17 July 2002 Ruediger Niehl validation
Description of this edition: Text typed - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
25.01.2004 Peter Ströbel spell-check
MORPHEUS spell-check completed


image: s001

GEORGII Fabricii Chemnicensis, viri clarissimi, POEMATUM SACRORUM Libri XXV. Ex postrema auctoris recognitione. Quorum Catalogum versa Pagina reperies. [illustration: man with fiddle on a fish] BASILEAE, PER IOANnem Oporinum. 1567.



image: s002

CATALOGUS POEMATUM

TOMI PRIMI.

Odarum libri III.

Hymnorum V.

Poeanum III.

Heroicon I.

Carminum II.

TOMI SECUNDI.

Militiae Sacrae II.

Victoriarum caelestium III.

Amorum filii Dei I.

Pietatis puerilis III.

Precationum I.

Tristium I.



page 3, image: s003

ILLUSTRISS. PRINCIPI AC DOMINO, D. Augusto, duci Saxoniae Electori, Landgravio Turingiae, Marchioni Misenae, Burggravio Magdeburgi, S. D. GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS.

POetae olim et gladiatores, cum artem suam vel immunes legib. vel annis confecti desinerent, arma sua musica aut militaria templorum postibus, aut parietibus domorum affigere solebant. Idem reges et imperatores, aliqua optata exhilarati victoria, faciebant, ut detracta hostibus spolia, vel Feretrio Capito lino suis humeris apportarent: vel in aedibus quas suo quisque Statori, Custodi, Propugnatori, Servatori voverat, consecrarent. Vetustatis exempla, caelestibus tribuentis omnia, displicere nemini possunt: cum animus gratus Deo sit acceptus, et probetur communi hominum


page 4, image: s004

sententia. Equidem ipse in vita humili, et functione parua, cum gladium nequeam, ut tiro David gigantis Palaestini, aut baltheum dicare, ut Apollonii Syri Iudas Machabaeus: volui meae iuventutis exercitationes Deo omnipotenti deditas dicatasque esse, a cuius bonitate et copia, facultatem animi atque ingenii omnem manare certum est: et quod datum caelitus concessumque est, ad ipsum auctorem sapientiae et largitatis, merito refertur. Relinquamus aliis, ut cantillent ebrii, ut saltent simias, ut ludant, convicientur, rideant: parum ista ad virum modestum, plane nihil ad hominem Christianum: quos autem studii sui in adolescentia levioris poenituit, numero bonorum recte adiciuntur. Sed dolemus non iniuria, in clarissima luce doctrinae et veritatis esse adhuc, qui contemnant et reprehendant, cum pulchritudinem et elegantiam studiorum, tum praesertim eam partem quae ad laudem divinam spectat, idque in nullo magis, quam in hoc scripti genere concinno et sonoro, quod ad adolescentes


page 5, image: s005

tantum pertinere dicunt: in viris ineptiarum, in senibus dementiae in dicium esse clamant. Traducuntur M. Antonius Flaminius, et Georgius Buchananus, politissimis ingeniis viri praediti, quod Ecclesiae Christi canere, quam delubris Minervae aut Apollinis maluerunt: sed illorum gloria aeterna apud Deum futura est, et immor talis: horum et fama et vita interibit. Exoptavimus nos quoque eruditis probari: sediis, qui sunt nominis divini quam sui appetentiores: cum nihil sit ad laudem sincerum, ad gloriam durabile, quod honori et magnificentiae Dei unius non serviat. Habet vero hoc in primis ars Musica, ut tenerrima sit, et ad flectendos ac quasi subigendos animos plurimam vim afferat, et aetatem etiam nondum corroboratam demulceat. Itaque cum artifices pudici, sobrii, Dei amantes non sunt: ista ars ingenia corrumpit, mores depravat, tota inficit templa, urbes magnas evertit, tam tacita dulcedine, ut dam num prius non sentiatur, quam corruptela et labes disciplinae atque honestatis,


page 6, image: s006

quasi effusa pestis, subito appareat.

Quamobrem ne quid damni rei literariae aut Christianae a me daretur, in his Poematibus castam et liberalem Musicam adhibui. Ipsa quidem edita hactenus pleraque sunt, sed non uno tempore: nunc tandem in unum volumen congesta. Hoc cum amicorum hortatu emittere decreverim, ea quae ipsis displicuerunt, meliora feci: quae sunt visa mutan da, emendavi: quae fuerunt profana, tanquam filices et urticas ex agro culto eradicare solemus, sustuli: ut soli Deo excelso, et eius unico filio, Regi Redemptoriqueve nostro, et Deo Spiritui sempiterno, sua relinqueretur altitudo, maiestas, celebritas. Absit enim (placet mihi gravissima divi Hieronymi voce loqui) absit inquam, ut de ore Christiano sonet, Iuppiter omnipotens: ut audiatur me Hercule, ut me Castor: ut cetera, portenta magis, quam numina. Displicet seni iam Augustino, quod Musas ad olescens, quasi deas aliquas, vel iocando commemoraverit. Quid enim (ait Tertullianus) Athenis et Hierosolymis? quid Academiae


page 7, image: s007

et Ecclesiae? Quae concordia (inquit Paulus) Christo cum Beliale? qui consensus templo Dei, cum simulacrorum delubris? Quis pius animo aequo aspicere olim potuit in uno monte templum Dei, et sacellum Veneris Syriacae, regnum Iudaeorum tenente Solomone? Quis bonus absque indignatione nunc audire potest, in eo loco, in quo Virgo dominum caeli terrarumque peperit, exstructum ab Hadriano Imp. fanum Adonidis? et in quo postea pro genere humano victima ipse Christus immolatus est, ab eodem positam Iovi Olympio statuam? Caelestia ab humanis, a profanis sacra discernen da sunt: non aliter, ac removenda sunt a scholis Odea, theatra ab Ecclesiis. Conatus idem sum in his Poematibus facere, ut prophana reicerem omnia. Sed rudem in hoc exercendi genere nunc deposituro, in mentem mihi venit, non posse id fieri, neque fieri debere, Dux Auguste, Elector amplissime, sine tuae auctoritatis voluntate. Quam obrem hos libellos, olim patronis aut amicis singulis traditos, nunc universos tutelae


page 8, image: s008

potentissimae committo: et ad pedes tuos, more gladiatoris defatigati, quinquagenarius depono: ea spe et fiducia, Celsitudinem tuam fore pietatis et studiorum perpetuum patronum, ac mei etiam defensorem clementem. Deus aeternus, Elector inclite, diu conseruet florens imperium tuum, idque faciat esse salutare ac diuturum. E ludo illustri, Misena Hermundurorum, pridie Nonas Maii, M.D.L.XVII.



page 9, image: s009

LECTORI PIO.

Quod non concinit aut Deum perennem,
Aut refert benefacta magna Christi:
Quod non dat meritum piis honorem,
Aut mores facit elegantiores:
Quovis id titulo aut colore praestet,
Noli Fabricii putare carmen.



page 10, image: s010

IACOBUS FABRICIUS Chemnicensis.

His in vota Deus benignus Odis
Laetis rebus et asperis vocatur,
Ob vitae dubias fugacis horas.
Hic CHRISTI pretiosus ille sanguis,
Per tot vulnera pro salute fusus
Humana, quasi rivulis scaturit:
Et corda hymnifero movens susurro,
Suadet pura agitare festa Christo.
Hic sunt inclita Spiritus ministri
Caeli turba, Dei parata nutu
Infestare malos, probos tueri.
Heroum nitet hic decorus ordo.
Hic laus est sua foederi marito,
Carmen conveniens rei pudicae.
Hinc exercitium sacratioris
Feruet militiae patrum priorum,
Hic victricia signa cum triumphis,
Quos sancti pariunt viri, Angelique
Hostilique trophaea mira caede.
Nati Virginis hic vigent Amores.
Hic aetas rudis excitata discit,
Quid mandet Pietas, parens, magistri,
Sacrarum pia summa contionum.
Hic caelum gemitus precum subintrant.
Hic dant gaudia Tristium querelae.


page 11, image: s011

Sic de fonte aqua limpido salubris
Secure bibitur: nihil verere,
Putoris nihil his inest libellis,
Non est hic Camarina, nec Mephitis,
An sanctique lacus, palus ve Lernae.

PHIL. MELANCHTON AD Comites Lippienses.

Deo gratias ago, quod Germaniae dedit egregios poetas aliquot, quos et erudita antiquitas probasset: Eobanum, Sabinum, Stigelium, Micyllum, Georgium Fabricium, Adamum Siberum, et alios. Horum scripta inter vetera poemata legere iuniores etiam utile est, ut considerent exempla, quae ostendunt, quomodo veri Dei laudes in Ecclesia carminibus celebrare possint. 1559.

DAVID CHYTRAEUS.

Nostra aetate Eobanus, Fabricius, et alii, Sacra cantica, et historias, et dicta Scripturae praecipua, carminibus luculentis expresserunt.

IOANNES STURMIUS Georgio Treptae.

Habet Saxonia virum magnum, Georgium Fabricium: magnum virtute et doctrina. Versus facit puros, apertos, festivos, et huiusmodi, ut etiamsi laurea non donaretur, tamen vere suapte natura et industria, laudatus sit laureatusqueve poeta.

IDEM, ALBERTO EBLEBIO.

Georgii Fabricii ingenium cuiusmodi sit, et quae


page 12, image: s012

versibus coscripsit, et quae oratione soluta tradidit, clare ostendunt. Magnum acumen, summa industria, excellens facultas, quibus accedit virtus atque religio: usque adeo haec magna, ut nos qui vivimus, eum amemus, posteritas vero sit ad miratura.

CAELIUS SECUNDUS CURIO Lib. Secundo de Schola.

Georgii Fabricii Hymnis, et Odis ad Deum omnipotentem, nihil divinius, nihil in eo genere perfectius.

IOANNES FLINNERUS SUMmi templi apud Argentoratenses pastor, IACOBO Fabricio Chemnicensi, Suo charissimo.

Gratia Christi sit in aeternum tecum, mi Fabrici. Accepi nuper tuas literas, XII Augusti ad me datas: quibus nihil mihi fuit gratius, non solum ob doctrinam, sed et ob vestra itinera felicia, atque in primis ob constantem tuam amicitiam [correction of the transcriber; in the print amicitinam]. Video autem ex eis, tibi nostras, quas in Galliam misimus, non esse redditas: quod dolemus. Cum autem iam plane nihil temporis mi hi restet ad scribendum, ablego te ad Antonii Werteri literas, e quibus nostrum statum mediocrem, Christo sit gratia, cognosces. Hanc schedam scribo, ut ex dono tuo repetam fratris tui doctisimi versus, sancto regi Daniae Christiano tam charos:

Sint unum, doceant unum, fateantur et unum,
Qui bene de Christi nomine nomen habent.


page 13, image: s013

Illorum nullis virtus animosa periclis
Cedat, et heroa tristia mente ferat.

Posteriores, centies mihi accinere dignatus est, si videbat me tristiorem. Priores obiciebat in omnibus Ecclesiasticis, domesticis, et aulicis negotijs, saepe decies uno die: Ey wat maket gi? Sint unum, doceant unum. wat arme sacken sein doch dar, dat wi minscken nit sulke guote Versklen mocken studiren? Hoc restor revera: et supersunt plures boni viri in aula huius regis, qui mecum totiens audiverunt. Nam ex aula Electo ris Saxoniae mittebantur fratris tui scripta semper ad eum: et Latina carmina bona libentissime, si de Christo erant, legebat et intelligebat. Si tempus ferret, plures indicarem. His in Christo bene vale. Salutem ex toto corde precor Apollonio et Alberto fratribus Eblebiis, et omnibus vobis. Tuum me mansurum, quoad vixero, tibi persuade. Datae Argentorati, raptim, 17 Martii, Anno 1564.

CHR. [abbr.: Christianus] SCHELLENBERgius.

Fabricii varie resonat lyra. plectra poetis
Singula sint aliis: omnia Fabricio.



page 14, image: s014

ILLUSTRI DOMINO GEorgio Principi Anhaltino, Comiti Ascaniensi, Domino Cervetiorum et Bernburgensium, Magdeburgico et Miseno Praeposito, GEORGIUS FABRICIUS Chemnicensis S. D.

EZECHIAS rex Hierosolymitanus, nuntiator regis Assyriorum aduentu, priusquam de exercitu conscribendo, aut de munienda urbe cogitaret, ad collocutionem cum Deo, et ad Dei prophetae [correction of the transcriber; in the print proprophetae] consilium confugit; maiore spe in suis et boni viri precibus, quam in copiis auxiliaribus, aut firmitate murorum collocata. Neque sane fiducia eum fefellit. nam et Ecclesia et Repub. conservata, manu caelesti, et gladio an geli Dei ab omni metu periculi est liberatus. Admirandum hoc exemplum est, et animo memoriaque tenendum: ut et nobis quid faciendum, discamus: et a Deo quid sit exspectandum, ne ignoremus. Omnes autem piorum precationes, aut ab animi corporis ve periculo, magnisque aliarum rerum necessitatibus oriuntur, quae deh/seis2 kai\ proseuxai\ kai e)nteu/ceis2 appellantur a divo Paulo apostolo: aut ex beneficii accepti


page 15, image: s015

grata recordatione erumpunt, quod genus ai( eu)xaristi/as2 nomine idem comprehendit, cum vel e malis erepti gratias agimus, vel affecti meritis, laudum hostias, aut labiorum vitulos (ut prophetae loquuntur) immolamus. Igitur et obsecrantes in rebus angustis, et implorantes in casibus magnis, et interpellan tes in calamitatibus: seu psalmis, hymnis, atque omni celebrationis genere laudes dicentes, et agentes gratias Deo, iustum debitumque officium facimus, et voces minime inanes irritasve iactamus: modo ea ratione Deum, qua ipse voluit et praecepit, unius sei licet Christi nomine et auctoritate, invocemus. Illorum enim non ferenda superbia, et in rebus divinis deploranda ignoratio est, qui aut sua virtute dignitateque nituntur aut aliorum potius, quam Christi patrocinio, se gratiosos fore confidunt. Nam qui audent Deum, patrem appellare, cum Dei filio Iesu Christo alios anteponant? qui suum nominare patrem, quem in filio nolunt agnoscere, cuius beneficio filiorum nomen et ipsi accepimus? et Abba pater (ut Roma nis et Galatis Apostolus testatur) dicere au demus? Atqui de hac potentia qui Christo detrahunt, neque Dei nomen sanctum haberi, neque regnum ipsius propagari, neque fieri voluntatem cupiunt. contemptu enim Christi, nomen filii negant: superbia, regnum destruunt: voluntatem, doctrinae corruptione,


