17 July 2002 Ruediger Niehl validation
Description of this edition: Text typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
25.01.2004 Peter Ströbel spell-check
MORPHEUS spell-check completed
image: s001GEORGII Fabricii Chemnicensis, viri clarissimi, POEMATUM SACRORUM Libri XXV. Ex postrema auctoris recognitione. Quorum Catalogum versa Pagina reperies. [illustration: man with fiddle on a fish] BASILEAE, PER IOANnem Oporinum. 1567.
image: s493GEORGII Fabricii Chemnicensis, Poematum Sacrorum Pars altera: [gap: content list] BASILEAE.
image: s494
[gap: blank space]
page 3, image: s495ILLUSTRI PRINCIPI AC DN. D. IOANNI ALBERTO, duci Magalburgiorum, Sverinorum Comiti, Rostochiensium et Stargardorum, populorum gentis Henetae Domino, GEORGIUS FABRICIUS CHEmnicensis S.D.
VITAM nostram in terris quamdam esse militiae speciem, pii probe experiuntur, nec prophani non animadvertunt: unde numquam satis de miseria sua conquesti sunt ulli homines, non modo ii qui aerumnosam in hoc mundo iutam degunt, sed illi etiam qui sibi fortunati videntur. ista autem cum experientia, tum animadversio, ratione fiunt longe diversissima. Profani enim de perturbationibus, seu morbis animi loquuntur, contra quos et curationem quaerunt, et consilia: sed de vitiositatis fonte, fonte, quod natura a Deo aversa est, et de hostibus illis tetris, quibuscum piis est continenter confligendum, plane nihil intelligunt. Pii vero et causas malorum, et vires hostium, et militiae suar arma non ignorant; et ex magnorum fortiumque visorum exemplis, quid ipsi sint, et quid efficere possint, edocentur. Causae malorum, quae sacris exprimuntur literis, ex origine hominis ipsius sunt notissimae.
page 4, image: s496is enim amissa innocentia ac beatitudine et imagine Dei, quae ex mente et actionibus ipsius, cum summa virtutum omnium perfectione, divinique cuiusdam splendoris fulgore elucebat: totus in effigiem aliam, illi absolutissimae adversam et contrariam, mutatus est: unde consecuta totius naturae, omniumque eius virum talis imbecillitas et depravatio est, ut nulla amplius antiqua pulchritudo, nulla vera sanctimonia appareat: amorque ille erga Deum, qui initio purissimus et ardentissimus fuit, nunc in acerbum odium et hostilem contumaciam sit conversus. Suae enim obsecutus libidini homo, cum persuadente diabolo, altiora expeteret, iram Dei in se concitans, hostes sibi maximos acquisivit: subiectus diabolo, cuius blanditiis paruit: obnoxius legi, quam contemptu violavit: expositus morti, quam peccato meruit. Quid tali fuit homine miserius# qui iram Dei, poenam legis, mortis malum sustineret sempiternum: qui gravatus scelere, et conscientia trepidus, et ad Dei conspectum latens, nihil amplius sani in se toto sentiret: qui denique ex amoena et quieta sede exturbaretur in mun dum, in quo auctor peccati, et hostis salutis universorum, cum potentia et furore dominatur. Iraque statum hominis consideranti, nomina hostium pessimorum, et vires potentissimorum, subito sese offerunt atque occurrunt. Diabolus vestigia hominis, callidissimi serpentis astu insequitur, neque aliter ac lupus aut
page 5, image: s497leo deprehensum inuadit et dilaniat: mundus occasiones plurimas, et impedimenta praebet innumera, quibus quasi freti cuiusdam aestu, aut catarrhactae impetu non pauci absorbentur: natura nostra cum his colludens, viribus imbecillis, et peccato contaminata, cupiditates alit infinitas, et inimicitias exercet cum Deo. Diabolo igitur impellente ad facinus, natura ad omne vitium propensa, mundo rapiente ad flagitia: quid superest, nisi certa pernicies, mors misera, foedissimus interitus# Quamobrem cum ab exitio, tanta praesertim coniunctione hostium, praestari homini afflicto nihil possit, arma circumspicienda et querenda remedia sunt, quibus ab illorum violentia et tyrannide se muniat ac defendat. Arma auten ad hunc congressum idonea, non petuntur a lanista aut milite: nec medicinae consolatione Philosophiae, aut cura sanandorum affectuum sumitur: sed divini numinis ductu et auspiciis, et caelesti manu ac veluti spathula opus est. quia enim (ut modo dicebamus) homo subiectus diabolo, legi, morti, quae uno tempore, unoque errore in ipsum, quasi diluvii tempestas confluxerunt: utendum contra diaboli calumnias est, verbi divini certitudine: contra rigorem legis, oblatione gratiae: contra terrorem mortis, promissione vitae. Verbum alit fiamus gratia excitat caritatem, promissio confirmat spem: ut fiamus et veritate certi, et amore tranquilli, et exspectatione confidentes.
page 6, image: s498Errant mea sententia longe, qui aut suae sapientiae admiratione, aut ostentatione, sanctitatis, ut philosophi et monachi a)erobatou=sin quibus illa fragilia arma sunt, sui perfugio uti, et in seipsis omnia posita iudicare: qui cum sint superbia inanes, et sui fiducia insolentes, toti sunt in potestate et vinculis hostilibus. Alia igitur, quam ipsi opinantur et somniant, arma quaerenda et eligenda sunt, quae ab ipso Deo monstrantur, et demitruntur caelitus, cum ad resistendum valida, tum ad vindicandum expedita. Ut autem de singulis aduersariorum dolis atque machinis, quosque asseclas et satellites quisque secum trahat, foret prolixum dicere: ita genera armorum omnia, quae veluti in acierum concursu opponenda singulis sint, persequi, propemodum esset infinitum. quare enumeranda praecipua videntur, atque sirmissima. Ad primum igitur insultum sustinendum, nihil valet certius, quam pura Dei cognitio, qua et naturam et mentem et potestatem ipsius perspicimus. Deus vero ipse non in sua excellentia et maiestate recte inuestigatur, ad quam tamen temeritatem pronus est hominis animus, ita enim, ut finxit antiquitas, Iovis conspectum expetens regis Thebani periit'filia: sed (ut Sacrae docent literae) totus cognoscitur in filio, Domino nostro IESU CHRISTO: qui est, secundum Apostolum, o( ei)kw\n tou= qeou= a)ora/tou= Adhibendum ad hanc veri inquisitionem est, Dei verbum, in
page 7, image: s499quo ipsius voluntas et benevolentia exprimitur, primis quidem nascentis Ecclesiae temporibus, certis promissionibus de mittendo filio, quem fore pro peccatis victimam, signis et notis quibusdam obscuris adumbratum est: sed aetate deinceps extrema, subiecta sensibus est Dei veritas et benignitas, filio in carnem misso, tradito in mortem, in vitam restituro, ad caelos recepto. Haec duo armorum generan, uti praeclara et digna militia sacra sunt, ita nihil roboris aut gloriae habent, nisi per fidem animis pectoribusque accommodentur. Fidem hic non accipio illam persuasionen imbellem, pugione dimicantem plumbeo, quae aut in historiae cognitione seipsam admiratur, aut suis se opinionibus praeparare conatur, aut virtutum et meritorum splendore ac pondere sese extollere contendit: aut factorum denique violentia irruere in caelum nititur. haec enim, si nomine uti specioso volumus, humana tantum sapientia est: sin vere dicere non veremur, superbia plane diabolica. Fides autem illa animosa, et ad hanc apta pugnam, est divini spiritus opus atque donum, et fiducia plane certa, quae patrem Deum cognoscit in filio, et quae unico fundatur Dei verbo. haec est illa potens validaque vis, et illud scutum aeneum ac impenetrabile, quo omnia ignita diabolo tela excutiuntur, et extorquentur e manibus: qui cum hoc in primis agat, ut talem fidem vel labefactando debilitet, vel imminuendo ex animis
page 8, image: s500evellat: arripiendum aliud est telum, et confugiendum ad preces et inuocationem, quibus et fidei incrementum, et salutis commoda, et reliqua vitae bona impetrantur. Siquidem et mandato Dei patris omnipotentis, et verbis filii ipsius, et motu Spiritus sancti ora mus et petimus: nobiscum in angustiis est Deus, nobiscum in afflictione Dei precatur filius, nobiscum in omni calamitate inenarrabiliter ingemiscit Spiritus sanctus. Talis quidem et di vini favoris, et humani desiderii consensus, est certe efficacissimus, nec ullius hostis longius durare aut nimium crescere insaniam et furorem paritur. Ita enim precatione assidua et fidelibus suspiriis Deus delectatur, ut nec manum adiutricem ab oppressis ullo loco retrahat, nec oculos paternos a supplicibus usquam avertat: quantumvis nos, pro infirmitate ingenita, nimis plerunque languidi sumus, et ad credendum, et ad orandum, et ad exspectandum. Quamobrem armis modo dictis, quasi ornamentum superinducatur constantis patientiae, quae Deo praestat oboedientiam, nec abicit spem liberationis secuturae, nam quos nec multitudo nec diuturnitas adversorum deicit, nec opis interdictae circumspectio, desperatiove evertit: illi tandem laeto recreantur eventu, et exitu insperato gaudent. In magnis autem difficultatibus aut accusare Deum per impatientiam, aut eius providentiam tollere, plane impium est, naturae tamen hominis
page 9, image: s501caecae atque perditae proclive ac proprium. Quam enim contemptim, habitus vir sapientissimus in Tragoedia, Iovem suum alloquitur#
Nisi mala cernis nostra, frustra crederis
Deus, Deique fabulosum nomen est.Origine nostra hoc modo cognita, et exploratis hostibus, et armis indicatis, exempla in promptu sint, ad quorum imitationem, ut sub recto athleta a xystarcho, in campo miles ab imperatore exercetur: ita nos quoque ad omne pietatis et fortitudinis decus armemur, iudicio exquisito et sapientia vera, non collecta e sensibus atque opinionibus hominum, sed ex manifesto et perspicuo Dei verbo. De vita enim fineque hominis aliud longe ratio cogitat, aliud Sacrae iudicant literae: et laborum vitae civilis longe alia praemia sunt, alia actionum professionis et constantiae Christianae. Inter huius mundi sapientes et sanctos, si nomines Socratem aut Ciceronem apud philolophos: item si disciplinae solitarie auctores, inter Cassinates aut Cistertios, patulis extemplo auribus pronisque nutibus suorum utrique ingenia et benefacta admirantur et praedicant. Cum vero audiuntur nomina Adami, Noae, Abrahami, Iacobi, Iosephi, vel imperiti illi, qui'num hi homines fuerint, per ludicrum interrogant: vel nostri isti religiosi, aut villicos laboriosos, aut pastores industrios, aut maritos sedulos commendari arbitrantur. Maxima etiam pars Mosen ipsum, auctorem divinae historiae sanctissimum
page 10, image: s502reprehendunt: Manes scriptoren lascivum, Porphyrius agrestem, Academia imperitum et ##### appellat. Romani eundem traducunt, ut superstitiosum, vanum, et in numina contumeliosum: Appion historicus ut factiosum et turbulentum, Strabo ut magum, Cicero ut Barbarum. Galenus arguit, quod Deo tribuat efficiendi, quae velit, potentiam universam et liberam. Mandritae ab eiusdem scriptis tamquam aconito abstinet, quia ipse multus est in recensendis muneribus domesticorum atque coniugum, cum istorum antra et lustra ociosum tantummodo defendant caelibatum. Verum hi omnes ignorant, quod et Poeta, qui cecinit, ignoravit:
Tradidit areano quodcunque volumine Moses.Nec de viro Dei et propheta eximio possunt iudicare homines prophani: de luce videlicet tenebrae, de veritate mendacium. Pauca igitur ex eo virorum clarissimorum, quibus ipse Deus locutus est, quosque suae imitandos Ecclesiae proposuit, exempla considerabimus. Adamum volens omitto, de cuius post lapsum miseria et variis vitae in longissima aetate acerbitatibus, ne cogitari quidem satis potest, qui ut omnia summae felicitatis bona gaudiaque possedit: ita totius humani generis mala, quo rum ipse auctor fuerat, incredibili animi sui dolore intellexit atque praevidit. Noas vero, quantis curis et quam variis agitatus est# An te diluvium, gigantum superbiam, omnis religionis
page 11, image: s503et veritatis contemptum, foedatum sanctimoniae coniugalis honorem, iura denique Dei et hominum violata atque prodita conspexit. Quanta idem in consternatione fuit, cum ultra menses duodecim supra ruinas orbis ter tarum veheretur navigio: eique ante oculos esset omnium mortalium, totiusque mundi occa sus horribilis# Post diluvium sustinuit hypocritarum superbissimum, natu minorem filium: vidit ad astra turrim aedificantium temeritatem, linguarum confusionem, dissipationes gentium, religionis mutationem, superstitionum multitudinen: Nimrothi, Nini, Semiramidis furiosam et infinitam tyrannidem. Norum de Abrahamo est, ut evocatus e Baylone fit, ut in Syriam migraverit, ut inter Cananaeos gentem ignotam et impiam vixerit, ut in Aegypto exsulaverit, ut in Palaestinam reversus fit. Quam tristes ei angores attulerunt uxoris formosissimae raptus, carissimae sterilitas, servi Damasceni contumacia, coniugis et ancillae Aegyptiae rixa, filii Ismaelis eiectio, Isaaci mandata caedes et mactatio, fratris filii vincula et captivitas# Idem non potuit non cruciari cum publica calamitate vicinorum, quorum agri et urbes igne caelesti deleti sunt: tum privata maestitia, cum ad se ex illo incendio fratris filius confugeret, exutus facultatibus, poena inaudita orbatus coniuge, ambarum filiarum inquinatus incestu. Iacobi certamina turbulenta, quot quantaque sunt# in domo patris
page 12, image: s504spretus minis fraternis in exilium exigitur: in domo avunculi durissimam seruit servitutem, et odio atque importunitate affinium patruelium post annum vigesimum fugatur: cum Laban homo sordidissimus omnem et agnati, et soceri, et patris, et avi sensum affectumque erga suos deposuisset. In discessu e Mesopotamia, insequitur eum cum vernarum manu avunculus, ut veluti mancipium retrahat: in aditu ad patriam occurrit cum armato exercitu frater, ut quasi hostem de vita tollat. Inuenta iam sede, cum quies et libertas parta viderentur, quot illum privata excipiunt onera# comperit indignissimum unicae filiolae stuprum: alterius filii cum noverca, alterius cum nuru flagitiosum incestum: aliorum duorum facinorosam in Sichime evertenda audaciam. Amittit columen familiae, nutricem uxoris Deboram: Racheli coniuge per mortem, Bilha viduatur per ignominiam, sepelit denique Liam. Patrem caecitate, annis, et aegritudine confectum cotidie intuetur. Rapitur ei filius charis simus Iosephus, proficiscuntur in Aegyptum cum periculo filii reliqui, Simeon vinctus retinetur, Beniamin obses ablegatur. extrema demum aetate coactus inedia et fame, migrare in regnum peregrinum cum tota gente sua compellitur. Filius eiusdem Iosephus ab amplexu patris avellitur, proditus a fratribus [correction of the transcriber; in the print fatribus]: caret consuetudine Ecclesiae, vivens inter barbaros: destituitur verbi divini solatio, missus in
page 13, image: s505domum impiam: periclitatur de integritate, appellatus a proterua domina: laborat de fama, calumnia oppressus et crimine: excidit benevolentia familiarium, damnatus sceleris et dedecoris: ignominiosam formidat mortem, coniectus in carcerem: libertatis et salutis spem deponit, praeteritus ab ingrato aulico. Mala haec quidem maxima sunt, et vix fortissimis toleranda: sed mala tantum corporis, aut fortunarum. Quid de intimis et abstrusis luctis dicam, quae animum ipsum carpunt# ut sunt, mentis a Deo alienatio, dubitatio de promissionibus, laesae conscientiae angor, suae indigni tatis recordatio, cupiditatum variarum ardor, vitia denique innumera naturae corruptae agnata atque insita# In tantis aerumnis quid contra insultus diaboli, furorem mundi, naturae propriae contagionem, habuerint solatii aut levationis pectora anxia et afflicta, consideratu utile, cogitatu iucundum, scitu necessarium est. Adamum erexit vox Dei, consolantis ipsum in filio. Noam temporibus corruptissimis patientia [correction of the transcriber; in the print patienentia] et spes retinuit, in ipsa navi conseruavit verbum Dei, in omni discrimine sustentaverunt fides et oratio. Neque alia munimenta Abrahamo fuerunt: cui promittebatur proles insignis, sed erat inepta ad concipiendum uxoris etas: da tum contra naturam filium iubet mactare Deus. quid prima promissione et mandato recente inter se magis contrarium# Erat eidem in hae reditatem tradita totius Cananaeae possessio,
page 14, image: s506sed in ea, excepto sepulchri loco, nihil umquam proprii tenuit: suas tamen ipse cogitationes nihil moratus, sed in promissium Dei totus infixus, ea quae non erant, sibi adesse (ut canit Victor Massiliensis) Victor Massiliensis
Credidit, et nudae fidei consensio sola
Plenam ad iustitiae et meriti reputata coronam est.Similiter et Iacobus in exilio et servitute: Iosephus in carcere et morte, crediderunt, quae non conspicerent: sperarunt, quae non apparerent: possederunt, quibus carerent: salua si bi asservataque esse sciverunt, quibus exuti orbatique essent. vocem enim Dei esse minime fallacem aut frivolam, habebant persuasum. Quam obrem in aduersis fidem certam, in periculis spem firmam, in omni denique calamitate inuictam praestiterunt constantiam: tum diabolo fiduciam illam impugnanti restiterunt precibus. Itaque factum est, ut sperata liberatio ita esset ampla et cumulata, ut semper maiora votis et optatis tulerint gaudia et emolumenta. Edocti enim reipsa sunt, tentationes tam multiplices, item facultatum et corporis incommoda, non irae Dei fuisse indicia, sed clementiae monumenta: neque tormenta ad cruciatum, sed fomenta ad remedium: neque denique vexationes ad interitum, sed exercitationes ad salutem: ne sue fragilitatis obliti aut immemores, per ocium et securitatem iniuriis hostilibus facilius exponerentur. Talium exemplorum notitia et observatio, non tantum est (ut de historia
page 15, image: s507Cicero inquit) vita memoriae, sed etiam salutis. scribuntur enim et inculcantur non tantum cognitionis disciplinaeque causa, ut propterea aut eruditi viri, aut boni cives habeamur: sed traduntur divinitus, doctrinae et consolationis gratia, nimirum ut homines de voluntate Dei, de vi et effectu fidei, de vita aeterna, ad quam conditi creatiqe sunt, reddantur certiores: item ut de ortu suo, de lapsu et peccato, de originis restitutione, de modo vivendi honeste ac liberaliter, de omni denique pietatis et religiosi cultus officio erudiantur. Verum cum in explicandis humanae miseriae caussis, et in significandis hostium viribus, et in expediendis tam gravis militiae armis, et in demonstrandis pugnatorum artibus, prolixitate paene molestus fuerim, iam modum orationi statuere par est. Tibi aut Ioannes Alberte, princeps illustris et eximie, hos Militiae sacrae libellos offero: primum, quia te verae et sincerae religionis intelligentem et fortem patronum ac defensorem esse, multorum testimoniis cognosco: deinde quia in optimorum studiorum re rumque utilissimarum cognitione versatum esse scio: et tanta quidem ingenii facultate et copia, tanto iudicii acumine, ut et intelligas praeclare, et sentias sapienter: et, quae in tanta dignitatis amplitudine virtus admirabilis est, bo ne sentientes audias, et admittas clementissime. Primae autem Ecclesiae viros praecipuos ex historia Ebraeorum antiquissima elegi, quia nobis
page 16, image: s508ut patres credentium sacris liberis commendantur: per eorum igitur vestigia et facta incedens, quaesivi occasionem appellandi Dei, et meam quoque confirmandi fiduciam. Piis enim hominibus cum diabolo et eius ministris, cum peruersitate et delirio pessimorum temporum, cum propria caecitate, diffidentia, cupiditate, securitate, hoc est, cum hac tota massa perdita atque corrupta, est sine intermissione decertandum. Quod si specto materiam, spe ro tibi summae pietatis Principi, argumentum hoc fore gratum et iucundum: sin tenuitatem ingenii mei expendo, non pauca in tam ardua materia desiderabis. Illud tamen pro tuo vidi cio singulari non ignoras, nullius ingenium ad res divinas assequendas efferendasque satis esse capax et exercitatum. Deum precor, patrem Domini nostri IESU CHRISTI, ut actiones tuas gubernet, et esse salutares velit Ecclesiae et patriae. Vale.
E ludo illustri, Misenae Hermundurorum, prid. Non. Aprilis: Anno a Christo nato M.D.LVII.
page 17, image: s509GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I.
Adamus patriarcha.
DEUS CONDITOR TOtius naturae atque hominis.
OMnipotens, trina qui maiestate coruscas,
Et Pater, et Verbum, Flatus et alme Deus:
Obscurum qui luce chaos distinguis, et alti
Sidera cum stellis ponis in arce poli:
Quique suo fundas spatiosam pondere terram,
Floribus et pictis arua virere iubes:
Qui luci noctique addis, per lumina solis
Ac lunae, cursu non variante, vices:
Qui pecus aequoreum profers, mutosque natantes,
Quodque secat pennis aethera celsa genus:
Denique divinae qui condis imagine formae
Vultum hominis, mandas corpus et esse lutum.
Inspirans animae vim non rationis egentem,
Et vera ornatam cognitione tui:
Conserua quaecunque tuae vis vivida mentis
Condidit, in proprio singula salua statu:
page 18, image: s510
In primis hominem, domino evi cetera subdis,
Ut placitum, placite dirige semper, opus.ADAMUS CULTOR ET CUstos Paradisi.
QUi nos summe Pater verbi virtute creasti,
Flamine vivificans ipsa creata tuo:
Da nos sancta tui mandata capessere verbi,
Et perferre dati sponte laboris onus.
Mandatum seruare Dei, certissima vita est:
Inque suo esse alacrem munere, gratus honor.
Consecrata tibi sit mens et corpus: ut olim
Quod fuimus, rursum simus imago Dei.INSTITUTIO SOCIETAtis coniugalis.
In somnis homini costarum crate reclusa,
Candida qui formas virginis ora, Deus:
Quam sociam vitae, solatricemque laborum,
Cultricemque horti nobilis esse iubes:
Quoque velis monstras seruari semine mundum,
Ut sint in simili corpora carne duo:
Caste Deus, castos aspira mentibus ignes,
Tutaque connubii sint sacra vincla pii:
Quique tuis pugnant hoc foedo tempore iussis,
Praemia cum foedo daemone digna ferant.LAPSUS HOMINIS, PROMISsio seminis sancti.
NUdus, inops, profugus, peccati mole gravatus,
Aeternae meritus tristia vincla necis:
Ad te confugio Pater, ad te fessus anhelo,
Ab tege nudati corporis omne nefas.
page 19, image: s511
Suscipe me miserum clemens, et gratiae egenum:
Quam pudet heu diri criminis esse reum.
Sed tua peccatis matior clementia summis,
Nec tam ira perdis, quam bonitate iuvas.
In bonitate tua spes est, et SEMINE iusto,
Quod caput et saevi conterit hostis opes.
Hoc fine, versutum frustra pugnatur in hostem,
Qui tantis potuit nos spoliare bonis.
Promissi ergo tui memor o Pater, aspice lapsum,
Speratamque novae redde salutis opem.
In benefacta Dei quisquis spem fixerit: ille
Praemia pollicitis uberiora feret.CAEDES ABELIS: CAINI fuga, et progenies, ac caedes.
O Rerum omnipotens, sapiens, aeterne creator,
Sis bonus, atque inopis membra tuere gregis.
Da iusto nobis ut te veneremur honore,
Nec moveat mentes horrida forma crucis.
Progeniem defende piam: Cainica turba
Euertat sedis ne loca sancta tuae.
Crescit ut illius rabies, odiumque, furorque,
Viribus et partae multiplicantur opes:
Sic quoque nostra fides crescat: quaeque alme ministros
Utamur donis cum pietate datis.
Suscipe pendentem de te Pater optime coetum:
Supplicii pravis est satis, ira Dei.
Secura improbitas delebitur ense cruento:
Quoque bonos perimit, concidet ipsa modo.
page 20, image: s512PRIMAE DEI ECCLESIAE DOctores ac Principes.
PRimus Adam captus mendacis fraude colubri,
Certam in promisso semine sperat opem.
Quique perit, telo fraterno caesus Abelus,
Gaudia perpetuae laeta salutis habet.
Post quem ter decimo Seth demum nascitur anno,
Progenies maesto non renuenda patri.
Enos doctrinam vicinis seminat agris,
Cumque pia celebrat posteritate Deum.
Raptus ad aethereas Enoch cum corpore sedes,
Praecessit vitae nos melioris iter.
Mathusala, longaeve senex, cui degere soli
Concessum est vitae secula paene decem.
Lamechidesque Noas, praeco pius, esse feroci
Diluvium populo nuntiat ante fores:
Sic Deus a prima seruavit origine mundi,
Cantantem, ingratis dicta tenenda, gregem.
Nunc etiam in tantis Pater alme tumultibus orbis,
Regna crepant sonitu quo ruitura gravi:
Conserua sanctos doctores, daque fideles
Pollicitis aures nos adhibere tuis.
O quater, et quoties non est numerare, beatae
Tempora, queis toto vox sonat orbe Dei.Noas patriarcha. GIGANTUM IMMANITAS: Mandatum Dei de condendo navigio.
IUste Deus, iustis ulcisens crimina poenis,
Effusa iratae comprime frena manus.
page 21, image: s513
Respice nos, numenque sacri Spiraminis adde,
Quod regat, et valida nos tueatur ope.
Immundum prima nobis ab origine pectus,
Matris ab ipso utero perdita massa sumus.
Est hominis sine te prava et vitiosa volunt, is:
Tu das velle Deus, tu quoque posse Deus.
Excute securi contemptum pectoris, et nos
Singula da verbi iussa tenere tui:
Ut quas hoc ipso moliris tempore poenas,
Auertant humiles cum pietate preces.
Tu serpentigenas immania monstra Gigantes
Tolle: nocet pavido cur fera turba gregi#
Summa ubicunque malis rerum commissa potestas,
Cum virtute perit relligionis honor.DILUVIUM HORRENDUM TOtius orbis terrarum.
IActatur tumido tua nunc Ecclesia ponto,
Nec quo se flectat littora tuta videt.
O Pater, extensam dilectae porrige dextram,
Ne premat exiguam vasta procella ratem.
Humani impietas poena est dignissima cordis:
At patriae laudem cur bonitatis habes#
Supplicibus veniam, confessis annue pacem,
Sustenta afflicti membra pusilla gregis.
Contra omnes pelagique minas, caelique rumas
Pugnent: et palmam, te duce, laeta ferant.
Tu fabricare iubes navem Pater: at tuus alta
In puppi aeternus Sermo, magister adest.
Aura etiam aspirat vento caelestis eunti:
Unde secat mundi salua per aequor iter,
page 22, image: s514
Victricemque tuis aris apportat olivam,
Proque salutifera munera reddit ope.
Ut surgant omnes Euri,maria, atque procellae:
Enatat in mediis, qui tibi credit, aquis.NOAE LIBERATIO, ET gratiarum actio.
SUmme Pater, nostris adsis mitissime votis,
Afflictosque tua pro bonitate iuva.
Incolumes sacra quo conservemur in arca,
In qua mandato dulce latere tuo.
Debita solennes tunc dona ferentur ad aras,
Per tua spirabit templa Sabaeus odor.
Pro vitulis, dabimus gratae tibi munera linguae,
Nostraque femineus hostia partus erit.
Omnia tu tribuis Nato, tuus omnia nobis
Natus: sis miseris Nate Paterque bonus.
Desinat ante dati consumptus spiritus aevi,
Quam tuus e nostro pectore cedat amor.DEI PACTUM CUM NOA. Dirae patris in Chamum filium.
QUi post consumptos naturae hominumque labores,
Terrenum revocas ad tua iussa genus:
Corporibus statuis qui pacem, caedibus arcens,
Quos iuvat infausta sumere tela manu.
Corda manusque Deus rege tu: nec saeviat umquam,
In nostra iratus crimina iusta polus.
Appendens varium pluviis in nubibus arcum,
Promittis pacis foedera certa novae.
page 23, image: s515
Haec maneant nobis: possintque ut fixa manere,
Te solum noster deveneretur honor.
Hinc obseruemus iussa pietate parentes,
Quos natis mandas numinis esse loco.
Deletur Chamus tandem cum stirpe nepotum:
Scilicet hoc illi vita proterua dedit.NOAE POSTERITAS, ET ORtus regnorum mundi.
VIribus aeterni qui condidit omnia verbi,
Omnibus hic verbo fert miseratus opem.
More sui Nati gentes collegit in unum,
Per Christi saluans, quidquid ubique, fidem.
Cuius vox totum sonuit patefacta per orbem:
Promittens iustis praemia, damna malis.
Nos etiam, Iapeti caeca in caligive prolem,
Aspicere optatum fecit amore diem.
O pater immeritis cum lumen fulserit illud,
Auge, oro, lucis munera sancta datae,
Ut tua cunctorum celebretur gratia linguis,
Qua sol occasus, qua facit ortus iter.TURRIS BABYLONICAE EXTRUctio, Linguarum confusio.
IMpia mutatis qui disicis agmina linguis,
Exiliique vagos cogis adire locos:
Ut tibi constituas unius mentis et oris,
Innocuum, faciat qui tua iussa, gregem:
Sancte Pater, cohibe sublati pectoris aestus,
Ne culpa in praeceps ambitiosa trahat.
Neu ferat in varias demens discordia sectas,
Unum sit pectus, lingua sit una piis.
page 24, image: s516
Mentibus extollant ut te concordibus omnes,
Et peragant patrio tempora laeta solo.
Ne qua pios umquam turbet confusio coetus,
Aut veniat templis multa ruina sacris.
At queis linguarum variarum munera donas,
Impelle ad laudes nominis ipse tui.
Quae te non celebrat, quae non tibi carmina promit,
Lingua, est, quem profert, perdere digna sonum.ECCLESIAE DEI POST DIluvium, Patres ac Principes.
STat lacer, insanis conuulsus fluctibus, orbis:
Sic solet ulcisci facta nefanda Deus.
Non tamen et patrii est oblitus amoris in ira,
Semine sed fulta est tanta ruina pio.
Iustitiae praeco, lacerati ab imagine mundi,
Erudiit natos in pietate Noas.
Egregii proles Semus obseruanda parentis,
In casto castus mansit amore Dei.
Cumque suo nato celebratus, cumque nepote,
Sustinuit spretum relligionis opus.
Idola eiecit rigidae pietatis Eberus:
Cuius adhuc populus nomina clara tenet.
Mutantur Pelegi mutatis tempora linguis,
Secula natus eo nec meliora videt.
Coeperunt fingi variis simulacra figuris,
Saxaque cum lignis nomen habere Dei.
Haec nova Saruchum, haec Nahora, haec quoque fallere Tharen
Relligio vanis coepit imaginibus,
Donec Chaldaeos liquit cum prole penates,
Inque Haranae legit tecta domumque solo.
page 25, image: s517
Temporibus sacros cunctis largire ministros,
Sincera ut possis mente fideque coli:
Neve boni specie ludibria prava sequantur,
Ipsis tu praesto numine semper ades.Abrahamus patriarcha. ABRAHAMI E CHALDAEA IN Chananaeam migratio. Sarae raptus in Aegypto.
O Deus, eximio qui nos tibi iungis amore,
Atque aduersa tuo cuncta favore leuis,
Quique probas variis sanctorum corda periclis,
Ut tandem vultu prosperiore iuves:
Robore da mentis quemuis perferre laborem,
Triste nec exilium sit, nec acerba fames.
Nostra fides constans, et sit patientia firma,
Duret ad imperium mens quoque prompta tuum.
Nec tibi vel patriam, vel mollis commoda vitae
Praeferat, in pretio quidquid et orbis habet.
Audiat, et casus te laeta sequatur in omnes,
Seu nos ferre famem, sive pericla voles:
Seu patriae pulsos te cedere propter ab oris,
Incertisque vagos ire redire locis:
Sic tamen, ut nunquam nobis tua gratia desit:
Qui quae ferre iubes, haec quoque ferre facis.
Crede Deo, conside Deo: feret ille salutis,
Quo non sperasses tempore, fidus opem.
Ille tui curam gerit omni tempore, nec te
Deserit, hostili sis licet exsul humo.
page 26, image: s518REDITUS EX AEGYPTO. FAmiliae Abrahami, et Lothi fratris eius separatio, Arae extructio.
O Custos Pater, et vitae dux unice nostrae,
Nos rege, nos tutos per mala cuncta tege.
Serua propitius, tibi nam seruare potestas,
Munifica nobis praestita dona manu.
Cunctorum placida mentes in pace guberna,
Non discors coetus dissipet ira pios.
Ipse Deus pacis, concordes diligis, et te
Concordi mandas cum pietate coli:
Ne nostri nos fallat amor, neu noxia perdat
Ambitio, aut iuris visque rigorque trahat.
Cedere discamus paruis, perferre minores,
Inque loco certas spernere divitias.
Nam tibi qui credit, qui multis commoda praestat,
Non marcescentes ille reponit opes:
Praesentemque Deum successu sentit in omni,
Qui fidei fructus et pietatis amat:
Quique suum toto cognosci nomen in orbe,
Et fieri assidua laude celebre cupit.
Namque ut pollicitis facilis, sic munere dives,
Nobilitat certa singula dicta fide.VICTORIA ABRAHAMI DE quinque regibus latronibus magnifice parta.
QUi caelum terramque Deus, quique agmina caelo
Angelica, et terris agmina sancta creas:
page 27, image: s519
In tua grassantes cohibendo membra latrones,
Ipse tuos hostes vince, fuga, spolia.
Non Heros nostro iam desit tempore, qui nos
Vindicet, ac fixo qui gerat arma pede.
Ut tibi pro meritis victricia verba triumphis,
Ortus et occasus, qua patet usque, sonent:
Et te caelorum dominum, dominumque vocati
Esse gregis noscant, qui tua facta vident.
Non est in telis victoria clara cruentis:
Illa fide, atque pia nititur illa prece.
Nec valet immensus fidei se opponere mundus,
Suscitat in nostra cum Deus arma manu.
Cumque suo coeptis benedicit numine bellis,
Vento opta similes hostis habere pedes.
Nec tamen effugies, praedae datus atque rapinae:
Nam pugnare Dei est docta valensque manus.
Hostibus horrorem atque fugam Deus incute saevis,
Dilacerant regni qui sacra membra tui.
Et ne plus iusto sit saevior ira tuorum,
Ipsorum iusta tu rege tela manu.
Armis quaeratur pia pax, non gloria vana,
Arma in crudeles non nisi sumpta domos.
Parcere quae novit victis, victoria pulchra est:
Euentus tristes foeda tyrannis habet.DEI CONSOLANTIS VOX, de nobilitate posteritatis Abrahami, et servitute eiusdem Aegyptiaca.
QUi nos militiae Deus in certamine seruas,
Quique tua sanas uulnera nostra manu:
page 28, image: s520
Qui nos pallentem tristes demittis ad orcum,
Innubi extractos exhilarasque die:
Da Pater aetherei vincamus robore flatus,
Sollicito quidquid corda timore quatit:
Sustentaque tuo dubitantia pectora verbo:
Quae viguit fidei quam cito flamma perit#
Totaque ne pereat, segnes incende, tuaque
Non illam extingui pro bonitate sine.
Turba sumus fragilis, magnorum plena malorum:
Una salus verbo credere nostra tuo.
Ergo tibi qui se committunt, qui tua seruant
Iussa, pia nunquam destituantur ope.
In tua membra Deus conspirat maximus orbis,
Estque pia innumeris subdita vita malis.
Obscoenusque dapes sacratas aduolat ales,
Ut satiet diram per tua templa famem.
Da sidos, abigant qui noxia monstra, ministros;
Da sacra vigiles in statione pedes.
Et quae sanxisti nobiscum sanguine Nati
Foedera, non ullo stent violanda die:
Ut dentur vitae tandem promissa beatae
Praemia, speratae cum venit hora necis.HAGARIS ANCILLAE FUga et reditus: Ismaelis ortus.
FLoreat in quovis pia quod concordia coetu,
Solius munus noveris esse Dei.
Ille regit sanctos tota cum prole parentes,
Corruit et quam non sustinet ipse domum.
page 29, image: s521
Non maius decus est, nec cultus gratior illi,
Quam casti mores, et sine lite domus.
Ut sine lite tamen degatur, munere fungi
Quemque suo, vera cum pietate, decet.
Ergo Deus qui sancta probas, concordia seruas,
Da nos tranquilla posse quiete frui:
Atque onus impositi patienter ferre laboris:
Discors ira, nocens et nimis acre malum est
Si quid et in vita peccatur, plurima quando
Est levitas, nutu corrige facta tuo.
Ad solitas operas fugitivos retrahe, nosque
Non sine propositas turpiter ire vias.
Interdum oppressis ostendere terga videris,
Sed vultu partius saepius exstat amor.
Consilii rege nos inopes, rationis egenos,
Magne, potens, sapiens, sancte, benigne Deus.CONTIONES DEI AD ABRAhamum. Circumcisionis institutio.
O Deus eximia qui nos bonitate gubernas,
Quique hominum curam, fractus amore, geris:
Da nos perfectaque fide, veroque timore
Intrepidis rectas gressibus ire vias.
Fac tua non ulla violemus foedera culpa,
Foedera perpetuis nobilitata bonis.
Non nostra Ebraeo minuuntur corpora ritu,
Non acies saxi uulnera iussa facit.
Mens renovatur aqua verbi virtute, sed alter
In propriis membris signa cruenta tulit.
page 30, image: s522
Nam tuus ipse suo nos tinxit sanguine natus,
Participes regni fecit et esse tui.
Seu quis Thanadae est generosa stirpe creatus,
Externum ducat sive aliunde genus:
Se Christus cunctis offert, et suscipit omnes,
Ex animo faciunt qui sacra iussa Patris.
Non errore aliquo, non nostrae crimine mentis:
(Nam nimis in vitium turba proterua sumus)
Sed moveare tua potius bonitate, sideque,
Ne pacti mutes foedera sancta tui.
Ut tecum aethereis vivamus sedibus, et te
Perpetuos laudent vox animusque dies.ABRAHAMUS ANGELOS TRES hospitio accipit, et de Sodomorum interitu cum filio Dei colloquitur.
O Dignitate Deus Cananaeas visere terras,
Cumque piis patribus mystica verba [correction of the transcriber; in the print verha] loqui,
Unus et omnipotens in trino numine: qui nos
Vere indulgentis more parentis amas.
Fac placitam in nostro mitis tibi pectore sedem,
Liminaque optatus pectoris hospes adi.
Et sic nostra move sacrati flaminis aura,
Ut tibi, non alii, corda placere velint.
Cumque tibi placeant, vero incendantur amore,
Dentque voluntatis plurima signa piae.
Sic quoque sint aliis ultro seruire parata,
Seruiri in duris ut sibi rebus ament.
Absque piis simulata fides est mortua factis:
Qui Christum credit, membra quoque eius amat.
page 31, image: s523
Nos de carne caro, sentimus plurima mentis
Vulnera: et heu miserae est conditionis homo.
At tu, commissas culpas, pie conditor, aufer:
Et rege nos verbo, nostraque facto tuo.
Ignosce in firmis, incredula dirige corda:
Omnia nanque fides indubitata potest.
Da poenas hominum meritas vitare maiorum,
Quae de te pendet turba pusilla sumus.
Quisquis in hac turba tamen est, non concidet: etsi
Caelum, homines, pecudes una ruina premat.LOTHUS DUOS ANGELOS hospitio excipit. Sodoma et Gomorrha igne delentur caelesti. Angelorum ductu Lothus evadit. Uxor eius restat immobilis.
CUm subit horrendi peccati tristis imago,
Quamque minax omni poena parata malo
Turbantur pavidi trepida formidine sensus,
Nullus et in vacuo pectore sanguis inest,
Obruitur petulans flammis caelestibus orbis,
Et facta immundus foeda Gomorrda cinis.
Mollicies, luxus, Saliaris copia mensae,
Ociaque ad vetitos ingeniosa iocos:
Ebrietate ferox, mens impietate superba,
Vitaque honestatis prodiga, fraudis amans:
Depravatorum libertas improba morum,
Corpus et impuris molle libidinibus:
Clausa manus miseris, auris quoque clausa petenti,
Lingua pudore carens, vita timore vacans:
page 32, image: s524
Ponere nequitiae tutum levitatis asylum,
Spernere iura hominum, spernere iura Dei.
Perdidit et reges, et magnas perdidit urbes:
Nam iustus non fert improba facta deus.
Nos rege summe Pater verbi virtute potentis.
Dans miseris aurae munera sancta tuae:
Ut tua iussa ultro facientes, vita sequatur
Innocua, obsequiis dedita tota tuis.
Omnia prae verbi, prae cari fratris amore
Linquamus, modo quae commoda mundus habet.
Ingrati ne nos secli auferat atra Gomorrha,
Neve premat meritum vita scelesta caput.
Quod si forte tui desaeviet ira furoris,
Angelica saluos nos tueare manu.
Respiciat poenas miseratus nemo malorum:
Iusta venit, quamuis poena stupenda venit.
Nec domus, aut agri quemquam, pecudesque morentur
Cum fuerit iussus cedere, nudus eat.
Et bona cuncta Deo fragilis committere vitae
Audeat: audentes hic iuvat ipse Deus.
Ille suo curat: quem qui non audit, amatque.
Dignus is in gelidis montibus esse lapis.RAPTUS SARAE IN GERARIS. Regis Abimelechi error, et eiusdem liberalitas.
ALme Deus, miserae defensor maxime vitae,
Qui nutu fulcis nostraque nosque tuo:
Quoscunque imponis da nos perferre labores.
Donec in hoc mundi vivimus exilio:
page 33, image: s525
Et quaecunque gravant pressos, averte pericla,
Sanctaque sollicito pectora solue metu.
Non humana regit fragilem sapientia vitam:
Nempe sumus Domini quidquid amore sumus.
Da surgant clari post nubila tristia soles,
Tuta sit auxilio vita caduca tuo.
In primis fac nos a foedo crimine puror,
Vivereque in cordis simplicitate pii.
Lapsos ore tuo nos instrue, dirige verbo,
Ne ruat in vetitum nescia vita scelus.
Admoniti, simus faciles agnoscere culpam,
Et sceleri versa ponere mente modum.
Hospitium sanctis aperi Doctoribus: ista
Incipiat magnos tangere cura Duces:
Suscipere extorres, homines defendere iustos,
Pauperibus prompta munera ferre manus
Grata Deo pietas, virtus dignissima Rege:
Nam Reges pietas et benefacta decent.Isaacus patriarcha.
ISAACI ORTUS. HAGARIS exilium. Ismaelis lacrymae. Angeli concio. Inter Abrahamum et Abimelechum foedus.
OMnipotens, verax, miserator, side, benigne,
Promissique memor, iustitiaeque tenax:
Qui quoscunque Deus dextra verboque creasti,
Hos etiam verbo protegis atque manu.
Intereat citius cum caelo terra patente:
Fiat et omne, satum quod fuit ante, nihil,
page 34, image: s526
Quam non propitio sis illi numine praesto,
Qui te cunque fide non dubitante colit.
Tu sterilem dulcis das nomina ferre parentis:
Quod natura nequit, tu facis auctor opus.
Tu castum seruas thalamum, matresque pudicas.
Auges coniugibus gaudia tarda piis.
Eximios, uteri lectissima pignora, natos,
Sarais Isaacum protulit, Eva Sethum.
Unde tibi longa ductum propagine semen,
Quod mortalis habet nomina, quodque Dei.
Ille suum sceptrum Rex ad Garamantas et Indos.
Horrentemque ultra proferet Oceanum:
Exiget ille suos fixis iam sedibus hostes,
Nudato eiciens in loca sola pede.
Ingratum nullum, nullum fert ille superbum,
Nec regnis patitur quemquam inhiare suis.
Nemo suis contra nitetur viribus ipsum,
Nemo sat est firmas hic habiturus opes.
Sed quicunque venit proiectis cernuus armis,
Inque ipsis supplex coeperit esse malis,
In mediaque gemens ad caeli lumina morte
Suspiciet, mitem comperit esse Deum.
Contritos humilesque Deus despectat ab alto,
Nec valet hic animum dissimulare Patris.
Pronior est ad opem certe ipse, magisque paratus,
Quam nos turba illum poscere prompta sumus.
Ille suis caelo nobis servire ministris
Imperat, infantum colligit ille preces.
Prospicit hospitio, victum pacemque procurat,
Addens munificia plurima dona manu.
page 35, image: s527
Nec sinit iniustam nimium vim posse malorum,
Nos nec iniquorum fraude latente premi.
Corda suo fingit summorum numine regum,
Ut sine lite status publicus esset queat.
Ut possint sancti natos educere patres,
Et regere in vera relligione domum,
Instaurare pios cultus, et sistere ad aras
Thuricremas pinguis candida colla bovis.
Sit tibi pro tantis meritissima gratia donis,
O ter amande parens, ter venerande Deus.ISAACI IN MONTEM MOriam deductio. Abrahami obedientia. Dei omnipotentis ius iurandum.
SUmme Deus, cui nos vitam debemus, et illam
Mirifica semper qui ratione regis:
Qui post exacta fugientia tempora vitae,
Corpora in bos artus nostra redire facis:
Da nos cuncta tuae mandata capessere vocis,
Ac te sincero corde timere Deum.
Nec ratio retrahat, neu caecae nubila mentis
Impediant, tua nos dicta paterna sequi.
Nullus amor rerum, totus quas continet orbis,
Nos a caelesti flectat amore tui.
Sive per atrocem scandendum ad sidera mortem,
Seu per ademptarum damna frequenter opum.
Qui non detrectat mortalem perdere vitam,
Incipit in caelis iam meliore frui.
Nemo umquam moritur, tua qui praecepta facessit,
Moris nostra ante oculos est nova vita tuos.
page 36, image: s528
Nec mea me ludet spes aut fiducia falsum:
Credere iuranti res pretiosa Deo.
Nam mihi non iuras tua per sacra numina frustra,
Nec frustra nato maesta stat ara tuo.
Semen Abrahami multis in gentibus olim
Florebit, per quod pristina vita redit.
Promissus patribus, de caeli culmine missus,
Iessaea natus virgine CHRISTUS, homo est.
Hostibus ille suis prostratis possidet omniae,
Ad dextramque Dei nunc tenet alta Patris.
Quisquis huic toto confisus pectore credit,
Atque suum sperat non aliunde bonum:
Is victo Satana, terroreque mortis adempto,
Aeternae vitae gaudia plena feret.
Impie non audis, quod se ante negaverit ipsum,
In verbis mendax quam volet esse Deus.SARAE OBITUS. AGER EMptus ab Hethitis in sepulturam.
LEx aeterna, nihil mortali semine nasci
Aeternum, fragilis massa lutumque sumus.
Non tua te pietas, non sancta modestia iuvit
Sarai, mirificus non genitricis honor.
Tu luctus caro facta es pia causa marito,
Qui tibi iam tumuli comparat are locum.
Scilicet in terris propriae nil sedis habemus,
Quam quod sub terra corporis ossa tenent.
Debemur terrae: sed corpora condita terra
Nequaquam aeterna nocte prementur humo.
In viridi moritur flos sicut ianthinus arvo,
Cui redit amissus tempore veris honor:
page 37, image: s529
Lubrica Lubrica sic miserae pereunt solatia vitae,
Sed promissa datur post nigra fata quies:
Donec ad aethereas nos verbo suscitet auras,
Et vocet ad caeli caerula templa Deus.
O utinam liceat primo haec mihi tempore, veris
Tempora, caelesti laeta videre domo.ITER ATRIENSIS ABRAHAmi in Mesopotamiam. Rebeccae, Labanis filiae, nuptiarum offertur conditio. Parentum et puellae consensus.
COnditor humani generis, qui nostra gubernas
Coepta, pio si sis cultus honore, Deus:
Qui princeps hominem formas, addisque levamen,
Fingitur e costa corporis Eua viri.
Amborum castos immittis mentibus ignes,
Casta Deus monstras corda placere tibi.
Nec varios uni iungis, sed ut unus ab una
Pendeat, et iussis stent tamen ambo tuis:
Quique tibi populum legis hac ratione placentem,
Cui dones flatus munera sancta tui:
Conserua placido quae diligis agmina vultu,
Numine coniugibus prosper adesto piis.
Ipsorum thalamis sobolem concede pudicam,
Crescentem ductu postea flecte tuo.
Non ita Tyrrheno multus pirata profundo,
Infestat fragiles, insequiturque rates:
Quam multus miseram nunc perdit praedo iuventam,
Nemine tam petulans heu prohibente nefas.
Sed dum pressa iacet venerandi cura pudoris,
Nec facit officium publica dextra suum:
page 38, image: s530
Tu Deus aethereis castos defende ministris,
Impurumque tuo fulmine sterne gregem.
Te prece, te votis veneretur virgo puerque,
Suspirant liciti qui sacra iura thori.
Praeterea caros habeant in honore parentes,
Quorum sinceras non feret aura preces.
Hoc quicunque modo socialia foedera iunget,
Angelus huic taedas praeferet ipse Dei.
Pronubus ipse thoro felicia carmina dicet,
Omniaque illius pellet acerba domo.
Sic facias precor omnipotens, qui nostra gubernas
Coepta, pio si sis cultus honore Deus.MORS SANCTISS. PAtriarchae Abrahami.
NOn ut brutorum, quamuis mors omnia tollit,
Nostra etiam dempto corpora fine rapit.
Effertur nigro moles onerosa pheretro:
Quodque fuit luteum, terra lutosa tegit.
Euolat ad superas mens carcere libera sedes,
Inque. Dei peragit secla beata sinu.
Nobile feminei germen nos respice ventris,
Exspectate olim, nunc date Christe piis.
Tu victa princeps in vitam morte resurgis,
Tu clausas aperis ad sacra regna fores.
Exercent arctae nos tanta pericula vitae,
Totque sumus pressi turba caduca malis:
Ut capiant huius iustissima taedia lucis,
Inque tua tecum vivere sede iuvet.
At nihil e terra quod natum est, scandet ad astra:
Deserti, nisi te Christe trahente, sumus.
page 39, image: s531
Tu Paradisiacos eiectis reddis honores,
Tu nos in media vivere morte facis.
Vita, tuum verbum est: tu verbum, vitaque: per te
Horrida mors nomen mite quietis habet,
Nomen habet placidi somni, pactisque serenae,
Quam nullus Boreas, nullaque turbat hiems.
Vivit Thariades consumpto corpore, sed mox
Fulserit amissum corpus, honore novo.
Effice Christe, side nos ut vivamus eadem,
Per verbum, et mortis per tot amara tuae,
Sola via ad superos, verbum et sacra uulnera Christi,
Quaeque bis est omni tempore nixa sides.ISMAELIS POSTERITAS, ESAUUS venator vendit primatum offula.
ALte Deus, pronas inclinans vocibus aures,
Cum superam implorat nostra querela fidem,
Aspicis ut numerosa, velut paliurus in agris,
Impietas miris crescat adaucta modis.
Quae mundi studiis, et avaro dedita ventri,
In caelis nullum iudicat esse Deum:
Dumque canes in agris, et equos, et retia curat,
Fit fera, silvivagas inter agitque feras:
Nec cultum in templis, nec munera iussa tuetur,
Et vendit vili sacra Deumque cibo.
Parui facit benefacta Dei, promissaque ridet:
Ostendens ipsum, nomen inane, Deum.
At tu sancte, piis magnum et venerabile numen,
Fulgentem cuius sternimur ante thronum:
Suscipe nos inopes, audi suspiria pressi
Pectoris, afflictis annue faustus opem.
page 40, image: s532
Silvestres everte homines, venabula frange,
Eice possessis agmina saeva bonis,
Ereptumque illis ad dignos transfer honorem,
Qui te sincera simplicitate colunt.
Conserva miseros, sterili da pignora ventri,
Exiguique fove pignora sancta laris.
Insolitum micuit iubar aethere: plura petitis
Propitio nobis annuit ore Deus.PEREGRINATIONES ISAACI. INiuriae a Palaestinis et Gerarensibus illatae. Dei consolantis vox. Foedus inter Isaacum et Regem atque aulicos Palaestinos.
QUi nidos avibus, brutisque animantibus escans,
O Deus insigni pro bonitate paras:
Quandocunque fames premet, aut extorris egestas,
Da victum, et tuti tecta benigna laris.
Neve tuum nobis inter mala detrahe verbum.
Nos tibi quod placitas indicet ive vias.
Conserua paruamque domum, miserosque penates,
Ne noceat castis ulla libido thoris.
Commoda quae donas, auge dein aucta tuere,
Ut fructu pinguis multiplicetur ager.
Centenis unum se granum tollat aristis,
Manet et e gelido fonte salubris aqua.
Inter et haec ne nostra sides male fluctuet, omne
Tempore nos monitis erige quaeso tuis.
Vox tua saepe mea consolans personet auret
Sum tecum in mediis (parce timere) malis.
page 41, image: s533
Sis praesens Deus alme, meis spes unica rebus,
Omnia praesidio tolle sinistra tuo.
Flecte inimicitias in pacem: menteque versa
Patronus fiat, qui gravis hostis erat.
Ac vitam faciunt qui nobis crimine acerbam,
Illorum nunquam sit diuturnus honor.ISAACUS IACOBO MINORI NATU filio salutem et felicitatem impertit. Esaui furiosi fremitus, et minae flagitiosae.
EXaltare potens humiles Pater, atque superbos [correction of the transcriber; in the print suberbos]
Sternere, quo libuit tempore. quoque mode:
Qui nullius eges opibus, nullius honore,
Quem dare ficta tibi pectora saepe solent:
Mens peccare timens, et sacro dedita verbo,
Inque tuos cultus officiosa, placet.
Fac nos membra pii coetus, non vasa furoris,
Vivereque arbitrii lege regente tuis
Ne nos foeda Dei privent delicta favore,
Et mens ad voces saxea facta tuis.
Tu patria nobis clemens benedicito cura:
Urbes, templa, domus numine tuta Dei.
Ros cadat in teneras campis gratissimus herbas,
Rideat omne nemus, flaveat omnis ager.
Aurea pax vigeat, nec multo sanguine tincta
Saeviat in miseras curua sarrissa casas.
Non fracta in duris succumbant pectora rebus,
Quando onus exilii servitiique premit:
Neve tuo timidi simus considere verbo,
Sollicitos quod spe seruat,alitque side.
page 42, image: s534
In rabida satiare fame, cunctisque periclis
Praecipiti auxilium tempore ferre, Dei est.
Oppressos retinere potens, promptusque iacentes
Erigere, et miseris addere sidus opem.
Ne sapere immodicum, ne cristas ferre tumentes,
Ne tua ventosos spernere membra sine:
Nos rege consilioque bono, mitique favore,
Sint fixa in verbum lumina nostra tuum:
Ut redeat miseris, abeat pax laeta superbis,
Da Deus o humiles pondus habere preces.ISAACI CURA DE CONIUGIO FIlii. Exilium Iacobi, et solitudo. Esauus agnatam e stirpe Ismaelis ducit uxorem.
SIt procula taedis levitas temeraria sanctis:
Sit procul a casto vita prophana thoro.
Principio sit cura Deum, mox deinde parentes
Consulere, atque operi mentem adhibere sacro.
Post aderit Deus ipse volens facilisque roganti,
Et faciet consors sit sine lite domus.
Si quid et acciderit (quae possunt multa) molesti,
Vertet in optatum tristia cuncta bonum.
Et victum, et natis dabit incrementa tenellis,
Seruabitque suum maximus auctor opus.
Ne trahat a sancto modo diffidentia verbo,
Nec cesset summum lingua vocare Deum.
Sermones conferre Deo, atque audire loquentem,
Verum est, et tali uult ratione coli.
At qui posse putant se totum fallere mundum,
Cunctaque cernentem fallere posse Deum:
page 43, image: s535
Illorum facinus manifestas profer in auras,
Audacemque tuo fulmine perde gregem.
Sentiat occlusum simulatus hypocrita caelum,
Et pompam imperii non stabilem esse sui.Iacobus patriarcha. IACOBI EXSULIS IN AGRO CUbantis visio mirifica, et eiusdem votum ac gratiarum actio.
O Immense Deus, cui machina subiacet orbis,
Qui penetrante polum lumine cuncta vides:
Qui mala nostra vides, quae immittis plurima, gaudens
Luctantem in duris glorificare fidem:
Cum mens caeca iacet, ratioque laborat egena,
Ab miseris lucem caelitus adde tuam.
In dubiis praesens solatia casibus affer,
Et presso pavidos excute corde metus.
Nosse tui da partem aliquam flagrantis amoris,
Quo nos, plus credi quam tibi possit, amas.
Intima saepe tuum vegetet praecordia verbum,
Quod miseris melli cordibus esse solet:
Tecum ero, te ducam pavitantem, teque reducam,
Et faciam patrios rursus adire lares.
Inque tuam vigilabo domum, vigilabo salutem,
Atque individuus non comes esse nego.
O utinam hae voces, radices intus in imo
Pectore agant, verum te celebrando Deum.
Tu da quaeso Pater vires, illabere casto
Numine, contempto deditus esto gregi.
page 44, image: s536
Deditus es, mentemque nequis mutare parentis,
Respiciens nati nos in amore tui.
Nos virtute tua validos grassamur in hostes,
Quos vel habet tellus, quos vel abyssus habet.
Ut rumpatur enim mundus, victoria nostra est:
Ut frangat se vis infera, nostra salus.
Noster honor quamvis deletus saepe videtur,
Et redit, et quassu firmior esse solet.
Fortis in infirmis Deus est, perque infima vincit:
Praemia qui tribuit tarda, sed ampla piis.
Qui servat coetum sua laudibus acta ferentem.
Agmina perque bonos nutrit amica viros:
Caelestes qui donat opes: cui vota precesque,
Ora potest quidquid soluere grata, ferat.IACOBI IN AVUNCULI domo servitus. Labanis perfidia et iniquitas.
COnditor omnipotens, qui non tantum astra gubernas,
Regnaque passim orbis quae spatiosus habet:
Verum etiam villas humiles, et corice tectas
Respicis, ac mira commoditate beas.
Non agrestem operam, nec tu servilia spernis
Munera, dum precibus, dumque colare fide.
Lactatis requiem, pressis solatia, sedem
Exsulibus, miseris hospita tecta paras:
Cuncta optata facis: Sed abest afflictio nunquam,
Ac bona cum damnis fert sua quaeque dies.
Dirige sic vitae cursum, manuumque labores,
Scilicet ut placeat vita laborque tibi.
page 45, image: s537
Quod si durities domini nos angit iniqui,
Qui sine iure premit, qui sine sine nocet:
Iniustum pietas, durum patientia frangat,
Succumbat nullis mens generosa malis.
Tum defende domos inopes, matresque nurusque,
Et da concordi pignora laeta thoro:
Et quos immeritos aliena superbia vexat,
Respice tu, soluunt cum misera ora prece.
Namque tuum est efferre humiles, frenare feroces,
Parua fovere sinu, sternere magna manu.
Quisquis opem rebus Domini est expertus egenis,
Is laudes toto pectore gratus agat.IACOBUS UXORUM DUcit ancillas. Labanis impietas et avaritia.
NUmquid caste Deus, potes esse libidinis auctor#
Numquid et impuris pure favere potes#
Foedera legitimi sanxisti sacra cubilis:
Sunt tua dicta, fides: sunt tua facta, decus.
Immittens licitos animis credentibus ignes,
Humano coetum colligis e genere:
Quite cognoscat, quem noscas tu quoque qui te
Poscat opem, cui tu ferre paratus opem.
Serva quaeso tuos per aperta pericula vitae,
Omniaque illorum dictaque et acta rege.
Humana obscuram ridet sapientia vitam,
Carpereque est humiles ingeniosa status:
Ac quotiens ventis effertur inanibus, audet
Ultra ipsum sese tollere caeca Deum.
page 46, image: s538
At in summe parens, exaltans, parua, fovensque
Abiecta, et pressum quidquid in alta levans:
Da pia difficiles vincat sapientia casus,
Neve ullus frangat fortia corda dolor,
Cum nobis cupidi simulata fraude Labanes
Artis hypocriticae retia caeca locant.
Tu precor illorum casses everte dolosas,
Insidiatricis vincula rumpe plagae.
Quod tribuis pater alme, modis succrescat honestis
Namque tuo faustum est absque favore nihil.
Divitias quisquis non iuste congerit amplas,
Dissipatis, quas se condere credit opes.FILIORUM LABANIS INVIDIA. IAcobi cum familia clandestinus discessus. Labanis insecutio, et simulata benevolentia. Foedus inter generum et socerum.
CUncta regens, et cuncta videns, ter maxime rerum,
Contritis animis spesque salusque Deus:
Non te nostra latet variorum cura laborum,
Quodque suae vitae quisque tuetur onus:
Ut lupus acer oves agitat, miluusque columbas [correction of the transcriber; in the print coulmbas],
Simplicitas praedae est sic pia saepe malis.
Opprimitur, tolerat: pro damnis damna referre
Ne scit, proque datis fert benefacta malis.
Non tamen ulla movent saevos benefacta Labanes,
Corda quibus rigido torpidiora gelu.
Nil nisi de sacris et de pietate loquuntur,
Est illis falso plurimus ore Deust
page 47, image: s539
Sed cor perfidiae plenum est, et dextera fraudis:
Quaque iuvare putes, hac ratione nocent.
Talibus imperiis quod si parere iubemur,
Luceat ut sancta sub cruce nostra fides:
Tu nobis animos Deus, et tu suffice vires,
Ut nostro laeti simus in officio:
Ne faciat durum levis impatientia munus,
Quod sumus aggressi non renuente Deo.
Attamen aerumnas aliquando respice nostras:
Perpetuo infelix vivere nemo potest.
Nec patere alme parens, ut nos premat impia turba,
Quae gestit quando cunque nocere potest.
Corde move, merita pro libertate, piorum,
Afflictis etiam detur honesta quies:
Ne tamen illicito rapiamur longius ausu,
Ipse tuo certum numine pone modum.
Excute servitium, blandos disperde tyrannos,
Qui ludunt ficta relligione Deum.
Quique tuos tractant servili more ministros,
Qui se non homines, non meminere patres.
Namque patres coetus omnes decet esse fidelis,
Queis aliquas rerum tradidit auctor opes.
At quicunque tuo est confisus numine, saluum
Rebus in aduersis hunc Deus esse velis.ANGELORUM PRAESENTIA IN comitatu Iacobi. Armatus fratris Esaui occursus. Iacobus luctatoris accipit a Deo cognomentum.
QUi super alta sedes sceptro dominante Cherubim,
Imperio frenans infima, summa tuo:
page 48, image: s540
Qui tibi dispersum per terras colligis agmen,
Quod tu solliciti more parentis amas:
Ne permitte precor satanae, satanaeque ministris,
E nostro ut capiant gaudia longa malo.
Respice ad oppressos, nostrisque movere querelis:
A te desertis unde petenda salus#
Angelicasque favens miseris adiunge cohortes,
Sospitet humanas caelica turba vias.
Si quando laetis succedunt tristia rebus
(Ingruit ut noctis sole cadente pavor)
Da saltem fidei praeluceat Hesperus almae,
Nubila qui pellat noctis, amara necis.
Hesperus hic, lux illa tui nitidissima flatus,
Discutit haec umbras, et facit orta diem.
Desperet nullis quantumlibet anxia curis,
Assidua vigilans mens animosa prece.
Tunc graviora etiam cum se certamina tollunt,
Duret, et inuicta conferat arma fide.
Ac si se votis opponant omnia nostris,
Intentesque manum iam Deus ipse tuam:
Ne cedat spes firma: fides immota repugnet,
Quae promissa sciat fallere nulla Deit
Inque Deo, inque Dei verbo luctetur, opemque
Speret, vix ullam spes ubi cernit opem.
Te licet abscondas Deus: at caelare parentis
Propitii affectum qua ratione potes#
Mens mea fide: fide quisquis munitus, amoreque,
Ille homines vincit, vincit et ille Deum.
page 49, image: s541FRATRUM CONGRESSUS BENEvolus. Iacobi humilis humanitas. Sedis et familiae mutatio.
O Mentes hominum mira ratione gubernans,
Atque tua versans pectora nostra manu,
O Deus, armatis non hostibus obice, qui te
Ut patrem vera relligione colunt.
Ipse tyrannorum vires et tela refringe,
Cum subitam coetus pressus adorat opem.
Hostibus e duris tu solus reddis amicos,
Neve lupi tenerae dente trahantur oves.
Non tumeat fastu pauper, non cornua sumat,
Nec sit in audaces concitus ire viros.
Saepe feras humilis mollit patientia mentes,
Et frangunt blandae ferrea corda preces.
Pulchrius est meritis inimicos vincere, quam si
Sanguinea statuas alta trophaea manu.
Da Pater ut iungat cunctorum gratia mentes,
Gratia quae verbo sit stabilita tuo.
Nam pravi nullis vinclis retinentur amores:
Nullus amor, quibus est non Deus unus amor.
Hunc auge, nutri, iamiamque incende calentem,
Numine qui coepit candidus esse tuo.
Tandem servitium libertas pulchra sequatur:
Ut sol post nubes clarior ire solet.
Successum regito vitae, iussosque labores,
Nominis et facito nos meminisse tui.
Ocia non molli degamus inertia luxu:
Nostrum opus et laudum non sit inane Dei.
page 50, image: s542DINAE IACOBI FILIAE LEvitas. Haemoris Hevaei libidinosa temertitas. Sichemes eversio, regis et universi populi interitus.
VIrginei custos Deus intemerate pudoris,
Vindice castigans improba facta manu,
Asserua teneros annos, et corpora pulchra,
Numinis ut maneant templa pudica tui.
Tolle prophanatos insanae mentis amores,
Ne iuvenilis agat pectora caeca furor:
Quique pudicitiae non norunt parcere, iustas
Pro stulta poenas improbitate luant.
Ne patere immunes mendacia dicere, qui se
Fucata ostentant relligione bonos,
Qui sua quaerentes simulato commoda uultu,
In foedus iurant perfida verba tuum.
Fallere mortalem res una facillima visum:
Lumina quis fallet semper aperta Dei#
Vos reges punite malos, defendite castos,
Innocuo damnum nec cumulate gregi.
