nec me permittere ventis,
Nec placet insano pandere vela freto.
Sola ratem sistet tuta statione Merilla.
Commodius nullo stat mea prora sinu.
Hac mihi contingat tandem tellure potiri.
Heic ego despiciam, quicquid ubique mala est.
Sin mihi tempestas submerserit ante carinam;
Naufragii tabulas colligit illa mei.


page 515, image: s515

ELEGIA V. Ad PETRUM SCRIVERIUM. Nullas sibi amandi indutias dari.

DUm nova, Scriveri, meditantur foedera Belgae;
Splendida sollicitos dum tenet Haga partes:
Et placet unanimas in pacem mittere gentes:
Et placet ad fidos ponere tela lares:
Heic mihi Nortvici misero nova bella geruntur:
Heic patior clades: nec datur ulla quies.
Non tamen iratus gladios distringit lberus [(perhaps: ..lberus)] .
Nec pedites urgent: nec gravis instat eques.
Non ego, quas patitur, patior, Germania, strages.
Ah alla miseri conditione sumus!
Proelia miscet Amor, crudelem novimus hostem.
Quam facile est homini bella movere Deos?
Ille meae residens dominae insidiator ocellis
In miserum mittit spicula mille caput.
Inde mihi veniunt mea vulnera; non tamen inde
Vulnera, quod debent, nostra, levamen habent.
Nec mortem sperare licet: nec vivere possum,
Hac videor dominae lege placere meae.
Tu tamen ingentes hortaris dicere Dousas,
Et cineres tanti concelebrare viri.
Nomina, Scriveri, latum tangentia caelum
Esse queunt magni non nisi vatis opus:
Non, nisi cui totas concessit Apollo sorores
Indolis agnosco flumina parva meae.
Dum tua, dum Groti praeclara volumina vivent:
Dum pulchra Heinsiadae Musa superstes erit.


page 516, image: s516

Dousiacae laudes toto noscentur ab orbe.
Hinc decuit tanti nominis ire decus.
At nobis Paphiae meditari opprobria Divae,
Et Dominae liceat de feritate queri
Da veniam Scriveri et te quoque torserat Anna:
Illa licet votis non gravis Anna tuis.
Hei mihi, quid superos tandem mihi fecit iniquos?
Cur igitur vento non mea cymba tuo?
Te cito felicem, ventisque ferentibus usum
In portus placido flamine vexit amor.
Heinsius argutae cum ferret basia Rossae,
Vix semel occlusas fleverat ante fores
De domina nihil est, nisi tantum iniuria, mecum:
Et querulae voces, et male gratus amor.
Verbaque cum lacrimis surdo iactata profundo,
Qua Batavam Nereus caerulus ambit humum.
Heic queror: heic toti dico convitia caelo:
Heic ego me nullos clamo putare Deos.
Et iam caerulei nostros Delphines amores,
Neptunusque pater, Nereidesque sciunt.
Et fulicae, et circa volitantes aequora lari,
Hei mea litoreae [Reg: littoreae] fata queruntur aves.
Heic ego vicinis inscribam denique saxis,
Quod procul ex alta navita puppe legat:
Dumque legit, duris dicat mala multa puellis:
AUCTORES DOMINAE SAXA FRETUMQUE MEAE.

ELEGIA VI. Nimis verecunde se amare.

NUnc ego Sisyphium video me volvere pondus:
Spem refugae frustra nunc ego sector aquae.


page 517, image: s517

Me torquet, rutilum cum Phoebus promovet orbem,
Me, quoties fessum gurgite mergit, amor.
Et tamen illa mei tristissima causa doloris
Ignorat curas sola Merilla meas.
Non Veneri gratus vivit, nec amoribus aptus,
Cui misero nimium frontis, et oris inest.
Ah quoties conor tanti dare signa furoris,
Vulneribusque meis quaerere fessus opem?
Ah quoties pereunt trepido mihi verba, notaeque?
Sive est rusticitas, seu pudor iste meus.
Et libet, et timeo quantumque audacia movit,
Et bene profecit, destruit ille semel.
Non mihi spem possum debere diutius illam,
Quicquid erit: fortes non decet iste timor.
Errat, desidiae qui praemia credit amores.
Tam bona cum cura praeda petenda venit.
Hippomenes nequiit Scaeneida ferre sedendo.
Nec fuerat merces illa labore minor.
Aut ego non novi, quantum fiducia possit:
Aut facilem dudum suspicor esse viam.
Stat mihi vel precibus tenerum convellere pectus;
(Et dicunt humiles plurima posse preces.)
Aut teneras lacrimas verba inter singula fundam.
(Et lacrimas dicunt vel sine voce loqui.)
Si tamen alloquium nimis est audere, pudetque:
Orabit causam littera scripta meam.
Forsitan et facilis bene se praebebit amandum,
Res habuit vanos forsitan illa metus.
Ut faciem vidi, nil praetulit ille severi.
Mitius augurium, si licet, inde petam.


page 518, image: s518

Sin spernor, nec amat (nullum sit in omine pondus)
Mille modis facilis retia tendet Amor.
Non sum, qui factum versuti culpet Aconti.
Insignem meruit tam bona virgo dolum:
Ignosco Paridi, nec probra meretur iason.
Tam lepidum facinus suasit utrique Venus.
Pulchre emitur, quicquid coeptis immanibus emptum est.
Non est consilii, nec rationis amor.
Auspicio felix audacia quolibet ibit.
Conare: addicent heic tibi semper aves.
Possumus iratis puppes obvertere ventis,
Si miseris placido non licet ire mari.
Possumus et rigidam pulchre contemnere mortem.
A domina numquam mors venit ulla gravis.
His Venerem potius colimus, quam thuris honore,
Quam de formoso si cadat agna grege.
Quin mihi nec facta Lacedaemon classe petenda est.
Non ut amer, ratibus me iubet ire Venus.
Non ego trans pontum quaero mea vota natando,
Nec mihi nunc terras dividit unda duas.
In nostris oculis, tanta est vicinia, vivit:
Tangitur et nostra paene Merilla manu.
Quid fugio donis victum pensare pudorem?
Sufficit in pretium basia pauca dari.
Sufficit in roseis amentem haerere labellis,
Deliciasque suas, blandaque verba loqui.
Sin minus eveniet felix audacia prima,
Excutiar coeptis non tamen ipse meis.
Vidi fallaces toties qui fugerat hamos,
Perrupta piscem post iacuisse gena.


page 519, image: s519

Sic quoque quam vitat, volucris corrumpitur esca.
Sic quoque post centum retia capta fera est,
Saepe etiam multum defensi, postmodo dextra
Non magis hostili, quam cecidere sua.

ELEGIA VII. Ad CUPIDINEM.

BLande puer, toto qui leges figere caelo
Diceris, et magni spernere fulmen avi.
Spicula cui teretem distendunt parva pharetram.
Illa tamen feriunt spicula parva Deos.
Illa Stygem penetrant: et scilicet orbe subacto,
Post domitos superos, tertia regna petunt.
Blande puer, si rite olim tua castra subivi,
Et calui primis ignibus ipse puer,
Tractavique faces rudibus maturior annis,
Sedit et exiguo Phyllis amata sinu:
Tandem parce tuis caput hoc implere sagittis.
Parce precor, poenae non satis unus ero.
Nulla Deo laus est hominem sine viribus unum
Vincere, vince duos, palmaque maior erit.
Hei mihi, quam vereor, ne, cum consumpseris omnes,
Id dominam veniat nulla sagitta meam.
Heic te materiam virtutis quaerere fas est:
Heic tibi sint arcus: heic tua tela volent.
Post domitos, victosque viros, Phoebumque Iovemque,
Una tuo mulier numine maior erit?
Si pudor est, iram discat matrisque, tuamque:
Quosque negat, magnos sentiat esse Deos.


page 520, image: s520

Me miserum nunc illa ferox impune superbit.
Et toties vestras ridet inulta faces.
Ille ego, qui vobis numquam mea colla negavi,
Mancipium pulchrae matris, et inde tuum.
Ille ego ni tantis morerer cruciatibus, essent
Scilicet imperii iura minora tui.
Non mea Lemniadum genitrix de matribus unaest.
Cur peream proavi non meruere mei.
Nec Phaethontiadum dicor de gente propago,
Nec Diomedeae suffero fata domus.
Sicut et Hippolytus vita crudeliter acta
Eripui numeros non tibi, dive, tuos.
Blande puer, merui tandem cur parcere velles.
Hactenus immiti sufficit esse tibi
Quod petimus iustum est. aut vincula nostra remitte
Aut eadem dominae vincula nocte meae.
Si te crudeli percellat Gorgone Pallas
Parcius, et leges discat amare tuas.
Sic tibi non ungues, quoties praesepibus aufers
Dispositosque favos, mellaque, pungat apes.
Si tamen obduras, si nil tractabilis audis,
Si mea provano verba precesque cadunt:
Ille tener toto plores mille ulcera tergo,
Ridiculus superis, ridiculusque mihi,
Carduus, et mistis urens urtica myricis
Dent tibi quoque rosis, pro violisque torum.
Ille tener, quoties incumbit frigidus annus,
Tristis in Edonis montibus exul agas.
Herculei quoties conscendit terga leonis
Phoebus, et arentes Sirius urit agros,


page 521, image: s521

Ad procul informes abigaris in utilis Indos.
Quodque serunt Arabes, Aethiopesque solum:
Quaque celer dubio Nilus devolvitur ortu,
Et patriam tantae vix bene monstrat aquae.