page 16, image: s016

obscurant. Quare cum et impii, et arrogantes, et mendaces sint, Deum non colere pure, non invocare religiose, non docere sincere, possunt. Delicta sibi condonari, verbo dicunt: sed rident eam revera sententiam, non solum merita efferendo, sed vendendo aliis nescio quas iustitias suas. Quid est, quaeso, insania, si haec non est? extollere, quod non queas: vendere, quod non possideas? In iudicio testimonium, aut suffragium in comitio, aut in senatu sententiam habere venalem, sceleris et perfidiae est: preces in Christiano coetu vendere, et in Ecclesia aliorum recte facta nundinari, pium et religiosum censeatur? His certe fraudibus et imposturis tum vera invocatio prorsus sublata, tum Christi meritum ita extinctum est, ut eius mentio publice eiecta, et ex hominum animis penitus evulsa sit: contra vero errores veteres revocati, et gentilis superstitio introducta, et totum impietatis regnum confirmatum. Exemplum ex umbra literaria recens proferam, viri inter eruditos non ignoti. Marullus Constantinopolitanus, patrum memoria, Hymnos conscripsit, ut Graecus, non ineruditos: ut externus, satis elegantes et Romanos: sed cum in iis Imperii amissionem, ruinam patriae, et exilii sui miseriam commemoret, quem (obsecro) agno scit et inuocat liberatoren? aut cui vota pro spe reliquae vitae facit? nonne Soli, Lunae,


page 17, image: s017

Stellis, Aetheri, Ventis, Caelo ipsi? Quod si in Graecia, in qua floruit: aut in Italia, ubi exsulavit: doctrina de vero Deo, eiusque filio Iesu Christo, nota fuisset; aut si in doctorum saltem bibliothecis libri sacri non iacuissent pulveribus obruti, qui potuisset in id oblivionis ac dementiae incidere vir maxime eruditus? neque Iovis mysteriis initiatus in antro Dictaeo, sed per baptismum Christi sanguine ablutus in Ecclesia. Tumulus igitur eius cum mihi in Piceno monstraretur, propter temporum illorum miseriam et istius viri casum ingemui. Nostra vero aetate cum caelestis doctrina quasi renata sit, et renovata melior disciplina, et magnae illae tenebrae lucis clarissimae splendore discussae: rectum, et viro bono dignum est, in singula ista merita, nomini divino gratias agere, et clementiam Dei omni studio, voce, oratione, literis celebrare: ut ad colendum et illustrandum religionis nomen atque auctoritatem alacritas excitetur plurimorum. Convenit tanti operis memoriam retinere omnes, sed in primis literatos: cavendumque, ne ii ocio aut ingeniis vel in Dei contemptum, vel in aliorum hominum perniciem abutantur: quos et avocare a pravis opinionibus poterant, et ad maiorem virtutis amorem impellere pro sua sapientia et existimatione debebant. Scite profecto in veteri comoedia, Aeschylo interroganti, cuius rei gratia poetam in ad miratione esse conveniat, Euripides respondet:



page 18, image: s018

decio/toutos2 kai\ nouqesi/as2, o(/ti belti/ous2 te poiou=men
tou\s2 anqrw/pous2 e)n tai=s2 po/lesi

Poetam videlicet commodum quemdam et sapientem virum esse vult, eiusque virtutes prestantissimas lucere in emendandis civium moribus corruptis. Mores autem hominum nemo emendat, nisi veras certasque de Deo, et de salute animorum sententias afferat, et omne genus honestarum actionum et vitae laudabilis demonstret: cultum quoque Deo probatum, et inuocationem sanctam, non superstitiosam, non adumbratam, non quaestuosam instituat. Quibus rebus florentibus, optime res Christiana constituta est: neglectis vero, aut depravatis, etiam in bonorum omnium copia, et in reliquarum legum aut traditionum cultura, maxima confusio, et haec vita miserima est: quia firmis ac necessariis, in dolore, morbo, exilio, carcere, cruciatu, morte, destituitur et privatur consolationibus. ad quae mala toleranda, vincen da ve, nulle vires aut rationes humanae satis levationis aut roboris habent. Fide ardente, conscientia bona, precibus assiduis opus est: ad quae maxima munera, non natura formamur, sed Dei verbo instruimur: quae non a sapientibus traduntur, sed a spiritu sancto infunduntur: nec potentum beneficiis contingunt, sed a filio Dei donantur, solida. sempiterna, divina bona. Ex praecipuis vero cultibus, quos probat Deus, et quos manda is praecipit, vel maximus est, laudis et gratiarum


page 19, image: s019

actionis, qui semper frequentia nitescere, et porro ad alios doctrina, usu, veritate propagari debet. quo quidem ita capitur, et quasi devincitur suprema etiam Numinis vis, ut sese mortalibus aperiat, et sua piis decreta expromat. Urbem Sodomorum flagitiosam atque impiam, cum Deus evertere statuisset, idque no vo quodam et inaudito exemplo, Abrahamum sui consilii noluit esse expertem: sciebar enim, senem optimum, talem in se Dei voluntatem liberis et nepotibus cantaturum, et celebri memoria propagaturum esse ad posteros. Quid hoc exemplo dulcius? quid facto notius? Cognosci, diligi, laudari Deus uult omnibus dictis et factis: nullius dignitate movetur, nec tenuitatem ullius abicit: neque magis metuendus est ob potentiam, quam propter facilitatem et clementiam amplexandus. Haec cum literis exemplisque prodita et te stata sint, saepe animo et sensibus sunt reputanda. ut quemadmodum siti urgente, limpidum fontem aut potionem salubrem poscimus: ita mentem caelestia appetentem, quasi cibo meditationis eiusmodi pascamus: et secundum Poetam nostrum Magnum,

Laeti bibamus sobriam
Ebrietatem spiritus.

Ebrietas autem ista etiamsi a minus exercitatis non sentiatur, a profanis aperte irrideatur, ut in Hanna Samuelis matre, et in ipsis Christi Apostolis factum est: tamen contentione precum


page 20, image: s020

et Spiritus divini quasi insinuatione et exoramnda et exuscitanda est omni pio: ut veluti animi bibentium mutantur vino, ita nostrae mentes intuitu et copia beneficiorum Dei erga indignissimos, e caecis demum videntes, memores ex ingratis, e tristibus alacres efficiantur. Hac incensus cupiditate, et desiderio verbi Dei, cum ante annos aliquot iis in locis versarer, in quibus exemplorum pessimorum conspectus, et doctrinae Christianae nulla esset cura: hoc exercitationis genere meipsum et mo nere et coercere sum aggressus. Nihil est enim difficilius, quam publicis moribus repugnare: et ea est naturae hominis imbecillitas, ut nihil ex animo citius effluat, quam de Deo et eius beneficiis cogitatio. Postea in ipso bello civili Saxonico ad meos reversus, et in mune re, propter tempora, satis gravi ac molesto versans: plura addidi, donec hos ad Deum omnipotentem Odarum libros excuderem: quos illustris nominis tui auspicio, Georgi princeps, mittere in publicum volui: ut te et patrono clementissimo, et iudice benevolentissimo ad mei cum defensionen, tum honoren uterer. Non enim cum praeclaris Germaniae familiis, antiquitate et claritate generis solum certas: verum etiam varietate doctrinae, cognitione rerum multiplici, sacrarum literarum et consuetudinis Ecclesiasticae scientia, cum vi ris doctissimis es conferendus: labore, studio, assiduitate, etiam diligentissimis anteponendus.


page 21, image: s021

Quod si iudicio tuo hoc scriptu probavero, facile reprehensionem inuidorum sustinebo in eo, quod ad hoc argumentum tot et tam diversa carminum genera delegerim. Magnorum certe virorum facta et res gestae, suam quandam tractationem, et proprium (ut ita dicam) sonum requirunt: et veluti alia est querela funerum, alia vox conuiviorum: alius item urbanorum sermo, alia conuiciato rum vociferatio: ita numeri quoque definiti sunt, et rebus singulis accommodati modi. Laudibus autem Divinis, ut omnium mortalium voces ac linguae, ira omnis numerorum varietas, et cantuum modificatio, et artis universae Musicae flexibilitas convenit: siquidem in illis non tam concentus et suavitas vocum, quam mentis puritas, et pectorum canentium harmonia consideratur. Verum accipe Domine hoc parvum a me munusculum, qualecunque observantiae erga te meae indicium: quod te pro eximia et singulari humanitate, et pro rara ac praestanti virtute atque doctrina, clementer facturum esse confido. Humanitatem norunt familiares tui omnes, et ego ipse saepius sum expertus: doctrinam demonstrant praeclara librorum monumenta, quae ad omnem posteritatem veritatis, pietatis, constantiae, studii tui erga Dei Ecclesiam, salutaria et perpetua erunt testimonia. Deum aeternum precor, patrem Domini nostri IESU Christi, ut Ecclesiae suae, et his regionibus ac patriae


page 22, image: s022

tuae diutissime incolumem te conservet. Vale. Misene Hermundurorum, e ludo illustri.

XIX. Calend. Septembris, Anno salutis in Christo restitutae, M.D.L.I.



page 23, image: s023

GEORGII FABRICII CHEMNICENsis Odarum liber Primus. AD DEUM OMNIpotentem.

ODA I.

Dicolos distrophos. Versus sunt Archilochii. Primus compositus ex dactylico tetrametro, et stochaico ithyphallico dimetro brachycatalecto: constans scilicet ex duobus dactylis, spondeo, dactylo, tribus trochaeis. Alter, ex iambico monometro hypercatalecto, et trochaico dimetro: factus ex iambo vel spondeo, iambo et syllaba longa, tribus trochaeis.

[gap: prosodic pattern]

De excellentia Fidei.

PRaevia sideribus, pandens iter arduum salutis,
Lux vera mentis, tristium levamen,
Alma fides, hominem quae sola beas, facisque iustum,
Choros et inter caelitum reponis.
Quae premis atque fugas supra caput imminens periclum,
Necisque terrorem omnibus minantem
Demis, et auxilio numquam sinis esse destitutum.
Per Adriam, Aetnam, per truces tyrannos


page 24, image: s024

Intemeratus iter carpam:neque pontus, ignis, ensis,
Nec ulla inermi vis nocebit umquam.
Nam comitante fide, fractus licet obruatur orbis,
Nihil bonis quid quam mali timendum.
Credidit, atque fide constans Abrabam, tremente curvus
Producit ex anu senex, potentem
Egregiumque animi natum: subitoque iussus illam
Mactare stirpem, spemque posterorum,
Sustulit intrepidus telum. datur ecce vox ab altos
En semrecondas, iam satis probasti
Pectora fida Deo. Pastor quoque regius, gigantis
Suis puer nulli timendus armis,
Saxa pedumque tenens dextra, furiasque vimque sprevit,
Imparque membris aenei Goliae:
Sed fidei gladio victor, caput abscidit superbum,
Egitque plenum gloriae triumphum.
Nempe fide Pharium transit pelagus, minace fluctu
Moses: sequentes copias tyranni,
Arma virosque videns mersos rapido interire ponto.
Tum pertinaces ense continente
Proterit indomitus gentes, populumque sistit illa
Fluente dulci lacte, melle terra.
Inuia nam fidei nulla est via, seu per aestuosas
Syrtes ituro devorantis orbis,
Sive per horribiles lucos, et Auerna regna Ditis.
Haec ipsa carnis molle lubricumque
Vincere sola potest. haec Pelion Ossae, et altum Olympo
Inferre Caucasum potens, et Istrum
Iungere monstrifero Nilo. hanc bone Christe semper
Nostrisque frigus mentibus repelle.


page 25, image: s025

Fidere dulce tibi nobis sit, ut omnis ista vita
Sermone, factis, cogitatione,
Teque tuamque canat mortem, tibi fidat, inque solum
Te credat. Extra namque nulla Christum
Vera salus animis, spes nulla, redemptique nulla,
Via ad beatas certa nulla sedes.

ODA II.

Dicolos distrophos. Primus versus est longus sive hexameter heroicus, constans spondeo et dactylo indiscretis, excepto loco quinto, qui usitare solum habet dactylum. Secundus, Archilochius dactylicus dimeter hypercatalectus, compositus ex pentemimeri dactylica:hoc est, duobus dactylis, et syllaba una.

[gap: prosodic pattern]

Ne bonorum ignoratione petamus, ad salutem inutilia, vel noxia.

QUi verum videant, et non rapiantur, ut alto
Navis in Oceano,
Diversis animi ventis, rarissima turba est.
Quid'nam homo lucis habet,
Post vetiti morsum pomi, violataque iura
Primi parentis Adae?
Nonne preces precibus, votis contraria votae
Fundimus ad superos?
Quaeque viam aeternae remorentur saepe salutis,
Heu stolidi expetimus?


page 26, image: s026

Ille nocens aurum, magnos rogat alter honores,
Seclaque Mathusalae.
Formam alii, multi robur, validosque lacertos,
Dulceque coniugium:
Ingenio cupiunt meliores vincere, et optant
Laude parare decus.
Denique quae sua quemque iubet vitiosa voluntas,
Flagitat illa Deum.
Sed quot propter opes misere periere? quot alte
Hora brevis solio
Praecipitavit? et in primaevo flore iuventae
Abstulit atra dies?
Noxia forma fuit Helchiti: robore Simsone
Stratus ab ipse suo est.
Isaides thalamos illustres laude pararat:
Quid tamen uxor ei
Profuit, iniusti tunc cum crudelia regis
Arma tremens fugeret?
Ingeniis quoque (quis credat?) sapientia magnis
Attulit exitium.
Cum petat insomnes non excludentia curas,
Materiamque mali
Stultus homo: tu qui placidissima nomina, Iesu
Christe redemptor, habes,
Quae bona sunt nobis indulge, nec nocituras
Aure repone preces.
Quod si perpetui, fidei documenta, labores
Nos sine fine prement:
Da flagrans pectus solido pietatis amore,
Duraque forte pati.


page 27, image: s027

Quale fuit media in turba, cumuloque malorum,
Acer Iobe tuum.
Sin domus incolumis, reliquis nec fama laboras
Anteferenda bonis:
Nec segetem rubigo, greges contagia laedunt,
Horreaque implet ager:
In cunctis animum excelsum, recteque fruendi
Adiice notitiam.
Ut mens divino, (seu nube aquilone remota
Clara sit orta dies,
Sive austri turbent) ipsis animosa procellis,
Seruiat imperio.
Nam qui spes firmas in te uno fixerit, omni
Tempore laetus aget.

ODA III.

Dicolos distrophos. Versus Archilochii. Primus iambicus trimeter, secundus dimeter, uterque acatalectus: qui in locis paribus iam bos, in imparibus iambos vel spondeos admittunt. Prior lex pedibus absoluitur, et dicitur senarius: alter quatuor perficitur, et nominatur quaternarius.

[gap: prosodic pattern]

Pro Christianis principibus, ut iuste imperent.

