Amplissimo et Celeberrimo VIRO IOANNI BEVEROWICIO, Medico, Urbis Dordracenae Seniori, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
ARbitror ingenii candoris esse, Vir Amplissime, memoriam amicitiae, quam ante annos quinque contraximus, publice profiteri. Me quidem cum amoris Tui initia cogito, nulla res oblectat vehementius. Nam quod in tanta dignitate constitutus, hominem ingenio nullo, nullis fortunis eximium, ignotum, nec visum unquam, absentem quoque, tanta subito benevolentia obrueres, quanta esse solet, quae maxima est: ea fortasse humanitatis tuae laus erit. Quod tamen constanter illum in me animum retines: non nisi iudicium, et iusti consilii ratio videbitur. Sed et hoc quoque, forsitan non tam mihi quam
[Gap desc: greek words]
Heinsio tribuis. Nosti
[Gap desc: greek words]
, artem honestissimam esse, qua apud Xenophontem Socrates Antisthenem suum celebrat. Ea nimirum Calliam Prodico conciliaverat, et Aeschylum Phliasium ad Socratem perduxerat. Non Minori affectu invicem coniunctos,
quam quo nos, conciliante Heroe nostro, hactenus ut festivissime Xenophon loquitur,
[Gap desc: greek words]
. Etenim iure convenio fortunam, quae cum amicitiam Tuam indulsisset mihi; quod tamen nondum coram videre et amplecti amicissimum pectus concedit, tam prolixum beneficium corrupit. Sed et hoc aliquando fiet, postquam Bataviae vestrae bona tandem fide restitutus sum. Feror enim naturae quodam impetu ad amorem vestri. Nec genium quidem ab illo caelo abhorrere arbitratur Heinsius Tuus. Idque aliis fortasse iam persuadet.
[Gap desc: greek sentence]
. Sed de me quid futurum sit, nondum scio. Te saltem, Amplissime Vir, quottidie intueor, quoties in manibus sunt, sunt autem frequenter, Tuae de Vitae termino doctissimae disquisitiones. Quod si aliquid iucunditatis habet, mei meminisse; libellus iste tantisper Tecum esto, donec ipse conspectu benignissimi vultus Tui ad consummationem gaudii mei perveniam. Agnoscis tenuitatem munusculi: et pleraque horum, carminum rogatu aliorum scripsi. Quo genere nihil potest esse morosius. Sed ego omnino extare documentum mei affectus cupiebam. Qui tamen animas, ubi nos aliquod fatum coniunxerit, multo notior in Te aliquando, atque illustrior exsistet.
VINCENTII FABRICII MISCELLANEORUM LIBER.
ORbis Poloni corculum, Boguslae,
Spes tanta regni, spes parentis excelsi,
Qui nunc verendos magnus inter Heroas
Regisque curas fulcit, et verecundas
Cum laude dictat Sarmatis suis leges;
Dum tanti honoris arduum tibi culmen,
Suamque famam destinat Palatinus.
Illustris anima, debitum caput caelo,
Aeternitati, posterisque tradendum,
Heros beate, mentis inclitae consors,
Quem non vetustae stirpis arduum nomen,
Non imminentes atriis tuis cerae,
Non mille fasces, purpuraeve maiorum
Ab imperito dividunt magis vulgo,
Quam pectus illud, igneaeque virtutes,
Nec prostitutae laudis, obviae cunctis
Captator animus, non libidinis praeda,
Non mancipatus improbae voluptati,
Sed candidus, sed innocentiae mystes,
Castusque amator, et procus Camenarum,
Et quicquid usquam vel scientiae prostat,
Vel eruditis conditum latet chartis,
Complexus in se. Signifer iuventutis,
Insignis hospes urbium Batavarum,
Columenque Leidae pariter, et decus nostrum,
Salve subinde sanguis inclitae gentis.
Et si quid usquam Leida iactitat nostri,
Aevique florem pulcher imbuit Phoebus,
Donatque carmen, nec sinister adspirat;
Dum limen ingens Heinsius tuus pulsat,
Fetumque pectus tot scientiis infert,
Dum litterarum sospitator illustris
Adstat tibi, superventive Cunaeus,
Salmasiusque Belgii novum sidus,
Sed orbis idem maximum diu sidus,
Tuos labores gratus hospes obturbat;
Et me stupentem mentis indolem tantae
Dignare venia, nec gravatus admitte.
Interque mille gratulantium voces,
Et vota mille candidae iuventutis
Cliens pusillus, sed fidelis obrepam.
ANnos volantes, circinosque temporum,
Redintegrati Solis alternas vices,
In se reflexas semper, et semper novas.
Affixa nugis, naeniisque saeculi
Incuriosa negligit mortalitas.
Post immodesta vota, post spei moras,
Deliberantes semper, acturi nihil,
Et inchoando, transiere plurimi
Vitae pudendae lustra festinantia:
Quos ante vitam Parca semovit senes.
Quisquis sapis, praeoccupes canos tuos,
Labentis aevi reprehensor sedulus;
Ne praevolante, quo soles semper, gradu
Post terga vita incogitantem deserat.
Est cum colonum diligentem decipit
Matura satio. sera semper pessima est.
IUcundissime Iane, da Phaleucos
Mellitos, agiles, tuos Phaleucos,
Quos discit Venus, et tener Cupido
In blandis recitat parentis ulnis,
Et quamvis tetricae probat Minervae.
Iucundissime Iane, quaere famam,
Et tot iudiciis probatus ante
Gustum posteritatis experire.
Vitae summa brevis, venuste Iane,
Iuventae brevior vetat morari,
Quae dum labitur, et negat reverti,
Nosque una rapit, et vetat reverti,
Illaudatus abire qui laborat,
Is laudabilis esse non laborat.
STabat inexhausto Musarum tactus amore
Vix teneram spargens Pilius ore comam.
Stabat, et erecto, rara virtute, tropaeo
Post famam victor ambitionis erat.
Cum vitae insidias Lachesis meditata calentem
E mediis iuvenem plausibus eripuit.
Belgica condoluit rapto. Nunc Pilius alter
Excusat superos, restituitque novam.
GErmanae Lundi fueris conviva puellae:
Detur in amplexus Anglica virgo tuos:
Itala concubitu gratissima: Galla loquelis:
Belgica, quod dederint quatuor, una dabit.
LUmen Senatus, Civitatis antistes
Ingentis ingens, qua pater suas Albis
Dissolvit undas, Tethyosque vicinae
Regnum salutat ampliore torrente,
Garmere salve: dum penatibus tantis
Lictore moto, sarcinaque curarum,
Hymen facetus, et Cupido succedit.
Pusillus ille, trossulus, cavillator,
Haga reducto, moenibusque Lugduni,
Et delicatis finibus Batavorum.
Ceu praestolatus incubat. Velis, nolis,
Inusitatae curiae tibi limen,
Garmere magnae, conspicis frequentandum,
Ubi sola, sed verenda praesidet Cypris;
Subselliisque parvuli imperant gnati,
Sententiasque colligit procax Hymen.
Hoc, sponse, coram dum reus tribunali
Grato vadatus sisteris Deae iussu,
Nos, qui remoti Belgico procul Rheno,
Musisque Leidae detinemur aeternis,
Luas, precamur, frigidi moras lecti,
Et destitutos tot Cupidines annis
Complexibusque, basiisque millenis.
QUam bene praeclarum sequeris, Theodore parentem.
Ille favet titulis; nec dolet esse parem.
Procedit iuveni famae mensura paternae:
Dignius exemplum non aliunde petes.
Ut Parens Ductori ipsi, tu civibus adsis.
Sic quoque quod doleat saevus habebit Iber.
Auriaco salvo facile contemnitur hostis.
Cumque suo Batavi stantque, caduntque Duce.
Nec negat Auriacus Medico debere salutem.
Est ea tota patris laus, Theodore, tui.
Imputat hoc damnum trepido vir summus Ibero.
Sic Batavi vincunt: nec magis arma nocent.
Vallensis, quoties meritis sua praemia constant,
Proximus est palmae, subsequiturque Ducem.
Pro patria Princeps, Medicus pro Principe pugnat.
Sic quoque pro patria pugnat, et arma gerit.
IUris, forique litigantis arbitri,
Proles Triboniana, gens vaferrima,
Exceptiones invenire callida.
Aliis cavere docta, sed vobis magis,
Ne quando sacculum oppleant araneae,
Focusque ligno parciore splendeat:
Aequi bonique conditores, ut volunt,
Sed universos advocare haud attinet;
Duos abunde est si rogare nunc licet.
Pili venuste, docte, tuque Pilii
Periclitantis inter hostium minas.
Artesque mille, totque captiunculas,
Defensor acer, et patrone sedule,
Vinni, Batavae palladis novum decus,
Adeste paucis. Saeculum hoc, quo vivimus,
Superesse rebus amplius nequit suis.
Tutore, Curatore, vos videbitis
Utro indigere censeatis maxime.
Ego imperitus iuris antiqui, ac novi,
Mediique, nil diffindere heic possum, viri.
Hoc scire possum: audire nec loqui potest.
Calumniari, quod potest, solum potest.
Delirium non suspicamur denique;
Manu tenemus. iam furit, iam vim facit.
Nec sumptuosum est amplius, sed prodigum,
Vestra illa cura est. Sive lege Titia
Tutor videtur dandus, aut Praetorius.
Nec displicet fiduciarius tamen.
Si Pilioque, Vinnioque sic placet.
Vobis libenter, quicquid est, remittimus:
Postquam Imperator ille iustus, et bonus
(Theodora si modo, atque Caelites sinant)
Artis medendi candidatos abicit,
Nec esse tutores sinit, licent velint.
Etenim minores fallere, ut non sentias,
Nec Praetor ullus postulet satis dare,
Cunctique rem gessisse iudicent bene,
Mediocris hominis qui putat, sentit nihil.
ORnatus lauru vates Cillenius adstat.
Plectrum Pierides addite, Phoebus erit.
SI modicis potui Musis cantare Merillam,
Et mereor laudes, mitis Adolphe, tuas:
Forsitan aetatis nondum me paenitet actae.
Illa suos numeros convenienter habet.
Nunc quoque, ne solis vanescat amoribus ardor,
Melpomene sacro pactine pulsat ebur.
Iessiadae lessum, miserae suspiria Dinae,
Devinxi Latiis, composuique modis.
Tertia succedit genitrix maestissima Mosis.
Heic etiam lacrimas invenit illa suas.
Ut placeant primi lusus; haec carmina, Iane,
Non minus ingenii, plus pietatis habent.
LEidae maenia, porticus Lycei.
Tot magnas animas, et eruditas,
Leidae gaudia, candidas puellas,
Tot messes, segetesque basiorum,
Cumque his Fabricium suum relinquens,
Ne semel simul omnibus careret,
Leidae maenia, tot viros celebres,
Et cum Fabricio suo Lyceum.
Tot pulchras Marius meus puellas
Heic complectitur unica tabella.
IS labor est multis, ut discant omnia: Mopsus
Immani didicit sed utilitate nihil.
PEne Fabricius tuus perisset,
Iungi, summe meorum amiculorum,
Et iam vix digitis tribus, vel uno
A nostris stetit atra mors capillis.
Cum sclopo globus improbo vibratus,
(Uri debuit artifex nefandus,
Mortis ingeniosus architectus,
Qui primus docuit vibrare sclopum)
Sinistram sonuit volans ad aurem,
Ut si qua propius volasset ille,
Ille spiritus evolasset una.
Nec nunc hendecasyllabus meos tu,
Nec lusus legeres tui FabricI.
Servavit melior Deus, nec isto
Mi fatale fuit perire ab ictu.
Idem te, voveo, diu valere,
Et velit Clariis praeesse Musis,
Iungi, summe meorum amiculorum.
MAeonium vatem conclusum hoc fasce videmus.
Si qua fides, codex continet iste Deos.
Si qua fides, natura suo se indulsit Homero
Tota, et, si fas est, par fuit ille Deo.
Ilias aeternum, rumpatur Zoilus, esto,
Quod referat quiddam numine maius, opus.
Dulichius, natusque, et casta, et callida, coniunx
Vivat: et heic livor nil sciat esse suum.
Quisquis eris, lector, Naturam, Numina, Caelum,
Orbem utrumque istis crede habitare libris.
PIetas, sed erudita; puritas morum
Non ficta, non fucata: mens verecunda:
Annosque praetergressus ingenii fervor:
Decus iuventae: Civitatis immensae
Non vilis exspectatio: Patris lumen
Nyburii, sed unicum, sed insigne:
Matris voluptas summa, nunc dolor summus:
Si plura quaeris, hospes, heic iacent plura.
Ipse se alloquitur.
VIncenti, elapsum finis nunc terminat annum:
Exue, si quid erit, quod decet exuere.
Exue peccantem, quicquid turpe, exue vitam.
Lux haec eiectis ultima stet vitiis.
Vincenti, instantem lux crastina proferet annum:
Indue, si quid erit, quod decet esse novum.
Indue correctam, quicquid decet, indue vitam.
Illa dies vitae stet tibi prima piae.
ILlustre robur, indolemque Buchneri,
Erectioris eloquentiae fulmen,
Vocesque gestis maximi pares regis
(Quas noster Albis Leucorisque, sed vivas
Quondam stupebat, iam periculis functa,
Post bella Musis denuo redonata)
Sistit Batavae Cassius meus Leidae.
Et sistit orbi. Dignus intrat orator
Maius. theatrum: Civitatis unius
Vox tam diserta moenibus negas claudi.
Nunc teste mundo gladium vices narrat,
Caedesque mixtas. Destituta Libertas,
Hostemque passa, triste sub iugum missa;
Sed strage demum vindicata non una,
Post facta regis, vindicesque pugnantes,
Debet loquenti non minora Buchnero.
HAs tibi, flos iuvenum, exsequias, Marcelle, paramus:
Incerti, nostras quis paret exsequias.
Felix qui potuit bene praecessisse sequentes!
Felices naves, quas cito portus habet!
Ah liceat tali portum contingere vento;
Et libeat vel nunc explicuisse sinus.
ANacron bibebat,
Anacron po eta;
Recentibus sertis
Semper mero calentem
Frontem revinciebat.
Et inde tot lepores,
Sed aurei lepores,
Et inde tot iocorum
Argutiae fluebant.
Feliciter Poetae!
Qui non ubique Phoebum,
Non virgines novenas,
Sed saepius refertis
In versibus Lyaeum.
Vino calent Poetae,
Mere Thyoniano,
Quod diligit Catullus,
Horatiique fervor,
Cum dulce cantat Eva.
Vobis habete fontes,
O virgines novenae,
Vobis habete tristes,
Quas possidetis, undas.
Quisvis liquore blando,
Sed Bacchico liquore
Veteris cadi liquore
Se perluit, poeta est.
UT iunxit nos ante fides, et candida virtus,
Et nondum laesae fedus [Reg: foedus] amicitiae:
Fabricio iunctus suus heic quoque Lundius esto;
Et coeant charta corcula bina sua.
Si qua istam laedet manus improba; laedet utrumque,
Heic quoque sub fato stamus uterque pari.
GRadive vecors, signifer scelestorum,
Iniquitatis et furoris antistes,
Mixtam cupresso splendidam para laurum;
Para tropaeum, sed cruore distinctum,
Feralibusque gaudiis-tubas iunge.
Ad summa ventum est. Cladibus suis fessa
Non sufficit Germania ad tuam famam:
Quam tot per annos, saevus artifex, bellis,
Incendiisque, caedibusque committis.
Superest triumphus innocentiae victae;
Virtus inermis fraudibus tuis rapta
Ingens priori pondus additur laudi.
Nimis minutum est fortitudinis nomen:
Latrocinari convenit viris tantis.
Ad alta famae ne quid uspiam desit,
Praedo vocari gloriosius malis.
Tantisque factis nobilisque, clarusque
Para tropaeum, sed cruore distinctum,
Feralibusque gaudiis tubas iunge.
CUm ferus iniceret Mollero vincula miles,
Ipsa fere virtus est sibi visa capi.
Nunc liber, vanaeque solutus carcere vitae
Evolat, et caelo redditur, atque sibi.
Libertatis amans animus post vincula prima
Libertus summi maluit esse Dei.
INgens amor, optime Cassi,
Qui Fabricium tibi constrinxit.
Quem si tribus heic testor verbis,
Brevibusque notis, versuque rudi;
Tamen affectum non diminuo.
Minus ardet, qui plurima iactat.