Quod furiosus enim dux peccat, conscia fraudis
Exitio pendit subdita turba suo.
O Deus infandas prohibe mitissime caedes,
Ne nimia indignis saeviat ira modis:
Et quaecunque vides miseris instare pericla,
Auerte, ut placidi sint sine nube dies.
Fama, pudor, nati, fortunae, patria, reges,
Unius exsistunt numine salva Dei.
page 51, image: s543IACOBI IN BETHEL PROFEctio. Familiae ab idololatria purgatio. Obitus Delborae nutricis Rebeccae. Mors Rachelis uxoris puerperae. Rubenis filii incestus. Obitus patriarchae Isaaci.
UT dubiae variant validis aquilonibus aurae,
Sic pia non uni subdita vita noto:
Tu tamen alme Deus, tibi sic nos effice gratos,
Ne pellat firmo vis inopina statu.
Sic parere tuis mandatis summa voluptas,
Seu nos laeta iubes, tristia sive pati.
Te solum vera semper pietate colamus,
Nesciat externos patria nostra Deos.
Conveniens etiam pietati vita sequatur,
Ne mores pariant scandala tetra mali.
Munera legitimo tractentur cuncta decores
Barbarus est, qui se lege carere putat.
At qui pulchra monent, qui leges moribus ornant,
Hos colat ut sanctos cetera turba patres.
Quisque suo vivat felix in munere, nullo
Seque sinat frangi, si tonat aura, metu.
Nec cantare sacras praeconia cesset ad aras,
Caelestem sentit cum relevatus opem.
Quisquis amore Dei flagrat tutusque sacerque,
Per medias undas, tela per hostis eat.
Praeterea duros vitae officiique labores,
Impavidoque animo perferat omne malum.
Ut moriantur enim, pater, uxor: sitque proteruus
Filius: unum omnis sollicitudo premat:
page 52, image: s544
Non ideo averso nos cernit ab aethere uultu,
Vivus, et amplectens patris amore Deus.ESAUI POSTERITAS, ET regni Idumaei potentia.
OMnia qui seruas, et cui seruare potestas
Omnia: qui superum libera sceptra tenes:
Conserua coetum tua nomina sancta vocantem,
Cui caeli sedes, te tribuente, patet.
Nec minus ex reliquis tibi plurima gentibus adde.
Membra, pari qui te relligione colant.
Ante tuas, solis, procumbat cernuus aras,
Qui videt occidui, quique orientis iter,
Et quia non paucis Ecclesia quassa procellis,
Nec portum, tuto se cui credat, habet:
Ipse gubernator puppi indefessus ab alta,
Sollicita clavum dirige nauta manu.
Ut tandem optatae potiatur sedibus orae,
Vis ubi fluctivagi nulla timenda maris.
Mox disperde feros reges, populosque potentes,
Praeponi cupiunt qui sua regna tuis:
Qui splendore suo, qui se virtute vel armis,
Neglecto credunt omnia posse Deo.
page 53, image: s545GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus.
Iosephus patriarcha. IOSEPHUS PATRI CARISSImus Sichemam ablegatur, a fratribus in fossam demittitur: tum Midianitis mercatoribus, deinde regio cubiculario in Aegyptum venditur.
CUius inexhausto manat sapientia fonte,
Et bonitas omni tempore fine caret,
Iuste potensque Pater, caelorum rector et orbis,
Respicies hominum singula facta Deus:
Da nobis tremulae solatia blanda senectae,
Inque pia sanos relligione fove.
Muneris et capiat ne quemquam oblivio, praesens
Propitio duris numine rebus ades.
Insidias tristes, et non sperata pericla
Auerte, et largo damna repende bono.
Sin tua fert aliter, nulli renuen da voluntas,
Atque aliquo visum est igne probare fidem:
Quod nobis imponis onus, da ferre queamus,
Auxilioque iuva per mala cuncta tuo.
page 54, image: s546
Nec patere indulgere odiis, caecoque furori,
E nostra quaerunt qui sibi regna nece.
Aspice proiectos, et amicis omnibus orbos,
Membra trahe e nigro semisepulta lacu,
Servitiique iugum sic fac tolerare molesti,
Ne nomen laedat lingua scelesta tuum.
Est homini virtus patientia magna fideli,
Pectore quae forti scit tolerare malum.
Inque Deum sperans, spinas velut inter acutas
Eminet, et roseum tollit ad astra caput,
Sublatis manibus perstans, et lumine inhaerens,
E solo pendet sola relicta Deo.
Nos quoque sancte Pater, ne fallat hypocrisis audax,
Nomina quae rebus dat speciosa malis:
Cognitione sacri divinitus instrue verbi,
Quo sine mens hominum concipit omne nefas.MORS IOSEPHI NUNTIATA Iacobo. Patris ob amissum filium luctus et querela.
SIc Deus: affectus non inscius ipse paterni,
Vultum, ait, abscondam prava tegendo meum.
Iacobi pergat, mea cura tenerrima, natus,
Passuri nati dulcis imago mei.
Quaerat oves, quaerat fratres simplexque bonusque,
Utque ovis in rabidos incidat ipse lupos.
Isacidum manibus, manibus rapiendus Ebraeis,
Filius iste meus, filius ille meus:
Quem miseris caelo mittam mortalibus alto,
Ut sit certa salus hostibus ipse suis.
page 55, image: s547
Iosephus Nilo, Christus toto afferat orbi,
(Alter pane fovens, sanguine at alter) opem.
Sic Deus, et tacita mitis pietate parentis,
Abscondit uultum prava tegendo suum.
Venditur externas tristis Iosephus in oras,
Nec fida inclamet nomina cuius, habet.
Fert fratrum impietas mendacia dicta parenti:
Natum, hac veste vides, interiisse tuum.
Causa latet, iacuit vestis lacerata per agrum,
Sanguineo immanis dente notate ferae.
Exanimi patri soluuntur frigore membra,
Cui dedit Isaacus talia verba senex:
Me tulerat gladius, gladium sed sustulit alta
Angelus excelsi missus ab arce poli.
Tu nato luges orbatus, et ipse nepote:
Visceribus nostris heu fera saeva fuit.
Penula defunctum monstrat: cui pressa sarissa est,
Est rabidae validus comprimere ora ferae.
Qui caesum mediis potuit me tollere flammis,
Atque novo vitam qui repareare modo:
Ille tibi natum reddet, mihi nate nepotem,
Excipiens gemitus votaque nostra Deus.
Dextera mira Dei est: sperantes fallere caelum
Nescit, ad ardentes astra benigna preces.
Plorat uterque senex: spes exsultantia movit
Pectora: sollicitis, credite, numen adest.
Cum spes nulla patet, cum mens infirma laborat:
Tu spes nostra Deus, tuque levamen ades.
page 56, image: s548IUDAE CUM NURU THAMARE furtivus incestus. Partus Thamaris periculosus.
NIl sine mente Dei sanum, sine numine tutum,
Inque nefas homines lubrica turba sumus.
Improba comprimis urit praecordia flamma:
Nec raro improvidos blanda venena necant.
Morbus heu quoties occasio noxia sanctis,
Et fuit egregiis insidiosa viris.
At tu sole Deus sapiens, cum lumine mentem
Dirige, ne lapsu praecipitanter eant.
Exstingue impuros infirmis sensibus ignes:
Namque probas castus corpora casta Deus.
Quod si forte feri decepti daemonis astu
Labimur, et vinclis nos terret ille suis.
Errantes revoca, serua peccasse dolentes,
In meritos vindex nec celer esse velis:
Obiciatur suis ne nos satanae ira ministris,
Queis tenet ille, tua vincula rumpe manu.
Sint salui nati, pariat sine crimine coniunx,
Teque sit incolumis parua tuente domus.
Nemo bonus vivat tumida probitate superbus,
Nemo nocens speret non meliora sibi.
Saepe boni graviter labuntur: saepe nocentes
Delicti veniam, quam petiere, ferunt.
page 57, image: s549IOSEPHI IN SERVITUTE AEquanimitas. Vis protervae dominae. Adolescentis fuga, et in infamia, et in vinculis fortitudo.
SI tua magne Deus miracula dicere coner,
Non mihi sat liguae, non satis oris erit.
Tu trahis ex utero matris: tu foedere sancto
Esse iubes natum, qui prius hostis erat,
Doctoresque pios tenero largiris ab aevo,
Instillent animo qui tua iussa rudi.
Nam qui non pietatem haurit cum lacte parentis,
Ille bonus frustra cogitur esse senex.
Haec queiscunque tuo tribuisti munera flatu,
Pro meritis grates da tibi semper agant.
Quod si nos patria carisque parentibus orbans,
Tradis in externi vincula servitii:
Et tolerare iugum, et dominis parere superbis,
Ferreque in ingratos si benefacta iubes:
Da Deus alme fidem, da nescia cedere corda,
Nostra fac arbitriis omnia stare tuis.
Excute segnitiem, ne vincat inertia: quisquis
Negligit officium, negligit ille Deum.
Nostra in te spectans patientia, vivere discat
Grata homini, discat vivere grata Deo.
Nullaque si meritis respondent praemia factis,
Noverit exigua sorte, beata frui.
Effice ne vexet mala diffidentia mentem:
Credere, perfidia, est, maxima, nolle Deo.
page 58, image: s550
Neu fragiles sensus vincat mellita voluptas,
Fac celeres retro fortiter ire pedes.
Non secus Aetnaeis ut pingue bitumen in antris
Ardet: sic iuvenes feruidus urit amor.
Qui, nisi sis praesto, nulla medicabilis herba
Perfurit, et morbis interit ipse suis.
Nec cessat flammis ardentibus addere flammas,
Impurus, castis vis inimica, satan:
At tu caste Deus, castis insiste medullis,
Hospitium ut maneant sobria membra tuum.
Difficile est fugisse: sed est fugienda voluptas,
Claudere quae caeli lucida regna solet.
Quod si dura iubes nos vincula ferre, feramus
Vincula, mens vitii dummodo labe vacet.
Adiuva ut in gravibus superemus casibus, utque
Tempora, post nubes, candida solis eant.IOSEPHUS CUSTOS CARCERIS, Aulicis regis pincernae et oeconomo somnia interpretatur, et quid eventurum sit illis praedicit.
NEmo nocere piis, quantumvis omnia possit,
Ni Deus ipse velit, nemo nocere potest.
Ille dat in maestis solatia libera vinclis,
Inque ipsa vitam monstrat adesse nece.
Pluribus a patria Iosephus profuit exsul,
Quam Cananaeorum si viguisset humo.
Tradidit indignis hunc saeva calumnia vinclis,
Oblitus Domini non tamen ille Dei.
Carcere in obscuro iuvenem sapientia texit,
Nesciaque aduersis cedere pulchra fides.
page 59, image: s551
Ignaris lux est, et consolatio fractis,
Divini excutiens abdita consilii:
Nec dubitat, quin sit finem Deus ipse daturus
His, quibus est eius vita sepulta, malis.
Interea patriis praeceptis totus inhaeret,
Et vinctos meritis efficit esse suos.
Et seu clara dies, seu nox circumerrat Olympum,
Assidua pulsat templa superna prece.
O Deus intentas praebens orantibus aures,
Constantique probans pectora fulta fide:
Da nobis animos rectos, da ferre paratos
Omnia, pro regno quae toleranda tuo:
Ut mens de carnis vitiosae carcere rapta,
In vero peragat gaudia vera Deo.IOSEPHUS REGI SOMNIA INTERpretatur. Famen Aegyptiis denuntiat. Accepta praefectura et regis ornamentis, pronubo rege ipso uxorem ducit, summi sacerdotis filiam.
ARdua qui caelorum habitas Pater optime templa,
Ut tua magnifices nomina, nostra premens:
Quo nemo maior, nemo clementior: in nos
Qui miseros homines corda paterna geris.
Te spem non fragilem, te pectora firma rogamus,
Exilium cum nos, vinclaque dura tenent:
Cumque negant homines, nec possunt ferre salutem,
Praecipiti lapsis tempore subde manum.
Scilicet arridere piis, refovere iacentes,
Esse solet summo gloria summa Deo.
page 60, image: s552
Effice cum trepidant tristi formidine regna,
Ne nostras rumpat conscia culpa preces.
Numine sed placido dubias sic dirige mentes,
Et missum linguae sic moderare sonum:
Ut tibi praecipuum semper tribuamus honorem,
Fama sit officio maxima quisque suo.
Sentiat egregium tua nos Ecclesia membrum.
Cuius ego pauper servulus esse volo.
Inque tuas si quae dicenda tacendaque laudes,
Ut sint ora loqui fortia, corda pati.
Sin etiam visum est aliquos conscendere honores,
Et nos exhumili ponere in alta loco:
Ornet honoratos veneranda modestia mores,
Ne nostri caecus cornua sumat amor.
Non a bysso animus, pictas mutetur ab auro,
Non rex incipiat carior esse Deo.
Sed tamen et carus sit rex, divina professus
Nomina: fido homini rexque Deusque favent.
Heu quam difficile est, opibus non tradere mores,
Atque animum in laetis rebus habere pium.
Omnibus utamur divino numine donis,
Ad laudem aeterni, qui dedit illa, Dei.
Tum simus laudare eadem et celebrare diserti:
Debetur soli gratia lausque Deo.
page 61, image: s553FAMES IN CHANANAEA. FRAtrum Iosephi in Aegyptum adventus. Iosephus fratres quasi exploratores custodiae mandat, et reliquis dimissis Simeonem vinctum retinet.
NOn ideo Deus est cunctis inimicus et hostis,
Si quibus affligit tempora nostra malis.
Saepius obruitur communi Ecclesia fluctu,
Haeret et in caeco, navis ut acta, vado.
Impia turba perit: sed cui Deus unica spes est,
Non videt, aut sentit lenius ille malum.
Si tamen exercet damnis, non perdere tentat,
Nec miseros a se protinus ire iubet:
Sed cogit vitae immemores meminisse peractae,
Admonet et verum carpere rursus iter.
In tenebris quidquid contempto numine peccas,
Flebilis in clarum proferet hora diem.
Dum latet in tacitis peccati flamma favillis,
Angor in oblito pectore nullus inest:
Sed quando solidas vires conceperit ignis,
Ardens perrumpet dura per ossa dolor.
Ut folium a quovis agitatur mobile vento,
Sic minimus terret conscia corda pavor.
Parce Deus fassis, saevasque averte procellas,
Dira arce belli tempora, dura famis.
Nec sine nos, quamuis meritos extrema, perire,
Supplicium quando turba scelesta luit.
Neve in peccatis sancti cupiamus haberi,
Proferat admissum libera lingua nefas.
page 62, image: s554
Caelesti venia non ullus hypocrita dignus,
Qui uult virtutis nomen habere scelus.
Qui dolet, atque humili profitetur pectora culpam,
Irati frangit mitia corda Dei.
Sic nos forma igitur sancto Pater optime flatu,
In Christo ut maneat vitaque spesque tuo.
In primis prohibe, ne crimina foeda tegentes,
Credamus falli lumina posse Dei.
Nemo Deum fallit, stolidi nos fallimus ipsost
Hanc labem e caeco pectore tolle Pater.
Paeniteat, clamet, suspiret, fidat, adoret,
Cui merito laesi est ira timenda Dei.FAMES IN CHANANAEA INVALEscit. Iacobus Beniaminem filium cum muneribus dimittit. Fratrum Iosephi ob conscientiam parricidii trepidatio. Convivii magnifici apparatus et laetitia. Simeonis liberatio.
IPse Deus varios imittit saepe dolores,
Et longa explorat pectora fida mora.
Cum pravis sanctum punit conuentibus agmen,
Dura malis tribuens tempora, dura bonis.
Quaerere nec prohibet requiem finemque dolorum,
Illicita nunquam dummodo fiat ope.
Qui petit esuriens panem, medicataque morbo
Pocula, nil contra perpetrat ille Deum:
Qui tamen humanis opibus confidit, aberrat,
Consiliisque miser fallitur ipse suis.
Intima sancta Deus qui lustras cordis et oris,
Esse clientelae nos sine membra tuae.
page 63, image: s555
A fremitu linguam custodi, pectus ab ira,
Tum cum corda dolor, cum premit ora fames.
Quoque magis gravibus mens aestuat anxia curis,
Erigat ad sanctas se magis alta preces.
Ignea vis fidei, quae nubes rumpit aquosas:
Ignea vis sanctae, cum petit astra, precis.
Ventilat afflictos cum desperatio sensus,
Nec quo se moveant, quo teneantur, habent:
Omnia [correction of the transcriber; in the print Omuia] prae nimio fingit maiora reatu,
Omnis seque putat criminis esse reum.
In magno nobis adsis Deus alme tumultu,
Et placidam in tantis motibus affer opem.
Erue de neruo vinctum, de carcere sontem,
Commissae culpae nec meminisse velis.
Det lachrymas aliquis, det consolantia verba,
Cum cruciat meritus conscia corda dolor.
Post tenebras redeat lux, et post dura levamen,
Sit mitis, meritus qui prius hostis erat.
Sollicitae quo laeta minus sunt tempora vitae,
Ipse Deus praesens hoc magis esse solet.IOSEPHUS FRATRES EX ITINEre retrahens violati accusat hospitii. Iudas vir fortis, pro fratre Beniamine se externae servituti subicit.
IUstitia propria qui coeperit esse superbus:
Stare oculos poenam comperit ante suos.
Non te decipiat, non auferat aura potentum,
Nam favor ancipiti vertitur ille loco.
page 64, image: s556
Mente Deum reverere pia, securaque vita
Gaudia, vindictam nec procul esse puta.
Saepe ubi nemo putat, poenam Deus exigit ultor,
Inque graves casses praeda scelesta cadit.
Quodque diu latuit, sopitumque esse videtur,
Eminet indicio crimen onusque suo.
Et ciet in trepido tam dirum pectore motum,
Ardeat Aeoliis ut quasi flamma iugis.
Tunc se mens optat vinclis, tunc tradere morti:
Improba nam minimum lucta quietis habet.
Dumque ita luctando partes vexatur in omnes,
Seque magis damnis implicat atque magis:
Confugit ostensam, quando nil restat, ad aram,
Atque aliunde suam sperat et optat opem.
Scilicet illa Deus tu nobis solus es Ara,
Qua non in mediis tutior ulla malis.
Hanc simul attigero, simul hac consedero supplex,
Iu vinclis liber, morte superstes ero.
Quo magis ardenti peccator voce precatur,
Hoc aurem propius subicis ipse Deus.IOSEPHUS FRATRIBUS SE APErit ingenti pietate, mansuetudine, liberalitate. Pharaonis erga Iosephum officiosa magnificentia.
IN densis tenebris cum mens contabuit aegra,
Luce potens Deus est exhilarare sua.
Condolet afflictis, sicut pater, ipse querelis,
Affectus mites nec cohibere potest.
page 65, image: s557
Non lapidem pro pane, hydrum pro pisce ministrat,
Ponere qui genito uult alimenta pater.
Non tua caelestis sit mitior aura Redemptor,
Sanguine qui natos nos facis esse tuo#
Si funesta fames, aut flebilis urget egestas,
Apto largiris tempore cuique cibum.
Sin intus vario sunt turbida corda dolore,
Tu requies aegris, tu medicina Deus.
Nec sinis ut gelidos spes dilabatur in Euros,
Alloquio pellens nubila quaeque tuo.
Effice ne rebus timidi frangamur in arctis,
Neve superba datus cornua sumat honor.
Omnia contingunt nobis bonitate superna:
A Domino, quidquid possidet omnis, habet.
Ille viros mittit dubio qui tempore seruent,
Altores turbae datque fovetque suae.
Qui patris obscura vixit contemptus in aede,
Nunc Pelusiaca sceptra gubernat humo.
Quem fratres voluere fame consumere tristi,
Is versa fratres iam vice laetus alit:
Conciliatque novum populum, Regemque potent
Et non speratas prodigus addit opes.
Munera praeterea, gratam testantia mentem,
Pinguia Thebaici scilicet arua soli.
Da tales Deus o reges, et regis amicos,
In coetum quorum dextera larga tuum:
Hospitium eiectis, victum quae praestet egenis,
Et sit solamen praesidiumque piis.
Nam quicunque Dei sustentat alitque ministros,
Hic ipsi praestat munera tanta Deo.
page 66, image: s558IOSEPHI VITA NUNTIATA Iacobo, post annos duos et viginti.
SIc Deus: Haud animum possum mutare parentis,
Nec vitam misero non reparare seni.
Sat fletusque precumque dedit: sat fida probata
Pectora, non ullo facta minora malo.
Mentis imago meae sis praesto, et spiritus alme,
Sollicito nova spes est adhibenda seni.
Pollicitis sciat esse fidem: nec nesciat, ipsum
Praesentem afflictis rebus adesse Deum.
Sentiat, et sibi quos aeterno iungit amore,
In media fieri nomina nota cruce.
Nemo meum frustra sermonem admittet in aures:
Nemo suae fidei non documenta feret.
Sic Deus. exoritur post pulsas nocte tenebras
Purpureus uultu splendidiore dies.
At Iacob patriis consumptus membra querelis:
Interiit Ioseph, Beniamin exsul, ait.
Quid restat misero, nisi mors# novus advenit ecce
Nuntius, In vivis natus uterque tibi.
Tu mihi vita mane, mo inquit: sentio, quod iam
Pristinus inuadit membra sepulta vigor.
O Deus, est nato nil iam mihi triste recepto:
O Deus, est uultus reddita forma tui.
Nunc tete intueor. nunc membra senilia laetus
Allevo, et in verbo iure quiesco tuo.
Nec consolantis me fallit sermo parentis,
Vatidico nasci visus ab ore mihi.
page 67, image: s559
Dextera mira Dei est: sperantes fallere caelum
Nescit, ad ardentes astra benigna preces.
Qui fuit amissus pastor, modo sceptra gubernat
Regia, habent meritam somnia prisca fidem,
Cum dulcem amplexu natum, dextraque tenebo,
In tua magna Deus facta disertus ero.
Praesta quaeso Deus, post longa incommoda vitae,
Gaudia, sit facilis longa senecta piis,
Quique in te credunt, tua dicta tenaciter urgent,
Illorum vigeat prole beata domus.
Omnis lingua Dei cantet praeconia: cuius
Exsuperant nostram tot benefacta fidem.IACOBO SACRIFICANTI LOquitur Deus. Iacobi prosapia, et iter in Aegyptum. Amplexus mutui inter filium et patrem.
PUlchrum est in dubiis ad te Deus ora levare,
Inque tuo esse hominum pectora fixa metu.
Pulchrum est non alii laudem assignare salutis,
Sed tibi sincera sacrificare fide.
Namque ubi mente pia colitur, precibusque vocatur,
Hic solet ipse sua voce praeire Deus.
Dirigit errantes, abiectos sublevat, aegros
Sustentat, cunctis lux, medicina, salus.
Attribuens timidis longe maiora petitis,
Signa voluntatis monstrat aperta suae:
Inque pios transfert eadem benefacta nepotes,
Totius et curam posteritatis agit.
Illius ante oculos sunt nomina scripta bonorum,
Nec peccata malus, quo sua condat, habet.
page 68, image: s560
Aspicit hic omnes, iudex inquirit in omnes,
Supplicia iniustis, praemia datque bonis.
Gaudia substituit lachrymis, lucemque tenebris,
Donat et optatos post mala longa dies.
Efficit ut redeant amplexum corpora in unum,
Luminaque ut natus claudat amica patris,
O Deus immensi venerabile nomen amoris,
Spectatae laudem qui bonitatis habes:
Da tua nos benefacta fide comprendere certa,
Luminaque in verbo fixa tenere tuo.
Sis dux in vita, sis lux in morte: queamus
Per te speratae limen adire domus,
In qua vera quies: ubi te cum Semine sancto,
Cumque sacro Flatu, turba beata canit.PHARAONIS ERGA IOSEphum liberalitas. Eiusdem sermones cum Iacobo. Aegyptiorum in penuria servitus. Sacerdotum libertas, et immunitas. Iacobi de sepeliendo se mandatum.
IN terris nihil est divino principe maius,
Cui populi incumbit cura paterna sui.
Quique professores verae pietatis honorat,
Inque bonos confert munera sancta viros.
Vilia pauperibus qui non alimenta negavit,
Pauperiem nullo sentiet ille die.
Nec bona cum fructu lucrosius ulla locantur,
Quam Deus in membris quae capit ipse suis.
Da tales autem Deus omni tempore reges,
Amplificaque piae sceptra benigna manus.
page 69, image: s561
Cumque viatoris sit nostra similima vita,
Detur inoffenso carpere tuta pede.
Et brevis et miser est decursus totius aevi,
Dulcibus et quaevis miscet amara dies.
Ut leo, saevit atrox daemon, suaque ampla per orbem
Lustra tenet: praedae est, perdita nostra caro.
Nec superare potens haec est, nec vincitur ille,
Praelia pro nobis ni manifestus obis.
Iamque tuo auxilio cum libera corda videntur,
Diro aliquo vexat cetera nostra malo.
Tollit opes, armenta, pecus, cumque aedibus agros,
Luxuriam rabida mutat et ille fame.
Publica cum multo tempestas turbine saevit,
Nec poenae cernit turba scelesta modum:
Parce tuis membris, fidentem respice coetum,
De dextra sperat qui bona cuncta tua.
Munificam in magnis pietatem regibus auge,
Sint similes factis et bonitate tibi.
Dent omni victum libertatemque docenti,
Inque piis ipsum te reverenter alant.
Cur eget eximius, qui fert tua sacra, minister:
Et data virtuti praemia, porcus habet#
Nonne vides quot alat nudata Ecclesia ventres,
Dignos infernis quos vehat orcus aquis#
Plectitur ingratus variis nunc cladibus orbis,
Nec tanti causam vult reputare mali.
Neo punire Deus desistet perfida secla,
Quae vincunt ipsas asperitate feras.
Nempe ferae, suetos non dilaniare magistros,
Pastoresque suos vellere dente solent.
page 70, image: s562
Cum mundo poenam cito ne subeamus eandem,
Eripe nos placida, cum vocat hora, nece.
Extremo da spem sinceram tempore vitae,
Ignaramque sua cedere sede fidem:
Inque tui Christi merito, qui sanguine natus
Isacida, famulos transfer ad astra tuos.IACOBUS EPHRAIMO ET MAnasse nepotibus, in filios adoptatis, bene precatur. Inter Iacobum et Iosephum de primatu contentio. Sichemitarum solum filio a patre donatur.
TEr Deus omnipotens altor, ter maximus ultor,
Robore qui vincis, qui bonitate faves:
Vivere quemque velis suscepto in munere sanctum,
Debitaque officii texere pensa sui.
Sedula natorum veneretur cura parentes,
De quorum fragili corpore vita sumus.
Nec non et sacra de relligione docentes
Obseruet tota mente fidelis amor.
Quisquis amat fidos cum praeceptore parentes,
Huic tribuet vitae tempora multa Deus,
Verba Dei nunquam non convenientia factis,
Aeterna perstant inuiolata fide.
Ad seros durant patrum quoque vota nepotes:
Vatis enim sacri, vox patris, instar habet.
Non partis natus maiorum gaudet iniquus,
Impius aut longas possidet ullus opes.
Gratia larga tuo verbo viventibus adsit:
Hoc quoque sit primus discere, scire labor.
page 71, image: s563
Qui te summe Deus vere metuitque colitque,
Et locat in Christo spemque fidemque tuo#
Verus adoptivo censetur nomine natus,
Atque domus haeres scribitur esse sacrae.
Effice promissa ne deturbemur ab aula,
Quam nullus proprio iure superbus adit.
Si qua bonos etiam contentio nascitur inter,
(Quando quidem nimium nescia turba sumus)
Dicere sit placide, placideque audire voluptas,
Et non difficili cedere mente Deo.
Nemo suos ortus, aut magna exordia tollat,
Iustitiae iactet munera nemo suae.
Nam Deus antetulit maiori saepe minorem,
Iunior ut primas nunc Ephraimus habet.
Isaaco Agarides, ut fratri cessit Esauus:
qui spretus primo, postea summus erat.
Quaeritur antiquae nova quae mutatio legis#
In promptu causa est, sic placuisse Deo.
Ille tulit legem, legem quoque sustulit idem:
Maior enim Deus est tempore, lege prior.
Donis quisque suis contentus credat in illum,
A quo uno pendet non dubitata salus.
Deinde pie meritis toto sit pectore gratus:
Grata Deo est hilari cum pietate fides.IACOBI BENE SUIS PRECATUri sancta et erudita adhortatio: Congregamini et audite.
INter discordes non est Deus, agminaque odit
Dissona, quae verus non sociavit amor.
page 72, image: s564
Verus amor, patrem qui iuncti novimus unum,
Clementem nostris propitiumque malis.
Talis conuentus civis, seu maxima vota
Molitur, veniam seu petit ore pio,
Sentit adesse Deum precibus concordibus ipsum,
Et motus animo concipit inde novos.
Audiat ut promissa Dei, auditaque credat,
Creditaque ingenti spe generosus alat,
Esse animis unum, patremque audire iubentem,
Munera sunt coetus certaque signa pii.
Gaudeat his nostro donis Ecclesia seclo,
In pura concors cognitione Dei:
Et praestans animis alium non audiat ullum,
Quam qui sincere laudat amatique Deum.
Discipuli unius maneamus Christe magistri,
Unius ut nati dicimur esse Patris.RUBENIS INCESTU POLluti cum denuntiatione poenae benedictio.
DOna Dei, rigida non tutum est spernere mente,
Inque suis caecum pergere flagitiis.
Excidit egregio Ruben sceleratus honore,
Ausus quod patrii scandere fulcra thori.
Posteritas stulti pendit malefacta parentis,
Incelebri semper stemmate parua manens.
Nam quicunque Dei monitis non commodat aurem,
Elevat et poenae cum levitate minas:
Aduoca ipse sibi violentam crimine poenam:
Supra, nanque malis, est caput ira Dei.
page 73, image: s565
Nemo libidinibus maculatus, prole beata
Aut longo generis stemmate laetus erit.
Haec exempla omni populo manifesta relinquit,
Quod punire Deus turpia facta velit.
Attamen in poena manet exorabilis ille,
Et patria veniam poscere mente iubet,
Iratum vertit laeta in solatia uultum,
Imbribus inque ipsis candidus esse solet.
Vivat, ait, qui me clementem sperat et optat:
In me qui credit, non moriatur, ait.
Vivamus pater omnipotens tibi dedita turba,
Per natum mors est omnis adempta tuum.SIMEONIS ET LEVI HOmicidarium cum detestatione crudelitatis benedictio.
NOn probat iniustum pietas divina furorem,
Dextraque nulla Deo tincta cruore placet.
Extrema pereunt in paupertate superbi,
Quaeque mala immeritis sunt meditata, luunt.
Omnibus hi duo sunt exemplum nobile fratres,
Stirps Simeonis egens, et vaga turba Levi.
Ut Deus extenuet, tamen haud evertere tentat:
Sic patris irati pectora mulcet amor.
Non genus, aut virtus humanae est causa salutis,
Verum unius honor, gloria, lausque Dei.
Iustitiam legis poenarum pondere monstrat,
Iussa sua haud pretii nullius esse sinit.
Sed bonitas culpam supra excellentior omnem,
Qua nullos aditu uult prohibere suo.
page 74, image: s566
Splendida de tenebris, de sorde potentia legit:
Hospitium mundi, qui lare cassus, habet.
Quisquis amore Dei patriamque domumque relinquit#
Quique patrem et matrem pernegat esse suos:
Ut te sancte parens, atque ut tua sacra celebret,
Inque tua perstet feruidus usque fide:
Illi adsis facilis, quosque eius videris hostes,
Distractis facito viribus esse nihil.IUDAE BENEDICTIO AMPLISsima. Regni apud Iudaeos politici interitus, Ecclesiastici amplificatio. De venturo Heroe, et eius regno gratulatio.
ESse Deo accepti nulla pietate meremur:
Quidquid enim sumus, hoc eius amore sumus.
Eligit ipse viros, electosque instruit ipse,
Instructis meriti praestat et omne genus.
Ille leonino Iudaeam robore stirpem
Firmat, et inuictam viribus esse facit.
Inde parans regnum nullis mortale diebus,
Aetherea in terras mittit ab arce Silo.
Promissus Iudae, de virgine natus Ebraea,
Ad patriam dextram iam super astra sedet.
Aeternum ut statuat solium, terrenaque frangat,
A populo demit regia sceptra suo.
Tradit et externo regi: praesagia certa,
Externis pateant regna quod ista viris.
Quisquis in hoc igitur pars vult consistere regno,
In primis verbo pareat ille Dei;
page 75, image: s567
Immeritusque crucem levet, et ludibria mundi
Rideat, et forti pectore dura ferat.
Regnat in hoc saliens pleno gratissima fonte,
Sobria sacrati numinis ebrietas.
Quidquid et a prima mens traxit origine labis,
Abluis id lateris Christe cruore tui.
Hic micat aeterni lux illa altissima verbi,
Cernere quae solum lumina nostra facit.
Lex dentata quibus premit hic in corpore morsus,
Lacte Euangelii his candida membra novat.
O Pater instrue nos, ne quem trahat impius error,
A regno caecum longius ire tuo.
Credere sit tota promissis mente voluptas,
Et vitam in Nati ponere morte tui.
Ille novos homines e nobis procreet, ille
Nectare restinguat suave rubente sitim.
Nos doceatque iuvetque tuis insistere iussis,
Eluat et quidquid pectora sordis habent.
Nostraque dissimulet patrio commissa favore,
Et donet placidas ad sacra regna vias.
Quisquis supremam suspirat certus ad aulam,
Et patriae sedem prosperioris amat:
Huic faveas Pater alme, sacri per uulnera Nati,
Hunc stimules Flatus ebrietate tui:
Ne timeat gladios, ignes, uultumque tyranni,
Vulneraque insolitae telaque mille necis.
Namque tenax vitae miserae, spoliabitur illa,
Prodigus in caelis quam pius omnis habet.
page 76, image: s568BENEDICTIONES SEX FILIORUM: Sebuloni domicilium, Isaschari pax, Dani potentia, Gado victoria, Asseri terrae fertilitas, Naphthali ex hostibus liberatio promittitur.
HOspitium, victus, libertas, gaudia, nomen,
Munifici eveniunt de bonitate Dei.
Vita, salus, requies, pax, exaltatio, caelum:
Haec quoque contingunt omnia, dante Deo.
Si quis divitias in terris congerat omnes,
Ira sit excelsi cui metuenda Patris,
Inter opes heu vivet inops, nec mente quietae
Laetitiam e partis hauriet ille bonis.
Ergo fidem intrepidam largire, animumque paratum,
Suspirare tuae dona benigna manus.
Pollicitis praestas maiora tuentibus in te:
Assidua humanum est nam tibi cura genus.
Expectare tuam da nos Deus alme salutem,
Ut procul hinc sacri nominis hostis eat.
Venturas arce clades, et tristia tolle
Omnia: te saluum est non moderante nihil.
De Domino quisquis pendet, mandataque seruat,
Sinceroque suum praedicat ore Deum:
Nescius ille omnis peraget discriminis aevum,
Et clara in caeli luce beatus erit.
page 77, image: s569IOSEPHI BENEDICTIO PRAEclara. Regni Israelitici potentiae ac gloriae per Ephraimum atque Manassem Iosephi filios felicissima propagatio.
SUrgit ut ad fluvium densissima frondibus arbos,
Sic populus crescit stirpe virente Dei.
Quem populum immanes quamuis vexare tyranni,
Atque odisse hominum plurima turba solet:
Nemo tamen vincet, nam dextera celsa Tonantis,
Auxilium dubio tempore ferre potest.
Utque lapis tecti fundamina sustinet ima,
Ne trahat aurat is forte ruina trabes:
Sic aliquos semper rectores excitat, illos
Pastores populo uultque praeesse Deus.
Quid quid alit caelum, quidquid vehit aequoris undae,
Obsequiis coetus seruit id omne pii.
Et quod adhuc aliquid superest tam tempore tristi,
Publica nec propria mole gravata ruunt:
Donat id omne Deus studio precibusque bonorum,
Quos iuvat, utque oculos diligit ipse suos.
O Pater, immemorem ne tanti muneris ullum
Esse sine, et duris aspera corda move.
Cum subit aut meriti rigidas oblivio mentes,
Spernitur aut iussa relligione Deus,
Omnia in horrendam vertuntur commoda cladem,
Et Deus indulgens desinit esse pater.
Hoc prohibe, nostrosque tuo rege lumine gressus,
Ardenti pectus flagret amore tui.
page 78, image: s570
Quottidie ut tua nota magis clementia fiat,
Et prius excedant posteriora bonum.BENEDICTIO BENIAMINIS filii natu minimi, atque audacissimi.
AEquoreas etsi superent delicta procellas,
Nemo tamen dubitet de bonitate Dei,
Beniamin immani, foedoque libidinis ausu,
Interitus causam praebuit ipse sui.
Non tamen est omni sic plane orbatus honore,
Quin Iudae fuerit iunctus amicitia.
Mardocheum fortem tribus haec, Paulumque disertum
Praedicat, Ebraei lumina clara soli.
Saepe Dei incipiunt mutari numine corda,
Molleque balantis nomen habere lupus;
Labem magne parens ignosce fatentibus omnem.
Et forma digitis saxea corda tuis.
Quique tuo exciderant lapsu vel crimine regno,
Concilii hos iterum membra fac esse sacri.MORS AFFLICTIS. PATRIarchae Iacobi.
NOn abit in vacuas humanus spiritus auras,
Omnia nec gelida mors rapit atra manu,
Non ut brutorum, sic nostra exstinguitur aetas,
Qui sumus ex ortu nobiliore genus:
Tale tamen genus, ut metuenda potentia mortis,
Contempti propter tradita iussa Dei.
Unus homo meruit poenam: quam pendere cuncti
Cogimur, innumeris perdita massa modis.
page 79, image: s571
Unus homo retulit vitam, retulitque salutem,
Ne noceant ulli mors satanasque pio.
Ille olim sanctis patribus promissus iesus,
Virgineo nobis semine factus homo.
Quisquis in hunc natumque Dei, natumque puellae,
Credidit, is rumpit ferrea vincla necis.
Ille triumphatos metuit non amplius hostes,
Humanum perdunt qui sine fine genus.
Hac vixere fide, qui sunt Ephronis in antro
Conditi, Hethaeorum turba sepulta solo.
Hanc largire fidem nobis Deus optime, ne nos
Abstrahat a regno perfida vita tuo.
Nos quoque caelestem stirps sancta legamur in aulam,
Perque fidem, et natum, praemia nostra, tuum.
Tunc aget aeternos Ecclesia laeta triumphos,
Ante sui exsultans ora sinumque Patris.IACOBI MAGNIFICA SEPULtura. Fratrum Iosephi trepidatio et consolatio. Vaticinium de morte sua, et liberatione e servitute Aegyptiaca.
NUllius memorate satis Pater inclite lingua,
Immensae famam quod pietatis habes,
Qui nos sollicitus teneris moderaris ab annis,
Qui gaudes nostros et numerare dies:
Sic rege curriculum periturae flebile vitae,
Ne bene monstratam desinat ire viam.
Una via, ad Dominum passu contendere recto,
Et firmam in duris retinuisse fidem.
page 80, image: s572
Officii perferre graves, vitaeque labores,
Inque suo stabili munere stare pede.
Praemia non dubie vitae sperare beatae,
Imminet oblatae cum brevis hora necis.
Sancte Deus, sacro sic dirige flamine mentem,
Peccatum labem ne putet esse levem.
Ut nulli in foribus metuendus dente molossus,
Languida ubi pressit membra sepulta quies:
Sic et nostra cubant imis delicta medullis,
Cum vires reprimit lex taciturna suas.
Moverit at varios si quando in corde tumultus,
Dilaniat vigilis viscera more canis:
Nano potest legis propria virtute rigorem
Ferre, Deo coram perditus omnis homo est.
Spectandus legis tantum est impletio Christus,
Quem videre fide, spe tenuere patres.
Afflictas agitat cum desperatio mentes,
Inque animo pugnas improba vita ciet:
Da Pater in trepidis sincerum rebus amicum,
Quem moveat ferus hic afficiatque dolor:
Quique malo possit fomenta adhibere tenaci,
Mens incredibili cum labat hausta metu.
Succurrant pavido tua dicta fidelia cordi,
Caesuro patriam porrige quaeso manum.
Tolle moras, nocet auxilium differre benignum,
Et sine te fortis nemo scit esse diu.
Has cum depuleris curas, tum cetera pelle
Noxia: servitium, vincula, bella, famem.
Ex Aegyptiaco furiosi carcere mundi,
Transfer ad aeternae gaudia vera domus.
page 81, image: s573IOACHIMI CAMErarii Pabeper.
Cum nihil auxilii terreno est orbe relictum,
Et nulla humanam res policetur opem:
Tendimus orantes trepido cum lumine palmas
Ad te, summa poli qui Deus astra tenes.
Hoc fieri amisso prudentes tempore clamant,
Et rident serae languida vota precis.
Et non hoc nostri divina camoena Georgii,
Non alius quisquam relligiosus, ait.
Ille et ab humano desperans Marte triumphos,
Concinit aetherea fixa tropaea manu.
Quae quicunque leges, dic, O patris unice fili,
Dextera quod restat nunc tua Christe gerat,
page 82, image: s574GEORG. FABRICIUS CHEMNICENSIS, D. IOHANNI Tetelbachio, verbi Dei ministro, compatri suo S. D.
IN rerum a Deo conditarum varietatem, ordinem, pulchritudinem cum intuemur, operum tot atque tantorum sapientissimum auctorem Deum recte admiramur: sed nihil profecto admiratione dignius, et cogitandum saepius, quam quo idem consilio condiderit, et quomodo propagaverit, omnibusque temporibus conseruaverit Ecclesiam suam. Omnia enim quae, terrae marisue amplitudo complectitur, hominis causa: imo et caeli ipsius lumina, quae naturae incrementa praebent, tempora actionesque distinguunt, communibus omnium utilitatibus seruiunt, propter eundem condita manent in officio. Homo vero ipse ad agnitionem conditoris in lucem productus, et in sedem mundi ornatissimam, atque amplissimum domicilium collocatus est, ut rerum superarum spectaculo fruatur, sitque custos et possessor bonorum maximorum: sed non ingratus aut mutus atque stupidus, verum qui mente per haec omnia percurrens, consideratione ad gratiarum actionem se ipse excitet, et ad Dei agnitionen ac laudem instruat quamplurimos. Homines auten qui
page 83, image: s575
Deum esse sentiunt, eumque verentur, in coetum quendam certum vel animis vel corporibus collecti, Ecclesia nominari solent. Illa tamen ex Dei operibus intelligentia, cultusque ex timore profectus, nondum constituunt vere Ecclesiam. Etenim fuerunt multi, qui res illas admirabiles vi mentis atque ingenii inuestigarunt: quique et splendidissimum caeli volumen, et stellarum positus ratione sunt comple xi: tum varietatem naturae, quaeque in natura sunt rerum, acute perspexerunt: praeterea animalium multitudinen, ortus, formas, victum, remedia considerantes, esse aeternam et sapientissimam mentem dixerunt, cui originem, moderationem, incolumitatem rerum conditarum asscripserunt: quae mens omnia generans ac sustinens, ipsa immortalis, sempiterna, excellentissima, liberrima sit, summaeque potentiae ac bonitatis, cultu et veneratione dignissima. Quamuis autem isti viri acres et seduli investigatores fuerint, sintque ex operibus Dei multis et mirificis in aliquam notitiam adducti, Ecclesia tamen non fuerunt: naturae ductu et mentis sagacitate, quae Dei erga hominem voluntas, non assequebantur, neque de incorrupto eius cultu ab ullo certiores facti sunt. Ex qua dubitatione et inscitia superstitiones innumerabiles, et ceremoniae non modo Deo non gratae, sed nefariae plane et abominabiles, et maxime incertae omnibus temporibus atque locis excogitatae. Sapientiores, ut Chaldaei et Persae, ignen. Graeci
page 84, image: s576
et Romani reliqua pro numinibus habuerunt elementa. Lumina caelestia, Solem et Lunam adorarunt Medi, coluerunt Scythae: stellas et certa sidera Phoenices et Assyrii venerati sunt. Multi aut mortales aut metu potentiae territi, aut beneficiorum magnitudine allecti, hon ores supra homines hominibus tribuerunt: aras, lucos, flamines, sacrificia, templa dicarunt: et ii fere, qui cum animos exstingui cum corporibus crederent, Deum esse voluerunt id, quod nihil esse amplius, ipsi sensibus comprehenderent. Aegyptii omnium levissimi, ab intelligen te natura summam reverentiam transtulerunt ad belluas, seque coram canibus, bobus, ibide, crocodilo, oxyrincho supplices prostraverunt. Nec his contenta hominum stultitia, in silvarum arbores, et saxorum congeriem, ac montium molem, Dei nomen cultumque deriuavit. Nonne enim Dryades et Oreades suas indes appellationes a Graecis acceperunt# Nonne placarunt hostiis Erycem monten Siculi, Atlantem Mauritani, Amanum Cappadoces# Nonne urbi suae templa Romani statuentes, eam adorarunt modo cum Salute, modo cum Venere, ut eandem cum Minerva in arce sua Athenienses# auditu ridiculum est, quod porri bulbus intecto, caeparum capita in hortis, quae aut brevi tempore perire, aut in terra marcescere viderent, moverint Aegyptios, ut iis honoren quasi diis tribuerent. Vanitatem numinum fictorum, secuta cultus immanitas est, ut Deum placatum caede effici, et sanguine hominum existimarent.
page 85, image: s577
Hospites et peregrinos mactatos a Scythis, Thracibus, Italis, Gallis, Britannis, memoriae proditum est: liberos suos immolarunt reges Poenorum et Moabitarum: nec ab iis abstinuerunt facinoribus Manasses Iudae, et Achas Israelis, reges in Dei populo educati et praepotentes. Cultellis subulisque in sua ipsorum membra saevierunt Cybeles et Bellonae sacerdotes: idem Bahalitici fecerunt, et eorum imitatores monachi Machometani in hunc dien faciunt. Spartani pueros ad necem flagellis caedebant Dianae, Arcades puellas Dionysio. Sublato tandem pudore divinitas delectari libidinum foeditate credita: idque ausi tradere sacrificuli, rectores Rerumpublicarum fieri etiam passi sunt. Corinthii puellas virgines religione, Phoenices omine, Assyrii praeconio, Locrenses voto, Sicenses lege, Heliopolitae consuetudine, Cyprii mandato, Lycii mollicie prostituerunt. Quo habitu per dies quadraginta ante bovem Memphiticum, mulieres Aegyptiae religionis gratia steterint, pudet dicere. Sed quis aut meminerit, aut enumeret omnia humanae insaniae et vanae superstitionis prodigia# Cum aut haec non a singulis hominibus, nec ab una aliqua gente prodita commissaque sint: nec a barbaris tantum nationibus usurpata, sed in eraditis cultisque urbibus comprobata: cumque negligentia et securitate irrepserint ea dem mala in populum Christianum: apparet quidem certe omnes homines in maximis tenebris erroribusque de Deo versatos, et versaturos
page 86, image: s578
perpetuo fuisse, cum contemptu et odio Dei: nisi luce nova atque caelesti mens illustrata, avocetur a tam ridicula, tam sanguinaria, tam foeda caecitate atque ignorantia. Quamobrem doctrina de Deo, quinam ipse sit, et quo ritu coli digne velit, tum de voluntate ipsius erga homines, atque animo quo singulos amplectatur, quaque ratione nostram excitet et ad se mentem deducat: et traditur solummodo in Ecclesia, et constituit quoque Ecclesiam veram. Homo autem cum initio esset ad agnitionem et observantiam auctoris Dei perpetuam conditus, maxima sua cum felicitate: man dati quod acceperat violatione, gratia Dei excidit, et in exitium miserabile se coniecit. In qua maestitia miseriaque a Deo destitutus, et desertus non est, qui cum Ecclesiam, qua et ab Angelis in caelo, et ab hominibus in terra aeternis celebraretur temporibus, instaurare sibi constituisset: hominen aerumnosum ac perditum in gratiam recipit, et nova nascituri filii consolatione erigens, spem veniae ac salutis indubitatam proponit. Qua spe fundata nixaque Ecclesia, firma semper et inuicta exstitit. nam nec in diluvio orbis terrarum tota interiit, nec cum Sodomorum ruina atque cineribus concidit, nec ullis calamitatibus abrepta penitus et sublata fun ditus fuit: cum in conmuni totius mundi naufragio gubernatoren, in urbium incendiis ducem, in mari rubro comitem, aliisque periculis liberatoren haberet Dei filium: cuius se praesentia
page 87, image: s579
atque ope sustinet, et fide in ipsum incolumis ac superstes semper evadit. Hunc Filium Deus in una gente promissum, temporibus postremis non uni genti, sed omnibus sub caelo nationibus exhibitum, patronum et tutorem constituit Ecclesiae: qui naturam hominis assumens, divinam retinens, morti se ac cruciatibus subiecit, et in imagine sua nobis eam quam amisera mus, retulit, nostrae enim deformitati suam obiecit pulchritudinem, damnationi crucem, indignitati iustitiam, morti vitam. Illam vero quam sibi adiunxit et copulavit Ecclesiam, non e lignis marmoribusue exstruxit, neque uni alicui loco affixit praecipuo: sed in animis atque pectoribus hominum collocavit, ubicumque gentium aut locorum eius beneficio homines egerent: egebant autem omnes, locis omnibus atque gentibus. Eandem denique non ostentatione inani, ave pompa theatrica, neque perituris opibus dicavit per alios: sed agnus ille iam inde ab ultima mundi origine mactatus, suo sanguine in cruce effuso, propriam sibi fecit, et e prophana atque immunda sanctam innocentemque reddidit: et servitute durissima oppressam, in pristinum gratiae et libertatis locum restituit: nec pro ea orare ac propugnare, tanquam custos assiduus, et propugnator fidelissimus, ullis temporibus desistit. De Ecclesiae aut et piorum defensione, quam et in calamitatibus communibus publice, et in suis quisque angustiis privatim sentimus, scripturo non nihil, duo tempora
page 88, image: s580
fuere consideranda, recentia atque antiqua. De recentibus, quo minus explorata et certa habeamus, eorum hominum qui sanctorum virorum certaminibus atque victoriis sua affinxerunt somnia, improbitas et malitia effecit, ut, secundum uulgare de humana levitate dictum, Quid credas, aut cui credas, nescias. Publicarum quoque et singularium defensionum autabolita memoria est, aut non obserata frequentia. Arcadii et Honorii Impp. temporibus, maiore propemodum miraculo tyrannus Gothorum Rhadagastus, ab urbe fugatus Roma, quam Achabi regis dominatu Benhadadas Syriorum a Samaria, Syrus enim armis hostium, quantumvis paucorum, centum millia militum: Gothus totidem et amplius amisit, ne uno quidem extincto, sed ne vulnerato qui dem milite Romano: ut D. Augustinus scribit. Duae in exercitibus Imperatorum legiones meruerunt, Domitiani temporibus Melitena, Diocletiani Thebea. Haec ex Aegyptiis, illa ex Armeniis conscripta fuit: prior a sociis Fulmi natrix, et a Graecis tieraunobo/los2 appellata, quod non pila modo in hostes manibus immitteret, verum etiam vi precum caelitus fulmina torqueret: altera quoque res maximas, et Christiana professione dignissimas gessit. Utraque propter religionis observationem, et eius retinendae constantiam, primum decimo quoque ad supplicium rapto, deinde exauctoratis omnibus ferro deleta ab impiis principibus fuit. Talia periculosis Ecclesiae temporibus acciderunt innumera:
page 89, image: s581
sed aut obscurata negligentia est, aut mendaciis corrupta, tantorum pro CHRISTI nomine factorum gloria atque nobilitas. Quamquam quid mirum est, id esse factum# cum homines superstitiosi et temulenti non solum vera reiecerint, et ea conmentis ac fabulis contaminarint: verum etiam nullo modo piandum adiecerint nefas atque flagitium, ut a Deo desciscentes, uni illi honoren debitum inuocationis cum hominibus, communicarent: his fortunarum, vitae, studiorum, Rerumpublicarum, Ecclesiae denique defensionen attribuerent: utque per eos aditum haberent ad Deum faciliorem, vota iisdem facerent, peregrinationes susciperent, aras dicarent, pulvinaria sternerent, templa exaedificarent: cum tamen, ut Timotheo Paulus scribit, unus Deus sit, unus etiam conciliator Dei et hominum, homo CHRISTUS IESUS: et, ut concilio Pontificum loquitur Petrus, praeter IESU CHRISTI non aliud nomen sit, in quo nos oporteat salute consequi. Atqui de victoriis sanctorum, quas stefa/nous2 appellare suavissimo ac gravissimo poetae Prudentio placuit, tradita quae sunt, ea sanis hominibus ac piis mentibus ex eorum lectione auctorum, qui absque divini nominis infamia, sancte et simpliciter posteris tradiderunt, relinquimus cognoscenda. Hoc autem tempore, ut de Ecclesiae defensione, ac triumphus sanctorum aliqua et ad fidem certa, et idonea ad consolationen afferremus exempla, ex sacris ea libris, et antiquissimis
page 90, image: s582
Ebraeorum historiis delegimus, nullius pii cognitionem fugientia, et ore Spiritus Dei testata. Ex quibus manifestum est, quomodo aeternus et omnipotens conditor ac gubernator Ecclesiae Deus, aut per Angelos mirifice, aut per Heroas fortiter, aut per aduersarios de suis ipse aduersariis triumpharit potenter. Angelorum praesidio liberata saepius Ecclesia est, ne in humanis tantum opibus, aut obiecta oculis potentia haereremus: armis etiam virorum praestantium defensa, ut eam esse sciremus animosam, ac periculorum contemptricem: aduersariorum denique manibus propiis, aut violentis ruinis vindicata, ne operum mirabilium effectorem Deum negare quis auderet. Cum igitur hostes Ecclesiae a suis ipsorum telis tuti non sint, cumque victorias plurimas et gloriosas boni viri ac fortes reportarint, cum Angeli denique ipsi pro nobis stent ac propugnent: statuamus excelso et fideli animo, nec tyrannorum potentiam diuturnam, nec feritatem impiorum impunitam, tum Ecclesiae praelia auspicata et felicia, et piorum defensionen, etiam his miserrimis temporibus, et quasi extrema mundi vespera, futuram perpetuam. Prae clare dicuntur in Sacris literis illa, de protectione gregis pusilli, de attactu pupillae Dei, gestatione Ecclesiae in utero caelesti: sed historic illorum verborum veritate testantes, in aures atque animos hominum altius demittuntur. Quis enim est, cum Abrahami, Iosephi, Davidis,
page 91, image: s583
Ezechiae: cum Betuliae et Samariae urbium varia pericula, et praesentes ex iisdem ereptiones cognoscit: qui non spem concipiat, se quoque in similibus malis iri liberatum# Eadem vero spe, nostrae indignitatis cogitatione aut diminuta, aut obruta: alia se in his exemplis offert consolatio, cum illos viros excellentiscimos aliquando non minus, quam nos sumus, imbecilles animo, aut peccato contaminatos, aut diffidentia (quae vitia humana reliqua vincit) lapsos esse mens animadvertit: urbes quoque summis beneficiis affectas, similiter fuisse peccatis obnoxias: verum tamen nec has derelictas, et illos a Deo susceptos, quoties de suis delictis ex animo conquesti, et Dei misericordiam suspirantes, ad frugem, ut dicitur, meliorem se retulerunt. Saepius igitur repetenda eiusmodi historiarum, et inculcanda notitia est, ut talium exemplorum copia, et multarum liberationum recordatione, cum ad pietatem, magnanimitatem, constantiam animare: tum in primis ad laudem divinae potentiae ac bonitatis, nos quoque ipsos incitare valeamus. Occasionem laudandi atque praedicandi Dei, quamvis ea deest nullis temporibus: nunc tamen iustam atque evidentem nacti sumus: tu, cum Dabercusio et Figulo, tempore pestis periculosissimo, quae familia quoque tuam attigit, Dei benignitate liberati: ego cum Madeburgo, ipsius
page 92, image: s584
quasi manu in loca tutiora deducti. Tu autem, Compater, cum propter munus Ecclesiasticum maiore in sollicitudine sis: et domestico maerore, quem literis significasti, anxius magis fueris, hos libros Victoriarum caelestium ad te mitto: eoque magis, quod aliqui acetum asperserint vulneribus tuis: quibus, si homines essent, et fungi officio vellent, facere medicinam debebant. Cernentes aurem ex propositis sanctorum virorum certaminibus, Deum non modo pios diligere, ac tueri patris animo: verum etiam patris indulgentissimi affectu, eorum periculis affici, gemitus colligere, preces audire, lacrymas detergere, et omnes ipsorum afflictiones pro grato reputare sacrificio: optima spe simus, et nos nostraque ei maiore animo conmittamus, oremusque ut hanc fiduciam suo Spiritu nostris in mentibus augeat atque confirmet. Vale: Ruri, ad Rederam, Calend. Decemb. Anno a natali die Christi M. D. LII.
page 93, image: s585GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber primus. Triumphi angelici.
TRIUMPHUS I. ANGELUS TRUCIDANS PRImos partus Aegyptiorum.
Exodi XII. Psal. CIIII. POENA CONTUmaciae.
PEriuri nullo Pharaonis frangere monstro
Duritiem Amramides et fera corda potest:
Ac licet haud uno pugnaret in hamide terra
Prodigio, auditus non tamen ille fuit.
Sanguineis mutat currentia flumina rivis,
Exitium muto fert gravis unda gregi.
Educit ranas, turpes foedoreque lendes,
Et vermem, ignotum gentibus ante malum.
Sternuntur pecudes scabie, cadit hulcere [sic] uulgus,
Ignito tegitur grandinis imbre solum.
Inde nocens vastat saltus agrosque locusta,
Et tenebrae ex oculis eripuere diem.
page 94, image: s586
Nil sine clade fuit: pereunt hominesque feraeque,
Siluaque quidquid habet, terraque quicquid habet.
Iam Deus extremam meditans immittere Plagam,
Prospexit populo fidus, ut ante, suo.
Agni mactati de sanguine tingere postes,
Liminiaque in domibus claudere cuncta iubet.
Nec mora,, mandato peragunt solemnia ritu
Isacidae, festas concelebrantque dapes.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnes,
Obscuro placidus tempore somnus habet:
Exit lethifero cum vindex Angelus ense,
Et Phariam multo funere vastat humum.
Prodierat primas quodcunque in luminis auras,
Perque domos hominum, per pecorumque greges,
Morte cadit: solio clades iam regis ab alto,
Ad minimam seruae venerat usque casam.
Ast Ebraea mali gens expers mansit acerbi,
Pro populo vigilat qui tenet omne suo.
Quam late pingui se pandit flumine Nilus,
Hinc clausus Libycis montibus, inde mari:
Agri omnes plangunt, reboant ululatibus urbes,
Pectora pulsa sonant, oraque scissa gemunt.
Deflebant raptos matres sua gaudia natos:
Quantum nox, eheu, una doloris habet:
Terrori similis tanto non exstitit ullus,
Quam fuit Aegypti terra habitata diu.
Insolitae trepidant omnes formidine cladis,
Et casum metuit iam sibi quisque parem.
Exspectat Cenchres non orti lumina solis,
Deque sua populum cedere mandat humo.
page 95, image: s587
Cunctantes pellit, querulis plebs vocibus urget,
Ante oculos poenae tristia damna videns.
Vestis et argenti fuerat quae cuique supellex,
Portandam Isacidis ad sacra sponte dedit.
Aegyptus spoliata bonis, exhaustaque plagis:
At populus Domini salvus, et auctus abit.
Condidit Angelicas Verbi virtute cateruas,
Obsequiisque hominum iussit adesse Deus.
Seu punire malos, seu uult defendere sanctos,
Ad Domini imperium est turba parata sui.
Atque Agno prima mactato ab origine mundi
Seruit, et humanis officiosa bonis.
Caelicolis quoque nunc Ecclesia tuta ministris,
Nudatos enses in sua colla fugit.
Interitumque videt multorum laeta malorum,
Atque inter spinas, ut rosa verna, viget.
Nec secus ac circa frondosam surgit Idumen,
Et contra impositum palma repugnat onus:
Sic quoque pressa malis, se celsas tollit in auras,
Et sit sub magno pondere clara magis.
Cui quamuis hominum truculenta potentia pugnat,
Opprimit et variis membra pusilla modis:
Angelicis adiuta tamen, defensaque signis,
Contra hostes statuit pulchra trophaea suos.TRIUMPHUS II. ANGELUS INTERIMENS Israelem peste.
II. Samuelis XXIIII.
page 96, image: s588POENA PROPRIAE fiduciae.
ISaides claro sceptri donatus honore,
Hostibus et longa prosperitate priore
Subiecti cupidus vires cognoscere regni,
Utque armis veteres amplificasset opes:
Num suus aequoreas populus superaret harenas,
Quaeque habet excelsus lucida signa polus:
Instituit lustrare acto tot millia censu,
Et numerare sui fortia corda soli.
Militiae primo, mox fert mandata, Ioabe:
Quae tamen ut cauto displicuere viro.
Impulit urgentis vehemens sententia regis,
Qui monitus clausa respuit aure pios,
Zerviadenque malis excepit vocibus: atqui
Mens subito poenas ambitiosa luit.
In Domini dextra melius posuisse salutem,
Quam stulte tumidum viribus esse suis.
Regia persequitur non laetus dicta Ioabus,
Mandatis longam nec dedit ille moram,
Sidonios peragrat fines, celsaeque Damasci,
Quaque altum caelo Sina cacumen habet,
Littoreaeque subit praeruptum culmen Ioppes,
Iordanes ripam circumit inde tuam.
Plenaque iam decimae fulgebant cornua lunae,
Zerviades Regi nomina scripta refert.
Tum demum Isaiden sua pessima facta putantem
Paenitet, et sese clamitat esse reum.
Gadus erat vates, horrendae nuntius irae,
Qui iussu accedit regia tecta Dei,
page 97, image: s589
Elige, ait, quaecunque placet pro crimine poena,
Plectere contemptus uult tua facta Deus:
Aut tibi septennis nullos dabit area fructus,
Aut per tres menses te tuus hostis aget.
Sive trium morbi vis est toleranda dierum,
Te propter genti sunt mala parta tuae.
Anxius Isaides voluit ter tollere vocem,
Lingua ter est trepido muta repressa metu.
Angor, ait, sentitque suos mens aegra dolores:
Sed Domini satius duco subire manum.
Non cohibere suas humana superbia vires,
Sed Dominus clemens et bonus esset solet.
Forte Iebusaei patuit qua campus Araphnae,
(Qui locus augusta relligione sacer:
In quo mox templi fundantur tecta superbi)
Angelus ignito constitit ense minax.
In populos ensis lethalem conicit auram,
Ephratea tibi heu flebile terra malum.
Millia bis triginta hominum, et bis millia quinque,
Sustulerat rabidae vis inopina luis:
Tertia lux maestum caelo produxerat orbem,
Isaides Domini flendo gemebat opem.
Non vano quisquam confidens inuocat ore,
aut ad difficilem fert pia vota Deum.
Plaga relaxata est, et condidit Angelus ensem,
Redditaque est populo nuper adempta salus.
Exstruit, et pingues donis rex aggerat aras,
Factaque commoti lenior ira Dei.
Admissam superat Domini clementia culpam,
Nec solet esse, nisi cogitur esse, gravis.
page 98, image: s590
Angelicae vires, et quid quid possidet orbis,
In statione Deo cuncta volente manent:
Imperiumque tremunt validum, nutuque reguntur,
Illius et peragunt omne iubentis opus.
Cum favet ille, sua tum nos bonitate tuentur:
Cum premit, in meritum dant sua tela caput.
Saepe mali culpam pendit Respublica regis,
Cum spreto aggreditur facta superba Deo.
Quam pulchrum est, Domino tota confidere mente,
Nosque eius tutos esse putare fide.
Non cultus melior, non illi gratior ullus,
Quam sperare suum non aliunde bonum:
Ut nobis desint vires; fert ille ministris
De caelo, ardenti voce rogatus, opem.
Nec miser, aut orbus, cuius custodia talis,
Tale satellitium munit utrumque latus.
Verum qui surdas haec non admittis in aures,
Teque tuis stabilem viribus esse putas:
Consilii vacuus plorabis damna tuorum,
Et sero ereptas ipse quereris opes.
Non tamen in mediis cessabit gratia poenis,
Nec gravis aeternum saeviet ira Dei.
Cum veniam posito supplex errore rogabis,
Et culpam fugiens, postea gratus eris.TRIUMPHUS III. ANGELUS INTERFICIENS Assyrios gladio.
II. Reg. XIX. Esaiae XXXVII. II. Paralip. XXXII. Siracides XLVIII. I. Macc. VII.
page 99, image: s591POENA BLASPHEMIAE.
A Chasides patris vestigia foeda relinquens,
Flagravit Domini totus amore Dei.
Aenea adorati fregit simulacra colubri,
Delubra in celsis sustulit alta iugis.
Succidit lucos virides, statuasque deorum
Ignibus, eversa relligione, dedit.
Nec minus auspiciis vicit felicibus hostes,
Armaque pro sancta debita lege tulit.
Assyrio donec mandata tributa tyranno,
Finitimis victis pendere iussus erat.
Heu seruare modum nescit furiosa cupido,
Quae gestit partis addere plura bonis.
Ergo etiam Assyrius Solymas aspirat ad arces,
Atque Palaestini rex cupit esse soli.
Fortuna elatum Rabsacem, animisque superbum,
Multo in Iudaeos milite mittit agros.
Evomit insanas templa in caelestia voces,
Cassam, aiens, Domini viribus esse manum.
Subdita Medorum terrarum numina Regi,
Plurima quae flammis usserit ipse suis.
Ezechiam frustra populo spondere salutem,
Frustra implorari nomen opemque Dei.
Haec vasto ad cives iactans pro moenibus ore,
Implesset ficto territa corda metu:
Ni pietas mentes revocasset cognita Regis,
Et spes in Dominum curaque iacta Deum.
Amosidem proceres mittuntur poscere vatem
Auxilium, et tumidi dicta referre viri.
Rex pro Sidonio velamine, vilia sumens,
page 100, image: s592
Templum adit, et maesto flagitat ore Deum.
Nec non et populus supplex aduoluitur aris,
Et genitrix natis vota ferenda praeit.