SEu principi bono regamur, seu malo,
Omnis potestas a Deo est.
Sanctoque iussi non renitimur iugo,
Nisi ille mandet impia.


page 28, image: s028

Quod sit bonus dux, et quod aequus civibus,
Donum supernae gratiae:
Quod saevus autem, quod repugnans legibus,
Nostro meremur crimine.
Terris Pater, largire cunctis principes,
Tuae faventes gloriae.
Qui te colant, qui te colentes diligant,
Nihilque credant utile,
Quod non ad omnium salutem civium,
Bonunque spectet publicum.
Qui non cruenta bella, non affectuum
Caecum sequantur turbinem:
Sed esse patres, esse custodes gregis
Se Christiani cogitent.
Et cum nec unus cernat umquam singula,
Nec solus ex se dux sapit,
Dei timentes atque cordatos viros,
Pericla fortes spernere,
Puras habentes a pecunia manus,
Adiunge amicos regibus.
Quales Ietro ferre de cunctis iubet
Suae maritum filiae:
Qualesque legit fortis Abiae nepos
Prudente corde iudices.
Pestes at illas, qui cruore pauperum
Instar Labanis victitant:
Qui iura condunt, nulla seruant: qui fovent
Malos, premuntque innoxios:
Qui veritatem blanda per mendaciae
Migrare cogunt exsulem:


page 29, image: s029

E Christiani, non dans impiis locum,
Expelle principis domo:
Ut imperando sancte, et exemplis bonis
(Omnes suorum subditi
Mores sequuntur atque facta principum)
Vulgus trahatur, et velut
Imaginem loco locatam in arduo,
Bonum intuens in principem,
Iustum colat, volensque eidem pareat.
Dux ipse rursus in suos
Mentis paternae cognitus, gravissimi
Onus laboris perferat:
Nec pro salute traditi sibi gregis
Vitam neget profundere.

ODA IV.

Dicolos tetrastrophos. Choriambici omnes: priores tres Asclepiadei tetrametri acatalecti, constantes spondeo, duobus choriambis, iambo vel pyrrhichio. Quartus Glyconius trimeter acatalectus: factus e spondeo, choriambo, et pyrrhichio.

[gap: prosodic pattern]

Ut aequam ubique mentem Deus praebeat.

QUicquid lativago spirat in aequore,
Aut quaecunque tulit terra animalia,


page 30, image: s030

Quicquid sol oculis aspicit igneis,
Nil infirmum homine est magis.
Qui dum cuncta Deus dat bona praepotens,
Venturi peragit temporis immemor
Aevum: sin mediis forte leporibus,
Surgit triste aliquid, iacet.
Seruare intrepidam casibus omnibus
Mentem perpetuo qui velit integer,
Misso numine divinitus indiget,
Constantisque animi fide.
Quare seu dederis divitias Pater,
Seu tu pauperie colla premes iugo,
Seu nos innumeris esse periculis
Terraeque et pelagi velis
Subiectos, vacuam sive laboribus
Aetatem incolumes ducere, seu bene
Nobis, seu male sit: ne nimium in bonis
Tollat pectora gaudium,
Adversisque metus deprimat, effice.
Nam quicunque suis te sine viribus
Confidit, sterili mandat inania
Demens semina littori.

ODA V.

Tricolos tetrastrophos. Primi duo Alcmanii dactylici tetrametri acatalecti, qui costant ex pentemimeri iambica: hoc est, spondeo, iambo, et una syllaba: et dactylis duobus. Tertius Alcaicus iambicus tetrameter, hypercatalectus, hebens primo et tertio loco spondeum, secundo et quarto iambum: quibus additur syllaba in differens. Quartus



page 31, image: s031

Alcmanius dactylicus tetrameter acatalectus, compositus e duobus dactylis, et totidem trochaeis.

[gap: prosodic pattern]

Pro tutela status Christiani, contra Turcae tyrannidem.

O Christe, nutu sidera temperans,
Nostris benignum praesidium malis:
Quem nemo frustra umquam rogavit,
Corde rogans humili, fideque.
Quas concipis non immerito, graves
Iras, ob horum crimina temporum,
In mitius converte, parcens
Supplicibus miseris, precamur,
Nox atra Eoo surgit ab aequore,
Eurusque nautas murmure territat,
Crudique Thraces Christiano
Perniciem meditantur orbi.
Iam vela cerno, stareque classibus
Aequor, tubarum iam fremitus vocas,
Arma arma poscentum: resultat
Vocibus Naemus, et ora Ponti.
Quo dira vis, quo se furor impius
Convertet? in gentem, pater optime,
Quam proprii nati cruore
Criminibus placidus piasti.


page 32, image: s032

Ostende cunctis obsecor seculis,
Quid possit in te vana superbia:
Atque hunc procellosis ferocem
Obrue fluminibus Pharonem.
Quae terra gentis funera Christidos
Non hausit? aut quod non mare sanguinem
Nostrum bibit? quis non acervos
Mille vagis numeravit aruis?
Adversa nobis qui sola calcibus
Urget, ruinas tam lachrymabiles
Audivit: aut si quis remoto
Longius hinc remoratur orbe.
Sunt plena nostris sidera cladibus,
Augentque luctum praetereuntium
Voces superbae, quas molestis
Auribus heu nimium voramus.
Aut non Deum gens haec colit impia:
Aut si colit, tam naufragio gravi
Mersa, impotentem monstrat esse,
Qui mala tanta queat levare.
Auerte tantum dedecus, et tuum
Serua per omnes in columem gregem
Gentes, ut immani tyranno
Non furere hunc liceat furorem.
Te rursus Afer, teque Asia invocet,
Olimque magnis Graecia nobilis
Ausis, reponat thura Idume,
In Solymis adolenda templis:
Ut praedicetur nomen ab omnibus
Sanctum tuum:nec qua est habitabilis


page 33, image: s033

Tellus adoretur Bahalis,
Aut Mahometis inane saxum.

ODA VI.

Monocolos. Versus Alcaicus choriambicus pentameter acatalectus, exspondeo, choriambis tribus, iambo vel pyrrhichio. Utitur eodem Horatius ter, Catullus semel.

[gap: prosodic pattern]

Exhortatio ad paenitentiam, propter diem IIII. Cal. Iun. [abbr.: ? ] anni M.CCCC.LIII. Christianis calamitosum, capta a Mahumetanis Constantinopoli.

QUis nostris lacrymas luminibus, quisue dabit sonos
Aptos flebilibus vocibus? aut dicere quis potest,
Quae contra populos Christiadum Thrax mala perpetrat?
Eheu flenda dies, et picea digna nimis nota.
Auster nempe polum caeruleis abdidit imbribus,
Vernae lluce etiam triste caput Pleiades altera
Obscurae extulerant, et rubeo Bistonis alveo,
Euxinusque vadis sanguineis pontus inhorruit:
Cum portas veteres diruit, et moenia nobilis
Byzanti, Scythiae praevalido milite fervidus
Hostis, cumque Orientale suo lumine (pro dolor)
Privans imperium, ceu leo, vel tigris in Indicis
Enutrita iugis, saeviit in Christiadum gregem,
Blasphemoque nefas evomuit pectore plurimum,
Opprobrando iubens Christiadas poscere scilicet


page 34, image: s034

A Patre atque Deo, quam nequeat ferre suis opem.
Sol caelo ipse iubar, nube latens, condidit igneum,
Intactumque prius Parrhasides Oceanum petunt,
Visum instare chaos, visa ruina horrida temporum.
Tellus, astra, fretum, signa novi tristia posteris
Portendere mali, cuius in hunc nulla quies diem.
Non quod difficili Christe pias, non placidus, preces
Spernas aure, tui perpetui foederis immemor,
Immensaeque neges supplicibus munera gratiae:
Sed nos dura premit culpa, sed heu heu nimis improbe
Aetas acta, tot in criminibus, matris ab ubere.
Mens nostra et scopulis durior, et surdior aequore,
Contemptrixque, quod hoc iam revocas tempore, luminis,
Verbi Christe tui, quod totiens urbibus atque agris
Cantatum, assidue quod canitur, vix humiles ferens
Fructus, nento animum factaque dum corrigit impia.
Sed tu parce precor, parce precor: perque crucem tuam,
Per quam Christe tenes aethereo cum patre gloriam,
Indulge veniam, nec socii detrahe spiritus
Lumen, ne tenebris obruta mens recidat in nefas.
Ac si quid precibus restat adhuc, non sine fertilem
Apros atque sues vastificos perdere vineam.
Dentes frange feros, saevitiamque excute barbaram,
Divinae petulans iste canis fulmina dexterae
Fractus sentiat, et daemonio cum Mahometico
Aeternae meritum iustitiae supplicium ferat.
Tandem ut per populos Christiadum gloria nominis
Decantata tui, belligerum corda adamantina
Flectat Sithonidum, ferre tuis munera debita
Templis, paxque solo, paxque salo floreat aurea.



page 35, image: s035

ODA VII.

Dicolos distrophos. Primus est Aristophanicus choriambicus dimeter acatalectus, ex choriambo et amphibrachy. Secundus Alcaicus tetrameter acatalectus, ex epitrito secundo, choriambis duobus, et amphibrachy: quamquam propter syllabam in extremo communem, in fine amborum bacchius etiam invenitur.

[gap: prosodic pattern]

Ut Christianos ab hostibus pressos, Deus dignetur erigere.

CHriste hominum redemptor
Nostrain afflictis statio ac portus amice rebus,
Conde preces benigna
Aure clamantum mediis fluctibus ex malorum.
Praelia miscet Euro
Auster, in nostrum caput omnes veniunt procellae,
Sidera cum profundo
Saeviunt. mortem ante vident (eheu) oculos paratam,
Perdere quos atroces
Veritatis, crimine magno, meditantur hostes:
Vel Babyloniorum
More, quos vexant Sybaritae, madidas habentes
Sanguine Christiano
Dexteras: vel quos Asianus gravibus coercet
Imperiis tyrannus,
Qui tuos exstinguere vult, et minitatur omnes.
Quem Nabathaea regna,


page 36, image: s036

Quem timent Persae, celeris quemque sciens sagittae
Parthus, et Africanae
Ingemunt Syrtes, populos quem trepidat pererrans
Occiduos Iberus:
Christe, quae mens sit miseris, quotue malis premantur,
Cognita res tibi uni:
Resque ut uni cognita, sic solus et unus ipse
Ferre potes levamen.
Ergo quos dignos placido nomine filiorum
Gratia fecit esse:
In fide serua stabiles, pectoraque erigendo
Debilitata firma:
Ut suis cum sevideant criminibus severum
Supplicium subisse,
Rursus erecti, et veniam suppliciter rogantes,
Experiantur iram
Posse sedari gemitu, riteque paenitendo.
Nec Deus ipse mortem
Vis, sed ut vivens homo tandem malefacta purget.

ODA VIII.

Dicolos distrophos. Primus Hipponactius trochaicus dimeter catalectus, e trochaeis tribus, et una syllaba. Proximus Hipponactius iambicus trimeter catalectus, constans ex iambis quinque et sexipede, admisso tamen locis imparibus spondaeo.

[gap: prosodic pattern]

Ut voluntate egregia ad Deun semper erecti, res humanas contemnamus.



page 37, image: s037

REbus est in omnibus
Nihil beatum: suavitas amaro
Blanda felle tingitur.
Nihil fidele, quicquid aestuante
Pontus ambit aequore.
Nihilve constans mobili sub orbe
Luminis triformis est.
Etin metu, spe, gaudio, timore
Tota vita degitur.
Inane quicquid, sensibus putando
Voluit anxiis homo,
Velutque per loca incitus movetur
Turbo plana verbere:
Ita his miser molestiis, et illis,
Inquietus angitur.
Fretum, solum, polum benignus auctor
Administrat omnium,
Regitque corda fulciendo mentes
Debiles fidelium.
Hunc inuocemus, hunc precemur, ut det
Fluxa cuncta spernere,
Nec in caducis spem locare fixam.
Nam beare neminem
Opes, amici, sceptra, honorque possunt:
Una sed salus, Deo
Placere, nec periculo minisque
Territum recedere
A veritatis et salutis arce.
Cumque mundus omnibus


page 38, image: s038

Fidem professis instet, et perennis
Hostis innocentiae,
Caroque nostra ducat in barathrum,
Regna dira et horrida:
Adesto, nam potes iuvare, Christe.
Neve legibus tuis,
Datoque vivendi modo, voluntas
Corde cesset improbo:
Rogantibus, quam saepe polliceris,
Fidus afferas opem,
Tuoque nostra praelia et labores
Ense victor adiuves.
Ensem sacrati gratiam et favorem
Scimus esse spiritus.
Sic aegra mens et saucia, atque mille
A tot hostibus dolis
Petita, non in tam gravi duello
Deseretur, omnibus
Malis tuo favore liberata.

ODA IX.

Dicolos distrophos. Primus versus heroicus hexameter, qui et Epicus dicitur: alter iambicus dimeter, qui et quaternarius. de quorum compositione, secunda et tertia Oda dictum est.

[gap: prosodic pattern]

Pro angelo, custode unicuique homini attributo, gratiarum actio.

CHriste, quot insultus hostis, quot saeva pericla
Custode abarces Angelos:


page 39, image: s039

Quem nobis vitaeque ducem, sociumque salutis
Pio dedisti numine.
Quis mortalis enim tot retia nexa, suarum
Infirmitate virium
Effugeret, sinon meliore adiutus opum vi,
Malum imminens evaderet?
Nam nulli sua tuta domus, fidique penates
Essent, et armis improbos
Muniti ac ferro nequicquam iremus in hostes,
Aut in manus grassantium,
Votaque deprensi frustra faceremus in alto,
Nec herba morbos tolleret.
Et seges agricolam fallaci luderet aruo,
Non uva funderet merum.
Nemo suam aspiceret, dulcissima pignora, prolem,
Matris necatam viscere,
(Tanta sitis perdendi hominem) nisi Christe fidelem
Cunctis dedisses angelum.
Quo Lothus exitium comite, immissumque Gomorrha
Vitavit imbrem sulphuris.
Quo socio, Medum patris unica cura Tobias
Iter peregit inscius.
Quo retinente, tremunt rabidi Daniela leones,
Iubasque ponunt horridas.
Quoque tuente, meum non obruit aequoris undae
Caput, Metauri ad ostium.
Talibus insidiis cum corpora nostra petantur,
Quae mentibus quies erit?
Omnibus illud agit vaesanis diribus hostis,
Ut deleat veram fidem,


page 40, image: s040

Extenuetque Dei meritum, securaque reddat
Vitae et salutis pectora.
Quod mea si centum resonarent plectra Camenis,
Non machinas tot proderem,
Quot ferus hostis agit, quibus et pia pectora quondam
In grande compulit scelus.
Isaides constansque fide, princepsque repertus
Amans Dei, gratus Deo:
Isaideque satus, quo nil sapientius umquam
Sol orbe vidit igneo:
Atque fidem cuius supra, fundamina templi
Christus locaverat sui:
Ausi omnes immane nefas: constantia victa est
Pellacis astu daemonis.
Gratus inex haustae bonitatis munera, gratus
Agnosco corde supplice,
Qui pateris raros inimici fraude perire,
Tuam expetentes gratiam.
Adiciensque duces, qui nos per cuncta gubernant,
Aulae supernae milites,
Aspera cuncta domas, pedibusque Acheronta superbum
Colentium te subicis.
Da precor, ut tali assiduis pro munere grates
Lingua omnis, omne cor sonet:
Utque eius, curae cuius nos subicis aequae,
Velut clientes, Angeli,
Post opus exactum vitae, socii, atque perennis
Cives putemur patriae.



page 41, image: s041

ODA X.