ELEGIA VII. De ancilla, quae, cum diu virum simulasset et militem egisset, tandem

OMnia iam credo. Nunc Atlas fulcit olympum
Scilicet, et Perseus alite fertur equo.
Nunc etiam ligno tenerum per corpus aborto
Peneis ad patrias constitit arbor aquas.
Daedaleas alas; iniectum Pelion ossae;
Ventribus haerentes, inguinibusque canes:
Cum se sexus amet, nubatque puella puellae.
Omnibus historiis cogor habere fidem.
Non ignota loquor. Batavae ridete puellae.
Tam lepidos testes postulat ille iocus.
Et peream, si non invitent omnia risum.
Si quis abire potest, ferreus esse potest.
Amstelios nulli licet ignorare potentes,
Maeniaque ornatu conspicienda suo.
Heic ubi surgentes immensis molibus aedes
Divitias unae quaelibet urbis habent.
Praecipue lepidis laudantur amoribus illic.
Liberior nulla regnat in Urbe Venus.
Heic mulier nuper vel, si fas credere, virgo
Veste viri sexum dissimulata fuit.


page 522, image: s522

Praemia militiae iam tres sectata per annos,
Gesserat imbelli non sua tela manu.
Femina quo tendis? non cultus convenit iste.
Non possunt digitos arma decere tuos.
Quid tibi cum gladiis, et acutae cuspidis hasta?
Non tibi bombardae, non tibi facta tuba est.
Illa manus tremulis annectat licia telis.
Aptior est operi lana, colusque tuo.
Utiliter numquam se credidit aurea pugnae,
Illa licet Scythici Martis amica, Venus.
Et calathi vobis, facilesque agitentur amores.
Arma gerant alii, femina semper amet.
Quis ferat in Baccho laurum, pharetramque fidesque?
Si quatiat thyrsos Phoebus, ineptus erit.
Quid si flaventi sua tempora Delia spica
Cingeret? arcitenens staret ubique Ceres?
Aut potius, si te proprior plus tangit imago,
In manibus patitur quis data pensa viri?
Illa tamen sexumque suum, tenerumque pudorem
Exuit, et miles maluit arma sequi.
Nec stetit hac fini metas audacia transit.
(Ut primum impulsa est, depuduitque semel)
Iamque meus Sthenelus quod amet, quod ludere possit,
Quaerit, et arma subit, militiamque novam.
Mox captat varios procus ambitiosus amores.
Plorat et ad surdas nocte, iacetque fores.
Exprimit et gemitus, quos novimus esse virorum.
Exprimit et lacrimas, blandaque verba refert.
Denique furtivum iam non meditatur amorem;
Coniugium poscit, legitimamque facem.


page 523, image: s523

Artibus his donec non pessima mota puella est.
Visaque simplicitas est ea posse capi.
Iam quoque ceu sponsus, nec non formosus, amatur.
Aspiceres, nulla parte pigendus erat.
Iam quoque (quid credat?) socialia sacra parantur,
Ridiculasque faces ventilat acer Hymen.
Ipsa Venus cernens de summo risit Olympo,
Et dixit: volucres lentius ite meae.
Et dixit: quae iam in sponsi non frigida vultu
Assidet, heu votis excidet illa suis.
Mersus erat Batavo fessus modo gurgite Titan,
Hesperus et fusci lora tenebat equi.
Iamque parens sponsae fulcrum geniale locavit,
Et, pede felici, filia, dixit, eas.
Omnia quae captabat anus: vade, inquit, amata.
Non tibi vulgaris sternitur ille torus.
Illa solo infelix oculos deiecta verentes
Vadit, et in vultu signa pavoris habet.
Qualis in amplexus, sed primos, Tyndaris olim
Plisthenidae madidis dicitur esse genis.
Ipse novus risit convitia festa maritus
Ad thalamum a pueris, virginibusque cani:
O felix una ante alias, felicior illo,
Qui tenet in molli nunc tua membra sinu.
Obsequere audenti, quamvis pudibunda marito.
Ille tibi Veneris praemia blanda ferat.
Non illo melius quisquam consumere noctem,
Fallereve optata mobilitate queat.
Audiit a summo Saturnius aethere ridens,
Et dedit infreni vota ferenda Noto.


page 524, image: s524

Interea trepidat virgo inter spemque, metumque,
Gaudiaque innumeris fingit inepta modis.
Proeliaque exspectat. sed qualia proelia miscet,
Cum iacet infusas Mars, Cytherea, tibi.
Miraturque moram, et quoties se concutit ille,
Principium voti credit adesse sui.
Ille nihil, nec enim cupientem vana moratus
Languida dat tepido colla ferenda toro.
Et iacet, et toto spirat de corpore somnos.
Ulterius sponsi nil habet illa sui.
Sic etiam tenerae tanguntur veste puellae:
Sic iacet in fratris virgo pudica toro.
Quid petis infelix decerpere quercubus uvas?
Non sua, quae carpas, mala racemus habet.
Scyrias Aeaciden quem credidit esse puellam,
Postmodo non nolens credidit esse virum.
Illa tamen melius decepta: superfuit illi.
Tu misera in sicco pumice quaeris aquam.
Iamque ierant noctes aliquot coepitque puellam
Frigoris ut fas est, paenituisse sui.
Donec nescio quid tetigit maestissima virgo,
Ah trepidam dextram tum malus error agit.
Utque nefas sensit, tamquam quae presserat anguem,
Horruit, et toto corpore nulla fuit.
Mox ubi mens rediit, palmis percussa lacertos
Flevit, et invasit unguibus ora suis
Fit strepitus tectis: plorant materque, sororque:
Et facies captae scilicet urbis erat.
Turbantur cives: currit vicinia tota.
Plurimus in tanto turbine risus erat.


page 525, image: s525

Undique risus erat. solae flevere puellae.
Ut solet interdum mutuus esse dolor.
Protrahitur tandem turbata fronte maritus,
Et iam pro cara coniuge vincla gerit.
Proque toro sponsae vectes et claustra tuetur:
Quotquot videt manicas, tot putat esse faces.

ELEGIA IX. Ad MARILLAM.

QUod si non esses vestris immitior undis,
Si non in tenero pectore saxa forent:
Iamdudum poteras precibus succumbere nostris,
Et lacrimis tantis tradere victa manus.
Nunc mea discerpunt insanae vota procellae.
Et prope spumantis diripit unda maris.
Ipse licet clamem: dilecta quid obstruis aures;
Desine: in humanam sufficit esse semel,
Vel tibi iam nullum est; vel non, fera, quale decebar
In tam formoso corpore pectus habes.
Cur potui infelix argutis credere ocellis,
Cur aliquid flavis, dura Merilla, comis?
Si nihil exaudis; si nullo flectere questu:
Gaudia si de te nullus amator habet.
Me quoque, quicquid erat, potius nescire iuvarer.
Vix facies tanti, totaque forma fuit.
Quo magis inclamo, minus et minus utilis adsto.
Respuis aversa ut tamen aure preces.
Interea fuit ora color, tenuantur et artus.
Sic videor dure posse placere tibi.
Inspice, si fas est, nostros, age ferrea, vultus:
Inspice saevitiae pulchra tropaea tuae.