DUlci quisquis abutitur sodali,
Ut vagus solet institor moneta,
ventis navita, mercibusque mango,
Admittitque libenter, et vicissim,
Tamquam qui nec amaverat, remittit,
Et pari fruitur, caretque vultu,
Cassi candide, dignus est habere
Multos, nec nisi pessimos sodales.
CUm mihi, germanaeque meae, matrique negatur.
Filia Crispini, scilicet aegra iacet.
Nec male, formosis morbus, Crispine, puellis
Saepe pater durus maximus esse solet.
Kal. Ian. Anno CIC ICC XXXV.
ABire, Cassi, nemo tonstrina solet,
Speculum priusquam consulat, tangat caput,
Mento relictam examinet fingat comam,
Ne quid supersit, vel remissum, vel vagum,
Ne surgat hic cincinnus, ille pendeat,
Nimisque frontem vel revelet, vel tegat,
Quod aut puella curiosa rideat,
Aut de fenestra lusca prospectans anus.
Transimus annos. docte Cassi, nec semel
Nulla ne vita labe sit deformior,
Accesserintne turpe quiddam moribus,
Quod vel secare praestet, aut inducere,
In curiosis quaeritur mortalibus.
Nihilne frons minetur impudens, leve,
Aut vultuosum: pura num constet sibi,
Rectumque mens tutetur, aut servet bonum,
Decora, simplex, casta, nesciens doli,
Depressa nullis temporum deliriis,
Nec inquinata sordibus, ne debeat
Ludibrium prudentibus, poenas Deo.
Sed per nefanda vota vita labitur:
Longam precamur singuli, nemo bonam.
DIserte Nicolae, quem pater Phoebus
Sacro laborat collocare Parnasso,
Inebriatum fontibus caballinis,
Lauruque frontem, nubili coronatum,
Si semper iste pulsat impetus pectus,
Iustamque fata pollicentur aetatem,
Quid me, diserte Nicolae, vix notum
Et immerentem laudibus vehis tantis,
Affectui tuo, tuoque candori
Debemus, atque Lundio, seu audaci
Sed immodesto interpreti meae famae.
Errare tanto teste si tibi fas est,
Amare tanto teste non minus debes.
CUm sapere nolis, nec queas, licet velis,
Minus operose desipere poteras tamen.
QUemcumque virtus, et Deae Parnassides
Sublimiori destinarunt culmini,
Hunc laudis ardor, gloriaeque incendium
Blandis adurunt ignibus, quos non capit
Pullata plebes, sordibus suis ferox,
Caliginis patrona nugis obsita,
Nutrix quietis, obstetrix inertiae.
Erecta mens caelum tuetur, et sui,
Originisque conscia, ingenti calet
Amore laudis, urget, atque instat sibi,
Quantumque fama crescit, ipsa proficit,
Et laeta pulchrae conscientiae favet:
Mox inficetum vulgus arcet, et fugit,
Fastidioque liberali despicit.
Felix Georgi, cui Camena, cui Themis
Laudem auspicantur, imbuuntque honoribus
Insigne pectus, atque virtutis capax.
Nunc gloriae securus ingenti trahis
Famam triumpho. Diva praesidet Themis
Tuo curuli. Pone Phoebus, et Deae.
Novensiles sequuntur, et iungunt manus,
Iuxta recumbit Fama proximo loco,
Et eruditam amplexa dexteram tenet.
Te vultus acer, proditorque gaudii,
Doctamque digna laurus incingens comam,
Ardensque lena, coccinoque lucidum
Ostendat ostrum, segregatque ceteris
Aeternitatis candidatum, et gloriae.
FElix auctor, et arbiter iocorum,
Invenire facetias disertus,
Blandae vocis Erasmus architectus
Artem, quam Polyhymnia magistra,
Quos Phoebo didicit sonos magistro,
Profert denique, posterisque reddit:
Famam denique posteri reponent.
DAmmichius magnis tandem languoribus impar
Exuvias tenues ponit, et astra petit.
Quod superest, anima caelo superisque recepta,
Nos tumulo sancti condimus ossa senis.
Addimus et lacrimas, et bustum spargimus istis,
Et ferimus cineri dona suprema pio.
Hei mihi, quo mores tam lenes fata relegant.
Queis nil candidius patria nostra tulit!
Hei mihi, cur blandae mitis facundia vocis
Tam placide dudum desiit ore loqui?
Et vocem, et mores Ecclesia maesta requirit,
In luctus fuerat causa vel una satis.
Funera privati deflent plebeia penates:
Nec patet in plures, egrediturve dolor.
Dammichii exsequias lacrimis communibus imus.
Et minimum est luctus, quod domus intus habet.
Publica maestities in vultu cernitur urbis.
Qui bonus est, partem vindicat inde sibi.
SEptentriones sumptuose lustrator,
Quocumque ab orbe sedibus tuis motum
Celebritatis fama Cimbricae traxit,
Regaliumque festa flamma taedarum;
Seu te voluptas, et libido spectandi
Inutilis, pretiosa, pervicax, vana,
Sumptus pati coegit, et moram suasit;
Seu te manendi taediumque, damnumque
Domum remisit irritum spei tantae,
Dum diva virgo de parentis amplexu
Aegre revulsa splendidas moras nectit,
Differtque laeti principis voluptatem:
Uterque praestinate Cassii librum.
Videbit alter diligentius cuncta,
Et se requiret, nec satis sibi fidet,
Semelque visa denuo recognoscet,
Nec ante visa, dum vel impudens custos
Exclusit, aut reiecit irruens turba,
Tumultuansque, nunc videre gaudebit:
Alter dolores ac inutiles sumptus
Non paenitendis nummulis redempturus
Lucro reponet, quod retraxerat, tempus.
IMmite fatum, triste funus, ac crudum,
Insignibus suspiriis frequentamus,
Dum lacrimis, convitioque crudeli
Afflicta mens vices doloris alternat.
Puer venuste, te nec innocens aetas,
Nec flos pudoris elegans, verecundus,
Vigorve mentis, luminumque pulchrorum,
Risusve mollis, et frequens, et argutus,
Non os disertum, delicatius malle,
Leporibus, facetiisque iucundum
Magno parenti luctibus fatigato
Ultra tuetur, aut reponit ereptum.
Qualis tenello flosculus latens nodo,
Quem vernus aer lenibus fovet ventis,
Sparsim salubri rore, rivulum iuxta
Grato tremore garrulum, susurrantem,
Gaudet videri, suavibusque stricturis
Tenerum ruborem prodit, et tamen celat,
Calycemque [Reg: Calicemque] rumpit semihulcus obliquum:
Mox languidus fiduciam colonorum,
Opesque ruris invido trahit fato,
Quoties maligni turbinem cient Cori,
Aut vastas imber, aut nives procellosae,
Gravisque campis pinguibus furit grando,
Te vere primo molliter virescentem,
Et vagientem paene, de sinu matris,
Complexibusque patris abstrahens fatum,
Superumque livor, blande, dulcis Ulrice,
Prosternit ante debitam tibi pubem,
Fidemque fallit, destinatque telluri
Onus minutum, leniterque pressurum.
Iam dignus heres indolisque, famaeque
Summi parentis enitebat, et primos
Animus colores duxerat, venustumque
Virtutis omen fecerat secuturae.
Iam vota, spesque casta iunxerat mater;
Cum vota, spesque luctuosa tempestas,
Et immodesta Parca dissipat, tollit,
Atrocibusque fletibus patrem lassat.
Qui nunc reductus, abditusque crescentem
Sentit dolorem, lacrimisque consumptis
Turbam clientum submovet sera pulla,
Non ille leges consulentibus promens,
Non iura dictans, nec sibi magis dici
Leges dolendi passus, aut modum poni,
Includit ingens vulnus, et vacat curis.
VIx tristis Libitina [(transcriber); sic: Libidina] tam venustum,
Tam carum abdidit sepulcro,
Vix dum desierat pater vocari
Plorans Pauliades, et orbitatis
Ipso in limine constitutus, alto
Testatus gemitu suum dolorem:
Cum vagitibus, aemuloque fletu
Fratrem poscere creditus, venustus
In maestae gremio parentis infans,
Recens editus expetitus infans,
Arridensque parentibus, reducit
Pulsa tristitia serenitatem,
Et suspiria, fervidosque luctus
Mutat denique laetiore vultu.
Tanto numina gaudio querelas
Compensant bene: non tamen vicissim
Distinguunt bene gaudium querelis.
DUm moritur frater, subito bene nascitur alter:
Non bene, dum frater nascitur, alter obit.
OCcurrunt dubiae luctus, et gaudia matri,
Ante rogum gnati dum parit illa sui.
Dic mihi, dum peperit, quo curat funera vultu?
Dic mihi, dum curat funera, quo peperit?
LUndii, Fabricii tui voluptas,
Sectator pietatis eruditae,
Verae religionis aestimatur,
Causam religionis adserentem
Insignem lege Grotii libellum.
Non heic, optime, quaere syllogismos
Algentes male, languidos, solutos,
Et quales pede proruuntur uno,
Vel quales recitat rudi popello,
Immani strepitu, rudis magister,
Dum quassat cathedram manu furente,
Post obsonia, fervidamque palpam,
Suffultus stomachum mero calente,
Sacris Grotius utitur pudicis,
Robustis agit ille rem lacertis.
Ille sensibus arduis, piisque
Argumenta rotat, trahitque mentes
Cordatis rationibus rapitque,
Et totum docet, ingeritque Christum.
Lundi, Fabricii tui voluptas,
Relinquo tibi Grotii libellum
Causam religionis adserentem,
Ut, quem coepimus invicem fovere
Blandis igniculis levis iuventae,
Primis laudibus eruditionis,
Post lectum tibi Grotii libellum
Amor religiosius colatur.
HActenus a vulgo, frater dilecte, remotum
Adseruit studiis dulcibus alta quies.
Blandaque Lugdunum cum pulchra dividit Haga
Ingenii dotes, deliciasque tui.
Post procerum plausus, monstres tua nomina mundo
Area virtuti latior unde patet.
Magna secuturae designans omina laudis
Statius, in famam nobilis auctor adest.
Posteritas tanti referens praeconia vatis,
Enumeret titulos, adiciatque tuos.
Si capit insignem virtutem; quicquid habebis
Nominis, opponat patria nostra sibi.
Sin minus; et laudes inscitia despicit illas:
Invidiam satis est promeruisse tibi.
VEnuste Blomi, corculum iuventutis,
Quem laudis ardor, morbus eruditorum,
Honesta labes mentis igneae, magnae,
Ultra profanae plebis extulit sordes;
Qui sacra Phoebi, masculamque doctrinam,
Amoenitates cum scientiis iungis;
Prodi venuste, dulcis, elegans Blomi,
Pulchraeque veritatis acer adsertor
Nuda lacertos: nobilique conatu
Illustriores auspicare successus;
Parentibusque, patriaeque communi
Miraculumque, gaudiumque promitte.
Clarissimo Viro MATTHAEO VOSSIO, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS.
IGnoscendum est amori meo, mortalium suavissime, si luctum tuum, quem omnino longa dies mitigare debuit, novis iterum lacrimis exulcero. Equidem dudum aliquid inaudiveram: sed quod rumor sine capite maneret, meliori spe invisum timorem libenter excussi. Donec tandem Cl. Gronovius noster sero, se ferali nuntio fluctuantem animum paene prosterneret. Nosti illud Tragici:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Meus autem dolor idcirco vehementior fuit, quod non tam
[Gap desc: Greek words]
, ut idem alibi loquitur, sed fere domesticus esset. Effectum enim est maximis familiae vestrae beneficiis, ut nulla vobis impendere tempestas possit, quam mihi funestam non arbitrer. Accedit, quod aliquo saltem cultu placandi manes erant sanctissimae Corneliae, cuius summas virtutes nemo hactenus mortalium intellexit. Non ignoro, occurrere iam tibi crudele spectaculum, cum ex amplexu paene ablatam tuo sororem
optimam, ante oculos tuos, fatalis glacies mergeret. Cum singultu saltem supremo, interclusa voce, ope omni disparata, quam toties, nulla tui cura, ferre ausas fueras, ultimum vale pereunti diceres. ceres. Sed tam miserandum casum fortiori iam animo tolerandum tibi censeo, quoniam me dolendi socium ultro obtuli. Videbis idoneum, nec cedentem oneri, si praecipuam tristitiae tuae partem in me transtuleris. Qui, per fidem, si omnino aliquod in te incendium concitandum est, in medias tecum flammas venire decrevi. Coloniae ad Rhenum XII. Kal. Maias, Anno CIC ICC XXXVIII.
AMstelii iuvenes, qui tumbam fletibus istam
Spargitis, et tristes defigitis ante cupressos,
Quin lacrimas tandem nobiscum impenditis omnes,
Indignamque necem verbis feralibus ultum
Pergitis, et iusta maerorem incenditis ira.
Quod cecidit, tumulo quod secum condidit uno
Vossia virtutum quicquid laudare soletis,
Palladis invidia est. Sit fas iterare Dearum
Flagitia, et merito convitia dicere caelo.
Fumantes Troiae cineres, evulsaque saxa,
Ante aras priamum, natos ante ora parentis
In ferias Furiisque datos, Scythicoque Gradivo,
Dudum Pallas habet spretae solatia formae,
Et Veneris praelatae. Iterum surrexit in iras
Diva novas, iterum funesta clade faretur
Livorem. et ne quid praesumptis laudibus absit,
Omne decus tollit, virtutes deicit omnes
Ambitio praeceps, et caecis mergit in undis:
Insignemque domum memorando fulmine quassat.
Vossia succrescens virtutis stirpe recenti,
Ibat honoratas inter spectanda puellas,
Quantum humiles celebs [Reg: caelebs] platanus supereminet ulmos
Quantum exsurgit Atlas, montesque cacumine vincit,
Nocturno quantum resplendet in aequore Luna,
Plena luce rubens, et cunctis purior astris.
Viderat hanc Pallas Batava sublimis ab arce,
Qua formosa caput Lugdunum tollit olympo,
Aeternasque artes, spem posteritatis, in orbem
Attonitum divulgat. Adhuc innoxia Pallas
Viderat hanc. nec dum indignam tentare ruinam,
Inque necem durare potest. Surgente puella,
Postquam iam solidas nacta est Cornelia laudes
Impatiens spectare parem, tandem aegide mota
Collegit rabiem, plenisque furoribus acta est,
Talibus exardens virgo Tritonia dicti,
Ut fuerat turbata comas: Mortalibus ergo
Ambiguum decus esse meum: semperque Minervae
Instituunt aliquam concurrere fata puellam?
Non impune tamen superis concurritur. Ultra est
Cynthia Maeoniam Nioben: Saturnia Iuno
Cadmaeam Semelen. Nec in una caede peracta est
Ira Deae totum complevit stragibus orbem,
Aemulus incessit quoties furor. Et mihi patrem
Esse Iovem memini, Martis germana nec hastam
Nequiquam gestamus; et hoc a vulnere sanguis
Manat, et infestus circum aegida sibulat anguis.
Pendere Idmoniam iam Lydia vidit Arachnen.
Illa tamen gracili contendere stamine tantum
Ausa, puellari congressa est aemula fuso.
Hanc quoque si palmam nobis rapuisset inultae,
Egregiam vero laudem mortalis haberet
Pectine percusso sub tegmen docta ferire
Insertum, et facili radio percurrere telas:
Qua captiva solet censeri laude necato
Sponsa viro. tenuis famularum gloria tela est.
Vossia congreditur cunctis virtutibus. Illam
Et mores aequant, et forma verenda Minervae
Da capiti galeam, laevamque incinge Medusae
Anguibus, audaci dextra gravis hasta minetur:
Pallada iurabis patrio descendere caelo,
Sed placidam, sed ridentem, pacemque duello
Miscentem, et blando moderantem dulce severo.
Accessit, mentis sollertia. Quicquid, ubique
Scire Deam fas est, quodque ignorare puellas
Humanum est, una complectitur indole virgo.
Quin nec nascendi iactat se sorte minorem,
Quae non ingenio cedit. Mihi Iuppiter, illi
Vossius auctor adest. Sed postquam eviluit omnis
Gloria divorum, pariter cum ture, molaque
Priscus in exstinctis refrixit Iuppiter aris.
Vossius emeruit doctrinae laudibus astra.
Hinc animos sumit Cornelia. Iunia mater
Adicit insignes proavos. Hac parte minorem
Me videt, et nullos numerantem a matre parentes.