Dicolos distrophos. Versus choriambici acatalecti. primus Glyconius trimeter, alter Aselepiadeus tetrameter. ex quibus etiam generibus facta est Oda quarta, sed auctis strophis, et positu earum inuerso.

[gap: prosodic pattern]

Ad pellendam humanae mentis ignorantiam, ad Deum Spiritum sanctum.

O Splendor Patris ignee,
Caecarumque Deus lux bona mentium,
Noctem somniferam fuga, et
Inflamma facibus pectora segnia.
Nil nos quam tenebrae sumus:
Necueram minimae notitiam rei,
Ni tu luce carentibus
Praesis ingeniis, possumus assequi.
Per te novimus unicum,
Qui caeli residet culmine, principem.
Per te, quod patre prodii
Verbum, teque tuo numine conciti:
Cuius forma licet nequit,
Humanoque modus pectore percipi,
Cum Nato et Patre comparem,
Et trinum veneramur fide, et unicum.
Per te, cum vaga flectimus


page 42, image: s042

In terras iterum lumina, cernere
Nos nil, cernimus: omnia
Errorum tenebris obsita tristibus.
Quare lampade flammea
Nigrantis placidus nubila disice
Noctis, purpurei tuis
Splendorem revocans solis amabilem,
Ne spes lubrica virium
Nostrarum, specie decipiat boni,
Incautos faciens pedes,
A recta temere vertere semita:
Aut ne nos vetitam levis
Error cogat opem quaerere nescios.
Ut qui dandus honor Deo,
Ut quae pro meritis gloria filio,
Uni detur honos Deo,
Uni pro meritis gloria filio.

ODA XI.

Monocolos tetrastrophos. Versus Asclepiadaei choriambici tetrametri acatalecti: quorum compositio et numeri proxima antecedente Oda, et supra Oda quarta sunt demonstrati.

[gap: prosodic pattern]

Pro meriti Christi illustratione et propagatione.

SQuallebat tenebris horrida inertibus,
In cultoque situ traditionibus
Deformata hominum, quo nituit prius,
Clarum perdiderat Relligio decus.
Non hic plura canam digna piaculo,
Quae contra fidei dogmata Christidos,


page 43, image: s043

Auctorisque Dei iussa patraverat,
Ingratorum hominum perfida caecitas.
Unum, unum satis est, et nimium grave,
Quod nostris meritis posse putavimus,
Quam Christus peperit uulnere plurimo,
Caelestem miseri scandere patriam.
Hanc nubem Boreae flatus amicior,
Inducta pepulit luce: nec ut vagis
Mortale in tenebris perpetuo genus
Marceret, luteae nescium originis:
Sol ipse insolitas ante secans vias,
Arctoo exoritur pulchrior aethere,
Et cum Parrhasiis (sic placitum Deo)
Stellis, Oceano non caput occulit.
Ut lux ista novae splendida gratiae,
Terrarum penitus per sola fulgeat,
Praeclaraeque necis sentiat, ultimo,
Fructum si quis adhuc axe reconditur.
Per Christi meritum, perque crucem datur
Caelum, vita, salus, et venia, et favor:
Firmis inque fide, fonte simul sacro
Purgatis, pretii munere nullius.
Cuius qui merito morteque nititur,
Et fosso sitiens de latere hauserit,
Non fretus propriis viribus aut ope,
Rectum solus iter tendit ad ardua.
Affixus licet et totus erit Deo,
Et fructus fidei proferet uberes,
Se seruum tamen hic dicet inutilem,
Ingratumque benigni officiis heri.


page 44, image: s044

Hos Christe o animis sic tibi deditos,
Utque ad te referant omnia sedulos,
Conserua miseris temporibus precor,
Mansuetusque tuo numine protege.
Atque illos, tenebras qui medium diem
Dicunt, officii non memores tui,
Illustra placido lumine gratiae,
Illorumque doma pectora ferrea:
Nosque omnes, tua quos concilians patris
Iram, mors rapuit tartareo iugo,
Coniunctos simili foedere, paceque,
Fac tecum superis vivere sedibus.

ODA XII.

Dicolos distrophos. Versus primus heroicus hexameter, secundus iambicus trimeter: de quibus actum est in superioribus.

[gap: prosodic pattern]

Pro conservatione concordiae in Ecclesia.

QUi regis imperio quicquid fuit atque futurum est,
Caelo soloque, Ecclesiae sanctae caput:
Nos tua membra sumus per acerbae uulnera mortis
Facti, tuaeque Christe non pudet crucis.
Quanta sit, ipse vides, levis inconstantia mentis,
A te parente quae optimo atque maximo,
Quovis exagitata noto, deflectit, et auras
Captat fugaces, vana mundi nomina.


page 45, image: s045

Caligo humanis, heu, quanta in mentibus haeret,
Caligo lucis Spiritus egens sacri.
Quot sectae, et verae pugnantia dogmata legi?
Quot indirempta factionum iurgia?
Quot foveae, et scrobibus caelata tacentibus antra,
Et semitarum torta sunt divortia?
Quique prius sociis pellebant viribus hostem,
Quam dira miscent invicem nunc praelia?
Christe tui populi memor, inviolabile verbum
Parentis, et rex, atque verus pontifex,
Eice vendentes de templo sacra Simones,
Hostes tuos nostrosque non placabiles.
Nec sine discordi lacer ari quaeso furore,
Coniuncta quae fuere sanctorum agmina.
Pontificemque pium concede, piosque ministros,
Qui te unicum monstrent Parcentis filum,
Quique sacro inuigilent verbo, et se nomine dignos
Factis fideque Christiano comprobent.
Ne lupus in miseros ullus sic saeviat agnos,
Aprisque detur dissipanda vinea.
Nos sumus, o bone Christe, tuo quos ipse redemptos
Dignatus es sacro lavare sanguine,
Nos sumus in toto grex contemptissimus orbe,
Quod haeret in te plena spes fiduciae.
Nos sumus, admissi sceleris quos paenitet, eheu
Nihil merentes, te rogantes gratiam.
Respice nos, propter tua tot promissa paterna,
Quae nesciunt vere inuocantes fallere.
Erige collapsi semiobruta moenia templi,
Eius iacentes et ruinas excita.


page 46, image: s046

Inviolata tui perstent oracula verbi,
Nomenque puris praedicetur vocibus.
Ut sint unamini concordes foedere cuncti,
Vitentque acerba Christianis iurgia.
Tum qui sunt pravis (ut multi) erroribus acti,
Cedant libenter veritati cognitae:
Huic ut terrenae, superae quae illius imago est,
Sit una mens, velut caput unum Ecclesiae.

ODA XIII.

Dicolos tetrastrophos. Tres primi versus Sapphici hendecasyllabi pentametri acatalecti, facti e trochaeo, spondeo, dactylo, trochaeis duobus. Quartus Adonius pentasyllabus dimeter acatalectus, constans dactylo et spondeo. Propter extremam syllabam priores clauduntur spondeo: is qui accinitur, trochaeo.

[gap: prosodic pattern]

Pro Ecclesia, et pro vigilante praeside.

COlligit nubes violenta Cori
Vis, et humentes quatit auster alas,
Auditin vasto tumidum profundo
Navita murmur.
Cymbulae heu quantum fragili timetur,
Quae tot insanis agitatur undis,
Dum iacet ductor nimio gravatus
Pectora somno?


page 47, image: s047

Quae salus, quae spes reliqua est quietis,
Esca num monstris dabimur marinis,
Membraque haerebunt in inhospitali
Naufraga saxo?
At Deus, nostri miseratus, istum
Protinus tollas animo veternum,
Desque rectorem dubiis peritum
ocCurrere rebus.
Qui manu clavum teneat fideli,
Quique nunquam amittat, in alta magni
Semper intentos oculos levando
Sidera caeli.
Vocibus cuius per amanter omnes
Pareant: cuiusque alacres et ultro
Quae tibi soli placeant iubentis,
Iussa facessant.
Da precor cymbae modo fluctuanti
Hinc et hinc mites Zephyros, eosque
Qui ferant casus vigilanter omnes
Christe magistros.
Ut per hoc mundi mare, tuta portum
Tangat optatum, viridemque victrix
Praeferens palmam tibi, sempiterno
Gaudeat aevo.

ODA XIV.

Tricolos tetrastrophos. Omnes sunt choriambici primi duo Asclepiadei tetrametri, qualium est tota Oda undecima. Tertius Pherecratius dimeter hypercatalectus, ex spondeo, et choriambo, et unica syllaba communi. Quartus Glyconius trimeter,



page 48, image: s048

cuiusmodi est ultimus Odae quartae, et primus decimae.

[gap: prosodic pattern]

Pro iis, quorum culpa male audit excitata nuper veritas Evangelica.

AEternis odiis omnibus additus,
Nomen siderei qui patris inuocant,
Christum quique pudica
Natum virgine praedicant,
Getulus veluti circumiens leo,
Aut foeta Armeniis ut fera montibus,
Raptor cui sobolem ultra
Hircanum mare vexerit.
Heu quanta trepidum saevitia gregem
Infestat, mediis funera tristia
Campis horridus edens,
Udis sanguine rictibus,
Pastorumque fidem iam magis aggredi,
Ductoresque gregis nititur, ut ferox
Fusis praedo magistris,
Tuto carpere oves queat.
At qui magnanimi robore pectoris
Vim diram probibent, insidiis petit,
Donec retia capto
Ignara iniciat pedi.
Aufert illicita corda libidine,


page 49, image: s049

Et pravis stimulans saepe furoribus,
Molli fractaque luxu,
Non unum in facinus rapit.
Aut ardore aliquo non satiabili,
Magnarumque fame sollicitans opum,
Ut ne parcere possint
Commissis ovibus, facit.
Sic versi in populi viscera proprii,
Mites ante suis, cladibus impie
Augent omnia magnis
Crudeles rabie nova.
Quin doctis etiam saepe probantibus,
Defendunt rigidi crimen, honestaque
Turpi nomina culpae
Imponunt, sceleri scelus
Addentes miseri, multaque millia
Auertunt hominum, quos pius antea
Totos ardor habebat
Verbum Christe sequi tuum.
Qui blandis oculis aspicis omnia,
Et sancto penetras abdita numine,
Instanti prece motus,
Hoc averte nefas Pater.
Ne nostris vitiis gloria nominis
Sit contempta tui, neve calumniis
Detur causa, sed omnes
Uno te celebrent sono,
Apportetque sacris Thrax humilis side
Aris, a tumido munera Bosporo
Saevis aequora qui nunc
Armis omnia territat.



page 50, image: s050

ODA XV.

Dicolos distrophos. Primus versus heroicus hexameter, de quo Oda secunda, nona, et duodecima. Alter Archilochius dactylicus tetrameter acatalectus, ex quatuor ultimis heroici pedibus.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deus studia mortalium varia, pietatem adiungat.

INumeris studiis certatur, nec capit ullum
Cura hominum aut industria finem.
Viribus ingenii multi super astra volarunt,
Difficiles tolerando labores.
Sunt qui divitias alto mersere profundo,
Et terras adiere remotas:
Effossisque oculis quidam (mirabile) dulci
Se privarunt lumine solis.
Feruenti quis nescit adustos Gymnosophistas
Puluere, Caucaseisque pruinis?
Currit ad Antipodas, priscisque incognita seclis
Mercator vagus aspicit astra.
Hic fodit immensis e terra sumptibus aurum,
Mammonae caeca ostia pandens.
Ast alius sua rura colit, luxumque perosus,
De proprio uxorem grege vestit:
Filius utque valens non desit inutilis ipsi,
Ferre docet frigusque famemque.
Plurimus ut longo spectetur in agmine clarus,
Tergeminos suspirat honores.


page 51, image: s051

Spargat ut hostiles effuso sanguine campos,
Miles sponte pericula quaerit,
Utque procelloso moriatur in aequore nauta,
Contemnit tellure morari.
Sed qui terrenis cupiant aeterna relictis,
Et iusto pietatis amore
Accensi, ad Christum referant, animaeque salutem,
Quicquid agant, vix unus et alter.
At tu summe Parens omnem moderare laborem
(Nam studiis sine talibus aevum
Degere nemo potest) ut maxima cura placere
Sit tibi: quaeque sequi altera debet,
Auxiliis homini prodesse libenter egenti,
Aerumnisque levare gravatum.
Sic ferat unus quisque operum vitaeque laborem,
In divinum ut cedat honorem.
Nam quicunque lucrum, vel laudem captat inanem,
Quique fugacia praemia quaerit,
Exiguo vere gaudebit tempore: sed qui
Perpetua et caelestia malit,
Ille animas inter sanctas, divumque senatum,
Aeterno ponetur honore.

ODA XVI.

Monocolos. Versus omnes sunt Archilochii iambici trimetri, ut in Oda tertia primus, in duodecima ultimus.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deus tumultuantium conatus frangat.



page 52, image: s052

OPacis et concordiae princeps Deus,
Pacem relinquens, victor Orci, caelicas
Cum scanderes magnus triumphator domost
En totus in dissensionibus diu
Iactatus orbis concipit concordiam,
Alitque laetis spem bonam in praecordiis,
Discordiarum posse ventos comprimi,
Reddique vexatae quietem Ecclesiae.
Satan sed istud dulce pacis vinculum
Rumpens, suis atrox furit calumniis.
Quid lente cessas o Pater? quid amplius
Quieta turbis concitantem plurimis,
Pestem inspicis diram sereno lumine?
Puni caput nefandum, et aufer noxios
Monstri ministros, iusta sparge fulmina.
Ne glorientur, neve cristas erigant,
Obstentque sanctis impii conatibus.
Fac nomini semper studentium tuo,
Totoque pacem corde flagitantium,
O Christe vincat te iubente auctoritas.
Quod ut velint optentque cuncti, candidae
Immitte amorem cordibus concordiae.
Ac veritati nequis obstet cognitae,
Superba frange, dura molli pectora,
Clarumque caecis lumen adde mentibus.
Te solum adorent, teque solum praedicent,
Qua sol Sabaeos, quaque Iberos prospicit,
Uno omnium voces sono mortalium,
Pacisque iuncti et caritatis foedere,


page 53, image: s053

Se membra capitis esse monstrent unius.

ODA XVII.

Dicolos distrophos. Primus Archilochius iambicus trimeter, ut praecedentis Odae versus omnes. Secundus Sapphicus, qui conflatus ex pentemimeri dactylica, et iambico dimetro acatalecto, constans e duobus dactylis et syllaba longa, et e iambis quatuor, recepto per imparia ioca spondeo.

[gap: prosodic pattern]

Pro Carolo V. Augusto, in Africam eunte, contra classis Turciae praefectum.