page 526, image: s526

Ut moriar, superest. ibit sine labe triumphus.
Et moriar: palmae summa sit illa tuae.
Te satis est nostrae laudem conquirere mortis,
Inque brevi duram marmore saepe legi.
Hunc titulum cernas titulis accedere tantis.
Hinc quoque fama tuae nobilitatis eat.
Quae nunc evecta per avorum nomina stirpe,
Non humili quondam sanguine nata, tumes.
At mea quod paucae commendant atria cerae,
Quod celebres nullos praefero, spernor, avos.
Attamen aequoream Peleus bene Tethyn amavit.
Ille quidem magnus; sed Dea Tethys erat.
Candida Sisyphiden cum fleret abire Calypso,
Ni fallor, generis non fuit illa memor.
Endymion Lunam tenuit mortalis in ulnis:
Nec tamen Endymion turpis amator erat.
Quin mihi nec mens est ignobilis. heic ego gentem,
Heic titulos stirpis credor habere meae.
Ingenui mores: animus sine crimine: purum
Pectus: et in puro pectore cana fides.
Nulla dolis queritur nostris decepta puella.
Nulla mei spolium moecha pudoris habet.
Hoc genus, haec nostri mensura est sanguinis una.
Sic reus indignae postmodo stirpis agar.
Et colimus Musas, est pars quoque laudis in illis.
His ego fortunae damna rependo meae,
Hinc quoque, si nescis, surrexit gloria vobis.
Hinc quoque, si nescis, non leve nomen habes.
De tanta rerum turba, factisque tuorum
Maxima laus nostras est coluisse Deas.


page 527, image: s527

Et nos, si fas est, aliquid committere famae
Possumus: et nobis non rude pectus inest.
Et tibi de nostris quaedam speranda Camenis,
Si non mens nimium laeva fuisset, erant.

ELEGIA X. Ad MERILLAM In Angliam navigantem.

TRans mare vicinos petiit mea vita Britannos.
O faciant celeres ventus, et unda vias.
Nam cum non lacrimis, non vocibus illa tenetur
Ferrea; quid restat nunc, nisi vota, mihi?
Quin ego ploravi: quin dissuadentia verba
Addidi: et, o, dixi, quam gravis illa via est!
Non tibi tot silvis petitur formosior Haga:
Qua tendis, tumidum per mare ducit iter.
Heic tu nec flores, nec prata nitentia cernes.
Undique, quod videas, nil, nisi pontus, erit:
Et superimpendens cunctis mortalibus aether.
Forte etiam fuerit nubibus ille minax.
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus
Effera, non uni perniciosa rati.
Quae quoties undis insueta natare videbis,
Quam tibi tunc toto nullus in ore color!
Nec volucris canet ulla. haec sunt solatia ruris.
Hei mihi, quam longe tunc Philomela tibi!
Inter inhumani clamorem, et iurgia nautae
Auditur toto, nil, nisi triste, mari;
Ingratus quoties per funes sibilus exit:
Aut strepit, impulsum cum premit unda latus.


page 528, image: s528

Non tibi sunt, mea vita, pedes, non membra manusque,
Horrida quae possint transtra, ratemque pati.
Heic tibi non plumae somnos, non stragula ducent.
Uteris somno [(transcriber); sic: sumno] commodiore domi.
Heic, quoties motam gravis impulit unda carinam,
Excutiet miseram, destituetque torus.
Quin tua nec potus, cum summus vertitur aer,
Pallida nec poterit ora iuvare cibus.
Hactenus o aliquid patieris carcere peius,
Nam tibi pro duro carcere navis erit.
Vix septem tabulis tota est compacta carina.
Post septem tabulas cetera pontus erunt.
Hei mihi, quam tenui secernis limite fatum!
Cur sequeris mortem de propiore loco?
At, nuper lacerasque trabes, proramque revulsam
Ludibrium nostri vidimus esse maris.
Cum procul adstares deserto in littore mecum.
Et memini, facies tunc quoque flentis erat.
Unde novus rigor hic? quae tanta ferocia mentis?
Cur nunc attonitae non venit ille timor?
Ah vagus aequoreas solus secat institor undas:
Traiciat tumidum nulla puella fretum.
Ille peregrinas, redimens compendia, terras
Undique per vastum Nerea saepe petat.
Adsuescant tenerae tellurem habitare puellae
Fontibus, irriguam fluminibusque suis.
Quod si tantus amor pelagi est, undaeque marinae,
In bibulo ponant littore saepe pedem.
Hic Batavi iuvenes pugnantem quilibet unam
Imponunt refluis ad genua usque vadis.


page 529, image: s529

Hactenus inclamare Deos in littore tutum est,
Perniciem citra, naufragiique metum.
Quod si me, mea vita, fugis: si denique nuper
Est tuus in nostri taedia versus amor;
Exerces nimiis stantes mercedibus iras,
Si, dum me fugias, ipsa perire potes.
Iusseris efficiam ne sim tibi causa doloris:
Exiliique mei poena superstes ero.
Diximus. Erubuit, lacrimisque Merilla subortis,
Osculaque admiscens mille, revertar, ait.
Pluraque dum voluit, lacrimae tenuere loquentem.
Vix potuit paucis: sum tua. deinde: vale.
Aeole tu placidos per fluctus lenibus auris,
Quo pia fata volunt, gaudia nostra vehe.
Dumque vehis, nullus, pontum subeuntibus haedis,
Aut tumidum Boreas, aut Notus aequor agat.
Tu quoque tum positis, Neptune, vagatis in undis,
Offendas dominae sidera dextra meae.
Hactenus hanc commendo ratem. dum Thessala Tyro,
Alcyoneque tibi maximus ardor erit.
Quin et Amymone, nondumque comata colubris
Quem tenuit, teneat nunc quoque virgo locum.
Interea properet, pelagoque Merilla remenso
Pendeat a collo sarcina grata meo.
Dum properat; dans vela rati tener ipse, legensque,
In pulchra sedeat puppe magister Amor.


page 530, image: s530

ELEGIA XI. Ad CASPARUM BARLAEUM. Amorem suum pudicum esse.

PIeridum, Barlaee, decus, quem iuret Apollo
Virgilio aeternis versibus esse parem;
Dum te Maeonius sublimem spiritus implet,
Et numero cantas signa, virosque gravi;
Seu modo magnanimis circumdas arma Batavis,
Nassaviique refers mille tropaea Ducis;
Seu modo non victas educis in aequora classes,
Dum fugit, et tantas deserit hostis opes.
Me tener in gremio dominae, post oscula, nostrae,
Ut solet, exiguo carmine donat Amor.
Haec voti mensura mei est. si crimen amare est,
Unius potero criminis esse reus.
At non immodice, nec quantum vulgus, amamus.
Haeret honestatis limite nostra Venus.
A castis scelus est nimium sperare puellis.
Me miserum, scelus hoc cur prope nemo timet?
Et pereat, quicumque vagos sectatus amores
Nomen amatoris insidiator habet.
Et numquam casta laetetur coniuge, quisquis
Praemia direpto saepe pudore tulit.
Hunc ego maiorum potuisse revellere manes,
Et patrios credo contemerasse rogos.
Hunc ego germanas corrumpere posse verendas,
Et puto maternam sollicitare fidem.
Est aliquid pressis animum retinere lupatis.
Scilicet et frenis indiget acer Amor.


page 531, image: s531

Qui simul admissus laxatas sensit habenas,
Fertur, et in campos fulminis instar abit.
Scilicet iste Amor est, rupes qui transilit altas,
Et glaciem patitur, Sithoniasque nives.
Ille per oppositos fluviorum carpere fluctus,
Vastaque nudatos aequora suadet iter.
Ille faces, rabidosque insanus corripit enses,
Et nectit laqueos, et minitatur aquis.
Ille cruore suo scenas infecit, et orbem:
Seu repetit raptas undique, sive rapit.
Hinc quoque privigni tabescit amore noverca.
Hinc miseri attonitis diripiuntur equis.
Illius auspiciis moechus praefertur Atridae,
Illius auspiciis cum patre nata cubat.
Seu tandem quocumque Tragoedia carmine crevit,
Et legitur totis scripta voluminibus.
Ignibus at quisquis flagrat, sine labe, pudicis,
Et sequitur castas; is mihi solus amat.
Non parat insidias: non utitur ille tenebris:
Non tacitos noctu dirigit ille pedes.
Nec didicit furtim castis obrepere lectis.
Eveniat nostris hostibus ille furor.
Arboreos fructus caute decerpit agrestis.
Improbus avulsa cortice raptor abit.
Castus amans modice libat de fonte cadentes;
Turpiter ingressus polluit alter aquas.
Castus amor meus est. non possumus esse protervi.
Non mea surripio crimina; livor abi.
Sufficiat meruisse aliquid, placuisse Merillae.
Invidiam candor detrahet ille mihi.