Quo mihi Germani, si frater quilibet illi
Mercurium praestat, et nostrum nomine Phoebum
Exsuperat? Fortuna domus coniunxit Olympum,
Et bifidum Parnassum, et tecto Castalin uno.
Tot titulis subnixa, mea Cornelia Leida
Absistat: Pallasque sua dominetur in arce
Unica. Quin aliqua nos maiestate tuemur
Denique, et immani testamur strage dolorem.
Per facinus saltem tollenda est aemula regni.
Dixit at infelix, tantique ignara furoris,
Vossia Lugdunum, caros visura propinquos,
Supremum carpebat iter. Constrinxerat omnes
Tempestas hiberna lacus. et puppibus ante
Tentatam, admisso Boreas duraverat axi,
Et volucri ferro, pedibusque audacibus undam.
Terra rotis pariter rapidis, fluviique teruntur.
O nimium non cauta! placet peregrina voluptas,
Et lubricum praefertur iter. Fraterque, Sororque
Adsistunt, currusque citis infertur habenis.
Discurrunt pubes glaciali ludicra campo,
Innectuntque manum, et pedibus talaria subdunt
Ferrea, quaque venit Cornelia, mixta puellis
Laeta cohors iuvenum cursu volitante vigorem,
Ingeniumque probat. Confusae Naiades istis
Ingressae, nivibus sparsis sollennia ludunt.
Nec iam Leida procul. Miratur Pallas euntem,
Ut steterat summa spectans insignis ab arce
Mox odit: toto sugens scintillat in ore
Livor, et indomita coeunt in fronte furores:
Ac modo concursu, modo plausu offenditur omni,
Imperioque timet. Quin fato intendimus, inquit,
Virginis invisae. Proiectaque eminus hasta
Disturbat glaciem. Subsidit pondere currus,
Et misere excussam, nec tam crudele merentem
Exitium, infestis abreptam fluctibus infert,
Attonitus frater, et flens germana sororem
Frustra voce cient. Comites involvere cladi
Noluit, atque uno contenta est funere Pallas.
FRigore concreta quaecumque vagaris in unda
Impune, audacem siste puella pedem.
Hic ubi diductam glaciem, velique relicti
Conspicis exuvias: illa ruina mea est.
Quae fuerim, Batavus tibi Rhenus, et Amstela dicent.
Cetera cura piae posteritatis erit.
Si tamen est aliquid iactandum: Vossia dicor.
Sufficit hoc nomen, ne sine laude cadam.
Hoc quoque non solidum est, superi! mea gloria saltem
Nequaquam patris debuit esse dolor.
Tempore tranquillo felix transire senectus,
Et meruit puros, et sine nube, dies.
Hei nimis ingenti pretio sum filia dicta,
Si pariter mecum gaudia cuncta iactent.
Tam laudata domus si nostro fulmine tacta est,
Et patior fatum non ego sola meum.
Laetius hoc: nullo manes onerantur amore,
Quique fleat, nostro funere sponsus abest.
Quique parum iustis verba inclementia divis
Dicat, et a tumulo nolit abire meo.
Non memini sensisse faces. tantique triumphi
Parvus Amor laudem clamat abesse sibi.
Si tamen est aliquis circa mea busta viator,
Qui plenus lacrimis, et quid amavit, adest:
Sive aliquis tacito petiit connubia voto:
Ista, quae perii, spem quoque mergat aqua.
At tu, cui iuvenis placuit, nec amare recusas,
Fluminis hiberni disce timere fidem.
Felix, quam lacrimae, luctusque domesticus urgent:
Tu gemitus plures ad tua busta trahes.
Funere componis se dicet amator eodem,
Si pereas. Sponso vivis, et ille tibi.
Si tibi non parcis: ne sis crudelis utrique,
Quos uno fati federe [Reg: foedere] iunxit Amor.
Denique, si qua voles, exemplis utere nostris.
Prodiga nec vitae virgo sit ulla suae.
Tutius irriguo violas decerpis in horto,
Aspera cum Zephyris pulsa recessit hiems.
Illic et choreas, innexaque brachia iunges
Mixta viris festo virginibusque die.
Nec tentare veto labentes lintribus amnes,
Qui tenues undas, et sine faece, trahunt.
Dum porrecta queat pendentem tangere ramum
Dextera, et excludat proxima ripa metum.
Me, quam fata volunt raptam fallacibus undis,
Sufficiat damno vos docuisse meo.
Hoc precor: erecta ne parcat postmodo pinu,
Quo perii, miserum nauta notare locum.
Qua si quis iuvenum, consumpto frigore, perges,
Inque tuo recubans dulcis amica sinu;
Commemorent nostrum saltem suspiria casum,
Eveniat liquidus sic tibi semper amor.
CUm de fluctibus aureum marinis
Cypris candida verticem extulisset,
Sparsis protenus expedivit undis
Fluxos pectine gemmeo capillos:
Mox cum littoribus recepta primis
Toto se Dea baltheo videndam
Ridens attonito dedisset orbi;
Statim lumine puriore Phoebus
Cinxit tempora, flammeumque vultum,
Incessitque recens Deos voluptas,
Et toto aethere gaudium reluxit.
Dum Cornelia mergitur, videtur
Inviso Venus excidisse mundo:
Et tot gaudia, totque amoenitates
Doris fluctibus omnibus resorbet.
STabat in exstincta defigens lumina gnata
Vultum verendis fletibus
Vossius, et gemitu diducens pectora grandi.
Iuxta pudica Iunia
Ut fuerant adstricta gelu, liventia membra,
Et ora morte pallida,
Fratribus ostentans, accurrentique sorori,
Et imbre largo perpluens,
Invisam, glaciem detestabatur, et undas
Crudelis auctores necis.
Sic priamus scissos deturpans, pulvere canos,
Querente iuxta coniuge,
Troilon ante annos raptum, Phrygiaeque sorores
Fratrem poposcerunt Deos
Deflexit livor, cum tam crudelia vidit,
Innoxiusque transiit.
Scilicet invidiae vacuum hoc modo tempus habebit,
Quod Vossius lacrimis dabit.
Clarissimo VIRO IOHANNI FREDERICO GRONOVIO. S. D. VINCENTIUS FABRITIUS [Reg: FABRICIUS] .
MItto ad te fructum otii nuperrimi, quod indulseram mihi post tantam studiorum austeritatem. Nosti licentiam vindemiarum, quando inter rorantia pocula et cogitare quidvis, et loqui fas est. Pleraque autem, qui hic scripta sunt, dum vel inter racemos versor, vel circa praela circumagor, praevenerunt. Adiunxi de amoribus meis aliqua. Drama enim Liberi patris nauci non est sine hoc episodio.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
,
Iuxta Euripidem. Habes itaque, ut adsolet, seria, iocos, gaudia, querelas, multa amatoria, quaedam non sine stomacho, excitatioris spiritus aliqua, tenuia iterum et abiecta plurima: denique universum Bacchi choragium. Ad te autem eundum ideo fuit, quod optime nosses, quam ego illam quasi quandam lasciviam, quae in versu conspicitur, ad mores numquam, aut facta transferam. Saepe enim mentior ipsi mihi; et ille mortalium omnium ad amandum ineptis simus, tantisper dum carmen cantillo, in amoris quadam umbra versor. Quo exacto, nec Veneris unquam, nec Lycoridis in mentem venit: post profligatum poetices estum, etiam Amore eiecto,
[Gap desc: Greek words]
. Itaque ad studia severa revertor fronte non minus contracta, et gravi, atque adeo haud paullo felicius, quam plerique, qui ad bonas artes tractandas solum supercilium adferunt. Vale.
Coloniae ad Rhenum. Mense Octobr. Anno CIC ICC XXXVII.
VINDEMIAE ANNI CIC ICC XXXVII. Sive Iambus familiaris, Ad IOHANNEM FREDERICUM
DUm tu sodales inter, et dulces libros,
Amice Iane, gloriosa tempora,
Et otium tam liberale dividis;
Qua principalis Haga formosum nemus.
Tectis obumbrat, adiacentibusque agris
Tradit fluentem mille rivulis aquam:
Me vinearum splendidis recessibus
Tindemialis annus abdidit, manu
Thyrsos gerentem, et pervicaces Thyadas
Hinc inde totis concitantem collibus,
Ergo tumultum civitatis Ubiae
Mutamus agris; auriumque taedium,
Quas personante sistro, et aere tinnulo
Obsurduisse oportuit, silentibus,
Nisi quatenus aves garriunt, silvis damus.
Ergo solutus omnibus molestiis,
Et expeditus, et meus, pedibus traho
Quas litigator Proculus lites serit,
Quas lubricos nodos Sabinus implicat,
Tricas iuventae, leguleiorum cruces,
Et inquieti triste pabulum fori,
Latrantiumque rabularum naenias:
Queis immorati, immortuique sedimus
Aestate tota. Vultus in nubem coit,
Et larga summa fronte ruga dicitur:
Illa explicanda est liberali ludicro.
Et quando fervet omnibus Bacchus cadis,
Etiam eluenda est liberali poculo.
Sed quo loco, quibus vagemur montibus,
Quo comite, quaeris, quomodo exeant dies,
Quae studia pingui misceantur otio?
Dulcis Gronovi, paululum amotis libris,
Audire cuncta si vacat, cuncta audies.
Ingens ruentem pagus ad Rhenum iacet
Honfam vocarunt. causa nominis latet.
Antiquitatem saxa collapsa arguunt,
Et sparsa longis tractibus gurgustia,
Connexa quondam, iunctaque invicem sibi,
Penes colonos si vetustatis fidem
Superesse censes. Cum relinquis Ubios,
Ripam legendo, sextus hic iacet lapis.
Iter est diei, sit licet contractior,
Vecto quadrigis navibus bidui est opus.
Quod concitatus fluvius obviam venit,
Et flexuosum vorticem advorsum trahit.
Nautas fatigans, atque navales pedes.
Sin pergis ultra, sextus est rursus est ladis,
Famosa qua Mosella Rheno iungitur.
Sic medio utrinque limite Honfa prospicit
Coloniam illinc, inde Confluentiam.
Septentrioni, Caeciaeque flatibus
Obtendit alta montium cacumina,
Iugumque septicolle, toto vertice
Nubes opacas provocans, et sidera.
Hoc imperatrix Roma debuit loco
Late tremendum tollere in caelum caput,
Orbique leges sede de tanta dare.
Hoc fonte primo devolutus incipit
Videre Rhenus, quaque pergit, quas potest.
Conducit undas, donec incitatior
Montes salutat ampliore flumine
Tribusque fertur alveis, et insulas
Molitur. Unam virgines sacrae colunt,
Fano pusillo, sed venusto conditae;
De nocte semper tinnientes, et die:
Maresque crate submoventes ferreo.
Nisi pseudothyro forte secreto venit,
Qui delicata victimam tentet mola,
Mollis camillas, sacra facturus domi.
Ego non vacabam singulis intendere, aut
Examinare sanctitatem virginum
Rimas per omnes. Praetuli discurrere
Immissus altis montibus. Stat ardua
Rupes Draconis. Illa Rheno proxima,
Ostentat arcem semidirutam procul,
Tergo, atque fronte saxea, et pede saxeo.
Hinc plurimus devolvitur templis lapis,
Et atriis sumptu struendis regio,
Fuit voluptas latomorum fabulas,
Dum bone montem rudia saxa levigant,
Spumante cyatho Provocare: Quam vides,
Hospes, cavernam, montis in medio sitam,
(Et est caverna montis in medio sita,
Profunda, laxa, exasperata cautibus)
Apud priora saecula incoluit draco,
Visu tremendus, arduum attollens caput.
Olli prolixum sanguine, et flammis latus
Arsisse fertur: squameum dorso nemus
Totos trecentos patuit in longum pedes.
Luminibus ignes abstitere, et igneum
Manare visum est flumen atris faucibus.
Quo late adustum, quicquid hic campi situm est,
Nec Cereris olim, nec ferax Bacchi fuit.
Quin et colonos tristis adflavit lues.
Ibat Menalcas pulsus antiquo lare,
Et maesta iuxta Phidile vaccam trahens
Fortassis unam, sordidosque baiulans
Sinu puellos. Qualis exhaustis venit
Bello perenni solitudo gentibus.
Sed navigantibus incubuit infestius
Ferale monstrum. nulla transiit ratis
Intacta, sive concitatis undique
Obruerit undis, sive flammis mergeret.
Quae dextra cladem tam nefandam averterit:
Quis diminuerit ictus infandum caput:
Aliquisne divum rebus humanis opem
Tulerit superne: si mortali mana
Facinus peractum est gloriosum, auctor latet.
Laudisque tantae nobili fructu caret.
Nomen relictum est: cetera involvit dies.
Saltem annui, leviterque diduxi genas,
Ne quid viderer credidisse perperam;
Novosumque cyathum liberatori dedi,
Divisque tute laribus sacri loci.
Qui deinde sequitur, est priore cultior,
Lenique clivo surgit, editior tamen
In fronte turris exstat, huic nubes suum
Dedere nomen, quas adaequat vertice.
Ultra induendi mons Leonis se obicit;
Pulchrum cacumen paene dicas circino
Manum peritam levigasse verticem,
Arcique destinasse, quae toti iugo,
Media inter omnes, omnibusque excelsior,
Velut imperante praesidet vastigio.
Quod praeter illos montium circa situm est,
Numerum arbitrare. inglorii cuncti iacent.
Atque his, amice, collibus Bacchus tuum
Tibi sodalem mille deliciis fovet,
Multo revinctum pampino mollem comam,
Satyrisque permixtum, et tenaces fraxinos
Vertentibus manu potente Thyasin.
Non aliud aeque Libero patri iugum
Placuit decoris vestiendum vitibus.
Nec aliud aeque dulce nectar fortibus
Praelis resudat, et quod incertam magis
Rinckoviano gustui palmam facit.
Adeo venustus otiaturum locus,
Neque abstinentem, cum favet faventia,
Inter sodales vinnulos, venustulos,
Miti Lyaeo sauciare tempora,
Sola illecebra dulcis allectet meri:
Me causa gravior traxit, et magis intima
Amoenitas. Fateor, Gronovi, non queo
Excutere toto pectore antiquum malum.
Nondum puellas destiti sectarier.
Hoc grande vitium est, quo carere me nego.
Hic ille nimbus, qui pueritiam rudem,
Mox et iuventae lubricum tempus meae;
Exercitatum, et inquietum, et mobile
Versavit usque, ut turbinemque pueri solent:
Qui circumactus pertinaci verbere,
Si paululum deerret extra semitam,
Saepe implicatur floribus, saepe et luto.
Sed quando manes quoque perpetitur suos,
Recteque ludus aliquis aetati datur;
Negotiosus dum fritillus plurimis
Insaniente personatur alea:
Puella me nec indiserta, nec loquax,
Plorare iussis ante limen aemulis,
Oblectet indus. Sed quid attinet tibi,
Homini venusto, nec timenti, cum vacat,
Aliquo lepore temperare seria,
Probare causam comitatis mutuae,
Et osculorum, et innocentis Cypridos?
Ergo resumo, quod prius reliqueram.
Ut hunc recessum vinearum quaererem,
Non aeque odorus flosculus Bacchi patris,
Quam blanda Cypris, atque praepotens Amor,
Religansque comptam mote Naiadum comam
Leviter Lycoris innuendo perpulit.
Illa Ubiarum de puellarum sinu
Avulsa, silvas, montiumque optaverat,
Umbras opacas, obsecuta tempori
Felicis anni. Verum, ut est non invida,
Vindemiari sola noluit sibi.
Me vis amica non repugnantem abstulit.
Quippe imparem, si lubricis amplexibus
Minetur illa, et suavii intentet metum.
Habere sensum gaudii mei potes,
Si basiorum mille sexcentas strues,
Segetesque totidem melleorum amplexuum
Inter susurros delicatos cogites:
Cum flore virgo pullulascens primulo,
Inter pudorem, audaciamque fluctuans,
Genis amorem spirat, et totis labris;
Modiceque flexo, et divagante lumine
Quiddam protervum nictat, atque flammeum:
Patiturque, quantum lex, pudorque siverint.
Fuge suspicari. Non amamus nequiter.
Et odiosi, et hac licentia Ioci,
Hinc inde flammis utriusque mutuis,
Custode nullo, quin et uvidi mero,
Lusus amoenos in nocenter ludimus.