IN efferatam iusta Zelimi domum
Carolus arma movet, solo fretoque militans,
Potentiaque nominis terret sui
Cinyphiasque domos, et Africanas regias.
Quem rebus humanis fere labentibus,
Christe fovere tuo dignare nutu principem:
Ut Christiano contumelias gregi
Quas facit hostis atrox, Sulimanum persequens,
Face atque ferro Sulimanum persequens,
Totque homines miseros intolerabilis gravi
Ut eximat de servitutis carcere.
Ac Mahometigenas, tua iuvante gratia,
Mites cruentis reddate e lupis oves:
Ut fidem in orbe alio, nec gente priscis cognita,
Australibusque subdita plagis, novos


page 54, image: s054

Inferat in populos: sententiisque dissitas
Mentes amicam cogat in concordiam:
Oenotriaeque caput, doctrina et exemplo improbum,
Et veritatis et pudoris imperet,
More sequi veterum, leges: et altam ponere
Damnatam in angelis Dei superbiam.
Mente petens Numidas illa, impiorum vindice,
Hoc inter hostes, inter aequoris minas
Christe tuere caput, fidumque sicut Iosuam, et
Davida multis nobilem victoriis:
Utque Theodosium, cui pontus, aether, Africus
Pugnabat: utque illustre Pipini genus,
Atque duces alios, pro veritate cognitos,
Sacro fove, serua, guberna numine.
Ut velut orbis habet nil maius ipso Caesare,
Sic sanctius nil noscat et felicius,
Caelicolisque nihil, summoque gratius Deo.

ODA XVIII.

Dicolos tristrophos. Versus omnes sunt Ionici acatalecti puri. Primus et secundus Sapphici trimetri, ex tribus Ionicis a minore. Tertius Alcmanius tetrameter, ex quatuor Ionicis a minore. Ultimo in loco-collocari potest paean tertius.

[gap: prosodic pattern]

Pro instaurata nuper doctrina Euangelica.



page 55, image: s055

TIbi laudes recinamus, tibi grates,
Meritorum memores Christe tuorum,
Quia noctis tenebras sole corusco pepulisti.
Fera Germania duris prius armis
Aliis a populis nescia vinci,
Sua iam colla iugo praebuit, atque obtulit ultro.
Tua cum lux venerandi sacra verbi
Micuisset, tenuem visa per umbram,
Ab iniquis, diuturnis male suppressa tenebris.
Quis ad unum referebat bona Christum?
Quis ab uno rogitabat bona Christo?
Sibi fingens proprium quisque deum, in vota vocabat.
Sacra venalia, caelum aere patebat:
Meretricisque cubili Papa surgens,
Sacrosanctas veluti sus lutulenta ibat ad aras.
Tibi laudes recinamus, tibi grates
Meritorum memores Christe tuorum:
Quia caecis radians reddere lumen voluisti.
Hominum frivola doctrina vigebat.
Gravidum femina ventrem positura,
Reperit cui facere vota Dianam: rapit alter
Modo divus tibi Neptune tridentem.
Neque Castor neque Pollux mare sistunt.
Gravis utque aere domum dextra feratur, nova poscit
Modo mercator opem numina: saevus
Nova miles, quibus hastam det et arma.
Numerum terra nec illum, neque caelum capiebat.
Sator autem maris, astrorum, et abyssi,
Quasi non ferre potens auxilii vim,


page 56, image: s056

Erat ignotus, et eius data laus est alienis.
Tibi laudes recinamus, tibi grates,
Meritorum memores Christe tuorum,
Quia totum tua sparsit radios gratia in orbem.
Subito cum tua vox aethere ab alto,
Levis Euri penetrans, horridi et alas
Aquilonis, glacialem fuit audita prope Arcton.
Vitreo flumine currens, rapis urbes,
Rapis agros, superis cognite, et omne
Memorande aurifer Albis, cithara et voce per aevum.
Pia salue, pia flore, pia persta,
Decus amplum exiguae Leucoris orae,
Tua regnis benefacta, et tua caelo merita aequas.
Nova Christum paris hoc tempore Bethle,
Nova Sarepta pium pascis Eliam,
Studiis inclita magnis, renovato inclita verbo.
Tibi laudes recinamus, tibi grates,
Meritorum memores Christe tuorum,
Quia multorum animis est fidei lux patefacta.
Tener infans placidae dum ubera matris
Trahit, aures sibi sanctis resonare
Modulis sentit, et audit puer, innuptaque virgo,
Sacra passim recini carmina vatum.
Fora, vici, plateae, templa, theatra
Variarum feriunt sidera dulcedine vocum.
Pede pressans tumidas rusticus uvas,
Et opimam subigens vomere terram,
Apud armenta, sato virgine, pastor canit hymnos.
Operosae vigilans nocte lucernae
Mulier, psalmisona voce laborem


page 57, image: s057

Minuendo, fruitur caelo, animo elata beato.
Tibi laudes recinamus, tibi grates,
Meritorum memores Christe tuorum,
Quia portae Paradisi miseris denuo apertae.

ODA XIX.

Dicolos distrophos. Primus versus heroicus hexameter: de quo quatuor locis antea. Alter Archilochius, constans ex iambico dimetro acatalecto, et dactylica pentemimeri, plane inversus cum partibus Sapphici Odae septimaedecimae. Haec autem genera primi libri sunt Horatiana, nullo omisso, quo ipse in Carminibus utitur.

[gap: prosodic pattern]

Pro cotidianis Dei in nos beneficiis gratiarum actio.

QUidquid ago, quocunque animum vel lumina flecto,
Quo cogitationibus mens penetrare potest,
Obstupeo attonitus, neque dignas Christe tibi umquam
Grates queo pro maximis dicere muneribus:
Sive diem, noctisque vices, annique meatus,
Caelumque stellatum, manus omnipotentis opus:
Sive mare insanis subiectum cerno procellis,
Vitaeque nautas prodigos tendere vela salo:
Seu picta innumeris viridantia floribus arua,
Benigna quae mortalibus dant alimenta, cibos:
Omnia quae nostros fecisti mitis in usus,
Non lingua laudes sufficit reddere nostra tibi.


page 58, image: s058

Nec varias artes, vitae ornamenta, tacebo,
Humana multo mens quibus cultior esse solet.
Cernere multarum causas arcanaque rerum,
Inconditumque ex condito noscere posse Deum.
Esse canes et equos, immansuetosque dracones,
Gratos amicis: particeps cum rationis homo,
Tam ferus, ut nullo officio benefacta rependat,
Quae de Deo semper, velut fonte perenne, fluunt.
Aut quia nemo bonis ullam persoluere tantis
Vicem potest, ut se imparem praedicet esse tamen:
Atque hac aut simili fateatur voce, supremi
Meritum parentis, supplici versus ad astra manu:
Magne Pater, cuius sunt omnia, quo sine nunquam
Comae moventur arborum, nec folia ulla cadunt:
Quam nihil humanis agnosco in viribus esse,
Et usque me obrui tuis sentio muneribus.
Cerno nec esse meum, ut tantum tibi gratus haberi
Queam, nec illud cerneret cor sine luce tua.
Si qua tamen (quae nulla potest pro munere tanto
Umquam referri gratia) at si tamen ulla potest,
Hanc sine me quoque ferre tibi. sed cum neque lingua,
Nec mens id assequi tua pro pietate valet:
Meque animumque tuo mihi tradita munere dona,
Addico et offero piis o Pater obsequiis.
Me rege, daque animum docilem, ne labara in ullum
Nefas, scelusque: nam tui muneris omne bonum est.
Utque mea Aegaeas superant delicta procellas,
Aequantque harenae pulueres aequoris Ionii:
Sic bonitas tua Christe super volat ardua caelos,
Certumque non habet, nec est umquam habitura modum.



page 59, image: s059

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber II. AD DEVM OMNIpotentem.

ODA I.

Dicolos pentastrophos. Versus omnes trochaici. Priores quatuor Glyconii dimetri acatalecti, e duobus trochaeis, et totidem iambis, vel ultimo pyrrhichio. Quintus Ithyphallicus dimeter brachycatalectus, e trochaeis duobus, iambo, et syllaba. Septem primae Odea huius libri Catulli sunt, quibus in Epigrammatis usus est.

[gap: prosodic pattern]

A Dei bonitate omnia commoda fluere mortalibus.

A Deo incipiens opus
Omne, desinat in Deum:
Nostra quo sine cernitur
Vis inanis, et irrita.
Unus omnia Christus.
Dux adit fera praelia
Frustra, ab hoste nisi Deus


page 60, image: s060

Protegat: neque copia,
Multitudoque militum
Vincit oppida bello.
Pulsa tympana subruunt
Firma moenia Hierichûs [reg: Hierichus]:
Rupta vasa fugant sono
Agmen innumerabile
Libero Gideone.
Abscidit mulier caput
Ollofernis, et in fugam
Castra conicit hostium.
Rupit et ducis impii
Virgo tempora clavo.
Namque difficile est Deo
Nil favente, nec arduum.
Tu modo stabilis fide
Permane, neque spem levem
In caduca repone.
Clara quis numeraverit
Astra? quis Libyae aridae
Pulueres? quis Atlantico
Algam in aequore? quis tuos
Inde mollis odores?
Quis tuae, precor, explicet
Christe munera gratiae?
Quaeque adesse solet piis
Usque prompta benignitas,
Quis canat satis illam?
Dantur omnia per Deum:
A Deo bona perpetim,


page 61, image: s061

Fonte ut ubere defluunt.
Nam suis homo viribus
Quid potest, sine Christo
Membra vulnere lividus
Ante qui Patris ora stans
(O amor) veniam petit,
Impetratque fidelibus,
Leniens Patris iram.
Caecus audet homo tamen,
Quas decet minime vias
Quaerere: et male viribus
Fisus ipse suis, sibi
Mortis auctor acerbae est.
Hoc veta, precor, horridas
Mentis et tenebras tuae
Luce propitius fuga.
Nulla namque homini, tibi
Christe maxima vis est.

ODA II.

Monocolos. Versus Aristophanici iambici tetrametri catalecti, facti ex iambis septem et semipede, primo tamen et tertio et quinto locis admisto spondeo.

[gap: prosodic pattern]

Deploratio indignitatis suae et divinae misericordiae imploratio.

QUis corda torqueat dolor, quid impetrare supplex
Vox gestiat, nosti prius quam linguam et ora soluam:


page 62, image: s062

Qui pectorum abditos sinus, et cordis ima lustras.
En ante me pedes tuos prosterno Christe, notum
Malum, et peractam turpiter vitam miser retexens.
Accedo mentem saucius, fac integer recedam.
Quam multa per iocos puer lasciviamque feci,
Contra parentes, quique litteras rudem docebant.
Quam multa, cum docentium rigor meiusque abesset,
Indigna moribus bonis et litteris sequebar.
Accrevit aetas, crevit et levis cupido laudis,
Dum nomen et famae decus venor fugax: tot olim
Dies locavi perdite: heu florem virentis aevi,
Vitaeque tempus aureum absumpsique perdidique:
Nam perdidisse me puto, quodcunque praedicandis
In laudibus non est tuis, et gratia peractum.
Obrepit aetas, occidit sol, anni eunt volueres,
Et reliqua vitae tibi seruire parte cesso?
Ignosce quidquid inscius sciensque perpetravi;
Ac quod venenum, caerulam draco notatus aluum,
In viscera intus condidit, fructum arboris puellae
Elusa, fraude dum metit, manu alleva fideli,
Quodque ipse crimen indies, caeco incitatus aestu,
Adiungo, tolle: nec sine irritas volare voces.
Tum spiritum para novum, purosque corde sensus,
In vineamque mox tuam iube venire Christe.
Fac in laboribus diu durem, usque perferendo
Quod munus iniuncturus es: seu me calente sole
Plantas novellas fluminis mandas rigare lympha:
Seu iungere ulmos vitibus, vel summa coniugare
Cacumina, et siluae velut lasciviam virentis
Ferro domare, inutiles ramos et amputare.


page 63, image: s063

Vel quicquid est, quo proximum licet inuars, meque
Praebere gratum pro bonis manu datis benigna:
Ut praemium cum ceteris queam tui favoris,
Sedes beatas atque regna aeterna possidere.

ODA III.

Monocolos. Versus Hipponactii iambici trimetri acatalecti scazontes, facti ex iambis, vel ex imparibus spondeis, ut trimetri Archilochii: sed servantes loco ultimo spondeum, duobus iambis semper ipsum antecedentibus. Hoc genere vetustissimi quasi hostili telo contra adversarios usi sunt.

[gap: prosodic pattern]

Ut res adversas, exemplo Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, excelso animo vincamus.

AT inter hostes et minas agit ferri
Intacta virtus, nec cadente Orione
Pallet, Sicani prensa fluctibus saxi.
Ante ora spectat vincla, nec statu mentis
Interritae movetur, avi iacet supplex,
Caecoque clausa carcere, et nigro noctis,
Vel purius refulget hesperi luce.
Praegnans laborum, fortibus dat illustres
Viris triumphos: ac ferens decus palmae,
Radicem amaram flore temperat laeto.
Princeps tropaea rara ponit ignavus,
Homoque nullo exercitus malo torpet.
Sudoris expers et periculi virtus,
Nec a viris, nec in triremibus famam


page 64, image: s064

Meretur: at quod cum labore perfectum est,
Eius viget perenne et inclitum nomen.
Quid non acerbi fortis ille luctator
Tulit Iacobus, tela dum fugit fratris,
Quaeritque sedes anxius peregrinas?
Avunculique lustra bis duo servus,
Fructum laboris saepe postulat frustra.
Dulcis necem Rachelis, atque Deborae,
Raptumque Beniaminis, orbitatemque
Chari Iosephi, mente qua putas hausit
Nonne infideles Sichemis datas dextras,
Tot innocentes ense delitos? nonne
Dinam stupratam, et ingredi patris vivi
Ausum thoros Rubena; mortui Iudam
Nati: nurum hic, novercam ut ille spurcarat:
Aures seniles vunlnerasse credendum est?
Aevo trementem vix gradum ferens, terra
Deo iubetur cedere e Palaestina.
Nec est minora passus Isai natus,
Qui bis petitus lancea, exiit telum,
Quique exsul hosti credidit Gethaeo se.
Saulem, Goliam, Achitophelum, Doegumque
Et Absolonem cum Siba, Semeiaque,
Unus tot hostes sustinens, et a plebe
Saxis petitus, a Gigante romphaea.
Quanto sacerdotum dolore percepit
Caedem? suorum quo tulit luem planctu,
Grassante peste? quam molesta nati mors
Fuit tenelli, tam dolendus incestus,
Cladesque mox secuta turpis Ammonis.


page 65, image: s065

Plangens gemensque perfido pios fletus
Dat Absoloni: neu veniret ad canae
Laetus senectae limen, exstitit causa
Novi tumultus contumax Adonias.
Non ulla Paule te chelys satis cantet,
Si sentiat tot plectra, quot trahit Cydnus
Claro lapillos alueo. fugas ex his
Specta locis in illa, tam vagus nemo.
Specta pericla, nemo plura tellure
Tulit, marique quid? docendo quam duri
Vicit molestias laboris in tota
Vita in quietus? carceres quis et vincla
Canat per omnes orbis inde et hinc partes
Caedentium sunt saepius manus lassae,
Quam lassa Pauli terga, ferre pro Christo
Plagas nec illum saxeus potest imber,
Nec horridus Neronis ensis, a mentis
Altae statu movere: sponte se praebens
Accepit ictus, uultu et ore placato
Flavi rigat cruore Tibridis ripam.
Resistere autem qui cupit, preces illi
Dandae perennes, atque firmiter mens est
Levanda ad astra. nempe dat Deus certam
Victoriam, tantum fide preces plena
Piae ferantur. Impetrat fides
Hoc o pater supreme, et o Deus verax,
(Qui te colentes usque ad inferos mittis,
Ut eleves ad alta: quique castigas
Bonos, thronis ut colloces honoratis)
Largire non mortale pectoris donum.


page 66, image: s066

Veram fidem, constantiamque nictricem:
Et adde tantum quaesumus tuis robus,
Quantum tibi audent credere, o Pater fide:
Ut cuncta Christi adversa per tui mortem
Vincamus, atque Spiritu sacro ducti,
Cursum beatam dirigamus ad vitam.