page 532, image: s532

VINCENTII FABRICII ELEGIARUM LIBER IV.


page 533, image: s533

Clarissimo, Maximoque VIRO PETRO CUNEO, IC. S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. IN fluviis videmus, Vir maxime, simul exiguum aliquid extra nudas eminet, quod fundo cohaeret, quicquid postea secum flumen trahit, adhaerere, firmarique invicem, et insulam moliri. Eadem plane horum libellorum ratio est. Cum enim ante annos quinque, praecoci, quod fateor, temeritate adductus fasciculum inanium versiculorum edidissem, ex eo tempore confluxere et alia, quae paulatim cum ceteris coalescunt. Itaque iam quiddam, quasi volumen factum est. Novi quid de hoc remissionis genere iudicent plurimi. Sed ego abuti otio meo aliter nequeo, quod plerumque aemulis nostris inter flagitia perit. Et quid agas, si hoc malum poeticum ita comparatum est, ut, quod lippientibus evenit, abstinere manum nequeas, quamvis non sine dolore frices. Equidem, cum rem cogito, quod de quolibet iuvene festive dixit olim Alexis, id in poetam maxime convenit. Aiebat Alexis, adolescentem, perinde ut vinum recens, antequam usui cuiquam esse queat,
[Gap desc: greek word]
debere,
[Gap desc: greek words]
Poetam


page 534, image: s534

ego iudico, cum aliquandiu indulserit ingenio,
[Gap desc: greek words]
ut idem loquitur, tandem
[Gap desc: greek words]
. Vides, quantum mea intersit, semel defervescere. Neque aliam ob causam haec nunc a nobis eduntur, quam, ut hoc studiorum quasi turbidum aliquando exhauriam. Ne autem in libellum hunc malevolis quicquam liceat, nominis Tui splendorem advoco, Vir maxime: ad contemnendam imperitiam vulgi Tuis iam olim monitis armatus. Narrarem hic aliqua de affectu Tuo. Sed cum tu ea neminem amicorum Tuorum ignorare patiaris, gratias saltem agerem pro tot beneficiis, nisi hanc quoque necessitatem ex amicitia nostra pridem sustulisset. Exquisitissimae porro eruditionis Tuae laudes, ubique diffusas, notasque publice recensere hoc loco, et amplitudo earum, et mea tenuitas prohibet.


page 535, image: s535

VINCENTII FABRICII ELEGIARUM LIBER QUARTUS.

ELEGIA I. Ad CONSTANTINUM HUGENIUM.

DUm furit, et trepidas Grandivus concutit urbes,
Dum volitat circum castra Batavus eques,
Clamosos inter lituos, et saeva tubarum
Murmura, quae profugus non bene vitat Iber,
Hugeni calamum nostrae meruere Camenae,
Et partes habuit blanda Merilla suas.
Sepositis patriae rebus, cum Principe magno,
Fabricii Musis dextera tanta vacat.
Sive aliquis genius nostris non abfuit ausis,
Seu dominae debent quod placuere meae.
Scilicet haud unquam stulte elegisse videtur,
Qui sua cum multis gaudia iuncta videt.
At quantum est retulisse tuas, vir maxime, laudes?
Materiem, quantum est, carminis esse tui?
Hoc demum est medium Polluce [(transcriber); sic: Pollcue] et Castore poni,
Quaque patent caeli sidera, ferre pedem.


page 536, image: s536

Ipsa meo nuper modice laudata libello.
Nunc etiam debet plura Merilla tibi.
Illa suis campis insueta, et mollibus arvis,
Te duce nunc didicit castra, tubasque sequi.
Tu mediam Batavis docuisti incedere turmis,
Et strepitus tantos, militiamque pati.
Te duce magnanimo propior cum Principe vadit.
Te duce nunc aulam possidet illa tuam.
Nunc etiam pulchram tecum circumspicit Hagam,
Miraturque locum, deliciasque loci.
Heic quoque quod coepit pridem haud ignota vagari,
Praedicat officii munus habere tui.
Nos procul e nostro miramur littore plausus.
Huc quoque laetitiae non nihil inde venit.
Nec nihil ingenii videor, nec laudis habere:
Et levis ardori blandior ipse meo.
Me licet a patria totum diviserit aequor.
Totque interiectis milia multa vadis.
Longe a complexu matris, geminaeque sororis,
Quicquid et est ista dulcius urbe mihi:
Tot tamen amotis te compensavimus unum,
Et videor nulla parte carere mei.
Quin mihi si fragilis transacto tempore vitae
Ultima in hoc Parcae littore fila legant,
Non tamen ingratas inglorius ibo sub umbras:
Nec tumulus nostro nomine nullus erit.
Quamvis, quae lacrimis perfundat funera iustis,
Adsit cum misera nulla parente soror.
Ipsa suis manibus fugientes claudet ocellos,
Summaque defuncto dona Merilla feret.


page 537, image: s537

Sed titulum busto, carmenque Hugenius addet:
FABRICIUS DONEC vixit AMATOR ERAT.
Et quoque, quod nondum iuvenis, quod mollibus annis
Opprimor indigna, forte queretur, humo.
Quicquid erit: seu nunc aestates currere plures,
Sive hanc postremum Iuppiter esse volet;
Hugeni transire tuis mea tempora fatis,
Si modo non videat degener esse, lubet.

ELEGIA II. Ad CHRISTIANUM CASSIUM. De lusu virginum Batavarum in glacie.

SPectatum luperi concurrite, Dique, Deaeque,
Ad Batavas Rheni deficientis aquas.
Quem post oppositos colles, tumulosque morantes.
Nunc alia lentum compede vinxit hiems.
Currite: laetitia res est dignissima vestra
Indiget eximiis testibus ille iocus.
Non laquei veteres Veneri strinxere Gradivum:
Scenaque flagitii nulla retecta patet.
Nec demens vestram conclamat Mulciber aulam,
Dedecoris foedus proditor ipse sui.
Festivas iuvenum choreas, agilesque puellas,
Praecipitesque pedes, remigiumque novum,
Et glacie tota volitantes cernite turmas,
Fulminibus vestris ocius, atque Noto.
Ipsa verecundam Pallas generosa sororem
Huc trahat, haec facies crimine tota vacat.
Erubeas posito, Maia prognate, galero.
Plus virgo e Patavis quaelibet una potest.


page 538, image: s538

Tu quoque post superos venias gratissime Cassi:
De superis tecum pars quoque magna venit.
Formosae Charites, tempestivique Lepores,
Pieridesque Deae, Pieridumque pater.
Aspice correptas spatiis ferventibus undas:
Aut glaciem, nuper quo fuit unda loco
Inde aliquis iuvenum cursu praevertitur auras:
Hinc volat audaci blanda puella gradu.
Et nunc illa viris plantis pernicibus instat:
Nunc simul innexa gaudet abire manu.
Graecia tota heic est. Quondam Pisea iuventus
Huic oleam stadio cedat habere suam.
Plus heic Isthmiaca, Cassi, spectamus arena.
Isthmiacae tantum frontis honore carent.
Esculeam Batavis Phocis Phoebea coronam,
Quamvis, qui colitur, sit Deus, ipsa dabit.
Sed teneat palmam, qua gaudet et Elis, et Isthmus,
Archimorusque suam, Phoebus Apollo suam!
Debetur Batavo myrtus pulcherrima circo.
Non aliae frondes ista theatra decent.
Una viris, teneris donentur bina puellis
Formosae Veneris serta revincta manu.
Quod ferit igne novo iuvenes, super atque volando,
Iam bis victorem gens movet ista pedem.
Hei mihi, quot tanto spirant in frigore flammae?
Quantumvis medias est Venus inter aquas.
Ecce leves pueri, Veneris formosa propago,
Si qua fides oculis, hoc quoque more volant.
Una puellaris sequitur vestigia sulci:
Una praeit: nitidum pars tegit una latus.


page 539, image: s539

Omnes aligeri: soleisque secantibus omnes:
Omnibus ex humeris aurea tela sonant
Hei mihi cur nimium decurrens illa venusta est?
Hei nimis argutum cur rapit ista pedem?
Illa verecundis incessibus emicat: ista
Mobile quod corpus ventilat, inde placet.
Illa procax urit: lento capit altera motu:
Alterius faciles cogor amare pedes.
Ista placet modicum curvata: erectior illa:
Haec timet, et nimium grata timore suo est.
Utque libet, moveantur, habent, cur semper amentur.
Materies magni quaelibet ignis erit.
Huic tamen e cunctis, agili quae blando decoro
Nec tetrici multum, nec gravitatis habet.
Huic decimam de me, iuvenes, concedite myrtum.
Isti non gemina est, hei mihi, palma satis.
Talis crudeli virgo Schaenëia campo
Liquit et eiecit post sua terga procos.
Haec quoque, quaecumque est, pariter volitatque, necatque.
Hoc differt, quod me cogit amore mori.