Stat positis armis, palmas ad sidera tendens
Miles, et aetheream caelitus orat opem.
Ponite corde metum, vates ait: haec mihi dicit
Dicta Deus, vobis haec ego dicta fero:
Non ullo vester cingetur ab agmine murus,
Non cadet in Solymas missa sagitta domos.
Non clypeus circum fulgebit splendidus arcem,
Miles in hunc veniet nullus ab hoste locum.
Me propter Solymam defendam fortiter urbem,
Nominis ut magni notificetur honor.
Utque meo Isaidae constent promissa ministro,
Cuius sepe fuit vera probata fides.
Iam nova suspensas tenet exspectatio mentes,
Voce Deus vatis quam meditetur opem.
Exerit ille suas tum demum numine vires,
Quando hominum in duris cura laborat inops.
Nox tenebrosa polo, terrisque induxerat umbram,
Corpora deposuit functa labore quies:
Angelus Assyrio madefecit sanguine campos,
Vix adeo numerum turba necata capit.
Sic torrens fusi manat tellure cruoris,
Ut praeceps subitis imbribus unda cadit.
Obstupuere oculi miracula tanta videntum,
Cum factam caedem prodidit orta dies.
Abide natus agit grates, Dominumque celebrat:
Cui cadit ante aras multa hecatumba sacras.
Culmina prosiliunt laetantis celsa Sionis,
page 101, image: s593
Et Solyma festus personat urbe dies.
In Domino cuius stabilis fiducia, nun quam
Fallitur, eventus spes habet illa bonos.
Cum dolor in summo est, velutique puerpera nitens
Luctatur, nec quo se modo vertat, habet:
Indubitatus opem miris rationibus affert,
Prostratosque sua sublevat ipse manu.
Non tanto affectu quisquam se diligit ipsum,
Nos quanto omnipotens curat amore Deus.
Huic, dolor interior cum pectus sauciat aegrum,
Cumque tuum feriunt ventus et unda caput:
Fer pia vota, manus attolle ad sidera puras,
In iussos adole thurea dona focos.
Nec non consilium sanctorum exquire virorum,
Queis tribuit flatus corda perita sacer.
Nemo suis satis est munitus viribus, etsi
Possideat partas totius orbis opes.
Nemo sua pietate potest splendoreque niti:
Ante Dei faciem noxa lutumque sumus.
De Domino quisquis terrae caelique potente
Pendet, metitur robur et inde suum:
Eximie sapiens et fortis habebitur ille,
Et fidei tandem praemia summa feret.
Omnia quae fecit peccata, oblivio tollet,
Atque preces magni ponderis eius erunt.
Utque ipsum totus coniuret perdere mundus,
Praesidium saluus sentiet angelicum.
Nec Deus in sese sperantes deserit umquam,
Inque piis ornat, quam dedit ipse, fidem.
page 102, image: s594TRIUMPHUS IIII. ANGELUS SYRIOS FUGAtos murorum ruinis opprimens.
I. Regum XX. POENA SUPERBIAE.
SAmariam infestis incurrunt agmina signis,
Stantque in praerupto castra opulenta iugo.
Benhadadae ductum reges quater octo sequuntur,
E Syria lectus flos erat omnis humo.
Ad Regem minitans legatos mittit Achabum,
Proque salute urbis quae facienda docet.
Pravus Achabus erat, sanctos qui caede Prophetas
Sustulerat, fictis deditus usque diis:
Sed Deus ipse suos olim asserturus honores,
Non putat ingrati facta scelesta viri.
Se propter nomenque suum bona publica praebet,
Et nutu avertit cuncta timenda suo.
Corda Morasthitem per vatem territa firmans,
Consiliis acies instruit ipse Deus.
Praelia Benhadadus successu prima sinistro
Fecerat, et foeda caede repulsus erat.
Mox maiore movens hostilia castra tumultu,
Barbarico totam milite texit humum.
Exit et ad bellum montanae pauca iuventus
Samariae, et contra castra pusilla locat.
Non secus ac pastor praerupta cacumina linquens,
Caprarum exiguum ducit in arua gregem.
Septima prodierat caelo lux orta sereno,
Auspicio Ebraeis fausta futura bono.
page 103, image: s595
Cornua personuere, ciet cava buccina pugnam,
In tela et gladios uulgus utrumque ruit.
Millia qua pugna centum cecidere Syrorum,
Arripuitque citam reliqua turba fugam.
Moenia firma petunt fugientes urbis Apheccae,
Praesidium in miseris quae breve rebus erat.
Angelus eversae fundamina subruit urbis,
Murorum et fosso concutit ima solo.
Una ruina hominum viginti millia septem,
Incautos letho praecipitesque trahit.
Amriades nullas soluit pro munere grates,
Nec benefactorem praedicat ore Deum.
Benhadadae donans vitam, et mala foedera pangens,
Interitum domui comparat ipse suae.
Quis benefacta Dei grato satis explicet ore,
Quae clemens confert hostibus ille suis#
Non animos addas placida ut pietate scelestis,
Sed queat ut tantis conciliare bonis:
Nominis utque sui manifesta potentia fiat,
Omnibus est omni quae celebranda modo.
Dat Deus ipse animos, hebetatque hostilia tela.
Estque potens parua frangere magna manu.
Non semper vires, sed saepe in milite vincit
Caussa, Deus caussam cum fovet ipse suam.
Ergo quod ipse iubet, constanti perfice dextra:
Summus honor, iussis mentem adbibere Dei.
Atroces feriet quo scunque verebitur hostes,
Mandantis Domini qui pia iussa facit.
Ac si victorem quis forte effugerit ensem,
page 104, image: s596
Non tamen et tectas fugerit ille minas.
Pro nobis turres, concussaeque infima terrae
In rabidos hostes tela cruenta ferent.
Tu modo cui dabitur caelo victoria, tota
Mete Deo grates et sacra iusta refer.
Nam meriti quacunque oblivio coeperit hora,
Auferet omne tuum poena severa genus.TRIUMPHUS V. ANGELUS FUGANS TERrore Syrios.
II. Regum VII. POENA IMPIETATIS.
SAmariam Syriae bello cinxere cohortes,
Ducentes longas obsidione moras.
Iamque fames miseros exhauserat horrida cives,
Ante oculos dirae stabat imago necis.
Victus erat, modo dempta iugis armenta recuruis,
Atque columbinum pro sale stercus erat.
Torruerant flammis matres sua viscera natos,
Condiderantque truces in rabida ora cibos.
Quadrupedes modo quinque super: nec rebus in arctis
Cessat Saphatides fortia verba loqui.
Tollere cumque illum rex fervidus ense pararet,
Nuntius haud populo desiit esse boni.
Crastinus ante suum quam sol circumegerit orbem,
Sic frumenti, inquit, copia vilis erit,
Dimido ut siclo modius, nec pluris ematur,
Cesset ut in domibus tam diuturna fames.
page 105, image: s597
Mira senex populo loqueris deliria, quidam
praefectus tumido pectore regis ait.
Quamuis in caelo faciat Deus ipse fenestras,
Sermo tuus poterit non ratus esse tamen.
Verus ero vates, et te mea dicta probabo
Teste, sed haud visis ipse fruere bonis.
Dicit Saphatides: Nullius dicta Prophetae
Vana volant, cuius fatur ab ore Deus.
Dum tota unanimes uulgus iacit urbe querelas,
Ad populi Dominus respicit ipse precem.
Attulerant nigram vicina crepuscula noctem,
Tempore quo solitus pectora terror habet.
Angelus hunc auget terrorem: person at ingens
In castris fremitus: Quin Syre cedis, adest,
Hostis adest, secum regem coniunxit Hethaum,
Quosque Aegyptus habet terra propinqua duces.
Nec mora, continuo trepidantes castra relinquunt,
Non illis celeres scandere tempus equos.
Iungere nec sparsas obscura nocte quadrigas,
Non humeros clypeo, non tegere ense latus.
Abicitur totis castris pretiosa supellex,
Strataque erat multa veste, superba via.
Sic adeo abstulerat sanam trepidatio mentem,
Angelus immissam sic iuvat ipse fugam.
Fama, fame enectam, gratissima venit in urbem,
Castra relicta, fugae terga dedisse duces.
Tum uulgus spoliis, Syrioque quod invenit auro,
Damna amissarum pristina sarcit opum.
Collectum vili frumentum venditur aere,
Vatis dicta suam promeruere fidem.
page 106, image: s598
Quique illi ausus erat petulante resistere lingua,
Et levia in summum fundere verba Deum:
In porta pedibus nitentum concidit alta,
Nec partae potuit pacis honore frui.
Hei mihi, nulla Deo pro munere gratia fertur,
Ioramus populum perdidit ipse suum.
Quique Deo laudes, Elisaei dicere vatis
Debuit, immundi templa Bahalis adit.
Innumera humanae cum sint incommoda vitae,
Pendendum unius de pietate Dei.
Ut nos atra fames, utque aspera bella fatigent,
Et positas rapiant ensis et hostis opes:
Abicienda tamen non est fiducia fortis,
Quae levat in mediis pectora maesta malis.
Fide Deo caeli, vatesque fideliter audi,
Assiduasque pia concipe mente preces.
Dum carpes dulcem tenebrosa nocte quietem,
Depulsa surget nube, serena dies.
Nudus es, ipse Deus nudum hostis veste fovebit:
Pauper es, illius fundo opulentus eris.
Si premet aegra fames, eius saturabere pane:
Si sitis, illius dolia, vina dabunt.
Sume animum, exspectaque Deum: nec terreat umquam,
Vis inimicorum te truculenta, nimis.
Impius ad folii strepitum trepidabit inanem,
Amittetque cito quas cumulavit opes.
Nam terrore suos Deus implet et implicat hostes,
Excutit et celso quod teuuere [sic] solo.
At nos turba Deo confisa, manebimus omnes,
page 107, image: s599
Et dites erimus de bonitate Dei.
Ille gerit nostri curam: superosque ministros,
Qui nos conseruent, nostraque cuncta, dedit.
Turba prophana piis optatos surgere soles
Cernet, sed pressu est interitura gravi.TRIUMPHUS VI. ANGELUS VISU PRIVANS plebem Sodomiticam.
Genesis XIX. Sapientiae XIX. POENA LIBIDINIS.
THariades Sodomam per vernas liberat urbem,
Et Regum inuadens agmina quinque fugat,
Restituit patriae populum, populoque salutem,
Ereptasque manu vindice reddit opes.
Exiguo meriti duravit gratia tanti
Tempore: nam populus perditus ille fuit.
Perditus utque fuit, sic deteriora secutus,
Coepit peiores amplius ire vias.
Non curare Deum, miseros contemnere, leges
Negligere, iniuste vivere, ludus erat.
Contemptus recti, tumidaeque superbia mentis,
Improbitasque novis luxuriosa malis,
Et nimis impurae probrosa licentia vitae
Laudi erat, et sceleri continuasse scelus.
Si quis inauditas promebat criminis artes,
Sive voluptatis forte recentis opus,
Flagitiive novum genus introduxerat, atque
Moribus addiderat publica damna malis:
page 108, image: s600
Ingenii laudem, primosque ferebat honores:
Integritas illo maxima culpa loco.
Quique alibi infames, hac improbitatis asylum
Urbe frequens tota constituere sibi.
Nec quisquam tales audebat carpere mores,
Seque hostem ullius significare probri.
Inferni in terris si sedes ulla profundi,
Inferni sedes urbs Sodomaea fuit.
Unus erat Lothus, aduersus sua secula rectus,
In vera moderans relligione domum.
Saepe suos idem docuit meliora propinquos,
Inuisumque Deo linquere iussit iter,
Testatusque eius benefacta recentia, poena
Admonuit, quam tune urbs spoliata tulit:
Cum per Idumaeos amiserat omnia Reges,
In vincla, et miserum paene redacta iugum.
Ast haec dicta leves infelix fudit in auras,
Pro merito referens probra pudenda suo.
Usque adeoque nihil profecit iusta docendo,
Ut vicium in cunctos cresceret omne dies.
Sic mens illius turba est cruciata malorum,
Ut vincta qui fert verbera dura manu.
Forte sedens porta, sol cum se mergeret, alta,
Hospitio iuvenes accipit ecce duos.
Esse Dei nescit tecta sub veste ministros,
Compulit ut iussae tecta subire domus.
Ponit aquas pedibus, coxitque recentia farra,
condivit uultu colloquioque dapes.
Tempus erat, quo dant homines sua corpora somno,
Circumstat clausas plebs furibunda fores,
page 109, image: s601
Cum puerisque senes faciunt clamore tumultum,
Inque bonum iaciunt turpia verba senem:
Hospitibusque parant, patrio mihi more tacendum,
At tibi consuetum Romula rerra nefas.
Haranides dictis, insanos mulcet amicis,
Pollicitisque animos uult inhibere feros.
Improbitas nullas virtuti commodat aures,
Stultus et augetur praecipiendo furor.
Conantur firmos petulanter rumpere postes,
Atque senis castam vi temerare domum.
Quam iuvenes caelo demissi nube tegebant,
Ne clausam posset quis reperire seram.
Turba salax oculis (mirum) caligat apertis,
Et redit illaesa caeca vidensque domo.
Mox cum natabus trepidans educitur hospes,
Percipiens meriti praemia iusta sui.
Attigerant montes, glomeratur sulfuris imber.
Urbs fit cum foedis civibus, atra cinis.
Stat diuturna malis nullius gratia facti,
Et meritum ventis est magis omne fugax.
Tempora nec quaerunt, queis vere vita beata,
Atque Dei, parta pace, colatur honor:
Sed quibus impurae peragant nequissima vitae
Ocia, et in luxu vivere turpe queant.
Ac nisi doctrinae mansissent semina sanctae,
Tempora non essent haec meliore loco.
Nec meliore loco nostri sunt tempora secli,
Quo tenet in cursu libera frena furor.
Nam vexare pios, blasphemam soluere linguam,
page 110, image: s602
Cumque sacris ipsum dispoliare Deum,
Laedere non meritum, lascivam ducere vitam,
Omne patrare malum, praemia laudis habent,
Hulcera nec patitur tangi deformia mundus,
Sed nutrit morbos improbitate suos.
Dicta tamen templis, et doctis tradita libris,
Haranides aliquis condita mente tenet.
Nec sua, recta sequens, detorquet lumina retro,
Sed stabilem peragit simplicitate viam:
Atque Deum iusso colit obseruatque timore,
Instituens parvos in pietate lares.
Quem licet innumeris incessat vocibus orbis
Conetur pulsa perdere iamque domo:
Non tamen ipse piis negat hospita tecta ministris,
Proque illis pugnat qua ratione potest.
Ille etiam, flammis quando impia turba peribit,
Et mundi in cineres omnis abibit honor:
Tutus crit, tangens excelsa cacumina montis,
In quo perpetuae tempora pacis erunt.TRIUMPHUS VII. ANGELUS ERIPIENS VIsum Syriorum exercitui.
II. Regum VI. POENA CONFIDENTIAE.
IOramus pressus Syriis crudeliter armis,
Consilia a sancto plurima vate petit.
Nam leviore manu gentem ut superaret Ebraeam,
Ad tacitos Syriae rex fugit arte dolos.
page 111, image: s603
Collocat insidias aut montis valle reducta,
Obsidet aut caeeas fraude latente vias.
Samariae, vatis monitu, rex omnia sentit,
Et multa evadit sedulitate malum.
Quod Syrius castris loqueretur, milite coram,
Quodque in conclavi praemeditatus erat,
Voce Dei vates ad regem detulit, ac si
Auribus hausisset singula verba suis.
Benhadadas, totiens quem spes concepta fefellit,
Moliri cernens se sine teste nihil:
Miror, ait, nostras quis captet transfuga voces,
Consilii promens abdita cuncta mei#
Suscipit ex ducibus, non veri nescius, unus:
Haec hostis novit vate canente tuus.
Cernit Saphatides divino numine tecta
Omnia, et haec regi visa repente refert.
Quaesitum lectas mandat rex ire cohortes,
Qui soluant tanto regia castra metu.
Dothana barbarica mox est praecincta cohorte,
Hic sedes inopis parvula vatis erat.
Tota domus duo sunt, vates, vatisque minister,
Incolit exiguam sed Deus ipse domum.
At puer ut vatis currus conspexit, equosque,
Frigida semianimis pectora terror habet.
Nuntiat ad Dominum miserandis visa querelis,
Iamque putat captos hostibus esse lares.
Pone metum, vates, Non defensoribus, inquit,
Parua caret, domino peruigilante, domus.
Ecce Deus nubem pueri de lumine tollit,
Custodesque aedis vate precante videt.
page 112, image: s604
Mons erat ignitis circumdatus undique flammis,
Angelus aethereos plurimus urget equos:
Proque pio vigiles sunt in statione Propheta,
Ne vis infirmum laederet ulla senem.
Sancte Deus, quis te memori satis evehat ore#
Qui nostri curam more parentis agis.
Iamque propinquabant hostilia moenibus urbis
Agmina, dat vates supplice voce precem.
Mi Deus, his oculos his turbatam eripe mentem,
Ne caeci videant, quae manifesta tenent.
Vota sides sequitur: hostes nam lumine captos,
Intra altae ducit moenia Samariae.
Cumque tenerentur clausis Syria agmina portis,
Se captos visu mox redeunte vident.
Quos vati innocuo nexus et vincla pararant,
Gestasset collis perfida turba suis:
Ni vates Regem verbis placasset amicis,
Facta iubens Syrio mira referre duci.
Acceptus dapibus dimittitur improbus hostis,
Terraque ab infesto tuta latrone fuit.
In solo sperare Deo, tutissima res est:
Spem fidam nunquam non iubet esse ratam.
Exsulibus patriam caelestia templa paravit,
Subiecitque omnes totius orbis opes.
Illustrat sancto mortalia pectora flatu,
INque piis sedem cordibus ipse legit.
Nosque per aethereos mira ratione ministros,
Mille modis seruat, mille tegitque locis.
Hostibus est nostris hostis, quos mente rogatus
page 113, image: s605
Non dubia, iusso vindicat ipse modo.
Seque adeo facilem praebet pietate parentem,
Ve superet meritis nostra petita suis.
Defendit miserum corpus, mentemque gubernat:
Quasque dedit, duro tempore seruat opes.
De caelo carum donat super omnia Natum,
Qui gerit in membris uulnera nostra suis.
Arbitrio cuius motus, post ultima vitae
Tempora, dat superam regna beata domum.
Corpora sed citius numeres stellantis Olympi,
Quam benefacta queas commemorare Dei.TRIUMPHUS VIII. ANGELUS RESISTENS BIleamo, Ammonitarum vati.
Numer. XXII. Deuter. XXIII. Iosuae XXIIII. II. Petri II. Apocalyp. II. POENA IMPROBITATIS.
LIquerat ut Pharios gens Iosephaea penates,
Excelsa Domini libera facta manu:
Dum locupletis adit terrae felicia rura,
In qua lactis eunt flumina, mellis eunt:
Non valuit genti vis ulla resistere sanctae,
Prospera pro populo bella gerente Deo.
Armis audacem Chananaeum vicit Aradum,
Regnaque Amorrhaeus luget adempta Sehon.
De strato ferri Basanum deicit Ogum,
Distribuens urbes, distribuensque greges.
page 114, image: s606
Terror finitimas invaserat undique gentes,
Non animi satis his consiliique fuit.
Sollicitae natos pressere ad pectora matres,
Collo haesit coniunx exanimata viri.
Audierant reges bello cecidisse superbos,
Et data non uni corpora capta neci.
Ziphorides eadem metuens Moabita, remoti
Limina, transmisso munere, vatis adit.
Euphratem iuxta vates habitabat, at illum
Non cessat multa sollicitare prece:
Deuoveat diris venientes in sua regna
Isacidas, populo dicat amica suo.
Beorides monitu divino: Non ego regis
Possum implere, inquit, iussa, vetante Deo.
Dimissos frustra Balachus maiore remittit
Pompa, datque aliis dona ferenda viris:
Si forsan posset vatis mollire rigorem,
Et trahere in partes ambitione suas.
Propositum seruat vates: Non si mihi sceptrum,
Non aurum Balachus si daret omne suum,
Verba, inquit, Domini possem mutare iubentis,
Aut regi vestro mollia dicta loqui.
Sustulit alterius tenebras aurora diei.
Mandatum vates carpere coepit iter.
Impediit frenis asinam, sequiturque vocantes;
Exarsit moti protinus ira Dei.
Angelus exserto Bileamum detinet ense,
Deque via brutum cogit abire pecus.
Quod crura angusto dum trivit calle sedentis,
Verbera percusso tergore multa tulit.
page 115, image: s607
Quid premis iniuste seruum pecus# incipit aegra
Fari asina: haec merces digna laboris erit#
Ecce autem ut visus vati Angelus ense corusco,
Concidit, et prona lapsus adorat humo.
Assum (ait ille) tuis ut coeptis ipse resistam,
Et stultum impediam, quod male pergis, iter.
Quod nisi te cursu flexo seruasset asella,
Mucro tuum hausturus perside pectus erat.
Verum age carpe viam: sed nil tua lingua loquatur,
Quam praesens quae te iussero verba loqui.
It pavidus vates, et prospera cuncta precatus
Saraidis, Balacho dura minatus, abit.
Attamen astuto promebat pectore pravum
Consilium, populo quo nociturus erat.
Prostituat lectas ut tota gente puellas,
Alliciatque suis munera ferre diis.
Relligio violata, fides neglecta pudoris,
Irritant placidi mitia corda Dei.
Hoc Nahor, hoc Buzus monstrarat, avusque paterque:
Alter ad Euphratis, Tigridis alter aquas.
Nec consultoris Regem mala lingua fefellit,
Nec minus austori perniciosa fuit.
Quinque duces victi cum Midianitide gente,
Cumque tuo regno caese Moabe iaces.
Interit et ferro vates Bileamus acuto,
Consilium dederat qui levitate malum.
Cui Deus exhibuit caelestia munera vati,
Quemque animi expertem noluit esse sui:
Nil nisi quod caelo docuit Deus ipse, loquatur,
page 116, image: s608
Et Domini faciat iussa severa sui.
Munera nec Regum blandorum curet iniqua,
Nec pretio flecti pectora recta sinat.
Quisquis avaritiae studet, aut popularibus auris,
Hic vere nunquam de pietate docet.
Regibus, in miseris rebus reverentia vatum
Nascitur, in laetis ultima cura sumus
Tunc auro cupiunt mercari numinis auram,
Quae precibus, sola quaeque paranda fide.
Qui uult esse pius, pomposas deserat aulas,
Atque suae sortis munera paruus amet.
In primis illi studeat se iungere turbae,
Quae celebrat verum supplice corde Deum.
Angelici pro qua sunt in statione ministri:
Et pro qua vigilat, qui tenet alta, Deus.
Consilio prodesse malis, res plena pericli est:
Nam fert interitum perniciemque bonis.
Si non vis igitur miseranda occumbere morte,
Atque malis poenam ferre favendo parem:
Laedere re noli, vel dicto offendere sanctos,
Quos fovet, utque oculos curat amatque Deus.
His quamuis aliquis cupiat maledicere, verba
Omnia in ipsorum vertit acerba bonum.TRIUMPHUS IX. ANGELUS CAEDENS HEliodorum, Seleuci regis Syriae quaestorem.
II. Machab. III.
page 117, image: s609POENA SACRILEGII.
BEniamides, odiis iniustis, hostis Oniae,
Caecus avaritia, seditione potens,
Munere Thrasidae sibi conciliavit amorem,
Euertens omnes proditione bonos.
Insinuat Regi se per malefacta Seleuco,
Dum cupit illicitis aulicus esse modis.
Crimineque ut placidum premeret furiosus Oniam,
Infido versat pectore grande nefas.
Condita quae fuerant, auri argentique talenta
Totius et sacrae prodidit urbis opes:
Cura sacerdotum, mensque expers fraudis Oniae,
Quas tutas eius credidit esse fide.
Quid non improbitas audet, cum sacra fidemque
Abicit, et verum quis negat ore Deum#
Hortatu instruitur dubii sententia Regis:
Quique metum facti tolleret, unus erat.
Unus erat Simon hic, quo non sceleratior alter,
Gentiles superans impietate dolos.
Relligio sacrum fuit attrectare, sed isti
Persuadere nefas curaque amorque fuit.
Heliodorus erat, cui summam credere belli
Rex solitus, quoduis promptus adire malum.
Hic veniens solymam nil tale timentibus urbem
Civibus, ad populum regia iussa refert.
Inuadit templum donis opibusque superbum,
Et loca gentili non adeunda pede.
Squalidus incedit demissus lumen Onias,
Et signa in uultu maesta dolentis habet.
page 118, image: s610
Turba sacerdotum terra prostrata iacebat,
Mittebat querulos plebs gemebunda sonos.
Pro gemmis auroque ferebant vilia matres,
Plangebat teneros virgo puerque sinus.
Non secus ac subitus si moenia diruat hostis,
Caedeque direptas vastet et igne domos.
Audiit omnipotens alto suspiria caelo,
Neglexit populi nec pia vota sui.
Ecce vir altus equo, splendentibus aureus armis,
Sacrilegum illisa calce premebat humo.
Tum bini iuvenes caedebant fustibus, ausum
Tangere non licita dona sacrata manu.
Mutus inopsque iacet, pulsatus verbere caeco,
Deserit officium mensque manusque suum.
Semianimis multa fluitabant lumina nocte,
Spiritus angusto pectore rarus inest.
Attoniti circum quaerebant tuta ministri,
Qui domini flentes livida membra fovent.
Quaeque prius tacita mussabant templa querela,
Laetitiae plenis personuere modis.
Hosti vita ipsi precibus donatur Oniae,
Et sentit populi vota ferentis opem.
Nec tale ingratus meritum negat Heliodorus,
In toto sceleris corpore signa gerens.
Iam supplex illo soluit Soteria templo,
Quod spoliaturus, si licuisset, erat.
Heliodorus adest humilis: nil corda Simonis
Perfida dementis, signa Deusque movent.
Durior est Pario praefractus apostata saxo,
Ad celeres eius poena stat ante pedes.
page 119, image: s611
Difficile est auro commisso rite praeesse,
Divitiisque avidas abstinuisse manus.
Sed gravius multo, cum magnos quaeris honores,
Iustitiam, et sanctam non temerare fidem:
At dum magna petunt, inhiantque aliena Simones,
Flagitio evertunt astra solumque suo.
Sive datur templis illos regnare, foroque,
Iura opibus, leges utilitate probant.
Aut sacra prostituunt, aut publica commoda produnt,
Inque bonos pugnant seditione viros.
Cumque ipsi teneant et opes, sceptrisque fruantur,
Pauper ubique caret, iustus ubique iacet.
Instigant aliquem promissis heliodorum,
Et reges ficta religione movent:
Qui iussa illorum, quamvis iniusta, facessant,
Quique pericla, illis quae subeunda, ferant.
Interea peragunt pingues secura Simones
Otia, non homines, non metuendo Deum.
At cito tempus erit, cum illorum fama peribit,
Vitaque sulphureis non morietur aquis.
Scilicet horrendi comitantur gaudia fletus
Impia, nec finem sunt habitura mali.
Nam caelo residens, et numine cuncta gubernans,
Securae vindex improbitatis erit.
Ille Simoneos quoque nunc post pauca ministros
Tempora, possessa praecipitabit humo.
Puniet illorum tectas in luce rapinas,
Debitus ut templis restituatur honor.
page 120, image: s612GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi heroici.
TRIUMPHUS I. VIRGA MOSIS. MIRACULOsus Aegypti universae interitus.
Exodi XIIII. Psalmo CV. Ad Ebraeos XI. POENA PERTINACIAE.
GEns Iudaea iugo rigidi vexata tyranni,
Servitii rupit vincla, iubente Deo.
Vix Moses variis permovit pectora signis,
Ire Canopaea posset ut hospes humo.
Totius interiit flos una nocte iuventae,
Quam late reflua Nilus inundat aqua.
Ire iubebatur mandato regis Ebraeus,
Nec non coeptum urget territa Memphis iter.
Ibat ovans raptum Pharaonis carcere uulgus,
Laetitiae subitae sed breve tempus erat.
Ante stat unda maris, sequitur post terga tyrannus,
Alti obex cingit montis utrumque latus.
Fit sonus, et totis oritur trepidatio castris,
Et planctu reboat vallis Hirota gravi.
page 121, image: s613
Inque ducem uulgus iactat conuicia Mosen,
Poena novae ante oculos horrida mortis erat.
Erigit abiectos fortis sapientia Mose,
Quae signis multis ante probata fuit.
Ignavum, gens cara Deo, dimitte timorem,
Exspectaque Dei respicientis opem.
Spondet inauditam de caelis ipse salutem,
Praelia pro vita finiet ille tua.
Ille tuum moderatur iter: viden', ignea nubes
Angelico radiat fausta favore tibi#
Lumina non istos tua cernent amplius hostes,
Plaga Paraetonios hauriet una lares.
Nanque propugnator pro nobis Angelus astat,
Et populi tergum nube micante tegit.
Aequoreas virga Moses ut percutit undas,
Montani scopuli fixa stat instar aqua.
Gens calcat siccum (visu mirabile) marmor,
Eripitur placido perque sonora pede.
Attonitus monstris, et caeca percitus ira,
Immittit celeres rex furibundus equos,
Hortaturque suos: Ergo ibit servus inultus,
Hinc ait, e Phario plebs fugitiva solo#
Utque ingressus erat Rubrum cum milite pontum,
Pectora torpebant exanimata metu.
Nempe Deus turbat fluctu titubante cohortes,
Detrahit et fluxas curribus ipse rotas.
Extulit Amramides tunc per freta stantia virgam,
Obruit unda viros, obruit aequor equos.
Agmina non solito pereunt Maraeotica letho,
Nullus et e tanta clade superstes abit.
page 122, image: s614
Iamque natans aliquis, vacuus spe, gurgitis undis,
Iosephi verum praedicat esse Deum.
Inachiaque canem cum vacca culpat Anubim,
Datque in ridiculos aspera verba deos.
Interit Aegyptus, cantat praeconia Moses,
Feminea resonant tympana pulsa manu.
Castra fremunt plausu, vox multis nulla diebus
Muta fuit, celebri fertur honore Deus.
Illa superba animi periit vis, turba fidelis
Seruatur, siccum cui dedit aequor iter.
A primis serui peccati nascimur annis,
Mancipiumque feri daemonis omnis homo est:
Nos paradisiacis mendax qui exterminat hortis,
Quando eius nostra est vita necata dolo:
Femina cum vetitum decerpsit ab arbore pomum.
Porrexitque suo noxia mala viro.
Illa dies caeli miseros spoliavit honore.
Subiciens diro credula corda iugo.
Hei mihi, quos captis laqueos, quae vincla paravit,
Cum Babylon famulum pressit iniqua caput#
Unus homo nobis moriendo restituit rem,
Qui tamen ante fuit secula cuncta Deus.
Ille graves hominum casus, miserosque labores
Suscepit, patrios dum iacet ante pedes,
In se commissi derivans criminis iram,
Et laesi subiens iura severa Dei.
Ille suo nostram delevit sanguine culpam,
Atque salutari corda nouavit aqua.
Corruptam labem baptismatis abluit unda,
page 123, image: s615
Amissum reddens quicquid honoris erat.
Nos per aquas tuti transivimus: inde renati,
Caelitibus iuncti rursus amore sumus.
Contritum caput est torti crudele draconis,
Nat Pharao in vasto piscibus esca mari.
Dux noster Christus devicto daemone, morte,
Peccato, patrias duxit ad ipse domos.
Lata canit meritos Ecclesia salua triumphos,
Et celebrat tempus grata per omne Deum.
Qui caelis residens, pronas clamantibus aures
Porrigit, et nostris ingemit ipse malis:
Ferre paratus opem miseris, frenare potentes
Fortis, et una hostes mergere clade suos.TRIUMPHUS II. BUCCINA IOSUAE. EXCIdium Hierichuntis.
Iosue VI. ad Ebraeos XI. POENA MALITIAE.
NUnides veniens tumidas Iordanis ad undas,
Ambulat intrepido per vada sicca pede.
Mox adiens clausis trepidantia [correction of the transcriber; in the print trepidantiia] moenia portis,
Spectat casuras Hierichuntis opes.
Buccina personuit septenis alta diebus,
Advenit optata septima luce dies.
Insonuere tubae, reboans ferit aethera clamor:
Moenia, et excelsae procubuere domus.
Armatum pavidam uulgus ruit omne per urbem,
Tollitur hostili virque puerque manu.
page 124, image: s616
Nec prius exsertus vagina conditur ensis,
Omnia quam cespes corpora caesa tegat.
Caupona hospitii meritum capit unica pignus,
Et sedem in populo coepit habere Dei.
Una ruina solo totam hausit funditus urbem,
Vastavitque eius hostis et ignis opes.
Quid vis mutato Iordanes fluminis alueo,
Ad fontem versis quid've recurris aquis#
Omnia divino cedunt quae condita verbo,
Conditor haec nutu temperat ipse suo.
Nil prosunt clausis aerata repagula portis,
Et ruit omne, adamas ut liget illud, opus:
Cum tuba divini clarissima personat oris,
Clamantumque implent sidera voce preces.
Inque Deo ponit cum protectore salutem,
Et retinet, Dominum turba professa, fidem.
Tum desperatis nil prosunt hostibus enses,
Impia nec magnas arma tuentur opes.
Sola Rahab, quamuis infami obnoxia culpae,
Dum timet, et populi pars cupit esse Dei,
Hospita sanctorum, moresque exosa priores,
Eripit e media seque suosque nece.
Impia turba cadit, propriis confisa superbe
Viribus, et nullo damna levante perit.TRIUMPHUS III. TUBA GIDEONIS. CLAdes Midianitarum.
Iudicum VII. Esaiae IX.
page 125, image: s617POENA INIUSTITIAE.
MIdian aspiciens orientis lumina solis,
Bella Palaestinis aspera movit agris.
Hunc contra tumidumque minis, opibusque potentem,
Induit excitis Gideon arma viris.
Ipse, iubente Deo, gens Israelitica serret
Agmina ne forti se superasse manu:
Dimittit trepidos, animosaque pectora tentat,
Fluminis ad ripam pulcher Harode tui.
Deligit hinc iuvenes tota de gente trecentos,
Et triplici eximios in statione locat.
Fert manus haec vacuam facibus splendentibus ollam,
Illa gravem rauco quae sonat aere tubam.
Ut sonuere tubae, strepitu rumpuntur ut ollae,
Lampas et ut flammam plurima nocte vomit:
In se conversis ruit insanabile dextris
Vulgus, datque citae terga inhonesta fugae.
Ioaides sternit palantes: quatuor ille
Et capit, et captos sustulit ense duces.
Impie quid fragilem dubiis spem ponis in armis#
Nemo nocet populo, ni sinat ipse, Dei.
Scilicet ille suis animosque ducemque ministrat,
Exiguaque solet firma ferire manu.
In sua nec recipit trepidantem castra, sed illum
Qui celso novit pectore ferre crucem,
Quique suum toto prosternit gramine corpus,
Ut prono arentem sublevet ore sitim.
Hic generosa ferens, sacroque sonantia verbo
Ora, ferus turbat quas habet hostis opes.
page 126, image: s618
Ardentemque suae fidei cum lampada quassat,
Vertit in abruptam terga pudenda fugam.
Conterit omne quod est luteum: nec frangere cessat,
Bella gerens Domini, futile carnis opus.
Cum gladius Domini, cum vox sonat alta triumphi,
Tum Zephyro citius turba scelesta fugit.
Fide Deo, impugnaque malos: sic victa videbis
Ante iacere tuos castra inimica pedes.TRIUMPHUS IIII. MAXILLA SIMSONIS. CAEdes Philistaeorum.
Iudicum XV.POENA RAPTUS.
ZArgites, rapta Thymnatide, concitus ira,
Vulpe Philistaeos igneque perdit agros.
Tradere captivum quem plebs Iudaea iubetur,
Ut damni poenas penderet ille dati.
Quid facerent# domino quia mandabatur ab hoste,
Adducunt vinctum terga manusque virum.
Lucida laetantum ferit ingens sidera clamor,
Illudit capte vir mulierque viro.
Spiritus aethereo Simsonem robore firmat,
Vincla manu, sicut ignibus usta, fluunt.
Arripiens asini malam tum forte repertam,
Mille viros una deicit ipse nece:
Victor abit, facti signantur nomine terrae,
Ipse aegro sitiens gutture quaerit aquam.
Emittens fontem dens malae finditur unus,
Heroi fesso vitaque mensque redit.
page 127, image: s619
Scilicet hac ipsa par est contendere lucta,
Victoris quisquis nomen habere cupit.
Lex ligat, et duris constringit pectora nodis,
Et nos in certam proicit illa necem.
Nam non est hominum, legem qui compleat, ullus,
Mandataque colat qui pietate Deum.
Iudicio legis laqueati, tradimur hosti,
Et meritas poenas improba vita subit.
Sic igitur vinctis. est praesto numinis aura,
Quae captae soluit vincula saeva manus:
Quaeque Euangelii fundit sitientibus undam,
Mentibus unde aegris gratia larga fluit.
Ipse Dei natus, dum legi subditur, omne
Excutit effuso sanguine Christus onus:
Solamen, requies, victoria, gratia, vita
Reddita, iamque sumus libera turba Deo.TRIUMPHUS V. PEDUM SAMGARI. CAEdes Philistaeorum.
IUDICUM III. POENA LATROCINII.
AEgyptii excutiens saevas dominantis habenas,
Promissum poscens Ephratidesque solum,
Iussus erat cunctas armis exscindere gentes:
Sed voci raro paruit ille Dei.
Cumque sibi partam iam crederet esse quietem,
Aspera gentilis suscitat arma furor.
Nulla philistaeo sed gens atrocior hoste,
Quinque ferox ducibus, fortibus alta viris.
page 128, image: s620
Illa infusa plagis praedatrix forte propinquis,
Oppida vastavit caedibus, igne domos:
Atque greges vacuis abigens armentaque campis,
Inde abiit spoliis rursus onusta domum.
Anathides cernit dispersos Samgarus hostes,
Ut pavit patrios lata per arua boves.
In sua vota Deo gemitu precibusque vocato,
Fortis, ait, Domini est omnipotensque manus.
Arripiensque pedum quod pastorale gerebat,
Latronum fugiens fortiter agmen adit.
Sexcentos baculo, dictu mirabile, sternit:
Excutit et patria barbara vincla suae.
Nostra Deus variis castigat crimina poenis,
Ut legis faciat nos meminisse suae.
Vindice saepe manu patrium quatit ille flagellum,
Ne sinat in mores luxuriare malos.
Sed lethale tenet torpentia pectora frigus,
Quae secura suae prava salutis agunt.
Nec delicta prius miserae cognoscere vitae
Incipiunt, quam iam poena sit ante pedes.
Supplicium ipse tamen placatus mitigat omne,
Cum sceleris sontes paenituisse videt.
Nec partis hostes sinit exsultare triumphis,
Quos cursu in medio perdere saepe solet.
Viribus exiguis constat victoria: namque
Dextra Dei, populo virga pedumque suo.TRIUMPHUS VI. GLADIUS IONATHAE. CAEdes Philistinorum.
page 129, image: s621I. Sam. XIIII. I. Machab. IIII. POENA SECURITATIS.
SAuliades miro iuvenis stimulatus amore,
Facta animo secum principe digna movet.
Arx erat aereis scopulis circumdata: cuius
Pulsabat boreas hinc latus, inde notus.
Incidit hanc armis illi tentare libido:
Magna etiam in paucis gloria saepe venit.
Alloquitur socium: Si mens tibi certa, quod ausus
Suscipere, hoc mecum suscipe firmus, ait.
Annuit, et casus pariter descendit in omnes
Armiger, et domini grandia iussa facit.
De celsa specula venientes vider at hostis,
Clamat, et ut timidis improba verba facit.
Si vobis virtus, huc scandite: scandere nemo
Possibile humanis viribus esse putat.
Non mora, inaccessi superabant ardua saxi
Ambo: velut pennis forte levatur avis.
Viginti iuvenum sternuntur corpora letho,
Inque fugam reliqui praecipitanter eunt.
Terra tremit pulsu properantum: caeditur hostis
Ante ferox, patrios pulsus ad usque lares.
Mens sua cuique, Deus: sed pura mente colenti,
E non spinosa relligione, Deum.
Ipse Deus mentes Heroum suscitat altas:
Quaeque negant fieri posse, stupenda facit.
Cum Domino turres scanduntur: sublevat ipse
Credentum angelica corpora fida manu.
Concutit ille solum, fidentes percutit hostes:
page 130, image: s622
Ille potest uno vincere mille viros,
Si modo lenta fides scopulis non haeret, et ultra
Contendens, summum firma cacumen adit.
Lumina nec, subita vertigine territa, flectit,
Inque suis opibus feruida sperat opem.
Qui Dominum sequitur tacita se mente vocantem,
Pro populoque capit fortiter arma suo:
Vel socio satis est uno comitatus, et illi
Dant fera saxa vias, hostica signa fugam,
Omnis nempe Deo facilis victoria, sive
Vult magna, exigua seu superare manu.TRIUMPHUS VII. FUNDA DAVIDIS. GOLIAthi gigantis caedes.
I. Sam. XVII. POENA AUDACIAE.
ARma Philistini Iudaeae acerrima genti
Intulerant, populo plebs inimica Dei.
Castraque iam stabant Sochotaeo barbara colle:
Ocia securus libera miles agit.
Dextra mihi Deus, et telum: sic voce minatus
Impia Gathites soluerat ora gigas.
Stans primam ante aciem, Frustra considitis, inquit,
Viribus, est vester nomen in ane Deus.
Verba quater denas haec iactat frivola luces,
Pectora sollicitus terret Ebraea timor.
Non tulit hunc animis et vasta voce frementem,
Pro laude, Isaides promptus ad arma, Dei.
page 131, image: s623
Loricam spernens, et magni ponderis hastam,
Aeneaque insoliti cetera tela viri:
Ecce assum Domini bellator nomine nostri,
Nomina Zebaothi qui tremebunda tenet.
Ille tuum minuet robur puerilibus armis,
Eripietque mea colla superba manu.
Nec mora, libratam fert circum tempora fundam,
Et saxum aduersi frangit in ora viri.
Moles vasta ruit, rupes ut montibus alta,
Ac perit imbelli vis truculenta manu.
Cetera turba fugit totis timidissima campis,
Laudibus Isaides fertur ad astra puer.
Militat omnis homo, qui dat sua nomina Christo,
Quique Deo vero corde placere cupit.
Hunc ipsum castris peruersus circuit orbis,
Horribilis praefert cui sua signa satan.
Ille pios omnes fastuque minisque lacessit,
Quem contra fragilis non movet arma caro.
Sed trepidans proprias dum respicit improba vires,
Mussat, et abiecta mente pudenda iacet:
Praemia nec curat caelestia. nam nimis eheu
Turba pusilla sumus, perdita turba sumus.
Ecce autem sumens animum pro laude virilem,
Inque Dei ponens voce salutis opem:
Excedit castris pavidis, suaque expedit arma,
Suscipit et sola bella gerenda side.
Indomitus sternit satanam, fugat omnia mundi
Castra, redit carnis victor et ipse suae.
Intorque fundam fidei, verbi arripe saxum,
page 132, image: s624
Goliathumque trucem non trepidanter adi.
Ipse Deus per se, non saevo militis ausu,
Vincit, et omne sui destruit hostis opus.
Ille suis proprios extorquet ab hostibus enses,
Vertit et in nostrum quae nocuere bonum.
Ergo Deo confide, Dei victoria sola est,
Qui frangit molli maxima quaeque manu.TRIUMPHUS VIII. BACULUS BENAIAE. CAEDES provocatoris Aegyptii.
II. Sam. XIII. POENA TEMERITATIS.
AEmulus Isaidae factorum laude Benaias,
Magnanimos inter clarus honore viros.
Chretiadum rexit qui, Plethiadumque cohortes,
Hostilesque aliquot sustulit ense duces.
Qui rabidum rictus suffocat hiante leonem,
Se mittens alta tecta per antra nive.
Illum autem ut validis Aegyptius evocat armis,
Non tulit audacis verba superba viri:
Qui tamen indutis non solum pulchrior armis,
Verum etiam immani corpore maior erat.
Fert baculum Ebraeus, miles Memphiticus hastam:
Viribus iste suis fisus, at ille Dei.
Hic latratori corpus vovet hostis Anubi,
Ille Deo caeli parta trophaea refert.
Ioiades coepto per praelia prima duello,
O Deus iste cadat victima caesus, ait.
page 133, image: s625
Irruit, et magnis extorta viribus hasta,
Telis Niliacum comprimit ipse suis.
Membra dat alitibus: Solymis deponit in aris
Exuvias, summo vota trophaea Deo.
Ipse Deus fortes Heroes excitat omni
Tempore, quos verae laudis amore movet.
Et quibus ardentes in spirat numine mentes,
Urbibus auxilium ferre, levamen agris.
Exstinguant homines merita qui morte feroces,
Conficiantque truces, noxia monstra, seras.
Qui pugnent contra Babylonis tela proteruae,
Quae populi semper pestis acerba Dei est.
Quid Pelusiaca te miles harundine iactas#
Ante oculos gentis num tibi damna tuae#
Naufragii oblitus rege es Pharaone vetusti#
Dirus Erythraeo cum perit ille mari.
Haec eadem gens est, cuius nunc voce lacessis
Praestantem bello consilioque ducem.
Inuadis tellurem armis, clamoribus astra,
Ipse tua sed mox impietate cades.
Ecce latus propria tibi transfodietur ab hasta,
Ferre nequit sanctus corda superba Deus.
Temporibus cunctis poena morietur eadem,
Qui tua plena mali facta secutus erit.TRIUMPHUS IX. PUGIO EHUDI. CAEDES Eglonis regis Moabitarum.
Iudicum III.
page 134, image: s626POENA TYRANNIDIS.
DEbita Geraides cum vectigalia Regi
Ferret, et a populo munera missa suo,
Inuadit iuvenem patriae pia cura iuvandae,
Et molitur opus gens generosa novum.
Palmifera Isacidas Eglon spoliaverat urbe,
Subdideratque suo regna propinqua iugo.
Colloquii specie Moabitida venit in aulam,
Ac regem clausum solus Ehudus adit.
Anceps cui lateri furtim pendere sinistro
Pugio, in hostilem sica parata necem.
Rex forte aestivis carpebat solibus umbram,
Grande saginati nil nisi ventris onus.
Aenea traicitur per fartum cuspis omasum,
Propensumque acies rumpit aqualiculum.
Abdomen capuli penitus concluserat oram,
Vulnere nec ferrum ducere cura fuit.
Occlusis foribus, taciti per operta recessus
Effugit, et velox Seirata tecta petit.
Conclamat cives, implet cava buccina montes
Ephramidas, populus fertur in arma frequens.
Iam positis castris Iordanem accesserat amnem,
Ac Moabitarum caede natabat humus.
Illa luce refert clarum gens laeta triumphum,
Ad Stygiasque decem millia mittit aquas.
Saepe Dei populum gens opprimit impia bello,
Crimine cum populus desiit esse Dei.
At quando iussas resipiscens currit ad aras,
Placat et iratum supplice voce Deum:
page 135, image: s627
Auribus esse nequit ad vota precantia surdis,
Sed fert speratam nil remoratus opem.
Liberat ipse suos, pingues interficit hostes,
Quos alit e raptis census et olla bonis:
Quique suo immergunt sanctorum munera ventri,
Et vitae ducunt tempora more suum.
Qui molles captant securis mentibus auras,
Et stertunt hausto nocte dieque mero.
Esse quid hos dicas, nisi vilia pondera terrae,
Inque suo dignos ense perire luto#
Iam quoque fert tales Ecclesia mille per annos,
Legibus exitium perniciemque bonis:
Queis venter, Deus est: et caelum, lauta culina:
Relligio, vestes et sine crine caput.
Geraides aliquis nunc surgat, cuius in istos
Immundos homines pugio fortis eat:
Quique bonam pacem libertatemque piorum
Asserat, et terris auferat omne nefas.
Sive sacerdotes ducant, sive otia reges,
Publica momento res cadit inde brevi.TRIUMPHUS X. ACINACES IUDITHAE. OLOfernis caedes, regis Assyriorum praefecti.
Iudith. XIII. POENA ARROGANTIAE.
CIngitur Assyriis montosa Betulia signis,
Perpetiturque graves obsidione moras.
page 136, image: s628
Innumero latos Olofernes milite campos
Occupat, et variis tentat adire dolis.
Utque nihil iuvere doli, nil militis arma,
Inclusos lenta morte necare cupit.
Custodit puteos, ductusque avertit aquarum,
Sub terra positos effodit aere tubos.
Oris si demens audisset Achiora veri,
Non labor incassus, non foret ipse iocus.
Quin etiam audebat blasphemam tollere linguam,
Impiaque in caeli dicere probra Deum.
Esse Deum assyriae regem, cui pareat orbis,
Ad cuius iaceant numina victa pedes.
Iam gens pressa malis, et cincta minacibus armis,
Tabuerat longa languida facta fame.
Michaides urbis rector, templique sacerdos,
Dedere iam Medis se populumque parat.
Impediit timidos animi matrona virilis
Iuditha, tentandum nec docet esse Deum:
Sustentet fortes, inquit, patientia mentes,
Inque Dei spes sit non dubitata manu:
Ipse viam inveniet. Sic fata, appellat amicos
Consilii at certos non facit esse sui.
Habra mei custos nunquam temerata cubilis,
Mecum age propositam carpe animosa viam.
Castra petit, festos induta decenter amictus:
Sistitur ante tuum Mede superbe thronum.
Pectora verborum dulcedine barbara movit,
Nec uultus illum flectit honore minus.
Ardet, et impuros in puram concipit ignes,
Pollicitisque urbem iam putat esse suam.
page 137, image: s629
Apparat exstructae conuivia splendida mensae,
Seque replet multo fractus amore mero.
Crimine non animum, dapibus non polluit ora
Meraris, ex imo corde precata Deum.
Inque thorum trepidans morituri ducta tyranni,
Dat lacrymas, tacitis et movet ora sonis:
Me Deus Israel confirma, dirige dextram,
Respice ad intrepidae grandia facta manus.
Quodque fide aggredior facinus, tu perfice: clara
Nominis ut fiat gloria sancta uti.
Nec mora, falcato detruncat acinace collum,
Habra hostis tumidum portat in utre caput.
Ambae sublustris per amica silentia lunae,
Excedunt celeri Persicca castra fuga.
Illum, qui contra Dominum fuit alta locutus,
Sustulit incolumi femina Samaria.
Puluis et umbra animos in caelum tollere vanos
Audes, et summum carpere voce Deum#
Nec flatu parcens divinos poscis honores,
Et vis in populum sceptra tenere sacrum#
Nostra deus patrio punit delicta flagello,
Attamen affectum semper amantis habet.
Et licet interdum nobis mora longa videtur,
Non opportuno descrit ille loco.
Hanc humana nequit sapientia cernere lucem,
Praesidiis tantum nititur illa suis:
Audet et ipsa Deo tempusque modumque iuvandi
Ponere, consiliis perdita tota malis.
Impia turba sumus Deus, et tibi nostra fatemur
page 138, image: s630
Errata, ac nimium paenitet esse reos.
Sed non abicimus spem de pietate paterna,
Propitia in magnis est patris ira malis.
Immemor esse potest nati pater: at Deus ipse
In natos mentem uult retinere patris.
Cum furere incipiunt saevi feritate tyranni,
Innocuosque dolis, ense, fameque premunt:
Forte vel una preces effundens femina sanctas,
A lare, et a patria dimovet omne malum:
Quique movet tonitru caeli aurea templa sonoro,
Non humiles surda reicit aure preces.
Promptus adesse suis, praesente levare periclo.
Seu pia vota ferat femina, sive puer.
In Domino caeli felix Ecclesia gaude,
Ille suos hostes perdit, et ille tuos.TRIUMPHUS XI. CLAUUS IAHELIDIS. CAEdes Siserae, Chananaeorum regis Iabini, praefecti.
Iud. IIII. Psal. LXXXIII. POENA CRUDELITATIS.
SIsera conculcans ferratis curribus hostes,
Signa in Naphtalidum fert Chananaea solum.
Oppida subiciens Iabino plurima regi,
Finitimis ingens gentibus horror erat.
Huic Domini populus viginti subditus annis,
Servitii indigni vincula dura tulit.
Excitat audacem Lapidothis sancta Baracum,
Ut patria armata vindicet arva manu.
page 139, image: s631
Restituat leges, sacrorum instauret honorem,
Et reddat populo pristina iura suo:
Fatidicaque canens illustrem voce triumphum,
Ipsa quoque in castris maxima miles agit.
Occupat herbosi iuga Thaboris alta Baracus,
Chisonis ad vitreas signaque vertit aquas.
Ducebat contra non gentos Sisera currus,
Et lectam populi corda probata manum.
Sed Deus exterrens imbelli castra pavore,
Hostes in turpem conicit ipse fugam.
Agmina sparguntur latis palantia campis:
Sisera nec currus, nec moderatur equos.
Ac pedes effugiens, secreta Iahelidis intrat
Tecta, atque hospitii iura fidemque petit.
Comiter excipitur, dapibus pro tempore sumptis,
Inuadit fessi languida membra quies.
Heberis, a magno ducens primordia Mose,
Irruit, et facinus non muliebre facit.
Inscia sopiti figit per tempora clavum,
Et calidam multo sanguine spargit humum.
Protinus occurrit bellaci laeta Baraco,
Ac dextrae memorans inclyta facta suae:
Huc citus, inquit, ades: victricis praemia victor
Exuvias hostis splendidaque arma cape.
Qui prius innumeras vexarat Sisera gentes,
Feminea domitus nunc iacet ecce manu.
Heberis exsultat, collaudat facta Baracus,
Debora immensum tollit ad astra Deum.
Dat Deus arma, Dei munus victoria: seu uult
page 140, image: s632
Punire iniustos, sive levare bonos.
Non regem vel robur equi, vel machina belli
Plurima, non firmus currus et arma iuvant.
Elatum virtus non seruat multa Gigantem,
Non bellatorem ferrea dextra virum:
Si Deus aduersas ostendit numine vires,
Effundens irae lora severa suae.
Ipse solum, et solium regum virtute gubernat,
Omnipotente tenens quicquid ubique manu.
Ergo animos discant reges frenare feroces,
Inque opibus magnis rite timere Deum.
In primis populum non ense lacessere sanctum,
Qui curam verae religionis habet.
Hunc licet adversis excercens puniat ille,
Et praedae cupidis hostibus esse sinat:
Non tamen et parcet truculentis mente tyrannis,
Queis nec honestatis, nec pietatis amor:
Quique suis caeci sidentes viribus, omne
Quod patrare volunt, se quoque posse putant.
Illorum frangit tandem Deus ipse furorem,
Qui minimis opibus sternere summa solet.
Suscipit ille suos, victus prece, victus amore,
Quo nos membra sui corporis esse facit.
Ille suos magnis placatus honoribus ornat,
Feminaque est multis clarior una viris.
Viribus exiguis homines superare potentes,
Nempe Dei dignum cuncta potentis opus.
page 141, image: s633TRIUMPHUS XII. HASTA PINEHAE SACERDOtis. Caedes Simrii Israelitae, et Casbiae Midianitidis.
Numer. XXV. Psalmo CV. POENA SCORTATIONIS.
CArcere Niliaco, gravibusque egressa catastis,
Plebs Abramaea quae sata stirpe fuit:
Dum totiens summi spernit mandata Tonantis,
Insolitas errans cogitur ire vias.
Iam Moabitarum Sitimis consederat aruis,
Inque peregrina castra locarat humo:
Beoridae hanc Balachus conatur perdere vatis
Consilio, ergo nefas instruit ille novum.
Inuitat Beoris nomen celebrare Bahalis,
Et vesci vetitis per sacra laeta cibis.
Prostituit placitas tota regione puellas,
Aspera blanditiis pectora vicit amor.
Vana superstitio, vitaeque libido prophanae,
Pro sancta coepit relligione coli.
Nec facinus quisquam foedum celare parabat,
Nulla verecundi cura pudoris erat.
Immemoresque Dei, quod mente oculisque probabat
Quisque metu posito, turpe peregit opus.
Ipse duces omnes suspendit ab arbore Moses,
Millia datque hominum bis duodena neci.
Simrius ingreditur cum Midianitide scorto
Castra, cui notum Casbia nomen erat.
page 142, image: s634
Nil veritus Mosis uultum, nil agmina plebis,
Nil iram excelsi iudiciumque Dei.
Ergo sacerdotis, pro se certamina laudis
Quis subeat, mentem suscitat ipse Deus.
Irarum Pinehas animoso pectore flammam
Concipit, ultrici sumit et arma manu,
Visceraque amborum contenta traicit hasta,
Supplicium et populo mitigat omne suo.
Ira Dei cessat: Deus huic dabo foedera pacis
Certa, ait, hic omni tempore noster erit.
Proque Dei populique sui pugnavit honore,
Dextra eius nostras fortiter ulta vices.
Ille sacerdotis cum posteritate fruetur
Munere, dum magni stirps Aaronis erit.
Quisquis habes sano sanam cum corpore mentem,
Munera clementis tam pretiosa Dei:
Fac tua vasa Deo sancta incorruptaque serues,
Nec violes templum pectoris ipse tui.
Inquinat impietas animum, petulantia corpus,
Atque furor punit iustus utrumque Dei.
Te primum serva scelerato a crimine purum,
Eximoque Deum corde timere stude.
Publica dein vitiis exempla trahentibus obsta,
Hoc etiam poteris more placere Deo.
Eximium decus haec victoria clara meretur,
Atque datur flatus numine sola sacri.
Scandala qui vultu connivet ad omnia lento,
Impia mollitie comprobat acta sua.
page 143, image: s635GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi hostiles.
TRIUMPHUS I. SELLA HELI PONTIFICIS ipsum evertens.
I. Sam. III. POENA INDULGENtiae in patre.
OBlata Helides dum dona recenset ad aras.
Sacrificusque Dei seruat uterque domum.
Non tota iuvenes Dominum sunt mente secuti:
Numina quae colerent, Venter et Olla fuit.
Plurimaque addentes lascivae opprobria vitae,
Iratae facti fabula plebis erant.
Ut rumor patrias indignus perculit aures,
Advocat, et natos voce monente rogat:
Non tantum, nati, pudor est admittere crimen,
Ut populo exemplum sitis uterque mali#
Quod si quis factis homines offendit iniquis,
Iudiciis hominum conciliatur amor.
page 144, image: s636
Sed quis componet durae certamina litis,
Ingens offensi cum furit ira Dei#
Ista senex surdas natis cantabat ad aures,
Nil movere preces, nil valuere minae.
Sume animum, ac legis mandatas exige poenas,
Desine et indulgens amplius esse pater.
Poena tibi ante pedes: non longum, occumbit Ebraeus,
Saeva Philistaeo bella parante duce.
Arca dei in populi Helidis comitantibus agmen
Advenit, afflictis rebus ut addat opem.
Occisis rapido ter denis millibus ense,
Capta in barbaricum ducitur Arca solum.
Occumbunt fratres: sella resupinus ab alta
Cervice effracta, concidit ipse parens.
Alteriusque uxor nati, curvata dolore,
Immaturum utero flebilis edit onus.
In qua sella olim consederat aureus Helus,
In qua sessurus postea semper erat:
Mollitie natos cum perderet, excidit illa,
Extinxitque suam prava fovendo domum.
Abice femineam plectendo crimine mentem,
Fortiter officii iura tuere tui.
Quod iubet ipse Deus, non est contemnere tutum,
Perfice, quodque iubet, qua ratione iubet.
Hos monitus rigidas si non demittis in aures,
Lapsa tuum minuet sella premetque caput.
Quodque prius fuerat sublimis culmen honoris,
Id fiet domui prima ruina tuae.
Disce parens autem quantum indulgentia damni,
page 145, image: s637
Quot mala, sanguineas quot parit illa neces.
Moribus informa natos, frenisque coerce:
Haec aetas vitiis luxuriosa suis.
In teneros, virgis: in adultos, utere poenis,
Atque resiste, potes qua ratione, malo.
Nec tibi, nec patriae, nec charis denique natis,
Infer mollitie maxima damna tua.
Cum semel ardescit, iusto commota dolore,
Non punire gravis desinit ira Dei.TRIUMPHUS II. GLADIUS SAULI REGIS, IN ipsum conversus.
I. Sam. XV. POENA INDULGENTIAE in magistratu.
IUssus Idumaeam Cissides tollere gentem,
Cum pueris iuvenes, cum populoque patres:
Thariadas olim, quoniam promissa petentes
Regna ausi coeptis impediisse viis.
Ipse autem laudis, praedaeque cupidine tactus,
Immemor est Domini iussa replere Dei.
Abducit captum vulgi spectacula regem,
Et pingues aris destinat ipse boves.
Aggreditur Samuel verbis haud mollibus ipsum,
Commissumque gravi detegit ore nefas:
Non Deus aut ovium aut hircorum sanguine gaudet:
Sed mandata eius qui facit, ille placet.
Excutiet solio, quoniam parere negasti,
Imperioque Deus te spoliabit, ait.
page 146, image: s638
Quisquis enim Domini mandata capessere spernit,
Ante data amittet turpiter ille bona.
En tibi Saule alius sceptri succedet honore,
Hostibus atque tuis praeda futurus eris.
Nulla minantis erat plane vox irrita vatis,
Quis falsum in sanctis arguat esse Deum#
Saulus vexatur furiis, magus evocat umbras,
Atque agit inuito numine, quicquid agit.
Transfertur regnum, tres natos abripit ensis:
Concidit ipse sua, pulsus ab hoste, manu.
Tum verba hostiles ignominiosa per urbes
Iacta sonant, populus fert probra mille Dei.
Arma Philistaeis pendent Iudaea trophaeis,
Statque Dionaea regis in aede caput.
Ipse Deus propriis gladiis interficit hostes,
Ac sinit illorum dira patrare manum.
Ac se tali etiam monstrat ratione potentem,
Inque animos hominum iura tenere feros.
Qui dum quem patrio non aspicit amplius ore,
Hei mihi, quam praeceps intereundo cadit.
Impietas secura, manus in se exigit ipsam,
Interit et telis vita scelesta suis.
Nec diadema facit quemquam, nec purpura tutum,
Quicquid et in pretio mundus habere solet.
Integritas Regum florentes sustinet aulas,
Confirmatque dei splendida sceptra timor.
Cui Deus ergo dedit viresque modumque regendi,
Auctorem in primis audiat ille Deum:
Sitque pater meritis, pravis acerrimus hostis,
Sic patriam et natos evehet ille suos.
page 147, image: s639TRIUMPHUS III. HARPA DOEGI, CUI DEsperans incubuit.
I. Sam. XXII. Psal. LII. POENA SAEVITIAE.
ASpera Cissidae fugientem tela, sacerdos
Isaidem prompto suscipit hospitio:
Defesso panes, et inermi porrigit ensem,
Eximiumque pio tractat honore virum.
Forte facit praesens simulator sacra Doegus,
Et multas adolet divite thure dapes.
Corpora deque suis armentis immolat alta,
Et summo ponit pinguia dona DEO.
Laude sacerdotes extollunt munera dantem,
Et facilem larga sic pietate virum,
Ipse dolo pravus, quasuis vigilabat ad auras,
Et ficto nimium pectore blandus erat.
Elapsum iecit conuicia Saulus in hostem,
Questus quod regis fugerit ille manus,
Isaiumque senem, tota cum gente suorum,
Ex torres patria cedere mandat humo.
Inde vocans proceres, quoscunque habet aula potentes,
Inuehitur duris intonuitque sonis.
Quod saevum foveant animis communibus hostem,
Quodque probent nati facta scelesta sui.
Fugisse Isaiden: sed non et posse latere,
Ni lateat, socio dissimulante nefas:
Exprobrat insidis, et quos indulsit honores,
Quas et opes dederat, quasque daturus erat.
page 148, image: s640
Cetera turba silet: soluit tantum ora Doegus,
(Regnum ille in mulos, inque tenebat equos)
Os cuius rigido feriebat acutius ense,
Et linguae plectrum, lethifer aspis erat.
Ille sibi visum Davidem narrat: et eius
Hospitium, Nobae templa, fuisse docet
In miseros post haec fingit mendacia cives,
Inque sacerdotes evomit omne nefas.
Se vidisse, armis instructas esse cohortes
Hostiles, festas et rapuisse dapes.
Votaque sacrificos abeuntibus apta dedisse,
Omnes laetitia personuisse domos.
Frivola cum veris miscet: rex arsit in iras,
Ut leo deluso Punicus ore solet.
Nec mora, pontificem vocat atque obiurgat, et ipsum
Cum sociis misera morte perire iubet.
Nemo aciem miles uult stringere, nemo satelles,
Immensum veriti laedere caede Deum:
Quisquis enim Domini tangit feritate ministros,
Pupillam tangit luminis ille DEi.
Proditor ipse rapit gladios, acuitque, Doegus,
Linigerumque armis impius agmen adit.
Bis ter quinque viris exceptis, ense trucidat
Centum homines, sancto membra dicata Deo:
Nec satiatus atrox, inflammat moenia Nobae,
Et totam vasta caede cruentat humum.
Infanti tenero non parcit, pectora matrum
Transigit, et crescens viscere mactat onus.
Exsultans damno miserorum, praemia regis
Accipit, et dextrae facta nefanda refert.
page 149, image: s641
Dumque Philistaeo paulo post vincitur hocte,
Saulus, et effugii non videt esse locum,
Desperans proprio transverberat ilia ferro:
Cuius (turpe) latro cinxerat iste latus.
Quaque sacerdotes prostraverat impius harpa,
Hoc cadit, et semi tartara vivus adit.
O miseros, quoscunque iuvat vel fallere fraude,
Vel male compositis caedibus esse reos.
Affixus templis mendax, et postibus haerens,
Procumbit superum cernuus ante pedes,
Nec tamen esse Deum novit: nam plurima turba
Quod facit, assueto nescia more facit.
Decipit illa bonos etiam, quos munere, quosque
Obsequio faciles conciliare potest.
Mens levis interea molitur prava, nec ullum
Impia qui videat, cogitat esse Deum.
Munere placari tantum, non pectore credit,
Et meritis caeli gaudia fingit emi.
Instar et aequoreae turget vanissima bullae,
Inque Dei positam se putat esse sinu.
Contemnit vesana omnes, et iudicat omnes:
Quosque scit aduersos, tollere caede parat.
Scilicet est mendax, est omnis hypocrita saevus,
Ut solet in gelidis montibus esse leo.