Hanc legem, amice, moribus dixi meis:
Sponte abstinere, non coactum, turpibus;
Nec, cum puellae volvor in sinu meae,
Obscaenitate gaudium corrumpere.
Ergo inter altas vitium propagines,
Pulchros corymbos ingerentes mutuo,
Et, si qua forsan uva pendet, quam procul
Vel involutam pampino, vel negligens
Vindemiator amputare distulit,
Praedam relictam, amabilemque invadimus.
Mox rusticorum divagati per casas,
Vel circumactas promovemus machinas
Auxius inani, debilique industria:
Vel lene tortis dum fluit praelis merum,
Sorbemus avidi, saepe supposita manu:
Vel liberalius aestuante de cado
Trahimus Lyaeum fictili ciborio,
Donec Lycoris velitando suaviter
Cyathis minutis, floridis sentit genis
Ducens calores, et verecundo Deo
Percussa medice, montibus se denuo,
Ne morique reddit, et reclinatum caput
Meo reponit in sinu, donec levis
Inter pudica basia obrepit sopor.
Tunc me relictum scilicet soli mihi,
Et expugnantem gaudii cumulum mei,
Per otium millena rerum distrahunt,
Animusque fertur mille per species vagus,
Illic resumo, quicquid aetatis retro est,
Annos inertes per silentium mihi,
Ingloriosque sponte transactos mea.
Illic, quod instat temporis, si instat modo,
Praecipitur animo; quamque nec sortem meam,
Nec indolem fortuna magna consequi,
Aut fama possit. Inde subducta satis
Ratione tota, cogitandi haec summa fit:
Quando nec ardor ingeni, nec impetus
Hoc imperitae segregat plebi caput,
Atque aliquod astrum me malignius premit,
Praecone fama, et dignitatum praemiis
Aequa carere mente, quod superest, queo.
Et quantulum illud aevi in orbe degitur?
Quamque incitatis passibus tempus fugit?
Idne omne chartis involutus perpetim,
Propter minutae gloriae pauxillulum,
Misero labore indesinenter extraham?
Vitaeque fructus abdicem potissimos:
Dulces amores, et sodalem Liberum,
Amoenitatis architectum musteum,
Illudque pulchrum per vireta vallium,
Per imminentes vineas vagarier?
Nemo latentem laudat: at nemo invidet
Inglorio. Facile resigno, si neque
Immunis a livore fama provenit,
Et omnium ludibrio, statim patet,
Me delibutum amplexibus Lycoridis
Invidia transit. vel quod umbra abscondidit,
Et ulmus illa: vel quod indignum abicit,
Neque inquietas pertimesco nundinas,
Liceat trecenta prodeant volumina,
Numquam erudita vapulamus a manu.
Aut sibi calentem, et prurientem dexteram
Semel experitur semidoctus pusio,
Merasque satyras, et cavillos parturit.
Nos nulla rabies, nullus admordet iocus.
Nemo, aut acumen languidum, aut sententiam
Fractam, minutam, saltitantem excogitat,
Ut me propinet simiis sodalibus,
Sociisque asellis publicum ludibrium.
At morionum naenias tollet dies:
Tollet, Gronovi. Verum ego auferar prius,
Nullumque mecum gloriae sensum feram.
Functi prolixis interim molestiis
Tandem suprema vespera componimur:
Idemque pulvis clarum, et obscurum tegit.
Te summus ardor per scientias rapit.
Tu mentem inundas litterarum flumine,
Quicquid sciendum prostat, in numerato habes.
Atque id labore constitit magno tibi,
Ut nomen aliquod, atque famam quaereres.
Quam nugivendus Olus, et procax Lycus
Ineptiendo maximam multo auferunt.
Qui cum volumen sive priscum, seu recens,
Pluteo patente fastuosus deripit,
Postquam revolvit paginas aegre duas,
Limisque rapuit lemmatum primordia,
Mox cilium utrumque ad usque ducens tempora,
Multaque frontem exasperans prudentia,
Simul pitissans dulce suaviter merum,
Inter venustos, et comatos trossulos
Heros disertus altum, et arduum sapit,
Et insolentes dividit sententias.
Ne iam struices, plaustra, carrucas tibi
Memorem librorum, queis librariae tument.
Hiantis escam plebis atque fercula:
Quales trecentos edolat noster Lycus,
Et eruditus Olus unico die.
Turgent tremendis vocibus prooemia:
Cumque incipit, tonuisse sub terra putes.
De cetero languet, beatus unice
Scopis solutis, atque Homerica nive.
Cum litterarum gloriam invadat stupor;
Fastusque, sola tutus impudentia,
Rapiat laborum praemia, et mentis bonae;
Ignotus esse, mi Gronovi, mavelim;
Ne cogor Olum, et aemulum Lycum pati,
Tentare quidvis, et docere callidos,
Audaciamque praeferentes indoli.
Abicio famam, quando et immeritis datur.
Noster Gronovi, haec inter exigitur dies.
Et iam Lycoris pressius tractans manum,
Victo sopore, longiores praemonet
Umbras propinquis proici de montibus.
Ergo receptis rustico gurgustio
Rugosa inemptas Baucis apponit dapes,
Deque intima affert Tityrus cupa merum.
Nobilissimo Iuveni NICOLAO HEINSIO DAN. FILIO, S. D. VINCENTIUS FABRICIUS. QUam effuse me ames, mellitissime Nicolae, cum antea saepe coram, tum tot in absentem collatis beneficiis ostendisti. Puta iam esse ante oculos illa tempora, quibus gratissima consuetudine, ac paene contubernio tecum, et cum parente incomparabili coniunctus maximum vitae meae fructum cepit. Quam voluptatem quoniam fatorum meorum malignitas aliquandiu eripuit mihi: id operam dedimus hactenus, mi frater, ut illa animorum nostrorum coniunctio mutuo affectu aleretur. Saltem existimationis meae interest, ut ab illa domo non deficiam, quam ingressus, primos impetus sensi honesta omnia, et praeclara cogitandi. Itaque ab illo fonte ad aliquam hominum famam hactenus profluxi. Quam Facilius tueri potero, si ingenio tuo innixus, nominis celebritatem ex amicitia nostra petam. Nota est mihi indoles tua: notus animi vigor, ac clarissima quaeque iturus.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Quae enim, Deus bone, carminum tuorum dulcedo? Quam molles, quam enodes elegi? Quam robustus Iambus, et delicatus? Fatebor tibi, frater dulcissime: meae me egestatis pudet. At vero quam tenera aetas? qui anni? Non inveniam fidem fortasse, si te primo flore pubescentem omnes optimorum Auctorum elegantias, omnia
[Gap desc: Greek word]
invasisse dixero. Tu vero, quae tua est urbanitas, bellum me quidem praeconem, dices, sed suspectum. Sollicitasse enim benignitatem tuam videbor, quae in me praedicando modum non habet. Elegias istas, quas vides, scripsi cum eius aetatis essem, qua tu iam senes provocas.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Potui equidem facile vagientem partum in ipsis cunis strangulare. Sed nosti parentes plexumque nugis infantium arridere. Quorum garrula et balbutiens lingua ipsa etiam offensione sit dulcior.Quasdam tamen resecui: ceterae, ut erant, apparere passus sum. Eas autem idcirco tibi inscripsi, ut agnosceres, puero mihi conatum non defuisse quondam: tibi etiam superfuisse successum.
VINCENTII FABRICII ELEGIARUM IUVENILIUM RELIQUIAE.
EXactis alter iam volvitur orbibus annus,
Et memini menses praeteriisse duos;
Cum tibi defunctae struxi, pulcherrima Phylli,
Absenti fictum, tristia dona, rogum,
Indomitus surdis quem nunc praeterfluit undis.
Aequoreas praeceps qua petit Albis aquas.
Quod potui, tumulum decoravi floribus omnem,
Et fudi in tenuem mollia vina pyram.
Et violas sparsi, et signavi carmine bustum:
HEIC. SUA. DEFLEBAT. GAUDIA. FABRICIUS.
Haec diva, o virgo, caelesti sede recepta,
Conscia tristitiae sint monumenta meae.
Haec vultum referant, moresque, piumque pudorem,
Quaeque mihi dotes, et placuere Deo.
Heic ego festivos oculos, mea vita, recordor,
Auctores flammae, deliciasque meae.
Haec referant illam, quae Dis praesentibus olim
Suscepta est nobis, non violanda, fidem.
Cum tibi iuravi, semper sine amore futurum,
Si raperent avida te tua fata manu.
Adfuit, ac praesens, ut erat mea verba notavit
Ipsamet, et memori condidit aure Venus.
Quam brevis illa fuit misero, et non vera voluptas!
Quor spes, me miserum, mors rapit ante Diem!
Ante diem iacet ah mea vita, nec ante videnda,
Quam premat immitis hoc quoque Parca caput.
Nec mihi iam solitis collum tetigisse lacertis,
Adspectuque licet, colloquioque frui.
Nec mihi, sed quorsum nequiquam ingrata revolvo?
Nil licet, aeternum flere, dolere licet.
Heic ego nunc sedeo maesta evinctus cyparisso.
Conveniens nostris luctibus arbor ea est.
Heic ego collapsum studeo componere bustum,
Dirutaque in formam colligo quaeque suam.
Inde importuno deiectos turbine flores
Sede sua moveo, substituoque novos.
Arentes illos, et iam languescere iussos,
Quatenus a pluvia destituuntur aqua.
Irrigat a nostris qui depluit humor ocellis,
Humor abundantis qui fluit instar aquae.
Quaeque datas tumulo, signum ferale, cupressos
Murmura, quae sparsas perstrepuere rosas,
Nulli causantur venti suspiria nostra
Hos agitant motus, et leve murmur alunt.
Denique, quae bibulas vox personat undique ripas,
Est testis luctus, indiciumque mei.
Triste canit mecum viridi Philomela sub umbra,
Et lacrimas flenti commodat una suas.
Ipse meo fletu, maestos miseratus amores,
Albis in indomitis fluctibus ingemuit.
Ingemuit, sed mox, quo tandem pertinet, inquit,
Taedia ad ingratum plurima ferre rogum?
Semper eris sine amore miser. sed stultior ille est
Mortua qui infelix ad sua vota vocat.
Decrepitos lugere iuvet. florentior aetas,
Dum licet, et fas est ludere, semper amet.
Ipse ego si fluctus, quos perdo, perire dolorem,
Causa foret lacrimis quaelibet unda meis,
Unde undam sequitur: si defluit illa, sequetur
Altera, materies quaelibet apta mihi est.
Non omnes eadem rapuerunt fata puellas.
Crede mihi, ad tantum non facit una gregem.
Crede mihi, in silvis quaecumque exscinditur arbor,
Non, quod ubique vides, abstulit una nemus.
Iam quoque nescio quae mentem formosula flexit,
Et potuit sensus sollicitare tuos.
Perge modo, haec illa est, quam non contemnere possis.
Et tibi quae placeat, quaelibet hora dabit.
Non est quod venerem, puerique Cupidinis iram,
Aut tristes metuas in tua fata Deos.
Divitiae cupidis, et opes addantur avaris:
Et tamen iratas perge timere manus.
Non minuit sua regna Venus, nec amoribus ullis
Invidet. hinc famam colligit illa sibi.
Dixerat. occuluit tremulum caput abditus undis
Nec potuit curas ille movere meas
Hoc iuvet, et lacrimis, et questibus indulsisse.
Laetitiae tumulus meta sit iste meae.
Heic me perpetuis confectum fletibus olim
Condite, et has nostras, o socii, exuvias.
Tu, Lundi, carmen tristi superaddito busto
Aut hoc, aut liceat substituisse tuum:
FABRICIUS. PHYLLIS, PIETAS. CONSTANTIA. AMANTUM.
QUATUOR. HEIC. UNO. CLAUSA. IACENT. TUMULO.
QUalis maesta parens natum inter spemque metumque,
Absentem lacrimis invocat usque suis.
Temporaque optati reditus, solesque propinquos
Anxia sollicitis dinumerat digitis.
Saepe timet, totiesque sibi quem dixerat olim,
Promissum queritur praeteriisse diem.
Quique nocent casus, quaecumque pericula quondam,
Praecluduntque vias, iniciuntque moras,
Haec sibi fingit amans, et in omni pallida sorte
Angitur, in luctus ingeniosa suos.
Sive viae valido obsessae narrantur ab hoste:
Creditur hostili procubuisse manu.
Sive venenatos spargunt contagia morbos:
Creditur infestae praeda fuisse neci.
Omnia cum metuat, sperat tamen omnia demens.
Fluctuat [(transcriber); sic: Fluctat] , ut dubiis acta carina Notis.
Ipsus donec adest, et praesens omnia tollit
Filius adventu spemque metumque suo.
Accurrit genitrix, natique infusa lacertis
Oscula per longas dat repetita moras.
Et trepidat misera, et media inter gaudia plorat.
Vix quoque tunc credit non sibi verba dari.
Sic te, divinae Themidis, Brodere, sacerdos,
Accipiet dulci patria terra sinu
Gaudebitque suis tandem retinere lacertis,
Quem toties tanta flevit abesse mota.
Scilicet undecimae redierunt frigora brumae,
Fecit et autumnos Pleias orta decem.
Postquam longinquas, vir magne, remotus in oras
Liquisti patrii dulcia rura soli.
Nunc demum patriosque lares, Cimbrosque revisens,
Ingratae recoles taedia longa viae.
Et velut Aegeis cum navita fessus ab undis
Prospicit optatas non procul esse casas;
Laetatur, sociique et dant carae oscula terrae,
Dulichius patriae quae dedit ante suae;
Sic quoque post visas per tot discrimina gentes,
Mollia concipient otia, laetus eris.
Cum tamen accipiet reducem te Cimbrica tellus,
Turpis erit, scisso conspicienda sinu.
Scilicet immunda est: ornatus abstulit hostis,
Nunc tegit albentes trita lacerna pedes.
Forte tument oculi: signum est, flevisse suorum
Direpta hostili pignora cara manu.
Squalebuntque comae, et concretae sanguine vestes:
Vulnera periuro plurima ab hoste tulit.
Est tamen in vultu gravitas, et vivida virtus:
Illaque vis animi, quae fuit ante, manet.
Vide age, natalisque saluta rudera terrae:
Vade age, candidior proximus annus erit.
VIdi, qui nostros in crimine poneret annos,
Quodque iuventutis flos mihi primus eat.
Qui coma quod rigido non subsit plurima mento,
Culpet, et hoc vitii nomen habere putet.
Di faciant, possit tantum illud carpere livor,
Ultima delicti summa sit ista mei.
Nil mihi praeterea, quod dicat crimine dignum,
Invidus obiciat: nec reperire queat.
Scilicet hirsuta speciosus, Mopsule, barba,
Nil praeter setas, quod videatur, habes.
Cetera sat stupidus. Nil tot reperitur in annis,
Quod nequeat barbam dedecuisse tuam.
Est aliquid primae laudem quaesisse iuventae
Est aliquid plebi non placuisse tuae.
Nos aetas non magna, et vix dum prima pubes
Recta ad Pegaseas impulit ire Deas.
Sive error, seu, dulcis ea est persuasio mentis:
Propitio videor ire per ista Deo.
Iudicio placeam, nec cetera quaero, VagetI:
Hoc mereant pretium carmina teste suum.
Is mihi, cum lepidus nostro blanditur amori,
Extollit venam, versiculosque meos.
Sive id iudicium est: sive, ut magis exciter, inde est:
Egregios stimulos, nec leve calcar habet.
Phoebe pater, faveas potero crescentibus annis
Cum reliquis cursu vatibus ire pari.
Nil mihi vobiscum est, queis vulgi quaerere laudem
Exiguas tanti est: me meus ardor agit.
Ardor, et erectam rapit ad sublimia mentem:
Obveniat votis dum mora nulla meis.
Scilicet haec rata sunt: et sternuit omen Apollo:
Signaque praemittunt ex Helicone Deae.
At tu, qui nostros attente inquiris in annos,
Cui soli potui tardius esse senex.
Crede mihi, hirsuto si qua est prudentia mento:
Praecipuus poterit vel tuus esse caper.
NIl mihi vobiscum est: sat lusimus: ite Camenae.
Fabricius vester non erit: ite Deae.
Gloria non tanti est, aut vani munus honoris:
Non tanti est vulgum post habuisse sibi.
Sustineant alii formam, titulumque poetae,
Et nectant capiti laurea serta suo.
Me mea fata, Deae, retrahunt a laudibus istis:
Et pudet in vestris nomen habere sacris.