ELEGIA III. Ad FRANCISCUM LEVVIUM a GOUDA.

SIquis adhuc teneros damnat levitatis amores,
Iudice Fabricio non meret ille fidem.
Virtutis studium, morum, Francisce, palaestram
Intrat, ab ingenuo quisquis amore calet.
Post titulos legum, post dogmata mille Stagirae,
Post centum libros, post Cytherea docet.


page 540, image: s540

Una Venus trepidas audet producere mentes;
Ingenii vires colligit una Venus.
Nil didicit cultus iuvenis, qui nescit amare.
Spem, miser, et votum destruit ille suum.
Nec nihil est aliquam lepido sermone mutari,
Nataque, dum loqueris, sed tamen apta loqui.
Oscula qui blandae persuadet saepe puellae,
Crede mihi, qua tum sufficit, ille sapit.
Exeat e mundo, qui tetricus esse laborat.
Hostibus eveniat tam gravis ire meis.
Quam bene fecundum pectus submittis amori;
Indolis, o Levvi, res erat ista tuae.
Aeacides lepidos armis admiscuit ignes.
Huic quoque non durum, nec rude pectus erat.
Quin amat Atrides: et virtus Hectoris ardet:
Magnanimusque Senex Nestor amator abit.
Solus Thersites nusquam calet. Ite severi.
Hos animus motus non nisi magnus habet.
Non residem Cypris plebem trahit. aspice vulgum.
Non est angusti pectoris ille calor.
Vivida quem virtus, et Iuppiter excitat aequus,
Quo plus est animi, debet amare magis.
Hic cumulus laudum, Levvi: non altius itur.
Ad famam satis est una puella tibi.
Sed tamen argutos modice quae vibret ocellos:
Et praeter faciem plus, quod ametur, habet.
Formosum pariter quiddam, pariterque verendum.
Quod repeti sola non nisi mente potest.
Quale tuae Seliae, si nescis, optime Levvi,
Emicat ex oculis, purpureisque genis.


page 541, image: s541

Intrepidum, blandumque, et quod nec dicere possum,
Non leve, nec tristi cum gravitate tamen.
Currite mortales: omnes distinguite formas:
Iste decor nullo iudice nomen habet.
Ipsa quidem facies ad blanda incendia nata est:
Quam tamen ingenue semper amare velis.
Ne cupias quicquam, quamvis cogaris amare,
Qui vetet, ah teneras stat pudor ante genas.
Huic simili vultu silvas Diana pererrans
Praesidium in sola fronte pudoris habet.
Sic, nisi quod sparsos obnubit casside crines,
Detinet attonitos sola Minerva Deos.
Arsisti merito, Levvi, plus conspicis illic.
Isti oculi quiddam numine maius habent.
Aurea parce Venus. Seliae postpono Merillam.
Iudicium primus nunc ego damno meum.

ELEGIA IV. In Lampades, et reliqua dramata sara BERNHARDI MEIERI.

HActenus Aeacides scenas infecit, et Aiax,
Ille Dei manibus dum cadit, iste suis.
Ardentem Alciden, furias spectamus Orestis,
Hectoraque, Aemoniis cum raperetur equis.
Ah quoties patrem Thesides sentit iniquum!
Ah quoties nimium Phaedra noverca fuit!
Sustulit amplexum quaerentes perfida natos
Phasias, haud uno crimine facta nocens.
Oedipodis, Pelopisque domo vix notior ulla est.
Dum simili varium carmine crescit opus.


page 542, image: s542

Manibus exstincti Priamëia nupsit Achillis [(transcriber); sic: Archillis] ,
Et tepidum tinxit caesa puella rogum.
Heic aliquis Sophocles, heic dum se iactitat alter,
Turpis anus mater, maestaque, vendit olus.
Heic animos quisquis potuit praesumere magnos,
Fortiter insurgit, et sibi saepe placet.
Quae mihi, dum thyrso dudum graviore moveris,
Quae mihi nunc sordent, dum meliora canis.
Tu rapis accensam, Meiere, ad sidera mentem,
Et procul aeternum carmine numen adis.
Nissides, natique, et tanti classica belli
Materies Musae sunt magis apta tuae.
Improbus, et dudum caeli contemptor Achabus,
Infandae poenas impietatis habet.
Impetus ille tuum decuit, vir magne, cothurnum.
Haec laus ingenii debuit esse tui.
Qui quoties facili transis tua pulpita socco
Lenior incedens; utraque palma tua est.
Heic quoque non foedum quaerit pro coniuge scortum,
Nec probat in gnato, quod facit ipse, senex.
Non tibi lascivos excludit Thais ephebos,
Lenaque in his partes non habet ulla suas.
Sed pius aeterni decantas munera regis.
Hinc decuit famam carminis ire tui.
Nunc ea, quam quondam praemittis, splendida Lampas
Ad laudem reliquis monstrat, amice, viam.


page 543, image: s543

ELEGIA V. Ad ZACHARIAM LUNDIUM. Ut in Hollandiam veniat, hortatur.

SIc tibi festivi faveant, ut semper, Amores:
Sic tua festivus carmina Phoebus amet:
Ut nihil esse potest conspectu laetius illo,
Spem modo non vanam, quam facis, esse velis.
Incipe pollicitis, Lundi coniungere facta:
Incipe promissis ocior esse tuis.
Quosque optas celeras, quamque, o dilecte, dedisti,
Inveniant ventos carbasa, verba fidem.
Quamlibet invisis complexibus ire moretur:
Testeturque suos blanda Charinta Deos.
Et modo bacchantes causetur sedula ventos:
Milleque deiuret monstra natare mari.
Aut modo vertendis non sidera fluctibus apta,
Aut pelagi tumidas saepe queratur aquas:
Omniaque obiciat, quo sis metuentior undae;
Ne moveant animum nomina vana tuum.
Plurima dum fingit, dum plurima femina credit.
Dedidicit dudum religiosa loqui.
Quicquid erit, sacros servat Galatea poetas.
Hoc Siculi pretium carminis illa dedit.
Naviget incolumis, quemcumque eduxit Apollo,
Ne pereat. toto lex ea dicta mari.
Sed metuo tremulas per amantia lumina guttas.
Et metuo gemitus verba secuta suos.
Osculaque, et quicquid post oscula dulce putatis.
Ah nimium gratas pars habet illa moras?


page 544, image: s544

Heic quoque non turpes spectantur, crede, puellae.
Heic quoque, si nescis, basia carpit amans.
Nec sunt illepidae: nec sunt post oscula durae:
Nec nimium frontis, nec gravitatis habent.
Tu modo pande sinus, et totis utere remis.
Heic quoque regnat Amor. tu modo pande sinus.
Quid nunc Heinsiaden referam? quid nomina plura?
Hi quoque sunt tanti. tu modo pande sinus.
Heic nos sublimem pariter mirabimur Hagam:
Auriaci pariter regna, domumque Ducis.
Nec nos deficiet littus lustrare Batavum:
Nec tremulis undis tingere saepe pedes.
Ah quoties istas mecum percurrit arenas,
Dum fugit et trepidat nostra Merilla capi.
Heic quoque Nortvici secessum saepe videbis:
Fabricii Tempe, deliciasque tui.
Invenies illic Dousae monumenta, laresque.
Proxima musaeo, grataque tecta meo,
Iste locus nostris aliquid debere Camenis
Nec negat, atque olim cur fateatur, habet.
Heic quoque formosam dabitur spectare Merillam:
Pluraque felicem tu modo solve ratem.