ODA IIII.

Monocolos. Versus Phrynichii Ionici Galliambici tetrametri acatalecti, ex paeone tertio, epitrito secundo, paeone tertio, paeone quarto, vel proceleusmatico. Hoc genus apud veteres Latinos semel tantum in Catullo legimus, et semel e recentioribus in Hymnis utitur eo Marullus.

[gap: prosodic pattern]

Ut ille nobis illucescat dies, qua post mortem sempiterna cum Deo felicitate fruamur.

QUid in his iacere vinclis? quid in his fragilibus ac
Luteis dolere membris cupio? bona propria
Stolide moratus, hoc prospiciens iterum animam
Decoratam honore, post mortem alio incipere loce
Meliore vivere? haud secius ac rosa Syrio
Viridis resurgit horto, spoliata per hiemem
Foliis, odoreque ipso mihi dicere animus est
Vehemens cum Apostolo: Gestio, gestio posita
Subito evolare mole: ardeo visere patriam
Alio loco paratam. Quid enim est in hominibus
Sceleris, doli, laboris vacuum? stabile quid est
Perituro in orbe? nostris (miserum) quid operibus


page 67, image: s067

Studiisque vanius? respice quaeso vigilias
Sapientium virorum, sola, sidera, maria
Penetrantium ingeni praeceleris beneficio.
Subitos revolue casus, sibi regna vel alias
Auide expetentium res. reputa quoque variae
Nimis, atque inanis aulae strepitus, odia, dolos,
Tumidamque purpuram. colliga denique reliquae
Sua damna iuncta vitae. quot enim mala soboles,
Quot adultera uxor, et non sibi fida familia
Cruciat, laborque ludit? neque pellere patitur
Rabidam famem, nec ex pauperie eripere, quasi
Adamante vincta colla. ut taceam innumera alia,
Quibus hinc et hinc, ut in naufragio ratis, agitur
Hominum caduca vita, et Zephyro dubia magis.
Nihil ergo cum sit illis superum simile opibus,
Neque maior ulla lux corporis atque piae animae,
Nisi quam fide paramus, moriendo:cape Pater,
Cape vota te rogantum, ac regenos, mare per ferum
Bene navigando, portu ut subeamus. ca modo
Veniat dies cito, quas levis in sua reditus
Cinis ipse membra, tandem aetheriam patriam habitet,
Videatque conditoris pretiosa bona sui.

ODA V.

Monocolos. Versus sunt Phalaecii hendecasyllabi trimetri brachycatalecti, e spondeo, dactylo, et trochaeis tribus.

[gap: prosodic pattern]

De vera Christianorum felicitate: et pro ea consequenda, precatio.



page 68, image: s068

SUmmam quae doceant salutis, haec sunt,
Cunctis mente tenenda Christianis:
Veri cognitio Dei, suique,
Nostri debita, proximique cura,
Cor mundum, moderata lingua, castum
Os cum lumine, dextra liberalis,
Contenta exiguo suoque vita
Incorrupta fides, amorque constans:
Mens non ebria rebus in secundis,
Nec depressa metu gravi malorum,
Sed quam spes bona seruat, inque rebus
In Christum facit omnibus tueri.
Haec illa est sapientia ore summi
Patris tradita, filiique vita.
Hanc nos ut teneamus, hanc sequamur
Omnes, effice Christe, disciplinam:
In quam tot modo saeviunt Nerones,
Armatique furore Iuliani.
Sed tu terribiles minas proteruis
Euris, Carpathiisque da procellis.
Sic quando vituli aut ovis cruorem
Iam spargi placidis vetas in aris,
Nos votis, precibusque cantibusque,
Grati munera pectoris feremus.

ODA VI.

Dicolos tetrastrophos, carminis genere conveniens cum prima huius libri Oda, una tantummodo strophe detracta.



page 69, image: s069

[gap: prosodic pattern]

Ut in cogitationibus sanctis cum fide et constantia perseveremus

CUius auxilio malum
Omne vincimus, et iugum
Carnis excutimus grave,
Christe mitis adesto.
Nam tuo sine spiritu
Nulla lux animis inest:
Nec datur, nisi praelia
Te gerente, triumphus.
Saepe proposito in bono
Fixa mens, nec humi tenens
More lumina bestiae,
Alta cogitat, atque
Ipsa se sceleris ream
Odit, ac nimium dolet,
Non tuum minuisse se
Paenitendo furorem.
Mox tamen velut Africis
Prora Syrtibus incidens,
Est resistere inefficax
Fluctuantibus undis,
Pristinumque relabitur,
Heu sui immemor, in nefas:
Ac bonum ante oculos situm
Caeca noscere nescit.


page 70, image: s070

Unde tam glaciat cito
Pectoris calor igneus?
Unde mentibus ingruunt
Tam repente tenebrae?
Scilicet gravis horridi
Causa nota mali, nec ex
Propriis homo viribus
Recta perficit umquam.
Omnis aethere gratia
Per fidem datur, ac preces
Ad Deum assiduas, pio
Corde quas homo fundit.
Atque cum placido voces
Ore nos bonus, et tuam
Impigre iubeas opem
Christe poscere cunctos:
Ergo confugientibus
Nunc ad auxilium tuum,
In bonis stabilem precor
Semper adiice mentem.
Nec sine in facinus trahi,
Prona ah ah nimis in malum
Corda, deque statu bono
Deici satanae astu.
Luceat pedibus meis
Fax sacri bona Spiritus:
Et regens animum meum,
Integrum tibi seruet.
Ut statim fore pessulus
Cedat, optime cum tuo


page 71, image: s071

Forte pectoris ostium
Christe numine pulsas,

ODA VII.

Monocolos. Versus Antispastici Angelici, ve Diomedes appellavit, acatalecti, ex epitrito quarto, vel ditrochaeo, iam bis duobus, trochaeis duobus, amphibrachy vel bacchio constantes. Hoc genus in Catullianis est, atque rarissimis.

[gap: prosodic pattern]

Astantis baptisimo pueri infantis, precatio.

TE rogo Pater, atque te Nate, teque ab utroque
Qui procedis, utrique coniuncte, Spiritus alme,
(Namque huic nunc puero, sacri qui renascitur unda
Baptismi, numeroque caelestium sociatur,
Nomen militiae sacrae dans, facillimus afflas,
Et foves triplici saepius mente voluere facti
Quaeso da mihi, saepius mente voluere facti
Iura foederis, et fidem quam spopondit amicus,
Non ulla violare culpa, nec in vetita hostis
Castra currere transfugam: nec bonumque piumque
Linquentem Dominum, sequi sponte signa tyranni,
Vexillum aspiciens crucis, fulgida acer ut arma
Pugnando quatiam, et fide caritateque speque
Firmus, non timide per hostes ruam truculentos.
Ne tristem metua necem, aut quidquid usque malorum est,
Horrescam: ut rude doner, et veste purus in alba,
Quae certet nive Sionis, quaeque lacte recenti,


page 72, image: s072

Qualem fontis aqua renato induit mihi mystes,
Caelestes adeam domos, atque lucida regna,
Et promam meritas Deo voce perpete grates.

ODA VIII.

Monocolos tetrastrophos. Versus Anapaestici trimetri hypercatalecti, Parthenii facti e tribus anapaestis, et syllaba communi: vel (si heroici dimensionem sequimur) e syllaba longa, vel duabus brevibus, dactylo vel spondeo, dactylo, spondeo, qui pedes heptamimerim heroicam efficiunt. Quae nunc sequuntur genera, ad finem usque libri huius, sunt Aurelii Prudentii, qui primus suam lyram ad laudes Dei omnipotentis, et martyrum sanctorum praeconia adhibuit.

[gap: prosodic pattern]

Sumentis corpus, et bibentis sanguinem Domini, oratio.

SI corpora nostra lavamus,
Gemmisque ornamus et auro,
Cum splendida forsan amici
Domus est adeunda potentis:
Quo mentis honore, quibusque
Ornatibus atque paratu,
Epulas caelestibus ipsis
Venerandas cultus adibo?
Tunc mens ornata placensque,
Cum pressa gravamine multo,


page 73, image: s073

In solo quaerit et uno
Christo veniam atque favorem.
En porrigit ipse, iubetque
(Quid sumere tarde recusas?)
Partitum mandere panem,
Pateramque haurire cruoris.
Tribuens hoc foederis instar,
Corpus reddamur ut unum:
Genitor ceu dives et amplus
Natis bona parta relinquit.
Idem qui dulcia manna
Populis largitus Ebraeis:
Qui dura e rupe dedisti
Gratas sitientibus undas:
Sis nobis Christe, rogamus,
Tu potus et esca salutis:
Humanos sanguine delens,
Inopum miserate, reatus.
Da cor pietatis amore
Flagrans, peccato inimicum,
Sanctique et labe carentes
Veniant in pectora motus.
Ita mens mea diligat omnes,
Aliis seruire parata,
Pendens cruce sicut in altae
Immundam Christe piasti.
Absit tremor omnis et horror,
Si uultus forte tyranni
Instet, iubeatque tenaci
Rigidum decedere mente.


page 74, image: s074

Haec qui per sacra fidemque
Habitat penetralia cordis,
Meus est quoque factus, et ille
Pars nostri corporis idem.
Quae cum benefacta recordor,
Mensque inflammata coegit,
Me corporis atque cruoris
Epulas gustare salubres:
Te tempore laudibus omni
Cantem, venererque, colamque.
Et per quam parta salus est,
Mortem contempler acerbam.

ODA IX.

Monocolos tetrastrophos. Versus Archilochii iambici dimetri acatalecti, de quorum compositione libro primo satis dictum. Usitati maxime sunt in hymnis Ecclesiasticis.

[gap: prosodic pattern]

Pro doctrinae caelestis conservatione, et eius profitendae constantia.

O Christe, rector optime,
Verbum Patris, fili Dei,
Nunquam querelis supplicum,
Piisque surde vocibus:
Quam protulisti de sinu
Parentis, ante incognitam


page 75, image: s075

Doctrinam, et hoc miserrimo
Tuere puram tempore.
Laudet tuum nomen quoque
Ventura mox aetas: gregem
Mortem in tuam salubribus
Aquis novatum respice.
Ut es, tuae caput mane
Tu sole Christe Ecclesiae.
Qui de pependisti cruce,
Unus salutis auctor es.
Cur hanc salutis semitam
Foedo Bahali dedita
Turba obstruit? contraria
Christo obtinens iam nomina?
Haec mortuorum mortua
Peti probat suffragia.
Haec sacra conculcans, tuum est
Furata templis poculum.
Praefert pudicae coniugis
Impura Dalilae oscula:
Et conditos Deo cibos
Aut vendit, aut sumi vetat.
Cerne in tuis subselliis
Quali renidet purpura?
Ecclesiaeque pauperi
Donata devorat bona.
Hanc ante compta Herodias
Ducit choream, eheu tuis
(Vides id ipse, et sustines?)
Monstrum ministris horridum.


page 76, image: s076

O Christe inevitabilis
Iudex futuri seculi,
Per te necem, per te tua
Christe ob secramus vulnera:
Immitte nobis fortia,
Hos stare contra, pectora,
Et blanda posse subdolae
Venena linguae noscere.
Ne nos eorum terreant
Voces, malum minantium:
Neu lubrica aspici nimis
Superba saltatrix trahat.
Haec est, capit quae callido
Fucata uultu Hypocrisis,
Quae docta mobiles choros,
Se mille gyrat flexibus.
Modo ad potentum accommodat
Verbum tuum ludibria:
Modo retractat quod prius
Dictum asserebat caelitus.
Tu solus heroas facis,
Tu solus acres spiritus
Das Christe. nam mortalium
Nil audet imbecillitas.
Tu solus improbum lupum
Arces piis ovilibus.
Tu solus ungue uulturis
Mitem columbam liberas.

ODA X.

Monocolos. Versus Archilochii trochaici octo



page 77, image: s077

metri catalecti. Imparibus locis solum habent trochaeum, paribus vero vel trochaeum vel spondeum: extremam syllabam abundantem, communem.

[gap: prosodic pattern]

Ut corruptum temporum statum emendet Deus, et in meliorem reducat.

TAnge plectrum Musa, carmen ut se nemus flebile,
Utque lamentemur orbis iam senescentis mala.
Ecce Christus excitavit caelitus diem suum,
Regna Patris ut per orbis universi circulum
Panderet, suaque sparsum voce cogerer gregem,
Quem sibi mundi ante legit conditi primorida.
Sed suae quando saluti (triste) pertinacius
Obstiterunt Christiana iactitantes ne mina?
Qui sedent Apostolorum grandibus subselliis,
In tenebris ambulantes, ceteris lucem negant,
Et velut Molossus ante mutus excubat fores:
Sic lupo ipsi saeviente, soluere ora nesciunt.
Pro Deo Deique verbo vana dormientium
Somnia admirantur, atque serviunt: ventri suo,
Omniumque diffluunt libidinum lascivia,
Membra Christi persequentes ense flammis, flumine
Noxiis eos sequuntur principes vestig iis,
Qui velut nepos Iessae, perditi luxu colunt
Sidonis deam, et Segestae, teque Thebarum patrem,
In popinis, in choreis, in ferarum saltibus
Vera inesse existimantes pectorum solatia.


page 78, image: s078

De Deo nil cogitando, sceptra qui rerum dedit.
Quique credidit suorum vitam opesque pauperum,
Non tyrannos esse mandat, sed parentes et duces.
Disciplinam uulgus odit, atque legum vincula
Spernit, artibusque vivit deditum turpissimis.
Impios amare cultus, et sequi idololatras,
In Deum caeli, proterue dicere in Christi crucem,
Sabbathumque polluisse, paene ludus factus est.
Spreta caritas parentum, tincta caede dextera,
Et fides thori soluta, cum dolis calumniae,
Pravus omnis appetitus, iam merentur praemia.
Haec adhuc lentus sereno Christe cernis lumine,
Ne statim perdas, sed ut des paenitentiae locum.
Cum sit ergo munus illud proprium ac dignum Deo.
Esse saluos velle cunctos, et reis ignoscere:
Flecte corda quaeso mitis omnium mortalium,
Ut tuo verbo relictis pareatn mendaciis,
Nouerint ut se suique dignitatem muneris,
Et Deum vere dolentes corde et ore mitigent.
Ventre Ionas in balenae flevit, et precatus est:
Audiunt David Achabque verba se monentium,
Effugitque mortem uterque: flexit et Ninos Deum.
Sint sacerdotes pii, sint veri amantes principes,
Et sequatur vulgus ipsos, iusta ne nos opprimat
Ira vindictae supernae. floreat regnum tuum,
Et reduc tibi placentem temporis laeti statum,
Ut vocentur dura ferri priscum in aurum tempore

ODA XI.