Vulcanum orabo, vel, quae tenet aequora, Tethyn.
Excipiat versus ille, vel illa meos.
In cineres abeant teneri, mea carmina, lusus.
Ardebunt medio rectius illa foco.
Dicite, quid prodest, vestras, Musae, ire per artes?
Adiunctos studiis noctibus esse dies?
Innocui vates si sunt ludibria vulgi;
Et nihil his sacris vilius esse potest.
Si de plebe aliquis, si mundi turpis agyrta,
Possideat tantum plurima, maior erit.
Scilicet hanc soecem decuit praeferre poetis?
Et sacri vates non pia turba sumus?
Vidimus e vulgo sordentes pluris haberi
Quoslibet, et nostras nil valuisse Deas.
Scilicet has Veneres formosa pecunia ducit.
Nemo volet vatem quaerere, quaeret opes.
Ascraeus si forte senex, qua ante solebat,
Adducat patrias ex Helicone Deas;
Si zonam attulerit dives, nummosque, placebit:
Sin minus: o alias quaere poeta Deas.
Ah pereat, qui primus opes, et divitis auri
Pondera divino fecit honore coli:
Virtutem praeferre aliis, postponere nummis:
Turpiaque invisae ponere templa Deae.
Is primus molli corrupit saecula luxu;
Ex illo vates sordida turba sumus.
Phoebe vale, Clatiaeque Deae: nunc denique lucrum
Quaerimus; a vestris exulat illud aquis.
Quaeque aliquo pretio se possint vendere discam:
Venduntur minimo carmina: Phoebe vale.
QUis mihi nunc caecum non affirmabir Amorem,
Aut oculos blandi tegmen habere Dei?
Non fuerit quondam: poterit nunc esse videri
Talis, et in multa cernere luce nihil.
Dicebam: Calle, sola es formosa, tuumque
Non dedignetur Iuppiter ipse torum.
Oenonae potuit forsan praeferre Lacaenam
Priamides. posset non tamen ille tibi.
Et quam germanae voluit proponere Theseus.
Debuerat formae posthabuisse tuae.
Aut tunc vixisses, aut nunc superaret uterque;
Perfidiae fueras causa futura novae.
Quam timeo, ne non te quisquam dignus haberi
Possit, et hanc formam demeruisse sibi.
Dicebam. Potuit Thersites. Numina testor;
Nil erat istius turpius ore viri.
Aspera forns: facie nil soedius: inspeice vultum,
In vultu maculas, signa bibentis habet.
Cetera deformis. Tamen hic tuus, optima Calle,
Hic tuus, infelix virgo, maritus erit?
Hunc ulnis, formosa, tuis, nitidisque lacertis,
Et potes in tepido blanda tenere sinu?
Iste tuos oculos, et candida colla prehendit?
Iungit et ad roseas sordida labra genas?
Iste (pudor) Calle, tua lactea pectora tangit?
O alia fuerant illa premenda manu!
Iamque toro iunctus tecum, formosa, recumbet?
Quid facis? amplexus inquinat ille tuos.
Adstitit irato ridens Venus: utque locuta est,
Protenus in caelo nulla procella fuit.
Si turpe est, deformi, inquit, nupsisse marito,
Dedecus hoc primum debuit esse meum.
Mulciber Aetnaei fuligine sordidus antir,
Quo magis est foedus, gratior usque venit.
Si nescis, dulce est, si quid maculamur amantes:
Et iuvat in multa labe videre genas.
Immundus fuerat, fuerat deformis Ulysses:
Penelope carus non minus ille suae.
Huius in amplexu quae non invita iacebat,
Et semper voluti, filia Solis erat.
Quaeque annos septem possedit, blanda Calypso
Non potuit iussu non retinere Iovis.
Femineum est vultus, et formae nosse decorem.
Sit naevus pulchri multus in ore viri.
Quaeque marem monstrate queant, non dedecus esto,
In facie tumidas mille videre notas.
Priamides pastor solitus formosus haberi,
Sed tamen in reliquo corpore mollis erat.
Crede mihi, ex illa magna est fiducia fronte:
Et licet a facie non dubitare virum.
Horridus, et minime pulcher Tirynthius heros
Densatas aluit cruda per ora comas.
His tamen a foeda maculatis caede ferarum
Maeonis haud timuit oscula ferre genis.
Saepe aderat crebra cum labe: decentior ibat.
Deformis multo sanguine: pulcher erat.
Adde, quod obscura velantur talia nocte:
Nec pudor est oculis opposuisse manum.
Quicquid erit: tanti non sunt sine crimine vultus,
Formaque, si chare venditur illa nimis.
FAbricii natalis adest: et abestis amici,
Pectora prae nivibus candida Sithoniis.
Nec licet ad positum praesentibus esse Lyaeum:
Nec licet ad partes vina vocare suas.
Non fari bona verba, aut carmine ducere noctem,
Non mutare suis seria mista iocis.
Omnia fata negant: patriis ego sola in oris
Annua natali sacra tuli Genio.
Solus ego, socii, nostrum semotus ad Albim,
In patrios fudi mollia vina focos.
Vos satum huc illuc nostro subduxit amori.
Et cogor magna parte carere mei.
Leucoreas suavi veneratus carmine Nymphas.
Demulcet blando Lundius obsequio,
Non humilis vates. Petraeus Norica in urbe
Iurgia clamosi tractat, et arma fori.
Iungius ad patrium Musas, sua numina, Storam
Et silvas inter, et colit inter oves.
Heic volvent, dulces, antiquae volumian, curas
Colligit aeternas, et sibi servat, opes.
Et tu Lunacriis pridem vicinus in oris,
Maxi, pars animae non moritura meae,
Tu nunc Lipsiades (Haec sunt tua fata) Camenas
Eloquio poteris detinuisse tuo.
Audite, o superi, meque ista sistite in Urbe;
Et coeant uno corcula bina loco.
Intonuit laevum: quod posco, convenit omen.
Vertice sternutat Phoebus ab Aonio.
Et mihi, nescio quid, mens non ignara futuri
Speranti tacito suggerit indicio.
Interea, dilectae animae, salvete subinde,
Quo vos cumque volet Phoebus abesse loco.
Salvete absenti: cum fata, Deusque iubebunt,
Quo nunc mente feror, corpore iunctus ero.
DIcebam: valeat cum carmine carminis auctor.
Aonides Divae, non ego vester ero.
Sperno leves hederas, puerilia munera vatum.
Area non nostris illa teretur equis.
Dicebam, et teneros, mea prima pericula, versus
Ausus eram tristi velle abolere rogo.
Et iam detuleram comburere. risit Apollo,
Irritaque infusis omnia fecit aquis.
Vigant exigui lusus, si forte merebunt,
Et superis visum est, qui vetuere mori.
Scilicet in gnatos scelus est saevire parentem;
Quaeque abolet fetum, non pia mater erit.
Nunc quoque, qua fratrem Colchis saevissima quondam,
Quaque tulit gnatos, est scelerata manus.
Impia convertit turpe in sua viscera ferrum:
Quae peperit, prolem sustulit illa suam.
Di prohibete nefas. soboles mea vivat in annos,
Causaque sit famae quantulacumque meae.
Nec, si non magno mihi curritur orbita Circo,
spectabunt nostras nulla theatra rotas.
Pro modulo mea navis erat. si magna negata est,
Exiguas nobis per vada linter eat.
Tantum opto summos leviter gustare liquores.
Hoc satis est alii pocula plena bibant.
VIx sua post varios suspenderat arma tumultus
Cimbrica non tanto turbine digna premi.
Vix tumidum exeussit modo non oppressa Gradivum,
Et rediit ridens in sua regna Venus.
Cede meis Mavors, dixit Cytherea, duellis.
Tellus ista Deos non feret una duos.
Cede age, si numquam nostros Vulcanus amorem
Impediat solitis, et mea furta, dolis.
Espetis amplexus? amplectere, basia? sige.
In gremio esse? veni concubuisse? cuba.
Nec numerum quaeras, mea lux, mille offero lusus.
Tota subimperio terra sit illa meo.
Utque libensfacias, succedent proelia bellis.
Cetera conveniunt: sanguine nostra carent.
Risit, et est tanti, dixit Mars, vendere terras.
Et iam sola suo regnat in orbe Venus.
Lascivusque novas nunc demum impune sagittas
Spargit, et exsultat restituendus Amor.
Et iam non solitas agnoscit Cimbrica flammas.
Qui domibus fuerat, mentibus ignis adest.
Et iam multorum quae viderat ante cruorem:
Multorum lacrimis ora madere videt.
Et vix illaesos, qui sint sine vulnere, cernit:
Inque animo paene quolibet haeret Amor.
Ardent innumeri, sed non feliciter omnes.
Nec simile in laeso pectore vulnus alunt.
In lacrimis multi tantum suspiria norunt;
Quos Venus, et dubio turbine ludit Amor.
Hei miseros! sinulla venit medicina dolori;
Flammaque non ullum tanta levamen habet.
Nec tamen excutiunt, qui primo insedit, Amorem.
Si nescis, ignes non movet ille suos.
Et poterit pennas forte amisisse videri:
Cum primum invaluit, non volat ille puer.
Te quoque Diva Themis, nuper, Latere, videbat
Ad dominae vultus erubusse tuae.
Nec nostri poterunt, inquit, subsistere alumni?
Et puer in populum ius habet ille meum?
Dixit; et ad teneram ridens conversa Dionem:
Tu quoque, si fas est, in mea regna veni.
Parce meos tantum crudeliter urere cives.
Sufficiat telis succubuisse tuis.
Et placidos ignes, incen dia mitia praebe:
Et non ille puer tetricus esto Deus,
Annuit, atque infusa Deae pulcherrima Cypris,
Plurimaque admiscens oscula, dixit, erit.
Inde tuas crevisse vides, vir maxime, flammas:
Sed quas affuso nectare pascit Amor.
Augerique novos, et gliscere suaviter ignes,
Et non inviso pectus amore premi.
Quem tua nuc virgo teneris complexibus auget,
Accumulatque novis usque cupidinibus.
Cimbrica iuravit: Neptunum testorutrumque,
Non est in regno pulchrior ulla meo.
Seu videas vultum? poterit Venus esse videri.
Seu mores: Pallas, vel tua, Phoebe, soror.
Haec flexit formosa, et mitiv vulnera fecit,
Qualia Leda suo fecerat ante Iovi.
Haec eadem, Latere, tuis inclusa lacertis,
Persuasa ad bland um Cypridos obsequium,
Ne prius effugiat iucundi vincula nexus,
Quam vulnus fecit quod tibi, tollat idem.
SI qua fides tenebris, et habet sua numina somnus:
Esse peregrino captus amore potes.
Nec nihil illud erat, quod nuper imagine somni
Vidimus. heic verum si reperire licer.
A superis erat ille sopor. ne credere nolis,
Et qua prodierat, cornea porta fuit.
Nox erat, et nullum metuebant sidera solem,
Nostraque erant solito membra levata toro.
Cum mens interea (nam quo non somnia ducunt?)
Acta est per varios, ceu aliena, locos.
Forte velut rediens, multosque vagata per obers,
Vila est a vestris non procul esse iugis.
Norica sublimi qua surgunt maenia fastu,
Magnificaeque urbis nobile fulget opus.
Iamque videt vestri prope dissita tecta Lycei:
Parva quidem, sed quae sic quoque nomen habent.
A Musis locus ille calet. procul este profani.
Non pater haec quovis Urbs adeunda pede.
Si quis sensus inest somnis, vel inesse putatur:
Heic ego Petraeum quaerere visus eram.
Campus Apollineae suberat cultissimus Urbi:
In medio campi fons salientis aquae.
Innocuas lauros passim, florumque colores
Cingebat Paphiae myrtus amatae Deae.
Heic mihi Petraeus primis occurrit in herbis.
Nec solus: lateri iuncta puella fuit.
Myrtea serta aderant, et candida vestis uttique,
Fallor, anhic Veneris dicitur esse color.
Ille tamen leviter formosae infulsus amicae
Ibat, et haerebat totus ab ore Deae.
Qualis in amplexu dominae Tirynthius hospes
Lydia per campos dicitur isse tuos.
Qualis et ad Xanthum, cum nondum Graia placeret,
Iuncta ibat Paridi patria nympha suo
Si licet in somno: testor, Petraee, fuisti.
Irae materies, invidiaeque mihi.
Accessi: nec enim tu respondere parabas:
Porrexi dextram, nec tua iuncta fuit.
Ut qui Gorgoniae modo viderat ora Medusae,
Protenus obriguit et sine mente fuit:
Sic tuus in dominae stupuit, sine voce labellis
Vultus inalbescens, pallidiorque nive.
Vix ubi Margaridos nomen, dominamque peiorem,
Instabili quondam federa pacta fide,
Cum primos ignes, et vulnera prima referrem;
Visus es offenso signa dedisse pede.
Cetera seu saxum. Tantum non dextra papillas
Pressisset, fueras hac quoque parte lapis.
Iamque ego dum tanto convitia quaero stupori,
Teque subirascor dememinisse mei:
Cessat, et invitis decedit somnus ocellis.
Sed tamen est animo pars bona fixa meo.
Et iam non dubito (nec sempersomnia fallunt)
Quin ista tuleris vulnus in urbe novum.
Quin tua dicatur nunc barbara Margaris illic,
Et rudis, et verbis ingeniosa parum.
Accedens formae placuit sollertia vocis,
Quaeque peregrino mollius ore sonat.
Scilicet argutae, Petraee, ignosco puellae,
Cui praeter faciem vox quoque lena fuit.
ECce meos Batavos visit, patriaque relicta
Ad sua natalis tempora laetus adest.
Scilicet a nostro properans feliciter Albi,
Rhene pater ripis gaudet adesse tuis.
Et petit a domino consueti moris honorem:
Invitatque manus ad sua sacra meas.
Accedas, Cramere; dies tibi dicitur iste.
Fabricius Genio vina, tibique parat.
Vina sua Genio, genitale notantia tempus:
Et nova quae pariant gaudia, vina tibi.
Scilicet hac ex luce fluentes ordinat annos,
Qua lepidum posuit optima mater onus.
Qua mihi veridicae, quas omnia fata sequuntur,
Neverunt vitae stamina prima Deae.
Si qua fides, natum tremulis excepit in ulnis
Atropos, aeternis de tribus una soror.
Et leviter digitis deducens vellera, dixit:
(Audierat retuli quae mihi dicta parens.)
Tu quoque blande puer, non inficiande Camenis,
Facunda Aoniis ora rigabas aquis.
Vive modo dilecte puer, gratissime Musis.
Et patriae quaedam gloria cresce tuae.
Dixerat. adsensere Deae. perque aera latum
Quae plaga dextra fuit, tota serena fuit.
Atque ea sive negavit iniquus, sive benignus
Iuppiter eventum iussit habere suum,
Securus, Cramere, age ter tria pocula amici
Sospitis, atque iterum ter tria sume tui.
Ite Deae Aonites, cras vos revocabimus omnes.
Iste dies nobis festus agendus erit.
Huc cyathos. Cramere; et mollia tibi corona.
Proposuit siccis omnia dura Deus.
Non aliter fugiunt curae, tristesque labores:
Ut fugiant curae fortius adde merum.
Et bene me, bene te non unis adicere votis.
Cetera vicino trade ferenda mari.
Et neque, cur pereat bellis Germania, quaere;
Quisve armet reges inde, vel inde furor.
Et neque, quid Sueci, quid magni Caesaris arma
In elades tumidi Martis amore ferat.
Disponent Superi. nihil est, quod quaerimus ista,
Quae tegit obducta condita nube Deus.
Fata viam invenient. Vina huc, Cramere, rosaque.
Nec tibi, nec sobrio nunc licet esse mihi.
Dicamus bona verba: procul, procul horrida bella:
Ter tibi fit Briareu: ter tibi sancte Geni:
Ter Charitum trigae: toties tibi candide Phoebe:
Bis toties Musis: bis toties Veneri:
Si qua animum, Cramere, tuum formusula flexit,
Huic tacite cyathos, si lubet adde duos.
Vivamus dum fata sinunt, dum non perit aetas.
Quis scit an haec iterum sit reditura dies?
Interea, Cramere, optes, ut semper amico
Candidior redeat, candidiorque tibi.