ELEGIA VI. Ad ADOLPHUM VORSTIUM Medicum. Cum ipso praeside de omnibus cerebri ac

IUnge manum, Vorsti. tandem discedimus illinc,
Quo vocat impelles desidiosa Venus.


page 545, image: s545

Est aliquid lepidis Musas donare puellis;
Nec nihil ingenii, nec nihil artis habet.
Sic quoque mansurae iunguntur tempora famae.
Candidius nullum laudis amatur iter.
Et me vel temere, vel non sine numine motum,
Obsequium dominae quaerere iussit Amor.
Exciderant versus, quid enim non tentat amator?
Hos quoque qui legerent, unus et alter erant.
Forte etiam decuit; dum non maioribus apto
Una Merilla mihi seria cura fuit.
Dum calet, et pulchra fertur levita te iuventus,
Aetatis numeros convenienter habet.
Nunc alios meditor prima lanugine mores:
Et pudet ardoris, displiceoque mihi.
Quin duo post tergum cum lustris lustra duobus
Obiciunt curae, sed gravioris, opus.
Iunge manum, vir magne. lubet maiora movere
Auspiciis tecum, si sinis ipse, tuis.
Nec mihi conandi generosus defuit ardor,
Nunc animus nobis te duce maior erit.
Ite Deae steriles: alios sectamur amores.
Tu quoque cum Musis, blanda Merilla, vale.
Vorstius infestos monstrat pervincere morbos:
Quae noceat radix, quaeque sit herba potens.
Quid lapides, gemmaeque iuvent: quodcumque medendi
Utile vel tellus tota, vel aequor habet.
Has ego cognoscam, Vorsti secutior artes;
Nec metuam dominae verba, minasque meae.
Nec cogar famulamque trucem, postesque severos,
Rivalisque dolos, invidiamque [(transcriber); sic: inviduamque] pati.


page 546, image: s546

Thessalus Aeaciden tuum Sperchios habebat,
Cum iuveni nondum femina nota foret.
Cum Sapiens Chiron herbas, fruticesque doceret;
Et quicumque viret qualis ubique color.
Quid valeat lapathum, quid lychnis aquosaque lotos,
Quaeque a converso sidere nomen habet.
Iam quoque morborum titulos, causasque tenebat:
Iam satyris medicam saepe ferebat opem.
At postquam infelix herbasque, senemque reliquit,
Protenus in vacuo pectore sedit Amor.
Quis turpes habitus nescit, raptumque pudorem,
Hospitii laesam, coniugiique fidem?
Cetera quis nescit? Sed visa Polyxena [(transcriber); sic: Poyxena] tandem
Indomitae mentis summa ruina fuit.

ELEGIA VII. Ad CHRISTIANUM CASSIUM. Lugduno Bat. in patriam revertentem.

SIc tibi contingat ventis felicibus uti,
Nec sint difficiles, dulcis amice, viae.
Utque solet, laeto te Grotius ore salutet,
Excipiatque manum dextera tanta tuam:
Ut cupio vestram sine me non solvere navem,
Sive etiam terra pergitis, ire comes.
Tecum dilectas videam cum matre sorores.
Exiguumque larem, gombriviosque meos.
Albis habet nostrae cunabula prima iuventae.
Hei mihi, tam gratas quis mihi reddet aquas!
Me procul e Batavo spectantem littore, Cassi,
Non eadem tecum puppis, et unda feret.


page 547, image: s547

Quin eadem tecum me puppis, et unda tulisset:
Inicit ah teneras sola Merilla manus.
Propositamque viam lacrimis, et voce moratur.
Durior est saxo, si quis abire potest.
Obieci matrem: per me cognoscis eandem,
In me germanam, dixit, utramque tenes.
Obieci patriam: patriam, dulcissime, Leidam,
Me miseram, cur te, dixit, habere pudet?
Sic ait, et dictis gemitus, ac basia iungit.
Ferreus est siccis, qui videt ista genis.
Non sequimur, dilecte, tuas, ignosce carinas.
Sistitur in primo limine nostra ratis.
Non patior dominae plorantia lumina Cassi.
Da veniam: duro non licet esse mihi.
Saepe animum sumpsi rigidus, sprevique puellas.
Venerunt capiti cornua saepe meo.
Ut dominae vidi lacrimis venientibus ora;
Exciderat virtus, et male forti eram.
Andromache quoties suffusis stabat ocellis,
Priamides stupuit, languidiorque fuit.
Tunc fratrem damnavit, et infelicia bella:
Saepe hastam tremulae non tenuere manus.
Ogygia quaerentem Ithacum discere terra.
Orantis lacrimae detinuere Deae.
Vix ierat mensis, patriam deposcere coepit:
Ante oculos coniunx, Telemachusque fuit.
Formatura rudem flectebat robora cymbam.
Ipse opifex navis, ipse magister erat.
Iamque revertendi certus, licet arte carentem
Addiderat clavum, velaque parva rati.


page 548, image: s548

Praemia mansuro proponit summa Calypso,
Coniungitque preces, sollicitatque minis.
Patria praevaluit donis, licet aspera, tantis;
Penelope precibus, Telemachusque minis.
Suspendi teneris guttas ubi vidit ocellis,
Cessit, et ut victas tradidit ipse manus.
Nunc quoque sedisset, nisi Iuppiter ipse vitaret,
Oblitus patriae, cum patriaque sui.
Ah lapis est, ferrumque, precantis quisquis amicae
Non ullum lacrimas pondus habere sinit.
Pone, precor, mediis me syrtibus; adde Merillam:
Iam patria fiet gratior ille locus.
In patria est, quisquis gremio consedit amicae.
Qui dominam flentem deserit, exul abit.
Interea nostros sine me visurus amicos,
Cassi, propitios experiare Deos.

ELEGIA VIII. Epistola Merillae ad V. Fabricium, postquam ex Hollandia in patriam rediisset.

AN fuerat tanti nostra discedere Leida;
An tanti patrios rursus adire lares;
Ut desiderio lento consumpta perirem;
Speque tui reditus paene sepulta forem?
Si memor es fidei; vel si tibi cura Merillae est;
Rebus promissam parce negare fidem.
Improbe, non memor es: nam sic, fugitive, redires.
Non est res lentae conditionis amor.


page 549, image: s549

Promissis tunc dives eras, cum vela parabas.
Abstulit ah idem vela, fidemque Notos?
Non queror, ex oculis quod sum, sed pectore lapsa:
Cur tibi tam simplex decipienda sui.
Dicere te quoties memini: confide Merilla.
Prolixi non est temporis illud iter.
Unum, dicebas, exspectes, optima, mensem,
Et videas reducet me retulisse gradus.
Velle mihi crebros, dicebas, mittere versus.
Dicebas, totos mittere velle libros.
Et quid non poteras abiens promittere pulchrum?
Quae simulatoris non data saepe manus?
Credula turba sumus, facile fraudamur amatae.
Saepe puella sibi simplicitate nocet.
An laudasse piget? MEA num scripsisse MERILLA EST?
Quodque legor libris non moritura tuis?
Si placet, excludar, tantum conare reverti.
Diligo prae fama, te, mea vita, mea.
An fuit in patriis formosior ulla puellis?
Si formosa: tui non studiosa magis;
Cum tu me peteres (nec enim potes ista negare)
Continuo volui tradere victa manus.
Non immitis eram. quicquid tibi dulce putabam,
Ut facerem, in votis hoc erat omne meis.
Ibas in campos: in campos ire placebat.
Saepe eadem nubis silva duobus erat.
Saepe in littoreas [Reg: litoreas] tecum abducebar arenas.
Semper eram lepidae duxque comesque viae.
Basia praetereo, quae tu non rara tulisti,
Quasque dedi, faciles in tua colla manus.


page 550, image: s550

Quod potui, feci, nihil accepisse videris.
Spernimur, aut si non spernimur, ecquid abes?
Nec quod abes tantum, quam quod nil scribitur, angor.
Nulla venit digitis charta notata tuis.
Nec tibi difficile est. Batavis res nota puellis,
Ingenii currant flumina quanta tui.
Naso, quod incedit comptis Elegia capillis,
In facie maculas, signa pudentis, habet.
Et lepide loqueris, et culta poemata scribis,
Ut fugiat casses nulla puella tuos.
Me dudum fateor captam. nam nolle fateri
Quid foret? in facie proditor exstat Amor.
At, dum captabas, mittebas carmina nobis:
Iam captae mittis, perfide, nulla mihi.
Ne languescat amor, ne fiam aliena, cavendum est.
E cavea volucris non bene culta fugit.
Da veniam fassae. nostros qui flectat amores
Non procul, atque idem non male notus adest.
Ne nihil efficiat, mittit cum carmine lenam,
Quaeque ferat pleno grandia dona sinu.
Quaeque meos narret comptos splendere capillos,
Ut capiat blandis insidiata modis.
Ipse quoque agreditur: me laudat: plurima fingit:
Quam videar mitis, quamque venusta sibi.
Quam placeat ultus, quantum Iunone Merilla
Pulchrior; et prae me non cupienda Venus.
Blandus Amor Deus est, teneras capit ille puellas.
Et vereor, ne sit fluxa Merilla fide.
Quid loquor ah demens? non cultum carmen amantis
Me capiet, missis decipiarve datis.