Monocolos. Versus Glyconii Choriambici in metri acatalecti, ex spondeo, choriambo, et iambo



page 79, image: s079

vel pyrrhichio, qualis est quartus Odae quartae libri primi.

[gap: prosodic pattern]

Ne in res caducas intenti, bona vera et immortalia perdamus.

FElicem ter et amplius,
Qui caelestia cogitat,
Nec mortale nimis sapit.
Nam dum vivimus, atque mens
Caeco carcere clauditur,
Haec crates lutea impedit,
Ad caelum, unde genus trahit,
Pura et libera ne volet.
Vitae cura fugacis, et
Ardor non licita appetens;
Et largae studium rei,
Imis visceribus latent.
Dum mensesque diesque eunt,
Annis et nova singulis
Incumbit scelerum cohors;
Dulces illecebras item
Et vitae varios iocos,
Paupertas, dolor, et pavor,
Et mentis mala gaudia
Turbant: morbus, et orbitas,
Et durum crucians labor,
Ver carpunt breve corporis.
Quid prodest, grave Lydii
Auri pondus, et arua si


page 80, image: s080

Proscindant Calabri boves?
Quid si Gadibus Africa
Adiungatur, odoraque
Stillent arbore balsama?
Linquenda ista nepotibus
Ingratis, neque conferunt
Ad vitae requiem: neque
Mortis tela refringere,
Aut saxum tumuli valent.
Nudos prima videt dies,
Nudos auferet ultima.
Numquid Sauliadem fides
Texit? num sapientia
Pulchrum Bersabeae genus?
Non laudata scientia,
Nec virtus nece liberat.
Iussu vina patris fugit,
Recchabi domus inclita:
Tandem ducere cogitur
Mortis pocula luridae.
Omnes scilicet ibimus,
Certi de nece, de die
Incerti, tamen ibimus.
Nam quo nascimur a die,
Ad mortem properamus, et
Cunctis scribitur una lex.
Da Christe, omnipotens Deus,
Ut sic omnis agat caro
Aevi tempora lubrici:
Ne dum spem sequitur levem,


page 81, image: s081

Amittat bona caelitum.
Nil nos abstrahat inscios,
Aut fallat specie boni
Incautos: animus quoque
Momentis pute omnibus,
Quam sit vita fugax, dies
Mortali ut nimium breves,
Et tu conditionibus
Vitri, quod cito frangitur,
Custodi, rege, sustine.
Nam nos progenies tua
In vita sumus, et nece.

ODA XII.

Monocolos tetrastrophos. Versus Anacreontei dimetri catalecti, ex iambo vel spondeo, iambis duobus, syllaba una communi.

[gap: prosodic pattern]

Ut in vita veritatis, spiritu sancto duce, maneamus et conservemur.

VOtis meis adesto,
Qui conditum ante mundum,
Chaos super profundum
Sacro impetu volasti.
Quae sit Patris voluntas,
Quod certum iter salutis,


page 82, image: s082

Ex intimis medullis
Mens scire concupiscit.
Si rectus ambulavi,
Et imperata feci,
Ductum et tuum secutus
Veri quid apprehendi:
Fac ardor augeatur
Caelestis ille, neve
Vanescat avolantes
Elatus in favillas.
Sin devians malignas
Iui vias, et eheu
Pro veritate falsum
Deceptus approbavi:
Monstrans iter relictum,
Cor instrue atque forma,
Inscitiaeque tetras
Procul fuga tenebras.

ODA XIII.

Tricolos tristrophos. Versus omnes sunt choriambici acatalecti. Primus Glyconius trimeter, secundus Asclepiadeus tetrameter, e quibus libri primi Oda quarta constitit. Tertius Callimachius pentameter, e spondeo, choriambis tribus, iambo vel pyrrhichio.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deus poenas de Turca sumens, exemplum orbi terrarum statuat suae iustitiaeque patotentiae.



page 83, image: s083

IAm vox deficit, et suo
Non lingua officio fungitur amplius,
Torpent corda malis, et lacrymas dat dolor aridas.
Audi summe pater Deus,
Cui caelum domus est, terraque subiacet,
Cuius nemo manus terribiles vindicis effugit.
Tandem extolle oculos pios,
Ut cernas populi triste iugum tui:
Expergiscere, nec relliquias hostibus obice.
Nam quantum Libya excitat
Ventus pulueris, en tos gladios Athos
Stringit, tot volucres mittit equos, tot Rhodope viros.
Tellus mota tremit pedum
Pulsu, cornua nunc et litui strepunt,
Et trux ira faces in medios conicit igneas.
Lunae fulget in agmine
Cornu, signa volant Thracia lanceis,
Bellumque Ismariis dira manus mentibus inferunt.
Dux ipse aeneus aeneum
Curum immanis agit, nec timet in Deum
Te nostrum absque modo verba furens impia dicere.
Hunc curru, Antiochum velut,
Deturba, et satia visceribus canes,
Utque Eglona gravem praevalida transige dexterat
Euxino pereat freto,
Ut Memphis pelago nigra perit rubro:
Aut castris tumidus feminea nocte cadat manu.
Sic in frusta secetur, ut
Cultorum ipse ferus membra secat Dei,
Ut regem Helcanides dilaniat ferro Amalechtiden.


page 84, image: s084

Huius, Sennacheribis ut,
Nocturnas gladio percute copias,
Ferrataeque rotae tracta viis corpora transeant.
Si cui parta fuga est salus,
Murorum intereat pressus ab aggere,
Ut seruata Syri conciderunt agmina principis.
Aut si cui manus hostium
Captivo indiderit vincula, de iugo
Montis praecipitetur, Seyri ut contigit accolis.
Hostes nominis ut tui
Divinam trepident usque potentiam,
Edoctique sciant quae malades regibus impiis.
Et ne quis tibi dedito
Insultet populo, qui facit irrita
Nunquam vota, modo non dubio pectore flagitet.

ODA XIV.

Monocolos tetrastrophos. Versus Alcmanii, qui et Phalisci, dactylici trimetri hypercatalecti, ex heptamimeri herocia: hoc est, dactylis tribus, et superflua syllaba communi.

[gap: prosodic pattern]

Quod amissum salutis et dignitatis gradum Christus sua morte generi humano restituerit, gratiarum actio.

QUis tua munera magne Deus
Dicere? quis numerare valet


page 85, image: s085

Crimina nostra, quibus meriti
Interitumque necemque sumus?
Quae bona primus habebat Adam
Culta tenens, dominusque loci
Pomiferentis, et imperio
Cuncta regens animata suo?
Sed subito deus esse cupit,
Heu mihi, quod fuit ante lutum.
Noscere uult bona, vultque mala,
Flere, queri, lacrimare, mori.
Parce precor scelerare manus,
O homo, nec nimis alta sapi:
Omnis enim, nisi iussa facis,
Posteritas tua facta luet.
Cur agitas nova consilia?
Ecce superbia tollet atrox
Haec ea quae tibi, quaeque tuae
Dat bona, candida simplicitas.
Ante soli dominator eras:
Si sitis, aut erat orta fames,
Innocuas tibi silua dapes,
Innocuam dabat hortus aquam.
Mox tamen exsul, egenus, inops
Quaerere cogeris orbe casam,
Graminaque et fruticos minuens,
Exiguo coquis igne cibum.
Dumque in agris alimenta paras,
Saepe per arida membra madens
Sudor iit: neque cura die
Defuit, aut tibi nocte dolor


page 86, image: s086

Quae socio cubat Eva thoro,
Arbore noxia mala tulit.
Sollicitat tua corda Cain,
Promptus ad arma cruenta puer.
Fonte aliquo velut unda fluit,
Crescit et amne subinde novo:
Sic miseris tua culpa fuit
Causa mali, scelerumque mare.
Haec supera Pater arce videns,
Seminis in genus aetherei
Non tulit anguigenas facies
Sceptra tenere superba diu.
Seque satum, pariterque Deum
Corpore vestit, et esse iubet
Verbum hominem, bone Christe tuis
Omnia subiciens pedibus.
Cum trabe celsus in arborea,
Atque latrone tenente latus,
Crimina nostra cruore pias,
Altaque pandis ad astra viam.
Ecce patet Paradisiacum,
Culpa quod ante serarat, iter:
Iam nemus illud adire licet,
Quod draco saevus ademit Adae.
Nunc coluber tibi victe caput
Virginis atterit ille puer,
Stirpe creatus ab Isacida,
Rex populi dominusque sui.
Pallida mors iacet ante pedes,
Anguis et infera regna gemunt:


page 87, image: s087

Mitior est gravis ira Patris,
Imperium in cruce Christus habet.
Haec etiam superata mihi,
Exitiumque malumque dare
Iam nequeunt: quia Christe tuo
Noxia sunt minus auspicio.
Corpore dum mihi sensus inest,
Te mea vox sine sine canat:
Seu nequit eruta lingua loqui,
Cor tamen haec benefacta sonet.

ODA XV.

Dicolos distrophos. Primus versus Archilochius, mixtus ex Bucolico tetrametro, et trochaico dimetro brachycatalecto, qualis primus Libri primi Oda prima Aiter Hipponactius iambicus, cuius generis etiam ultimus Odae octavae Libri eiusdem.

[gap: prosodic pattern]

Ut amicorum merita, quibus pares esse ipsi non possumus, in caelis reponat Deus.

CHriste parens aperi praecordia clausa, mentiumque
Sinus tenebris horridis opertos.
Ut bene qui faciant, et qui bene consulant, amicos
Noscam, malorum in tam frequente turba.
Saepe quod esse putas fidum, tacite nocet, latentque
Sub flore Hymetti Colchidis liquores.
Hoc in amicitiis contingere, vita nostra testis,
Periculisque scimus eruditi.


page 88, image: s088

Da precor ut fugiam, qui sunt fugiendi: et impiorum
Ne miscear gregi, insciensque peccem.
Da quoque, qui memores fecere sui, merendo pulchre,
Colam perenni amemque caritate.
Qui sua consilia in rebus mihi fida turbulentis
Impertiere candidi, nec umquam
Deseruere malis pressum, neque sunt manere passi
Errore in ullo mentis atque morum.
Qui tenerum monuerunt, quique ferocia tumentes
Fregere stulti pectoris calores.
Quasque vices nequeo persoluere tam piis amicis,
Tu Christe celsi redde in arce caeli.

ODA XVI.

Monocolos tetrastrophos. Versus sunt Alcmanii, vel (ut alii annotarunt) Alcaici dactylici acatalecti, facti ex pentemimeri iambica, dactylis duobus, vel propter extremam syllabam communem, ultimo cretico.

[gap: prosodic pattern]

Impositam unicuique afflictionem, eamque ut animo forti et magno feramus.

NOn ulla sic est certa serenitas,
Quam non procellosi inter, eant dies:
Sic parte ab omni nemo beatus est,
Qui non malorum casu aliquo ingemat.


page 89, image: s089

Supremi enim quam progenies Dei
Tergo innocenti sustinuit crucem:
Hanc ille eandem, pondere non tamen
Aequali, amicis imposuit suis.
Prudens ut auri vim probat artifex,
Fornace quando versat, et ignibus:
Sic quos paterno pectore diligit,
Purgat, malorumque igne probat Deus.
Non sic Auerno proxima littori
Ora ardet, aut sic oppositum inclitae
Sirenis urbi Vesuvii caput,
Ambobus aut his Aetna furentior:
Nostris ut ardent visceribus, dolor,
Curae sequaces, et trepidus metus,
Non ob sequentes liberi, et improba
Coniunx, amicorumque fides levis.
Morbisque quando corpora languidis
Torquemur, et rerum barathrum omnium
Venter laborat, vixque humili sinit
Vitam enecatam efflare domuncula.
Quid damnum honestatis memorem grave,
Raptos honores, exilium, fugas,
Armisque adempta hostilibus omnia?
Quid servitutis vincula ferreae?
Haec praeter, in nos fulmina caelitus
Pugnant, procacesque aequoribus noti,
Saevaeque siluis membra trahunt ferae,
Imumque motu concutitur solum.
His ad probandas uteris ignibus
Mentes tuorum, ut cognita plurimis


page 90, image: s090

Virtus malis, et sub cruce stans tua,
Lumen coruscum clarius efferat.
Maiora nostris sed Pater optime
Ne pone quaeso pondera viribus:
Aut si quod incumbit gravius malum,
Clemens paterno praesidio alleva.
Si stant tui immortalia filii
Promissa nobis: at prius in chaos
Orbis redibit, quam levem in aerae
Caelestis oris vox fluat irrita.

ODA XVII.

Dicolos distrophos. Versus iambici catalecti. Primus Hipponactius trimeter, secundus Euripideus dimeter, e puris iambis compositi.

[gap: prosodic pattern]

Quid a Deo auctor petat, quidve petendum censeat.

QUid arva sunt Calabriae feracis,
Quid Hybla, quidue Hymettus?
Quid est Eoa concha, quid Sabaei
Odora virga thuris?
Quid aureas agens Iberus undas?
Quid est Phrahatis aula?
Ut a Deo ista flagitem rogando,
Et impleam astra votis?
Agrum metas, cui Deus metendum
Dedit, legasque mella.
Ad Herculis lucrum petens columnas,
Solo marique curras,


page 91, image: s091

Ut ambules decorus ostro et auro,
Manu ut potente sceptrum
Geras, bibasque gemmeis Falernum,
Age inquietus aevum.
Sit innocens mihi, latensque vita,
Doli inscia et timoris,
Beata copiis suis, honeste
Et absque fraude partis.
Et ut laboribus queam, datisque
Negotiis praeesse,
Lues molesta, corporisque longi
Eant procul dolores.
Quies meae modusque sit senectae,
Laris domus paterni:
Amicus inde sit fidelis unus
Et alter, in secundae
Malaque re, status levamen omnis.
Nive albicante fronte,
Fruar laboribus meis, iuventam
Videns bene institutam.
Serena stella fulgeat, supremum
Diem vehente fato,
Ut expeditus hinc cam, inque Christo
Necis severa vincam.
Hoc in fideque speque supplicanti
Pater benigne praebe:
Et imperita mens, vetante carne,
Nequit quod intueri,
Hoc adde sponte. nam tui, quod usquam est,
Favoris, omne munus.



page 92, image: s092

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber III. AD DEUM OMNIpotentem.

ODA I.

Dicolos tetrastrophos. Primi duo versus Alcaici choriambici acatalecti, ex iambo, bacchio, choriambo, iambo vel pyrrhichio, Postremi duo Pherecratii heroici trimetri hypercatalecti, ex heptamimeri heroica, hoc est, ex tribus pedibus hexametri, et semipede. Quae sequuntur genera, Boethii sunt, et aliorum.

[gap: prosodic pattern]

Precibus a Deo per Christum omnia impetrari.