Cui si praeterea contingat magna potestas,
Hircanae rabiem vicerit ille ferae,
Nec diuturna tamen talis solet esse tyranni
Gloria, nec longos conspicit ipse dies.
Nam tormenta malae sentit crudelia mentis,
page 150, image: s642
Inque nocens metuit tela trisulca caput.
Taeda velut densam consumit pinea siluam,
Sic eius dirus pectora rodit amor.
Illi nulla ferunt congesti gaudia nummi,
Non domus externa structa superba trabe.
Non animum citharae capiunt, non Biblina curas
Vina levant, odium carmina nidla [sic] fugant.
Tristis adit thalamos, agitat conuivia tristis,
Semper et attonito pectore verba facit.
Donec cum tota rapiatur gente suorum,
Et dextra pereat caesus ab ipse sua.
Sulfureumque suos videat detrusus ad amnem,
Vivere perpetuo, perpetuoque mori.TRIUMPHUS IIII. QUERCUS ABSOLONIS, DE qua in fuga dependens caesarie, telo tricuspide traicitur.
II. Sam. XVIII. POENA SEDITIOSAE CONtumaciae in filio.
ABsolon incaesto maculatus sanguine fratris,
E patria propere fugerat exsul humo.
Hospitio Ammiudes excepit avunculus illum,
Desineret laesi dum rabida ira patris,
Placato ternas post messes ipse parente
Ut rediit, Solyma clausus in urbe fuit.
Nec patris est nato concessum cernere uultus,
Bis solitum dum sol annuus egit iter:
page 151, image: s643
Regiaque ut ductu est ingressus tecta Ioabi,
Delicti veniam, quam petiere, tulit.
Nil pravos benefacta iuvant: furit Absolon amens,
Quaerit et inuito sceptra tenere Deo.
Quae fratri ante, movet nunc impius arma parenti,
Quo saluo, saluum se putat esse minus.
Conciliat populi verbis et fraude favorem,
Et patrios tentat conciliare duces.
Insidiis faciles, promissis mulcet avaros:
Et titulum, sua quo facta tuetur, habet.
Iustitiae usurpat sanctum et venerabile nomen,
Fraus et honestatis nomine tecta latet.
Tandem opportuno simulatis tempore sacris,
Viseret ut veterum sancta sepulcra patrum,
Votaque pro reditu simulans se soluere velle,
Erumpit facinus quod meditatus erat.
Nam novus Hebronis rex conclamatur in urbe,
Fama per Isacidum crebra vagatur humum.
Gratatur tumido uulgus data sceptra tyrranno:
Hei mihi, laetitiae quam breve tempus erat.
Confluit ad iuvenem cani pars magna senatus,
Inter quos princeps Achitophelus erat.
Adiuvat hunc plebis simul infima turba tumultum,
Regis et auspicio suscipit arma novi.
Ut patris insolitas iniuria venit ad aures,
Vix scelus in nato credidit hoste parens.
Discessam Solyma raptim properabat ab urbe,
Et secum lectos mandat abire viros.
Optima pars urbis plangens comitatur, et arca
Effertur, quamuis rege vetante, Dei.
page 152, image: s644
Regis ut uxores in capta polluit urbe
Absolon, et leges ac nova iura tulit:
Mox patrem insequitur fugientem filius audax.
Iethridae mandans castra superba duci.
Non procul a rapido sita Machanaima Iaboco,
Moenibus Isaiden fovit amica suis.
Inde suos armans, Aliis sis hostibus hostis,
Dixit, sed nato parce Ioabe meo,
Nato parce meo. quam vellem parcere cunctis
Civibus, et sedis tuta tenere meae:
Aut amplum potius deponere regis honorem,
Quam cuiquam dici caussa fuisse mali.
Silua erat; et fossis atque antris horrida caecis,
Hanc voluit castris Absolon esse locum.
In quam Zerviades, cui iunxerat agmen Abisa,
Irruit, inque sugam terga scelesta dedit.
Viginti subito sternuntur millia letho,
Et plures multo silua maligna tulit.
Maachides trepida fugiens formidine, ramo
Flaventes quercus impediente comas,
Pendet, inops animi: nec quo se liberet ense
Cogitat, huic poenas iam statuente Deo.
Dum caelum terramque inter sic anxius haeret,
Zerviadae factum nuncia fama vehit.
Aduolat, et telo iuvenile tricuspide pectus.
Transigit: impietas improba facta luit.
Mortuus in vastum demittitur Absolon antrum,
Turpiaque obscurus contegit ossa lapis.
Quoscunque exagitat regnandi caeca cupido,
page 153, image: s645
Illorum pietas nulla moratur iter,
Quin scelus omne sequi pergant: non cura parentum.
Qaeque caput supra est, commovet ira Der.
Aula domus scelerum, nutrix est aula malorum,
Quae sibi stulta nefas omne licere putat.
Illa bonis inimica, levem mutatur ad auram,
Proque colit dominum tempore, proque loco.
Nec peccasse tamen cuique est hanc dicere tutum,
Improba delictis gaudet ab ipsa suis.
Haec cum fortuna mutat, cum principe, morest
Et quodcunque sapit, hoc simulando sapit.
Regibus indulget caeco malesuada furori,
Perdens, quo sperat posse iuvare modo.
Vos primi in populis, ipsi vos discite Reges
Quod sit nulla salus absque timore Der.
Ille piis fulgens stabilit sua munera sceptrum:
Hoc etiam, cum vult, eripit ille malis.
Ergo quos Regum Deus ad latus ipse sedere
Fecit, et ex humili duxit ad alta loco:
Consiliis patriam, meritis adiungite Regem,
Atque Deum vita conciliate pia.
Vos autem, populi quibus est commissa potestas,
Ante oculos Dominum semper habete Deum.
Namque Deum spernens, iniustaque facta capessens
Corruet, et damnis occidet ipse suis.TRIUMPHUS V. LAQUEUS ACHITOPHELI, quo ipse iratus se strangulavit.
II. Sam. XVII.
page 154, image: s646POENA PERFIDIAE.
MAchides in fert arma infelicia patri,
Et stulta populum comparat arte sibi.
Extulit Hebronis per montes buccina signum,
Inque armis populus seditiosus erat.
Verba novo resonant bona cuncta precantia Regi,
Et cadit ante aras victima caesa sacras.
Ut patrias rumor pervenit acerbus ad aures,
Deserit arrepta regia tecta fuga.
It lacrymans, pulla velatus lumina veste,
Calcatur nudo semita dura pede.
Nec multis adeo pergit comitatus amicis,
Qui fidum rebus tristibus agmen erant.
Exoritur Solyma plangentum clamor in urbe,
Totaque gens querulos iactat ad astra sonos.
Vox mulla Isaidae temeraria fluxit ab ore,
Sed causa, et nato condolet hoste parens.
Cumque Gilonitem (quo non praestantior alter
Consilio, aut ullo maior honore fuit)
Audiret violasse fidem, partesque fovere
Aduersas, subito concidit ipse metu:
Imploratque Deum, fluxas ut vertat in auras,
Suaderet pravo quod malus ore nefas.
Mens miseri innumeris affligitur anxia curis,
Cui se homini credat, cuive loco, dubitat.
Obuius ad montes, Arachites venit eunti,
Fortunam similem qui subiturus erat.
Deserere afflictis turpe est in rebus amicum,
Et nisi sit florens, esse negare suum.
Rex carum blanda dimittit voce clientem,
page 155, image: s647
Instruit et et monitis pectora fida suis.
Recta Gilonitis frangat suadendo furorem,
Sitque sui exilii tempus in omne memor.
Paruit, et Solymam redit exoptatus in urbem,
Gratatus regi tradita sceptra novo.
Consilium magnis regni de rebus initur,
Prae reliquis princeps Achitophelus erat.
Summus amicus erat Davidis: maximus hostis
Nunc est conuersum cum videt esse statum.
Ipse iubet thalamos natum incaestare paternos,
Et facere illicitum plebe vidente nefas:
Seque offert, subitis profugum qui retrahat armis,
Languida dum primus pectora terror habet:
Dumque via fessum, Iordanis et amne retentum,
Nox daret occultis insidiosa dolis.
Husaius contra, fidi haud oblitus amici,
Utilia impediit dicta, volente Deo.
Consiliumque suum regi populoque probavit,
Et primum obtinuit vocis honore locum.
Sic alter fremuit spretus, sic arsit in iram,
Ardet ut Asphaltis mersa Gomorrha lacu.
Deseruit regem: nam vanae deditus aurae,
Maiorem potuit, nec sibi ferre parem.
Ingressus patriae natalia tecta Gilonis,
Nil irae effreni quo moderetur, habet.
Colla sibi innectit torto fallacia fune,
Foedum infelici de trabe pendet onus.
Innumeros hostes pomposa alit aula bonorum,
Vanaque sinceras nescit amicitias.
page 156, image: s648
Turba fere magnos colit exiguissima Reges,
Ast amplas Regum plurima captat opes.
Dum princeps felix, crebris stipatur amicis,
Et cingit florens purpura multa latus,
Sin fortuna suum non seruat certa tenorem
Tum ventis citius lubrica turba fugit.
Assimulat quaedam tetigit quoscunque colores
Bellua, difficilis fraude latente capi:
Non aliter nunc hos, nunc illos improba uultus
Sumit, et instabili fluctuat aula fide.
Non est impietas sectari, aut dedecus, aulas,
Sed varias artes et malefacta sequi:
Consiliis homines rectos evertere pravis,
Aut verba infido pectore blanda loqui:
Ac domini rabido cuncta indulgere furori,
Et sinere in quoduis luxuriare scelus:
Esse libidinibus pollutum, neve quis ausit
Carpere, iis pedicis illa queare duces:
Ad res illicitas operam spondere paratam,
Et sese damnis velle probare virum.
Qui pro communi [correction of the transcriber; in the print commuui] non vult pugnare salute,
Ac pro iustitia nil tolerare mali:
Quique suae vitae non praefert Regis honorem,
Pro dominoque cupit, cum dominoque morit
Non inter veros est eius habendus amicos,
Munere nec dignus splendidiore frui.
Quos struit ambitio, vel quos mens perfida casses,
Est mala in auctoris fraus reditura caput.
Improbitas tandem deformi morte peribit,
In cladem propriae turpiter usu manu.
page 157, image: s649TRIUMPHUS VI. GABALUS AMANI MACEdonis, in quem est ipse suffixus.
Esther VII. POENA INVIDIAE.
EXtulerat summis Darius honoribus olim
Antiqua Macedum de regione virum:
Cuius ador abant submisso poplite uultum,
Alta quot illustres Susa habuere duces.
Euphrates illum veneratus, et Indus Hydaspes,
Quique rotat celeri vortice Tigris aquas.
Iairides aulae pars non spernenda potentis,
Nam custos primi liminis unus erat:
Obseruans legem, plenam gravitatis, Ebraeam,
Inflexo solus perstitit ipse genu.
Maluit irati vocem contemnere Regis,
Mandatum summi quam violare Dei.
Solus adorandus Deus est: at bulla cinisque
Divino heu stulte gaudet honore coli.
Monstrat Madathides insanas pectoris iras,
Ut mediis ardens pinea taeda focis.
Isacidam gentem per totum exscindere regnum
Apparat, et cunctis expoliare bonis.
Impetrat edictum, Iudaeos nomine Regis
Tollendos uno, sint ubicumque, die.
Iairides lacero procedit squalidus ore,
Et sparso foedat puluere triste caput.
Reginae cuius dolor ut pervenit ad aures,
page 158, image: s650
Mollia percurrit frigidus ossa meius.
Ut vero luctus caussam cognovit amari,
Concidit, et subito muta stupore iacet.
Vix aegram, scissa niveo de pectore veste,
Tum manus infusis serua refecit aquis.
Mens primum ut redit, indicit ieiunia vulgo,
Supplicat et summo corde micante Deo.
Tertia lux aderat, regales sumit amictus,
Et docta comptas implicat arte comas:
Regem adit, atque ipsum cum saevo invitat Amano,
Accedat structas hospes uterque dapes.
Hoc Macedo nimium factus temulentus honore,
Nil actum studiis omnibus esse putat:
Iairiden nisi cum numerosa gente trucidet,
Et magnum damnis se probet esse virum.
Erigit immanem truncum, quo pendeat alte,
Qui sibi non pronum flexerat ante genu.
Iairidae interea (tulerat qui Regis ad aures,
Quos furtim struxit turba inimica dolos,
Illum cum ferro famuli iugulare pararent)
Pro merito solui rex iubet ipse vicem:
Per vicos urbis quem tum, diadema serentem,
Impositum Regis ducit Amanus equo.
Cogitur et clara laudes extollere voce,
Atque hostis praeco publicus esse sui.
Mens praesaga mali miserum cruciabat Amanum:
Uxori tristis nuntius ipse suae est,
Consilio cuius trabs stabat in aedibus alta,
Improba in innocuum poena statuta caput.
Exangui versat varias sub pectore curas,
page 159, image: s651
Horret ad appositas conscius ire dapes.
Omnia se caelare putat simulatio posse,
Et amen insidiis angitur ipsa suis.
Incaluit multo mens Regis feruida vino,
Regina in vinis, ignis in igne fuit.
Ipse ait: Opta aliquid, nullam patiere repulsam,
Clauditur imperii pars tibi nulla mei.
Excipit haec, lacrymis oculos suffusa decoros:
Vitam oro, miserae munera si qua dabis.
Si quis servitii captae mihi vincla parasset,
Servitii ferrem non renuendo iugum.
Morti me populumque meum hic addixit Amanus,
Infamans nomen Rex generose tuum.
Exsilit iratus rex, vina dapesque relinquens,
Aestuat intus atrox mistus amore furor.
Reginae solium Macedo complectitur amens,
Proque suo supplex crimine verba facit.
Assistens Regi commoto Harbona minister,
Supplicii iustum perdocet ipse modum.
Vestibulo lignis stat furca trabalibus alta,
Iairidae in miseram silua parata necem.
Suspendi illa ipsa Rex de trabe mandat Amanum,
Reginaeque eius donat habere domum.
Tum stirps natorum letho deletur eodem,
Venit in auctoris debita poena caput.
Nemo sibi primos non aulae poscit honores,
Atque studet regi proximus esse loco.
Quod si forte malo contingit gratia talis,
Nulla lues magis est perniciosa bonis.
page 160, image: s652
Observant pravi simulato pectore regem,
Et quod agunt, uulpis more, latenter agunt.
Cum fortuna fidem mutat, mutantur et Ipsi,
Hosteque plus ipso saepe nocere solent.
At sociis ita sunt ira inuidiaque molesti,
Frigida ut infixo vipera dente nocet.
Nec sat habent uni tantum nocuisse, sed imo,
Si possint, ardent vertere regna solo.
Ipsorum scelus et culpa est, infamia regum:
Nam faciunt horum nomine, quicquid agunt.
Maxima debetur merito reverentia Regi,
Et titulum plenum relligione gerit:
Sed velut Oceanum iactatur cymba per altum,
Sic ventorum illum multa procella rapit.
Blanditias Eurus, mendacia colligit Auster,
Inuidiam Zephyros, tu Boreaque dolos.
Aeolus hos aliquis ventos plerunque gubernat,
Atque sua dominum sub ditione tenet.
Credita cui fuerit moderandi magna potestas,
Officium faciat cum pietate suum.
Obseruet Regem vero studiosus honore,
Nec bona communi praeferat ulla bono.
Non aliis obsit, nec se nimis efferat: et quos
Ingenuae novit simpli citatis, amet.
Inuideatque datum non cuiquam toruus honorem,
Nec paret insidias, perniciemue struat.
Nectere quod si quis fraudem tentabit iniquam,
Artibus interimet seque suosque malis:
Inque scrobes aliis multo molimine fossas,
Prospera promittet cum sibi cuncta, ruet.
page 161, image: s653TRIUMPHUS VII. CAMINUS IGNEUS, CUIUS flammis Assyrii abrepti sunt.
DAN. III. POENA CAECITATIS.
ERigit Assyrius praecelsum mole colossum,
Et locat in campis herbida Duna tuis.
Quattuor ille nitet persectis arte metallis,
Argillam mixtam pes tamen unus habet.
Viderat in somnis talem rex forte figuram,
Quam cupiit populos ante locare suos.
Conuocat innumeras gentes, latissima regna,
Et festum cunctis nuntiat esse diem.
Cum sambuca lyrae resonabit, tibia nablo,
Multiplicesque dabunt aera canora sonos:
Est cuicunque sui timor aut reverentia regis,
Erectae statuae concidat ante pedes:
Aut celeri pereat letho, coniectus in ignem:
Structus ad id vehemens igne caminus erat.
Tres pueri, virtute graves, et honoribus aucti,
Magnifica Ebraeae nomina gentis erant,
Insigni pietate Deum studioque colentes:
Regis iussa, aiunt, impia turpe sequi.
Oderat hos pridem satraparum turba, quod essent
Post regem primo corpora capta loco.
Inuidus augustam tendit Chaldaeus ad aulam
Regis, et ut liceat limen adire, rogat.
Magna tenes (aiunt) dignus maiora tenere
page 162, image: s654
Nomina, rex populis horror amorque tuis.
Ebraei iuvenes, quos tu dignatus honore es,
Quique tenent amplas iam Babylonis opes.
Regia iussa negant admittere, turpia dicunt,
Inque tuos perstant gens inimica deos.
Irridentque minas tuti, ardentemque caminum:
Nosque reos stolidae simplicitatis agunt,
Quod genua audemus muto submittere signo,
Nec poenas tali pro levitate ferunt.
Rex vocat audaces, verbisque appellat amicis:
Neve nimis firment aspera corda, monet.
Suppliciis tandem rigidas inflectere mentes
Tentat. et atroci verba furore facit:
Quis Deus iste Deum, quem vos iactatis# an umquam
Eruat ei flammis corpora vestra meis#
Cui iuvenes, nullo turbati pectora monstro:
Est servare Dens noster amata potens.
Qui per Erythraeum cum patribus ambulat aequor,
Si volet, e posito ducet et ille rogo,
Ut prius Abraham duxit: qui condidit alta,
Illi dant caeli, dant clementa locum.
Quod si praesenti non tempore libere, et nos
Consumant ignes rex violente tui:
Non tamen illius numen violabimus: unus
Oppressis nobis unica cura Deus,
Quem nostri coluere patres: miracula solus
Qui facit, et cui vult fert miseratus opem.
Rex vultu rabidas averso concipit iras,
Et quae sit virtus. quamque stupenda Dei,
Experiamur, ait naphthae iubet addere stuppam,
page 163, image: s655
Congerit et quidquid flammae alimenta dedit.
Voluuntur piceae, crescitque bituminis ardor:
Septuplo surgit grandior igne focus.
Regius astringit vinctorum corpora miles,
Atque in fornacem praecipitata dedit.
Ecce Dei praesens, vim flammae, filius arcet:
Praesenti laudes oraque grata canunt.
Rex visu audituque stupens, accedere mandat,
Et facit ad iuvenes optima verba pios.
Turba ruit, tanguntque comas, vestesque prehendunt:
Non laesae vestes, non coma tacta fuit.
Interea erumpunt mediis fornacibus ignes,
Et populi astantis millia multa vorant.
Lictores pereunt, satrapae mittuntur in ignem,
Quis causa interitus improba lingua fuit.
Rex coepit celebrare Deum, delicta fateri,
Et spargi imperium facta per omne iubet.
Templa Deo pateant uni, quem novit Ebraeus
Esse Deum: nullus fortior orbe Deus.
Nec Deus est alius, cui sit seruare potestas:
Cui soli detur gloria, nomen, honor.
Soli te committe Deo, cui credere tutum:
Cetera nam sallunt omnia, crede Deo.
Non aulae servant homines, non gratia regum.
Haec perit, et rapidi fluminis instar abit.
Ab quoties mites damnosa calumnia reges
Decipit, inque viros commovet ira bonos#
Fida solet tamen esse Deus tutela piorum,
Omnia qui caelo desuper acta videt.
page 164, image: s656
Ne spolia excelsum iusto malesanus honore,
Aut alio coram numine flecte caput.
Nec magni reputa viso discrimine vitam:
Vita Deus, vitam reddere nempe potest.
Est levius, flammis corpus praebere tyranni,
Quam flammis uri saeva gehenna tuis.
Tristius, aeterna cruciatum occumbere morte,
Colla semel gladio quam ferienda dare.
Constantem retinens mentem, caelestia specta,
Seu pereas flammis, seu raptaris aquis.
Vita perit carnis, peccati semine creta:
Sed fidei, nullo tempore, vita cadit.
Hanc non ense valent exstinguere mille tyranni,
Hanc tegit immensi dextera celsa Dei.
Nondum factus homo, se Christus imagine nostra
Monstrat, et horrificum supprimit ipse focum,
Mitigat et sociis flammas, inque agmina trudit
Impia, et auctorum perdit in igne genus.
Spes eadem nobis qui Christo fidimus, eius
Praesidio nunquam turba relicta sumus.
Praesto ipse est miseris, alieno in corpore sentit
Vulnera, et avertit fortibus omne malum:
Gratae illi resonent mentes, stent fixa trophaeis
Nomina, senserunt quae miserantis opem.
Dum caelum durat, voluunt dum sidera cursum,
Victori canitur gloria magna Deo.TRIUMPHUS VIII. SPELAEUM LEONUM, IN quod coniciuntur cum suis familiis Medi aulici.
page 165, image: s657DAN. VI. POENA TRUCULENTIAE.
PAx erat, et toto felix concordia regno,
Dario Medum rege tenente solum,
Huic pater Astyages, et frater Cyrus, Eois
Imperium propter nomina clara locis.
Ipse senex annis quaerens solatia tardis,
Ebraeum grandi tollit honore virum:
Sic satrapas omnes cuius sapientia vicit,
Luna velut radiis astra minora suis.
Illius ergo humeris curas imponere regni
Destinat, atque uni tradere summa viro
Quidquid agebat enim, cessit feliciter uni,
Praesentem viso semper habere Deum.
Nec populi quemquam post regem gratia maior
Illo exsalt abat tempore, maior bonos.
Inuida turba ducum sed mente invidit acerba,
Quis odio virtus esse aliena solet.
Cum primo clarus sol effulgebat Eoo,
Ad Solymi versus templa sacrata soli,
Insertis Daniel fundebat vota fenestris,
Aeterno dicens carmina lecta Deo:
Tum faciebat idem, famulis ad sueta vocatis
Munera iam medium sole vehente diem.
Id repetebat opus, eum sera crepuscula lucem
Dividerent, aut iam membra levanda forent.
Sit tibi sancte Deus dispersa Ecclesia curae,
Quam scio, quod patrio pectore mitis ames:
Imperio praebe speratae tempora pacis,
Inque manua nostri pectora Regis habe.
page 166, image: s658
Tempore quoquo tua tibi pro bonitate placebit,
De populi collo vincula deme tui.
Non ignota malis pietas veneranda: sed istum
Perdere mens illis omnibus una virum.
Non ullum merito poterant intendere crimen,
Nec sanctum minima labe notare virum.
Regem adeunt, precibusque rogant, ut munere monstret,
Quod sit inexhaustis Medica gaza bonis.
Totius populi sibi demereatur amorem,
Aggestasque diu non male condat opes.
Edictumque suo signatum nomine uulget,
Inque aulae mandet postibus ipse legi.
Non ea displicuit tumido sententia Medo:
Affixo, fieri quid velit, aere notat.
Ter decies donec sol circumduxerit orbem,
Nemo petat quidquam, me nisi dante petat,
Nemo petet frustra: nec enim clementia Regis
Clausa inopi, nec erunt pectora clausa reo.
Munificam varium vulgus confluxit ad aulam,
Ampla rogaturos vix capit illa duces.
Vota tulit Daniel supremo sola Tonanti,
Solus adoravit supplice voce Deum.
Concludique vetans auro conclave superbum,
Orat ad Ebraeam lumina versus humum.
Nec mandata, Dei curat pugnantia legi,
Sed pro rege tamen sedula vota facit.
Assyrii causam nacti, rapiuntque ruuntque,
Et mota ad poenam seditione trahunt.
Rex cupit insanos placido sermone morari:
Sed nil blanditiae, nil valuere preces.
page 167, image: s659
Vincitur ipse suo mandato: nec secus intus
Angitur, ac capta vinctus in urbe foret.
Non tenuit lacrimas, et consolatur amicum,
Quem mitti rabidas viderat ante feras.
Illi neve latens iniuria forte noceret,
Speluncae signo clauserat ipse seram.
Non tangit solitas illo sub vespere mensas,
Pervigil et longae tempora noctis agit.
Voce vocat Daniela, animo Daniela requirit,
Proque eius superis vota salute facit.
Angelus interea compresser at ora leonum,
Ne traherent sanctum dente rapace virum.
Raptus et aerias Abachucus crine per auras,
Agricolis structas, ponit ob ora dapes.
Mulcebat Daniel socio cum vate leones
Carmine, praesidio tutus uterque Dei.
Nondum caelo omnes aurora fugaverat ignes,
Rex levat insomni languida membra thoro.
Speluncamque petit: cum vivere sentit amicum,
Exsilit, et plena gaudia mente capit,
Extollitque Deum Danielis: mox iubet ipse
Conuentum populi totius urbis agi.
Corda pavor pulsat miracula tanta videntum,
Vixque potest oculis credere turba suis.
Inuadit satrapas vulgus, sententia regis
Quos plecti poena non leviore iubet.
Matronae pariter, nati, teneraeque puellae
Ducuntur, vinctae post sua terga manus.
Praecipitem turbam, nullo discrimine saevae
Rictibus excipiunt dilaniantque ferae:
page 168, image: s660
Nec sunt ossa super, rabie distracta leonum:
Horrenda pereunt corda superba nece.
Magnorum regem populorum, nil iuvat ipsum
Esse pium, si non turba ministra pia est.
Sceptra tenent reges: famuli sed regna gubernant,
Atque sua dominum sub ditione tenent.
Ut miser est, dura qui vincula carcere gestat,
Cui numella manus alligat, arca pedes:
Sic rex ille, sua qui non ipse imperat aula,
Sed nutu causas inferioris agit.
Qui dum non proprio uult cernere lumine, caecus
Fallitur, et seruis sceptra dat ipse suis.
Dumque aliis manibus commissa negocia tractat,
Ius aliis dextrae porrigit omne suae.
Causidici, morum leges: dum dictitat ore,
Spernitur a populo purpura muta levi.
Non punire valet pravos, seruare fideles,
Regia pro placito munera ferre nequit.
Saepe suis supplex, et nil tamen efficit, esse
Cogitur: ut modo rex pro Daniele bonus.
At caeleste cui tales dat numen honores,
Ut sedeat dominum maximus ante suum:
Obseruet regem, metuatque ante omnia numen,
Det sua iura homini, det sua iura Deo.
Deve alii noceat, neu quemquam crimine laedat,
Neu damnis studeat crescere, neve dolo.
Nulli impune, pium factis laesisse, vel ore,
In quem defigit lumina cara Deus.
Ille feros inter servat Daniela leones,
page 169, image: s661
Iosephum sicco protegit inque lacu.
Terribilis sequitur manifestos poena nocentes:
Impius inque scrobem, quam fodit, ipse cadit.
Nec tantum sese perdit, sed saepe suorum
Funera cum gemitu, cumque dolore videt.
Illa diu cladis signum tenuisse feruntur.
Quae fuerant regis saxa notata manu.
Turba Deo pugnans, rabie consumpta ferarum,
Visceribus vivis digna sepulchra tenet.GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS, D. IOhanni Nevio Medico, Duci Saxoniae Electori a cura corporis, S.D.
MEos Amores intimos,
Pios amores, prodere
Placet lohanni Nevio,
Viro optimo: nec inscio
Piorum amorum, quos pius
Probat piis affectibus
Tutela pupillo, exsuli
Pater, levamen pauperi,
Egentibus solatium,
Tu Christe solus noster es
Amor, supremo caelitus
A Patre missus Filius:
Tu nos amabas, antequam
Penderet orbis pendulus.
Tu perfidis, tu perditis
page 170, image: s662
Factus patronus, prima vox
Adae fugitivo et feminae
Auditus es latentibus.
Tu semen illud nobile
Desideratum patribus:
Tu natus excelsissimi,
Haeres lacertis virginis.
O dulcem amorem, o dulcia
Amplexuumque gaudia,
Quando osculamur fasciis
Dei inuolutum Filium,
Amplectimurque brachiis
Deum, potentem principem.
Tu quantus ad dextram Dei
Homo Deusque intermine
Sedes, meus cognosceris,
Me respicis, curas, amas,
Tueris: hinc demum ad sacran
Laetum vocabis patriam.
Haec cogitanti, gaudio
Cor intus ingenti exsilit,
Tuoque rapta numine
Ad te fides iam transiit:
Ut qui lenatus plurimis
Terrae et maris periculis
Exsultat, aspectu boni
Tandem parentis redditus.
In his interea terreis
Dum detinemur vinculis,
Opus caducum, obnoxii
page 171, image: s663
Mundo, necique et daemoni:
Ad te erigemus lumina,
Nostrasque spes: nec irrite
Diros in hostes, caelico
Favore dimicabimus:
Tuisque cunis dediti,
Tuaeque subiecti cruci,
Ut mundus omnis corruat,
Mali nihil timebimus.
Et quot recurrent hi dies
Annis, Amores blandulos
Dulci canemus carmine,
Grato repetemus pectore.
Ad te revertor, candide
Nevi, vir optatissime,
Qui Christum amas, nec desinis
Pios amare singulos:
Meos Amores accipe,
Quos et tuos esse scio:
Christumque donec vita erit,
Totis amemus viribus.
Hic cordibus nostris amor
Factis benignis luceat:
Nostris in urnis idem amor
Odore spiret thureo.
Christi deinceps buccina
Resuscitati, et clarius
Aethra nitentes, omnibus
Deum ardeamus seculis.
page 172, image: s664GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus.
ELEG. I.
CHriste Dei splendor [correction of the transcriber; in the print spendor], caelestis imago Parentis,
De teneraque tener virgine nate puer:
Quis te de patrio descendere fecit Olympo,
Et mala tanta hominem ferre coegit amor!
Ne genus humanum, quod dextera condidit alta,
Supplicii aeterni flebile ferret onus.
Tu quoque par homini mortalia membra subisti,
Pro nobis serui factus imago Deus.
Ergo nec agrestemque casam, pecudumque cubile,
Culmina nec Bethlae, tectaque parva fugis.
Frigida non horres urentis tempora brumae,
Et molle in dura ponere corpus humo.
Deposita uultus quoque maiestate verendi,
In nostra gaudes vivere carne caro.
Vilis, inops, nudus, proprioque incognitus orbi,
Intactae gremium virginis ante iaces.
Et tibi cui caelum domus est, cui sidera parent,
Vix dedit exiguum graminis herba thorum.
Nec circum cunas funduntur mille ministrae,
Nec curam matris sedula turba gerit.
Virgo, senex, infans: enixu, viribus, annis
Infirmi, merita destituuntur ope.
page 173, image: s665
Tota domus studiis Feruet, locus omnibus aptus:
Et quivis, quo se conferat, hospes habet.
Vix tibi virgo patet stabulum: quis in hospite tali
Crederet, inque utero virginis esse Deum#
Auribus atque oculis humanis cognita nunquam,
Iste refert nobis festa stupenda dies.
Quam fragile hospitium clauso tibi, virginis alvus
Contulit, o summi nate verende Dei#
Quam vile hospitium nato tibi, nescius orbis
Praebuit, o casta nate parente puer#
Tu nulla in mundum, regum Rex maxime, pompa,
Insolitaque aliis regibus arte venis.
Nulli te comites, nulla horrida tela sequuntur:
Sed placidi uultus, formaque pacis amans.
Quid puero minus est crudele, minusque verendum#
En pueri praefert ora benigna Deus.
Nec prius Augustas hic nuntius ivit ad aures,
Rumor et Ausonia sparsus in urbe fuit:
Nec Solyma Herodes hunc natum comperit arce,
(Talia non fas est gaudia ferre malos)
Illis fama venit, caelestibus edita signis,
Qui pavere suos lata per arua greges.
Angelicae voces, clarique per aethera cantus,
Prima ferunt tanti nuncia verba boni:
Quem non immensi capit ardua machina caeli,
Promissus patribus nunc homo factus adest.
Isacidae genti qui regia sceptra reponet,
Vagit Iessaea natus in urbe puer.
Ite, iacet duris tener in praesepibus infans,
Inuoluitque pium fascia multa latus.
page 174, image: s666
Huic virides lauros, et olentes urite myrtos,
In pueri cunis pendeat omne nemus.
Et date vota Deo, natoque precantia verba
Fundite, solventes talibus ora sonis:
Gloria magna Patri, vigeat pax aurea terris.
Sit bona mens hominum, noscere prompta Deum,
Talibus erectos plene confidere dictis
Nos decet, et pavidos pellere corde metus.
Namque Deus Sumens mortalis corporis artus,
Nos fecit partem corporis esse sui.
Inque suos humeros hominum tulit ipse labores:
Et patris in pueri recidit ira caput.
At nihil ipse puer meruit: nos culpa premebat;
Non uno nigro crimine digna lacu.
Huius erit pueri meritum, quod morte cruenta
Asseret humanum, victus amore, genus.
Te venerande igitur complector pectore toto,
Et figo cunis oscula sancta tuis,
Dumque mihi blandos offers mitissime uultus,
Porrigis et faciles ad mea vota manus,
Totus amore tui rapior: cupio intima cordis
Ante tuos supplex pandere Christe pedes.
Pro qua factus homo es, sit salua Ecclesia: quae nunc
Hinc inde innumeris heu dolet acta malis.
Pellicula clausus latuisti virginis aluo,
Atque Deo tenuis praebuit illa domum.
Nunc etiam in mundo, fragili velamine tectus,
In populo, seruit qui tibi corde, lates.
Ne sine concerpi, quod se vix sustinet ultro,
Quodque cito propriis viribus omne perit.
page 175, image: s667
Scis quod habet paruas vexata Ecclesia vires:
Sed per parua Dei vincere dextra solet.
Averte insidias hostiles, frange furores,
Quos struit in sanctum turba prophana gregem.
Nec meliore pios cedentes sorte sequatur,
Quam Pharao Mosen per mare toruus agit.
Sint unum, doceant unum, fateantur et unum,
Unum qui Christi nomine nomen habent.
Illorum nullis virtus animosa periclis
Cedat, et heroa tristia mente ferat.
Ut discant ab cis constanti mente minores,
Aspera pro vera relligione pati.
Tu quoque sancte Puer, pueriles aspice coetus:
Haec aetas nimium mollis, et apta capi.
Ad te quosque iubes tam blanda accedere voce,
Hos in tutelam suscipe Christe tuam.
Et quos angelicae seruandos tradere curae
Dignaris, solita pro bonitate fove.
Quid sumus, ut tales committas optime nobis,
In queis stat regni portio tanta tui#
Non hoc efficiunt patres opus atque magistri,
Efficit unius paxque favorque Dei.
Nec nostri hircino signantur sanguine postes,
Stirps Iacobe olim quo tua tuta fuit.
Sed quo tincta nitent puerilia tecta cruore,
Tu fudisti, hominum factus amore reus.
Quisquis es ergo nocens, et criminis Angelus ultor,
Sis procul, et tenero parce nocere gregi.
Neve tuis hic grex o Christe trahatur ab aris,
Lascivos mores, cordaque stulta rege.
page 176, image: s668
Imbue caelesti mollissima pectora flatu:
Error in his annis plurimus esse solet.
Te solum primo sancte venerentur ab aevo,
Et tua iussa viros qui coluere colant.
Lascivos discant vitare libidinis ausus,
Seque sciant summi templa sacrata Dei,
Inque suis portare animis praesepe verendum,
In quo uult nasci, uult habitare Deus,
Cotidieque habitat. Pueri dulcissima turba
Excutere e vestro corde cavete Deum.
Quod facere ut possint, tua per cunabula Christe,
Per patriam dextram, per tua regna precor.
Agmina propitio puerilia respice vultu,
Sis imbellicis duxque paterque gregis.
Te decet haeredes patrii defendere regni,
In mortem, fontis quos lavat unda, tuam.
Te praebere decet nostro incrementa labori,
Qui cupit ad laudes cuncta referre tuas.
Sic cum caelesti Patre te, cum numine sancto,
Concinet aeternos linguaque mensque dies.ELEG. II.
DIcite io Pueri, puero praeconia Christo:
In fans infantum percipit ile sonos.
Angelici resonant excelsa per ardua cantus,
Lingua quid humano gutture muta stupes#
Ante apud aeternum qui condita secla parentem
Est Deus, in fragili corpore Christus adest:
Turba prophetarum quem suspiraverat olim,
Quem petiit votis concio sancta patrum:
Serpentis triture caput prodi impiger heros,
page 177, image: s669
Illius invictam mitte sub antra manum.
Dilectae pendes dum parvus ab ubere matris,
Caerula collisa guttura fauce preme.
Mortales prodi Deus immortalis in auras,
Nascere non laesa virginis Silo.
Mitte tuos radios fax Iacobaea per orbem,
Ereptum revoca stella serena diem.
Ostenta celsum radix Iessaea cacumen,
Cedrinus et supra sidera ramus eat:
Atque sua mundum spatio sum protegat umbra,
Ac nemus extollat mox super omne caput.
Sceptrum Israelis victos dominare per hostes:
Ad nos Immanuel, o puer alme, veni.
Ecce venit, claususque latens in virginis aluo,
Non ideo patriam deserit ille domum.
Cum patre caelesti factum a se temperat orbem,
De puraque hominis virgine membra capit.
Incipit esse, fuit qui nullo proditus ortu:
Casta hominem peperit virgo, puella Deum.
Ipse sator rerum, labentis conditor aevi,
Principium, pueri more querentis, habet.
Nec novitate cupit miras ostendere vires:
Vult homini iratum conciliare Deum.
Amissam cupidus miseris reparare salutem,
Hinc illum caeli culmine traxit amor.
Ne trepides cunas pueri caelestis adire:
En humilis non est pompa verenda loci.
Arx, stabulum: praesepe, novi cunabula regis:
Hospitium, Bethle: stramen et herba, thorus,
Nec multus circum rigido fremit ore satelles,
page 178, image: s670
Sed placido pueri lumine mitis adest.
Paruus parua puer non spernit, porrigit ultro
Oscula, se risu iam docet esse tuum.
Omnibus ille patet, vera pietate fideque
Qui quaerunt nati tecta pusilla Dei:
Quique suae culpae memores, avidique salutis,
Ardentes fundunt supplice mente preces.
Oscula qui nato figunt gratantia Christo,
Gaudia, non hominis voce canenda, ferent.
Hei mihi, rara tamen festinat ad oscula turba:
Detinet haerentes quae mora lenta pedes#
Lauta sacerdotum ducit conuivia coetus,
Queis fuit, et nunc est, venter et olla Deus,
Isti non quaerunt nati cunabula Regis,
Nec mentes vatum carmina nota movent.
Impius Herodes ferrum molitur, et audet
Lactentem dira tollere caede gregem.
Scilicet hic sceptris, illi metuere culinae:
Corda supervacuus terret utrisque pavor.
Non puer hic regnis, non insidiatur honori,
Qui regnum valida continet omne manu:
Quique potens tribuit, quoscunque habet orbis honores,
Et dare caelestes numine dives opes.
Qui pius es, Solymae linque aurea tecta superbae,
Et paruae Bethles moenia parua pete.
Nocturnis pecori fidum te iunge magistris,
His sociis laetum carpe vocatus iter.
Vestiga pueri stabulum venerabile Christi:
Angelus ecce tuae duxque comesque viae.
Dulcia sinceri libamina pectoris offer,
page 179, image: s671
Flecteque submissum voce precante genu.
Aetherei nato supplex gratare parentis,
Votaque fer stabili multiplicata fide.
Illius ad praesepe tuas effunde querelas,
In cunis positum noscere disce Deum.
Te propter matris nunc parvulus haeret in ulnis,
Quem non caelorum machina vasta capit.
Si prohibere suo venientes limine vellet,
Non sumpturus erat membra caduca Deus.
Induit ipse tuos, ut te sibi iungeret, artus:
Indue tu firmo rursus amore Deum.
Morigero hospitium pulsanti in pectore praebe,
Sit locus in membris, quo cubet ille, tuis,
Ablue quidquid inest, quod sordibus inquinat intus#
Castum animum castus uult habitare Deus.
Ecce peregrinis sapiens Eous ab oris,
Inquirens regis nomina clara novi,
Te vocat exemplo vicinum visere Christum,
Qui tibi paene tuas nascitur ante fores.
Nascitur Ebraeo puer hic (res mira) bovili,
Et prima in stabulo lumina cernit homo,
Nascitur Eois simul idem in cordibus: illis
Quae lucet, vocem stella loquentis habet.
Hanc igitur per mille vias, per multa secuti
Ardua, Bethlaeum dum reperere larem,
Myrrham, thus, aurum, felicia munera dando,
Extera turba sacros voluitur ante pedes.
Agnoscitque Deum dominum regemque fatetur:
Inde refert aliis nuncia laeta domum.
Advenisse diem, quo caelo missus ab alto,
page 180, image: s672
Speranda in cuius nomine certa salus.
Esse novum lumen cunctis iam gentibus ortum,
Progeniemque alti lumen id esse Dei.
Se vidisse locum, patriam, praesepe, parentem.
Auctorem caeli se tetigisse manum.
Oscula se blandis repetita tulisse labellis,
Se pressisse suis pectora pectoribus.
Audisse angelicas noctis quoque tempore voces,
Monstrantes reducis qua fuga tuta viae.
Destruet hic ortus fictorum templa deorum,
In flammas ibit quercus et ara Iovis.
Perpetuus Vestae delebitur ignis in aede,
In sua vota vagas nemo vocabit aquas.
Nemo magis pecorum spirantia consulet exta,
Nemo aliquod fuso numen ab aere colet.
Non ad flammiferum conuersum lumina Mithran,
Vanam implorabit mobile vulgus opem.
Unus erit pastor, per totas undique gentes,
Qui nos ad vivae flumina ducet aquae.
Unum etiam ille sibi latis e finibus orbis,
Cui det caelestes, coget ovile, domos.
Nec minus Ebraeas differtur fama per urbes,
Pastorumque canit facta stupenda fides.
In lucem media conuersas nocte tenebras,
Insolitas caelo mille micasse faces.
Venisse antiquis promissum Heroa diebus,
Et conspecta oculis illius ora suis.
Gaudia caelicolas primum illa tulisse cateruas,
Et cecinisse novis alta per astra modis,
Se quoque mirandum puerum aspexisse, puella
page 181, image: s673
Lactarit niveo quem speciosa sinu.
Texerit in stabulo quem vilis fascia, mutum
Qui fuerit positus debilis ante pecus:
Esse hominem, sed supra hominem sua lumina ferre,
Et sibi persuasum firmiter, esse Deum.
Haec a caelitibus quoque se didicisse ministris,
Qui certi fuerint ad loca sancta duces.
Turbantur Solymae, mussat cum plebe senatus,
Intremit Herodes, pontificesque stupent.
Debuerant partam propter gaudere salutem:
Pectora sed nunquam credula terror habet.
Cognita pastores solos miracula tangunt,
Qui celebrant natum pectore et ore Deum.
Nunc ad te mentem, nunc verba precantia flecto
O puer, aeterni lux et imago Patris.
Persa canit sapiens patriis quem redditus oris,
Per Solymamque canit pastor agrestis humum.
Qui tibi mirifico iungis mortalia nexu,
Quique novo pangis foedera mira modo.
Te per ego, Patremque tuum, tuaque ipsius oro
acta, fove flatu frigida corda tuo.
Ne tua nos humilis species offendat: in isto
Quis terrae dominum quaerat, aquae ve, loco#
Quis celsi in stabulo rectorem quaerat Olympi#
Infantem nudum quis putet esse Deum#
Tu venerande Puer, nostros miserate labores,
Non horres hominis sumere membra Deus.
Pauper inopsque venis, ut nos tua copia ditet,
Copia quae largas larga ministrat opes,
Tu contemptus ades, sed nostra ut uulnera senes,
page 182, image: s674
Imponis tergo crimina cuncta tuo.
Derivas in te patriam non noxius iram:
Quam decuit poenam nos subiisse, subis.
Morte tua vitam reddis, livore salutem,
Et fuso tollis triste cruore nefas.
Floreat ergo tuum cum dura sub cruce regnum,
Da nos impositae pondera ferre crucis.
Nulla mali facies nos terreat horrida, quin te
Suspiret toto pectore fidus amor.
Custodi infirmos, ne nos aut dura tyrannis,
Damnatas cogat turpiter ire vias:
Aut ne vana trahant aversas gaudia mentes,
Instabilis mundi castra pudenda sequi.
Aggreget ad sanctos se pectus linguaque coetus,
Qui tollunt meriti singula facta tui.
Desinat in rebus mens fidere caeca caducis,
Pendeat e solo spesque fidesque Deo.
Propositum levitas inflectat nulla rigorem,
Nulla cupido lucri, nulla libido mali.
Seruiat omne tibi, toto de corde, quod usquam est:
Corpore cum toto, serviat omne tibi.
At quia vis recti non est in viribus ulla
Humanis, vires tu bonus adde tuas,
In nostris habita, non dedignate bovile,
Cordibus, hic firmam tu tibi pone domum.
Nostra quidem innumeris vita est dignissima poenis:
Sed tu parce tuo, victus amore, gregi.
Instaura amissae felicia tempora pacis,
Excute de dextris arma nefanda feris:
Ut novus auspiciis optatis floreat annus,
page 183, image: s675
Finem habeat quidquid triste malumque fuit.
Agmina cum coetu puerili cetera serva,
Quae regni mandas esse ministra tui:
Spargere solemnes possimus saepe per aras
Hymnorum flores, thura adolere precum.ELEG. III.
GRatia caelesti referenda est ampla parenti,
Verus pollicitis qui solet esse suis.
In primis pueri gratantia promite verba,
Nam tali vester gaudet honore Deus.
Ille sibi infantum praeconia colligit ore,
Praeparat in laudes mutaque saxa suas.
Annua iam nati redeunt solemnia Christi,
Annua iam mecum concipe verba puer.
Differat ut tempus, fugientis temporis auctor,
Non ideo verbi mutat et ille fidem.
Ille dolens hominis lapsum, subitamque ruinam,
Regna per unigenam reddit adempta suum.
Exortem nolens caeli, exortemque salutis,
In terris miserum degere tempus, Adam.
Ergo feminei promittit seminis ortum,
Qui colubri minuat triste nocensque caput.
Qua spe magnanimi subiere pericula patres,
Iaridesque pius, Lamechidesque pius,
Quique sua simulacra manu disiecerat: a quo
Perpetuum populus nomen Ebraeus habet.
Thariadae nato post, Thariadaeque nepoti,
Dicta eadem repetit voce frequente Deus:
In vestro toti benedicam semine mundo:
Credite, et haec memori verba notate fide.
page 184, image: s676
In vestris igitur signum mihi deligo membris,
Ut petra pelliculam carnis acuta secet.
Nanque Dei humana nascetur origine proles,
Maiestate Deus, carne futurus homo.
Haec habet errorum solatia, cui dedit olim
Thebaicum fruges hospitiumque solum.
Non animis aliam fovit spem filius Amrae,
Atque Obedi clarus regis honore nepos:
Quique pii longa patres de gente secuti,
Hac una aerumnas sustinuere fide.
Iamque videbatur, Davidis Stirpe perempta,
Crudele Antipatri quam genus ense necat,
Spes regni sublata, fides sublata salutis:
Sed solet extremis rebus adesse Deus.
Cum sene laudati servata puella pudoris,
Parva, sed illustri nobilitate domus.
Ut surgunt virides trunca ex radice stolones,
Exit et e sicco gramine floris honor:
Sic quoque Iessaei surgit generosa propago
Seminis, et rumpit palmea virga solum.
Prodiit optatus tenera de virgine partus,
Nactaque sunt meritam dicta vetusta fidem.
In terris, dominus terrarum, nascitur hospes:
Et Deus e caeli culmine, vagit homo.
Carmina Ephrataei resonant caelestia colles,
Paruaque Bethla suum vix capit ipsa bonum.
Angelus in stabulo brumalia frigora flatu
Temperat, et gelidas non sinit esse nives.
Inuitans alis somnum, cantuque quietem,
Assiduus cunis ipse minister adest.
page 185, image: s677
Infestus stabulis lupus est, subeuntque colubri
Villarum, tacti frigore, saepe casas,
Ite lupi procul hinc, procul hinc saevi ite dracones,
Haec habet aethereus candida tecta puer.
Neve odio tentet quisquam turbare quietem,
Membra soporati parvula somnus alit.
Sancte quiesce puer, mens, virtus, sermo Parentis,
Quo gravida frugum terra iubente stetit:
A cuius nutu dependet machina caeli,
Et movet aequoreas aura perennis aquas.
Nec tibi longa quies dabitur: mox regius ista
Inferet heu pueris miles in aede necem.
Herodes acuet ferrum, fraudesque parabit,
Uniusque petet mille per arma caput.
Nullius insidiae, nullius tela valebunt,
Cuncta puer videt hic, cuncta potestque puer.
Herodi sua pontifices calidissima iungent
Consilia, insani tela iuvando viri.
Quid facitis stulti# puer hic non perdere tentat,
Vult insperatis vos cumulare bonis.
Mandata aeterni perfert caelestia Patris,
Ante aevum aeterno de genitore satus.
Qui vestra, vatum monitu, de stirpe profectus,
Vos propter pura virgine iam fit homo.
Restituet veteres qui relligionis honores,
Reddet et amissum protinus omne decus.
Aurea tranquillae condet qui secula pacis,
Servitii regno qui grave demet onus.
Sollicito noxas qui pectore detrahet omnes,
Qui dabit ut simus libera turba Deo.
page 186, image: s678
Turba sacrata Deo: cui nec satanae ira, nec ulla
Barbara vis possit fraude nocere sua.
Lucida complentur variis concentibus astra.
Sicut ovans strato victor ab hoste venit.
Gaudia caelicolae nulli exaudita priorum,
Alta laetantum voce sonoque canunt.
Ecce ruunt media pastores nocte, per agrum
Quaerentes nati vilia tecta Dei.
Non hominum, non pompa domus, adeuntibus obstat,
Nec domina quisquam cedere voce iubet.
Angelici laeto plaudunt venientibus ore,
Vultus et dextram porrigit ipse puer.
Non frons plena minis, non formidabile lumen
Terret, et armatum qui tegat ense latus.
Scilicet hic infans est mitis et obuius omni,
Qui solet intrepido liber adire pede.
Inde Iebusaeam dispersus rumor in urbem,
Cui tribuit templum nomina sacra Dei:
Iam venisse virum, promissum tempore longo,
Progenieque hominem, progenieque Deum.
Angelicas voces auditas, lumina caelo
Currisse, atque nova luce dedisse notam.
Ipse locum haud nescit Pharisaeus, voce Micheae,
Qui regis patriam concinit atque tribum.
Quae curet Regem hunc, est exiguissima turba:
Pastor, et huic aliqui qui tribuere fidem,
Qui promissa levi timuerunt spernere mente,
Dicere mendacem nec voluere Deum.
His etiam Rex iste poli, Deus iste salutis
Nascitur, et regni dat nova sceptra sui.
page 187, image: s679
Per quem libertas, pax, gratia, vitaque parta est,
Mors prostrata, hostis regia fracta nigri.
Huius nunc fratres et amici Regis habemur,
Perque fidem nati dicimur esse Dei.
Nec sumus aut meritis fratres, aut sanguine nati,
Venit adoptivo munere talis honor.
O amor, o bonitas: quid'na est homo, quaeso, caducus,
Ut titulis dignum talibus esse sinas#
Utque tui haeredem regni, miserumque malumque
Constituas: caelos, et super astra loces#
Si dederis tenui validas in carmine vires,
Lingua mea est laudes non tacitura tuas.
Carpere purpureos nec desinet illa tyrannos,
Ingenio Herodis qui tibi damna struunt.
Quod mare non novit, quam non uulgata per oram
Hostis Idumaei sica nefanda fuit#
Ille parans Christo exitium, grassatur in annos
Innocuos, querulam caedibus implet humum.
Plus lactis fundit, quam sanguinis, ubere matrum
Rapta cohors, diro quam tulit ense latro.
Regnatore Phari, qui corpora misit in undas,
Durior, et Syrio durior Antiocho,
De muris eadem qui praecipitavit: inermem
Quid iuvat insano perdere more gregem#
Insidias Christo demens moliris inanes:
Effugit hostiles, cum cupit ipse, manus.
Auxilium tulerant ad iter sua munera Persae,
Nec Nili tellus abnuit hospitium.
Tutus ubique, suis dat et hospita tecta ministris:
Nemo pius, Christi numine fisus, eget.
page 188, image: s680
Quid miserae meruere tamen cum prole parentes,
Quas orbas hausto sanguine mucro facit#
Ponite Rachelides aegro de corde querelas,
Dulcia sunt vobis pignora vestra super.
Illa videbuntur tunc clara vivere luce,
Caelica cum Dominus regna daturus erit.
Tunc palmis ornati omnes, et sindone tecti
Filii, in amplexus gaudia vestra ruent:
Narrabuntque suos devicta morte triumphos,
Et pueri puero carmina laeta canent:
Sumentesque novas Christi sub imagine bullas,
Praetextati ibunt prima corona chori.
Discamus pueri, sic Christi noscere regnum:
Cui qui compatitur, compos honoris erit.
Non venit, ignavae monstraret ut ocia vitae,
Aut daret humano munera larga modo:
Paupertas, crux, exilium, tormenta, catastae,
Praemia suscepti dura laboris erunt.
Sed bona caelestis non marcescentia vitae
Percipient dempto fine modoque pii
Christe decus patrii regni, via certa salutis,
Verus homo partu, verus honore Deus,
Cordibus inspira sacram mortalibus auram,
Ut sola sapiant cognitione tui.
Cetera, si qua potest dici, sapientia vana est:
Qui nescit Christum, nil sapit ille miser.
Christum scire tamen, sententia frivola non est,
Quae tumido tantum perstrepet ore Deum:
Sic quoque Messiam norat Pharisaeus, at ipsum
In lignum infesti more latronis agit.
page 189, image: s681
Nec signis, Christum nobis monstrantibus, uti
Absque fide, Christo nos facit esse pares:
Sic namque Herodes, ritu mutilatus Ebraeo,
In Christi rabidus lactea membra furit.
Nil conferre sibi, proprias contemnere vires,
Iustitiamque hominis esse putare lutum,
Unius in Christi merito sperare salutem:
Haec quicumque sapit, caelitus ille sapit.
Notitiam hanc nostris patefactam mentibus auget
Atque tui donum pectoris, adde fidem.
Vera fides non est res Christi dicere gestas,
Sed Christum dominum posse vocare suum.
Quam gravis, et supra res nostras ardua vires,
Has uni laudes attribuisse Deo#
Huic scopulo cunctis vitae te affige procellis,
Nec premet Oceani totius unda caput.
Curriculo hanc metam contende fidelis ad unam,
Nec rapidos Boreas iverit ante pedes.
Christe iterumque tuas iterumque iacemus ad aras,
Organa sic animi dirige caeca levis,
Conatus miseros, immundos, imperfectos,
Iustitiam ne quis praedicet esse suam,
Iustitiaeve suae partem: tu solus et unus
Christe via, auxilium, gloria, vita, salus.
Non alius tecum pro mundi labe pependit
In cruce, non alia est victima nota Deo.
Sint precor haec imis solamina fixa medullis,
Nec talem evertat mobilis aura fidem.
Munere ventosam mutas quid hypocrita mentem,
Non vanas hominum comperis esse minas#
page 190, image: s682
Turpe voluntati, submittere sacra, potentum,
Mortalemque ipso plus timuisse Deo.
Pulchrius est cadere in Christo, quam vivere mundo,
Mansurae Christus dona salutis habet.
Ergo eat hoc potius nudatos corpus in enses,
Infantum veluti corpora pulchra cadunt:
Quam Christus nostro capiatur proditus ore,
Aut quisquis Christi nomina fidus amat.
Ut fugit in bellis animosum degener hostem,
Sic fugat in templis mens generosa malos.
Impietate nihil timidum magis: utque per undas
Bulla perit, paruo sic cadit illa metu.
Haec non in fragili cum sit constantia carne,
Imbelles forti numine Christe rege.
Pectora tu pueris olim quoque magna dedisti:
Tu potes in minimis vincere summa Deus.
Sic Danielis habet virtus clarissima laudem,
Occidet et nullo vis Machabaea die.
Helcanidae robur, Iosephi est cognita virtus:
Crede, precare, pati discito, saluus eris.
Tempore nos vitae totius Christe guberna,
Ut simus coetus membra decora tui,
Pastoresque rudes imitemur simplice mente,
Quaerentes humilis rustica tecta casae.
Quae nequit Herodes (neque enim sine caede tulisset)
Intrare, et nulla tu Pharisaee fide,
Haec intrant, aditum nullo prohibente patentem,
Quorum ardens Christi pectora cepit amor.
Christe suam tibi virtutem praeferre minaces,
Perde, nec inflatos longius esse sine.
page 191, image: s683
Turbine mox alto furiosos sterne tyrannos,
Vulpina tantum relligione bonos.
Quique gregem turbant peregrino dogmate sanctum,
Cherinti poenas interitumque ferant:
Ut toto Christi meritum celebretur in orbe,
Atque uni detur gloria digna Deo.ELEG. IIII.
NAscitur insolito naturae conditor ortu,
Et sine complexu foeta puella viri est.
Sola Dei novit, tollitque Ecclesia factum,
Sola suam exercet facta canendo fidem.
Scilicet illusus blando sermone colubri,
Humanum primus perdis Adame genus.
Rebus et inducis nostris lethumque malumque,
Aeternique iram damna suprema Dei.
Non tulit hoc superi proles mansueta Tonantis,
Aduersum supplex concidit ante patrem:
Se faciens culpae consortem, mitigat iras,
Sponteque de summo venit ad ima polo.
Nudo, inopi, misero, fugitivo dicit Adamo:
Sume animum, nostra pectora fulte fide.
Iussa Dei violata quidem, sed parcere novit,
Caelestisque meo flectitur ore pater.
Suspice, deiciat nec desperatio mentem,
Dictaque nostra animo scribe tenenda tuo.
Morte lues poenam delicti: morte perenni,
Lege tibi posita, non moriere tamen.
Ipse ego naturae fiam mortalis, eroque
Qui levet humanum morte maloque genus:
Qui de stirpe satus muliebri reddat adempta
page 192, image: s684
Regna, luatque suo facta cruore tua.
Vincula serpenti qui tandem ultricia nectat,
Impresso elidens colla superba pede.
Talia qui promissa dabas, vincture draconem,
Ante piae gremium virginis ecce iaces.
Mater, virgo: Deus, mortalis: vitaque morsque
Nunquam iuncta, sed hic foedera pacis habent.
Iste Deum decuit partus, quo se omnia posse
Monstraret, fieri quae modo velle placet.
Quodque potest, hominum causa uult posse: quis autem
Pro tanto grates soluat amore Dei#
Hic ubi sanctorum requiescunt corpora patrum,
Queis spes venturae facta salutis erat:
Prodiit ipsorum quasi sumptus ab ossibus Heros,
Blanditur tenero cui sacra virgo sinu.
In sua Thariades qui viscera sustulit ensem,
Et fidei merito dicitur esse parens:
Talem de iamiam morituro viscere natum
Credidit, e medio surgere posse rogo.
Nec sua spes illum post secula multa fefellit,
Sustinuit fidum spes animosa senem.
Isacides maesto carpens sub pectore somnos,
Cum Syrios iussu patris adiret agros,
Vidit ab excelso caelorum culmine scalam,
Et per eam superos ire redire choros.
Christus in Ebraeae descendit virginis aluum,
Nec tamen a dextra vellitur ille patris.
Nempe Deus vere est, vere est homo: summus et imus,
Conditor ille hominum, spirituum ille Deus.
Angelicae incedunt haec per mysteria mentes,
page 193, image: s685
Et sua cum nostris gaudia iuncta canunt.
Isacides monitus portento, nomina Luzae
Mutat, et urbs Domini dicitur illa domus.
Hic partu Rachel pariter, defunctaque vita,
In media titulo est nobilitata via.
Audiet illa olim matrum lamenta dolentum,
Cum mala Idumaeae saeviet ira ferae:
Quae nati satagens cunabula perdere Christi,
Aeterno audebit bella parare Deo.
Non tamen eripiet miseris spem matribus omnem,
Visuris alia corpora caesa domo.
Regia Iessaea soboles de stirpe, propinquo
Nacta suos tumulos et monumenta loco:
Quae fuit urbs magni Davidis nomine dicta,
Germine Davidis protulit illa Deum.
Protulit illa hominem: Deus est ab origine semper,
Ast homo principium virgine matre capit.
Nec persona tamen Christi divisa, sed ipse est
Dignus amore puer, dignus honore Deus.
Admonet ipse locus promissi, cunctaque monstrat
Vera redempturi dicta fuisse Dei.
Plena bonis Bethle iam frugibus: illius omnem
Sedabit panis copia larga famem.
Nunc Ephrataeae superabunt Gargara messes,
Et cedent Solymo regia Bactra solo.
Panis enim vitae Christus modo prodit in auras:
Omni, si credis, nascitur ille die.
Omni nanque die praesens ope, numine praesto est:
Nec, quia celsa tenet, negligit ille suos.
Esuriet nemo, quicunque accedet ad ipsum,
page 194, image: s686
Nec credens ullam colliget ore sitim.
Mortua quin etiam panis virtute resurgent
Corpora, sidereas mox initura domos.
Agmina ad hunc vivum puerilia currite panem,
Vester hic ore, oculis, simplicitate puer.
Audite angelicae quae fundunt carmina mentes,
Et cantu pariles concipitote sonos.
Omnibus in studiis resonet Deus, omnibus actis,
Exercete [correction of the transcriber; in the print Excercete] piam simplice mente fidem.
Discite pauperiem, iussosque subire labores,
Pauperior Christo, cernite, nemo fuit.
Cui stabulum cunae, cui carex lectus acuta,
Et domus exhibuit cui peregrina locum.
Tempore nil proprii vitae totius habebit,
Condeturque alio mortuus in loculo.
Haec hominum causa, maioraque multa redemptor
Pertulit, effigies quo foret ipse suis.
Cordis in hunc unum pressi defigite curam,
Corporis omne levat, pectoris omne malum.
Si premit ira Dei, genitorem in imagine nati
Aspicite, et dulcis vos recreabit amor.
Quod si lex morsu violenta praeoccupat atro,
Sub legem datus hic, legis obivit onus.
Post ortum luces bis quatuor ille cruorem
Fundit, mox animam fundet et ipse suam.
Neve quasi indigni nimium, timeatis adire:
En quacunque potest voce vocare, vocat.
Stella Magis caelo, pastoribus Angelus ortum
Nuntiat: hic vobis natus Iesus, ait.
Huic rapidis igitur concursibus obuia tendas
page 195, image: s687
Turba, tui Christi nomine nomen habens.
Praecipitem gressum nemo remoretur euntis,
Permittat fieri nemo moramue sibi.
Quisquis ades, genibus supplex provoluere flexis,
Ianua pulsanda est ambitiosa prece.
Ipse etiam pulsare iubet: vix limine tacto,
Ecce patet votis ianua tota tuis.
Sancte puer, venerande Deus quem lumina cernunt
Esse hominem, sed mens concipit esse Deum:
Iuncte mihi, quoniam prodis mortalis in auras:
Iuncte Deo, quoniam regna superna tenes:
Istrue me docto sacrati numinis ore,
Adde pium affectum, notitiamque tui.
Cum patre, cum sancto quod flamine sis Deus unus,
Noverit et teneat relligiosa fides.
Scire doce, quod sis peccati maximus hostis,
Tota sit ante oculos lex tua scripta meos.
Scire doce, quam sis facilisque bonusque petenti,
Angitur offenso cum mala vita Deo.
Tunc caro cum dubitat, satanas cum spicula torquet,
Mundus et assensu ludit ad illa suo:
Occurrant animo tecum mihi foedera facta,
Momina cum libro sunt mea scripta tuo.
Et quia foedifragis raro est ignoscere tutum,
Foedera praecipue cum violata Dei:
Erige commissi trepidantem criminis ausu,
Nec plane exstingui fumida lina sine,
Non sine quassata ut penitus frangatur arundo:
Non tua, quod fragile est, conterat alta manus:
Pasce fidem panisque cibo, potuque cruoris:
page 196, image: s688
Altera cum Domino foedera facta meo.
Illa Dei afflictae sit vox resonabilis auri:
Vivo ego, nolo tuam (ne vereare) necem.
Nolo necem, vitam promitto: facillimus illi,
Conuersum in melius qui revocabit iter.
Omnia cum dederis, aliis hoc adiice donum,
Ne propriis ausim viribus esse ferox.
Omnia cum factam, tua quae praecepta requirunt:
Ore tuo dicam, haec omnia facta nihil.
Christi humilem sequitur humilis fiducia seruum:
Non fert excelsus corda superba Deus.
Haec fuit Amosidae sapientia: menstrua foeda
Iustitias omnes et benefacta vocat.
Sentit idem vates, qui Christi maximus ore,
Servitio infra omnes infimus esse cupit,
Quique aeterna dedit Cilicum praeconia genti,
Omnia quae fecit, deputat esse lutum.
Nemo magis sapiat, nemo altius extollatur:
Quam Deus in sanctis tollitur ipse suis.
Haec omnes uno sensu sapiamus, et ore:
Mens una in Christo simus, et unus amor.
Neu trahat in miseros amens discordia motus,
Effice caelesti numine sancte Deus.
In statione sua sit quisque animosus, ut atrox,
Quisquis adest, socias sentiat hostis opes.
Nec pax cum pravis eadem seruanda, bonisque:
Arma viris sed sint addita nostra piis.
Arma adsint, adsintque preces: quique alta docentes
Scandunt, suntque gregis, sunt populique duces,
Recta colant, aduersa notent, contra impia pugnent
page 197, image: s689
Dogmata, clarorum more animoque virum:
Qui grege pro Christi quondam fudere cruorem,
Et nunc in caelis ampla trophaea gerunt.
Queis nectit baccas collo, ex lucente pyropo,
Angelicus, celebrans ardua facta, chorus,
Queis Christus pulchras amaranti e flore coronas,
Imponit propria florida serta manu.
Effice Christe tuas haec vota ferantur ad aures,
Nosque beatorum sedibus adde piis.