page 551, image: s551

Pergat adulator: non me mendacia mutant.
Blandus erit: firmo pectore durat amor.
Tu modo qui valeas, cuius iam cura Minervae,
Litera fac veniat longa legenda mihi.
Sed non forte vacat. Amor heic mihi vellicat [(transcriber); sic: villicat] aurem,
Te modo natali festa litare Deo.
Quodque suos adsit Genius capturus honores
Fumer et accensus ture, meroque focus.
Patria quod virgo sertis tua tempora cingat.
O nostris fuerant illa tegenda rosis!
Dicantur bona verba Diis, urantur odores:
Dummodo te mecum mutuus urat amor.
Pone merum Genio: lacrimas ego questibus addam.
Quae tua laetitia est, sit mihi flenda dies.
Nec mutare queo te, te suspiro relicta;
Te totas noctes cogito, teque dies.
Ne frustra exspectem, ne macerer amplius, aut dic
Te non venturum, aut, quod magis opto, veni.

ELEGIA IX. Ipse ad superiorem epistolam respondet.

SIc contingat amor, mea vita, tibique mihique
Mutuus, ut venit mutuus ille dolor.
Scilicet exiguum superis, dulcissima, visum est
Fabricium Batavis eripuisse tuum:
Ni pariter toto ferme disiungeret anno,
Et fierem fraudis, perfidiaeque reus.
Hoc quoque curarunt, saltem, si iusta querendi
Non tibi causa fui, tu mihi causa fores.
Nil erat in nobis (nec enim pudet ista fateri)
Dicere cur posses; dignus amore meo es.


page 552, image: s552

Non ego formosus, mea Lux, non dives habebar.
Inferius voto scilicet illud erat.
Nec nimium doctus credor, nec valde disertus,
Hoc vitium multis suspicor esse tamen.
Candorem de me poteras sperare, fidemque.
Hac quoque me superi laude carere volunt.
Tu simul (ah iustis ignosce, Merilla, querelis)
Invidiam misero conciliare studes.
Nec satis irasci fuerat: convitia iungis.
Hei, tibi tam saevas quis putet esse manus?
Non tamen accuso, tamquam quae laedere velles.
Tam faciles flammas indicat ira tuas.
Tu mihi succense, sic ut cogaris amare.
Hoc pretio nondum paenitet esse reum.
Si tamen est animus rixari, irascere fatis.
Crede mihi nostrum fata morantur iter.
Per tua, quae cupio contigere, lumina iuro,
Quod venio nondum, non ea culpa mea est.
Tu tamen externos meditari dicis amores,
Ut tibi perfidiae plena querela foret.
Iamque putas, aliquam patria de gente puellam,
Quae tu debueras, oscula ferre mihi.
Scilicet in culpa minimum est. tu denique credis
Conveniens nostris moribus esse scelus.
Sed superos, Geniumque loci, nostrosque Penates,
In patrio vitreas flumine iuro Deas,
Non mea nectuntur alieno brachia collo.
Tam lepidum munus servo, Merilla, tibi.
Libavitque genas, nisi cum tu summa dedisti
Oscula, Fabricii nulla puella tui.


page 553, image: s553

Nec patior. ne dulce tuum peregrina voluptas
Auferat, in labiis quod sedet usque meis.
Dulce recordari est et rerum, et temporis acti:
Res secum ingrati non minus illa trahit.
Sed tamen hoc dulce est, et te meminisse videmus
Quamlibet iratam: sed meminisse tamen.
Cum facili lusu mecum certare solebas.
Palmaque festivae basia litis erant.
Naiades innocuam spectantes undique pugnam,
Me quoque ridebant succubuisse tibi.
Et Batavum littus, viridesque per aequora Nymphae,
Laetitiaeque notas conscius hortus habet.
Haec ego cum meditor: crudelia numina, clamo,
Tam procul a Batavis cur ego solus ago?
Illa (quid heic faciam?) servat mea gaudia tellus,
Quid mihi cum patria, si meus ignis abest?
Sic misero tristes abeunt, dulcissima, luces.
Contingit mediis noctibus illa quies.
Ah quoties positis dapibus (nota certa furoris)
Nec capior potu, nec iuvat ora cibus.
Assidet, et vultum custodit callida mater.
Hei mihi tam late cur mea cura patet.
Conicit et morbum. sed cum suspiria sentit,
Nescio quid doleas, inquit, et ipsa doler.
Maesta soror tremulas suspendit lumine guttas,
Atque ait: an nondum me quoque, frater, amas?
Non agitur de te. cura maiore tenemur.
Haec tacitus mecum, dissimulansque loquor.
Forte etiam dubitas. quin ergo reverteris, inquis.
Me miserum, voti pars erat ista mei.


page 554, image: s554

Fata negant reditum. ne pergant fata negare,
Adde meis precibus, Lux mea, saepe tuas.
Non tamen heic totam possum defendere culpam.
Consiliis nostris error inesse potest.
Absolvo superos: si mens non laeva fuisset,
Ominibus poteram stultus habere fidem.
Ter memini vestro puppim descendere portu:
Ter retulit timidam ventus, et unda ratem.
Ah quoties dixi, retro rapientibus undis
Adversi traherent cum mea vela Noti:
Sollicitat superos formosa Merilla, parensque.
Sed trahit in partes sola Merilla Deos.
Ire tamen volui, licet Aeolus ipse vetaret.
Iustaque causa viae languida mater erat.
Cetera non felix. sed salva matre reperta
Deposui miserae taedia longa viae.
Quo tamen incolumem Dii restituere parentem,
Si spem destituis tu, mea vita, meam?
Scilicet immensis a te quod dividor undis,
Non satis infelix, nec miserandus ero:
Ni simul exstinguat nostrum rivalis amorem,
Atque alius de te gaudia nostra ferat.
Crede mihi, ut legi trepidans immitia verba,
Excidit e digitis litera lapsa meis.
Quisquis es, absentis desistas iura movere.
Quam male sollicitas, est mea, tolle manum.
Sic tibi coniugium nullus deformet adulter:
Sic thalamos intret casta puella tuos.
De nostra noli quicquam sperare: pudica est.
Diverso spolium de grege quaere tibi.


page 555, image: s555

Denique natalem memoras, et gaudia festa.
Eveniant sine te gaudia nulla mihi.
Numquam laetitiae minus, aut desertior ara.
Dis laribus numquam tura minora dedi.
Vix semel infuso Genium discedere vino
Sensimus. intulerat vix tamen ille pedem.
Lundius admonuit BENE proclamare MERILLAM.
Et bibimus cyathos ter tibi quisque duos.
Cetera solventur superis praesente Merilla,
Victima pro reditu cum cadet agna meo.

ELEGIA X. Ad ZACHARIAM LUNDIUM Elegias venatorias edentem.

LUndi, qui Venerem venatum educere tecum,
Et Veneris natos, Pieridesque soles,
Cui Dictynna feram, melior Cytherea puellam
Implicat, in praedam ne satis una foret,
Sic tibi succedat felix venatio duplex,
Et faveat coeptis utraque Diva tuis:
Ut silvas nemo Satyris dilectior intrat,
Aut animo Dryades candidiore colit.
Novimus Hippolitum [Reg: Hippolytum] . Dum non admisit amorem,
Gloria decrevit, nec sine labe fuit.
Ut Phaedram nollet: reliquas sapienter amasset.
Crimine simplicitas tanta carere nequit.
Scilicet hirsutos iret venator in ursos,
Opprimeretque lupos et sequeretur apros,
Basia qui tenerae metuit, gremiumque puellae.
Non satis est fortis, quisquis amere timet.


page 556, image: s556

Et robur Cephali pariter laudamus, et ignes.
Dignus habere fuit, promeruitque Deam.
Exemplo Cephali venator Lundius esset;
Si celebris fama carminis ille foret.
Lundius ad reliquas laudes cum iungeret istam,
Aemulus exempli nobilioris erat.
Carminis auctor erat, nec ab uno laesus amore
Pythius a silvis hoc quoque nomen habet.
Quis venatorem Pythone iacente negavit?
Lundius auctorem iactat habere Deum.
Tunc quoque cum Daphne primo conspecta placebat.
Quaerere silvestres ibat Apollo feras.
Illa quidem placuit: sed non tu, Phoebe, placebas.
Quam facile elapsa [(transcriber); sic: elepsa] est tam bona praeda tibi!
Optime venator, Lundi, tibi sponte Charinta
Annuit et capitur: sed magis ipsa capit.
Cumque fugit, sectatur, et instat, et optat amari,
Nec nemorum Nymphas, invidiamque timet.
Nos quoque non laqueis trahimur, sed carmine docto.
Quale tibi medium provenit inter opus:
Dum patrias silvas, et Pindum cassibus istis
Cingis, et hinc famam quaeris, et inde feram.