NObilissime Heinsi, dum in libellis illis excudendis praela fervent, animum ibi occupatum Natalis tui celebritas alio avertit. Quoniam autem ad tua sacra etiam me conferre thusculum voluisti, habe Elegiam exilem, et tenuem, quales a me proficisci solent. Debebam in tam egregio argumento esse ingeniosior. Sed ita me am indolem comparatam sentio, ut ne illustrihus quidem facibus admotis excitetur. Nisi fortassis in amico satis est, si affectum probaverit. quem integrum, sincerumque, quicquid de ingenio fiat, praestare tibi possum. Vale.
HEinsiade genio libamus tura, merumque.
Exeat a facris turba profana meis.
Qui malus est, lepidis qui vatibus invidet, illinc
Sit prcul, hanc lucem nec putet esse suam.
Laeta verecundus nobiscum festa frequentet.
Bacchus, et innocuae tresque, novemque Deae
Nec te, diva Venus, puerosque arcemus Amores.
Vos quoque cum Musis Heinsius ipfe vocat,
Quo valet, ingenium vobis debere fatetur.
Peneque Pegasea plus potuistis aqua.
Ingentis meriti lux conscia prodidit Orbi
Heinsiaden. vestri muneris ille fuit.
Eminus a Pindo cum sternuit omen Apollo,
Omina narratur bina dedisse Paphos.
Crescentem Cypris Phoebo divisit alumnum,
Et iuveni partrium diva praeivit iter.
Illa domus teneris adsuevit amoribus olim.
Heinsiades patrias ventilat inde faces.
Nec negat ardenti genitor concedere gnato:
Indolis heredem nec negat esse suae.
Qualis, Phoebeus quoties deterbuit ales,
De mediis flammis altera prodit avis.
Illa piae volucri, pennasque, apicemque reponit,
Auratumque iubar; perpetuamque facit.
Heinsius in pulchro iuvenescit carmine grati;
Quodque amat, exemplo sentit amare suo.
Sed sacra natali Genio facienda supensunt.
Pone puer cyathos, innocuumque merum.
Nil sine laetitia Bacchi succedere narrant.
Fundite thyrsigero pocula prima Deo.
Mox Veneri, Phoeboque, tribusque, novemque Deabus.
Numinibus lepidis indiget ista dies.
Tu quoque cum Superis gnato tua gaudia confer,
Nec promptis, HEINSI maxime, parce cadis.
Quicquid habes vasta complexum mente, remitte;
Et tua folenni seria tinge mero.
Quae mihi formosa patera est evincta corolla,
Hanc Genio gnati fundo, liboque tui,
Inde tibi Genioque domus. Inniteris ipse,
Et domus Heinfiadae, tantaque fama, tuo.
Quamlibet immensum sobolem limitte per Orbem,
Ingenii fetus, et monumenta, libros:
Heinsiaden malles vel tota laude redemptum,
Et tibi iam tanti gloria nulla foret.
Iunge merum votis, quae filius audiat ipse,
Seque patris curam sentiat esse sui.
Vivite felices: et tu, pater optime, cresce
Ingenio gnati; laudibus ille tuis
Zverius extendens nobiscum vota, precefque,
Laetitiae partem vindicet inde sibi.
Iamque animi curas aliquo distinguere Baccho
Quaerat, et hanc festam gaudeat esse diem.
Macte Heinsi sacrisque tuis, votisque tuorum
Stamus, et ante aras folvimus ista tuas.
Lysa comam spargit cumulatque altaria donis,
Et iuvat orantes, et praeit ipsa preces.
Illa mero medico laetatur pingee mensam,
Nec, quod amat, posthac dissimulare potest.
Nunc et amatorem centum complexibus urget:
Nec timet invidiam: nec memor ipsa sui est.
Illa suo Heinsiadae proprios transcriberet annos,
Si possent superos flectere vota Deos.
Et flexit Superos, quaecumque puella Deorum
Pro tam festivo vate poposcit opem.
CARMINUM ADOPTIVORUM LIBER.
QUi me inter arma, Nordovix novenarum
Mystes Dearum, non novelle, non prisce,
Sed sic utrumque, ut utrum sies, parum constet,
Puer diserte, non puer, vir imberbis,
Qui me inter arma, non inermibus chartis,
Sed de pharetra maximi Deum telo,
Telo Merillae fulminum, gravi telo,
Ignotus ignotum feris, et invisum,
Mox invidendum: Laureate Fabrici,
Sed imter ulnas educantium, ad cunas,
Et ante cunas Laureate Fabrici;
En dexteram, fidemque, si quid hoc tanti est,
En pectus imum, et intimum, en amicorum
Esto meorum; per fidem hanc, per hanc dextram,
Per Heinsium commune nomen utrique,
Commune numen, ctescet ille crescenti
Coaevus aevo, fixus, acer, aeternus,
Par ardor illi, quem fovetis utrinque
Fabricius Merillae, et illa Fabrici.
En arte Coa prorsus et Galenorum
Caeco apparatu, quo magis meus fiat,
Nihil necesse est. Vixerit senex Cous,
Fac totus in te vixerit (quod ut cano
Fiat mereris iam puer) quid exspectem
Nisi ut propinquis aeger a manu tanta
Reddat, quod ipsa Clotho venerit vivam,
Et sim diu, qui nil quidem refert an sim?
At qui sepulto cespitum gravi mole,
Gravioribus negotiorum, et armorum
Sin Patriae, nec Principi, sibi exstincto,
Surdo, silenti, nescio Camenarum,
Permessidos, Pindi, tui, sui, trunco.
Vitam remittis, et procul iubes vivam,
Iubes loquar, audiam iubes, iubes cantem,
Permissidem credam facis, facis Pindum
Colles cruentos, et sororibus divis
Quasi interesse, qui sororibus diris
Quacumque victor, aut revector, intersum.
Cuius Galeni, cuius e Deum turba
Potentiorum
[Gap desc: greek words]
Manumque, opemque, magne tiro, non vincis?
Me caecus error, me profunda caligo
Involvit, aut mortale non facis factum,
Qui me inter arma, Nordovix novenarum
Mystes Dearum, neminem, nihil nutu
Novum creasti, nempe recreavisti.
CONSTANTER.
Ad Rhenobergam, inter aulae et armorum perpetuas incudes, CIC ICC XXXIII.
DOusa pater vatum, patrii tutela Lycei,
Quo nil candidius terra Batava tulit,
Littora Nortvici, camposque accendit, et amnes,
In gremio dominae dum sua fata canit,
Ipsa Venus, Venerisque puer, quos lusit amores,
Quaeque Idae fixit basia mille suae,
Inscripsit foliis: flammasque, et carmina Nymphae
Hauserunt patriae, Nereidesque Deae.
Tota calet tellus, et adhuc locus uritur ipso:
Quem Phoebo iunctus nunc quoque sacrat Amor.
Dignus utroque Deo vates meus arbet utroque,
Nec Paphae nec minus igne calet.
Incola Nortvici pariter Pindumque, Paphumque
Hausit. amatque simul, nec moritura canit.
Dousa meus doctos Nortvicum transtulit ignes.
Nunc afflat vates numine Dousa suo
DANIEL HEINSIUS.
FAllimur, an steriles inter Parnassus arenas
Surgit, et aequoreis proximus exit aquis?
Non Helicon, non Phocis abest tellure Batava
Fundunt Castalii pocula plena lacus.
Nobile Nortvicum, florent in pulvere Musae,
Inque tuis scribunt carmina docta iugis.
Nec tamen exsuccos feriit levis ungula colles,
Aut latices ictu Bellerophontis habes.
Fabricius fontes aperit, novus incola vatis
Officio totis luxuriatur agris.
Hoc donat iam Saxo tibi, quod debuit Albi.
Invenit in silvis, quod canat, ille tuis.
Quum magnos repetis, Batavum miracula, Dousas,
Post Dousas cupias hoc quoque teste loqui,
Si pius est, quisquis Patriae praeconia solvit,
Bis pius est vates, qui peregrina canit.
C. BARLAEUS.
IDA Cupidineis Dousae cantata libellis
Obvia Fabricio facta, Merilla, tuo.
Protinus invasit collum, lentumque, tenaxque
Basiolum impressit. Quid levis Ida facis?
Dousa tuus non est, non hic tuus, Ida, poeta.
Non est: sed Dousam credidit Ida suum.
P. SCRIVERIUS.
TUlicet in Batavis, patrio semotos ab Albi,
Dulcia tranquillis otia rebus agis;
Et modo Nordovica colis, tua gaudia, Tempe,
Quaeque latent istis montibus Oreades;
Et modo, qui Leidam circumstrepit undique, Rheni
Threicio fragiles carmine sistis aquas;
Queis caput extellens pulcherrima Neptunine
Murmura siccatis imbibit auriculis,
Vicinamque serit sublata voce per urbem,
Ut stupeat lenes Heinsius ad numeros:
Heinsius ille sui Varro clarissimus aevi,
Quem caelo similem vis facit ingenii.
Non tamen est laudanda tuae petulantia Musae,
Quae narrat, quod me calcet Amor pedibus,
Noc scio quid sit Amor, nec multum scire laboro.
Dicitur armata spicula ferre manu.
Est mihimens Phoebo, studiisque dicata Minervae,
Qualia, nulla trucem cum tenet hasta, regit,
Herculeos animo mallem tolerare labores,
Stymphalicasque sono vincere pelvis aves,
Antaeumque gravimembrorum mole timendum
Conari invalidis viribus opprimere.
Iudice Fabricio. sed enim quia credor amare,
Saepius inquiro pectoris in latebras.
Et quia vix falli potis est in amore magister,
Quem Veneris puer, et quem legit ipsa Venus;
Proque suo statuunt Nasone incauta iuventus,
Quo sub in his quae sunt commoda proficiat:
Rumino quid Seliae faciam cum limina viso,
Unde meus certo cognitus esset amor.
Nempe rubor malas turbat, tigor occupat artus,
Verbaque, quae veniunt, dimidiata loquor.
Inde premo digitos et lactea colla lacertis
Ambio, et humidulis oscula do labiis.
Et quibus, Idalius qualem nec pusio fundit
Unquam caelicolis, effluit ambrosia.
Quin mea furta etiam nuper tibi visa fuisse
Noctis, ais, longo tempore concubio.
Stat Selia ante fores, ac me deducit euntem,
Forte humeros Seliae candida palla tegit.
Tumque ego, quae indubium doceant sub pectore vulnus
Atque vale abscedens exprimo post gemitus.
Ergone Fabricius nostra haec secreta notavit?
Credite Fabricio, Leeuwius omnis amat.
Ast amat q quovis quae digna putatur amari:
Dein ego iam partes ipse subibo tuas.
Quod vero Seliae vis postposuste Merillam
Flagitium primus nunc ego dico tuum.
Invidus est, quisquis de me male iudicat, et me
Invidia pectus dilacerare putat.
Non mea vipereo suffulsa est lingua veneno,
Pallor ab alterius nec mihi sorte venit.
Diligo quos virtus, et quos sollertia mentis
Fortunae donis luxuriare facit.
Quique meis etiam votis contrarius obstat,
Saepius esse meo dignus amore potest.
Trans mare vicinos petiit tua vita Britannos,
Huc praebent celeres ventus, et unda vias.
LUsisti satis, et satis Merillae
Cantasti numeris leves amores,
Venustis numeris et eruditis,
Fabrici, iuvenum venustiorum
Laus non infima: maius est agendum.
Et Musae veniunt severiores
Colendae tibi, quaeque Batavorum
Refellant bene Martialis aurem.
Annos innocuae rudes iuventae,
Ut decet, lepidis damus libellis:
Sed postquam gravior nitescit aetas,
Nos totos tetricae damus Minervae,
Quae mensas faciat focosque pingues.
Teque Albis reducem videre gestit
Non tantum facilem, puto, poetam,
Quamvis et facilem velit poetam,
Sed iustum quoque flaminem THemistae,
Aut gnarum quoque flaminem Aesculapi,
Qui servet vegetos probosve cives.
Et nunc tale tibi vigere pectus
Monstras omnibus, omniumque vultus
In te laetitia trahis stupentes,
Dum quicquid chymicis boni paratur,
Scrutatoribus optimi metali,
Magni dogmata iungis ad Galeni,
Et quid iudicio scholae relinquis
Quam nuper Paracelsus erigebat.
Haud fungi penitus recentiores
Habendi, licet id superba multum
Coa natio, pertinaxque multum.
Credi postulet: aegritudo cedit
Non auctoribus his, vel his, vel illis,
Fideli ast opera, et manu perita.
Verum quandoquidem quid imminutae
Meti subsidium sit argumentis
Doces indubie hinc et hinc petitis,
Sive insomnia spiritu meatus
Infestent cerebri, sopore sive
Sensus undique ferreo ligentur,
Seu penuria, sive plenitudo
Constrictus habeat prematque nervos,
Seu deliria spissa implicata
Deturpent rationis officinam,
Dic sodes mihi (praemio trecentos
Ultro polliceor statim phalaecos)
Ut sanes homines polliciores,
Qui solum bene disputant tacendo,
Et mali nihil integram per horam
Vel prima fere syllaba loquuntur.
An Rhazes tuus id, vel Avicenna
Non scripsere tibi genus medelae!
Huc ergo, mihi praemio trecentos
Ultro polliceare tu phalaecos,
Medelam tibi porrigam probatam.
Sed prius peragas tuam (potesque,
Qui facundus et eruditus audis)
Felici omine disputationem.
Ut dein Vorstitus, ille flos medentum,
Natus optimus optimi parentis.
Exclamat, Bodechere parce, non est
Quod des Fabricio tuo meoque
Quae te pharmaca nosse gloriaris;
Medelam teneas tibi probatam,
Donec est magis usui futura.
IANUS BODECHERUS BANNINGIUS.
SI, quod vulgari fertur sermone meretur
Forte fidem verbum; adversam cuique atque secundam
Fortunam fabricare suos et singere mores,
De te Fabricio non est dubitare necesse,
Quin tibi contigerit fatis melioribus uti
Te sortem moderante tuam, Vi Numinis almi
Adiuto, teneris qui sis ingressus ab annis
Praeclarum virtutis iter, pulchrumque putaris
Paene puer doctis poliendum tradere Musis
Pectus, et egregias vitam excoluisse per artes.
Nec te paenituit laeta subeunte Iuventa
Successus urgere tuos. quantum addidit aetas
Annorum spatio, tantum provecta subinde
Adiecit curis, indefessosque labori.
Quo sine nil altum mens inchoat, illius alis
Altius evectus Famae contendis ad arcem
Egregio nisu. Iam pulchrum ostendere mundo
Ingenii sublimis opes, aususque Viriles.
Prodere vix prima iuvenem lanugine tinctum,
Palladiis clarum studiis, magnique laboris
Conscia victuris monumenta intexere chartis.
Et quale et quantum decus innotescere magnis
Et placuisse viris, quos et nunc suspicit Orbis
Insignes meritis, et quorum postera doctas
Agnoscet curas, sirnul et mirabitur aetas.
His animum succincte bonis, his omnibus une
Nominibus felix, Vincenti, concipe veram
Et parilem sortique tuae, votisque faventum
Laetitiam, caeptumque bonis, ad culmen Honoris
Auspiciis iter ad nitidam decurrere Calcem
Pergo, tuo faveat DEUS et fortuna labori.
Nec minus interea contra ludibria caecae
Sortis et instabiles casus incertaque rerum
Quae fert vita hominum, momenta, vicesque superbas
Disce tuum munire animum, pulchreque memento
Compositum adversis fidens opponere rebus.
Et quamquam virtutis amor cultusque meretur
Praemiae prima, tamen si tu virtutis egenos
Virtutis videas nancisci insignia, contra
Facta tua in minimo, quamvis laudata, reponi,
Desine ad humanae subtilius omnia normam
Pendere mercedis, nec te damnosa lucelli
Transversum rapiat spes, aut aversa fatiget
Tristitiaque gravet: placeat tibi candida virtus
Illecebris formosa suis, nexuque sideli.
Alliget implicitum, dabit haec tibi praemia victrix
Et verum, dilecta, decus, meritumque profano
Secernet populo, et lucentibus in seret astris.
HENRICUS VAGETIUS.
FElix Dearum cultor, et Boeotia
Rigatus usque et usque labra Castali,
Nunc spes, Fabrici, Themidos, in cuius sacro
Virtus Fidesque Numinum sotiant chorum
Et nil sinunt deesse magnum pectore:
Dum sat beata pastus ingenii dape
Vacare gaudes, dum Daphnes laeta caput
Coma revinctus, (non Daphnes qua Blovius
Implet tabernas, et coronarum institor
Ingenia cauponatur; haud qua Myrtilus
Et turba congrex sublinunt os saeculo:
Sed qua verendus Maeonius natus stetit,
Regum furores enthea canens lyra
Et regna et urbes atque mores civium,
Vitae magister, summa lex prudentiae;
Qua Mantuanus Iulios caelo ferens
Ortus; tuusque qua nitet Nafo tener
Festam marinae Cypridis iactans facem.)