Nemo pias autem sedes et regna videbit,
Qui non ad finem permanet usque tuus.
Ut maneant porro multi, tibi quaeso perennem
Per gentes omnes collige Christe gregem.
Collige de coetu quoque pectora idonea puro,
Qui tua postremo tempore facta canant.
Sancte puer, venerande Deus, tibi concio curae
Sacra sit, et rebus tristibus affer opem.
Tartareus multo nunc saevit atrocius hostis,
Aduentu hunc prohibe perdere plura tuo.
Nos ignara sumus nimis, imbecillaque turba,
Qualiscunque, tibi dedita turba tamen.
Ubere coepisti qui nos a matris amare:
Huic mundo finis dum suus adsit, ama.ELEG. V.
VIdimus insolito discedere lumine caelum,
Nec frustra caeli gloria visa fuit.
Angelicae puro librantur in aere turmae,
Sidera laetitiam nec tenuere suam.
Nox mutat tenebras in tempora clara diei:
Qualia nostra aetas chasmata saepe videt.
page 198, image: s690
Ipsi oleo manant fontes, opobalsama sudat
Arbor, inest vini fluminibusque sapor.
Venit ab ardenti rerum dominator Olympo,
Membraque, mortali carne, caduca subit.
Sed sine labe subit peccati: scilicet ut nos
Peccati immensum ne cruciaret onus.
Aethereum satanas sensum corrupit Adami,
Et formata Deo pectora fraude necat:
Idem etiam letho corpus demittit Abelis,
Fraternam impellens ad fera facta manum.
Corporis extincti vires, animique vigorem,
In nato instaurat restituitque Deus.
Ille igitur natusque Dei, partusque puellae,
Cuius nunc ortu gaudia plena sonant,
Conculcat satanam propria virtute potentem,
Et sibi nos iunctos efficit esse magis.
Nam caro fit, sumens generis primordia nostri,
Nosque patri reddit nomina cara Deo.
Nascitur infirmus, vitam quoque degit egenus,
Qui maior caeli vertice, luce prior.
Pro cunis, muli clitellae: vileque chordum,
Pro stratis: et pro tegmine, pannus erat.
Pro velis pictis suspendit aranea telam,
Marmore pro Pario canna palustris adest.
Pro regno peregrina domus: pro sede, bovile:
Cannabe, pro Tyrio murice texta stola.
Est Deus, ergo opibus non indiget ille caducis:
Est homo, nec fida matre carere potest.
Non eget auxilio rector caelique marisque,
A quo, quae fiunt, omnia facta liquet.
page 199, image: s691
Cuius ad imperium stat tellus, astra moventur:
Quem tremit angelicus, lucida flamma, chorus.
Dum tamen e patria dignatur scandere sede,
Nosque homines hominis corpore notus adit:
Quaeritat hospitii limen, poscitque ministros,
Et solitum nobis expetit ore cibum,
Quique omnes pascit, tenerae trahit uber a matris,
Hospitis et facili gaudet egenus ope.
Contentus stabulo, non aurea tecta requirit:
Contentus minimo lacte, quietus agit.
Linteolis tectus, fulgens nulli inuidet ostrum,
Spernit in herboso gemmea fulcra toro.
Aspice, spectandi non interdicta voluptas,
Spectandoque intus gaudia digna cape.
In pueri uultu Pater est, de lumine blandus
Noscitur, et facies tota serena placet.
O Pater, ille tui prae se fert gaudia uultus,
Ille aperit mentis sensa reclusa puer.
Cui desiderium largiris amabile cordis:
Omnia vota reples, cuncta petita facis.
Das illi clara stellantem luce coronam,
Qua non obryzum purius esse potest,
Qua nullus magis est radians fulgore smaragdus,
Aut quaecunque Indo littore gemma nitet.
Copia summa boni, benedictio dulcis in illo:
Vita beata, quies blanda, perennis amor.
Illum das celebrem revolutis vivere seclis,
Praecipis audiri caelitus, atque coli.
Illius acceptas omnes in nomine gentes,
Inque potest alio nemo placere tibi.
page 200, image: s692
Non tulit, aut ullam feret ulla aetate repulsam,
Prose, pro populo seu roget ille suo.
Rex erit armipotens, vincto dominabitur hosti,
Inque triumphatum sceptra severa geret.
Te Pater in Nati uultu iuvat usque tueri,
Atque inde affectum discere sancte tuum.
Ille mei causa vagit nunc parvulus infans,
Et vix, quo brumae frigora pellat habet.
Obscuro recubat pecora inter bruta tigillo,
Verus homo matris sanguine, stirpe Deus.
Me Patri ut miserum societ, delictaque tollat,
Amissum rursus collocet inque decus.
Quo pulsus satanas cum turba astante superbus,
Cedere nunc homini cogitur ipse locum.
Qualis Manoidae resonabat tempore plausus,
Divideret regum quando Orientis opes,
Aut quando gravida distendunt horrea messes,
Agricolae Syrii gaudia quanta ferunt:
Talia nunc hominum pertentant gaudia mentes,
Et triplici talis cantus in orbe sonat.
Rex servator adest, genitus de virgine: verus
Mortalis, verus cum genitore Deus:
Sustulit ille iugum mortis, vitabile nulli:
Quaeque humeris plagas fecerat, ulmus hebet.
Legis onus cessit, nunc haec nunc illa iubentis,
Addentis rigidas et sine fine minas.
Gratia, libertas, victoria reddita, postquam
Ad nos aetherea venit ab arce puer.
Demissae caelis eadem cecinere cohortes,
Quas hominum toto pectore tangit amor.
page 201, image: s693
Inque Inque piis verba haec repetit caelestia templis,
Ad se quottidie qui vocat ore Deus.
Vos igitur pueri, quos ipsa Ecclesia nutrit,
Quosque sacri coetus candida membra probat:
Ad puerum propere mecum concurrite Christum,
A cunis nullum reicit ille suis:
Et quos culpa loco pellit, trahit ipse, cupitque
Libertate pia se puer iste coli.
Christe puer, mea certa salus, mea magna voluptas
Cursum ad te pueros qui celerare iubes,
Deducique gravi mandas sermone, nec aris
Aut templis arces ora tenella tuis:
Qui pueros aliis imitandos esse docebas,
Quos iuvat ad regni celsa venire tui,
Ambitione procul vana, fastuque remotos:
Incautos vexant quae mala saepe senes.
Qui pueris dicis caelorum regna patere,
Esse tui curam deliciasque patris:
Lubrica neve sacris aris haec excidat aetas,
Custodes gaudes addere caelicolas.
Angelicos coetus: qui stant ante ora parentis,
Pervigilant domibus, pervigilantque scholis.
Respice nos pueros Puer optatissime parvos,
Inque tua certos religione fove.
Da viridi primum recte formemur ab aevo,
Discamusque alacri fidere mente tibi.
Ortus Christe tuus, tua mors, sunt omnia nostra:
Et nostrum est, caeli templa quod alta tenes,
Cumque tuus simus populus, da vivere digne
Nomine, quo populus dicimur esse tuus.
page 202, image: s694
Sint placidi nobis mores, sit vita pudica,
Morigera in studiis, mensque laboris amans,
Inque tuis iussis ne plus sapiamus agendis,
Quam sapit innocua simplicitate puer.
Utque tener blandam nutricem diligit infans,
Quaque potest visae balbula verba facit,
Arridetque sibi ridentibus, oscula cunctis
Figit, et irasci nescit, amare solet.
Munera nec pretio metitur, pondere dona,
Nec primum ante alios gestit habere locum:
Sic candore rudes illos imitemur, eisque
Simplice reddamur credelitate pares.
Et quae Christe iubes, animo faciamus eodem,
Quo puer haud rigidus iussa paterna facit,
Quodque deest miseris (bona heu quibus omnia desunt)
Sarciat id flatus numen amorque tui.
Da quoque nobiscum pueros adolescere fortes,
Magnanimi patriae quos genuere duces,
Ardentis pariter discant pietatis amorem,
Inque Dei verbum saecula longa colant.
Christe tuos superent hostes, inimica malorum
Pectora, proque tuo nomine dura ferant.
Imperium extendant armis felicibus amplum,
A populo vertant noxia quaeque suo:
Sitque sub auspiciis illorum Ecclesia salua
Et concors, uni subdita Christe tibi.
Qualis erat docti Iosiae tempore regis,
Ezechiae fortis, Iosaphatique pii.
Ut quando robur puerilis ceperit aetas,
Grata Dei laudes et benefacta ferat.
page 203, image: s695
Dilige nos aeterne puer, rex alte polorum,
Illo quo te ardet magnus amore parens.
In studiis nostris, in vitae aevique periclis,
Inque illo, cum mors imminet atra, die.
Sis bonus, et praesens, hostiliaque arma retundens,
Neve errare sinas, neve perire sinas.
Te sine nulla salus, tu nos ad gaudia transfer,
Quae verbo totiens sunt repetita tuo,
Quorum nec sensum, nec finem percipit ullus,
Vitam in peccati corpore donec agit.ELEG. VI.
TEmpla Deo pateant, sint compita clausa, viaeque,
Rixoso faveat turba molesta foro.
Magna dies, nullo nobis peragenda tumultu,
Ut vacet antiquis curaque corque sacris.
Sub duce pacifico, post clausa sacraria Iani,
Caeli pacificus mittitur arce puer.
Inque sinu recubans intactae virginis, ortu
Se probat esse hominem, vi probat esse Deum:
Est homo, parua vides cunabula: conditor aevi est,
Nondum stante polo nam Deus ipse fuit.
Patria, Bethla: domus, stabulum: praesepia, cunae:
Canna, tapes: foenum, lectulus: ulua, thorus.
Qui pingit volucres, nudus iacet ante parentem:
Qui vestit terras gramine, vagit inops.
Qui pascit, vasto quod vitam ducit in orbe,
Depellat primam vix habet unde famem.
Qui mare, qui caelos, solidum qui condidit orbem,
Hospitis auxilium fletibus orat egens.
page 204, image: s696
Non eguit, sed nostra hominem compellit egestas,
Demissum caelo talia ferre Deum.
Nec caret insidiis, vix mundo proditus infans:
Sceptra tyrannus enim regia dirus habet.
Non caret inuidia populi metuentis, et inter
Messias cives nomen inane suos.
Innumero nec enim populatur milite campos,
Nec secum currus victor, equosque trahit.
Nulli effundit opes, nulli largitur honores,
Colla nec Oenotrio solvit Ebraea iugo.
Vertice pontifici cidarim non detrahit emptam,
Restituitque sacro iura negata loco.
Non fasces frangit Romanos atque secures,
Non aquilas signis demit, eburque rapit.
Nec statuas vicis evertit, et urbe theatra:
Denique nil dignum munere regis agit.
Heros aurata non prodit Sionis arce,
Quae Iessae sedes regia stirpis erat.
Non Solymis portis, populosa aut visus in urbe,
Iudaeae genti notior unde foret:
Ignotus cunctis, pecora inter inertia, matris
Gestatur tepido virginis ille sinu.
Hic ubi nemo Deum caelorum orbisque potentem
Quaereret, aut ortu splendidiore virum.
Ignotus cunctis mansisset: sacra sed illum
Militia, angelico carmine laeta canit.
Pergere pastores iubet ad cunabula regis,
Per quem sola datur, sola petenda salus.
Conspicit hunc puerum nemo, nisi caelitus illi
Monstretur, nemo conspicit hunc puerum.
page 205, image: s697
Cernere quem cuperet Tarpeia Caesar in arce:
Sed magno maior Caesare, pastor erat.
Cernere quemque sui Herodes infamia secli,
Persa sed eximio dignus honore fuit.
Ipse Deo patre est ante omnia secula natus,
Nascitur et certo tempore verus homo.
Fit generis nostri frater, mortalia sumens
Membra, nec omnipotens desinit esse Deus.
Mira fides, et mirus amor, commercia mira,
Dante, homini misero, caelica iura Deo.
Te facit esse suum, quem membris induit: eia
Gratare oblato, perstet ut esse tuus.
Pacificus properat, non ergo irascitur ulli,
Ad se qui precibus venerit atque fide.
Sic patriis dextram pecudum custodibus offert,
Memnonios facili sic vocat ore Magos.
Caelestis puer hic, tali nos mente tuetur,
Hospitis ut texit culmina parua sui.
Utque piam texit matrem: sed nudus in auras
Prodit, et in stabulo spretus inopsque iacet.
Hunc pariter puerum spretique inopesque sequamur,
Quae tulit, haec eadem nos mala ferre pium est.
Sume animos, premeris si paupertate, viriles:
Credenti dives gaudet adesse Deus.
Accipit hospes eum non notus: credere pulchrum est,
Ut similem sperans experiaris opem.
Dant aurum dites prociosaque munera Persae,
Solamenque fugae, praesidiumque viae,
Et mapale suum venienti Aegyptius offert,
Atque hunc in propria nil iuvat esse casa.
page 206, image: s698
Dumque Paraetoniis incognitus exsulat aruis,
Septima sollicito tempore fugit hiems.
Agmina sunt reduci comites caelestia, quaque
Fert timidos gressus, praecipitemque fugam.
Si tibi rari homines aderunt, teget ardua caeli
Circumstans vigili sedulitate cohors.
Quid dubitas igitur soli confidere Christo#
Ille tuus corde est, corpore factus homo est.
Dum latet, in pueris occiditur ipse tenellis,
Absens in membris uulnera fertque suis.
Quod mortale cadit, manet immortale, nec umquam
Interimunt sanctam spicula stricta fidem.
Exiguo cruciant momento flamma vel ensis,
Saepius his morbus saevior esse solet,
Cum medicus membrum vel ferro abscindit acuto,
Vel vetus ignita perdomat hulcus acu.
Praemia sed vitae durabunt longa perennis,
Saepe dolore tamen quae rapienda gravi.
Hoc docet ille puer, simul et victricia praebet
Arma, per haec hostes vicerat ante suos.
Vermibus Herodes rodente putredine, vitam
Exhalat, canibus sordida praeda canis,
Et nulli auditas poenas expendit: at infans
Occisus Christi gestiet ante thronum,
Donec Christus erit: cui regna aeterna, potestas
Immensa, exacto gloria fine carens.
Macte Deus victor, puer admirabilis, alti
Consilii, virtus effigiesque patris.
Maximus a primo mundi fundamine regum,
Pacifici ductor pacificusque gregis.
page 207, image: s699
Cui genus humanum curae est, ut filia matri
Unica, dilecto quam fovet alma sinu.
Hospitium in nostris tibi delige cordibus aptum,
Idque sacro renova numine Christe tibi.
Da pacis studium, da fidi pectoris ignes,
Et non mutando foedere iunge tibi.
Da nobis oculos liquidos te cernere, mentem
Aduentus quae sit tempore laeta tui.
Suscipit hunc puerum nemo, nisi caelica segnem
Aura trahat, nemo suscipit hunc puerum.
Herodes quamuis blandissima nuncupat ore
Vota, suumque inquit flectere velle genu:
Quamuis pontifices patriam, tempusque locumque
Norunt, et nati plurima signa tenent:
Non tamen inquirunt isti, non vera profatur
Ille: sed hunc puerum perdere sensus erat.
At tu Christe puer, cupidis illabere, certa
In nobis habitans cognitione tui:
Neve tui capiat nos umquam oblivio tardos,
Cotidie tanti fac meminisse boni,
Quod tu natus homo, nobis sis vita salusque,
Solus enim nomen dulce salutis habes.
Solus habes donum vitae: sunt cetera cuncta
Herodis gladii, pontificumque doli.
Nunc vero sapiens commenta excogitat orbis,
Ne Christo soli sit tribuendus honor:
Cum sacris Solymis coniungere tentat Athenas,
Posse putat Christum cum Beliale coli.
Ad cunas illi Caipham quoque collocat, uno
Iungit et Heroden hospitioque Magos,
page 208, image: s700
Romanumque lupum castis non segregat agnis,
Proque suo arbitrio libera cuncta putat.
O mihi contingat nunquam sapientia talis,
Auctori quae sit perniciosa suo.
Paruus es in cunis infans, nullique pavendus,
Sed iacis extenta fulmina torta manu.
Consortem summi nec quemquam admittis honoris,
Nec tua prostitui nomina sancta sinis:
Pura nec arridet foedis Ecclesia moechis,
Sponsa tibi in cunis, in cruce nupta tibi.
Ergo beatus erit, qui coetus non adit illos,
Quos nota celebrant impietate viri:
Qui non errantumque vias risusque secutus,
Oderit infames pestiferosque thronos.
Hoc etiam ut faciam constanti corde fideque,
Tu mihi sis vitae norma, lucerna pedum,
Sis mihi Christe tuo simplex sapientia verbo:
Hanc etsi mundus rideat omnis, amem.
Quod si quae fuerint subeunda pericula, pugna
Mecum, nec famulum desere quaeso tuum.
Omnia ferre potest mundus (tulit omnia mundus)
Quod seruet tua mors unica, ferre nequit.
Sed tua quod seruet mors unica, credere tutum est,
Et vitam in tali ponere posse fide.
A nobis mors orta, tuo modo vincitur ortu,
Ut vitam rursus laetitiamque dares,
Regnaque transferres tandem ad felicia: Christe
O mihi quam primum luceat illa dies,
Qua te caelesti cum patre, auraque beata
Perpetuo videam, perpetuoque canam.
page 209, image: s701ELEG. VII.
SAepe vocate mihi, posthac quoque saepe vocande,
Christe puer, caeli gloria, summe Deus:
Saepe inuente mihi, te laeta mente vocanti,
Dum magna exiguo carmine festa cano:
Sicut es inuentus pecoris custodibus olim,
Munera qui cunis prima tulere tuis.
Nunc iterum tua templa adeo, comit ante pudica
Agmine, quod laudi est turba dicata tuae.
Quid trepide hic haeres# fas est confidere: nobis
Hic puer est, nobis filius ille datus.
Filius iste Dei, Deus est, et virginis infans:
Perge, fugat trepidos Angelus ipse metus.
Accessus facilis cupienti: nulla moratur
Ianua, non clausi regia pompa loci.
Herodis non hic ad limina saeva satelles:
(Hunc merito imbellis turba timetis aprum.)
Non ebur, est lectus: non sunt holoserica, vestes,
Sed tenuem panni fasciolaeque tegunt.
Non cunae gemmis, auroque crepundia fulgent:
Parua adeunda, Senex, Virgo, Puerque, cohors.
Vix habet ipse caput tenerum quo ponat, habetque
Imperium in terras, aequor, et astra tamen.
Hospitum lustra, mitem circumspice matrem:
Et genitum, brumae tempore, cerne Deum.
Hospes pauper erat, qui tegmine suscipit illum,
Quem non caelorum machina magna capit.
Pauper erat pastor, cui laetos Angelus ortus
Nuntiat, hibernos dum cubat ante greges.
page 210, image: s702
Pauper erat virgo, genitrix electa Tonantis,
Cui stabulum, thalamus: culcitra, gramen erat,
Tomentum sparto riguit, fanoque cubile,
Nec pudor in stipulis decubuisse fuit.
Quam bene pauperibus sacravit stramina Christus,
Gloria pauperibus scilicet iste puer:
Quos metus exagitat, quos anxia cura fatigat,
Et mors aspectu terret amara suo.
En horret gelidus brumali nocte December,
Frigore stant amnes, vinctaque terra gelu est.
Non color est siluis, non est sua gratia campis,
Haec faciem noctis tempora, mortis habent:
Sed vertit rapidum caelo sol aureus orbem,
Optatumque novo reddit ab axe diem,
Iam succi redeunt herbis, et semina trudunt,
Incipiuntque suo vivere quaeque modo.
Sic quoque gens tenebris hominum cum pressa iaceret,
Obruta peccatis, debita suppliciis,
Iustitiae sol Christus adest, de lumine cuius,
Sunt quaecunque usquam lucida, lumen habent.
Qui nisi virgineo sumpsisset sanguine carnem,
Omnia noctis erant, omnia mortis erant.
Natus enim, sine labe viri, de matre pudica,
Est homo mortali stirpe, vigore Deus:
Verus homo, praesensque Deus: rex, atque minister,
Isaidae dominans, Isaidaque satus.
In caelis residens, in terris vagit: utrumque,
De genitore Deus, de genitrice puer.
Suspicit aethereus commercia talia vertex,
Auditque hominum pectora pulsa stupent.
page 211, image: s703
Forma hominis, virtute Dei, sic visus es olim
Christe Deus, nondum missus ab axe caro.
Supplicat Abraham viso, ne perderet igne
Pentapolim, repetens corde tremente preces.
Tota videt Babylon, nec sevidisse negavit,
De flammis iuvenes eripuisse pios.
Hic rubus ille virens, qui non absumitur igne:
Qui sine patre infans, et sine labe puer.
Non videt hunc ratio, velavit lumina Moses:
Non caro, detraxit sordida vincla pedum.
Cor videt, atque fides: sint lumina cordis aperta,
Sit Christi verbo semper aperta fides.
Ergo suum Dominum praesentem Ecclesia laudat,
Primaque laudavit, dum fuit orta dies.
In cuius patres orarunt nomine quondam,
Testantur castas et valuisse preces.
In quem sperarunt animoso pectore, nec se
Mirifica orbatos esse queruntur ope.
Quem propter cupido posituri sanguine vitam,
Nec timuere minas, nec timuere necem.
Nunc tandem exacto seclorum tempore, sumpsi:
Corpus, et humana carne videndus adest,
Nunc tangendus adest: tetigit pastoria turba,
Et qui venerunt ex Oriente Magi.
Quos iubet ut taceant Herodes visa, sed index
Magnanimo pastor pectore visa canit.
Inde Magis ferrum intentat: sed littora Gangis
De nato referunt facta stupenda Deo.
Iam pateant pia corda Deo: miracula monstrant,
Esse Detum, lactis qui fuit altus ope.
page 212, image: s704
Calcat aquas, et sistit aquas, atque imperat euro,
Et fieri latices optima vina iubet.
Expedit et verbo linguas, et lumina caecis
Reddit, et ardentem mandat abire luem.
Surge ait, et claudi surgunt: age fare, loquuntur
Muti: nec tumulis saxea iura manent.
Eripit imperium morti, satanaeque furores
Comprimit, et rabidum sub pede pressat humo.
In templo teneris doctores instruit annis,
Et quaecunque docet, cum gravitate docet.
Nec socios legit audaces, aut arte peritos,
Sed piscatorum rustica corda placent.
Omnia digna Deo: qui, quae uult, omnia praestat,
Corpora et e saxis surgere viva iubet.
Hunc hominemque Deumque negas# incredule cessa,
Membra hominisque vides, facta Deique vides.
Huic soli fas ferre preces, huic oscula ferre:
Fratri conveniunt oscula, vota Deo.
Qui iacet in cunis mortalis, et ardua torquet
Rector, et est opifex, pars operisque sui,
Foetaque virginitas quem, fertilitasque pudica
Edidit, et partu est obstupefacta novo.
Admovet uberibus natum, dominumque precatur,
Integritate manens virgo, fideque parens.
Cetera quid stulti miramur# credere verbo
Nos decet: et verbo credere, vita pia est.
Hac te Christe fide, tali puer optime cultu,
Et celebrat credens, et pius orat homo.
Te puerum monstras, ut mollia brachia cingant:
Te placidum, est odio vita superba tibi.
page 213, image: s705
Ipse miser, ditas: et egenus, munera spargis:
Divitiae inque tua pauperiesque manu.
Appares ut homo, regnas ut conditor orbis,
Poneris in tumulo, vivus ad astra redis.
Nos benefacta Dei, nobis quia propria, tangant:
Mens ea nec cesset credere, lingua loqui:
Quae caelum loquitur, quae patrum sancta locuta
Carmina sunt, visus quam fuit orbe puer.
Omnipotens immense puer, nostra unica cura,
Dignate in terris Christe habitare Deus:
Nos tibi parturiens, sacro bonus instrue verbo,
Quo tibi forma diu nostra placere queat.
Neve tua indociles simus cognoscere facta,
Caelifluo siccos largiter imbre riga.
In genere humano solus, sine fine, colare,
Nomina nulla tuis sint potiora bonis.
In tua septa vagas per mundum collige gentes,
Sit regno Christi latius orbe nihil.
Quod tibi cunque placet, nobis arrideat ipsis,
Seu nos laeta iuvent, aspera sive premant.
Quaerere te dulce est, et te reperire beatum,
Pastorum quod nos sedula cura docet.
Qui pecudes in agris linquunt, cunabula Christi
Ut videant, visis oscula cara ferant.
Omnia ut amittas, Christum seruare memento:
Ille domum reddet, reddet et ille greges:
Dulciaque illius quae manant pectore verba,
Pectoribus condas caelica mella tuis.
Et quamuis capiant aliarum oblivia rerum,
Dum Christum retines pectore, cuncta tenes.
page 214, image: s706
Virgo hoc mater agit, quae singula verba Magorum
Pastorumque, sua condita mente premit.
Sit nobis etiam spectat referre voluptas,
Atque tuo multos addere Christe gregi.
Ora resolue sacro flatu, ne dicere muti
Simus, quae magnum est facta silere nefas.
Pectora sic forma, ne quid tolerare recusent,
Tortoris vinctas cum trahit ira manus.
Sollicitos nos esse vetas, nec quaerere verba,
Cum stabilem impugnat turba prophana fidem.
Esse iubes animum curae vacuum atque doloris,
Cum petit immeritum mucro lapis've caput.
Haec promissa meo pellant de corde timorem:
Nec mens conspecta palleat alta cruce.
Per gladios infans Bethlemicus ardua scandit,
Significans Christo quae patienda forent.
Sin tutos nos esse velis, ut cedere Persas
Iussisti, atque alia visere tecta via:
Angelica saluos etiam comitare cohorte,
Inque viis sanctis lumina nostra rege.
Da meminisse tui, soli tibi fidere: nullis
In caeco tenebris corde relinque locum.
Credere Christe tibi, te noscere, vita beata est,
Quocumque haec pereat perdita vita modo.
Non tamen immunes poenae dimitte tyrannos,
Qui vigilant regnum tollere Christe tuum,
De cathedrisque fuga, de templis pelle Sophistas,
Os quorum ense ferit, linguaque felle necat.
Gaudia qui nobis caelestia demere tentant,
Deque tua cogunt nos dubitare side,
page 215, image: s707
Qui sacros violant, furiosae mentis, amores,
Extinctosque ignes pectoris esse volunt,
Quos Amor ille tuus Patrisque accendit alitque,
Quem tecum colimus, cumque Parente Deum.
Herodis pereant letho, Caiphaeque, ministri
Herodis dici, qui Caiphaeque student.
At nos, Christe, tuos, ad laetum tempus honora,
Quando hircus longe segrege stabit ove.
Insolita quid luce dies effulsit# ab alto
Auditas certo nuntiat esse preces.GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS WOLFgango Meurero, philosopho et medico clariss. S. D.
GRATULANDUM nobis nostrisque liberis est, quod aetas nostra in ea incidit tempora, quibus doctrina caelestis de salute hominum ita eluxit, ut maiorem veritatis splendorem consequi non queat. quamcumque enim partem cognitionis illius amplissimae consideramus, nulla reperietur, quae non tradita absolutaque his temporibus sit: sive ea tantummodo in perceptione posita, sive est factis et actionibus demonstranda. Hominibus sane sentientibus, et sapientibus modeste, rerum necessariarum tractatione, illustratione obscurissimarum, difficillimarum
page 216, image: s708
explicatione, factum abunde satis esse constat. quod in principiis et elementis pietatis, quibus aetas imbui tenera solet, probatum: in maioribus quoque, ex iisdem tamen initiis ortum habentibus, inquirenti verum esse apparebit. In illis autem ipsis sapientiae Christianae fundamentis, quanta ignoratio, quantae tenebrae fuerunt: quantum annos supra quingentos silentium# Causas legum divinarum, partes fidei Christianae, sacramentorum propriam institutionem, et salutarem usum, intellexerunt paucissimi, si modo intellexerunt ulli: recitare verba sciverunt ne flamines quidem ipsi, et pontifices, Preces necessitate quadam retentae sunt, sed tantum decantati et commendati numeri. Etenim nequis ex intelligentia verborum melior evaderet, et peritior, in multis gentibus preces murmurarunt lingua ignota, tam pueri quam mulieres. Exstant quoque edicta et libelli, qui cognosci eas, ut et alias res sacras, sermone vernaculo interdicunt, tanquam opus nefarium, et vulgo abominandum. Verum enim vero quia verbi divini auctoritatem eiusmodi legislatores parvi faciunt: considerent hominum atque temporum tantum sapientiorum exempla. Legerunt sacram Scripturam (Graecos et Romanos excipio) sua olim lingua Syri: legerunt Dalmatae, interprete (ut ferunt) divo Hieronymo: legerunt Gothi,
page 217, image: s709
expositore Wulfila episcopo: legerunt Saxones, curante Ludovico Pio, Caroli Magni filio: legerunt Indi et Armenii, et adhuc aliqua inter ipsos eius rei testimonia extare dicuntur. Franci historiam Euangelicam, aliquot item veteris Testamenti libros, Otfrido Fuldano et Wilramo Pabepergico auctoribus, legerunt. Eiusmodi libri, inualescente Romana tyrannide, aut suppressi, aut e manibus vulgi erepti sunt: nimirum ut imperiti sacrificuli in reliquos homines, quasi caecos aut fatuos, regia potestate et libidine uterentur. Deus autem misertus primum Saxoniae, deinde aliarum quarumdam gentium, pristinam sui verbi lucem in Ecclesiis suscitavit: mox in Scholas quoque, imo in agros atque officinas, per puerilem Catechismi notitiam, et non inquinatam interpretationem, fulgorem eius introduxit. Noverunt iam puellae et pueri nostri, quem Deum inuocent: sciunt quid a nobis Deus postulet, quantumque nos praestare valeamus: a quo petendum, quid've petendum, et qua fiducia petendum, didicerunt: cuius beneficio Deo reconciliati, et quibus foederibus filio eius inserti sint, non ignorant: tenent sensum Patris aeterni, et animum erga se atque universos: seque membra eius esse societatis habent persuasum, cui et venia omnium delictorum proposita est, et vita sempiterna merito et uulneribus CHRISTI comparata.
page 218, image: s710
Distinguunt Distinguunt in partibus fidei Christianae personas divinitatis et officia: fatentur cuius omnipotentia conditi, cuius pretio redempti, cuius gratia illuminati sint: unum Deum in tribus personis aeternum, sapientem, castum, beneficum, misericordem praedicant et adorant: secernunt suam confessionem ab Ethnica, Iudaica, Turcica, Pontificia: quae disciplinae omnes s filium Dei aut non noverunt, aut nosse nolunt, aut cognitum contumelia afficiunt. De vero autem atque unico Deo. cum instituti sunt pueri nostri, legis mandatis de voluntate ipsius fiunt certiores: quid corde, ore, omnibus mentis corporisque viribus sit tribuendum Deo, percipiunt: quid debeant maioribus, aequalibus, inferioribus, singulis denique hominibus intelligunt: docentur non solum manus, oculos, membra, linguas habe re abstinentes, verum etiam cogitata et impetus moderatos, pectus pariter ac animum cupiditatibus vacantem. Tali legis voce, tanquam paedagogi ductu, viam monstrari ad CHRISTUM audiunt: quem bona conscientia fideque firma inuocare, animis castis et sinceris colere inbentur: neque ullius patrocinio alterius ad Deum patrem opus esse ad impetrandam animi corporisque felicitatem, sunt certissimi. Complectuntur in precibus omnes secum homines: et patrem communem, universi moderatorem ac dominum, et amicum generi humano
page 219, image: s711
exorant, ut nomen ipsius perpetuo celebre, regnum praesens, voluntas sancta propitiaque nobis permaneat: praeterea ut clementem caelorum terraeque faciem ad sustentandam vitae fragilitatem ostendat, victum, hospitia, pacem ad pios conventus celebrando [correction of the transcriber; in the print celebandos] largiatur: et quoniam tanta liberalitate indigni sumus, neque grati pro bonis innumeris esse valemus, ut errores delictaque ignoscat, et in profundum demergat: denique ut insidias, insultus, arma diaboli moretur et impediat: et naturam hanc miserrimam in amissum integritatis et salutis restituat locum. In hoc studio et interpellatione, ne quis vel suae indignitatis metu, vel audaciae calumniis fiat remissior, proponuntur oculis atque animis certa symbola, et quasi tesserae et sacramenta, quibus constricti tirunculi nostri Christo militaturi informantur, cui nomina duci dederint, et in quam multitudinem collecti sint: aquae immersione et verbi caelestis efficacia admonentur, ut quoties nomen nominare suum audiant, totiens meminerint, se id ab Ecclesia accepisse, et in manu Dei esse consignatum: praemonstrantur deinceps illis omnia susceptae militiae iura, pericula, emolumenta. Hostibus autem multiplicibus, cum ausu aut robore proprio nemo umquam fortissimorum resistere potuerit, sed a signis recesserint, et ducem suum reliquerint omnes, de integro ducuntur ad pietatem et clementiam sui imperatoris:
page 220, image: s712
qui se ipse pro Ecclesia patri aeterno devovit, quique praeda hostibus esse non renuit, ut unumquenque nostrum a poena immunem, ad signum illud unicum in cruce propositum revocaret, et recolligeret: neve accessum minus gratiosum aut patenten putaremus, sui corporis cibo, suique sanguinis poculo in hunc diem, et fidem suam obligat, et nostram confirmat: cuius doni usu et perceptione, Christi beneficium nostrum esse statuimus meritum: et quia unum corpus cum ipso efficimur, vitae haereditatem et possessionem caeli nobis usurpamus, ure gratiae, fiducia promissionis, spe misericordiae: nec tolli a nobis posse eam gloriam ac beatitudinem, testimonium, et (ut divus Paulus nominat) [gap: 4 words] , est in animis et conscientiis piorum, spiritus Dei sanctus. Haec capita fidei et professionis Christianae ante multos annos tractavi carmine simplici et tenui: quod ante aliquoties editum, nunc tuo vir clariss. nomini inscribo: et Argumenta Apostolicae et Evangelicae lectionis, quae diebus in Ecclesia festis populo Christiano proponuntur adiungo, ut hoc veteris amicitiae nostrae publicum sit testimonium, et observantiae erga te meae fidele monumentum.Vale:
Misenae Hermundurorum, e ludo illustri, Cal. Febr. Anno redditae salutis M.D.LVII.
page 221, image: s713GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus.
DECALOGUS, CONTInens summam omnium praeceptorum Dei.
NE divinum aliis tribuas ingratus honorem:
Me solum metuas, me venerere Deum.
Me quoque blasphemis dictis offendere noli,
Sed merito celebra nomen honore meum.
Dogmata sancta pio studio complectere, sitque
Septima lux operi dedita tota sacro.
Devinci obsequio, qui te genuere, parentes:
Quem tribues illis, est quoque noster honor.
Iratus iugulum nulli mucrone resolue,
Nec fuso saevam tinge cruore manum.
Alterius thalamos horre violare mariti,
Neve oculis placeat forma aliena tuis.
Non facies furtum: sed eris contentus iisdem,
Quae tibi non digno dat mea larga manus.
Non de fratre tuo mendacia vana loquere,
Iudice nec coram testis iniquus eris.
Nunquam te perducat amor sceleratus habendi,
Ut cupias propriam fratris habere domum.
page 222, image: s714
Neu domino famulas, neu fidos abstrahe seruos,
Neve alii partis insidiere bonis.Meditatio.
O Immense Deus, populi servator Ebraei,
Tum, furor incensus cum Pharaonis erat.
Per medios populum deducens fortiter hostes,
Praebebat siccas cui maris unda vias.
O Deus, exagitans ingenti crimina poena,
Audax cum sequitur facta paterna nepos.
Idem aeterna homini persoluens praemia iusto,
Illius inque beans secula mille genus.
Te praeter venerer nil, seu quod terra, fretumque,
Seu quod habent superis lucida signa plagis.
Sis mihi sole Deus, solius numen adorem,
Te metuam, et toto pectore semper amem.
In te uno sperem, tibi me meaque omnia credam,
Inque tuis ponam pinguia thura focis.
Improba contemnam veterum mendacia vatum,
Quosque error fecit credulus esse deos.
Non tribuam iussos illis insanus honores,
Nec flectam timidum corde pavente genu.
Perfidiae magicas non vertar plenus ad artes,
Aut rerum indicia, aut temporis ulla notem.
Usurpem sanctos divinum nomen ad usus:
Pectora quem sapiunt, vox sonet, ora colant.
Te celebrem, ut multa carum pietate Parentem,
Quem colo non falsa relligione Deum.
Te quoque confitear vitaeque necisque potentem,
Et tua non ullo iussa vetante sequar.
Sit mihi dulce, pati propter tua nomina sancta,
page 223, image: s715
Et prolege tua sit mihi dulce mori.
Non violem externo sanctissima Sabbatha cultu,
Nec festi videant acta prophana dies.
Luce sacra requiescat ager, ponatur aratrum,
Et dominus seruo triste remittat opus.
In tua conveniam laudes tibi dicere templa,
Verbaque mandati discere sancta tui.
Exemplo anteferam reliquis quasi lumen honesto,
Defendamque tui membra relicta gregis.
Sim pia cura bonis doctoribus, omniaque illis
Praestem: quaque datur parte iuvare, iuvem.
Hos motus nostris accensos cordibus auge,
Inuocet ut verum linguaque mensque Deum.
Ut maneat constans, ut certa professio nostra,
Et sit mandatis consona vita tuis.
Ac benefacta Dei postquam sunt cognita nobis,
Luceat ardenti nostra in amore fides:
Ut pax seruetur multorum in mentibus una,
Civilis turpi sit sine labe status.
Sim gratus, merito venerer pietatis honore,
Qeis das magnifica sceptra tenenda manu.
Nempe magistratus, pater est quasi publicus, omnis,
Atque vicem summi sustinet ipse Dei.
Sit non fractus amor, qui progenuere, parentum,
Custodes vitae quique fuere meae.
Illis sim praesto tarda veniente senecta,
Infirmisque levem grande laboris onus.
Sic mea promissis candescant tempora canis,
Sic memorem pueris secla vetusta senex,
Non odio flagrem, nulli sim causa doloris,
page 224, image: s716
Non subita illatum vindicet ira malum.
Non dictis famam, non laedam uulnere corpus
Alterius, litis semina nulla seram:
Non fera bella sequar, non umquam arma impia sumam,
Ut possim vacuas caedis habere manus.
Ne perdam corpus somno, dapibusque, meroque,
In queis luxuriae fomes inesse solet.
Ne mea non licitis flagrent praecordia flammis,
Suspiretque vagos bruta libido thoros.
Non oculi peccent, non lubrica lingua, manusque,
Ne violem templum pectoris ipse mei.
Coniugium felix, et sint sine crimine nati,
Castaque legitimus corpora iungat amor.
Non alios spoliem grassantum more latronum,
Nec tacite infamis nomina furis amem.
Sacrilegos ausus fugiam,, templique rapinas,
Inque usus vertam rite parata bonos.
Execrer usuras, nec abutar pondere iusto:
Prodiga nec nimium sit, nec avara manus.
In mihi commisso non cessem munere tardus,
Non apium fucus roscida melle legam.
Non fallam innocuum mentito iure clientem:
Nec testis mendax crimina ficta loquar.
Quid prodest livor, quid saeva calumnia# tandem,
Quae latuere diu, proferet una dies.
Recta etiam doceam, ventosa nec efferat aura,
Nec sermo ancipiti subdolus ore fluat.
Non faveam ingeniis petulantibus: omne proteruum,
Et fallax, curae mando sophista tuae.
Ac tetrico simulans incedant hypocrisis ore,
page 225, image: s717
Pectora nostra probis stent adaperta viris.
Non inuadam alias aedes possessor iniquus,
Nec trahat alterius caeca cupido boni.
Non saliam fines praescripti limitis ultra,
Nec patria pellam pignora parua domo.
Sit sua cuique domus, sit tutus terminus agri,
Et per me saluas quisque reponat opes.
Contentusque meo, traducam tempora vitae,
Ut tegat in modico tuta senecta lare.
Non aliena petam connubia fraude, dolove,
Non ancilla mea sit peregrina domo.
Quisque suos per me famulos, iumentaque seruet,
Pondiferumque asinum, ruricolam ve bovem:
Utque in me cesset vetita et corrupta cupido,
Atque nocendi aliis perniciosus amor:
Tu Pater ex imo radicem velle malorum
Pectore, quae lapsu est fixa potenter Adae.
Tetra ferant nostrine quando absinthia campi,
Neve rubo et spinis turpis abundet ager.
Nulla animum impietas vitiet, lascivia corpus,
Irati ut fugiam vindicis ora Dei.SYMBOLUM APOSTOLOrum, continens partes Christianae fidei.
CRedo, pio studio, in verum Dominumque, Deumque,
Nomina qui blandi mitia Patris habet.
Cuius ab aeterno fuit infinita potestas,
Sceptraque in aeternum maxima cuius erunt.
page 226, image: s718
Qui per vivificum quoque condidit omnia verbum,
Quidquid et astra vehunt, terraque quidquid alit.
Quique suo placidus conseruans condita verbo,
Sustentat celsa, summaque et ima manu.
Credo etiam in Christum: qui proles unica Patris,
Quem Dominum merito cuncta creata colunt.
Humanam propter qui caeli templa salutem
Linquens, e patrio venit ad ima sinu,
Conceptus sacra divini Flaminis aura,
Et de non tacta virgine natus homo.
Iniustum saevi stans iudicis ante tribunal
Nostrorum scelerum qui malefacta luit:
Arboreoque crucis distentus stipite membra,
Victima pro humano traditus est genere.
Mox animam exspirans, miseris cruciatibus aegram,
Imposita saxi mole, sepultus humo est.
Sed non et permansit humo: nigra tartara fregit,
Peruadens clausas duro adamante seras.
Tertia lux vivum, ruptis in morte cathenis,
Protulit, et maestis gaudia sancta tulit.
Iamque tenet dextram Patris omnipotentis, et inde
Supremo veniet, iudicis ore, die.
Inque unum vivos relegens et lumine functos,
Praemia pro meritis iusta cuique dabit.
Credo quoque in sanctum, numen vegetabile, Flatum,
Cum Nato aequalem, cumque Parente Deum:
Cuius per totum collecta Ecclesia mundum
Virtute, aethereo fert sacra grata Patri,
Communemque fidem, communia foedera seruat,
Communes socio fundit et ore preces.
page 227, image: s719
Hic veniae spes certa, remissio certa parata est:
Clauditur hic caeli, hic reseratur iter.
Corpora de clausis surgent excita sepulchris,
Sublata indomitae iuraque mortis erunt.
Immortale pii peragent feliciter aevum,
Gaudentes facie colloquioque Dei.Meditatio.
Haec labente die meditor, redeunte revoluo,
Et nil in prompto lingua habet ore magis:
Da Pater omne meo cedat de pectore frigus,
Raptus inardescam totus amore tui.
Idolisque negem cultum, et quaecunque decoram
Alterius speciem religionis habent.
Et tu Christe simul fragilem sic dirige mentem,
Ad meritum ut discat cuncta referre tuum.
Sint odio, seu quis fictis operatur in aris,
Seu manifesta tuae quis movet arma cruci.
Spiritus alme etiam, ne forsitan inscius error
In mala praecipitem perniciosa trahat,
Me rege, et igne tuo calefactas ure medullas,
Deficiat ne quo tempore lapsa fides.
Ipsa fides vere est regni caelestis imago,
Quae se propitium novit habere Deum:
Et non visibilem tamen aspicit, atque potentem
Intrepidae recto lumine mentis adit.
Has accende faces, hoc lumen cordibus auge,
Exstingui et nulla clade premente sine.
Ut quae certa fides animo iam praecipit, illa
Sentiat eventu non caruisse suo.
page 228, image: s720ORATIO DOMINICA, quam Christus docuit Apostolos.
O Pater omnipotens, cui nostrae cura salutis
Maxima, qui caeli lucida regna premis.
Vtque tenes altum, sic nos quoque respicis imis.
Terris: sit sanctum nomen ubique tuum.
In terra, ut caelo, fiat tua magna voluntas:
Et regnum adveniat Rex venerande tuum.
Et panem et vitae nobis alimenta caducae,
Atque suas animae da Pater alme dapes.
Fratribus ut nostris peccata remittimus, et sic
Debita propitius nostra remitte Deus.
Aone crudeli nimium tentemur ab hoste,
Istum da contra fortia corda malum.
Nempe tuum regnum, tua magna potentia sola,
Gloriaque aeternos firma futura dies.MEDITATIO.
HOMO. Pater noster, qui es in caelis.
O Pater, o celsi Rex atque habitator Olympi,
In terris nati degimus ecce tui.
Hic sumus extorres, hic regna incerta tenemus
Exiliique modo, servitiique iugo.
O quando exactae post multa pericula vitae,
Continget patrii regna videre soli#
page 229, image: s721DEUS. Malachiae I.
Filius exequitur mandati iussa paterni,
Et seruus domini iussa superba sui.
Me patrem dicis: sed ubi reverentia patris#
Me Dominum: Domini quae tibi cura tui#
Immenso nomen nostrum laceratur in orbe,
Et vestris audit peius ubique probris.HOMO. Sanctificetur nomen tuum.
ASpiciens placido miseros Pater optime uultu,
Supprime iustitiae frena severa tuae.
Ira quidem iusta est, sed eam clementia vincat:
Plus valeat nati crimine, Patris amor.
Ut tua perpetua clarescat gloria laude,
Quam summa a gratis pro pietate feres.DEUS. Psalmo CXXXVI.
Qui poterit vestris mea laus clarescere linguis#
Ora doli, et nimium pectora fraudis habent.
Ferrea captivo gestatis vincula collo,
Vitaque vos tantis mersit iniqua malis.
Nemo peregrinis praeconia dicere terris
Nostra, nec insigni tollere laude potest.HOMO. Adveniat regnum tuum.
Nostra alienigenae iure est data gloria genti,
Incurvat meritum colla superba iugum.
page 230, image: s722
Sed tu parce tuis, diuturnaque vincula solue,
Relliquias sparsi collige quaeso gregis:
Pristina iura tui revocentur ut omnia regni,
Et redeant festi post onera ista dies.DEUS.
Deuteronomii XXXII.
Quem iuvo, perdo prius: mergo, quem laudibus orno:
Quem curo, variis stringitur ante malis.
Aut vos nec benefacta movent, nec damna retundunt:
Spernere mens vobis est mea iussa tenax.
Qui vestris igitur possum succurrere rebus#
Omnia iudicii spernitis acta mei.HOMO.
Fiat voluntas tua, ut in caelo, sic etiam in terra.
DIscute care Parens de caeca nubila mente,
Consilium liquido noscat ut illa tuum.
Semper ut in nostro regnet tua corde voluntas,
In terra, et superis inuiolata thronis.
Non sunt nostra tuis ultro contraria votis
Vota: rapit fragilis futile carnis onus.DEUS.
Psalmo LXXVII.
Ore quidem multi me dilexere, sed illis
Pectora mentiti plena fuere doli.
Percipitis patriae totiens largissima dextrae.
Dona, sed ingratis tantaque totque fero.
Regia magnifico struitis convivia luxu:
Sed pauper pellat, non habet, unde famem.
page 231, image: s723HOMO.
Panem nostrum coditianum da nobis hodie.
SPeratum, licet indignis, ne detrahe panem,
In prinisque sacro pectora pasce cibo.
Non tantum fragilis sustentat corpora panis:
Ille salutaris prodit ab ore tuo.
Tu'ne suas brutis dones animantibus escas,
Flentibus hunc natis et pater alme neges#DEUS.
Mathaei VII.
Non decet ante sues pretiosas spargere gemmas,
Natorumque canes non decet esse cibum.
Ille mihi natus, qui me veneratur, amatque,
Et facit imperii debita iussa mei.
Quantum anni vestri, tantum quoque crimina crescunt
Degeneres animos vita scelesta probat.HOMO.
Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus omni debenti nobis.
AH Pater, infirmae ne spectes crimina vitae,
Est meritis impar gratia nostra tuis.
Sic veniam indulge, culpaeque ignosce professae:
Ut placida atque aliis turba benigna sumus.
Indigne indignis pietas tua prompta, fatemur:
Promissum verax sed tamen omne tuum.
page 232, image: s724DEUS.
1 Petri 2.
Ergo semel poenas ignovi criminis omnes,
Ergo semel dextrae est ira repressa mea#
Sponte secuti hostes et castra inimica, peristis:
Quid labat in dubio pectore ficta fides#
Immundus veluti canis, aut assueta luto sus,
Redditis obscoenis corpora criminibus.HOMO.
Et ne nos inducas in tentationem.
AFflicta innumeris trahimus vix corp ora morbis,
Innumeris tabent perdita corda malis.
Depositis adhibe medicamina mitia rebus,
Atque salutiferam porrige mi is opem.
In praeceps ne nos mundus trahat, aut caro, neve
Conficiat telis daemonis ira suis.DEUS.
Psalmo X.
Iustus do iustis sua praemia, do sua pravis:
Iudicii perstant omnia iura mei.
Vos quasuis tanto pro crimine pendere poenas
Iustum est, et meriti vincla subire iugi.
Multa parum gratas acuit tentatio mentes,
Ut segnem his flammis suscitet ista fidem.HOMO.
Sed libera nos a malo.
ERipe nos mansuete malis, iramque coerce,
Sis patrii in tempus nominis omne memor.
page 233, image: s725
Da quoque corporea mens tandem libera mole
Vivat, in aetheream morte recepta domum.
Ut meritis omni tollaris laudibus aevo,
Et te perpetua voce canamus, Amen.BAPTISMI INstitutio.
CHRISTUS APOstolis.
IN caelis, terraque mihi data summa potestas,
Natus ab aeterno haec munera Patre fero.
Ite, docete meo cunctas in nomine gentes,
Quas ingens vasti circulus orbis obit,
Imperioque Dei totum submittite mundum,
Atque Euangelii luce praeite mei.
Quosque iuvat vestris placidas dare vocibus aures,
Salvifica vivi tingite fontis aqua.
In Patris, inque meo, sanctique in nomine Flatus,
Foederis accipiant mollia vincla novi.
Inde mei discant mandata capessere verbi,
Et verum tota mente timere Deum.
Ite, nec este umquam pavida formidine segnes:
Provehet incoeptas aura secunda vias.
Donec erit tellus, et culti machina mundi,
Ipse meo praesens numine semper ero.Meditatio.
QUas tibi pro meritis grates, quae carmina pandam,
Summe Deus, vitae duxque paterque meae#
page 234, image: s726
Qui me materni tractum de carcere ventris,
In lucem, inque tuum suscipis alme gregem.
Te mihi, cum iussis purgarer sordidus undis,
Non piguit tenero supposuisse manum.
Et tuus, ipse suo me lavit sanguine, Natus,
Participem magnae fecit et esse necis.
Caelestis maculas detersit pectoris omnes
Spiritus, insolito vivificatque modo.
Est illo vere patefactum tempore caelum,
Nominaque in vitae parua relata librum.
In tua iuravi, Deus o pater optime, verba,
Iam pars militiae quantulacunque tuae.
Non ego thariadum ritu, data corpore gesto
Signa, sed aeternis pectora scripta notis.
Quae sacer obsignans Christi cum sanguine Flatus.
Saepe suo fidei nos monet igne datae.
Ira Dei cessit: pater est nunc, qui fuit hostis,
Nec vult delicti plus meminisse mei.
Haec animo ut memorem noctesque diesque fideli,
Effice cum Nato tu Pater alne pio:
Daque mihi sancti caelestem Flaminis auram,
Foederis aeternum iura tenere tui.
Aegypti ne me ditissima regna morentur,
Melliti repetam lactea rura soli:
Ut frangam carnisque moras, mundique furores:
Ne peream in tumido cum Pharaone mari.
page 235, image: s727TESTAMENTI CORPOris et sanguinis Christi institutio.
ULtima discipulis praebens convivia Christus,
Vespere in hostiles quo datus ipse ma nus:
Partitur fractum per corpora singula panem,
Verbaque discipulis fatur amica suis:
Accipite, atque alacres porrectum sumite panem:
Credite, pane sub hoc corpus et esse meum:
Quod pro peccatis frangetur victima vestris,
Tollet et admissi criminis omne nefas.
Hoc cum sumpseritis, mea tunc benefacta referre,
Et durae mortis vos meminisse decet.
Distribuens patera mensis quoque vina remotis,
Et peragens grates, sic memoransque dedit:
Haurite haec omnes (hauserunt scilicet omnes)
Est vinclum sanguis foederis iste novi.
Pro multis meus hic sanguis fundetur, et aegra
Eluet immundi pectora quidquid habent.
Hunc cum sumpseritis, mea tunc benefacta referre,
Et durae mortis vos meminisse decet.
Hunc quoties panem, quoties haec pocula digne
Accipietis, erit certa parata salus.
Accipite, et passi praeconia tollite Christi,
In terras iudex dum rediturus erit.
page 236, image: s728Meditatio.
IN cruce qui pro me, mulctatus morte, pependit,
Devictaque mihi qui nece vita fuit:
Indubitata sui monumenta reliquit amoris,
Praesentem semper testificatus opem.
Dum me carne sua, dum pascit sanguine: membrum
Sum factus Christi corporis, ille mei.
Ille meo sedem figens in pectore, iustus
Iustitiae impertit praemia cuncta suae.
Non mihi peccatum, non mors, daemonque nocebit:
Christus praesidium, vita, salusque mihi.
Non laudo proprias, victoris praedico vires:
Ille suos hostes vicit, et ille meos.
Ille mihi patrem caelestem fecit amicum,
Et flatus tribuit munera magna sacri.
Ille mihi sese donavit humillimus ipsum,
Haeredem regni fecit et esse Dei.
Hunc solum fateor causamque caputque salutis:
Hunc, per quem caeli limen aditur, iter.
Hunc scio, detenui renovatus membra favilla,
Aspecturum oculis me super astra meis.
Cum sua in electis ornabit munera sanctis:
Quosque bonos fecit, dixerit esse bonos.
Interea innocuae decurrant tempora vitae,
Dum Christe advenias: at cito Christe veni.
page 237, image: s729ARGUMENTA APOSTOlicae et Evangelicae lectionis festis Ecclesiae diebus.
CHRISTI ADVENTUS.
Dom. I. Rom. 13.
NOx tenebrosa abiit, lux clara diesque propinqua:
Discussis tenebris, lucis eamus iter.Dom. I. ASINUS. Matth. 21.
Christus adest, humili rex caeli vectus asellos
Sternite fronde vias, dicite voce preces.Dom. II. Rom. 15.
Infirmum fratrem placide tolerare memento:
Plurima nam pro te Christus acerba tulit.Dom. II. SIGNA. Luc. 21.
In terras Christus manifesta luce redibit,
Cumque choro superum conspiciendus erit.Dom. III. 1. Cor. 4.
Iudiciis hominum non est constantia certa:
Iudicio domini qui placet, ille placet.Dom. III. MIRACULA. Matth. 11.
Redduntur claudo gressus, et lumina caeco:
Tempore quo viget haec gratia, Christus adest.Dom. IIII. Phil. 4.
Fundite saepe preces, lacrimas, suspiria, vota,
Et capite in vero gaudia vera Des.Dom. IIII. BAPTISMUS. Iohan. 1.
Iohannes baptizat aqua, sed flamine Christus
Caelesti; facilem cuique parate viam.
page 238, image: s730CHRISTI NATALIS.
Dies prima. Tit. 1.
Impietas procul omnis eat: vivamus, ut olim
Contingat magni gloria magna Dei.Dies prima. ANGELUS. Luc. 2.
Nascitur in stabulo Christus: pastoribus ortum
Angelus insolitum, gaudia laeta, canit.Dies altera. Tit. 3.
Regnum caelorum, nostrum est: sed gratia Christi,
Non hominis meritum, talia dona parat.Dies altera. PASTORES. Luc. 2.
Pastores adeunt cunas, visumque reportant,
In stabulo, vinctum fasciolisque Deum.Dies tertia. Heb. 1.
Per sanctos olim qui dixit multa prophetas,
Nunc eadem nati praedicat ore sui.Dies tertia. DEUS ET HOMO. Iohan. 1.
Qui Christum credit genitum patre, virgine natum,
Donatumque sibi: filius ille Dei est.Dom. proxima. Gal. 3.
Non Iudaea tulit palmam, non Graecia damnum:
In Christo unum omnes, femina virque, sumus.Dom. proxima. SIMEON HANNA. Luc. 2.
Gratatur Christo Simeon, gratatur et Hanna:
In Christo populis omnibus una salus.Circumcisionis. Gal. 3.
Lege tenebantur rigido pia corda magistro:
Est modo per Christi gratiae parta fidem.
page 239, image: s731Circumcisionis. IESUS. Luc. 2.
Lex oppressa iacet, mortis sublata potestas:
Nomen enim IESU dona salutis habet.Dom. proxima. Gal. 4.
Virginis atque Dei sub legem traditus infans,
E servis natos nos facit esse Dei.Dom. proxima. HERODES. Matth. 2.
Dum furit Herodes ferro, petit extera regna
Christus, et Aegypti repperit urbe locum.Epiphaniae. Esa. 60.
Quod lumen caecis exortum Gentibus olim,
Luceat hoc omni tempore, Christe Deus.Epiphaniae. MAGI. Matth. 2.
In cunis Christo regique Deoque hominique,
Aurum, thus, myrrham, dona tulere Magi.Dom. I. Rom. 12.
Da, ne gentili foedemus corpora ritu,
Christe: sed ut maneant templa pudica tibi.Dom. I. TEMPLUM. Luc. 2.
Amissum Christum vis quaerere# quis docet ille,
Praesens in templis inveniendus erit.Dom. II. Ibid.
Caelesti similes animos, Ecclesia seruet,
Quae semper concors, et sine lite manet.Dom. II. NUPTIAE. Iohan 2.
Christus adest sponso, donat quoque munera sponso,
Mutat et in vinum nobile fontis aquas.
page 240, image: s732Dom. III. Ibid.
Corporis unius cum simus membra: quid ergo
Mutua non constans pectora iungit amor#Dom. III. LEPROSUS, PARALYTICUS. Matth. 8.
Et praesens Christus morbos sanavit, et absens:
Quodque facit, verbo hoc omnipotente facit.Die Pauli conversi. Act. 9.
Qui spirat caedem, caelesti numine tactus,
Paenitet, et gentes impia corda docet.Die Pauli conversi. AMISSIO FORTUNARUM. Matth. 19.
Quisquis agrum aut fundum, Christi dimittit amore,
Huic multo amissas foenore reddit opes.Dom. IIII. Rom. 13.
Si quis amat, toto quos pectore debet amare,
Hic iustos inter nomen habere potest.Dom. IIII. NAVIS. Matth. 8.
Dum dormit Christus, metuunt aduersa ministri:
Fide Deo, is ventis imperat atque mari.Dom. V. Coloss. 3.
Dilige sic alios, ut te quoque Christus amavit,
Et grates Domino pectore psalle Deo.Dom. V. AGER. Matth. 13.
In cultos agros daemon zizania spargit,
Pabula quae flammae, tempore messis erunt.Die purificationis. Malach. 3.
Angelus ante Deum praecurrit: credite Christo,
Purganti adventu sordida quaeque suo.
page 241, image: s733Die purificationis. OBLATIO CHRISTI. Lucae 12.
Sistitur ante Deum, legi non subditus infans,
A nobis demat legis ut omne iugum.Dom. VI. 2. Pet. 1.
Fabula ne capiat mentes: audire necesse est
Christum, si caeli regna tenere cupis.Dom. VI. MONS. Matth. 17.
Ascendit montem Christus: Patris aethere sermo
(Hunc audite, meus filius iste) sonat.Septuagesima. 1. Cor. 9.
Certat ut optatam cursor contingere metam:
Sic Christus, vitae palma, petendus erit.Septuagesima. VINEA. Matth. 20.
In sua nos omnes Christus vineta vocavit,
Mercedem agricolis soluit et ipse parem.Sexagesima. 2. Cor. 11.
Exemplo Pauli varios perferre labores
Discite, sitque unus gloria vestra Deus.Sexagesima. SEMEN. Luc. 8.
Semina sparsa ferunt volucres, via, petra, rubique:
Quae bonus accepit, centupla reddit ager.Quinquagesima. 1. Cor. 13.
Aera velut vacuos sonitus pulsata' remittunt,
Sic vivo torpet pectus amore carens.Quinquagesima. CAECUS. Lucae 18.
Inclamans Christum, populo prohibente, recepit
Lumina, qui nullum viderat ante diemInvocavit. 2. Cor. 6.
Ut nos discipulos Christique Deique ministros,
page 242, image: s734
Agnoscant omnes:vitaque cruxque probat.Invocavit. TENTATOR. Matth. 4.
Christum ausus tentare, tibi non parcet iniquus:
Sed verbo et sola vincitur ille fide.Reminiscere. 1. Thes. 4.
Qui nectit fraudes, ardet1; libidine foeda,
Improbus ultorem sentiet ille Deum.Reminiscere. CANANAEA. Matth. 25.
Auxilium, expugnat Christum Cananaea, negantem:
A Christo quod uult, impetrat una fides.Oculi. Ephes. 5.
Sit procul omne nefas vestris a moribus: ipse
Christus pro nobis hostia factus, obit.Oculi. MUTUS. Luc. 11.
Reddita vox muto, Christo conuicia dicit
Improbitas: sed eum femina fida canit.Laetare. Gal. 4.
Servum Abrame tibi Memphitica protulit Agar:
Nos, Sarae semen, libera turba sumus.Laetare. SATURITAS. Iohan. 6.
Panes quinque, duo pisces:en quinque virorum
Millia, habent Christo distribuente cibum.Die Annuntiationis. Esa. 7.
Concipiet virgo, natum paritura perennem:
Et nobiscum habitans, dicitur ille, Deus.Die Annuntiationis. GABRIEL ANGELUS. Luc. 1.
Possibile est verbum omne DEO, promissa fidelis
Seruat;virgo Deum concipit, atque parit.
page 243, image: s735Iudica. Heb. 9.
Christe patris residens ad dextram summe sacerdos,
Sanguine perpurga vulnera nostra tuo.Iudica. LAPIDES. Iohan. 8.
In Christum lapides tolluntur:nanque profatur
De se, deque suo vera parente DEO.Palmarum. Phil. 2.
Sic hominem, mortis damnatum, Christus amavit,
Ut non horreret funera dira crucis.Palmarum. CHRISTUS REX. Matth. 21.
Rex mansuetus adest, plausu comitemur euntem:
Sis clemens homini, sis benedicte Deo.CHRISTI RESURRECTIO.
Dies prima. 1. Cor. 5.
Vivit mactatus pro nobis victima Christus,
Sint mores puri, vitaque digna DEO.Dies prima. ANGELUS. Mar. 16.
Dicite discipulis, et Petro, vivere Christum:
Angelus haec:vivas tu quoque Christe mihi.Dies secunda. Act. 10.
Mors satanasque iacent, rediuivi gloria Christi est:
Per quem amissa homini, nunc reparata salus.Dies secunda. DISCIPULI DUO. Luc. 24.
Quem cernunt oculis, non cernunt lumine cordis:
Absque fide Christum cernere nemo potest.Dies tertia. Act. 13.
Damnatus, patitur: defunctus morte, resurgit
Christus; humo claudi vita Deusque nequit.
page 244, image: s736Dies tertia. DISCIPULI UNDECIM. Luc. 24.
De Christo sermo est, mediusque loquentibus astat,
Et veterum scriptis inscia corda docet.Quasi modo geniti. 1. Iohan. 5.
Qui per aquam in mundum venisti, perque cruorem:
Da mundum vincat firma in amore fides.Quasi modo geniti. THOMAS. Iohan. 20.
Thoma crede, fides contrectat pectore Christum,
Non digitus: nobis da quoque Christe fidem.Misericordias Domini. 2. Pet. 2.
Quisquis es, afflicti serua vestigia Christi,
Inque omni patiens esse memento malo.Misericordias Domini. PASTOR. Iohan. 10.
Pastor oves Christus proprias facit esse cruore,
Aure eius vocem quae patiente ferunt.Iubilate. 1. Pet. 2.
Principibus pare, vitam sine crimine dege,
Exsequere officii munera iussa tui.Iubilate. CRUX. Iohan. 16.
In mundo lacrymae, et maeror: sed gaudia caeli,
Aspectusque Dei pectora fida manent.Cantate. Iac. 1.
Sis audire celer, nec velox dicere, tardus
Irasci: e caelo, quod datur omne, datur.Cantate. SPIRITUS SANCTUS. Ioh. 16.
Arguit et damnat mundum, vox alitis almi:
Quaeque docet, Christo praecipiente docet.Vocem iucunditatis. Iac. 1.
Qui sermone pius, sed turpis moribus: ille
page 245, image: s737
In speculo oblitus, conspicit ora sui.Vocem iucunditatis. FIDES. Iohan. 16.
Qui Christum agnoscit, nullam fert ille repulsam,
Pectore seu gemitus, sive det ore preces.CHRISTI AD COELOS.
Ascensio. Act. 1.
Christus ad aeterni remeans regna alta parentis:
Omnibus (o pietas) hoc patefecit iter.Ascensio. PRECES. Iohan. 16.
In caelis Christus residens, accommodat aures
Oranti, et summo fert pia vota Patri.Exaudi. 1. Pet. 4.
In precibus vigila, mentemque ostende benignam,
Quique doces, doceas nil nisi iussa DEI.Exaudi. PERSECUTIO. Iohan. 15 et 16.
Tolluntur gladiis, cruciantur carcere sancti:
Perfer, habent paruae praemiae magna more.SPIRITUS SANCTI MISSIO.
Dies prima. Act. 2.
Cum patre, cumque Deo nato, tu Spiritus unum,
Imple: salvifica pectora nostra fide.Dies prima. PAX. Iohan. 14.
Pacis amans Deus est, idem vult esse ministros
Pacificos: habitat mitia corda Deus.Dies secunda. Act. 10.
Non genus aut gentem spectat Deus: omnibus ille
Est placidus, qui se cunque timere solent.
page 246, image: s738Dies secunda. VITA AETERNA. Iohan. 3.
Vita, salus hominis, Christus: qui credit in ipsum,
Non perit, et vitae spem melioris habet.Dies tertia. Act. 8.
Flamivis accipiunt gentes quoque munera sancti:
Iam Christi toto nomen in orbe sonat.Dies tertia. OVES. Iohan. 10.
Ora sui pastoris oves ductumque sequuntur:
A septis furum Christe repelle genus.Trinitatis. Rom. 11.