ELEGIA XI. Ad AUGUSTUM BUCHNERUM Cum post horrendam illam inundationem, quae Anno 1634. contigit, in Cymbrica Chersoneso viveret, et aliquot orationes ab ipso Witenberga dono missas accepisset.

ME prope divisum totis, Auguste, Camenis
Parrhasis egelido despicit. Ursa polo.


page 557, image: s557

Hoc tamen exilium Buchneri dona sequuntur:
Nec sat erat, nondum dememinisse mei.
Incalui subito, postquam facundia nota
Heic quoque dignata est, sed sine voce, loqui.
Quin mihi nunc vultum videor dicentis, et ora
Conspicere. et quicquid denique fingit amor.
Omnia fingit amor. sed plus desiderat istis.
Pene voluptatem destruit ipse suam.
Expetit amplecti coram, quem diligit absens;
Iamque oculis istis optat, et ore frui.
Interea doctae delector imagine mentis.
Auctoris pretium missa papyrus habet.
Hac ego desertum consolor, et otia maesta,
Inque viam redeo, restituorque mihi.
Denique delicias studiosum saepe resumo:
Colligiturque recens ignis ab igne tuo.
Iamque minus tristis non indignatur amoenas
Ad sua Pierides regna vocare Themis.
Non tamen, ut quondam, totus mitescere possum.
Materies nondum carminis exstat Amor.
Nec tamen accuso dominam, satis illa benigna est.
Si qua puella potest esse benigna satis.
Sed nostram avertit facinus crudele Camenam,
Iraque Neptuni, ludibriumque maris.
Vidimus immanes terras invadere fluctus,
Et quales prisci Deucalionis erant.
Nulla mali facies nocti non adfuit isti,
Quae miseris terris ultima paene fuit.
Naufragium mundo non tristius exstitit ullum.
Huic similis stragi nulla ruina fuit.


page 558, image: s558

Nunc ego reliquias tanti considero damni.
Musaque languorem quem trahit, inde trahit,
Indignata nefas convitia fluctibus illa
Colligit, ad famam quod putat esse satis.
Iamque hominum, pecudumque exprobrat milia multa.
Posteritas quantum credere nulla potest.
Inde canet pacemque, et mitescentia bella.
Si modo mitescunt nunc ea bella satis.
Ad dominae gremium tandem post cuncta reversa,
Hoc quoque Parnasso praeferet illa suo.

ELEGIA XII. In Nuptias CHRISTIANI CASSII.

VIrtute emeruit fortunam Cassius omnem.
Cedat, et hic livor nil sciat esse suum.
Grotius ingenium produxit, et omina fecit.
Illustrem iuveni praetulit ille facem.
De laribus tantis egressum provocat Aula.
Non aliam poterat dignus inire domum.
Occurrit Princeps, meritisque aequavit honores.
Crescere non alio debuit ille modo.
Omnia contigerant, et iam patriaeque, Ducique
Sufficit, at nondum sufficit ipse sibi.
Omnia cum teneat, desunt tamen omnia votis,
Ulteriusque aliquid, quod velit, esse putat.
Nec tamen ambitio est. cum nemo modestius uti.
Fortunae ingenio, muneribusque sciat.
Sed nec amor nummi corruperat. Integer ille
Principis ante oculos itque, reditque sui.


page 559, image: s559

Et quoque, quic quid erat, nondum explorare vacabat.
Praefertur studium, quod iubet aula sequi.
Praefertur Princeps. sed, dum praefertur, in ipso
Obsequio quiddam, quod reprehendat, habet.
Scilicet enituit tandem Venus aurea victrix;
Imperioque Ducis fortius urget Amor.
Bussia conspecta est: et fit privatus amando
Cassius, et cedit, nec negat esse minor.
Delicias aulae iam parcius ille frequentat.
Et dominae modicos praetulit inde lares.
Spes quoque concludit gratis amplexibus omnes;
Et tepido finit maxima vota sinu.
Imperiosa Venus iuvenem sibi vindicat uni.
Da viam Princeps, non vacat ille tibi.
Da veniam cupido. Nimis, ah, nimis illa venusta est,
Immemoremque sui quemlibet esse facit.
Et redamat. saltem redamando exorat amorem,
Et modicum virgo tam pudibunda petit.
Quae tibi debentur, Princeps, horaeque, diesque,
Hinc aliquot saltem postulat ille sibi.
Dum formosus Hymen rubicunda virginis aures
Vellit, et in tenera flammea fronte sedent.
Dum pavet ad nomen Sponsae, trepidumque pudorem
Instruit, et laetum vix bene discit opus.
Mox ubi praelusit nascenti Cassius igni,
Festivis tantum noctibus illud agat.
Sic etiam ille tuus quadam versatur in aula.
Ipsus Amoribus praesidet, ipsa Venus.
Oscula dum carpit, dum lactea pectora tangit,
Vestibulum regni gaudet adire sui.


page 560, image: s560

Arx torus est, regina tori pulcherrima virgo
Concutit insigni sceptra verenda manu.
Huc quoque dum tendit, mores non deserit aulae,
Seque suae dominae proicit ante pedes.
Cetera confundit thalamus, votumque precesque,
Quaeque parum fortis saepe puella timet.
Quaeque modestus amans trepidanti adiurat amicae,
Et tenerae illecebras virginitatis habent.
Donec iura lui pariter, sceptrique, torique
Dulcis adulanti tradit amica viro.

ELEGIA XIII. Ad CORNELIUM GROTIUM, Ex Germania in Sueciam discedentem.

EXtremum Boream visurus, candide Groti,
Tam gelidam propera lentius ire viam.
Invenies nullas illo sub sidere Musas:
Non illic Helicon: non Heliconis aquae.
Illic nec valles, nec amica est vallibus umbra,
Quaeque premat doctum digna corona caput.
Non Veneris myrtus, non Phoebi nascitur arbor.
Perstringunt steriles frigida saxa Noti.
Quo ruis, aut quo terrarum sponte relegas?
Non tibi, Corneli, convenit iste locus,
Ingenium patriae debes, caeloque Batavo.
Redde precor patriae, quod dedit illa tibi.
Illic magnanimi cernes vestigia patris.
Quae fuerit pueri gloria, quanta viri.
Inclita virtutis summae monumenta supersunt:
Famaque cum domino non simul acta rea est.


page 561, image: s561

Exilium patriae est, quod non est Grotius illic.
Scilicet hoc ingens nomine crimen habet.
Non minus invidiam Corneli disce mereri,
Et tanti heredem nominis esse proba:
Nec tamen egelida tibi vestiganda sub Ursa,
In patria melius provenit illa tibi.
Quin et nunc patruus superest, et avunculus illic,
Et viridi senio conspiciendus avus.
Et frater primis cui laudem Vossius annis
Quaerit, et ad famam duxque, comesque praeit.
Sed, puto, praevaluit, mentemque iniuria tangit.
Gallia quid fecit tam bona terra mali?
Si tibi non fuerat speciosa Lutetia tanti,
Maximus at tanti debuit esse pater.
Ille suos gnato titulos, et nomina servat.
Dignius auspicium non aliunde feres.
Heic quoque nobiscum cernes habitare Camenas.
Heic quoque, sed parce, Castalis unda fluit.
Fabricius summos latices gustare laborat,
Et bibit ad ripam, vix tamen inde bibit.
Si meruit quondam (nam tu meruisse fateris)
Amplexum magni dignus adire patris:
Si fuit in teneris, aut visum est versibus esse,
Cui tacita posses dicere voce, placet:
Hoc saltem subsiste loco precor. Exul abire
Si cupis, exilium mitius illud erit.