Dum tactus hilari serta thyrso tempora
Frontem remittis inter ingenios iocos,
Hederisque laurum temperans sequacibus
Lepidus satelles ebrii incedis Dei:
Me qua Batavi coletur imperii caput,
Et tot potentum regna mittunt urbium
Commune sceptrum, plena nobilibus viris,
Urbs principalis, Haga privato lare
Interque fastus milleque inter turbines
Et nuntiorum ex orbe toto nundinas
Amabili quiete secretum tenet.
Heic Ulpiani scita, dicta servii,
Heic et Scabini et aemulas Proculi scholas
Mecum frequento, et quicquid ingentes viri,
Aequi bonique interpretes sanctissimi,
Legum tribunal, et sacerdotes Deae,
Quae iure gentes frenat, et fera civibus
Arbitria doctis abnegare virium
Iusta cuique lance dispensat suum,
Pulchris relictum condiderunt paginis,
Avidus retracto et patrias artes sequor.
Mox vellit aurem prisca sapientum cohors,
Seu quos professos devio normam iuvat
Monstrasse mori, et acre robur pectori
Suggerere contra Fortisincertae minas:
Seu qui prioris gesta famae tempori
Servant futuro, veritatis buccinae,
Et tot decora exempla virtutum vetant
Oblivionis nocte celari mala,
Pravisque numquam desiturae infamiae
Seros nepotes et penes longam diem
Poenas severi iudices pronuntiant:
Seu fabularum qui tegunt dulcedine
Praecepta vitae, et serium Iudis agunt,
Phoebi ministri, turba Parnassi pia,
Qui te, Fabrici, gloriae heredem suae.
Qui te sodalem, qui domesticum vocant.
Sive his repertrix omnis elegantiae
Superbit Hellas, seu nepotes Romuli.
Non admonendo Statius deest sibi,
Atque expiari februis salubribus
Thebas reposci, nec minus monstrat suum
Nobis Achillem. Qualis exuviis Draco.
Capite exsolutis inquies tendit cutem,
Urgetque nodos aspero monti affricans
Nitensque, donec liber omni corpore
In alteram iam vernet aetatem novus.
Tum forte si quid interim subnascitur
Meminisse dignum, mensque fecunda est sibi,
Illudo chartis, temporis cautus mei
Ratiocinator ac avarus unius.
Sic condo soles, sic amoeno murmure
Fraudata somno multa nox saepe effluit:
At si labore fessus, aeger taedio.
Vacationem tetricae Musae imperet
Desertor animi corporis folliculus,
Est innocentum ampla lusuum
Et multa blandimenta, me queis avocem.
Leida profectis qua patet pedibus via,
Et prima pandit Haga nobilis sinum
Insigne portas exhibens pacis modo.
Praedives umbris occupat campum nemus.
Stat vasta quercus nubibus condens caput,
Expansa silvae more brachia implicans,
Quinas ter ulnas exigit trunci modus:
Alterius aevi, grata Dianae quies,
Dryadum voluptas, nocte quae circum choros
Ducunt silenti, et metiuntur ambitum.
Stat tilia pinguis, apta pennis fraxinus,
Et recta fagus, mille corpora arborum
Et foedere uno fervidos ictus vetant.
Subtus virenti laeta tellus gramine
Crinitur. ipsum frangere invitant prope
Et transeuntes ambiunt ultro tori.
Mites per auras aeremque termidum
Late comantum spiritum mollem vehens
Zephyrus susurrat, grataque afflat frigora.
Et undiquaque plumeum sonat genus
Sollenne carmen aemula concordia.
Densentque virgae ac vimina in medio specum,
Fauni latebras, unde subsessor salax
Tentat fugacis nuptias Alseidos,
Matura collis nec deest apricitas
In parte quadam, et bibere soles invidet.
Delatus illo mente libera vagor
Visus per omnes, atque deliciis fruor,
Natura mater quas ministrat obvias,
Largoque cornu daedalis tribuit locis.
Non ob locatas, improbas, factas manu,
Quales paravit luxus impatiens sui,
Morum ruinas, illecebras turpium.
Patrimonii Charibdin et Syrtes meras,
Pestes iuventae, et omnis aetatis probrum,
Saginam inertiae, officinas mortium.
Venusinus addit forte se mihi comes
Risus magister, aut Poeta eius,
Qui cum Bathyllum miror. Atticae silens
Respondeo cicadae, Amorem somnio,
Canto Lyaeum siccus, et iungo rosas.
Nec quid lucrentur Caesii aut Aquilii,
Famae tyranni fragilis atque evanidae;
Nec quod frequenti scriptus in pittacio
Perambulet librariarum scrinia
Fontesque pingat nescio quis Olus tuus;
Aut barbarorum quid mihi decreverint
Comitia, quo me censeant in ordine,
Ibi recordor, assis aut facio unius.
Quod si libido garriendi accesserit
Et liberales serere sermones iuvet,
Cohors amica est, quae libenter commodat
Aurem, et vicissim nec meas invitam rapit.
Bosvvelle, te fas nominari principem,
Cuius diserto loquitur ore Belgicae
Rex, qui Britannos triplices sceptro ligat,
Viris et armis et mari toto timor.
Nec de silebo, sera qui genti piae
Ruptis tenebris reddidisti stemmata,
O vera soboles Amstelae propaginis.
Te, magne Scotte, lux sarena Curiae.
Civilioris optimatis unica
Imago, quem nunc vindicem exspectant suum
Sub nocte multa destituta tempora.
Te, mens manusque Principis Celsissimi,
Divine Hugeni. Teque pars potior mei,
O lingua Peithus, Pallados sacrarium,
Et certi amoris symbolum, Grasvvinkeli,
Cuius requirit consili vires Gothus,
Qua se tuetur Veneta Libertas manu,
Quod tot procantur forte praesidium rei,
Squalentibusque simile praesidium reis
Te, docte Groti, cui renasci gestiunt
Prisci magistri, principes artis tuae.
Omitto numerum, versibus parcens malis
Et invenustis, nauseae parcens tuae.
Haudquaquam amori, cui pares cuncti, meo.
Est et leporum qui parentem Liberum
Adhibeat, et me suaviter rorantibus
Lacessere haud recuset udus poculis.
Haec, mi Fabrici, pro tuo laeti tamen
Vindemiali computamus heic die.
Nec invidemus uberantioribus.
Tantum Neaera non calet noster sinus.
Inter tot ignes et faces et illices,
Quando haec patranti lumine advocat virum;
Nudis papillis illa provocat manum,
Strictis et arte fasciae tumentibus,
Sororiari primulum doctis quasi;
Vultu pudoris dictat alia audaciam,
Natura quem si deneget, mira artifex
Quocumque fuco pallidis linit genis;
Defecta quaedam dote pulchri corporis
Procacitate res agit linguae suas;
(Volunt id ipsae comitatem dicier)
Tunc crebra schemata eruditulae et tropi,
Lasciviae velamen, ut rivis fluunt;
Aut oricilla gemma pendet imula,
Tribacca gemma, vel papillis obiacet,
Solumque pulchram clara dotem divitis
Promittit arcae, quae procum sapientem emat.
Tot inter ignes et faces et illices
Contudimus arcus telaque insani Dei,
An ille potius ut rudem et durum fugit?
Caloribusque non paratum dulcibus.
Donec reversum accipiat expanso sinu
Et veste tota blandiens Albis pater,
Nymphisque patriis offerat mefomitem,
Flammisque fingar apta materies novis.
OPtime Vincentii, cuius de voce perenne
Fulmen inexhausti funditur eloquii.
Non aliter, quam de flavis mella aurea ramis,
Aut de distentis lac fluit uberibus.
O felix caput, o nostris carissime divis,
Pieridum decus, et pignus Apollineum;
Tu per arenosum prostratus moIliter Albim,
Qua sperat genitor brachia Nereidum,
Hamburgumque suum lassis admurmurat undis,
Caeruleam vultu Dorida prospiciens,
Phyllida nunc ludis vario spiramine avenae
Demulcens patris flumina cornigeri;
Nesciat ut retrone tuos vertatur ad ignes,
An magis ille suum pergat ad Oceanum,
Tum myrti folia adsurgunt tua tempora circum,
Te tantum, et levibus digna Cupidinibus;
Et vellent pectus, vellentque invadere totum
Amplexa hinc atque hinc undique Fabricium,
Si non adspernetur amor velamina castus
Qui sub flamiseris stat tibi visceribus.
Me tenuis pater, et Phoebi vix nomine dignus
Ducit silvestres inter Hamadryades.
Semicaprumque genus Satyrorum, atque agmina monstrat
Hirta, puellarum non adeunda choris.
Quotum cum mea per silvas vestigia vidit,
Aut suspirantes pertimuit Pholec,
Respiciens iterumque oculis, iterumque, iterumque,
Extemplo nostrum profugit in gremium.
Namque per arboreas ubi Lipsia cernitur umbras,
Cramineo felix est locus in nemore,
Qui solos risus, solosque exspectat amores,
Et nescit gemitus, et refugit lacrimas,
(Illae etenim quoties thalamos tetigere virentes,
Noxia de campis gramina proveniunt;
Tum ramique cadunt, et qua se proxima quercus
Explicat, e mediis tollitur illicibus.)
Hic nos agresti luctamur arundine, donec
Ventus ab impressis exeat articulis.
Spiritus ille etiam nostros accendit amores.
Atque meas flatus ventilat ille faces.
Accendor, qualis fragiles ubi campus aristas
Quas hinc atque hinc iam Mulciber involvit,
Dum flammae magis atque magis, urgent creditantes,
Fratribus impelli sensit ab AEoliis,
Namque illi simul ac antro emittuntur opaco,
Unde tenent terras, unde agitant maria,
Immitis Notus, et Boreas Rhodopeius, et Eurus,
Dissimilique solum turbine provolitant,
Tunc incendia vesta feruntur in altius agmen,
Et velox teneros fax agitat calamos:
Sic et nunc mea me Pholoe, mea vita, meum mel
Sufflari levibus ridet arundinibus.
SI licet Arctoas Batavis accedere Musas,
Heinsiadae versus deficientis habe.
Ante tuas aras tutelaresque penates
Victima de fesso, carmina, vate iacet.
Cedite sublimes, heroica proelia, versus;
Cede cothurnatis, Iambe superbe modis.
Imparibus veniat Elegeia laxa capillis;
Exilio vatis convenit illa sui.
Parva decent tenues; modo dent mihi fata recursum,
Cum dabitur Leydam visere, magna canam.
Me tenet aequoreis Uvasnaria cincta procellis,
Unde suas Batavus per mare mittit opes.
Exul agor, patriosque lares urbemque reliqui,
Nec dantur studiis commoda iusta meis.
Me sterilis tellus inarataque detinet ora,
Solaque nunc oculos pascit arena meos.
Aut impacati cerno violentia ponti
Regna, vel in medio littore solus eo.
Forsan et e cano venientia lintea Nereo
Metior, aut vultus detinet unda meos.
Pone iacet Batavi species miseranda Lycei
Fataque quam prohibent visere, cerno tamen.
Orba sedet in medio natorum; in funere Pallas,
Nec valet armata pellere fata manu.
Leyda parens, miseranda parens, tua numina testor,
Invitus patriis abstrahor a laribus.
Non hic finitimos video, tua pascua, saltus;
Non hic Naiadum turba per arva canit.
Ceruleae veniunt gens invidiosa Poetis,
Nereides, gnati Dora canora tuae.
Semper defessos renovat Thetis uda furoret,
Et numquam lassi gurgitis unda silet.
Marsque pater Nereusque pater sualiura sequuntur,
Militat in partes saevus uterque suas:
Aptus et aequoribus Mavors et navita bellis,
Si dubitas Batavo iudice, Maurus erit.
Di maris, et Neptune parens, ignoscite fasso;
Non facit ad Musas aequor et aura meas.
Illa iuvent nautas, mihisunt Parnassia curae
Numina, Phoebeo spiritus igne calet:
Molle mihi pectus, levibus violabile telis;
Et quo, si sequerer bella, carere velim.
Id quoque iamdudum Veneri debemus, et armis
Nostra quibus toties pectora fixit amor.
Tempore quo primum Cythereia furta notavit
Phoebus et arcanum lumine vidit opus;
Illa, licet facilis nec coniunge digna severo,
In teneros vates miles iniqua fuit.
Mars quoque Phoebeo, si credimus omnia, vultu
Proditus ex illo tempore laesus erat.
Quis tibi, Phoebe pater, Gradivum laedere iussit?
Hei mihi, vindicta non caret ille Deus.
Et damnosa Venus, quamvis sine milite pugnet,
Non dabit immunes criminis esse manus.
Sed tibi nescio quid violentum fata minantur,
Cum fugiet vultus Thessala Nympha tuos.
Ah quoties cuperes non offendisse Dionen!
Ah quoties oculos non habuisse tuos!
Si nescis, solet esse, nocens offensa Dione:
Coniuge, si nescis, saevior esse solet;
Quamlibet hostili vastaverit Ilion igne.
Perfidiae paenas iam dedit iste locus;
Ah nimium pronus veniae Gradive fuisti,
Et tibi vindictae non satis una dedit.
Insectatur ad huc miseros Cytherea Poetas.
Exitus hic magnis vatibus esse solet.
Et nocet, et prodest; quoties sua spicula figit.
Materiem docti carminis addit Amor.
Lesbia sic longum, sic Delia nomen habebit;
Utraque non firmo iuncta puella viro;
Doctaque lascivi referetur pagina Calvi,
Atque aliae, quarum fama perennis erit,
Si Venerem demas, tenerosque Cupidinis arcus,
Da veniam fasso Cynthie, nullus eris.
Factus erat Naso tenerorum lusor amorum,
Tempore non longo nota Corinna fuit,
Te quoque, Vincenti, similis fortuna beavit,
Nomen et aeternum blanda Merilla dedit.
Illa rudimentum tenero monstravit amori,
Illa dedit flammis semina prima tuis.
Hos tibi praebebat Nortuicum blanda calores,
Finitimo quamvis non bene iuncta mari.
Saepe illic niveas traxisti ad carmina vaccas,
Seu Veneres Dousae, seu canis ipse tuas.
Talis Threicius Rodopes in vallibus Orpheus
Movit inassuetis saxa nemusque modis
Talis et Amphion, in Thebano Aracynto,
Condidit argutis maenia carminibus.
Nunc quoque post Dousam, tibise debere fatetur,
Ingenio cum sit notior illa tuo.
Illa peregrino iam nunc versatur in orbe,
Et iam Sarmatico sustinet ore legi,
Illa pruinosam penetravit nota sub Arcton;
Atque idem dominum fluctus et aura tulit,
Quaque prius venit meritorum fama tuorum,
Nunc sibi praesentem Teutoni ora videt.
Adde quod et gremio Dominae vultusque carendum est,
In mediis patriae fluctibus, exul agis.
Quam tamen et Batavis mallem vicinior esses;
Me miserum, cur te Maenalis ursa tenet?
Te tua fata vocant, et tanta negantia rerum;
Me mea securum Bibliotheca tenet.
Sollicitorque tamen, curisque ingentibus angor;
Altera Lugduni est, altera cura tui.
Quam bene regales docuisti spernere gezas,
Mobile quas vulgus numinis instar habet.
Adde quod et cupidas mollit sapientia mentes,
Contentasque suis dotibus esse facit.
Si mihi dent superi rigidam contemnere mortem,
Et colere attriti rura beata soli,
Lugdunis vicina meis, ubi gurgite fesso
Rhenus honoratas sistere cogit aquas;
Non ego plura velim: fugiam modo ferrea Martis
Proelia, et ingrati iurgia saeva fori:
Et mihi si qua favent, caelestis turba, camenae,
Effugiant rapidos nomina nostra rogos.
Haec voti mensura mei est. Tibi, maxime Vates,
Tradidit optatae pocula Phoebus aquae:
Et vixdum nato Deus adfuit, et tibi Pallas
Ubera formasa praebuit alma manu.
Turbaque Musarum de Pegasea Hippocrene,
Calliopen cunis praeposuere tuis.