O amor haud dicendus, et o sapientia dives:
Indignos recipit Christus, amatque malos.Trinitatis. NICODEMUS. Iohan. 3.
Exaltat Moses contra hulcera dira colubrum,
Tu sis uulneribus Christe medela meis.Dom. I. 1. Iohan. 4.
Quisquis amore DEI fido veroque tenetur,
Ex animo fratrem diligit ille suum.Dom. I. EPULO. Luc. 16.
Lurcatur dives, mendicat Lazarus: iste
Caelum habet, in flammae traditur ille lacum.Dom. II. 1. Iohan. 3.
Non dubitat vitam pro nobis ponere Christus:
Ut redimas alum, negligis ipse mori#Dom. II. COENA. Luc. 14.
Rex vocat ad positas epulas: accede, nec ulla
Causa obstet: venias, coena parata tibi este.In die Baptistae. Esa. 49.
Ante videt, quam sint, Deus omnia, datque salutem
page 247, image: s739
Regibus,et gentes ad sua templa vocat.In die Baptistae. SALTATRICULA. Mar. 6.
Care Deo Baptista peris, meretricula saltat:
Impius Herodes vermibus esca datur.Dom. III. 1. Pet. 5.
Sobrius et vigilans Domino tua pectora crede:
Nam leo securas circumit acer oves.Dom. III. OVIS PERDITA. Luc. 15.
Tu nos quaere Deus, qui perdita turba vagamur:
Inuentosque tuo suscipe Christe sinu.Die visitationis. Rom. 12.
Primus honor, pietas: et summa modestia virtus:
Quisquis et est humilis, fortiter ille sapit.Die visitationis. MARIA, ELIZABETH. Luc. 1.
Cernit operta fides, penetratque per ardua: nunquam
Surda audire Deum, dicere muta Deum.Dom. IIII. Rom. 8.
Quam passus, maiora feres: natura gemiscit,
Tecum quae fieri libera morte cupit.Dom. IIII. FESTUCA. Luc. 6.
Cum tua non cernas, aliorum crimina carpis#
Est festuca alii, trabs onerosa tibi.Dom. V. 1. Pet. 3.
Est hominis scutum pax et patientia iusti,
In quem fert oculos nocte dieque Deus.Dom. V. RETE. Luc. 5.
Rete implet, Christi verbum: quicunque laboras,
In Christi suda nomine, dives eris.
page 248, image: s740Dom. VI. Rom. 6.
Heu nascor morti, vitaeque renascor in unda:
Ut digne vivam, da Deus alme, tibi.Dom. VI. LEX. Matth. 5.
Non inferre manum lex mandat: pectora Christus
Munda irae, linguam criminis esse iubet.Die peccatricis. 1. Tim. 1.
Melle magis dulcis vox est, quod Christus in orbem
Venerit, ut vitam iustitiamque daret.Die peccatricis. UNGUENTUM. Luc. 7.
Femina flet, tergique pedes, et nardina fun dit:
Crimen abit, laudem fert pretiosa fides.Dom. VII. Rom. 6.
Peccatum mors consequitur, damnatio mortem:
A Christo contra vita salusque fluit.Dom. VII. PANES SEPTEM. Mar. 8.
Multiplicat positos Domini benedictio panes:
Mitia sunt Christi pectora, larga manus.Dom. VIII. Rom. 8.
Haeres ipse Dei fies, Christique cohaeres,
Si das spiritui corda regenda sacro.Dom. VIII. OVINA PELLIS. Matth. 7.
Doctoris mores, atque arboris inspice fructum:
Agni pelle solet saepe latere lupus.Dom. IX. 1. Cor. 10.
O pater, instabiles ne lubricus auferat error,
Fac certa maneant in statione pedes.Dom. IX. ATRIENSIS. Luc. 16.
Mundus opes quaerit iniustas, quaerit amicos:
page 249, image: s741
Sed Christi nimium est quaerere tardus opes.Dom. X. 1. Cor. 12.
Non uni dat cuncta Deus: sua munera quisque
Conferat ad laudem simplicitate Dei.Dom. X. CHRISTI FLETUS. Luc. 19.
Flet Christus populi aerumnas, urbisque ruinam:
Et uult esse uni templa dicata sibi.Dom. XI. 1. Cor. 15.
Mortuus est nostro pro crimine Christus, eundem
Tertia discipulis reddidit orta dies.Dom. XI. PUBLICANUS. Luc. 18.
Peccator iustus discedit, iudice Christo:
Iustitiae elatus nil Pharisaeus habet.Dom. XII. 2. Cor. 3.
Stulte tumes, frustraque animis efferre superbis#
Quidquid habes, munus noveris esse Dei.Dom. XII. SURDUS MUTUSQUE. Marc. 7.
Surdo aures, mutoque sonum, medicamine Christus
Reddit, qui verbo mira, manuque facit.Dom. XIII. Gal. 3.
Dignior ut Mose est Christus, sic gratia legem
Sustulit, in Christo libera turba sumus.Dom. XIII. SAMARITES. Luc. 10.
Crede Deo, fratremque iuva:nam proximus ille est,
Qui fert praecipiti tempore fidus opem.Dom. XIIII. Gal. 5.
Qui carnem sequitur, carnis quoque praemia sumet:
Qui vitam, vitae praemia digna metet.
page 250, image: s742Dom. XIIII. LEPROSI. Luc. 17.
Leprosis verbo Christus bis quinque medetur:
Grates unus agit, cetera turba perit.Dom. XV. Gal. 6.
Vos faciles gratique piis estote ministris,
Inque vicem alterius perferat alter onus.Dom. XV. DEUS ET MAMMON. Matth. 6.
Abice Mammonae curam, seruire duobus
Nemo potest: unus sit tua cura Deus.Die Michaelis. Apoc. 12.
Christe Christe tuus pugnet pro nobis Angelus, in nos
Ne quid atrox possit iuris habere draco.Die Michaelis. ANGELI. Matth. 18.
Exemplis ne lae malis: custodia caeli
Lucida, pro pueris excubat ante Deum.Dom. XVI. Ephes. 3.
Perpetuas nostro sedes in pectore ponit
Christus, et optatis dat potiora DEUS.Dom. XVI. VIDUAE FILIUS. Luc. 7.
Mors, aerumna, pavor, Christo praesente, recedunt.
Qui verbo mortis frangere vincla potest.Dom. XVII. Ephes. 4.
Una fides, unus baptismus, et ut Deus unus:
Omnia sic unus pectora iungat amor.Dom. XVII. HYDROPICUS. Luc. 14.
Cedit hydrops, servat curando sabbatha Christus,
Ante superbe pedes quanta ruina tuos#Dom. XVIII. 1. Cor. 1.
Qui nos ditavit donis, sit gratia Christo:
page 251, image: s743
Is nos extremum feruet ad usque diem.Dom. XVIII. LEGIS DOCTOR. Matth. 22.
Quid Christum tentas# Davidis filius ille est,
Et dominus: ratio hoc caeca videre nequit.Dom. XIX. Ephes. 4.
Exuite omne nefas, veteres deponite mores,
Ut novus in vestro pectore vivat homo.Dom. XIX. PARALYTICUS. Matth. 9.
Pelle metum, Christus peccata remittere promptus:
Et cur are celer tormina, pelle metum:Dom. XX. Ephes. 5.
Vina parant luxum: vigilans et sobria vita
Hymnis, voce, sono concinat ante Deum.Dom. XX. NUPTIAE REGIAE. Matth. 22.
Cuncta nitent epulis, mensas accede paratas,
Et veste in pura conspiciende veni.Dom. XXI. Ephes. 6.
Infernum ut contra pugnemus fortiter hostem,
Suggere tu nobis pectus et arma Deus.Dom. XXI. HERODIS AULICUS. Iohan. 4.
Crede DEO, Christoque tuos expone dolores:
Aulicus infirma cui placet iste fide.Dom. XXII. Phil. 1.
Gratulor, in Christum vos credere: comprecor idem, vi
Vester continuo tramite crescat amor.Dom. XXII. SERVUS DEBITOR. Matth. 18.
Serve sceleste, premis fratrem: non nescius, esse
Debita, propitio rege, remissa tibi,
page 252, image: s744Dom. XXIII. Phil. 3.
Qui ventrem curant, aut ambitione tumescunt,
Vitate, inque pio munere state viri.Dom. XXIII. CAESAR. Matth. 22.
Caesar agit censum, Christus uult munera mentis:
Sint sua iura homini, sint sua iura DEO.Dom. XXIIII. Col. 1.
Erepti tenebris, clara estis luce locati,
Sit vobis digne vivere cura DEO.Dom. XXIIII. MULIER ET VIRGO. Matth. 9.
Solvitur a ferula mulier, furata salutem;
Mortuaque inuadit vividus ossa calor,Dom. XXV. 1. Thes. 4.
Corpora quae tumulis requiescunt, ponite questus,
Illa olim referet magnus ad astra dies.Dom. XXV. IUDICIUM. Matth. 25.
Exspectate diem venturum: praemia vitae
Aut mortis, Christo iudice, quisque feret.Dom. XXVI. Apoc. 10.
Cum Christo sancti regnant, et nomina sacro
Scripta libro, placidae tempora pacis habent.Dom. XXVI. SENTENTIA. Matth. 25.
Rursum aderit Christus, castis ut separet agnis
Hircos, inque suum cogat ovile pios.FINIS.
page 253, image: s745GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS D. IOHANni Tetlbachio, Verbi Dei ministro, compatri suo.
IMAGO quaedam caelestis et aeternae consuetudinis sunt, coetus scholastici: in quibus videlicet doctrina verae pietatis et honestae vitae, cum artibus liberalibus propagatur. Etsi auten captus et acies hominis multo obtusior sit, quam ut sanctissimae illius societatis fructum, et melioris vitae praemia amplissima intelligat, aut consideret: mens tamen ipsa certa est, tuturum aliquando, cum in ter animos illos felices et beatos, tum eos homines qui in terris versati, sancte et inculpare Deum coluerunt, coniunctum domicilium, et dulcissimam omnium bonorum caelestium communionen. Doctrina enim salutis in hac vita mediocriter inchoata, et in scholasticis conuentibus tradita et percepta: tum demum illustrabitur et perficietur, cum in illud augustissimum concilium recepti, in fontem sapientiae Deum intuebimur, mutuaque et perenni cum amnibus Dei electis familiaritate perfruemur. Est quaedam, pene inenarrabilis, et omni harmonia voluptas suavior, si qui studiis, voluntatibus, sententiis homines inter se coveniant. Qualen putamus eam futuram laetitiam, cum errore, affectibus peccato, et omni vitiositate,
page 254, image: s746
quasi onerum impedimentis liberati, unocre et summo consensu, immensam Dei lucem, sapientiam, potestaten, clementiam praedicabimus# eorundem bonorum participes, regni cohaeredes, immortalitatis socii, gloriae confortes# Excelsior haec felicitas est, quam ut oratione exprimi: inusitatior, quam ut animo concipi: divinior denique, quam ut in hac misera et inquinata natura queat sentiri: e Dei verbo eruenda, et ex promissionibus CHRISTI amplectenda est. In primis autem ii, qui in ludis literarum aut versantur, aut educantur, eo animos intendere, et cogitationes figere, et studio contendere debent, ut cognitione filii Dei, et inuocatione sancta, et laboribus assiduis ad illam societatem aspirent: ad quam sine dubio, merito mortis CHRISTI, per fidem, cum piis Omnibus aggregabuntur. Puerilis etiam aetas, cui interdum vel ad delectationem incredibilia, vel ad terroren monstrosa, a nutricibus parentibusve proponuntur, his potius veris et utilibus subiectiunculis, quam nugis et umbris illis, exercenda est, ut assuefactione et usu de divinis beneficiis, de bonorum defensione, de muneris sui ratione, de sempiterna in caelis consuetudine, in omnibus actionibus, ludicris quoque, discat cogitare. Cum enim mirifica diaboli astutia, aetas fragilis (quod experti non semel sumus) dubitationibus de promissis divinis,
page 255, image: s747
de Christi beneficio, de vita aeterna, aliquando tentetur: qui minus doctrina salutaris, et caelestes verbi dei consolationes, ad erigendos et retinendos teneros animos valebunt: Maxima enim spiritus Dei vis est, et in ipsis pueris se exerit, et in illa aetate non raro peruincit: ut gloriosior est parta ex imbecillitate victoria. Verum de hac re alio tempore, et loco commodiore, contra securitatem et Epicurismum verba faciemus. Nunc ad te Compater hunc li bellum defero, quem tuis, si placet filiis proponas: quia aliquas rerum iam dictarum commonefactiones continet, et summam studiorum puerilium fere comprehendit.Vale:
Misenae Hermundurorum, e meo Museo. VIII Cal. Febr. Anno post natum Christum M.D.LII.
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus.
PUERI SURGENTES.
EXseruit mundo clarus sua lumina titan,
Depulsaque redit nocte serena dies.
Nempe quod attribuit tempus natura Labori,
Hoc aliis totum seruiat, atque deo.
Dicantur pia vota Deo, tribuantur honores:
Namque pericla labor plura diurnus habet.
page 256, image: s748
Fortius iucurrit [sic] totus cum daemone mundus,
Carneque vix capimus luxuriante modum.
Sed tu Christe adsis miseris mitissime rebus,
Cuius turba, tua morte redempta, sumus.
Nil possit mundus, tristis succumbat avernus,
Audiat imperium seditiosa caro:
Ut cum contingat per te victoria nobis,
Ac verbo iaceant impia monstra tuo:
Nos grati sanctas omnes voluamur ad aras,
Ponentes humili magna trophaea prece.Meditatio surgentis.
Nunc ad opus lux quemque suum, variosque labores
Euocat, et lecto membra levare iubet:
Ast olim superas nos Christe resuscita ad oras,
Angat ubi nullus gaudia nostra labor.PUER IN LUDUM VOCANS.
IAm vocat ad ludum nos hora: ite, ite frequentes
O pueri, studii mutua cura mei.
Sint nitidae vestes, facies sit lota, manusque,
Et facite arma libros ut sua quisque ferat.
Nemo tamen properet, qui non perlegerit ante,
Quae discenda isto computat esse die.
In primis alacres ad vestros ferte magistros
Mentes, et studii continuate vices.
Assiduis praesto Deus est, idem odit inertes:
Et sua dat nullis absque labore bona.
Iu [sic] ludo linguis animisque favete modesti,
Praesentemque illic esse putate Deum.
page 257, image: s749
Qui secum angelicas deducit mille cateruas,
Custodes teneri praesidiumque gregis.
Haec nunc ante oculos vobis proponite vestros,
Impleat officii munera quisque sui.PUER LUDUM PETENS.
CHriste puer, matris dilectae immensa voluptas,
Aeterni soboles patris:
Doctores inter qui voce silentia rumpis:
Et primo positus loco,
Scripta prophetarum, et summi mandata parentis
Admirantibus explicas:
Ut discam ingenuas, tua munera, sedulus artes,
Da de fonte aquulam tuo.
Ingenium, mores, et totam dirige vitam,
Uni deditus ut tibi
Et vivam, et studeam, non segni pectore, crescens
Aetate et sapientia.CHORUS PUERILIS SCHOlasticus.
QUotquot habet pueros hic noster ludus, adeste:
Grates agamus principi iustas Deo.
Sancta placent superis: sancta cum mente venite,
Animisque puris auspicamini preces.
Gratia caelesti dicatur maxima Regi,
Quod nos creavit, quodque sublimes dedit
Vultus, deque sua formavit imagine: quod nos
Aetate molles, imbecilles viribus
Seruat, alitque sua (dictu mirabile) cura,
Interque Syrtes huius aevi contegit:
page 258, image: s750
Quod nobis faciles tribuit pietate parentes,
Qui litteris linguisque curent imbui:
Doctores etiam, quorum bonitasque fidesque
Morum atque vitae pravitatem corrigat.
Denique contigerit misero quod tempore Princeps,
Qui nostra alit fovetque mitis ocia.
Cetera quis memoret divinae munera dextrae#
Non vocis, aut puerilis ingeni est opus.
Pro tantis meritis, Pater optime, soluimus hymnum,
Et corde et ore, quod negatum est viribus.
Agmina propitius contemptae respice turbae,
Audique voces supplices canentium.
Quorum cura sumus, sint patres, atque magistri,
Princepsque felix, nosque conserua simul.
Ac studiis praebe stationem ac littus amicum,
Perituri in orbis turbulentis fluctibus:
Ne nos ascendens aduersum Turca per Istrum,
Charis parentum vellat a complexibus:
Detque lupis canibusque feris haec corpora praedam,
Escam ve monstris horridae propontidis.
Auerte hoc, averte pater, coetusque piorum,
Scholasque nostras mitis ex alto vide.
Hinc abeant nunquam, culpa et levitate fugati,
Patris intuentes ora caelitus Angeli:
Ut postquam in studio et pietate adoleverit aetas,
Tui efferamus nominis praeconia.PUER E LUDO REVERtens.
QUam multa audivi, menti seruanda tenella,
De moribus, de literis:
page 259, image: s751
Quamque meos cupide vidi aduertisse sodales,
Monita docentis omnia#
At ut cunctorum largitor Christe bonorum,
Sensus iacentes excita:
Ut bona percipiant, et sicut cera sequantur
Fingentis artificis manum.
Fac nihil a studiis umquam divellat honestis,
Non frigus, aestus, non fames.
Quantulacumque pii perdurem portio coetus,
Tuaeque membrum Ecclesiae.PUER IENS IN TEMPLUM.
DUlce tui Pater est habitare sacraria templi:
Dulce tuae vocis percipere aure sonun,
In magnoque tibi grates persolvere coetu:
Iungere communes cum populoque preces.
Et celebrare tui benefacta piissima nati,
Atque omni illius tollere laude crucem.
Ille salus solus: cui quisquis credit, habebit
Aeternas felix non moriturus opes.
Da Pater alme, bonum sit ut illud, quaeso, perenne,
Meque tui partem corporis esse sine.
Sum puer, ingenio rudis, atque aetate tenellus:
Non vis in propriis viribus ulla boni.
Naturam primae corruptam ab origine culpae,
Atque meo impuram crimine, Christe, traho.
Tu potes aeternum mihi conciliare Parentem,
Demere tuque mali pectoris omne nefas.
Sim tuus, ut Patris es caelestis filius, utque
Pro me de casta Virgine factus homo es.
page 260, image: s752
Me rege sacrati ductu et spiramine Flatus,
Sitque tuus vitae regula sermo meae.
Da tua dicta sequar, tua discam iussa libenter,
Teque colam ritu per tua festa sacro.
Ne sine dispergi tales mitissime coetus,
Ferre sit his summam quisque paratus opem.
Una dies homini melior tua templa colenti,
Quam sine te reliquis secula mille locis.CHORUS PUERORUM IN templo orantium.
ALme Deus, rerum cui soli summa potestas,
Nescius occasum, nullo deductus ab ortu,
Natorum eximio non dedignatus honore
Indignum genus humanum, quod dulce parentis
Dati tibi nomen, coque iubes te sponte vocari:
Aspice queis rapitur mortalis vita procellis,
Exposita insidiis, admissis obruta culpis,
Quaeque nequit minimum pugnando pellere telum.
Instat ei variis hostis teterrimus armis,
Exitium ante oculos monstrans, Erebique tremorem:
Cuius nulla quies oculis, nulla ocia factis,
Ut fraude incautos evertat, clade nocentes.
Huic astant mundi illecebrae, blandissima regna,
Queis miseri magno totiens succumbimus ausu.
Et caro nos infrenis agit, ceu turbo favillam
Disicit, in membris etiam importuna tenellis.
Haec iussis aduersa tuis, legique repugnans,
Vincere nec mundum, nec daemona vincere novit:
Tota immunda, pio nis: sit conspersa cruore:
page 261, image: s753
Totaque caeca, sacro videat nisi lumine lumen,
Admonitu quoties puerilem talia mentem
Terrent monstra, stupent fragiles in pectore vires,
Et fluit exangui gelidus de corpore sudor.
Ergo praecipuum parvis tu suffice robur
O Deus, et rabido minitantem dente leonem
Frange tuis armis, nobisque eadem arma ministra
Fortibus in Christi solatia quaerere verbo.
Inde tuo teneras forma spiramine mentes,
Improba quo vitent perituri gaudia mundi,
Gaudia maestitiam subito trahitura perennem.
Tu nos praecipue primis rege Christe sub annis,
Et rege postremae quoque tempora sera diei,
Cum senibus volucri rapidus sol occidit orbet
Tu dominus seruos, et tu Pater aspice natos,
Supplicibus veniam praebe, fessisque vigorem.
Ac quamuis digni poenis habeamur et orco,
(Nam quae supplicium mortalia facta perenne
Non meruere#) tamen meritis tua gratia parcat.
Nostra procellosi superant delicta profundi,
Nubiferis alis quas colligit auster arenas:
Ast ea tu cari dempsisti sanguine Nati,
Ut certo afflictis reserares pignore caelum.
Heu quam saepe sua mens angitur impia labe,
Deficiuntque omnes exhaustae pondere vires:
Sed tua nos bonitas fido sustentet ubique
Auxilio, et pietas tot per peccata labantes
Sublevet, ac fractas divina potentia vires
Restituat, nostrosque levent tua dicta dolores.
Mitte adeo nobis promissi numina flatus,
page 262, image: s754
Qui sacri in pavidis ardorem mentibus ignis
Excitet, et penitus caelestem inspiret amorem:
Ut mens grata tuos cantando extollat honores,
Victaque tot meritis memorem se praestet amore
Atque dei, atque hominum tandem Deus et pater adsis
His precor auxilio, quos vincula dura ligatos
Includunt, caecaeque premunt in carcere noctes,
Quos metus atque horror nigris circumsonat alis:
His fer opem, variis quos longum vexat egestas
Aerumnosa malis: quos morbus, et ipsa fatigat
Mors inconcussa perrumpens cuncta securi.
Nec patere insanis succumbere fida tyrannis
Pectora, quae Christique crucem meritumque fatentur.
Denique queis toto nullum solamen in orbe,
Omnes custodi, retine, solare, guberna:
Ut quos omnipotens olim tua dextera fecit,
Hos etiam ad patrii ducat fastigia regni.PUER E TEMPLO REDIENS.
GRatia magna Deo, victori gloria Christo,
Spirituque sacro persoluatur honor:
Angelicas inter medius mihi stare cateruis
Visus, et aetherea prosperitate frui,
Audivi ut sancti divina oracula verbi,
Et meritis nullis iustificare fidem.
Ut sacra illa suo tractarier ordine vidi,
Queis lavat, et pascit pectora nostra Deus.
O maneat fragilis tanto mihi tempore vita,
Quam doctrina manet non temerata diu.
Vivere quis cupiat sublato munere Christi#
page 263, image: s755
Damnatis totiens quis velit ire vias#
Pulchra velut spinas inter rosa surgit acutas,
Gloria sic verbi floreat alma tui.
Pendet ut aeria suspensus ab arbore nidus,
Currit et ingenti parua carina mari:
Nec timet haec euros, nec uulturis ille furorem,
Sic tua te maneat vindice salua domus.
Aduersos vincat fluctus, irasque potentum:
Perstet et auspiciis inuiolata tuis,
Quidquid in hoc cepi, docto spargente ministro,
O cadat in foetam nobile semen humum.
Producatque suo numerosos tempore fructus,
Et plenas messes area laeta ferat.
Quae Christum novit, quae praestat commoda multis.
Haec merito dici vita beata potest.PUER DAPIFER.
QUi dat iumentis, mutisque natantibus escam,
Non solito pascat corpora nostra cibo#
Verum hoc caelestis munus cognoscite Patris,
O Pueri: ingratos vindicat ipse Deus.
Quod sit divinae nutritus munere dextrae
Isacides grates iam moriturus agit.
Ne vero o socii, vos tanti muneris este
Immemores: res est spernere dira Deum.
Non lutulentus uti ruit in granaria porcus,
In data sic avidas mittite dona manus.
Nec lacerate, velut praedam saevi ira leonis:
Barbarus alterius praeripit ore dapes.
Convenit huic autem pudor atque modestia mensae:
page 264, image: s756
Turpe gula, et nimio corda gravare mero.
Arma neci multos demittunt, crapula plures:
Luxuria ingeniis est inimica bonis.
Sobria vita decet studiosos: sancta, professos
Christum, cui nostri est turba dicata gregis.
Agrestes primum socii componite mores,
Incipiat sanctas post ea lingua preces.PUER ADMINISTER.
AT quam lingua preces grato conceperit ore,
Haec animus reputet facta stupenda pius.
Per panem veteres soliti iurare, salemque,
Maxima mensarum iura fuisse docent,
Mensa sacra est: mensis Deus assidet ipse suorum,
Sanctificatque piis quas creat ipse dapes.
Ipse Deus mensa Mamraea in valle recumbit,
Gaudet et humanas hospes adire domos,
In mensa Christus latices in dulcia mutat
Vina: stupet versas hydria grandis aquas.
Dumque venit mensis blandus conuiva cupitis,
Quas matthaee struis, quasque Zachaee struis:
Has etiam pede dexter adit, vultuque serenat,
In quibus ista Dei parvula turba sedet.
Hospitis o pueri moveat praesentia talis,
Ut dentur sanctae supplice mente preces.PUER ORANS ANTE CIBUM.
COrpora nostra Deus tu pasce salubribus escis,
Qui pascis unus omniae,
Pascentumque cibo patria benedicito dextra:
page 265, image: s757
Nam dextra praebet hunc tuae.
Ad positas mensas sic accedamus, in illis
Ut dona noscantur Dei.
Altera mox istis superadiice munera donis,
Qui corda nutriat, cibum.
Corpora pane dato saturantur, pectora verbo,
Quod ore prodit e tuo.MEDITATIO ACCUMBENtis.
Ante cenam.
TEmpore quo positis recreantur corpora mensis,
Claudere finitum sole parante diem,
Discipulis Christus corpus dedit, atque cruorem,
Sub specie potus, sub specieque cibi:
Aeterni pignus linquens moriturus amoris,
Nos, alios vera iussit amare fide.
Succurrant memori tua facta salubria menti,
Inque meo inveniant pectore Christe locum.
Te mea mens solum meditetur, et ora loquantur:
Grata piae laudes sunt holocausta Deo.Ante prandium.
Qua nos ad solitas hora contendimus escas,
Atque avido cupimus dente levare famem,
Illa damnatus patrum populique furore,
Saevitiam Christus portat, onusque crucis,
Inter et eductus rabido clamore latrones,
Pro nostro innocuus crimine noxa fuit.
Pro meritis valeo quando nil tradere tantis,
Fac tibi inoblita carmina mente feram:
page 266, image: s758
Utque tua statuam partam mihi morte salutem:
Grata deus poscit pectora, fida probat.PUER ORANS POST CIBUM.
NOstra quod exhibito pavisti corpora pane,
Laudes tibi persoluimus.
Accipe pro meritis, grati suspiria cordis,
Linguaeque supplicis preces.
Ora cibos hausere, aures caelestia verba:
Refecta mens et corpus est.
Tolle famem nostris, et tristia cuncta diebus,
Da laeta pacis tempora,
Et tua cotidie nobis bona caelitus auge,
Nosque esse gratos effice.MEDITATIO SURGENTIS.
Post cenam.
CUm saturi requiem spectamus, et ocia fessi,
Iamque die cessat pratereunte labor:
Discipulo prodente, furenti traderis hosti,
Discipulis promens dicta sacrata tuis.
Ac mox sanguineum missurus corporis imbrem,
Angeris, et nostro Christe dolore doles:
Fac doleam ex ima propter mea crimina mente,
Nec peccata malum suspicer esse leve.
Paeniteam, et vitae linquam malefacta prioris:
Non magis est, si quem paenitet, ille nocens.Post prandium.
CUm caeli medium lustrat sol aureus axem,
Membraque sunt sumpto nostra refecta cibo:
page 267, image: s759
Ipse sitit Christus laceratus, et in cruce pendens,
Transit et immeritum uulneris hasta latus.
Maesta elementa gemunt, roseum sol occulit orbem,
Quassantur moto saxea claustra solo.
Heu mihi, non tangunt gelidos cur talia sensus#
Cur tantum in fragili pectore frigus inest#
Christe move tu corda, sacro ut rapiantur amore:
Sat tibi pro fuso sanguine, solus amor.PUER PRAEFECTUS SOciis ludentibus.
Post studia, o pueri, concessa haec otia nobis,
Ut fiat lusu dulcior ipse labor,
Approperate, Deus nobis haec otia fecit:
Vocem eius, ludi (credite) rector habet.
Ludite iam socii, non est meminisse laborum [correction of the transcriber; in the print lahorum]
Nunc locus:ingenuis convenit hora iocis.
Ludite, verum absit petulantia, iurgia, clamor:
Ingenium praeceps arguit ira ferum.
Ut quondam puerum audistis lusisse tobiam,
Cursaret cani cum patris ante pedes:
Grandaevoque satum ridentis viscere matris,
Qui tulit eximio gaudia multa seni.
Ut lusit, nondum raptus, dulcem ante parentem,
Prima Canopaei fama decusque soli.PUER A LUSU REVOCANS.
LUdendi tempus non ultra extendite metam,
O socii pueri.
Elapsum tempus nunquam revocatur, et aetas
page 268, image: s760
Fluminis instar abit.
Quod lusus agitat, breve sit: quod seria, longum:
Lex ca fixa scholae.
Iam repetatur opus, rediere in corpora vires,
Mensque levamen habet.
Ergo preces revocate pias, revocate labores,
Quod monet hora brevis.
Sic nostrum Christus coetumque scholamque gubernet,
Et fuget omne malum,
Cuius nos purgati undis, et morte redempti,
Turba pusilla sumus.PUER LEGIFER.
LEgifer haec refero quae vobis ore magistri,
Ut a magistro dicta laeti aduertite:
Et quae cuique loco virtus sit digna, notate:
Mentes guberna docte inertes Spiritus.
In tota pietas praeluceat inclita vita,
Semper timendus atque amandus est Deus.
Grata Deus semper mens inuocet, illius almo
A numine inchoetur omnis actio.
Relligio in templo, sacrique attentio verbi
Decent, precesque cum sonoris laudibus.
In ludo obsequium est, et prima industria virtus,
Audire prompte, nec gravate discere.
Quisquis amat socium studii, se diligit: ingens
Decus sodales inter, est concordia,
In conclave pium ne turpia sordidaque intrent,
Omnes tuas res expedi silentio.
At tecum loquere, et mores expende, sacraeque
page 269, image: s761
Sacros labores functionis perfice.
Miles in ancipiti solet ut praeludere campo,
Sic e palaestra prodeas umbratili:
Ut discas quid'nam sit agendum, publica cogit
si coetui res interesse publico.
Maiorem obserua natu, nec sperne minorem,
Aequalibusque aequalis esse ne dole.
Sermo tuus simplex, conuictus suavis, honestus,
Sed non agrestis atque morosus rigor.
Vera audi, veroque stude, verumque fatere:
Nam vera verus uult et approbat Deus.
Compositi mores in mensa, et parca voluptas
Pios decent, frugalitasque sobria.
Mundae etiam vestes, librorum munda supellex,
Ornent foris domique alumnum musicum.
In studiis animus sit praesens: cura laborque,
Alacritasque maximas artes docent.
Tempore non ullus sumptus pretiosior: auro,
Nec Indicis potest parari mercibus.
Temporis est igitur ratio atque aetatis habenda,
Thesaurus utriusque inaestimabilis.
Quod si non crebro puteus purgatur ab haustu,
Aquae putrescunt: aera splendescunt minus,
Usurpata minus: pariter quoque nostra frequenti
Exercitatione mens fit acrior.
Ergo artes solitas varium exercete per usum:
Non ullus est sui laboris nescius.
Cumque Deum pueri toto de corde colatis,
Pensum diurni absoluitote muneris.
Fungitur Helcanides contemptus munere paruo,
page 270, image: s762
Claudens sacrarii ac recludens ostium:
Audiit ille tamen Dominum sibi nocte loquentem,
Et diligentes et pios amat Deus.
Tu nos fac Deus esse pios, pater optime: mecum
Orate, tu nos fac Deus pater pios,
Perque tui geniti mortem, fusumque cruorem,
Carum tibi fac nos Deus peculium,
Vique humilem seruas obscurae Anathotis alumnum,
Sic nos tuo serua arduus iuvamine.PUER INSPECTOR MOrum, et studiorum.
MUnere quisque suo pueri fungamur, honore
Deo et magistris debito.
Lumina nemo Dei fallit; celare docentes,
Sed non latere possumus.
Assidui et nullo simus cogente modesti:
Deus intuetur ipse nos.
Tempore praescripto faciamus cuncta, locoque,
Aptoque rebus ordine.
Impius est, quisquis sancitas spernere leges
Molitur ausu noxio.
Sed ne quid nostris tribuamus viribus: alti
Opem vocemus numinis.
Sanctae parens, aestus puerilis comprime mentis,
Tuo sacrato Flamine.
A te ne cursus studiorum deviet usquam,
Caecis aberrans gressibus.
Sit simplex nostrae sinceraque semita vitae:
Te lingua, pectus, os colat.
page 271, image: s763
Exemplo nulli pravo noceamus, easdem
Discamus artes seduli.
Neve ignava datum vitiet rubigo talentum,
Inseruiamus omnibus.
Donum quisque suum pueri, tibi Christe, dicamus,
Tuaeque sanctae Ecclesiae:
In qua concessum dum vivere, summa tenemus,
Nec aestimanda munera.CHORUS PUERILIS scholasticus.
O Socii, laetas huc omnes vertite mentes,
Nostri putemus dignitatem muneris.
Ac puerum pueri simul obsecremus IESUM:
Imo vocantes corde nescit spernere.
Ille sibi placitas puerili in pectore sedes,
Eius sequente fida iussa deligit.
Materno nondum formatam corpore massam,
Vitaeque inanem, luminisque nesciam,
Esse hominemque iubens, et ad ipsa haec munera seruans,
Sua antevenit ipse providentia.
Nos quoque, quos vitium tristi damnaverat orco,
Iraeque natos, esse natos gratiae
Fecit, et ad vivas perduxit fluminis undas,
Sacroque paruos imbuit spiramine.
Post etiam ex hominum tanta (mirabile) turba,
Hanc ad palaestram liter arum conuocat,
Ex nostroque sibi (pueri hoc perpendite) coetu
Tandem ministros eligens Ecclesiae,
Caelum ipsum mandat, quia verbi munera tradit
page 272, image: s764
Docenda: verbum Patris ipse Christus est:
Nos patris et Christi, Patrem Christumque rogemus,
Ut ipse pectus, ipse nostra lingua sit.
Simus in hac fortes socii statione, nec annos
Spectemus, aut vires ad has increduli.
Non mendax Deus est, nec Christus fallere novit:
Paruisque gaudet, ut superba conterat.
Excitat hic puerum Samuelem, ut destruat Heli
Domum, propage nobilem, sed impia.
Helchitin pueri tutatus voce pudicam,
Lihidinosos sustulitque iudices.
Non fragilem aetatem, non incunabula spernit,
Cum membra nostrae sumpserit formae Deus:
Et qui non solum patres dedi, atque magistros,
Sed intuentes ora Patris Angelos,
Hostis erit# cesset mens, et vox impia: summus
contemptus est, non velle Christo credere.
Omnia speramus, promittimus omnia nobis:
Audacis, impii ve non hoc est opus.
Munera dant nobis indulgentissima patres,
Caelestis ipse non sit mitior Parens#
Unanimes igitur pueri contollite voces:
Audire uult, orare cum mandaverit.
Nate Die, miseras non horrens visere terras,
Mortalibusque verba fari mystica,
Sit tuus ille sacer nobiscum Spiritus:ut te
Noscamus, atque praedicemus cognitum.
Non sine de patriis tolli tua munera templis,
Tuere collectas tibi myrmecias.
Non rimosa tui, sint pectora, vascula verbi,
page 273, image: s765
Nec templa nostrum polluantur cordium.
Seruiat ingenium divinae laudis honori:
Inanis omnis sine Deo scientia.PUER MONITOR.
DIscite quot pedi cas humani nominis hostis
Ponat, gregique quam sit infensus Dei,
In primis pueris: quos sinon Angelus alto
Custos polo seruaret, omnes perderet:
Quos si non superi defenderet alitis aura,
Omnes dolosis falleret mendaciis.
Niliacus pueros materna exstinguit ab alvo,
Celsisque mandat proici de moenibus,
Rex Syriae, ferron Herodes crudelis acuto
Natale Christi vastat infantis solum.
Tamberlane tuus, turma calcavit equestri,
Furor tenellum supplicis turbae globum.
Iussit et occisis Burgundus matribus, ipsos
Natos soluta navi in undis deprimi.
Haec exempla docent, nos quanta pericula circum
Stent a sinistra: quanta dextera premant,
Obiectum minus est oculis: doctrina prophana,
Quae dignitate gloriatur propria,
Et Christi imminuit meritum, nobisque salutis
Partem, potestatemque agendi quae Deo
Sint grata, asscribit: menti est lethale venenum,
Et lata pertrahens ad inferos via.
Foedera perpetui tum quae transmutat amoris,
Quibus lavamur in necem Christi tui,
Corpore deque eius iussi, sacroque cruore
Usque in beatae regna vitae pascimur:
page 274, image: s766
Haec animis etiam cupiens solatia nostris
Aut falsitate demere, aut proteruia:
Nunc doctrina viget, perituri tempore mundi,
Magnisque propagatur eheu plausibus.
At tu iuste pater, pueros miserate pusillos;
Tuere corpus hoc per Angelos tuos,
Perque tui sacri Flatus auram atque vigorem
Nostras tibi mentes dicatas instrue:
Corpore ut hoc, animaque, tua vivamus in aula,
Post haec ruentis fluxa vitae tempora.PUERI EUNTES cubitum.
INclinata dies, et sol decessit olympo
Aureus, ac terras nox tenebrosa premit.
Corpora concessae donamus fessa quieti,
Donec ad impositum suscitet ales opus.
Sed non et rigidi vis dura quiescit Auerni,
Nec patitur somnos pervigil ille draco:
Pugnat in humanam tacita qui fraude salutem,
Quique struit variis mille pericla modis.
Pro nobis vigiles te maxime Christe rogamus,
Sopitos sensus dum tenet alta quies,
Sit tuus ad dextram bonus Angelus, atque sinistram,
Inuicta miseros qui tueatur ope:
Tristia terrificae qui pellat somnia noctis,
Et quidquid trepido corda timore movet.
Ut cum depulerit tenebras [correction of the transcriber; in the print tenehras] aurora, diurnum
Auspiciis laetis aggrediamur opus.
page 275, image: s767Meditatio Cubitum euntis.
Ut modo ponuntur languentia corpora somno,
Sic olim luteum morte iacebit opus.
Effice, dam venias iudex, ut Christe quiescerat [correction of the transcriber; in the print quiescnat]
Spiritus in caelo, reliquiae in tumulo.PATER ORANS PRO liberis.
MAgnum opus est, homini nomen tribuisse paternum:
Datum quod uni convenit et soli Deo.
Ipse pater vere est, seruat quia cuncta benigne
Vultu, repletque gratiarum munere.
Aeriae cuius pendent bonitate volucres,
Ceteque lato magna ludunt aequore,
Plurimaque in vastis stabulant animalia campis,
Siluisque congregantur, et lustris latent.
Tu quoque sancte Deus, sancti pater unice Christi,
Nomen mihi patris sacrum communicas:
Quaeque tuo coepit spirare et vivere verbo,
Vis esse custodem creaturae tuae.
Sunt tua dona, meam cingentia pignora mensam,
Quae matris ipse sublevasti ab ubere.
Sit tua cura, mei soboles dulcissima lecti,
Lecti tui feracis unius bono.
Nemo potest sine te sanctos educere natos,
Civesque dignos tradere olim Ecclesiae.
Ezechias dirum genuit feritate Manassem,
Tribusque David luxit ipse in filiis.
Isacides quales habuit# tuque inclite vates,
Quem mater impetravit Anna fletibus#
page 276, image: s768
Non de progenie, non de virtute parentum,
Dei timentes procreantur liberi.
Est nimium nostri corruptus seminis ortus,
Origo cunctis una, nempe debilis,
Luce Deoque carens primoque a germine prave,
Emissa pravis scilicet de surculis.
Est pietatis opus, meriti donumque superni,
Bonos habere et educare liberos.
Quapropter tua nos doceat sapientia: queis sint
Primis ab annis imbuendi moribus.
Gratia nec desit, quas sint sine labe per artes
Virtutis ipsam pertrahendi ad semitam.
Nos tua praeterea clementia seruet, et illos,
Laetemur in commisso utrique munere.
Non luxus fragiles aut ignoscentia mentes
Euertat, et materna stulta lenitas.
Non uulgi mores, nec consuetudo malorum,
Nec disciplinae exempla discrepantia.
Quidquid et ingeniis obstat puerilibus, absit
Procul parentis a boni domuncula,
Coniugii ut nostri fructum capiamus, in illa
Experte luctus et molestiae domo,
Qua sancti coetus sociati, voce praealta
Deum inuicem mo dis celebrant orthii:
Et nos cum nostris concordi foedere natis,
Aeternum in illis floreamus coetibus.LIBERI ORANTES PRO parentibus.
A mortali utero quidquid procedit in auras,
Ortu suo nostrum anteit longe genus:
page 277, image: s769
Cornua sunt ceruo, valido sunt cornua tauro,
Nobis inermis nudaque est nativitas.
Nil natura creat homine imbecillius ipso,
Et solus aerumnae capit sensum suae.
Nominis (heu miserum) divini nascitur hostis,
Hostisque magnis machinis exponitur:
Qui ludente sibi mundo atque cupidine nostra,
Cotidianis gestit in victoriis.
Haec non sunt dictis nobis ignota parentum.
Quorum fides amorque nescios monet:
Quin etiam insomnes noctes, variasque laborum
Acerbitates tolleranter perferunt,
Ut victum hospitiumque parent, certasque relinquant
Opes, egestatemque deformem arceant.
Implantant viridi vitae praecepta sub aevo,
Docentque sancta cum Deo loqui prece:
Nos prece commendantque Deo, quaeruntque magistros,
In educatione gnave industrios,
Inventisque suam tradunt curamque vicemque,
Desuntque nullo nec loco, nec tempore.
Ante per astrigerum stellas percurreris orbem,
Quam per piorum facta eas patrum pia.
O tales, Deus omnipotens, bonitate parentes
Tua gubernans, esse longaevos sine.
Illorum coeptis bonus et sudoribus adsis:
Sunt absque te nil coepta, sudores nihil.
Reddere cumque vicem meritis sit nulla facultas,
Audi preces, quas mente grata reddimus.
Quis tibi nanque Deus, quis digna parentibus umquam
Soluet salutis atque curae praemia#
page 278, image: s770
Qui iacit in nudum patrem ludibria Chamus,
Deletur omni cum sua propagine:
Cum pecore intereunt homines, cumque urbibus agri
Tolluntur igne, terra paret exteris.
Caesarie patula dependens Absolo quercu,
Malo malus letho necatur filius.
Has tu cum statuas ingratis maxime poenas,
Gratos bonis fac nos Deus parentibus.
Obsequio pensatur amor, pietate labores,
Et cura pro curis amica metuis.
Hanc curam, hunc immitte pium Deus alme favorem,
Ut et parentes, teque honoremus patrem.
Tempora cernamus felicis prospera vitae,
Promissa in hoc et in futuro seculo.
Non veluti fumus vita evanescet inanis,
Nec morte nostra finientur gaudia.
Quidque paternus amor possit, quid pectora iuncta,
Hoc ante nostra ut sol micabit lumina,
In te caelestique patre, et te nate potente,
Et in perennis caritate spiritus.MAGISTER ORANS PRO discipulis.
O Rex atque Deus, terram et supera ardua torquens,
Quem Patrem credunt pectora, lingua vocat:
Nemo tuo quidquam peragit sine numine rite,
Seu privata gerat, publica sive gerat.
Nec geret illa tamen, primis nisi doctus ab annis,
Virtutis carpat cum pietate viam.
page 279, image: s771
Ergo inter promissa tui tot munera nati,
Doctores etiam nomina prima tenent.
Hoc nunc officii cum indignus fungar honore,
Paruaque sit fidei tradita turba meae:
Da mihi soliciti mentem affectumque parentis,
Cura sit ut teneri fida tenaxque gregis.
Nil doceam, vel agam, quod prava exempla sequantur.
Ne temerem Christo templa sacrata tuo.
Ille suis pueros quam blande amplectitur ulnis,
Quamque ipsos laedi voce minante vetat#
Ille suis puerum monstrans etiam ipse ministris:
Maximus esse studens, hunc imitetur, ait.
Hos mihi committis, quos nunc ego grandior annis,
Quosque alii debent simplicitate sequi.
Non ego, non istum caperem Pater alme laborem,
Sed bonitas fortem me tua magna facit.
Te mandante sequor, te defendente guberno,
Teque iuvante meum non ago segnis opus.
Quod nequeunt paruae vires, tenuisque facultas:
Hoc scio me ardenti posse parare prece,
Expertusque almae tos propugnacula dextrae,
Non cessabo tuam sollicitare fidem.
Ergo care parens, imbelles assere coetus,
Inque tuum miseros suscipe sancte sinum.
Ne Paradisiacos homini furatus honores,
Decipiat solito credula corda dolo.
Inualidos defende potens, et maxime paruos:
Conserua, pia quod dextera fecit opus.
Quique tua aetherei vigilant ante ora ministri,
Perpetua fragiles hos tueantur ope.
page 280, image: s772
Aetati est error, levitasque innata pusillae.
Addit et ad vitium vita proterua faces.
Saepe mali nocuere bonis: quique ante secutus
Recta fuit, pravas incipit ire vias.
Sed quidquid vitii est, et quidquid triste timetur,
Corrige, tolle, tua pro bonitate Deus.
Delige de tenero tibi membra fidelia coetu,
Qui celebrent nomen secula cuncta tuum.
Impelle infantum Christi ad praeconia linguam,
Ingenuisque animum moribus adde pium.
Tu rege nutricis vix raptes lacte tenellos,
Imbueque afflatu pectora parua sacro.
Quam thus in Libano suaves diffundit odores,
Tam gratos fructus area culta ferat.
Surgit ut Idaliis vernans rosa consita rivis,
Ut Syrio florent lilia cana solo:
Sic crescat studiis pietateque clara iuventus,
Et coetus vigeat fida ministra tui.
Da placidos Zephyros, nostrae da vela carinae:
Ut contempta sumus, sic tua turba sumus.DISCIPULUS ORANS pro magistris.
NOn casu noster coetus collectus in unum,
Qui modo non una ducit in arte diem
Ipse Deus proprio discentes conuocat ore,
Sacratas studiis dedicat ipse casas.
Ipse etiam praesens est talis in agmine turbae,
Quae fundit iussas multiplicatque preces.
Ut curat natum genitrix blandissima, curat
page 281, image: s773
Impubem vigilans sic Deus ipse gregem.
Hunc fovet, hunc audit, praesentiaque omnia lustrat
Facta, nec usquam oculos dimovet inde suos.
Praeficit eximia doctos pietate magistros,
Officio fungi quos iubet ipse suo.
Virgea mandat eis et vilia sceptra, sed illi
Vix ullum in terris gratius exstat opus:
O quoties, verbis non est efferre, beatum,
Sedulus in tali munere quisquis agit.
Nunquam mane levo de molli corpora lecto,
Nec solito rursus membra repono thoro:
Quin valuisse mei cognoscam vota magistri,
Ad summum pro me quae dedit ille Deum.
Ille meae vitae curam gerit, ille salutis,
Perpolit et studio pectus agreste suo.
Instillat placidas artes, praeceptaque sanctae,
Nec sinit in brutum degenerare pecus.
Luxuriem, veluti foecunda in vite, coercet,
Et docta carpit noxia quaeque manu.
Heu quoties a me iustam commotus ad iram,
Protulit in mores dicta severa malos#
Bileque sedata, dilexit more parentis,
Aut magis ex animo si quis amare potest.
Ne've irem pessum, Satana fraudante laborem,
Perstitit in multa nocte dieque prece.
Sed numerem citius, florentis tempore veris,
Blandinasque rosas, Assyriumque crocum:
Quam memorare queam fidi benefacta magistri,
Quae fert innocuo sponte volensque gregi.
O Deus exigui coetus excelse Creator,
page 282, image: s774
Difficili oblatas ne reice aure preces.
Namque tuo fretus iussu te appello benignum,
Quit tali gaudes sanctus honore coli.
Suscipe tutandos, tibi qui seruire parati,
Quorum ingens humeros iugiter urget onus.
Sint tuti in tantis turbis, miseroque tumultu,
Mundus in exitium quo ruit ultro suum.
Tu nisi salvifici servares semina verbi,
Doctoresque dares per sacra templa pios,
Perque scholas, homines vita et gravitate severost
Essemus similes foeda Gomorrha tui.
Et quoniam in terris haec turba vicaria Christi est,
Illam per Christum quaeso tuere tuum,
A recto nunquam conuertat hypocrisis ullum,
Ne've tuum evertat dira tyrannis opus,
Ingratoque famem quia vix depellere mundo
Possunt, tu placitas adice dives opes.
Roboret illorum fortis patientia pectus,
Ne fugiant oneris pondera magna sui.
Neu segnes odiis aut improbitate malorum,
Contineant cursus incita vela sui.
Cuncta indigna pati discant, pulchreque mereri,
Nec regnum cessent amplificare tuum.
Excelsos tu praebe animos, verique tenaces,
Atque aliquam superi luminis adde facem.
Tempora tum fragilis post haec durissima vitae,
Illis pollicitus quae dare, dona dato.
Purpureo splendet veluti sol aureus orbe,
Aethereasque micat phosphorus ante faces,
Iustorum praelustre decus sic fulgeat;ornes
page 283, image: s775
Doctorum cultas sic amarante comas.DE PUERIS, CHRISTUS AD discipulos.
Marci X.
AD me qui veniunt, non tristi avertite uultu,
Amplexu pueros nec probhibete meo.
Tales namque Pater caelestis curat, amatque:
Nec caeli tenero est ianua clausa gregi.
Quam qui non veluti puer incorruptus adibit,
Is surdas pulsus concidet ante fores.
Sic ait, amplexuque fovens sancta oscula figit,
Impositaque optat prospera cuncta manu.Matthaei XVIII.
EXsistis aliquem contemnat nemo pusillis:
Nam pars est regni parvula turba mei,
Quosque dedi pueris caelesti in sede ministros,
Quisque suum custos Angelus implet opus.
Astat et ante mei faciem super aethera Patris,
Pro paruo remanens in statione grege.GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS IOANNI Arnoldo patriae suae Cos. viro ornatiss. S.D.
TEMPORUM communium improbitate multi boni offenduntur graviter: cumque vident pro nihilo haberi integritatem, eiusque magistram pietaten, supra modum indignantur. Haec causa inter philosophos movit olim Menedemum,
page 284, image: s776
ut Furiae habitu in publico discurreret, diceretque ad terrendos sceleratos, se ab inferis emis sum, quorum nomina Tisiphone vindici de. laturus esset. Pythagoras cum hominibus agens humanius, et de uulgi emendatione desperans, seligit adolescentes, quos doceret virtutem et silentium, quosque tam a cultu abduceret, quam a victu usitato, et quibus praemia virtutis singularia demonstraret. Verum homines innocentes neque Menedemi furor, neque Pythagorae sagacitas efficit. Una morum corrigendorum ratio est, Dei veri cognitio, et doctrina defide in filium ipsius, quae placidis et morigeris animis divinitus a totius sapientiae Spiritu immittitur. Adolescentuli igitur, quos esse frugi et bene moratos cupimus, in Ecclesiam deducendi, et in iis conventibus educandi sunt, qui famulantur Ecclesiae: ubi mores reguntur disciplina a magistris, et (ut sapiens Ebraeus loquitur) colla franguntur puerorum: hoc est, contumacia, vanitas, desidia, levitas aetatis imperitae, monendo, accusando, castigando denique reprimitur atque coercetur. Illo quasi fundamento locato, fiunt facilia, quae non posse fieri putabantur: et redduntur iucunda, quae per se acerbissima iudicantur. Adiuvent hanc ipsam curam parentes solliciti, ne e domibus pudor, neritas, temperantia explodantur. his enim ad versa et maculant, et dedecorant, et pervertunt aetatem vitiorum capacem, et morum quorumvis astutam imitatricem. Auocent iidem a negligentia
page 285, image: s777
et ab ocio totam familiam: labores illos laudabiles, quales sunt literarum, lectionis, precum, liberis imponant, ut institutione et exemplo herilis filii filiaeve reliquus in do mo grex ad officium invitetur, et id faciat cum humilitate et obseruantia. Carolus Imp. Magnus, preces et operas filiis et filiabus ipse praescripsit, et divisit temporibus. Rex Daniae Christianus sine precibus nihil inchoavit: et idem praecepit eis, qui circum se frequentiores erant: quorum pietatem sedulam, utinam omnes domini, parentes omnes sequerentur. Quod cum occupatis hominibus plerumque difficile fit, publice ludi docendis literis aperti sunt, in quibus pueri et puellae sancte et pudice instituantur: qualem in Assyria habuisse eximium principem [correction of the transcriber; in the print priucipem] Danielem verissimile est, et Oldam feminam Hierosolymitanam in patria. Tales beneficio Dei immenso, si umquam in Germania floruerunt, per omnem florent modo Saxoniam, et Saxonum auspicio felicissimo, per gentes vicinas multas. In eorum autem nume ro, qui docent adolescentes, cum iam senescere incipiam, formulas precum inter dum dicta vi, quibus et sui monerentur officii, et a Deo omnia petere, poscere, exspectare pueri assuefierent. Eas in hunc libellum coniectas, Consul ornatissime, tui nominis inscriptione nume profero: ut si placet, tuis easdem filiis in manus tradas: qui cum habeant eruditionis, et dignitatum
page 286, image: s778
exempla domestica, aspirare ipsos ad laudem maiorum alacri contentione par est:ad patrui videlicet et propatrui Georgii, huius Theologi, illius Iureconsulti: proavi item, et avi, et tui ipsorum patris, quos munus Consulare et principibus notos, et civibus fecit gratiosos. Deus faciat, ut nostri posteri ipsum agnoscant, et membra Ecclesiae sincerae perma neant.Vale.
E ludo illustri, Misena Hermundorum, anno Salutis instauratae. M.D.LXVI.
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III.
PUER CONQUERENS DE INdignitate sua.
QUidquid homo est, pravum est:animus, natura, voluntas,
Factaque ab aeterno sunt aliena DEO.
Talis et a patrio (miserum) producitur ortu,
Cum vitae fragilis lumina prima videt.
Qua teneris autem mores ratione sub annis
Format, queve puer tendit ad astra via#
Certa via est seruare Dei mandata, Deoque
Credere, et in nato velle placere DEI.
Illa fides pura ex impuris pectora reddit,
Acceptos eadem nos facit esse fides.
page 287, image: s779
Quae cum sola Deo contingat munera dante
Talia, ne vacuos numinis esse sine,
Quod renovet mutetque suo mala pectora motu,
Corrigat et caro quod perdita labis habet.
Sic tibi sudores nostri, sic vita placebit,
Numinis auspicio sanctificata tui.Alius.
E parvis cuius membris Ecclesia crescit,
Sancte Deus, parui maxime mure gregis:
Aspice ad has operas sociorum, qui tibi gratum
In studio exercent atque sequuntur opus.
Ingenia ipsorum divino numine firma,
In coetu ut vigeant corda pudica tuo,
Officium faciant non segniter, omne repellant
Quodcunque ingenuis artibus obstat onus.
Ut quodcunque vocas ad munus, cura placere
Sit tibi, sitque tuo cura studere gregi.Alius.
Tempore conatus ne quo puerilis aberret,
O pater innocuas dirige magne vias.
Neve tua sine luce vagi dubiique feramur,
Mentem Christe bonis moribus adde piam.
Ne' ve rapax mundi teneros absorbeat aestus,
Praevia sit flatus aura secunda tui.
Omnia sint operata tibi:mens, vita, laborque
Ad superam donec nos vocet hora domum.Alius.
Qui vis christe tui cognosci oracula verbi,
Et qui das flatu talia dona tuo.
page 288, image: s780
Da vigeant artesque bonae, fidosque magistros
Protege, qui regni sunt pia membra tui.
Agrestes patiens puerorum corrige mores,
Atque levem mitis fer bene stultitiam:
Quos quia Christe vocas, et duci praecipis ad te,
Suscipe, et amplexu pro pietate fove.
Doctores etiam serua: pueri atque magistri
In regno tuti simus uterque tuo.Alius.
Sum tua cura Deus: te non curante, nec horam
Vita mea incolumis tutaque ab hoste foret.
Cuius ego experior vires, pugnare potenti
Inualidus: si non sim tua cura Deus.
Non vultum a misero dextramque averte paternam,
Non procul a castris sint tua castra meis.
In me conspirant satanas, et mundus, et intra
Me quoque seditio, classica et arma movet.
Tu coniuratos hostes me perdere seda,
Et compesce tui numinis auxilio.
Illa mea est statio, pietatem discere et artes,
Cunctaque in hoc campo me tolerare iubes.
Sis mihi magne Deus virtus, sapientia, robur:
Militiae vincam tristia quaeque meae.
Non a te profugus, non umquam transfuga fiam,
Nec mundo toto deficiente cadam.
Qui pro me vigilant, illis sim gratus, ut ipsi
Officium faciant absque dolore suum.
Cui favet ipse Deus, quem dilexere magistri,
Sentiet in studiis commoda mille suis.
page 289, image: s781Alius.
SI patris est pietas nobis, si laesa magistri,
Peccato digne poena luenda venit;
At nos te quoties una vel laedimus hora,
Nec tua, summe Deus, fulmina dextra iacit.
Admonet immemores haec indulgentia mentes,
Ut caveant, non ut per mala foeda ruant.
Effice quaeso tuo clementi numine, ne me
A te, Patre meo, culpa pudenda trahat.
Et quia nascuntur mecum peccata, Redemptor,
Morsque simul matris prodiit ex utero,
Non sum naturam sine te mutare, meipsum
Exuere, et vitii ponere firmus onus.
Iratos oculos vindex averte, manumque
Ultricem cohibe, telaque sumpta preme.
Illa immensa tuum flectat miseratio pectus,
Qua pater, et mitis qua pater esse soles.
Tu praebe sapere, et tu praesta vivere: pravi
Prava vident oculi, caeca sepulta caro est.
In studiis te nosse, mihi sit maxima cura:
Omnia scit, qui te noverit, alme Pater,
Quique tuo sidit nato, liberrimus omni
Supplicio, in caelis atria laeta colet.Alius.
DA mihi magne Pater, quae iussus flagito, quaeque
Largiris placitis munera filiolis.
Te norim, Natumque tuum: tui nomina cantem,
Et degam stabili tempora cuncta fide.
Non aliquo afficiam dulces maerore parentes,
page 290, image: s782
Quique rudem sancta de pietate docent.
Non sim Chamus, eos qui rideat atque prophanet:
Maachidesque, bonis qui spoliare velit.
Illis assiduos non facto aut voce labores
Multiplicem, nec eos re graviore premam.
Cum lego discipulos olim lacerasse ducentos
Doctorem, saevis fossaque membra stilis,
Horreo, vixque fidem res invenit acta: sed eheu
Quid non tentat atrox impietate satan#
Hunc hostem forti tu Numine providus arce,
Angelicisque armis agmina nostra tege.
Ut patiens Samuel fuit, Isacidesqe modestus,
Iosephus verax, utque pius Daniel:
Sic quoque sim cultorque Dei, cultorque parentum,
Inque meo placeam munere Christe tibi.Alius.
QUi placidi non uult dictis parere magistri,
Et negat his ipsis moribus, esse Deum:
Illum ignominia et paupertas stulta sequetur,
Et canescet, inops et sine laude, senex.
Praeterea infamis defunctus munere vitae,
Aetheras nunquam viderit ille domos.
Sed miserum obscurique lacus, et monstra manebunt
Horrida, et ignito vortice semper aquae.
Tu rege me, qui cuncta regis, qui parua perire
Non sinis, officii iuraque trade mihi,
Imperiisque tuis, animum qui pareat inde:
Nam caro nil lucis, nil pietatis habet.
Neu paruum satanas me subdolus, inque peritum,
page 291, image: s783
Expugnet telis insidiisque, veta.
Illius ut fugiam poenas, qui primus in orbe,
Mandatum suasit nos violare Dei.Alius.
AUdax ille leo, qui rictu semper hiante
Ambulat: et quaerit quem laniare queat,
Ille modo insidias, lapsantis more colubri,
Multiplici nobis omnibus arte parat.
In primis pedicas teneris struit invidus annis,
Quos videt arte rudes, mobilitate leves.
Hunc rapit a studiis dementem, praepedit illum
Desidia: o Siren improba, desidia.
Pauperiem assiduis minitatur, et ocia suadens
Segnia, currentum saepe reflectit iter.
Deinde voluptatum quam multos abstrahit usu,
Ante suum possint quam bene nosse decus#
Finem aliis studii, falsos obiectat honores,
Instabiles alios quaerere cogit opes.
Quis non doctrina (miserum) ingenioque superbit,
Dona Dei aut proprium non putat esse bonum#
Non mihi sunt vires inimici frangere dentes,
Non laqueo exuno copia ferre pedem.
Sis mihi, celse Deus, vis Patris, gloria Nati,
Auxilio et forti numine bella move.
Saevitiam immanis placidus contunde leonis,
Anguineumque tua comprime virus ope.
Omne meum studium placeat tibi, seruiat aetas#
Sit mens sacra tibi, dedita vita tibi.
page 292, image: s784PUER PRIMANUS.
ESse meis sociis iubeor virtutis imago,
Exemploque alios recta docere meo.
Ne vaga mens, ne lingua loquax, ne perdita vita,
Actio ne summum laedat inique Deum.
Tu qui magna soles paruis conferre, Redemptor,
Ne patere a satana me superante premi.
Vos etiam socii, quorum mihi tradita cura,
Officii memores iugiter este pii.
In ludo, in sacris regnet veneratio templis,
Vita sit in quovis immaculata loco.
Sit conclave nitens, thalamus sine sorde, probatis
Candida cum sociis semper amicitia.
In manibus codex, calamus dependeat aure,
Scribere quae iussus scribe, legenda lege,
Sint instructa libris armaria, sitque supellex
Disposita, inque suis condita quaeque locis.
Denique nil fiat, quo possit fida magistri
Mens laedi, aut culpa tardior esse tua.
Haec praeceptorum verbis sum dicere iussus,
Haec sunt censurae tradita iura meae.
Tu nos Christe iuva cunctos: nos effice gratas,
Quae tibi mella legant dulcia semper, apes.Alius.
DIscite cum studiis pietatem, pulchra parentum
Pignora, caelorum turba sacrata Patri.
Ipse sui vobis mittens, sacra munera, Nati
Testatur natos vos etiam esse suos.
Excelsoque fovens pueriles numine mentes,
page 293, image: s785
Vos facit aetherei candida membra gregis.
Ipse regit vestros omnes, spectatque labores:
Ille dat et vires, donat et ingenium.
Cum vestros igitur libros tractatis et arma,
Credite praesentem cernere facta Deum.
Credite caelestes defendere mille cateruas
Corpora, tum Flatum corda fovere sacrum.
Nec fore non gratos multis reputate labores
Eximios: studiis nemo carere potest.PUER OBSERVATOR.
QUi facit, atque animo peccatum conspicit aequo,
Poenam delicti, quod facit alter, habet.
Qui videt obscurasque scrobes, foveamque latentem,
Nec monet, in praeceps ille tacendo dedit.
Vobiscum socii ne sit commune periclum,
Meque Deo statuat culpa aliena reum:
Officium placidi facitote: nec audeat ullus,
Quod fecisse nefas, quodque patrare pudor.
Namque tacere mihi, sic praeceptore iubente,
Non licet, et summo cuncta vidente Deo,
Cui nihil occultum, qui profert omne sub auras,
Quod tegit, et clauso pectore versat homo.
Qui comes ire solet furi, sociusque latroni est,
Cum fure incurret, cumque latrone necem:
Et nisi paeniteat, post vitae dedecus huius
Aeterna (horrendum) sentiet ille flagra.
Sic aperit Ioseph fratrum delicta proterua,
Iram declinans hinc patris, inde Dei,
Mox idem trabea, sellaque insignis eburna,
Fert aurum, gemmas, sceptraque Nile tua.
page 294, image: s786PUER HORTATOR ad obedientiam.
DOcte puer, reverere Deum, venerare parentes#
Grandia nam pietas praemia grandis habet.
Hane aetas sequitur longis spectabilis annis,
Et levis et turpi labe senecta carens.
Laetitiae e natis propriis, fundusque, domusque,
Quaeque optare sibi commoda quisque potest.
Nam quicunque fovet cultu studioque parentes,
Huic favet, huic tribuit praemia iusta Deus.
Non videt infamem mortem, miseratus egenae
Matris, quasque tenet, semper habebit opes.
Non iacet absumptus morbo, membrisque solutus,
Infirmi sedit qui patris ante thorum.
Quod mala si tangant talem quoque publica: corpus
Poena premit, sed non pectora culpa premet.
Liquitur ut glacies aduerso saucia sole:
Crimina sic pietas tollere cuncta solet.
Ut gemma in fuluum conclusa reponitur aurum,
Atque auri pretium pondere maius habet:
Thesaurum in caelis similem puer ille reponit,
Cui carus genitor, cui sua cara parens.
Illius ante Deum numquam est oblivio, et inter
Vivit honoratos maxima fama viros.
Quidquid et aggreditur, cedit feliciter illi:
Ante malos placide tollitur ille dies.
O miserum, quicunque suis altoribus auctor
Tristitiae, aut aegris aspera verba facit,
O ego ne uultu patrem, facto've, velore
Offendam, Flatu da mihi Christe tuo.
page 295, image: s787
Ne procul angelicisue choris, coetuque verendo
Conspiciar, saevis crimine mersus aquis.PUER MORIGER.
MUlta canunt nobis doctores, multa minantur,
Et verbo id faciunt praecipiente Dei.
Auribus atque animis accepimus aurea dictat
Saepe tamen, ventis Ocyus, inde volant.
Nescio quae nobis hebetantis pectora, Lethes
Pocula, quaeve manu tacta venena nocent#
Vox tua Christe haec est: Satanam bona semina corde
Vellere, et insidias ponere mille bonis.
Quid miser aggrediar# quo surgam praelio in hostem,
Nec pugnare bonus, nec superare valens#
In te Christe mihi spes est: qui retia prodis,
Atque hostis monstras insinuantis opus.
Nosti multiplices artes, furtivaque tela,
Quis te olim in terris ausus adire fuit.
Ille homini parcat, nescit qui parcere Christo#
Carne hominem, quem non conspicit esse Deum.
Tu me Christe iuva victor: tu viribus arma,
Ne serpentigena paruus ab hoste cadam.
Qui sibi persuadent, proprio se robore fortes,
Iam capta portant aenea vincla manu.
Insidiisque hostis, miseri rapiuntur in ignem,
Semper ubi flammas sulfuris ardor alit.
Ast ego egenus opis propriae, pauperque bonorum
Sed tincta in Christi sanguine signa ferens,
Laetus agam: recte parebo monentibus ultro,
Officioque bonos obsequioque colam;
Quaeque canunt nobis doctores, quaeve minantur,
page 296, image: s788
Auxilio fugiam perficiamque tuo.
Donec ad aethereum per te revocatus Olympum,
Ante tuos ponam tradita signa pedes.PUER PRAESES REpetentium.
QUisque suum, socii, sit promptus munus obire,
Quisque suo sedeat conticeatque loco.
Unus dicta sonet, claraque ea voce loquatur,
Aures adiciat cetera turba suas.
Discursu aut strepitu nullus remoretur et obstet:
Corpore neu praesens, mente vagetur iners.
In studiis sit mens attenta, et laeta voluntas:
Dura labor perfert, maxima discit amor.
Quo tamen assidui ut semper flagremus amore,
Cotidie excelso vota canenda Patri.
Da pater ardorem menti, viresque labori:
Omnia solius numine fausta tui.
Seria nostra, ioci nostri, ludusque, laborque,
Ocia vel sua mens, vel sua corpus habet:
Nullo te laedant peccato, crimine nullo,
Nec socium offendat vita scelesta pium.
Seruiat omne tibi studium, qui praemia morum
Digna olim fructu non pereunte dabis.
Has studio sus opes, pius hoc sibi colligat aurum,
His celebris meritis, hoc sit honore potens,
Quod te cognorit, tua regna quod auxerit, ad te
Munierit paruis quod pietate viam.
Agmina quo secum, meritum testantia, ducat,
Cinctaque palmifera tempora fronde gerat.
page 297, image: s789
Sic ego sim felix: aliis sua vota relinquo,
Hac ego sim carus conditione tibi.PUER EGENUS.
NOn sic Nimrodi monstrosis vestibus agmen,
Turba inimica homini, turba inimica Deo,
Non sic incessit, qui vastis terruit armis
Isacidas, tumido barbarus ore Gigas:
Non fatuus Sichemae populus, contemptor honoris,
Et sancta vacuus qui pietate fuit:
Ut nunc turbas Deo summo, studiisque dicata,
Impietate ferox, stultitiaque tumens,
Incedit: similis furiis, quas horrida palla
Vestit, perque ipsum syrmata tracta solum.
Quod si pluma avis est index, et si toga morum:
Quid puero tali foedius esse potest,
Qui refert habitu furiam, monstrosaque turpis
Veste repraesentat pectoris indicia#
Ipse ego vix lacero defendo frigora villo,
Qui studiis castis nocte dieque vaco.
Interea improbitas tali levitate superbit,
Paneque luxuriat Christe benigne tuo.
Perde malos, moniti qui non meliora sequuntur,
Aut etiam rident optima dicta patrum,
Nam quid praeripiunt miseris tua dona# quid ultro
Insurgunt sanctis mente feroce viris#
At qui cum fletu resipiscunt, menteque versa
Incipiunt iterum moribus esse bonis,
Hos recipe, et satanam prohibe, ne pectora saevus
Occupet, ignitos pertrahat inque lacus.
Est procul a cunctis divinus Spiritus illis,
page 298, image: s790
Qui leges hominum, qui violantque Dei:
Hic nobis panem querentibus adsit egenis,
Et donet facili tristia mente pati:
Muneribusque Dei feliciter omnibus uti,
Ne merita ingratos poena vel ira premat.
Mores, ingenium, vestitus, pectora, gestus,
Declarent summi nos pia templa Dei.Alius.
INvisus caelo est, quis quis mendacia dicit:
Omnis homo mendax utitur hoste Deo.
Hoc vitium innocuis inflavit proditor ille
Serpens, quo nostrum concidit hoste genus.
Quem flagrans livore animus, fastasque proteruus,
Praecipitem caelis, linguaque vana dedit.
Haec eadem penitus nostris sic sensibus haerent,
Eximat ut verbum nil nisi Christe tuum.
In teneris quae se sic produnt fortiter annis,
Condita sic imo corde venena latent:
Ut sit nemo bonus, nascatur nemo beatus:
Gens, mersa his vitiis, nos quoque magna sumus.
Scilicet a pravis miserisque parentibus ortus,
Naturae ostentat semina quisque suae.
At vos o socii meliores sumite mentes,
Et foedum tristi pellite ab ore nefas:
Offendunt malefacta Deum, mendacia cunctos,
Omni deterior fareque vanus homo est.
Saevit, opes quaerens latro et pirata: sed aufert
Mendax, et famae, laudis et omne bonum.
Ac veluti explodunt odiosum tota theatra:
page 299, image: s791
Atque extra caveam turpiter ire iubent:
Sic mendax olim coetu explodetur ab illo,
Qui Christi clarum gestiet ante thronum.
Qui uult esse Deo similis, mendacia vitet:
Omnis homo mendax utitur hoste Deo.Alius.
FLamma vigorque Deus, Patris Natique potestas,
Quo sine nemo sapit, iussaque nemo facit.
Te stimulante, meae fassus sum crimina vitae,
Propter quae merito nos gravat ira Dei.
Iam recreor pastus potuque ciboque salubri,
Corpore Christe tuo, sanguine Christe tuo.
Meque tui meriti partem regnique futurum,
Consortem coetus angelicique, scio.
Namque unum factus cum Christo corpus, ab eius
Me nemo avellet pectore, nemo side:
Nunc quod vivo, Deo vivo: tu Spiritus alme,
Sis lux, sis animae vita calorque meae:
Tu rege sollicitum, prohibe peccare potentem:
Deseritur, quem tu deseris, alte Deus.Alius.
FAma refert, urbes mersas telluris hiatu:
Fama refert, altas igne perire gravi:
Hinc pugnant hostes, hinc celsi numinis ira,
Contudit horrendae funere cladis humum.
Lurida nunc urbes etiam contagia vastant:
Pene caret nullus pestilitate locus.
Bruta trahunt messes, foecundaque semina carpunt,
Usibus humanis quas dedit autor opes.
page 300, image: s792
Fallit ager, fallunt homines: et tempora forsan
Subiciet pravis deteriora Deus.
Nos pueri mala turba Deum, gens prava, vocemus
Ne nostri vindex criminis esse velit.
Nos quoque causa sumus tantorum haud parua malorum,
Offendit iustum publica culpa Patrem.
Ergo Deum precibus pariter lacrimisque rogemus,
Ut fassis clemens omnibus esse velit.
Quod pravum est, nostrum est: omnes peccare parati,
Peccatum audaces dissimulare sumus.
Ignoscit nato genitor peccasse fatenti,
Et patria terget supplicis ora manu.
Ante tuos igitur Pater optime maxime uultus
Sternimur indigni, quos tua dextra levet,
Perpetuo indigni: sed mitis nomine Christi
Assumus, o tristi tempore confero opem.
Ora stupent, et lingua metu, vox muta fatiscit:
Pectoris o gemitum ne bone sperne Pater.
Suscipe nos miseros, tua nam clementia quondam
Illum suscepit, qui fugitivus erat,
Inque tuos iterum complexus venit: egentem
Non sinit aeternum blandus egere parens.Alius.
MUneribus cantanda Dei praeconia, cuius
Pro merito grates dicere nemo potest.
Continuis vigeantque preces crescantque diebus,
Hic Daniel nobis inspiciendus erit.
Exemplum cuius iuvenes imitemur: is una
Luce, poli Domino ter sua vota dabat.
page 301, image: s793
Vos etiam mecum vestras attollite mentes
O socii, summi turba ministra Dei.
Quanta Dei bonitas, erecto ad sidera uultu
Stare hominem, brutis nec similem esse feris:
Hunc solum sapere, et caelestia cernere solum,
Meque huius partem muneris esse Dei.
Muneris esse Dei partem, proh gloria quanta est,
Pro qua, iure tibi summus habetur honor.
Nec natum Turcas inter, populosque profanos,
Quique Dei et Christi cognitione carent.
Ipse ego sum natus mundo, Christoque renatus,
Infantem tinxit flaminis unda sacri:
Tunc caeli patuere mihi, tunc nomina vitae
Sunt mea, divino numine, scripta libro.
Nunc debetur idem caelum: quia sanguine Christi
Id patet, et mortis saeva reclusa via est.
Namque meam propter, caeli de sede, salutem,
Descendit summi filius ipse Dei.
Qui pro terrigenis, terrae de virgine pars est:
Namque homo, carne hominis uulnera dira tulit.
Quod si mille mihi voces, si pectora mille,
Non possem meritum tollere Christe tuum.
Tu modo da meminisse, piam tu suggere mentem,
Perpetuus facti debitor huius ero.
Addis ad haec magnos custodes, agmina sancta,
Quae vigilant oculos iugiter ante tuos.
Hi nostris astant lectis, gressusque gubernant,
Inque piis studiis gaudia quanta ferunt#
Auertunt hostes, et nos firmissima circum
Castra locant, fortes viribus, igne leves.
page 302, image: s794
Haec ego cum tacita mecum considero mente,
Cumque animo memori tot benefacta puto:
Summinor et gemitu, et lacrimis, et pectore, et ore,
Quam pro tot meritis carmina digna canam.PUER MONITOR.
OMnia sollicitiis qui caeli sidera lustrat,
Nom facile aggreditur spargere semem humo.
Sed modo dum metuit ventos, dum providet imbres,
Cessat, et incoeptum serius urget opus:
Aut alias operi curas dum intericit, aptum
Quod fuerat, temere tempus abire sinit.
Saepius eveniunt incommoda talia pigro,
Quem minime totis viribus ardor agit.
Dumque diem ducit, causas dum nectit inanes,
Labuntur vires, utilis hora fugit.
Omnes carpe dies, in nullo sterte labore,
Qui cupis in studiis ubere messe frui:
Utque sacro possis praeclare munere fungi,
Dic puer, o vires suffice Christe mihi.PUER DECURIO ORANS pro sociis.
LUx aeterna Dei summi, mens alma Parentis,
Christe huius custos atque patrone scholae,
Respice ad exiguas operas, paruosque labores,
In studiis pietas quae tibi nostra locat.
Membra tui simus coetus, et vasa favoris,
Quam viget in nobis spiritus iste diu.
Incipiens a te labor omnis, desinat in te,
Inque tuo totus numine prosper eat.
page 303, image: s795
Sed quia mens iussis divinis caeca repugnat,
Teque ardere boni Patris amore nequit:
Turbida corruptae sic organa perfice mentis,
Discat ut obsequiis laeta vacare tuis:
Inque bonis molles exercens artibus annos,
Per vitae tempus serviat omne Deo.
Auerte a teneris, ne quid studia ipsa moretur,
Ingeniis labem, corporibusque luem.
Nos pro tot meritis et tantis effice gratos,
Quae tua largifluo dat sine fine manus.
Te discant per nos etiam novisse nepotes,
Et capiant studii praemia vistapii.
E nostris aliquid spiret vocale sepulchris,
Praestita perpetuo quod benefacta canat.Alius.
OMnium in hoc uno versatur summa librorum,
Caelestem toto corde timere patrem.
Omnis ab hoc manat praeclara scientia fonte,
Non nescire sui dicta verenda Dei.
Hanc animis auge doctrinam, illum adde timorem
Christe: tui unius muneris ista bona.
Nos vero ad vitae leges cultumque vocati,
In stadio expetimus fortiter ire sacro,
Suffice tu vires, et ne quid euntibus obstet,
Dirige nos: omnis te duce plana via est.
Taedia ne vilis capiant nos muneris: id quod
Mundo vile, tibi grande placensque bonum est.
Exemplum Ramathae est civis, paruaeque Anathotis,
Qui sat habent uni se placuisse Deo.
page 304, image: s796
Fortes in misera templi patriaeque ruina,
Officium peragunt absque pavore suum:
Praemia cumque ferant pro magno nulla labore,
Solius pendent de bonitate Dei.
Ut timuere Deum, utque Dei mandata secuti,
Sic sunt in regno sidera clara Dei.
Mercedem et fidei, caeli plaudente Senatu,
Maxima fulgentis gaudia lucis habent.
Nos imitatores fieri da Christe bonorum,
Qui populus simplex, turba rudisque sumus.
Mox etiam turbae angelicae, populoque piorum
Adiunge, inque aulam suscipe sancte tuam.PUER CLASSICUS.
OMnis in humanis vana est sapientia rebus,
Quae non a summi est mente profecta Dei,
Omniaque ut noris magnum miranda per orbem,
Absque Dei prosunt cognitione nihil.
In studiis primus labor est cognoscere Christum,
Muneris officium tum meminisse sui.
Accende aethereo puerilem numine mentem,
Mi Deus, ut flagrans ardeat igne tuo,
Sedulaque in cursu studiorum pergat honesto,
Ne lassis retro perfida tendat equis.
Ad res ut sese maiores praeparet olim,
Si quando meritam patria poscet opem.
Templa pii rectoris egent, respublica docti:
Da claros studiis et pietate viros.
Me quoque in hoc numero, tua qui benefacta fatentur
Quique pie vivunt, mi Deus, esse velis.
page 305, image: s797PUER CLASSIARIUS.
SIt mihi prompta tui Pater optime gratia Flatus,
Fungar ut officii munere rite mei.
Ignaros mores rege, fortunaque laborem,
Ut placiti maneam portio digna gregis:
Dignus ero, dignum cum tu me feceris: esse
Iam Christi coepi dignus amore tui.
Hunc mihi da rursus digno complectar honore,
Ardentique illum pectore sanctus amem.
Sis o Christe mihi sapientia, semita, vita:
Sim tibi, me qualem tu cupis esse tibi.Alius.
QUam facile in pueri peccatum moribus haeret,
Ingenioque levis, iudicioque rudis:
Quam facile a recto deflectit tramite vita,
Annis quae nondum consiliisque sapit.
Ergo ego posco tuum, Pater optime maxime, numen
Ut dignere bonam ferre rogatus opem.
Improbitas, odium, levitas, mendacia, torpor,
Heu nimis infragili pectore regna tenent.
Meque petit paruum, qui sicut vasta profundi
Bellua, navi fragis horridus usque minis,
Tum studii tardat cursum, et virtutis amorem,
Saepe sodalitii turba proterva mali:
Haec mihi da vitare Pater: vitare sed illa
Nemo tui flatus absque favore potest.
Hunc olim matrum clausis infantibus aluo,
Manoidaeque dabas, Zacharidaeque dabas:
Me quoque (nam tuus hoc promittit filius) aurae
page 306, image: s798
Participem iubeas o Deus esse sacrae:
Ut sic in studiis discendis ocia ponam,
Aetatis peragam tempus et omne meae:
Ingratus ne sim primum tibi, qui mihi donas
Instrumenta, quibus tale paratur opus:
Deinde etiam patriae referam, meritisque benigne,
Iustas pro studiis officiisque vices.PUER CONTUBERNALIS.
VIrtutes Pietas in se complectitur omnes,
Hanc puer ex imo pectore paruus amet.
Praeterea obseruet doctores recta monentes,
Inuigilet studiis et sine sine bonis:
Tempora distribuat, cunctas bene collocet horas,
Seque piae membrum cogitet esse scholae.
Qui pius est, toleratque sui qui sponte labores
Officii, ingenii praemia summa feret.
Tu nos Christe tuo pueros sic numine forma,
Nostra aetas rectum carpere nescit iter:
Te doctore venit teneris sapientia ab annis:
Te doctore, boni nomen habebo viri.
Hoc mihi contingat: securus cetera spernam,
In pretio mundus quae periturus habet.Alius.
INfinita tuae numeret quis munera dextrae,
In paruum confert quae tua cura gregem.
Ingeniis animisque Pater das inclite lucem,
Et verae monstras prosperitatis iter,
Inque sinu matrum nutritos, ad sacra ducis
Atria, quis verbi vox sonat alma tui.
page 307, image: s799
Committis fragiles sanctis doctoribus annos,
Excubias vitae qui patienter agunt,
Inque ministerium nostri studii atque salutis,
Agmina caelicolum stare parata iubes.
Ante meos oculos tua sint benefacta, manusque,
Ut teres in digitis annulus esse solet:
Ut solet artificis signum, quod lumina pascit,
In claro positum conspicuumque loco.
Nec tua ab immemori taceatur gloria lingua,
Lex et laus Domini semper in ore meo.PUER MANIPULARIS.
Parvulus ut patriis gestatur filius ulnis,
Sic portat Dominus te pia turba Deus,
Defenditque tuos gressus, et prorogat aevum,
Ingenio ut multis utilis esse queas.
Sic igitur vires intende tenaciter omnes,
Et sic in Studiis ocia pone tuis:
Sentiat ut sanum te vera Ecclesia membrum
Moribus, et summi cogniti one Dei.
Cetera si nescis, queis fama paratur, et aurum,
Et nova nobilitas, magnificaeque domus:
Non ideo populo puer excluderis ab illo,
Cui patet excelsi regia lata poli.
Artibus in pulchris moderatum cernere finem,
Paneque contentum vivere posse dato,
Muneris hoc opus est divini: munera quaeso
Optime nobiscum divide tanta Pater.Alius.
PRima sit in studiis Deus o mihi maxime cura,
Ut placeant mores, vita, laborque tibi.
page 308, image: s800
Sed quia nemo potest aliqua virtute placere,
Atque suis dici viribus esse bonus:
Ad te per Christi veniat nisi uulnera, seque
Discipulum verbi praebeat usque tui:
Notitiam verbi mihi, notitiamque salutis
Adde, nec hic surdis auribus esse sine.
Tempora sive domi consuetis transigo curis,
Sive domum linquens carpo viator iter:
Lingua tuas semper meditetur grata loquelas:
Deque Dei, quovis tempore, laude canat.
Cum corpus placidae defessum pono quieti,
Eloquii admoneant somnia vera tui.
Sin matutinae somnum rupere volucres,
Incipiam toto te celebrare die.
Omnia ab auspiciis caelestibus ordiar acta:
Inque tuo peragam nomine, quidquid agam.
Sumpsero cum calamum, mea cum devenero ad arma:
Mens, manus, et studium militet omne tibi.
Non prius os epulas tangat, quam carmina dicat,
Nec dapibus sumptis dona silendo neget.
Ocia grata tibi subeam, gratosque labores,
Seu valeo, morbo sive gravatus ero.
Nil loquar aut mediter, nil perficiamque velimque,
Quod non in summi fiat honore Dei.Alius.
VIs aeterna Dei, patriae sapientia mentis,
Humani frater Christe potens generis:
Sanctus adi hunc coetum puerilem, quem tibi passim
Colligis, inque scholis discere sancta cupis:
page 309, image: s801
Huius ego membrum coetus quoque dicar, et
Me tenuem, hoc munus Christe tulisse scio:
Pro quo indignus ego grates tibi dicere pergam,
Donec in hoc aliquis corpore sensus erit.
Tempora tu viridi puerilia cinge corolla,
Qua sapiam, et tua qua lucida templa petam.
Namque timens Domini, dignus tua templa subire,
Sertaque spiranti mollia ferre rosa.
Da, virtute tua, crescam sapientia, et annis:
Hoc sapere est, imo corde timere Deum.
Crescere et est caelis, turpi decrescere mundo,
In fluxis nec opes ponere velle suas.
Sic quicunque sapit, crescitque, immobilis haeret,
Nam radix alto fixa profunda solo est.
Hic ramis late diffusis floret, et eius
Merces magna, salus indubitata manet.
Dextra etiam impositum Domini diadema, refulgens,
Auro, caelestis civis honore feret:
Hoc sperare iubes, hoc credere: spemque fidemque
Auge Christe: meas non tulit aura preces.PUER PATIENS.
OCia quisquis amat, virtutem improvidus odit:
Quique crucem vitat, non amat ille Deum.
At Deus ad magnos quem uult attollere honores,
Praeque aliis amplo stare, vigere loco:
Hunc prius immergit curis, hunc mole dolorum
Opprimit, ut discat credere, amare, pati.
Sustinet Helcanides ingentis pondera regni,
Cui fuit in parua vita peracta schola.
Infestos inter gladios versatur Elias,
page 310, image: s802
Bestia quem solis nutrit amica locis.
Bis septem docuit lustris Elisaeus, eratque
Discipulis lautus panis et unda cibus.
Angitur innumeris Anathotis et incola curis,
Clausus et in vinclis carceris, inque luto.
Immissus iuvenis fossae, et sua funera cernens,
Assyriis maior regibus ante Deum est.
Horum aetas, labor est: anni, tentatio: vita,
Aerumnae: et cuncti, res lacrimanda, dies.
Cur socii fugimus tanta feritate laborem#
Cur pauca in fludiis ferre molesta, grave est#
In puero decus est, labor et patientia: quisquis
Respuit haec, vere non amat ille Deum.
Non expectat opem caelestem: et militis instar
Imbellis, studii gaudia nulla videt.
Effice Christe tuo fieri nos numine tales,
Mandato quales praecipis esse tuo:
Nempe bonos, humiles, studiosos, ferre paratos,
Ut vincat quaevis aspera, nostra fides.PUER PRAECEPTOris observans.
OMnia cum fugiat longum fugienda per avum,
Doctorem fugiat spernere quisque pium.
Non aliud teneris admissum foedius annis,
Tempore nec nostro triste frequensque magis.
Qui doctorum oculis fert verba et verbera siccis,
Illorumque minas iudicat esse nihil:
Ille olim largos fundet miserabilis imbres,
Nullus et infausti, qui miseretur, erit:
Cum Deus exposcet rigido pro crimine poenam,
page 311, image: s803
Inque eius mittet dedecus omne caput.
Non est praesentes hortatus spernere tutum,
Et magnum in dulci laedere patre Deum:
Praeceptor pater est, qui corda ferocia frenat,
Doctrinaeque animos non sinit esse rudes,
Sollicitusque preces qui fundit, mente parentis,
Ne pereat nato degenerante domus.
Qui talem irridet, nec iusto obseruat honore,
Huic male, quam longo tempore vivet, erit:
Nec tamen ille datos fine crimine transiget annos,
Et cadet expletum flebilis ante diem.
Hoc socii reputate animis: exempla supersunt,
Heli posteritas, Isacidaeque nepos.
Illud enim caelo (ut scitis) descendit, Honora,
Cum sonitum nubes fulmine mixta dedit.
Tu patris et Christi flagrans amor atque voluntas,
Sancte Deus, sanctos nos facito esse tibi:
Nemo pius sine te: quae tu non igne superno
Uris, perpetuum pectora frigus habent.Alius.
NOn solum instituit prudentis cura magistri,
Educat aut lecti pignora, patris amor.
Ingenio eminuisse, pios educere natos,
Aeterni praestat mens bonitasque Dei.
Ergo Deus non pigro illi de corde colatur,
Qui puer et sapiens, et bonus esse cupit.
Ingenita est nullis pietas: nam stirpe maligna
In mundum hunc, hominum prodiit omne genus.
Nec doctrina datur nitenti, ni Deus adsit,
Ingeniumque suis auxerit ipse bonis.
page 312, image: s804
Ingenium pietate carens, ut currus habenis
Fertur, et auctori res quoque flenda suo est.
Sic pereunt hodie, perierunt mille periti,
Turba aduersa Deo, nescia turba Dei.
O Deus ingenii largitor, maxime rerum,
Maiestate tua fortis, amore humilis,
Da tales mihi doctores, talesque parentes,
Qui vere doceant instituantque rudem.
Da quoque me monitis parere fidelibus: ausu
Quisquis eis pugnat, pugnat et ille tibi.
Quam bene conveniunt, et honesta sede locantur,
Praeceptor fidus, discipulusque pius.
Quam sunt grata Deo iucundaque nomina, natus
Atque pater, quibus est par in amore fides.
Hoc animo colo doctores, obseruo parentest
Debeo multa illis, omnia Christe tibi.PUER STUDIOSUS pudoris.
NUlla pudore prior viridi laudatur ab aevo
Virtus, et puero nulla decora magis.
Sic pingit mores, ut purpura Coa, venustos,
Stellaque formosum quae venit ante diem.
Illa decet lusus, convivia, templa, palestras,
In non dicendis et nitet illa locis.
Excessisse via quid sit sermone Pelasgo,
Velare Ebraeis cruraque, quidue notet:
Novit, quisquis amat studii decus atque pudoris,
Quodque scit ingenuae mentis honore facit.
Porcorum stabulis digni, quis pulchra pudoris,
Sanctaque honestatis spernere iura, iocus.
page 313, image: s805
Contemptus, pretium impuris: infamia, merces:
Obscaenum sequitur corpora foeda nefas.
Parve puer, serva haec rerum discrimina: dictu
Quod turpe est, factis turpius esse puta.Alius.
MAne canit, dulces varians luscinia voces,
Mutaque nec somni tempore, nocte canit.
Itque reditque viam totiens formica frequentem,
Mane legens olyrae granula, nocte legens.
Quisquis amat nomen studiosi, sedulus omni
Momento, ingenii condere quaerat opes.
Dulce canat Christo, sudetque aliisque sibique,
Munere festinet pervigil inque suo.
Segniciem vitare pium est: sed amare labores,
Indicium heroi pectoris esse solet.
Quam foedum est, gremio languentem imponere dextra,
Et cubito nixum vix tenuisse caput.
Deses ob ora videt, manibus nec tangere panem
Sustinet, aut ferrum, quo minuatur, habet.
Excute de nostris animis hoc Christe veternum:
In tali non est ulla stupore fides.
Qui victum novit uultus sudore parandum,
Aera qui pennis findere cernit aves:
Te metuit, tibi portat onus, tibi Christe laborat,
Deque tua expectat prospera cuncta manu.Alius.
DOtibus ingenii quisquis, mentisque superbit,
Munifico ingratus cernitur esse Deo.
Tradita inexhausti cui vix est guttula fontis,
page 314, image: s806
Dementi secum quid levitate tumet#
Quidquid habemus enim, Christi est: quo fonte perenni
Omnia caelesti corda rigantur aqua.
Sit finis studii talis sapientia nostri,
quae solum atque unum norit ametque Deum:
Prosperitas quoque contingat non altera vitae,
Quam tandem in caeli sede tenere locum.
Ut tali possims tudiis ardore vacare,
Effice tu sapiens, tuque benigne Deus:
Ut valeam tali vitam traducere cultu,
Da mihi magne pater, da mihi sancte Deus.
Damnosos cohibe fastus, animosque refrena:
Illum Christus amat, qui sibi vilis homo est.PUER EXCITATOR sui ipsius.
CUm scuto vallum Romanus miles, et ensem
Pilaque fert, aestus negligit atque nives.
Ille modo terris, saevis modo militat undis.
Mutat et Hesperiis Thracia regna plagis.
Idem opus exercet si tardus, pectora telis
Si negat, in pedibus spemque salutis habet:
Si non insolitis epulis, urgente periclo,
Seit vesci, et longae taedia ferre famis:
Non expugnat opes hostiles, nulla trophaea
Erigit, aut niveis insidet altus equis.
Nos quoque militiam, ductu meliore, secutos
Non minus infracta vivere mente decet.
Qui non attollit fidentem ad sidera uultum,
Continuat noctes, continuatque dies.
Qui non vina fugit, cui non est spreta voluptas,
page 315, image: s807
Quem seruire pudet, quem vigilare piget.
Illum nullus honor comitatur, gloria nulla:
Et quanto vivet tempore, nullus erit.
Christe tuis da nos pugnare et vincere signis,
Quos agere hac vitam conditione iubes.
In primis animis subeamus fortibus, omne
Quod nostri in studiis muneris esse solet.
Nemo Deo absque fide carus, nemo absque labore
Commodus, aut aliis utilis esse potest.PUER PAENITENS.
AUdivi praecepta mei, tua iussa, magistri
O Deus: audivi iussa severa tua:
Sed qui fit, iussis quod non parere facultas
In me, qui cupio vivere Christe tibi#
Cum mens dicta probat, cum se parat ipsa voluntas,
In membris pugnat dissona secta meis.
Non opus arbitrii est hominis, non gloria carnis,
Aut sapere, aut minimum posse videre bonum.
Unde igitur vitae ducam primordia sanctae,
Unde tibi placeam mi Domine atque Deus#
Posse placere tibi, tua gratia: posse probare
Se tibi, tu tribuis: non alii atque alii.
Ergo tibi placeam, te propter, et aspera nati
Vulnera, quae vires sola salutis habent.
Auspiciumque aevi ducam melioris ab alto
Numine, quod mentes suscitat atque novat.
Tum novus accinctusque tibi, tua iussa replebo,
Quantum sacra tui numinis aura dabit.
Quae cum destituit, quae cum se irata reducit,
In multum infelix est caro prona nefas.
page 316, image: s808
Nil caro, nil hominis sine te speciosa voluntas,
Dedita quae satanae est, quam tibi Christe, magis.
Tu tibi me forma, tu me trabe: nam nisi tu me
Traxeris, ante meos certa gehenna pedes.
Ergo tibi rape me pater, et tu nate perennis,
Amborumque unum lumen, et unus amor.Alius.
ME miserum, vitae reputantem facta prioris:
Ah laesum totiens impietate Deum.
Dum nullum officii certamen sponte peregi,
Offendique bonos, impediique pios.
Dum nocui exemplo, quos emendare fuisset
Iustius: heu sanctae crimen onusque scholae.
Iosephum irrifi, qui fratrum facta parenti
Detulit, ut mores carperet ille malos.
Neridae docto maledixi: cuncta prophetae
Qui populi retulit turpia facta sui.
Quam mihi displiceo, quam tota exhorreo mente,
In mene caelo fulmina iacta cadant.
Iratos habeo propter malefacta magistros,
Laesa patris fama est crimine, laesus amor.
Parce Deus, mihi parce pater, delicta remitte,
Stultitia ante oculos est mea scripta tuos.
Quod feci, notum est: lex haec est lata, Peribist
Ne percam, tu me suscipe Christe tuum.
Quem tu sancte foves, cuius tu nomine patrem
Appellas, orco proximus, ille redit.
Sit mihi non aversa tui lux vivida Flatus,
Displiceat posthac ne mea vita Deo.
page 317, image: s809Alius.
SInt aliis aurum et gemmae, sit purpura cordi,
In brevibusque habeant gaudia vana bonis.
Quaerat amicitias regum, quem vita molesta,
Ocia sectetur, quem temulenta iuvat.
Sint mihi divitiae, pietas: sit copia panis,
Qui satiet, Dominus sit mihi vita Deus.
Siquid et adiciet solita bonitate petitis,
(Spes super ut cunctas esse benignus amat)
Mens hilaris dispergat opes, alacrisque labori
Inuigilet, studio floreat inque suo.
Simpliciter sapere, est virtus: cognoscere Christum,
Relligio: et Christi dicta tenere, fides.
Sit mihi non ingrata, piis seruire, voluptas:
Et non inuisus, discere recta, labor.
Sic subeant cani: sic facta nepotibus olim
Omnia, caelesti de bonitate canam.Alius.
QUi cupis esse Deo gratus, gratusque parenti,
Tradita pauca, brevi carmine, mete puta.
Sis pius, et toto venereris pectore Christum,
Officii facias munera iusta tui.
Obserues sanctos doctores, more parentum,
Atque sodalitii membra modestus ames.
In studiis nullo deses frangare labore:
Et fugias, si quos senseris esse malos.
Omnia fer, quaecunque potes: patientia mentes
Roborat, et magnas efficit una viros.
Sperne voluptates, nec transige tempora nugis,
page 318, image: s810
Non redit elapsis passibus ulla dies.
Turpe puta, studiis annos incumbere multos,
Et nulla studii laude redire domum.
Turpe puta, audivisse pios, nec corde tenere
Quae pia sint, mores nec didicisse bonos.
Ignavum, pravumque Dei gravis ira sequetur:
Assiduis qui dat munera, datque piis.PUER HORTATOR.
QUem cura Dei, quem non movet ulla parentum,
Hunc poena in terris, poenaque morte manet:
Sed non cura Dei modo, nec movet ulla parentum,
Unde Dei in nostrum saeviet ira genus.
Qui mox Bistonias acuet per damna sagittas,
Ingratum telis figet et omne caput:
Aut fera collidet civili colla tumultu,
Ut discant patrium sic tolerare iugum.
Discamus Pueri, nam nobis dura minantur
Tempora: nos miseros obruet ille dolor.
Quod fecere mali per secula mille parentes,
In nos hoc etiam recidet omne malum:
Et quam praefracti cladem cumulare solemus,
Mente quod immota continuare scelus:
Quam grave supplicium, poenamque merebitur acrem,
Inquirente in nos ob malefacta Deo.
O socii, revocate gradum: mutata voluntas
Placatum fecit saepius esse Deum.
Saepe Deus tenuit fulmen, dextramque retorsit,
Cum vidit culpae paenituisse reum.
Supplicibus Pueri votis occurrite Christo,
Et prece, de extenta sumite tela mann.
page 319, image: s811
Auscultate Deum, sanctos audite magistros,
Et dura in melius vertite corda, precor:
Sic aderit vobis facilis, sic crimine uultum
Auertet, placidos sic dabit ire dies.GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS D. Christophoro Leuschnero, Medico doctiss. S.D.
QUOTIES ad me, vir doctiss. pro nostra familiaritate et necessitudine adis: totiens de studiis puerilibus, quibus occupari me vides, sermo inter nos oritur. non raro autem et molestias mihi lenis orationis suavitate, et aegritudinem adimis verbis et consolatione: semper vero ad labores susceptos tuis me hortatibus remittis alacriorem. In nostris autem sermonibus, facile demonstras curam et sollicitudinem paternam de vita et educatione filiorum tuorum. haec enim a paucis hodie iudicio considerato et studio constante suscipitur: et est in ista seculi temeritate ac licentia difficilis: et videtur cum ipsa mundi ruina, nunc magis quam umquam antea, ut et aliae res laudandae, inclinari. Solet autem nostrarum esse collocutionum hic fere scopus: et quid moratos efficiat liberos, et quid eosdem retineat frugi ac, bonos. Morati
page 320, image: s812
ut sint, parentum praestat studium et vigilantia: boni ut maneant, et parentum et liberorum coniuncta simul pietas, atque industria. Studium parentum sit potissimum, ut animis adhuc teneris Dei cognitionem instillent: utque laboribus honestis, aut certe ocio non turpi delectari, liberos assuefaciant: denique, ut in omnibus rebus pulchris eos morigeros habeant, et oboedientes. Nam qui eos adhuc pueros stultitia et fatuitate corrumpunt, quique ad contumaciam armant obsequio et indulgentia adolescentes: quid promittunt, quod de adultis sperandum, aut de corroboratis exspectandum sit# Mores vero pueriles maxime reguntur disciplina, et formantur literis, et confirmantur exemplis, et perficiuntur pietate. quibus enim in grata animadversio, et iniucunda cultura, et virtus ipsa est odio, et religio contemptui: ii manent perpetuo et dissolutione effrenes, et imperitia agre stes, et licentia indomiti, et improbitate scelerati. Tali igitur monstro quid fingi potest magis pestiferum, quod petulans, incultum, barbarum, flagitiosum, in quancunque vitae partem, aut hominum ordinem immittatur, ceu furia quaedam incitat, conturbat, dissipat, evertit omnia. Laborant patres familias impigri, ut suis aut latifundia, aut copias locupletes, aut pecuniam depositam, aut magnificas villas, aut amplam supellectilem relinquant:
page 321, image: s813
quanto magis boni parentes attenti sint, ut integritatis, eruditionis, sapientiae accessione et muneribus liberi eorum augeantur et floreant# cum virtutis et scientiae haereditas nemini onerosa, nullis casibus subiecta, societati hominum ubique fructuosa exsistat: quod in rebus illis, quibus student opulenta et divites, non fit, aut certe ad exigui temporis fit momentum. Iam qui liberos verecundis et optatis moribus sua aliqua diligentia habent, illis navanda porro opera est, tales ut semper retineant: quod qui efficere cupiunt, primum viros spectatos et magistros prudentes eligunt, deinde precibus eos ardentibus Deo cottidie commendant. Iudicium de magistro e moribus faciendum est, qui si verae pietatis sit obseruans, si probe in literis exercitatus, si in munere suo fidelis et assiduus: fieri non potest, quin ut peritus et laboriosus agricola etiam asperum solum subigit, et steriles montes domat: ita et ipse virtutis et studiorum praeclara semina iaciat, mores cultu diuturno pravos exstirpet, meliores inserat, decentes producat. Parentum preces quid possint, historiae matrum aliquot sanctis simarum: in primis Hannae Ebraeae, et Monicae Africanae testantur: et fi grati esse domi volumus, nostrorum parentum exempla comprobant. Quamvis autem singularibus illis viris, Samueli et Augustino, magnanimitate,
page 322, image: s814
doctrina, auctoritate non sis aequalis: modo Christianus sis, et filii Dei meritum ad te pertinere didiceris, eximium et pietatis paternae, et tuae industriae fructum es consecutus. Accedat igitur ad rectam parentum voluntatem et curam anxiam, filii quoque minime obstinatus aut pertinax animus: et qui capere virtutis praemia vult, ea non tantummodo extrinsecus quaerat, et aliorum ornamentis se vestiat: verum etiam de suo labore et sudoribus arduum aliquid et praestans afferat atque adiungat. Itaque puerum qui ad spem Ecclesiae aut Reipub. in literis et artibus educatur, initio considerare decet, quantum ipsius humeris onus imponatur: aut si per annos nondum id videt, bene monentium voces et consilia admittat: tum si aetate plus sapere incipit, dare eum operam oportet, ut aptus aliquando sit ad ea munera tractanda et exsequenda, ad quae Deus unum quemque vocare, et tanquam in praesidio collocare suo tempore solet. Qui in agro sulcum transuersum ducit, errat quidem ille, et (ut loquuntur [correction of the transcriber; in the print loquuutur] veteres) delirat magnopere: sed error iste correctu est facilimus. Similiter qui male consuit togam aut calceum, suo peccat opifici, et peccat detrimento non magno. At qui peruerse et impie sentit, in Ecclesia, in curia, in foro, in ludo literario, Deum immortalem, quot ille hominum delinquit incommodo
page 323, image: s815
atque atque periculo# Itaque ament pueri disciplinam, audiant admonitiones, obiurgationes ferant, discant studiose artes et linguas, exerceant se in animi corporisque patientia ac labore: sentire idem assuescant, modo vere sentiant, finem studiorum constituant bonum et laudabilem. Deum vero ante omnia noverint et inuocent: proficisci ab eo bona universa sciant: ea sibi promissa expectent, dari petentibus ne dubitent, pro acceptis demum gratias agant. Haec verissima statuimus esse fundamenta et adminicula, quibus et morati fiant liberi, et quibus retineantur ut sint frugi. Nostrum hoc amborum iudicium in huius libelli editione extare volui: ut nostri aliquando filii se recte facere sciant, et ex parentum sententia, si haec praecepta cum memoria repetant, et studia pietatis, ac literarum magnifaciant.Vale:
Misenae Hermundurorum, e ludo illustri, IIII. Idus Martii, anno redempti mundi M.D.LVII.
page 324, image: s816GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Precationum variarum Liber unus.
AD DEUM SPIRItum sanctum.
DIvino ante aevum spirans de pectore numen,
Vive Deus, nostra saepe vocande prece:
Qui super aerias volitabas spiritus undas,
Cum novus e nihilo conditus orbis erat,
Ignitas linguas, ardentiaque ora precamur,
Quae Patris, et Christi quae benefacta sonene.
Qualia discipulis olim, tradenda, dedisti,
Per quos aeterni iussa parentis erant:
Dum sonitu e caelo delaberis, atque penates
Attonitos rutili fulminis instar adis:
Et claro in medios veniens fulgore coruscus,
Accendis flammis pectora fida novis.
Iamque Deum, iamque astra, Deique arcana canebant,
Ante rudes multa simplicitate viri,
Promentesque Dei variis miracula linguis,
Creduntur nimio fundere verba mero.
Sed postquam coepere graves depellere morbos,
Lassaque lethali membra levare lue:
Dumque aures surdis redduntur, lumina caecis,
Ambulat et lac ero qui pede claudus erat.
page 325, image: s817
Corpora dum tunicae tactu sanantur et umbra,
Insolitamque homines experiuntur opem:
Obstupuere animi, lotique salubribus undis,
Agnovit Christum plurima turba Deum.
Nempe per hunc etiam, cum quo tu iunctus et unus,
Quidquid habet tellus Oceanusque, regis,
Supplicibus votis humiles precibusque rogamus,
Languida caelesti corda vigore fove:
Illustraque tuo mortales lumine coetus,
Ne verum in tenebris impediatur iter.
Per te supremum vox audet nostra parentem
Appellare, suis forte gravata malis.
Per te cuncta patent Christi benefacta, luentis
Debebat nostrum quae mala ferre caput.
Per te vera datur sapientia, qua licet ipsum
Te novisse animo non dubitante Deum.
Ne patere exstingui doctrinae nobile lumen,
De Patris aeterno quae patefacta sinu.
Conserua fidos templisque scholisque ministros,
Ut maneat meriti gratia nota tui.
Ecce tibi tenero quam pulchra iuventa sub aevo
Crescit, ut Actaea Palladis arbor humo,
Extollitque caput, verno quasi sole corymbos
Paestanae ostendunt laeta per arua rosae.
Hanc rege sancte Deus, placidoque favore guberna,
Ut tibi larga suo tempore messis eat.
Quam multae latum gentes populique per orbem,
Suspirant verbi munera adempta tui#
His ostende aliquam tanta in caligine lucem,
Unica quae certam monstrat ad astra viam.
page 326, image: s818
Hei mihi, cum vasti peragro latissima mundi
Moenia, quam sancti est portio parua gregis.
Tota Asia in tenebris versatur, et Africa caeca est,
Tot magnos olim quae perperere viros.
Vix nunc extremis Europae in finibus haeret
Grex pius, et raram sentit egenus opem.
Nunc ingrate dati iam despice munera verbi:
Sera quidem tales poena, sed ampla manet.
Nos vero unius pendentes numine Christi,
Solamur magna pectora nostra fide:
Quamuis Lamechides unus foret, et Lothus unus,
Te tamen huic uni sancte favere viro.
Turba tibi curae est, quantumvis parua, bonorum:
Deque tua nunquam haec orba queretur ope.
Sis facilis mitisque tuis Deus optime, qui das
Pectoribus lucem, pectoribusque fidem.
Utque Patri aequalis, cum natoque una potestas,
Imperium concors cumque duobus habes:
Omnes perpetua sic sint quoque pace ligati,
Quos lavit iussae lympha salubris aquae.
Turbetur nullo tua sancta Ecclesia motu,
Uno, quique docent, ore loquantur idem.
Ne levis ambitio, neu vivere nescia paruo
Vita, malo innocuas crimine perdat oves.
Neu trahat in varias amens discordia sectas,
Qua bene compositum dissoluatur opus.
Nemo quid infirmo conspexit mitius agno:
Hic nobis agnus filius ipse Dei est.
Nemo quid imbelli simplex magis esse columba:
Spiritus est nobis illa columba sacer.
page 327, image: s819
Qui pius es, sequere hunc agnum, hanc imitare columbam:
Unguibus accipiter pugnet, et ore lupus.
Cernes, ut saevos franget Deus ipse molares,
Accipitris laqueis impedietque pedes,
Seruabitque bonos, tranquillae pacis amantes,
Praesidioque teget corda modesta suo.
Et siquidem humanae tot sunt incommoda vitae,
Quot non una satis vox numerare potest:
Scilicet in membris haeret vitiosa voluptas,
Cumque pia vita praelia mundus agit,
Instat et infestis hostis teterrimus armis,
Cui sine divina nemo resistit ope.
Tu Deus omne malum placidus depelle, tuoque
Nobis patronus numine semper ades.
Ignaras doctis praeceptis instrue mentes,
Et duc in rectum, quidquid aberrat, iter.
Da mentes veri, da relligionis amantes,
Et vires acres aspera cuncta pati.
Neve quis Antigonique minis, uultuque Pharonis
Territus, heu pessum praecipitanter eat:
Consolare humiles, oppressas erige mentes,
Proque tuis constans in statione mane.
Notitiam nostris animis Christique Deique
Inseris, et caeli faris operta palam:
Quae tantum simplex hominum mysteria turba
Et probat, et toto noscere corde studet.
Cernimus ut spernant sapientes, rideat omne,
Vulgus, et impurae dux Epicurus harae.
Sed tu sancte Deus nobis haec munera serua,
Inque tui fragiles cognitione rege.
page 328, image: s820
Donec ad aethereum per Christi uulnera coetum
Admissi, vitae post mala multa gravis:
Omnia luminibus cernamus in abdita veris,
Aspectu laeti colloquioque tuo:
Inter et angelicas turmas tua facta canamus,
Unice cum Nato, cum Genitore Deus.AD CHRISTUM IN cruce.
CUm tua contemplor dulcissime funera IESU.
Tam saevae causam me pudet esse necis.
Et quoties grates ut cantet, fingere verba
Lingua cupit, meriti pondere victa cadit.
Quod nequeo verbis, factis persoluere tento#
Innocuum fecit te mea culpa reum.
Sed tu parce tuum misero mihi propter amorem,
Ac praebe tantum gratus ut esse queam.
Te venerer, tibi vota feram, tua iussa capessam,
Teque animo solum non dubitante colam.
Sim pius et patiens, pius ut patiensque fuisti,
Exemploque hostes coner amare tuo.
Utque implere tui mandata severa parentis,
Ingens te nostri Christe subegit amor:
Sic nos cogat amor, quiduis perferre patique
Dum detur merito gloria digna tuo.AD SE IPSUM, DE CHRIsti morte.
O Anima, ante tui peccati mole gravata,
Afflicta ad Dominum lumina tolle tuum:
Mors iacet ante pedes victoris, tartara maerent:
Nam tibi mors Christi vita salusque fuit.
page 329, image: s821
Qui medios inter tolerans indigna latrones,
Ad patrium residet nunc super astra latus:
Sustulit ecce tuos, dum suscipit ipse, labores,
Et causam in caelis nunc agit ipse tuam.
Aspice caelorum dominum, et crucis aspice formam,
Et dic: Iam meus est, hic homo, et ille Deus.
Crimina persoluit patiens mea, stravit et alta,
Verus homo atque Deus, rursus ad astra viam.
Tu quoque ductorem sequere hunc, pars optima nostri
O anima: utque datis laeta fruare bonis,
Disce pati, inque malis certam sperare salutem:
Difficile est, Christo te praeeunte, nihil.PRO PACE REIPUBLICAE atque Ecclesiae, ad Deum omnipotentem.
MAgne potensque Deus, terrae fundator et alti,
Quique Patris iuste nomina blanda tenes:
Tuque Patris soboles, mundi pretciose redemptor,
Aeternum verbum, mens, et imago Patris.
Tu quoque vivifico qui pectora numine firmas,
Instruis et veri cognitione, Deus:
Nomina trina, unus Deus, et sine lite potestas:
Exaudi afflicto quas damus ore preces.
Effice, ut in caelo concordia candida regnat,
Utque unum est Natus cum Patre, et almus Amor:
Sic regum unanimes coeant in foedera mentes,
Dulcia felicis commoda pacis ament.
Ac luna ut solis radiis non inuidet alba,
Nec nox cum claro litigat atra die.
page 330, image: s822
Nec dolet aethereo tellus depressior axe,
Concordesque ferunt flumina in aequor aquas.
Sic homines inter pax et bona gratia tollat
Omnem odii causam, materiamque mali.
Sed mundus pacem Satana turbante maligno
Odit, in exitium dum furit ipse suum.
In primis dubio simplex Ecclesia fluctu
Voluitur, incertis puppis ut acta notis.
Atque ut conseruet speratae vincula pacis,
Vincula saepe sua sustinet ipsa manu.
Hanc ferus inuictis impugnat viribus hostis
Qua vehit a nitido sol oriente diem.
Graecia quem metuit, cui dives paret Idume,
Europae totiens qui spoliavit opes:
Quique modo munit nostris in finibus orbes,
Ut subdat famulo libera corda iugo:
Ille (nefas) cultumque Dei, Christumque professos.
Cogit salvificae dona negare crucis.
At qua sol medio caelo nitidissimus exit,
Porrigit infandum turpis Hyaena caput:
In solioque sedens, divinum usurpat honorem,
Et tollit coetus agmina casta pios.
Hac etiam vincens vesanos fraude tyrannos,
Omnia quod specie relligionis agit:
Illa professa Deum, mirabile, sacra Deumque
Spernit, et est Christi saeva inimica crucis.
Sed tu summe Pater propter tua nomina sancta,
Promissi nolis immemor esse tui.
Nostri in equis hostes sibi spem posuere, virisque,
Sed nos in verbo fidimus usque tuo.
page 331, image: s823
Illi animas cupiunt cum corpore perdere nostras:
Nos cupimus sceleris paenituisse reos.
Conantur delere tui sacra munera verbi,
Ad quaestumque uti relligione volunt.
Spargere nos vastum tua dicta et facta per orbem
Nitimur, et nomen sanctificare Dei.
Aure repone preces, quas dat iuvenisque senexque,
Quasque canit balbo parvulus ore puer:
Ne furor Antiochi plus possit, et ira Neronis,
Quam lachrymae miseri votaque sancta gregis.CONTRA HOSTES ECCLEsiae, ut perdantur.
HUc ades, et saevi depelle pericula belli,
Christe salus populi, perfugiumque tui.
Pone moras, nec te natis pater alme pigebit
Porrexisse bonam post mala longa manum.
Effice ne nostrae spolientur civibus urbes,
Neu fluat effusus saeva per arma eruor.
Quidquid et insanis tentant conatibus hostes,
In caput ipsorum recidat omne nefas,
Consilia et fictas scelerati pectoris artes,
In celeres dextra vindice sparge notos.
Huc ades, et duros frange ac contunde tyrannos,
Hostibus apparens hostis et ipse tuis.
Neve relinque tibi coetum qui sacrat honores,
Votaque suppliciter non numeranda facit.
Quique modo sperat, modo se peccasse recordans,
Incipit in media subdubitare prece.
At mens recta mane, praesto Deus ipse petenti este.
Tu modo crede, salus certa parata tibi est.
page 332, image: s824
Ipse tuus Christus, te Christus morte redemit:
In quem dum speras, impia turba perit.
Christe tuum defende gregem, Patris astrue regnum,
Corporis ipse veta membra perire tui:
Custodique duces nostros, qui iusta tuentur,
Armaque pro vera relligione ferunt.
Tunc tibi soluemus praeconia laudis, et aras
Ornabunt donis concio grata sacris.PRO HOSTIBUS ECclesiae, ut convertantur.
VInea vastetur tua quam crudelibus apris,
Quam multi irruerint in sata culta sues,
Christe vides: quid enim vigilantia lumina fallat,
Seu quod habet mundus, seu quod abyssus habet#
Quos nisi perdideris, nisi fulmine fregeris hostes,
Quae nam speratae tempora messis erunt#
Cur tamen hos perdas, quos est seruare potestas,
Et quorum nutu vertere corda potes#
Quod si non rigida delinquunt mente scientes,
Laudarique volunt improbitate sua:
Parce precor potius, scelerique ignosce: nec irae
Molire, immensae sed bonitatis opus:
Ut quibus ante sumus devastatoribus usi,
Nunc seruent agri pascua sancta tui.
Quos etiam demens aliquando averterat error,
Non in perpetua nocte iacere sine.
Quosque tuo verbo iussisque videmus abuti,
In rectum revoca, quod potes unus, iter.
page 333, image: s825
Christe tibi proprium misereri, ignoscere lapsis,
Vivere velle omnes, morte perire nihil.AD PRECES REGIS EZEchiae. II. Reg. XIX. Esaiae XXXVI. CONTRA BLASPHEMIAS Rabsacis Romani.
QUi Patris ad dextram noster Dominusque Deusque,
Consilia irridens impia, Christe sedes;
Angelicae cuius faciunt mandata cateruae,
Regnum sub pedibus qui premis omne tuis:
De caelo in terras oculos defige potentes,
Verbaque suspensis auribus ista bibe.
Excipe Romani crudelia dicta tyranni,
Qui contra sanctos suscitat arma tuos.
Ipse ait: Arma ferens vestros populabo penates,
Servitiique premam colla revincta iugo.
Haeretici faciam sint omnia plena cruoris,
Germano spargens bellica tela solo.
Ipse traham captosque duces, populumque potentem
Imperii cogam sceptra subire mei.
Neve paret quisquam se opponere talibus ausis,
Terrarum fines ad socia arma traham.
Omnia regna sciant, soli mihi tradita mundi
Iura: sciant caeli me reserare fores.
Me, me, terrarumque Deum, astrorumque potentem,
Oscula dans plantis, omnis adoret humus.
De poenis alios infernis eximo, quosdam
In caeli placida, cum volo, parte loco.
page 334, image: s826
Talia blasphemo Sodomita prophanus ab ore,
Euomit in nomen dicta proterua tuum.
Sed tu Christe tuum placide miseratus ovile,
Fauce lupi innocuas eripe mitis oves.
Qui nos ante, tuae per funera tristia mortis,
Aeterno poteras conciliare Patri,
Quique orco raptos in caeli ponere sede,
Deque tuo dici nomine Christe cupis.
Hoc scelus est nostrum, quod damnat et improbat hostis
Impius, et bullae fulmina magna iacit,
Dicimus auctorem quod te nostrae esse salutis,
Tutamur templi quod pia iura tui:
Instruimusque rudem vera pietate iuventam,
Sumimus e verbo quod sacra dona tuo.
Concessis epulis quod grato vescimur ore,
Vivereque impure dicimus esse nefas:
Quodque maritales, turpi meretricis amore
Neglecto, castos credimus esse thoros.
Ergo Christe pios de coedo respice coetus,
Pro regno pugnans iusta fer arma tuo.
Daemonicam templis doctrinam pelle sacratis,
Et Latii incestum perde Bahalis opus:
Hostis et ille minax, ad finem solis ab ortu,
Te praeter nullum sentiat esse Deum.PRO MEDIOCRI VItae statu. PRECES AGURIS SAPIENtis. Proverb. XXX.
MUnifica fundens caelestia munera dextra,
O Domine, aure meas quaeso reconde prece#
page 335, image: s827
Ne mihi des inopem nimium traducere vitam,
Neu praebe largas, retia mentis, opes:
Neu quid pauperie faciam stimulante, fameque,
Quod pugnet verbo, numinibusque tuis.
Neve datis opibus, gemmis elatus et auro,
Arguar officii non memor esse mei.CONFESSIO FILII PERditi. Lucae XV.
O Pater, in caelum peccavi perfidus, atque
Te coram, laesi teque hominesque nimis:
Et ne sim nati posthac ego nomine dignus,
Delictis merui, confiteorque meis:
Sed miserere Pater, culpamque ignosce dolenti,
In famulis aliquem laetor habere locum.MINISTER VERBI DEI orans pro doctrinae cognitione, et eius profitendae constantia.
QUi me summe Parens ad munera magna vocasti,
Ut populum doceam de pietate tuum:
Da precor aethereum moderantem pectora Flatum,
Omnis enim supera gratia sede venit.
Nemo referre tuae poterit miracula dextrae,
Dicere nec nati tot benefacta tui:
Caelestis didicit qui non oracula verbi,
Sola ignota malis, cognita sola piis,
Ergo alti ut possim mysteria pandere caeli,
Ora, manus, mentem dirige quaeso meam.
page 336, image: s828
Sim tibi sancte Deus patiens fidusque minister,
Impositi peragam rite laboris opus.
Pabula sana gregi monstrem, fontesque salubres,
Unde fluat Christi gratia larga tui.
Amplectar vero, queis tu me iungis, amore:
Pacificos, pacis nam Deus auctor, amas:
Neve tuum exemplis offendam turpibus agmen,
Dirige tu vitae tempora fluxa meae,
Infirmum tu me sustenta numine sacro:
Hei nimis est dirum scandala ferre malum,
In primis Christi pro verbo horrere pericla,
Et non audaci mente subire crucem.
Agnosco et doleo variis me sordibus esse
Pollutum, et veniam te peto magne Deus.
Attamen hoc prohibeto nefas, hunc pelle timorem,
Ne trepidus Christi dogmata sancta negem.
Ut sibi commissum defendit pastor ovile,
Nec pavidas linquit, cum lupus urget, oves:
Sic pro dilecti pugnem gregis ipse salute,
Quem facis, o fuso Christe cruore, tuum.
Ille nequit seruus bonus atque fidelis haberi,
Qui iussum domini non facit omne sui.
Vivificus praesto sit semper spiritus: ille
Qui dat vera loqui, dura patique facit.
Sit mihi mens totum quae spernat libera mundum,
Et studeat soli sola placere Deo.
Te patrem Dominumque meum, Natumque potentem,
Qui tenet ad dextram iam loca summa tuam,
Numen et humanas illustrans lumine mentes,
Ore, fide, factis, corpore, mente colam.
page 337, image: s829ACCEDENS AD LECTIOnem sacram.
OMnia de cuius manant bonitate, nec ullum
Mitis habet pietas, estque habitura modum:
Christe animum flatu sacrati numinis imple,
Ut moveat verbi lectio sancta tui.
Efferat et dignos nullo non tempore fructus,
Radicesque boni seminis intus agat.
Ut tua nota mihi cum sit veneranda voluntas,
Purus in ardenti pectore surgat amor.
Qui me fidentem casus confirmet ad omnes,
In sua ne mundus regna satanue trahat.
Neu fugienda sequar, neu quae facienda relinquam:
Sed vivam nutu me moderante tuo.
Morte tua veniam sperem miser, atque favorem,
Et promissa tua gaudia voce feram.PATERFAMILIAS ORANS pro commoda tempestate.
NOn Deus est alius, fundens de nubibus imbres,
Et faciens siccum rore madere solum:
Quam Deus, aeterno qui nomen Patris ab aevo
Obtinet, et forti temperat alta manu.
Non Iuno demittit aquas, non Iuppiter ignem,
Non Lyciis praebet lumina Phoebus equis:
Decidit hic ausu Phaethontis, nequiter illi
Dictaeis vitam deposuere iugis.
Ille Deus, qui se patriae per viscera mentis,
Propitium in nato comprobat esse suo,
Condidit haec, confertque bonis sua dona, malisque,
page 338, image: s830
Et miseris apto tempore mittit opem.
Utitur ille undis, et fulminis utitur igne,
Saepeque fructiferos sole perurit agros,
Puniat ut pravos, ingrataque pectora retro
Flectat, et immemores non sinat esse sui.
Thesbitae precibus siccum recludit olympum,
Et verum misso se probat imbre Deum.
Ille dat optatam iumentis caelitus escam,
Deque eius vivunt cuncta creata manu.
Vidimus offenso campos arere Tonante,
Et spes agricolae messis adempta fuit:
At tempestivum caelo cum funderet imbrem,
Placato viguit terra refecta Deo.
Talia corporibus cum praestes dona caducis,
Quae tenuis, tempus post breve, puluis erunt:
Plura etiam nostris solatia mentibus addes,
Quae Flatus recreat motus et aura sacri.
Ergo ades, et tristes hominum miserate labores,
Ingens peccati deme prementis onus.
Conserua sanctum furioso hoc tempore semen,
Atque riga pluviis arida cuncta tuis:
Noxia neve tuam tardet zizania messem,
Non hanc in culmos altius ire sine.
Caelicaque angelicus cum coget in horrea coetus:
Triticeas messes, agricolasque bonos,
Nostra fac aethereis addatur spica maniplis,
Semper et aeternum floreat ante Deum.PRAECEPTOR ORANS PRO Scholis bello et peste dissipatis.
page 339, image: s831
AD DEUM PATREM.SI te nos iustam non movissemus ad iram,
O punire hominum crimina lente Deus#
Nulla forent dubio metuenda pericula seclo,
Ense premente urbes, peste gravante domos.
Paenitet admissi sceleris Pater optime: ne nos
Abice per nati uulnera sancta tui,
Quos miserum vexat bellum, quos ignea vastat
Pestis, perpetua pro bonitate iuva.
Et varias commune malum quos sparsit in oras,
Discentum teneros ducque reducque greges.
Turba secuturam sentit rarissima cladem,
Segnia quando aetas ocia mollis agit.
At desertorum cui causa gravata clientum
Curae est, has facito pondus habere preces.AD DEUM FILIUM.
CHriste sparsosque greges, desertaque tempe.
Utque herba in vacuis arida squallet agris;
Hic ubi pascebant agni, rapti ubere matrum,
Carpentes gelidas pabula propter aquas.
Horrida grex timidus metuit contagia morbi,
Infectis abiens in meliora locis.
Et nunc his errat, nunc in regionibus illis,
Orbatus ducibus qui praeiere suis.
Sed tu Christe Deus, nostri bone pastor ovilis,
Palantes passim collige rursus oves.
Ne graviora gregi noceant contagia morum,
Quae modo corruptus plurima mundus alit,
Est satius certe quavis occumbere peste,
Nequitia mores quam violare bonos.
page 340, image: s832AD DEUM SPIRITUM Sanctum.
TE iuvat ardentes discentum cernere coetus,
Caelesti renovans pectora luce Deus:
At nunc dira lues, belli et laniena cruenti
Inuadunt teneros, impediuntque greges.
Signa canit, gaudetque suo malus ille furore,
Interitum sanctae qui pietatis amat.
Huic obsiste sacra fortissime Spiritus aura,
Excute crudelis perfida tela ducis:
Quodque ferus spargit, tu collige: quod necat ille,
Nomine vivifica Spiritus alme tuo.
Per te spiramus, per te deponimus ista
Corporis heu nimium membra caduca brevis.
Per te vivemus, per te scandemus ad alta,
Angelicis iuncti libera turba choris.PRO LEVATIONE MISEriarum et calamitatum. DEO PATRI AC RErum conditori.
VIvimus indigni natorum nomine, teque
Dicere quo miseri possumus ore Patrem#
Natus ut in caro spem ponit opemque parente,
Flagitat auxilium cura ita nostra tuum.
Non ideo tua nos Pater inclite dextera finxit
Omnipotens, ut opus perderet ipsa suum.
Respice pacato, quo seruas omnia, vultu,
Contege et oblita crimina nostra manu.
Assiduis madefacta rigent ploratibus ora,
page 341, image: s833
Exanimi solitus cessit ab ore color.
Mens mea te refugit, pugnat tibi prava voluntas,
Obruta peccati pondere tota caro est.
Vix tot vere vigent foecundi floribus agri,
Sordida quot foedae pectora labis habent.
Ira tua inde furit, meritis acerrima poenis,
Peste minax, gladio saeva, timenda fame.
Parce tuis, parcis quoniam Pater optime natis,
Et propter nati uulnera parce tui.
Nominis inque ira patrii reminiscere iusta,
O venerande parens, o celebrande Deus.IESU CHRISTO REdemptori.
IN me ipsum quando penetro, inque latentia cerno,
Totus homo miser est, perdita tota caro est.
Et quia nulla meae pars non damnabilis umbrae:
(Nam revera aliquid si sumus, umbra sumus)
Ad te tollo oculos lacrymis manantibus aegros,
Laetitiam inque tua sentio Christe nece:
Oblitusque mei, poenarum oblitus et irae,
Vulneribus recreor Christe cruente tuis,
Diffugiunt curae, mors mussat, clauditur Orcus:
Mors tua Christe quies, crux tua Christe salus,
Effice dura tuae meditando uulnera mortis
Auferar, et flagrem raptus amore pio.
In primis fragiles posituro corporis artus,
Halitu in extremo mite levamen ades,
Inque tuas fugientem animam placabilis ulnas
Excipe, nec gremio Christe repelle tuo,
page 342, image: s834DEO SPIRITUI SANcto consolatori.
FRigida consumptis tabescunt ossa medullis,
Sanguis in exhausto corpore nullus inest.
Nam vis peccati nos intoleranda fatigat,
Consumit meritum poena nec una caput.
Aspice ut hinc nudis astent mucronibus enses,
Lethalis late serpat ut inde lues#
Privatae taceo non pauca incommoda vitae,
Magnus ubique metus, iustus ubique dolor.
Ad te confugimus Patris Natique potestas,
Spiritus aethereo qui datus orbe venis.
Corporibusque animisque amissum redde vigorem:
Te duce, quod cruciat, vincitur omne malum.
Qui nobis victus precibus delicta remittis,
Et minuis uultu noxia damna tuo:
Da desiderium vitae melioris, et omnem
De pavido, oramus, pectore solve metum:
Ut mens nostra aevi reputans venientis honores,
Laeta sit in solo, sitque beata Deo.PRO VICTORIA DE HOSTIbus generis humani.
O Pater, et patrio manans de pectore sermo,
Quique potestatis sortem utriusque tenes:
Per quem factus homo primum, post morte redemptus,
Mox inter sanctos coepit habere locum.
Cum nostris veterum dele peccata parentum,
Ut simus regni membraque parsque tui,
Daque voluptates, perituraque gaudia carnis
page 343, image: s835
Spernere, nec mundi lubrica castra sequi.
Auerte insidias, contra satanaeque furores,
Praesidio stabili pectora certa sacro.
Fac quoque ne dirae metuamus vincula mortis,
Neu tecta inferni sint metuenda Iovis:
Hic ubi turba nocens regnis spoliata beatis,
Caelestis nunquam conspicit ora Patris.PRO VICTORIA CARnis et diaboli.
PEstiferi ignito serpentis uulneror ictu,
Nunc has, nunc alias sentio corde faces.
Has o Christe faces exstingue, haec vulnera sana,
Ut procul hinc victus praedo salutis eat:
Qui struit insidias, taciturnaque retia nectit,
Queis solet incautos illa queare pedes.
Hunc ut perpetuo vicisti Christe triumpho,
Sic mihi fallaces da superare dolos.PRO BEATO VITAE exitu.
HAnc animam fragiles fugientem corporis artus#
Commendo dextrae Christe benigne tuae:
Quam tu primorum vitiatam labe parentum
Morte tua mortem nunc super are facis.