Scilicet est aliquid Musas cum Pallade iunctas,
Oraque Castalii cernere posse Dei;
Et patriae decus esse suae, victuraque semper
Nomina ab arsuris posse referre rogis.
Nos tenues tantum spiramus pectoreflammas,
Tibiaque ardori convenit ista meo.
Si qua tamen magnos capiet mea pagina vates,
Me tibi devotum postera turba leget.
Wassenar. id. Novembr. CIC IC. CXXXV.
FEsta Dionea redeunt sollennia matri:
Cui sua cura Deae est, ad mea sacra veni.
Improba cum vano secedat inertia vulgo,
Ista dies causam posteritatis agit.
Fabricium terris ea contulit, ite profani.
Diva caput fastis hanc iubet esle suis.
Illa mihi viridi ter vestiat ora corymbo,
Vittatamque sacro tingat odore comam.
Liba litaturo mihi porrigat inde minister,
Pluraque sacratis vina ferat pateris.
Lisa preces addet modico suffusa rubore,
Et dabit accensis tura merumque focis.
Interea blandi venient, mea turba, sodales,
Quies sua percussit pectora mollis Amor.
Zuerius accurret gemino cominatus amante,
Hofferoque meo, Vettiadeque meo.
Quique suos reddit Lario Gronovius annos,
Abditus Haganis dum latet in silvis.
Hinc circumfuso Nortvicides aequore cinctae
Ornatis properent ad mea sacra comis.
Has etiam, hac patriis in littoribus currentes
Heinsius a saevo sevocat Oceano;
Qua meus ingrato vates contactus ab igne,
Dura Merilla, tuis ingemuit foribus.
Tu quoque vicinis quantumvis surdior undis,
Ferrea quantumvis, ad mea sacra veni.
Nec te nobilitas, nec te tua tardet euntem,
Sit licet antiquo sanguine nota, domus.
Quamvis AEneae Troiani suspicis arma,
Iliacoque refers a Ganymede genus.
Quamvis et veteres circumdent atria cerae.
Nequiquam tantis turgida nominibus.
Felix victuros qui debes vatibus ignes,
Mansurumque aliquo carmine nomen habes.
Denique servorum cuicumque est cura nepotum,
Natalis Genio credat adesse sui.
Pone puer cyathos; et sacris rite peractis,
Spumet fecunda lene merum patera.
Fabricio novies, tenere septena Merillae
Pocula libemus, bis tibi, Lisa, duo.
Dein iterum, atque iterum repetemus pocula, donec
Exaequent Charites nomina quaeque suas.
Albi pater, seu nunc generosus origine tanta
Laberis umbrosae saltibus Hercyniae.
Seu nunc diffufus spatioso latior amne
Dividis antiquae maenia Gambrivii,
Qua prius attrato percurrens pectine chordas
Fleverat attentis Phyllida Naiasin;
Lux ea tota tua est: huc o pulcherrime rerum
Labere pacatis, et tibi plaude, vadis.
Nec tu Tarpeio quicquam concede Tonanti,
Albi pater, priscis aemule nominibus.
Roma triumphato trabeata superbiat orbe,
Et rerum dominis alta tumescat aquis;
Tu quoque tolle caput, Latiisque oppone Poetis
Fabriciumque tuum, Lotichiumque tuum.
Fallor? an alma sacris Cytherea supervenit ipsis,
Poculaque affundit nectare Diva suo.
Illa Cupidinibus circumvolitantibus instat,
Et desiderium provocat una meum.
Lisa fave, vatisque tui moderare furores,
Dum mea lymphatus pectora pulsat Amor.
Si qua fides Veneri, mecum tua nomina crescent,
Rivalemque meae posteritatis ages.
Tu quoque non invita mihi debere fateris,
Iamdudum nostris cognita carminibus.
Nec mea degeneres admittunt pectora flammas,
Pectora, Lisa, tuis saucia luminibus.
Luminibus, mea Lisa, tuis celebrabimur ambo,
Tollemurque vagis Cypridos alitibus.
Illa meo geminos vati concedet olores,
Et formosa suis lora dabit manibus:
Donec Castaliis admoti collibus una
Ducamus blandos Pieridum latices.
Et mihi nota via est, qua se pater extulit ante:
Provocat exemplo me pater ipse suo.
Illic Fabricii lepidos cantabimus ignes,
Sive meos potius, seu, mea Lisa, tuos.
Ut post tot tenerosque iocos, tenerosque susurros
Ora columbatim iungat amica Venus.
Mense Septembr. CIC ICC XXXVIII.
VINCENTI, dubia miserum quem versat arena
Festivo forsan crimine laesus Amor.
Quid male celatas pergis mihi prodere flammas;
Et nostram lentus poscis amator opem?
Nec dubitas aliquid Iano te posse magistro
Discere, qui fiat mitis et aequa tibi.
Quae nimium argutis mentem externavit ocellis
Hactenus, inque animum ius habet omne tuum:
Quae post tot lachrimas tandem concessit amari.
Te quoque, si fas est credere, rursus amat.
Da veniam fasso, non est ea copia nobis,
Non vis ingenii, non animi illa mei.
Vix equidem primos memini sentire calores,
Telaque, quis toties pectora fixit Amor;
Quum mihi non durus concederet ordia Phoebus,
Sufficeret molles et mea Musa iocos:
Adfuit et praesto ludenti Candida, et ecce
Obiecit sese versibus illa meis.
Illa meae rivos felices currere Musae,
Illa mei venam carminis ire dedit:
Illa mei balbum detersit Apollinis: illam
Materiam nostri carminis esse tuli.
Nunc ea destituit; quid enim non perdimus annis,
Nec satis ingenii, nec satis oris adest.
Tempora vertuntur, certe vertuntur amantes.
Excidis, et regnas, haec in amore rota est,
Nulla Merilla mihi sopitos suscitat ignes,
Et negat in partes Musa venire suas.
Scilicet hae faciles aliis in vota vocantur.
Me mea diversas sors iubet ire vias:
Ex quo delitias procul omni e mente fugavit
Euphrosynes castus nec minus acer amor.
Scilicet Idalios fas est dediscere lufus,
Et tandem iniusto colla levari iugo;
Ingeniique decus nativi ostendere cultu,
Et Sophiae et menti velle litare bona,
Mortale est quicquid spondet peritura voluptas
Virtus aeterno gaudet honore frui.
Si Veneri, et Veneris nota sudavimus olim,
Dum calet in lusus ire iuventa suos;
Si potui teneris non displicuisse puellis.
Et visa est probitas digna savore mea;
Me quoque felicem cari dixere sodoles,
Et placui vulgi suspitione mihi.
Sit meta hic: alio fervent iam pectora motu
Et magis augusto meus calet icta Deo.
At te, cuius apes quondam nascentis in ora
DuIcia Hymettaeis mella tulere favis;
Quem faciles Musae, tenerae cognata Dionae:
Instituit sacris candida turba suis:
Te decet ingenuam blando retinere puellam
Eloquio, et solum te vocat iste labor.
Seu libeat veteres cantare decentius ignes,
Toque hilares noctes, tot sine nube dies;
Et faciles curas, et gaudia prima iuventae,
In delibatis ebria deliciis:
Mens abit, et vastum praepes super aethera tendo;
Me rapiunt numeri, cycne canore, tui.
Seu misere ante diem raptam tibi Phyllida luges,
Palleo, nec fletu lumina nostra carent.
Sive novos doctae suspiras mentis amores,
Urimur, ardentes sunt tua verba faces.
Molliter obliquis Paphiae subridet ocellis,
Ad numeros taedas concutit ipse Puer;
Cantantis facilis dependet ab ore Merilla,
Ingenio flammas eliciente suas.
Pallidulam tenui frontem redimire corolla
Contemptum, et parvae tendere vela rati,
Me sine, quam sortem tribuit fortuna, tueri,
Et steriles umbras et mea castra sequi:
Interdum et gracili disperdere carmen avena,
Quale meus Coridon vel Melibaeus amet.
Non quali primae memini sub flore iuventae,
NOctibus aestivos continuasse dies.
Hei mihi quod pulchro riserunt lumine soles,
Quam faciles hilari vidimus ore Deos!
Tunc Cyrrhaea mihi patuerunt orgia crebro
Tum mihi de viridi lecta corona iugo est.
Non ea nunc aetas, non mens; vena omnis in usu
Aruit ingenii, si fuit ulla, mei.
Nil mihi cum Cyrrha, nil cum Permesside Lympha,
Nec facit aetati Pindus, ut ante, meae:
Sed cathedrae steriles, et quod nec dicere possum,
Non subtile Sophos, non populare tamen.
Hic mihi conteritur vitae modus, haec mea sors est,
Hic meus exsultat et sibi plaudit amor.
At Te, quem Venus et Musae fecere Poetam,
Cui spirat missos trans mare lingua sales,
Formosas tantum fas sit laudare puellas,
Et Dominae nomen dulce referre tuae:
Quam mitem ut teneas, nec te querulere relictum,
Cum dare non possis munera, verba dabis.
Blanditias molles auresque iuvantia dicta,
Crede mihi, quaevis nosse puella volet.
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos,
Oraque, nam nulli non sua forma placet:
Et frontis decus, et multis optata labella,
Et quicquid melius te meminisse putem:
Omniaque ingenuae facies proconia formae:
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Illa licet fetam vincat feritate leaenam,
Sit licet et ferro durior et chalibe:
Laudibus edomitum dabit in tua brachia collum,
Et sensim niveos pandet amica sinus,
Osculaque adiciet blandas simitata columbas,
Et si plura petas, non reor esse gravem.
Tantum perge aditus per carmina quaerere planos
Ad Dominam, et quovis dulcius ore loqui.
Nec tibi turpe puta mollem componere versum,
Quem legat in medio Roma vetusta foro;
Quem nec damnet iners, qui detrahit omnia, livor,
Nec spernant nostri praetereantque senes.
Sin furit, et tetricas exaequat torva Sabinas,
Attonitum solis sentiat esse minis.
Nec maledicta pati, nec verbera saeva recusa,
Prona nee ad teneros oscula ferre pedes,
Aut quosvis constante animo perferre labores:
Omnis amor longo vincitur obsequio.
Scilicet est aliquid lepidis servire puellis,
Et tam festivo subdere colla iugo;
Inter et accentus, et laeti munera Bacchi,
Ambrosiis animum pascere suaviolis.
Turpe senilis amor, iuvenes caleamus oportet:
Haec Paphiis aetas lusibus apta viget.
Hic tuus est Circus, hoc laus tibi pulvere surgit;
Hoc quoque post genitis nomine notus eris.
Quum tibi praesertim citharam transcribat Apollo,
Necnegat argutos Calliopaea modos:
Attica nec desit iucundis gratia dictis;
Omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probant.
Haec tibi scribenti spatiosum pandit olympum,
Templaque vulgari non adeunda pede.
Illa docet raptos iterum coniungere amantes,
Inque pios Dominae posse redire sinus.
Macte animi iuvenis, si praesens nauseat aetas,
Ingenio pretium postuma grande dabit.
Nos quoque amice, tibi, doctorum praemia vatum,
Quos iuvat a tota posteritate legi,
Herois inter Statuam statuemus et Aram,
Ad quam perpetuo ture litabit Honor.
Lugduni Batavorum mense auspice
Anni Domini CIC ICC XXXIII.
MAgna tuae matris Vincenti, magna sororis
Cura sed o animae maxima cura meae:
Nec tantum Batavae nuper dilecte Merillae,
Paene puer puero conciliate mihi:
Aspice quam dubia miseri versemur arena,
Nec mihi praesenti nec licet esse tibi.
Vix datur alterius spatium consumere messis,
Vix hiemes saltem continuare duas;
Protenus e nostris iterum divellimur ulnis,
Me miserum! quantum heic Sors quoque iuris habet!
Plus oculis, res nota tibi, te semper amavi:
Tu quoque plus oculis me, mea vita, tuis.
Nos pariter curae, pariter nos languor habebat:
Nulla mihi soli gaudia nulla tibi.
Saepe soror nobis thalamos constravit eosdem,
Saepe dapes hilari diluit illa mero.
Neuter in alterutro quod uconquereretur habebat:
Labe mei mores, et daruere tui.
Carmina, si recolis, tua cum recitare solebat,
Res erat a votis non aliena meis.
Quos ego laudabam, versus placuisse putabas:
Hoc tulit a Musis et mea Musa tuis.
Non semel exhibui populo: te iudice, versus:
Non semel admonitu facta litura tuo est.
Plura quidem subeunt, sed nunc ut plura loquamur,
Infelix, quae nos distrahit, hora vetat.
Omnia si confers, dici PHocaeus amicus
Non meret: a nobis quod didicisset, habet,
Illud amicitiae blandum, at variabile nomen
Cum deerit, Nisus postmodo nullus erit,
Respice posteritas. veri, si quaeris, amoris
Lundius exemplum fabriciusque dabit.
Ah quoties dixi: seu mens praesaga ruinae,
Talia seu fuerat sueta subinde loqui:
Di facite, hae longos prasentia duret in annos!
Heu mihi! dicenti iam prope finis erat.
Dividimur, nec vota Deos habuere faventes:
Corpora dividimur, pectora iuncta manent.
At cur diversis similes secernimur oris?
Iuncti animis, cur non corporibusque sumus?
Aspice, vincenti. volucres ratione carentes,
Hae comites, quibus est par color. usque volant.
Ipsa sodalitii venerantur flumina leges;
Incurrunt unsas Alstria et albis aquas.
Et comites undas magno dat Lenza Visurgi:
Et sequitur Rhenum parva Mosella suum.
Si licet exemplis non immortalibus uti,
Flumina sunt nobis paene beata magis.
Una mihi tecum cum mens sit et una voluntas,
Cur domus unanimes non alat una duos?
Vel tibi me comitem, vel te mihi sumere fas sit,
Tam mihi magna tui, quam tibi cura mei est.
De Te non dubito: de me tibi spondeo certe:
Ipse tamen melior tu tibi sponsor eris.
Iam non sola tuos Germania novit amores:
Omnibus ignotos nec reor esse meos.
Sim sane ignotos: nihil est: nec valde laboro.
Me tibi, me notum sufficit esse mihi.
Ne tamen heic etiam fidei tu vincula rumpas,
Ut pariter simus, me, quod es, esse facis.
Quae, dilecte, tuos investit laurea crines,
Haec eadem capiti dimidiata meo est.
Deque suis sumptos meritis mihi tradis honores,
Deque tuis tradis serta revulsa comis.
Quae tibi debentur, pars est mea facta librorum,
Ne minor inde mihi, quam tibi surgat honor.
Noscimur externis ambo, qui noscimur intus,
Et tu dum legeris, non minus ipse legor.
Parcius ista tamen: quae tu carissime, gestas
Illa meum nequeunt serta decere caput.
Tu magis ingenio es quam nos feliciter usus:
Ingenio celebres cogimur esse tuo.
Tu facis hoc librique tui, tuaque aurea scripta,
Aurea iam famae nuntia facta meae.
Hoc facit officium, facit hoc pietasque fidesque,
Quique precor maneat non labefactus amor.
Cetera res, et fas, et carmina conscia dicent,
Famaque quae sequitur publica testis erit.
Sic Maro Nasonem decorat, sic Naso Tibullum,
Sic Titan radiis astra minora suis.
Cuncta satis sic salva mihi, versusque librique:
Sed nihil heic salvum ah ista ruina sinit!
Quas mihi communes parient tua carmina laudes
Me nihil, ut cogarte caruisse, iuvant.
O pereant omnes potius cum Pallade versus:
Tu mihi, tu Pallas, tu mihi Phoebus eris.
Quod queror, ex animo est. scis me non velle videri:
Et tua iam testis facta querela meae est,
Tu lacrimans adstas, lacrimis dum cingor obortis:
Tuque valedicis, nec tamen ipsa vales.
Vincenti! mi vincenti! mora nulla viarum est:
Vota quidem retrahunt, non trahit hora moram.
Heic quoque, quae superi voluere, velimus uterque:
Utque diu valeam, tu prior ipse Vale.
TEutoniam ostendet cunctis, me iudice, terris
Fabricius, salvum si pia fata volunt.
Heinsius haec de te. Qui dum fert talia, nomen
Ostendit terris omnibus ille tuum.
RIdes, Vincenti, quod me praesente Merilla
Lividus exhausto sanguine pallor habet.
Desine miraris. nequeo servere colorem,
Phoebus ubi radios perderet ipse suos.