Ne remorentur eam scelerum contagia, neve
Tot maculis obstent crimina foeda suis:
Tu dux esto viae, supremumque excipe flatum,
Ne premat hoc saevi daemonis ira caput:
Utque tibi niveam vestem, quam fonte sacrato
Accepi, absque omni reddere labe queam:
page 344, image: s836
Et sic mortalis post aspera tempora vitae,
Angelicis per te laetus adesse choris.DE IESU CHRISTI GLOrioso in vitam reditu.
VIdimus afflicti crudelia uulnera Christi,
Ulnera quae nobis perpetienda forent.
Immeritus nostros tulit ille, feretque dolores,
Lavit et humanum sanguinis amne genus.
Immissa est in eum noctis furiosa potestas,
Et dominum vitae mors violenta rapit.
Marmoreo corpus positum est exangue sepulchro,
Plurimus hoc circum tela satelles habet.
Tartareum interea vis Christi viva tyrannum
Terret, et infernas militat ante fores,
Ostentansque sui victricia signa triumphi,
Exprobrat umbrarum corda superba duci.
Peccatumque Deo pugnans, inimicaque semper
Castra sequens, vinclis arctius ipse ligat.
Luctificae morti rigidum ius eripit, atque
In sua membra nihil iuris habere sinit.
Tertia post mortem roseo lux surgit ab ortu,
Et sol accenso clarius ore micat:
Cum scandit superas Christus rediuivus ad auras,
Et rumpit tumuli saxea claustra sui.
Terra tremens reduci supplex gratatur honori,
Muto aliquem nutu visa dedisse sonum.
Vita quod haec alia mortalis vivere sede
Incipiet, vitae nos monumenta docent.
page 345, image: s837
Iarides prima nascentis origine mundi,
Sincera gratus relligione Deo,
Fertur in aethereas ipso cum corpore sedes,
Demonstrans aevo se meliore frui.
Aucta erat insani vitiosa licentia mundi,
Et cursu in medio temporis orbis erat:
Igneus eripuit magno cum turbine carrus
Thesbitem, ut caeli vivus adiret iter.
Scilicet ut cunctis essent notissima seclis
Exempla, aeterno nos superesse Deo.
Ecce venit mundi postremo tempore Christus,
Spes promissa patrum, nostra oculata salus.
Ille tulit, quae ferre Deus praedixerat olim
Ore Prophetarum, probra necemque, pio.
Sustulit humanas culpas et crimina morte,
Iustitiam vita reddidit ipse sua.
Descendit Stygias umbrarum terror ad undas.
Spiritibusque adimit pristina iura malis,
In nostramque suo rediens cum corpore lucem,
Qui lux aeterno de genitore fuit:
Suscitat e tumulis sanctorum corpora secum,
Membra Ephrataeo condita sacro solo.
Quae non, spectra velut, Solymas ivere per aedes,
Sed vita fuerunt conspicienda nova.
Cumque piis pia verbo sonant, et carmina dicunt,
Testanturque sui tot benefacta Dei.
Ipse in divino mortalia uulnera monstrat
Corpore, discipulis Christus amore suis.
Magdalis hunc primum vidit stupefacta: sed ille
Attactum fugiens devenerantis, abit.
page 346, image: s838
Tum reliquae videre, simul tetigere puellae,
Ante sacros stratae supplice corde pedes.
Verba dehinc misero dat consolantia Petro,
Qui gestit Domini laetus honore sui.
Damnatus sceleris, Christi bonitate revixit:
Omnia nam Christi crimina delet amor.
Longius hinc aliis occurrit forte duobus,
Discipuli sed iis non tribuere fidem:
Cum socio pariter pergens Emaunta Cleopas,
Nosse Deum comitem non potuere viae:
Donec se signo certus patefecit aperto,
Ut fracto grates pane precatus agit.
Dum redeunt, referuntque aliis sua visa per urbem,
Et maestis promunt gaudia mira viris:
Astitit in mediis sub sera crepuscula Christus,
Et dicta timidos fidere pace iubet:
Ostentans fixasque manus, plantasque foratas:
Vix caeco admittunt signa stupore fidem.
Forte aberat Didymus: solido cui durius aere,
Durius et quovis robore pectus erat:
Audaci verbis sociorum voce repugnat,
Feminea culpans credulitate leves.
Quem postquam Christus facto verbisque refutat,
Arguit ingenium ferreus ille suum.
Retia per noctem salebrosa ad littora ducunt,
Urbs qua Tiberii nomine clara iacet,
Cum Cepha bis sex: quibus orta luce diei
Appositas Christus consecrat ipse dapes.
In Galilaea etiam magnae aspicienda cohorti
Ora dat, et pavido fatur amica gregi.
page 347, image: s839
Nec non Iudaeam repetens, promissa iubebat
Expectare sui munera sancta Patris.
Et nisi vidisses Dominum, Iacobe negaras
(Ut perhibent) ullas sumere velle dapes.
Vidisti: facilis Deus est parere suorum
Arbitriis, imo pectore si quis amat.
Venerat ad montem sociorum coetus in unum,
Frondet ubi viridi pinguis oliva solo:
Illorum ex oculis aufertur Christus in altum,
Et caelestis adit regna superna Patris:
Regna tamen possessa prius, quam terra polusque,
Aequoreis et cum fluctibus undae stetit.
Saducaee potes manifesta opponere vero,
Corpora qui vita functa redire negas#
Cur astris claustrum, cur saeva repagula caelo
Obicis, et porco non meliora sapis#
Quid statuisse tibi, mentem aeternam esse, necesse est,
Romano qui das oscula sandalio#
Si Christum nobis, nos Christo vivere certum est,
Unde tibi nomen lotio sacra dedit.
Quod si teste Deo, nondum satis impie fidis,
Naturae prudens quaere loquentis opus.
Vere novo, viden' ut revire scit mortuus orbis,
Omnis odorifero gramine spirat humus#
Lux quoque succedit nocturnis alma tenebris,
Eliquat hibernas blandior aura nives.
Ipsa per excelsum surgunt modo sidera caelum,
Et modo in aequoreas mersa feruntur aquas.
Exuit aetatem serpens: alesque renascens
Morte sua, vitam sumit ab igne novam.
page 348, image: s840
Cotidie tradis languenti corpora somno,
Et lecto, ut feretro, membra sepulta locas:
Mane videns solem, veluti de morte resurgis,
Oblitus fueras qui tamen ante tui.
Signa tot haud uno rediturae corpore vitae,
Cum cernas oculos ante locata tuos:
Te submitte Deo, nec pugna durius illi,
Hoc fidei est nunquam decipientis opus.
Heu quam difficile est mentes adhibere loquelae
Caelesti, atque hominem fidere posse Deo.
Iudicium nostrae corruptum est nobile mentis,
Inuoluit tenebris pectora lapsa satan:
Cuius nemo potest propria virtute nec arte,
Exire astutas sive fugare minas.
Hoc incredulitas Didymi probat, et fuga Petri,
Qui notae heroes integritatis erant.
Scilicet humanis nil quidquam in viribus: omnes
Culpa, ortu, sensu perdita massa sumus.
Quodque Deo grati, Christi sumus illud amore,
Qui nobis pretium, gloria, vita, favor.
Ille hominum caussa posuit vitam, atque recepit,
Quos laetos merito praecipit esse suo.
Nostrum est quod moritur, quod victa morte resurgit,
Quodque Deus dextram, quodque homo, patris habet.
Atra potestatem iam nunc mors perdidit omnem,
Nec mortale valet perdere saeva genus.
Nam qui peccatum delevit sanguine, poenam
Peccato positam sustulit ille simul.
Ipse etiam penetrans per clausi marmora saxi,
Non clausa in tumulis corpora nostra sinet.
page 349, image: s841
Ipse triumphator sibi condita scandit ad astra,
Ut tritum comites mox sequeremur iter.
Hoc quicunque tuum cognoscis lumine Christum,
Inque eius vita morteque cuncta locas:
Abice quidquid habes oneris, culpae atque tremoris,
Et grata mecum collige mente preces.
Christe patris proles aeterni, victima mundi,
Portasti tergo qui mala nostra tuo,
Quique resurgendo fregisti obstacula nobis
Omnia, quae superas sunt remorata vias:
Haec bona noscamus, sacro tradente magistro,
Discipulis flexit qui fera corda tuis,
Quique animos pulsa tribuit formidine celsos,
Cera loqui Christi pro cruce, dura pati.
Non opus angelico nunc ullo est teste, nec ullis
Signis, quae mundi turba prophana petit:
Ut Caiphas frontis durae, Herodesque proteruae
Non novisse fide, sed novitate volunt.
Mortua nec luci reddenda cadavera, dives
Quod petit infernis torridus ille rogis.
Testes mille, Dei verbum: quia credere verbo,
Praesentem est omni tempore habere Deum.
Per verbum sacri donatur numinis aura,
Tristiaque haud dubia corda levantur ope.
Intentos tota nos huic sic effice mente,
Possit ut in vita dulcius esse nihil.
Ne speciosa suo nos ducat hypocrisis auro,
Quae solet in verbo ludere stulta Dei.
Quaeque sibi indulgens ficto splendore superbit,
In meritique locat se quoque parte tui.
page 350, image: s842
Illa nequit fontem te Christe negare salutis,
Discipulam at verbi se negat esse sacri.
Hoc trahit aut ad opes, aut ad mandata potentum,
Maxima namque tuae est illa inimica crucis.
Sola fides nihil est, operari sancta necesse est,
Ostentatori personat alta sono.
Deinde suas vires iactans, benefactaque pingens
In faciem spurco conspuit ore tuam.
Me fateor Deus alme pater, Deus alme redemptor,
Maternis misere perditum ab uberibus.
Non mihi lege tua (quam non seruare facultas)
Vitam quaero, tua praemia quaero nece.
Non virtute mea possum gaudere, neo ullum
In membris, animo, sensibus, ore, bonum est:
Quod sapio et video, mihi quod conando paravi,
Vindicis ante aciem nil valet omne Dei.
Hoc valet esse, tuo purgatum sanguine Christe,
Inque tui coetus corpore habere locum.
Perque fidem attonitae solatia quaerere vitae,
Et verbo affixum fortiter esse tuo.
Qui maiora sibi sumit quam sumere iussus,
Quique aliquod tumido pectore tollit opus:
Pernegat ille suo Christum pro crimine passum,
Proque suo in vitam mox rediisse bono.
Hic dextra natum quoque deturbare parentis
Destinat, et caelo praelia dira facit.
A tali caecos animos prohibeto [correction of the transcriber; in the print probibeto] furore:
Absque tua cernunt lumina luce nihil.
Ergo tui flatus rutilantem caelitus ignem
Adde, sacraque move pectora lenta face.
page 351, image: s843
Infirmis ne quis confidat viribus et ne
Errori placeat soluere frena malo.
Ingenio levitas cum dempta, superbia menti,
Tum sapiunt verum corda modesta Deum.
Unica quod nostrae sit Christus causa salutis,
Nec laudem hanc alii participare velit,
Non hominum, non caelestum virtutibus ullis:
Solum quod seruet nomen, IESUS habet.
Notitia clemens fragiles hac imbue mentes,
Ne quid ab incepto flectat amore tui.
Intrepidi mortem vel vincula simus obire,
Dummodo pro Christi detur honore pati.
Illa fides duret nullis minuenda periclis,
Quam flatus motu ventilat ipse sacer:
Iustitiae Christi quae tantum unius inhaeret,
Qui nos prostrata vivere morte facit.
Morte sua dat solus enim vitam atque salutem,
Et nobis eadem munera sponte tulit.
Corpora debentur mortalia vermibus, at mens
In Paradisiacis libera vivet agris.
O me felicem, cum fracta mole sepulchri,
Alma refrigerii venerit illa dies:
Qua vacuus veterum curarum, et criminis expers,
Aeternum stabit spiritus ante Deum:
Illaque gaudebit, perspecta auditaque nulli,
Gaudia, quae merito Christe parata tuo.
Accelera haec Pater omnipotens, obitusque beati
Cernere fac laetum, cum venit hora, diem:
Dique tuo laudes semper tibi dicere regno,
Cum Natoque pio, Flamine cumque sacro.
page 352, image: s844
Praecipit haec mecum qui spe ventura, fideque
Toto mecum etiam pectore cantet Amen.PRECES PUERORUM ad Mensam.
ANTE CIBUM, PRANDIO.
OMnium spectant oculi levatis
Vultibus caelum, veniam precantes,
Inque te sperant Dominum, Creator
Maxime rerum.
Singulis vitam tribuis, procuras
Singulis victum: nec eget quod undas
Tranat, aut transit per inane, nec quod
Vivit in agris.
Cuncta tu seruas, recreas, et imples,
Viribus, verbo, benedictione:
De manu cuius bona liberali
Omnia manant.COENA.
NOstra vox grates Domino fideli
Et bono cantet: quia praebet omni
Pabulum carni, tribuitque brutis
Caelitus escam.
Non equi gaudet pedibus volucris,
Non amat robur validi gigantis,
Qui supra cunctos valet, eminetque
Unicus Heros.
Ille amat qui se timide verentur,
Deque se pendent precibus fideque
page 353, image: s845
Nec patrem norunt alium, Deumque
Voce salutant.POST CIBUM. Prandio.
O Potens rector Deus universi,
Cuius ad nutum famulatur, omne
Quod tenet caelum, mare, pontus, aer,
Agmine multo.
Tu pater nobis benedic, faveque
Patribus nostris, rege concionem
Quae tuum nomen celebrat, tuoque est
Dedita nato.
Tu quoque ut cunctis memores fruamur
Effice, in nos quae bona largitate
Fundis excelsa, satiemur in te
Pane beato.CENA.
Gratias patri ferimus supremo:
Per sacrum Natum, Dominum potentem:
Cuius humanas benefacta mentes
Inclita vincunt.
Quod sumus nati, quod aquis renati,
Quodque sanctorum pia cura patrum,
Corda qui formant, poliuntque mores,
Gratia Christi est.
Ocyus stellas numeremus omnes,
Quam manu dotes patria profectas:
Tu fac ut simus memores sacrati
Numine Flatus.
page 354, image: s846GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS IOANNI Goebelio, Medico doctiss. S.D.
NIhil tristius accidere, aut magis in commodum potest, quam si quis morte divellatur ab iis, cum quibus iucundam vitae consuetudinem habuit. Cui ucolus excluditur, eum caecutire necesse est: qui amico spoliatur prudente, saepius in negotiis fallitur. Vulnus secundum cor si quis accipit, vitam aegre sustentat:nec qui uxore, socia vitae, unanimi et concorde, orbatur, iniusta aegritudine afficitur, Idem in aliis acerbitatibus contingit. Tali autem maerore perturbatus, sentit consolationis dulcedinem efficacius. corpus enim nulla curatione indiget. quod integrum sanumque est: nec ullius animus erigitur, nisi oppressus iacuit, aut dolo rem excruciantem percepit. Eam ob causam hunc librum Tristium appellavi, quod ad nos ipsos et nostros spectat affectiones. quis enim tam immanis aut ferreus, cui suorum orbitas non afferat luctum, molestias, desiderium# nec ideo nomen indidi, quod mortis cogitatio aut sensus metuendus aut exhorrescendus sit. Mors enim rerum omnium destructio, ut ait Epictetus, non est:sed ut libri divini testantur, sua vis et optata quies: neque corrumpit aut dissipat omnia, ut narrant Democritici:sed caduca consumit, aeterna non potest attingere,
page 355, image: s847
absumpta etiam reddere cogitur. Affert tandem in hac vita misera et mortali, laborum exi tum, finem contentionum, aerumnarum terminum, interitum carnis, vacuitatem peccati: in altera sempiterna, quam per fiden expectamus, spe ipsa iam possidemus, novam laetitiam, bona caelestia, gloriam non enarrabilen. Itaque scribens de iis qui hinc emigrarunt, mittere librum Tristium ad te statui: virum excellenti eruditione et probitate. et in primis amantem eius doctrinae, quae felicitat aeternam promittit. Eum pro humanitate tua ita leges, ut nos amore mutuo conplectaris.Vale.
E ludo illustri, Misena Hermundurorum, anno Salutis per Christum reparatae,M.D.LXVI.
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber.
DUCIS SAPIENTIS.
PACIS amans tutae, Fridericus munera pacis
Auxit, qui gelidi rex bonus Albis erat:
Quamuis oblatos contempsit regis honores,
Romani custos armiger Imperii.
Saxoniae columen, murusque, et Teutonis orae,
Instituit celebris clara Lycea scholae:
Unde sui Christo primum revocantur honores,
page 356, image: s848
Unde venit pulchris artibus omne decus,
Annos imperii post tres, septenaque lustra,
Sublatus terris, sidera laetus adit.DUCIS CONSTANTIS.
Cui dedit excelsum fortis Constantia nomen
Ioannes, ora sidus in Albiaca.
Virtutes aliae cedant: huic unica laus est,
Pro summo fortem bella tulisse Deo:
Cum, Constantino similis magnoque pioque.
Antestetit uultus Carole Quinte tuos,
Assereretque unum te causam Christe salutis,
Caelorum Domino subiceretque caput.
Agrestum sedat patriae intra viscera turbam,
Inque ipso rerum turbine raptus, obit.
Angelicis moriens exceptus leniter ulnis,
Fertur ad aethereae moenia celsa domus.#####DUCIS MAGNANIMI.
Non minor et patre et patruo, fortissimus heros,
Qui patris et patrui nomina magna tulit,
Qui bene de patria, de relligione merendo,
Inter honoratos primus honore duces,
Arma ferens, capitur:sed mens liberrima semper,
Atque Deo, toto pectore nixa fuit.
Redditur hic patriae, vinclis exutus ab ipso
Victore, o victo Carole pene minor.
Uxoris tumulum vix clauserat:ipse repente
Consortis sequitur funera maesta piae.
Quantus erat, nunc regna tenens caelestia tantus,
Laetatur merito maxime Christe tuo.
page 357, image: s849EX UTERO CAESI.
Ex utero matris nascenti sectus ad aevo,
Heros in patria conditur amplus humo.
Ipse Valentinus Sunthusa stirpe creatus,
Transegit vitae tempora longa suae.
Imbutus studiis, magnos ascendit honores:
Nec modo iuris amans, sed pietatis erat.
Vixit principibus gratus:quia saepe diremit
Consilio causas eloquioque graves.
Affecit patriam meritis, ope iuvit amicos,
Sunthusae magnum nomen honorque domus.
Tres annos vitae, et bis septem lustra peregit,
Nunc tenet aetherea regna beata domus.MATRONAE HONESTAE.
Hoc Brigida in tumulo Pisonis conditur uxor,
Quodque tulit, letho finiit omne malum.
Quattuor huic nati, bis sex fecere nepotes
Lugentes, meritum funeris officium.PATRIS AERUMNOSI.
Lumina clausisti natabus sancte duabus,
Hora quibus vitae terminus una fuit:
Pectora uulneribus sic sunt tua fixa duobus,
Ut lux defunctum tertia te fugeret.
Salve care parens, qui curis morte solutus,
Vivis, et in Christo gaudia vera capis.MATRIS PIENTISS.
Si laus est matri, natos educere recte:
Haec laudes summas inclita mater habet.
page 358, image: s850
Vivere si viduam sancte, uxoremque pudice,
Hac culpanda minus femina nulla fuit.
Cum moritura caput deponeret: optima, dicit,
Mecum sollicitas filia funde preces.
Dumque orat, moritur: nec coepit dicere finem,
In Christi venit cum precibusque sinum.DOCTORIS MORUM.
O dilecte mihi patrio plus semper amore,
RIVI, doctorum, qui viguere, decus.
A patre, caelando argento, haud locuplete dicatus,
Artis monstrasti tu melioris iter.
Si quid habent nostri laudis pretium ve libelli
Has RIVI laudes, hoc pretium unus habes.
Ver tibi perpetuum florenti spiret in urna,
Quem manet in terris gloria, vita polo.SORORIS.
Gertrudis tenerae primaevo flore iuventae,
Occidis, et pestis vulnere strata iaces.
Sic nivea in viridi moriuntur lilia campo,
Sic rosa sit sicco marcida tota solo.Alterius.
Margaris ora tuae referens, nomenque parentis,
Quam loca pro terris iam meliora tenes#
O felix vitae et mortis perfuncta dolore,
Mundum linquis, adis astra, Deumque vides.FRATRIS.
Post me nate Rochi, reliquorum nomina fratrum
quam nossem, et primo rursus adempte loco:
page 359, image: s851
Felix quem voluit caelestia scandere regna
Christus, adhuc castis moribus innocuum.FRATRIS, ET FILII.
Filius Andreas, Michael et frater, in uno
Extincti, luctum mi peperere, die.
Septem lustra tamen vosque unus separat annus,
Condita cum terra corpora vestra levi.DOCT. ECCLESIAE.
Wolfgangi tumulum Pfendneri continet ista,
In qua magna DEI facta locutus, humus.
Fidus enim, populique dati, Christique minister,
Salvificam docuit mente fidele fidem.
Nec fuit ipsius doctrinae dissona vita,
Tota gravis, sancto tota dicata gregi:
Hunc etiam moriens caris commendat amicis,
Et Christo ut maneant pectora iuncta rogat,
Sic demum miserae defunctus munere vitae,
Quod docuit, caeli laetus adivit iter.INTERFECTI.
Cum socio ludens exserto Laelius ense,
Inque pedis feriens interimit digito.
Ac socio tumulum dum ponit:ludite cauti,
O iuvenes, nobis mors, ait, ante pedes,IN PRAELIO AMISSI.
Panoniae regis non prospera signa secutus,
Slicconum Stephanus nobilitate potens:
Occubuit magnis generosum pectus in armis,
Atque peregrinam sanguine tinxit humum.
Aeterna felix cum Christo vivit in aula,
page 360, image: s852
Quisquis pro vera sumpserit arma fide.DECEPTI EMPTIONE.
Munde vale, quoniam tutum iam credere nulli est:
Credulitas vitae saeva ruina meae.
Est satius nigra placidum requiescere morte,
Cernere quam iustos fraude nocente premi.
Aetherea Christus iam reddidit omnia sede,
Quae mihi non fida rapta fuere manu.VIRI LIBERALIS.
Quo non integrior vitae, nec amantior aequi,
Aut inopes erga blandior ullus erat:
Qui Fribergensi studiorum fautor in urbe,
Ornatus studiis pluribus ipse fuit:
Hac tumulum Martinus habet Burlerus in aede,
Sed meritis multis nunc quoque nomen habet.MARITI ET UXORIS.
Vixere unanimes sex lustra et quatuor annos,
Genitius sacro Caspar et Anna thoro.
De centum demas si septem, dulcia de se
Viderunt totidem pignora, deque suis.
In vita ut lis nulla fuit, sic morte quiescunt
Hic pariter, coniunx integra, virque bonus.STUDIOSI.
Hic extra patriam Mariano in monte sepultus,
Exigua Caspar Molza recumbit humo.
Ceperat ingenio et ducendis uultibus inter
Artifices late nomina ferre viros.
Mors cita sed tantae praecidit praemia laudis:
Heu mors lenta malis, heu truculenta bonis.
page 361, image: s853PUELLAE INFANTIAM egressae.
Reuschia purpurei sublata est tempore veris,
Qua festiva magis nulla puella fuit.
Sive preces molli referebat balbula voce,
Seu cantu auditos est imitata sonos.
Omne decebat opus teneram: matrisque pudorem
Expressit uultu, lumine, et ore suae.
Angelicas inter nunc gaudet blandula mentes,
Et summi in caelis aspicit ora DEI.
Felices animae, quibus aevi in limine primo
Imminet hoc misero tempore summa dies.MATHEMATICI.
Quem dux Augustus, quem Caesar magnus amavit
Eximium ingenio, moribus, arte virum:
Quo situs est, vita perfunctus Homilius, illo
In tumulo tumulum docta Mathesis habet.DOLORE CONFECTI.
Ista Valentinum Gravium, doctumque piumque
Terra virum, atque eius membra caduca tegit.
Mens vivit miseri defuncta laboribus aevi,
Dulciaque aeternae praemia pacis habet.FEMINAE CASTAE.
Hic Helene Gravii coniux deponitur, in quae
Certabat formae cum pietate decus.
Huic factus somnus mors est, requiesque sepulchrum,
Donec ad aethereae gaudia sedis eat.
page 362, image: s854MILITIS.
Praeclara de stirpe, et nobilitatus in armis,
Nomine sum patriae gloria prima domus.
Africa me tellus, me Pannonis ora probavit,
Atque utraque fui notus in Hesperia.
Gallia pugnantem vidit, Germania vidit,
Facta tegit paruum tantaque totque solum.STATUARII.
Montosi lapides ut corpora viva referrent,
Waltherus dextra praestitit artifice.
Anna fuit coniunx, facili dilecta marito,
Vita illis simplex et sine labe fuit.PRAEMATURAE MORTIS.
Iacobi Ligeri, quod cernis in aede, sepulchrum est,
Filia quem iuxta conditur Annae simul.
Antoni coniunx fuit haec dilecta Glaseri,
Annos quae moritur quattuor ante patrem.PUELLULAE EXTINCTAE.
Paruus ut instruitur maternis cantibus ales,
Concinit et summum quo datur ore Deum:
Sic sacra verba sua reddebat balbula lingua,
Annula Leuschneri nata tenella patris.
Pulchra oculis, risu iucundula, voce diserta,
Docta audire patrem, docta sonare preces.
Cum precibus linquens animam, praesente parente
Obdormit, matri mortua, viva Deo.MEDICI.
Gloria Willichius patriae celeberrima terrae,
page 363, image: s855
Conditur ad ripam flave Viadre tuam.
Ad quam sanandi docuit feliciter artem,
Omnigenisque prius floruit in studiis.
Hic Asclepiadis veteres aequavit honores,
Ingenio excellens, eloquioque bonus,
Famam habet in terris claram: sed Christe tibi uni
Credenti, in caelis vita perennis erit.MUSICI.
Francia me genuit, tumulum posuere Narisci:
Dura mihi duris vita peracta locis.
Dum tenerae formo puerilia corda iuventae,
Musica solamen dulce laboris erat.
Hanc colui, reliquas pueros dum duco per artes,
Fructum aliis, potui qua ratione, tuli.
Hic mea membra cubant, melioris gaudia vitae
Expecto, ob Christi uulnera sancta mei.SENATORIS.
Haec loca quisquis adit, Iohannis perlegat Haci
Fata, memor fati non minus ipse sui.
Francia cui vitam dedit, et Neomarcha parentes,
Mons Annae sedem, mons Mariae tumulum.
Ille suae Christum spem duxit ut esse salutis
Vivus, sic Christum morte professus obit.
Qui Christo fidit, qui per Christum omnia sperat.
Is vita felix, morte beatus erit.PRAEFECTI MILITARIS.
Haec Keizenhovius Fridericus mole quiescit,
Vir pius, et verae relligionis amans.
page 364, image: s856
Saxonis alberti felicia castra secutus,
Per Belgas forti cum duce victor iit.
Ter duo lustra Hana vixit praefectus in urbe,
Mortis et invidiae vicit utrumque malum.DOCT. THEOLOGI.
Hac celer exigua sub rupe Georgius urna
Conditur, optata membra quiete iacent.
Qui studio quicquid longis quaesivit ab annis,
Nominis ad laudes contulit omne DEI.
Instituit teneram sancta pietate iuventam,
Exemplum sancti mansit et ipse viri.
Quod mortale fuit, quando immortale resurget,
Percipiet studii munera digna pii.
Sparge rosas tumulo, qui transis, care viator:
Ut rosa defuncti verna resurget honor.IN SUGGESTO MORTUI.
Hic situs hausmanus, quo vir nec sanctior alter,
nec maior studiis vel pietate fuit.
Mors fuit haud impar vitae: nec sanctius ille
Vivere, nec potuit sanctius ille mori.
Nam dum Christe tui spargebat semina verbi,
Dignam animam caelo mitis ad astra levas.PARENTUM ET FILII.
Clausus Iohannes tumulo est Hausmanus in isto,
Qui patria fidus consul in urbe fuit.
Cuius adhuc meritis cives laetantur, eique
Vix virtute sciunt, et bonitate parem.
Ad dextram coniunx dulcis Catharina quiescit,
page 365, image: s857
De Breitenbachia quae sata stirpe fuit.
Iungitur et lateri natus, pia cura, sinistro
Christophorus, iustum mortuus ante diem.MINISTRI ECCLES.
Hirlemius iacet hic Iohannes, conditus ille
Qui nunc est, in quo floruit ante loco.
Sacra docens, verae fidei documenta professus,
Non fugit impositae pondera dura crucis.
In morbo patiens, et forti pectore constans,
Quod docuit verbo, praestitit ipse fide.
Et sua commendans uni, passo omnia Christo,
Raptus ad athereae caelica regna domus.CONSULIS.
Qui tacitus placida recubans hic conditur urnae,
Hac veteri Glycius consul in urbe fuit.
Ad cuius princeps Fridericus moenia captus,
Qui tulit a morsa nomina mira gena.
Hunc quoque mors coepit, sed Christi morte redemptus
Aspicit aeternum nunc super astra Deum.SENATORIS.
Quo fuit in signi Respublica laeta patrono,
Paulus in exigua Nicius exstat humo.
Moribus ingenium coluit, pietateque mores,
Ac merito cunctis gratus honore fuit.
In Christo gaudet, quem toto fidus amavit
Pectore, et aeternae praemia lucis habet.ARITHMETICI.
Saxoniae ducibus multos qui serviit annos,
page 366, image: s858
Risius hoc tumulo nomen Adamus habet.
Utilis eius erat multis doctrina, laborque,
Dictus et in studiis primus Arithmeticis.UXORIS PUDICAE.
Vita ut iuncta suo, tumulo sic iuncta marito est,
Inter matronas quae fuit Eua decus.
Obseruare virum, mores seruare pudicos,
Esse domus columen; gloria summa piae est.VIRI FIDELIS.
Hic Pauli Grefii quidquid mortale quiescit:
Quod caelo accepit, rettulit ipse Deo.
In Christum credens, varios tolerando labores,
Consenuit: pius est pulchra corona senex.MULIERIS PRAESTANTIS.
Hunc dico Mordisius tumulum, dulcissima coniunx
Margaris, eximia pro pietate tibi.
Dulce domus columen, curis me saepe levabas,
Publica si quando res onerosa fuit.
Communi studio atque fide, mea dicta secuta,
Moribus instituis pignora nostra bonis.
Me decies patrem fecisti: victaque morbo
Anteis ad superam me, mea vita, domum.
Quae parit, inque fide perstat, de munere ventris
Laeta sui, sentit nec moriendo necem.MORS, ET MORTUUS.
Te vici tandem, totiens quem spernere es ausus.
Is victus, Christo qui caret, atque fide.
page 367, image: s859
Quid prodest studiis impensum tempus honestis#
Cui studui, Christus nempe videndus erit.
Ipsum te lactas, et ope solaris inani.
Promittit verax non nisi verae Deus.
Dic mihi, num amissae lucis tenearis amore#
Non magis, ac tumidas naufragus optat aquas.
Ergo putas mortem ter victe haud esse timendam#
Sic puto: caelorum gaudia certa mihi.
Venturum superas iterum te credis ad auras#
Credo, tibi fregit luridae colla Deus.
Ne fidas animis nimium sublate superbis.
Dum mea spes Christus, mors Satanasque vale.INVICTAE FORTITUdinis.
Unius Christi certare et fidere verbo,
Haec tua vis ingens magne Luthere, fuit.
Nemo erat afflictos solari mitior illo,
Nemo repugnantes spernere maior erat.
Ille malis hostis, dum viveret: ille verendae
Bella sepultus adhuc pro pietate ciet.
Ei quaeris tumulum, tumulum tibi Leucoris orae
Monstrat: si mentem, mens viget alta DEO.INCOMPARABILIS DOctrinae.
Inclita quid quid habet studiis Germania laudis,
Ingenio peperit clare Philippe tuo.
Witeberga tuum corpus tegit, orbe sepulchrum
page 368, image: s860
In toto est:animam magnus olympus habet.DOCT. THEOLOGI.
Cui sacer est tumulus# Christo. quis condita servat
Ossa chorus# spes, et cum pietate, fides.
Quis cubat hic# Cruciger. quae nam monumenta reliquit#
Plurima, praestanti non renuenda viro.
Qualis vita fuit# divini plena timoris.
Quod munus# populum Christe docere tuum.
Quae studia# in sacris libris perferre labores.
quae mens# digna bono, digna pioque viro.DOCT. ECCLESIAE.
Non hac est Iusti Ionae sub rupe sepulchrum,
Verum est credentis molle cubile viri.
Ille pius Christum docuit, clausumque salutis
Monstravit, nec non ipse secutus, iter.
In Christo cubat hic, in Christo vita resurget,
Et promissa polo gaudia certa feret.FEMINAE NOBILI.
Ursula nobilium stirps atque propago parentum,
Est etiam claro nobilitata viro.
Gloria Schleiniciae gentis, formaque fideque,
Atque pudicitiae laude celebris erat.
Funera praestantis curavit fida mariti,
Et viduo vixit non sine laude thoro.
Inuicta in morbo, te sperans Christe salutem,
Dulcia perpetuae dona quietis habet.DOCT. IUREC.
Curio Saxonica de primis unus in aula,
Doctrina praestans et gravitate fuit.
Destruxit luteum mors Casparis inuida corpus,
page 369, image: s861
Permanet egregii splendida fama viri.TRIUM SORORUM.
Corpora iuncta trium tumulus capit ista sororum,
Quas dedit una domus, pestis et una tulit.
Hertelii natas: nomen iam matris habebat
Ursula, iucunda prole beata parens.
Barbara sed teneris, minor et Catharina, sub annis
Expertes thalami, non pietatis erant.
Nunc quoque in aetherea concordia pectora sede
Saluete, aeternos inque valete dies.MARITI HONESTI.
Sigmundi lapide hoc Badehorni membra quiescunt,
In natis cuius vita superstes adhuc.
Ipse fuit fidus patriae prudensque senator,
Cumque sua vixit coniuge lustra novem.MATRONAE OPT.
Hic tumulus Sophiae est Badehorno iuncta marito,
Quae ter quinque thori pignora casta dedit.
Illa sui sexus decus, hac bene vixit in urbe,
Et nunc in caelis pignora cara videt.CONIUGIS FIDELIS.
Claro nupta viro, praestanti nata parente,
Moribus, ingenio, simplicitate, fide.
Anna decens, coniunx Badehorni, filia Rothae,
Candida in hoc tumulo membra sepulta, iacet.
Anno uno dempto, vitae sex lustra peregit,
Et novies dulci est pignore facta parens.
Eximio coluit studio et pietate maritum,
Et natis morum regula sancta fuit.
page 370, image: s862
Qua luce exseruit se vivens Christus ab umbris,
Lucida ad astra illo scandit et ipsa die.
Vir carus carae flens haec monumenta reliquit:
Utque bonus sibi sis, te quoque Christe rogat.IN NAVI MORTUI, ET undis sepulti.
IOHANNES Pflugius Sebastianus,
Qui tres bisque decem peregit annos,
Ortu nobilis, atque mente: gentes
Dum longe a patria aspicit remotas,
Quis Christus pia victima immolatus,
Myrthoo pelago malos calores
Sensit, Ionioque morte clausit,
Saxosam prope conditus Zacynthum
Saevi fluctibus aequoris, nec ullum
Aut urbis fuit aut soli sepulchrum.
In Christo quia spem locavit omnem,
Surget fluctibus integer marinis
Vitae ad gaudia clara sempiternae.DOCT. ECCLES.
Scriba Valentinus, doctrinae praeco fidelis,
Quam tulit e patrio filius ipse sinu:
Quod verbo docuit, factis expressit honestis,
Daemonis insidias exiit, atque minas.
Ut fremere arma videt, Pax est tutissima caelo,
Impia terra vale, dixit, et occubit.DOCT. ECCLESIAE.
Iohannis lapis hic Albini contegit ossa,
Qui Christi fido pectore praeco fuit.
page 371, image: s863
Primus is hanc urbem caelesti luce replevit,
Et docuit magnos de pietate duces.
Fortis in hoc moriens, et in hoc certamine vivens,
Iustitiae Christi splendida serta tenet.DOCT. ECCLES.
Te quoque Praetori mors hinc avellit Alexi,
Vivere qui longo tempore dignus cras.
Te maeret passis ecclesia nostra capillis,
Et fletus tumulo datque deditque tuo.
Tu curis hominum, tu mundi sorde solutus,
Fulges sideribus pulchrior, ante Deum.CAEDES BIBENTIS.
Collegae faciles, et dulces forsan amici,
Vina trahunt, sequitur pocula larga iocus.
Gaudia maestitiam, risus fecere dolores,
Et iocus in luctus vertitur ille graves.
Inuentum arripuit non aequo nomine cultrum
Francus, et in socii condidit ossa sui.
Misenus tumulo effertur: sicarius ense
Cinctus abit, quem mens conscia semper agit.RELIGIOSI.
Integer, et sceleris purus, vitaque severus
Albertus, veteris relligionis honor:
Dilexit Christum, quem sero noscere coepit;
Et sero notum coepit amare magis.
Vidit in extremo languentis limine vitae
Plurima luminibus iure dolenda piis:LABORIS INDEFATIGATI.
Viventem quem vix immensus ceperat orbis,
page 372, image: s864
Clauditur exigua Roterodamus humo.
Non armis tantum peperit Germania laudis,
Quantum tu calamo maxime Erasme tuo.EXCELLENTIAE MAGNAE.
Postquam iubar Pfeylus reliquit splendidum,
Medicina luget, flent boni, aegroti gemunt:
Viget in animis hominum viri virtus, domo
Mens innocentiae fructum aetherea capit.STUDII PERICULOSI.
Donavit leges Italis Lotharius olim,
Quas rapuit longo tempore pene situs:
Germanis donat nobis Haloander easdem,
Quas tenuit vinctis arcula clausa notis:
Hunc quoque sandapile Veneta tenet horror in urbe,
Fama volat cunctis nobilitata scholis.SEDULITATIS ERUDITAE.
Aetas quotquot nostra tulit, quot secla priora,
Praestantes scriptis, artibus, ore viros:
Iano Cornario plura et meliora, nequivit
E Graiis nemo fontibus, hausta dare:
Dicere vera negas tumulum: celerando recede,
Tumba te inexpertum ne vocet ipsa virum.DILIGENTIAE ASSIDUAE.
Discipulus Cornari, Haloandri civis, in arte
Curandi passim nobile nomen habens,
Successumque parem doctrinae: care Georgi
Aduersa heu patriae fata Pylander habes.
Non Siculum pelagus, non Aetnae ascensus, et ora
Parthenopes, non urbs laesit iniqua Remi,
page 373, image: s865
Felsineum non te morbus consumpsit ad amnem,
Ah dolor, Insubrum principe in arce iaces.VIRTUTIS INCENSAE.
Ingenio superest Cordus, mens ipsa recepta est
Caelo: quod terrae est, maxima Roma tenet.DOCTRINAE ADMIRAbilis.
Agricola e terris thesauros eruit omnes:
Quoque forent usu, quo pretiove, docet.
Debuit in terris vir tantus vivere: quo non
Ingenium maius patria nostra tulit.
Urbe iacet Citio, vitreus quam tangit Elister:
Fama viri terris intumulata manet.EQUITIS STRENUI.
Non te Gablenci gestarum gloria rerum
Liberat, et Phrysiis cognita saepe manus.
Leuba domus fuerat, nomenque Georgius: illa,
Quae genuit, talem terra cadaver habet.SYMPHONISTAE.
Aspicis Eccelii parua sub mole sepulchrum,
Cui dedit egregium Musica palma decus.
Tanta hic Misenis adiunxit nomina, quanta
Iosquinus Belgis, Senflius Heluetiis.MUSICI.
A gladiis nomen poliendis nactus avitum,
Gloria Chemnicii Bartholemaee soli.
Cui plumbi templis resonabant dulce cicutae,
Quique sonis doctus nectere carmen eras.
Ornabas patriam vivens: modo lumine cassus,
Terra humili, patrio conderis in tumulo.
page 374, image: s866VIRI INDUSTRII.
Ad passum quisquis suspirat pectore Christum,
Propitium votis sentiet esse Patrem.
Hoc ego Rosbachius dimisso crimine testor,
Cui venia in Christi sanguine multa fuit.DOCT. IURIS SING.
Tu par ingenio summis, tibi tempora laudem,
Ferreque quod poteras eripuere decus.
Tempora culta satis:sed nunc ignavia multum
Obstat discipulis et bona vita tuis.
Barbarie tibi sunt similes:at cetera laudis
Praemia non curat iam piger ordo tuae.
Bartholus hoc tumulo cum Tuscum carmen haberet,
Visa eadem Latio sunt repetenda sono.SUI LITERATORIS.
Lossus me puerum docuit, quem tabida pestis
Hulcere septeno conficit emeritum.
Hunc nati curant, uxor praesente periclo
Deserit, in natos mox quoque saeva parens.
Non desertus ait, sublimi laetus in aula,
Utque solebat, adhuc concinit ante Deum.LUDI RECTORIS.
Qui fuit officii plenus, qui fidus amicus,
Ista Valentinum terra habet Hertelium.
Cui gener omnigena notus virtute Siberus,
Et tribuit lacrimas, et posuit tumulum.
page 375, image: s867TORMENTO PROPRIO INterfecti.
Gens Waezdorfa fuit, Volradi nomen habebam,
Grande animi studium, quaerere laude decus.
Gallia me studiis incumbere vidit honestis,
Inque Palaestinis urbibus hospes eram.
Cui vis irati pelagi, et pirata pepercit
Barbarus, in patria mors violenta fuit.
Humanis homini nihil est in rebus amicum;
Nemo scit hora suae quae sit, et unde, necis.
Credo meum te christe, tuo me surgere verbo,
Ad superam iubeas, cum venit hora, domum.APUD EXTEROS MORTUI.
Prussia quem genuit, condit Misena sepultum
Theophilum, sua gens cui Daniela fuit.
Deseruit patriam verbi caelestis amore,
Curaque Sarmatici regis amica fuit.
Nunc quoque deseruit terras: super astra beatus
Vivit, et in Christo gaudia mille capit.IN LOCO PROFANO sepulti.
Abiecere homines extra loca sucta cadaver,
Conditur in Christi nostra favilla sinu.
Augustinus eram Picus, qui iura professus,
Iniustis pulsus legibus urbe fui,
Cura DEO placuisse fuit: caelestia mundus
Non curat, quae nunc percipio ipse, bona.PUERPERAE.
Prima maritalis vix dulcia foedera taedae
page 376, image: s868
Attigeram, et nomen nacta parentis eram:
Cum nixus morbique gravis correpta dolore,
Abstrahor amplexu care marite tuo.
Ne tamen obscura sub terras morte venirem,
Vivit adhuc uteri sarcina grata mei.
Margaridi cumulum posuit Benedictus inanem,
Mens tenet aethereae lucida tecta domus.VATIS HESSIACI.
Hoc Eobane iaces tumulo, doctrina per orbem est
Nobilis:o sacri fulgida gemma chori.
Multa tibi debent artes, et plurima linguae,
Et tibi de Libani vertice palma venit.
Isaidae iunctus, plectro modularis eburno:
Quaeque carent, reicis carmina, laude Dei.VATI ALSATII.
Versibus exculti nil dulcius esse Micylli,
Unanimi loquitur musica turba sono.
Ulteriora tibi qui sacrat tempora Christe,
Aetatis damnans carmen inane levis.
Nobilis urbs Nicri tumulum cui praebuit: ipse
Mente adiit, Christi fisus amore, Deum.POETAE BRANDENBURGICI.
Gloria caerulei tu prima Sabine Viadri,
Deducis facili carmina culta pede.
Itala quem tellus saepe est mirata canentem,
Atque suis dixit vatibus esse parem.
Parte tui sub humo tantum qui clause caduca es,
Ingenii volitat docta per ora decus.
page 377, image: s869VATIS TURINGICI.
Oscula qui fixit Christo, venerandaque vatum
Transtulit in Latios qui monumenta sonos:
Ardua quique preces totiens ad sidera misit,
In dextram quoties sumpserat arma suam:
Fastorum expleto numeroque dieque suorum,
Ienensi tumulum conditus urbe tenet.
Cum Davide idem laetatur, cumque Iohele,
In Christi peragens tempora laeta sinu.POETAE FRANCICI.
Lotichius patrios montes, externaque regna
Dum celebrat, nomen tollit ad astra suum.
Illius in numeris habitant decor atque lepores,
Et rapida hibernis vena fluens nivibus.
Te Rhodanus novit, cumque Arno Tribridis undae,
Spes cecidit letho, heu mihi, quanta tuo.
Omnes te montes fleverunt, omniaque arua,
Demisitque suum plantula quaeque caput.VIRTUTIS SPLENDIDAE.
Vir splendidus, patriae utilis, carus suis,
Augens paterna nulli iniurius bona,
Dulcis probatus nobili aula Saxonis,
Situs hoc Iohannes Werterus sub marmore:
Tumularunt filii, tumulum fecit nepos.SPLENDORIS ERUDITI.
Wertera gens, nomen Ditericus, laurea splendor,
Qui studiis animum colui, qui nomen equestre
Gessi, et pro patria suscepi saepe labores,
Dum populos regesque adeo, et te maxime Caesar.
page 378, image: s870
Vita levem fecit mortem, sine labe peracta.PIETATIS LIBERALIS.
Hunc circa tumulum Pietas quid tetrica luget#
Quid fecit Angelicus surda prope ossa chorus#
Heinrici tumba est Vicelebi, quam sacra turba
Caelicolum seruat, quam pietatis honor,
Quam studiis sedem posuit, tibi Christe sacravit,
Turingus pingues qua rigat Unster agros.
Hic doctos aluit rara virtute magistros,
Formarent mores qui pietate rudes.
Addidit et pueris lectis alimenta, domumque
Quorum viginti bis, pater almus erat.
Conditur hic corpus, super aethera mens bona gaudet,
Et laus exempli non moritura viget.AB AMICO IMPRUDENter occisi.
Dulce quod est aliis et carum nomen amici,
Hoc mihi tristitiae causa, necisque fuit.
Nam qui crudeli validum latus ense peregit,
(Incertos casus aspice) amicus erat.
Ille mihi ad lectum accurrens, dum suscitat ense,
Vaginam in tenebris inscius, ense traho.
Surge age, dum repetit, punctim ferit: et mihi vitam
Imprudens, heu, per uulnera quinque rapit.
Me dare nunc luctus socio, sociumque fuisse
Auctorem mortis, magnus uterque dolor.MINISTRI ECCLESIAE.
Ante Moguntiacus revocabit flumina Moenus
Ad montem piceis ilicibusque nigrum:
Quam tua de nostra tollatur mentio lingua,
page 379, image: s871
Grusere, pars nostri fida sodalitii:
Exigua socii cum versaremur in arte,
Bornero doctas distribuente vices,
Hunc tibi Fabricius titulum dat, munus honoris,
Iohannes frater cetera iusta dedit.
Vive Valentine: et cineri quia sensus amico est,
Et socii et fratris mentem animumque proba.CONIUGIS PRAEstantis.
Grosorum patria quae duxit origine nomen,
In Chentmanorum est ducta puella domum;
Martha suis teneros superans virtutibus annos,
Et seruans casti foedera sancta thori.
Pignora Christophoro peperit iucunda marito,
Tres natas, parili robore quinque mares.
Tractabat studiosa domum, mansueta maritum,
Exemplumque bonae nobile matris erat.
Ipsa virum patrias moderari vidit habenas,
Et sensit gratum civibus esse suis.
Sex totis vitae lustris, annisque duobus
Turbavit thalamum nulla querela pium.
Dormit in hoc templo lacrymis tumulata mariti,
Exspectans vitae gaudia plena novae.PUERI INGENIOSI.
Care puer, pulchras a me formatus in artes,
Aufers quanta patri gaudia, quanta mihi.
E studiis veros tibi dum meditamur honores,
In teneris annis ut rosa verna cadis.
Haec tibi Fabricius, caro laetatus alumno,
Pflugerus nato dat monumenta pater
page 380, image: s872MATRONAE PIENTISS.
Anna soror, mater Treptarum, imitata parentem,
Excellens sexus tu muliebris honor.
Vixisti innocue post partum mortua nonum,
Et Christo fidens innocue moreris.
Ah pereat, qui non totum se credere Christo
Audet, deque eius uult dubitare fide.
Sic pia dicebas: nec deinceps plura locuta,
Solueris, et caeli fulgida regna petis.FEMINAE FIDELIS.
Hic Tetelbachii Iohannis conditur uxor,
Dulce decus lecti Barbara casta sui.
Coniugis exilium cuius patientia lenit,
Cum patrio ob Christum cederet ille solo.
Ipsa erat exemplum virtutis, lumen honoris,
Inque sua mater relligiosa domo.
Misena pestis cum desaeviret in urbe,
Seruatur precibus coniugis illa sui.
Quem mox Chemnicium, docturum sacra, secuta,
Caesarea tumulum possidet urbe suum.
In caelis felix vivens super aethera Christo,
Alterius vitae gaudia plena tenet.INFANTI.
Chentmani natum, primo qui mortuus aevo,
Urna tegit paruum parua Theodosium.
Angelus aeterni qui conspicit ora parentis,
Ubere sublatum matris, ad astra refert.
page 381, image: s873SUBMERSI IN MEDOACO, et eversi equo patavino.
Aspicias iuvenum crudelia fata duorum,
Alter aquis periit turpiter, alter equo.
Dixerat ambobus, formandi tradita mores
Cui tum cura, Patrum vos meminisse decet,
Tempora qui vetuere levi consumere cura;
Dixit, et ad patres horrida facta tulit.MEDICI.
Ista Cassanus fatali conditur urna,
Ille Machaonia doctus in arte senex,
Qui longos aliis forsan promiserat annos,
Stare sibi mortem nescius ante fores.DOCT. ECCLES.
Chemnicia Christum docuisti primus in urbe,
Sed merces operi non data digna tuo.
Excuso patriam, tacitus te perdidit hostis,
Qui fuit immer ita prosperitate potens.
Praebuit hospitium morituro civis, aratrum
Asciaque a longis nomina nactus avis.
Omnia sint Wolfgange [correction of the transcriber; in the print Wolfange] tuis felicia Fusi,
Cui cingunt nitidum palmea serta caput.VIRI OPT. DE MULTIS meriti.
Fusius in studiis toto de pectore Christus
Dilexit, vitae spem requiemque suae.
Cuius amore pio tabescere, gaudia dixit
Esse sua, inque eius nunc agit ipse sinu.
Chemnicium patris cineres, et Lipsia nati,
page 382, image: s874
Viraque magnifici pectoris ossa tenet.VIRI PRUDENTIS.
Nobilitas, et opes, et clari fama laboris,
Et studiis mores excoluisse bonis,
Magna viro laus est:sed nil praeclarius illa,
Quam patriam et verum quam coluisse Deum.
Laude hac, Schleinicia de gente Georgius ortus,
In vita fuerat, morteque clarus erit.
Hunc tumulum nati caro posuere parenti,
Et dulci coniunx officiosa viro.VIRI MILITARIS.
Pro patria pugnans iustis Michaelus in armis,
Pro patria cecidit vir generosus humo.
Donec erit virtus laudi, laudabitur ipse,
Inter praestantes gloria rara viros.
Sivershusa tenet corpus, mens incolit astra:
Schleiniciae gentis fama decusque, vale.VIRI CLARISS.
Serhusium domus est, clari virtute parentes,
Nomen Iohannes, gens mihi Schleinicia.
Mors est visa quies, aliam scio speroque vitam,
Hic cinis ille, novus cum rediturus homo est.
Hoc posuit pietas fratrum officiosa sepulchrum,
Mens et amor nobis quatuor unus erat.PRINCIPIS SANCTISS. meriti.
Iactatus variis terraque marique periclis,
Henricus patria gloria summa suae,
Filius Alberti, dux Saxonis inclitus orae,
page 383, image: s875
Electorque, tuus dux Friderice nepos.
Qui Tartessiacum potaverat hospes Iberum,
Iordanisque suum laverat amne caput.
Phrysia cui mortem statuit, quam iure regebat
Et gladio, patria tradita regna manu.
Post ea pacificus vivens, tibi primus apertas
Christe suis terris praecipit esse fores.
Hospita cum regum Regi dat tecta benignus,
Submittens uni sceptra suosque Deo.
Nunc inter superos aeterno splendet honore:
Salue omni populo commode, sancte senex.PRINCIPIS SPEI EXcelsae.
Mole Severinus princeps hac clauditur, artes
Cum natis Regis dum colit ipso bonas.
Indole magnanima qui patrem aequabat, avumque,
Quos celebrat summos Saxonis ora duces.
Augustus fieri haec fratri monumenta iubebat,
Quem tulit undecima messe, suprema dies.
Stamsia cui tumulum praebet, caelique quietem,
O vitae nulli tempora certa brevis.PRINCIPIS VICTORIS.
Nomine Mauricius victoris, mole sub ista
Conditur, Alberto plus memorandus avo.
Saxonica ambobus de stirpe parentibus ortus,
Saxonis ostendit fortia corda ducis.
Pannonium Turcae primum obvius iuit ad Istrum,
Vertit et in turpem Thracia terga fugam.
Qualis in arma ferox rueret, bis Gallia sensit:
Gallia divitiis nobilis, ampla viris.
page 384, image: s876
Brunsvigum sedat pius absque cruore tumulum,
In vincla ut captas dux dedit ipse manus.
Caesaris auspicio tulit Electoris honores,
Pax e Germano cum fuit acta solo.
Saxonis urbs, castae quae nomen adepta puellae,
Qua nulla ad ripas fortior Albi tuas:
Mauricii, menses bis septem, signa volare
Non trepide, circum moenia clausa videt.
Dissipat interea collectos forte latrones,
Albiacis qua se condit Havelus aquis.
Liberet ut socerum, posthac capit arma coactus
Officio potuit plus pietatis amor.
Cepit Erenburgi conscenso vertice montem,
Et celer ad pontem pervenit Oene tuum:
Caesareas Aquilas ibi vertere terga coegit,
In pulso sed quam Caesare mitis erat.
Eius Caesareum vicit clementia pectus:
Vincere cum posset, maluit esse pius.
Armaque sumpta feri conuertit in agmina Turcae,
De collo pellens Dacia pressa tuo.
Iam pro communi dum uult pugnare salute,
Et patriae fidam ferre pararet opem:
Nomine victoris decoratus, ab hoste fugato,
Oppetit, impulso sulphure et igne globo.
Principe de forti, nisi mors, sibi nemo trophaeum
Erigit: at mortem vincere nemo potest.
Hic tamen et mortis per Christi uulnera victor,
In supera vitam sede beatus agit,
page 385, image: s877ILLUSTRIS DEI PRAEconii.
Ascanio Princeps de stemmate nate Georgi,
Inter sidereos gloria rara patres.
Tu Christum scriptisque doces, tu voce fateris,
Tu celebras docto per sacra templa sono.
Exstant et meriti monumenta salubria tanti,
O rarum sacri Principis ingenium.
Assyrium, tumbam circum, tibi spirat amomum,
Crescit et in tepido costus Eoa solo.MERITI CLARISS.
Slesia quot doctos memorat, tot munera iactat
Fridlandi, patriam cui Trocedorfa dedit.
Aequanda excelsis o tellus urbibus, unde
Prodidit eximio nomine tantus honor.
Auri monte cubat, quovis praestantius auro
Ingenium, digno quod nequit ore cani,
Angelicosque inter coetus, modo plectra retractans
Aurea perpetuo concinit ante Deum.INDUSTRIAE LABORIOSAE.
Quod fuit Heroas inter clarissimus Hector,
Simplicibus pueris hoc Plateanus erat.
Sede tua pulsus, Cygneaque tecta relinquens,
Quo fugeres multo fesse labore senex#
Ad Christum fuga tuta fuit, cui sancte ministras,
Urbis Dessanae contumulate solo.AVUNCULI.
Qui pius in matrem ac fratres, Martinus in ista
Piso cubat, digne contumulatus, homo.
A Turcis domini seruavit strenuus arcem,
page 386, image: s878
Extra iret tumidis cum vada Dravus aquis.
Coniugis ad tumulum Catharinae in pace quiescit,
Inque viris claris nomina clara tenet.MUSICI.
Musicus ingenium divina cultus ab arte
Rhavus, in hoc tumulo clausus, honore cubat.
Qui mores pravos et turpia facta perosus,
Ad laudes studium contulit omne Dei.
Post urbem captam, post funera dura suorum,
Ad patriae alterius gaudia raptus, obit.
Sis felix venerande senex, tibi proferat urna
Oebalios flores, Coryciumque crocum.FILII AD PATREM.
Care parens, maestos animi depone dolores,
Nunc demum vera est vita parata mihi.
Mox ego te aspiciam rursus, cum spiritus iste
Corporis accipiet pristina membra sui.
Te patre gaudebo, tu me laetabere nato,
Ante pedes summi stratus uterque patris.VIRI INDUSTRII.
Hic positum corpus Iohannis flebile Rhavi,
Qui vir erat fidae sedulitatis amans.
Qui cum Leucorei curasset commoda ludi,
Deposuit placida morte laboris onus.PUERI EXTINCTI.
Iohannes studiose Dei, studiose parentis,
Hic tua frigidulum continet ossa solum.
Cura patris, qui te primis formavit ab annis,
Et rectum vitae carpere fecit iter.
page 387, image: s879
Angelicus inter tua mens super aethera turbas
Praedicat aeterni nunc benefacta Dei.FILII PRIMOGENITI.
Vixi quinque dies, vivo nunc omne per aevum,
In Christo factus rursus imago Dei.QUARTI.
Vivis in amplexu Christi, dulcissime fili:
Et quo laetetur mens tua, semper habet.QUINTI.
Gestavit teneris te sedula mater in ulnis,
Nunc manus excelsi te fovet alma Dei.SINE HAEREDE MORTUI.
Parrhasia Eustachius clarus de stirpe vetusta,
Frigida in hoc tumulo membra sepultus habet.
Magnifice in magnis opibus, patienter in aegro
Corpore, supremum [correction of the transcriber; in the print suprcmum] vixit adusque diem.
Pacifice hinc abeo, dixit, mea vita, salusque
Christus: in hoc summi possidet astra patris.MUNIFICAE.
De Borsensteniis quae nata parentibus, et quae
Eustachii, Harrasii sanguinis, uxor erate
Barbara in hoc tumulo est, virtutis laude repleta,
Pauperibus faciles larga profudit opes.
Hospita pupillis, et Christi fida ministris,
Praemia apud superos iam pietatis habet.MUSICI.
Septem lustra sacram qui tradidit impiger artem,
Martinus tumulo hoc conditur Agricola.
Ingenium studiumque viri monumenta loquuntur,
page 388, image: s880
Quae manibus pubes nunc studiosa terit.
Urbs quoque, Parthenia quae nomen traxit ab arce,
Et qua magnanimi floret Othonis opus,
Quod bene de tener a meruit tot lustra iuventa,
Amissum grato concinit ore senem.
Parce sitos cineres lingua temerare prophana
Invide: sic meritum carpere nemo potest.MULIERIS EVERSA PATRIA.
Caelesti humanos consolans voce labores
Grusera stelligeras in colit Anna domos.
Cerneret ut patriae, consumpta aetate, ruinam:
Curarum finis mors mihi dicit, erit.
Dixit, et interiit: nati posuere sepulchrum
Quatuor, et natae pectora maesta piae.INFANTIS.
Clausus Enoch terra nunc Tetelbachus, ut olim
Lucida vivus adit sidera, raptus Enoch,APUD EXTEROS MORTUI.
Hunc pietas tumulum sibi vendicat, in dole iuncta,
Quae vita in pueri conspicienda fuit.
Terra Boema dedit vitam, Misena sepulchrum,
In Christo pacem Ianfridericus habet.LASCIVIENTIS.
Lascivit iuvenis, sociique infundit in aurem
Nescio quid, somnum dum trahit iste levem.
Surgit, adhuc somno, iamque ira turbidus, atque
Lascivi saxo tempora diminuit.CONTUMACIS.
Turbantem leges placidas, et gaudia pacis,
Ad sedem praetor carceris ire iubet.
page 389, image: s881
Hic fugit, et pontem transgressus, labitur inde,
Cui subito minuit sublica rupta caput.INFANTIS.
Scilicet ex illa morimur, qua nascimur, hora:
Et nostri, rapidae mortis imago, dies.
Haec mihi lux felix prima est, qua nascor in unda,
Factus caeli haeres: altera, qua tumulor.MINISTRI ECCLESIAE.
Lustra decem docuit Thomas Preuserus, et istum
A natis titulum pro pietate tulit.
Ut cadit attactum boreali frigore gramen,
Sic cadit exhaustis viribus ille senex.
Utque suos recipit post frigora gramen honores,
Sic vitae capiet gaudia verna novae.CONIUGIS FELICIS.
Quo tumulo, mihi fidus amor Catharina quiescis,
Hoc posita est cordis pars quoque magna mei.
Tu desiderium natisque viroque relinquis,
O semper natis dedita, blanda viro.
Ienitius coniunx tumuli tibi praebet honorem,
Mens ultra humanae nil pietatis eget.ALTERIUS.
Hunc tibi Ienitius tumulum loco, Margari coniunx,
Erepta es caro quae mihi prima sinu.
Annos tu longae potuisses ducere vitae,
Iste coloris honos, illa iuventa fuit.
In terris sed ne ludibria vana videres,
B mundo patuit suavis ad astra via.
page 390, image: s882MATRONAE EXIMIAE.
Pulchra, vigens annis, et castis moribus Agnes,
Milticii coniunx, filia Rabilii:
Mater natorum quinque, uniusque puellae,
Septenus quando partus adesset, obit.
Ante viro forti, modo Christo iuncta, caducas
Liquit opes, caeli iam sociata thronis.ADOLESCENTI PRAECLARO.
Ingenii praestans et nobilitatis honore,
Schleinicius titulos hic Ditericus habet.
Qui veluti viridi flos immaturus in agro,
Morte cadit, primum praelia tyro gerens.
Credidit in Christum, cui se commisit, et eive
Vulneribus vivens regna superna tenet.IUVENI PIENTISSIMO.
Quales quisque suos optaret vivere natos,
Vitae egit talis tempora Trepta suae.
Sanguine Fabricii et foedere iunctus amico,
Iunctior ut nullus sit, nisi frater erat.
Naevius hunc fovit studiis, aluere parentes,
Discipulum agnovit Sturmius esse suum.
Incipit ingenuos aliis dum tradere mores,
Lymphatus toto corpore languor habet.
Absumptusque gravi mortalia membra labore,
Ad Christum, cui se tradidit aeger, abit.
Per quem nec vidit mortem, nec funera sensit,
Per quem caelorum regna beata tenet.VIRI LINGUARUM PEritiss.
Sic loqueris Forstere, velut de semine cretus
page 391, image: s883
Isacidum, sancta est lingua paterna tibi.
Sic scripta exponis meritum testantia Christi,
Ut manet liberis caelica vena tuis.
Ornetur tumulus sertis, cedroque linantur
Commendant docti quae monumenta viri.THEOLOGI DISERTISS.
Matthesius magni facundus praeco prophetae,
Functus honorifico funere, spectat humum.
Quidquid habet pulchri Germanica lingua nitoris,
Ingenio coepit comptius esse tuo.
Sive tuos voluo libros, miramque Sareptam,
Sive venustatis carmina tincta favo:
Nectareum miror laticem: tibi floreat urna,
Fracta labore gravi nec premat ossa lapis.STUDII NECESSARII.
Lossius in studiis transegit tempora vitae,
Luneburga tuae gloria lausque scholae,
Dignus erat meliore loco: sed ad astra receptus,
Cumque Deo vivens, nunc meliore loco est.MALEDICI.
Bestia vivus erat, nunc scripta canina reliquit,
Innocuos carpens ore poeta malo.
Hunc fugite o vates loculum: quia tetra mephitis.
Atraque sub terris saepe venena latent.STUDII INDEFESSI.
Invidia maior Gesnerus, morte peremptus,
In patria, magna laude, quiescit humo.
Hunc flevit natura parens, flevere quot effert
Terra herbas, pisces flumina, silua feras.
page 392, image: s884
Dignus erat ineritis, qui tempore viveret omni:
In terris omnes sed rapit aequa dies.STUDII SANCTISSIMI.
Urna Draconiten tegit haec, doctumque, bonumque,
Laudatumque pia sedulitate senem.
Ille sacros libros, Ebraea, Latina, Pelasga,
Chaldaea, in uulgus scripta daturus erat:
Nondum finito quem linquit vita labore:
Quanta unus studiis facta ruina, senex.LIBERALITATIS OFFIciosae.
Antoni Thurlere, tuae laetissima vitae
Tempora, nec rigidae frontis amator eras.
Debita tu numquam studio sis dona negasti,
Vixisti inque tua largus honore domo.
Saxoniae ducibus multos dilecte per annos,
Consulis egregio munere functe senex.
In natis clarus, generorum laudeque fulgens,
Eriperis nostris heu mihi luminibus,
Aevi bis septem florentis lustra fuere,
Sed nunc aetherea est vita quiesque domo.IURECONSULTI FIDELIS.
Michael vera praestans virtute Iegerus,
Consulis hic digno functus honore iacet.
Cui studiis mores similes, et honoribus artes,
Civibus et patriae quis bona multa tulit:
Nam bene de cunctis fuit illi cura merendi,
Deque pia vehemens sollicitudo schola.
Exutus carnis vinclis, et corpore, vivit
Mente, fruens caeli munere, luce Dei.
page 393, image: s885CONIUGIS DESIDEratae.
Margaris exemplum moderati insigne pudoris,
Cara viro, caris dedita pignoribus,
Gaebelii coniunx, cum quo sine lite peregit
Aetatem, et vitae quod iuvenile fuit,
Clara viri ingenio, propria pietate celebris,
Clarior ad super is quod cito vecta domos.
Nuntiat haec natis, haec maesto sancta marito:
Vivere vita Deo, cetera cuncta nihil.VIRI GRAVISSIMI.
Hunc Pauli Naevi tumulum, si forte viator
Transis: haec fratrum nomine, verba lege.
Iohannes Casparque, suo posuere dolentes
Fratri: qui patria consul in urbe fuit,
Consule patre satus: semper cui publica cordi
Res fuit, et legum quem sacer ursit amor.
Nulli impune fuit delictum hoc consule: nulli
Concessum est aut ius, aut violare fidem.
Ipse iacet letho: sed lethi victor Iesu,
Tu patriae et nostris civibus esto salus.FINIS TRISTIUM.
image: s886
[gap: index]
image: s899BASILEAE, EX OFFICINA Ioannis Oporini, Anno salutis humanae M. D. LXVII. Mense Septembri.