DAturus aris munera, seu preces,
Et ante summi stans oculos Dei,
Mox quicquid fellis amaro
Circumfers pectore, pone.
Tibine speras, ac precibus tuis
Deum futurum propitium, aut bonum,
Si nun quam crimina lapso et
Erranti sponte remittis?


page 93, image: s093

Remittis autem, tum potes ad Deum
Adire liber: non is in aera
Disperget vota, sed aurem
Ultro in clin abit apertam.
Nec haesites hic, si minus esse te
Videbis aptum non ea dignitas
In nobis rite rogandi,
Sed caelo mittitur alto.
At ille rerum conditor omnium,
Et inferorum cum superis potens,
Qui solus damnat, et unus
Rectis dat praemia factis:
Imago cuius, virginis in sinu
Quievit, et terras coluit caro,
Qui per spirabile numen
Se dives fundit in omnes:
Preces repellit, quas vacuus fide,
Et haesitanti pectore murmuras,
Tum festis dona nocentum
Iratus submovet aris.
Pete ergo fortis: quid quid homo petet,
Id impetrabit nomine Filii,
Qui culpam ante ora Parentis
Humanam morte refutat.
Hic ille nos, qui sponte vocat Deus,
Trahitque dictis dulcibus: obviis
Qui non dubitanter adorant,
Nullos non excipit ulnis.
Domo quis arcet Lamechidi necem,
In obruti iam fluctibus orbis? et


page 94, image: s094

Pelusi rege sequente,
Quis Mosen seruat ab undis?
Quibus Philistae viribus occidunt,
Bis irrigantes sanguine pulverem?
Quos vomer, malaque fregit
Tarde incedentis aselli.
Preces tonantem conciliant Deum,
Levantque poenae promeritae malum,
Avertunt bella, famemque,
Et pestem dira minantem.
Vere gementem de Babylonio
Preces Manassem carcere liberant:
Et regi triste querenti
Producunt tempora vitae.
Quod imminentis barbara Turcicae
Pressere nondum tela tyrannidis:
Paucorum nocte dieque
Euincunt vota bonorum.
Pater tuum per maxime filium
Adesto nobis: cordibus utque te.
Non lingua atque ore rogemus
Tantum, o mitissime praesta.
Repelle praesentis mala temporis:
Vel illa, commotus prece, mitiga:.
Mentisque ostende paternae.
In iusto signa furore

ODA II.

Dicolos distrophos Primus versus heroicus hexameter, satis ex superioribus notus. Alter Alcmanicus dactylicus acatalectus, ex tetrametro Bucolico,



page 95, image: s095

ad dactylos admittens omnibus in locis spondeum indistinete. Constat autem ex initialibus quatuor pedibus hexametri: ut ex finalibus, qui mox sequentur in Oda quarta.

[gap: prosodic pattern]

Ad tollendam pectorum humanorum de promissis divinis dubitationem.

QUi cupit optatas laetus decerpere messes,
Et distendere frugibus horrea:
Ille rubos, sterilesque extirpat falcibus herbas,
Alituumque greges fugat improbos.
Qui uult ad caeli superas se attollere sedes,
Cumque Deo sacra verba loqui cupit:
Abiciat pavidae quaecunque obstacula menti
Horror peccati incutit, aut pudor:
Accedatque side plenus, precibusque fatiget
Nunquam polliciti immemorem Deum,
Cuius promissis alacres, et voce vocati,
Ora quidem nunc libera soluimus.
O Pater, et patrio veniens spiramen ab ore,
Compar cum Christo, et Deus unice:
Nempe Deo genitus Deus, atque ab utroque coruscans,
Verum intus speculum, et speculum foris.
Excute de fragili tenebrosa oblivia corde,
Et caliganti da sensui
Lumen ut intente promissum spectet in omne,
Iurantisque habeat rata foedera.


page 96, image: s096

Namque fere haerentes incredula turba vagamur,
Acta ut pluma furente volat noto.
Dumque tibi timide considimus (o scelus ingens)
Mendacem arguimus vocem tuam:
Qua tu propositique tenax, verusque bonusque,
Et pulsare iubes, et poscere,
Nec sinis orantes ullam a te ferre repulsam,
Opponisque adeuntibus obicem.
Quod si etiam capiant genitricem oblivia nati,
Quem tenerum ventre atque sinu tulit:
Tu tamen excipies desertum, ulnisque fovebis,
Non fallax spes rebus in ultimis.
Testis Niliacae partus miser ille, repellit
Quem Sarae gravis ira penatibus.
Et dubitamus adhuc te velle audire querentes,
Quorum vota intelligis ante, quam
Formet lingua sonum, tenuesque ferantur in auras
Compressis suspiria pectoris.
Terrores quantos viden illaetabile bellum,
Et discordia flebilis inferant.
Pugnat ab aurora Thrax impius, instat ab austro
Corporibusque animisque ferox malum.
In nostrisque habitant non pauci moenibus hostes,
Hostes Christe tui quoque sanguinis.
Quid tamen ira canum possit, rabiesque luporum,
Quid fraus illa domestica uulpium
Te contra? quem terra tremit, caelique verentur,
Quem metuit vis horrida Tartari:
Qui nobis Deus es, placidas qui vocibus aures
Praebes, inque sinu patrio geris:


page 97, image: s097

Hostibus at nostris hostis, quos ignibus Orci,
Atque inimico perdes fulmine.
Talia facta brevi cernent, tantosque triumphos,
Qui toto credunt animo tibi.
Qui vero dubitant, caecis et mentibus haerent,
Dextra illos tua corripiet simul:
In quorum numero ne simus, perfice Christe,
Accensam inque tuis auge fidem.

ODA III.

Monocolos tetrastrophos. Versus trochaici Ithyphallici dimetri brachycatalecti, e tribus trochaeis, admisso in ultimum locum spondeo.

[gap: prosodic pattern]

Ut discamus omnia nostra Deo committere.

HUc ades supremi
Filius tonantis,
Virginisque partus
Unicus puellae.
Vota nostra ab imo
Corde mitis audi:
Ac tibi, benignus
Esto, supplicanti.
Da, tibi salutem,
Corpus atque vitam,


page 98, image: s098

Quidquid et mearum
Est opum, omne credam.
Ne tumultuosis
Fluctuet cor ausis.
Neu bona quid intus
Pugnet instituto.
Cur sides repente,
Ut restinctus unda
Ignis exit, intus
Sic refrigeratur?
Tolle Christe mentis
Tolle nigricantis
Spiritu sacrato
Mobiles tenebras
Nil enim miselli
Proprium tenemus,
Cuncta sunt supernae
Dona largitatis.
Ergo sive serues
Illa, sive tollas,
Da tui canamus
Carmen hoc Iobi:
A Deo tributo
Si bono exilimus:
Quo probamur illi,
Cur malum timemus?
Nudus extrahebar
De parentis aluo:
Omniumque egenus
Nudus hinc abibo.


page 99, image: s099

Quae Deus dedisti,
Tu quoque abstulisti:
Tempus omne nomen
Sit Dei celebre.

ODA IIII.

Monocolos. Versus Archilochii tetrametri acatalecti, ex quatuor finalibus heroici pedibus, qua lis est Epodicus Libri primi, Oda quintadecima.

[gap: prosodic pattern]

Ad Deum conditorem, liberatorem, illustratorem generis humani.

COnditor o Pater inclite rerum,
Caeli ponens caerula templa,
Littore pontum, flumina ripis
Includens sermone, diemque
Puro illustrans lumine solis,
Candidaque addens cornua lunae,
Qui rationis munere donas
FActum hominem, quique omne creata
Terrae subicis, inque supernos
Aetheris efficis ire meatus.
Qui terrarum regna gubernas
Legibus, idem sede tyrannos
Deturbas, oviumque magistro
Das gestandam fronte tiaram.
Haec tu nulli incognita praestas,
Ut te noscat mundus, ametque:
Et tibi iustas, quidquid ubique est,


page 100, image: s100

Laudes grato concinat ore.
Nec contentus munere tanto,
Tu solio quoque mitis ab alto,
Humanos miserate labores,
Non mortalem funera natum
Ferre iubes mortalia Christum.
Sic ut serpens aeneus olim
Affictis erectus Ebraeis,
Intuitu calidum levat hulcus,
Amissae medicina salutis:
Haud secus alto stipite pendens,
Morbos aufert Christus, et inter
Pignus nunc hominesque Deumque,
Ad dextram super astra locatus
Aeterni patris: inde benignus
Iam patronus suscipit ultro
Oppressorum iura clientum,
Et spondet fidentibus ipsi
Perpetuae solatia vitae.
Haec per sacri numina flatus
Fida in nostris dicta medullis
Inflammas, quae non sinit ipse
In pelagus vel in aera ferri.
Sed nos pravos, inque fideles,
Intus primo format ab ungue,
Ut nebula et caligine pulsa,
(Quae nostras heu plurima mentes
Caeco errorum tramite versat)
Luce nova reparet pia corda, et
Vere ardentes suscitet ignes:


page 101, image: s101

Quos non Ponti totius undae
Exstinguant, non ulla virum vis,
Non pluvii domet impetus austri,
Haec nos grati amplectimur omnes
Munera. nostra est solus et unus,
Cum Patre, cum Spiramine sancto,
Cui decus et laus, gloria Christus.

ODA V.

Monocolos distrophos. Primus versus Asclepiadeus choriambicus, qualium est libri primi Oda undecima. Alter Archilochius iambicus, cuiusmodi plures reperiuntur libro primo, et in secundo tota Oda nona.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deo pro beneficiis conservationis quotidie fiamus gratiores.

QUem tu propitio lumine videris,
Caelestis o proles Patris,
Illi non pharetris spicula Gnosiis
Inerme ruperint latus:
Non hostis patriae moenia diruens,
Manum cathenis vinciet:
Non vastans hominum, non pecorum genus
Lues prehendet tabida.
Ac quamuis Libyco naviget aequore,
Euris ratem frangentibus,
Aut septus validis mille latronibus,
Trucem stet ante Decium:


page 102, image: s102

Exoptata laris tecta tamen sui
Illaesus intuebitur,
Iucundae referens oscula coniugi, et
Desideratis liberis.
Nos autem auxilio iam totiens tuo
Modis levati plurimis,
Festo flore comas impediemus, et
Ponemus aris munera.
Sed centum capitum non cadet hostia,
Tingetque cultros sanguine:
Aut quae munera Arabs miserit, aut Syrus,
Auri atque balsami feres.
Offert tantum humiles ardor inops preces,
Sonumque parui carminis.
Quod si forte choros inter amabiles
Vatum piorum me locas,
Cultus Christe novis semper honoribus,
Cantus suaves audies,
Odis inque meis nomen erit tuum,
Cunctis notatum paginis.
Quamuis nullius est laudis egens Deus,
Mentem tamen gratam approbat.

ODA VI.

Monocolos tetrastrophos. Versus Archilochii dactylici dimetri hypercatalecti, ex pentemimeri heroica, duobus scilicet dactylis, et syllaba abundante.



page 103, image: s103

[gap: prosodic pattern]

Pro victoria adversus perpetuum humani generis hostem.

QUi super arce poli,
Summaque et ima regis,
Quem tremit aula ducis
Horrida Tartarei.
Da pater alme precor,
Vincere cuncta mala,
Pectore quae vario
Callidus hostis habet.
Cui tua progenies,
Quam malus ille suis
Ausus adire dolis,
Restitit, acta fame.
Non erat illa fames
Panis, et ore sacro
Verus homo atque Deus,
Non sitiebat aquas.
Nostra erat illa salus,
Crimine patris Adae
Prodita, quam miseris
Reddere iussus erat.
Hic hominum stimulis
Acribus egit amor,
In trabe sancta potens
Figere membra Dei.
Ergo per illa precor
Vulnera, perque crucem
Christe, tuumque minax
Quod fodit hasta latus:


page 104, image: s104

Sanguinis unde rubri,
Et salientis aquae,
Crimina nostra lavans,
Fons pretiosus iit.
Te duce vincat homo,
Ne ferus hostis ovet,
Iniciatque gregi
Vincula dura tuo:
Libera de luteo
Carcere, mens ut eat
Ad pia caelicolum
Gaudia spirituum.

ODA VII.

Monocolos. Versus sunt Aristophanici hexametri heroici luxati, secundo et quinto loco solum habentes dactylum: primo, tertio, quarto, vel spondeum, vel dactylum, vel trochaeum: sexto spondeum vel trochaeum. Legitur inter iocosa Epigrammata, quae licet Virgilio soli ascribuntur, tamen neque illius, neque unius scriptoris esse videntur.

[gap: prosodic pattern]

Ut integram, tranquillam, illabefactatam Deus conservet Ecclesiam.

SPlendeant trabibus Libani, Afficaeque columnis,
Attalique opibus tecta alta, et Achaemenis auro:
Sit solum Phrygio de marmore, Callaicoque
Stent postes solidae ferro, Chalybumque rigore:


page 105, image: s105

Quae stupent levibus mortalia lumina causis.
At mihi tua Christe domus paupercula, nuda
Veritate nitens, fucoque carente pudore,
Cuius ardua habet Pietis, et iuncta sorori
Iustitia, et Fidei locamine nititur imum,
Vastas mole trabes videtur vincere regum.
Hac enim sonatusque tui vox inclita verbi,
Nominique tuo laudes canuntur, et hymni.
Impetramus ea pacem, serenaque caeli,
Et solo pluvias, et mites aequore ventos.
Heu quot illa tamen quondam lacerata tyrannis,
Et laceratur adhuc: hyaena Romula toruum
Ringitur, exacuitque feras draco Barbarus iras.
Nec satis fuit hoc malorum, plurima uulpes,
Ditis egrediens cavea, nova dogmata fingit.
Munita insidiis, et docta nectere fraudes,
Ac superba animis, coetuque immixta bonorum,
Distrahit socias, successu laeta, cateruas.
O Pater, viden' ut tumidis circumdatur undis,
Ad te per mediam fugiens Ecclesia Memphim?
Tergo instat, socio coniuncta hyaena dracone,
Dura Paraetonio minantes plura tyranno.
Tum premunt latera, hinc erectae ad caerula caeli,
Montis instar aquae, notus contrarius illinc.
Tu per unigenam nos caelitus aspice Natum,
Cuius ista domus nomen crucemque fatetur:
Sis tuis placidus, pacemque ante omnia, pacem
Praesta, et horrisonas depelle aquilone procellas.
Luminum varios amittat hyaena colores,
Et tuis teneat vocem nimis insidiantem:


page 106, image: s106

Caca et muta suis non possit artibus uti,
Nec meliore draco Rhodopaeus sorte fruatur,
Victus, inualidus, captus, spoliatus, inermis:
Tum quod supplicii est, et quidquid triste timendum.
Vulpium capiti eveniat, tranquilla moventum.
Ut domus populi perstet tua festa colentis,
Absque lite, velut suspensus arbore nidus,
Quo fovent teneros passer columbave pullos.

ODA VIII.

Monocolos heptastrophos. Versus Aristophanici anapaestici dimetri acatalecti, mixti et confusi, ex anapaestis praecipue, sed singulis locis admittentes spondeum aut dactylum. Hoc genere poetae Tragici plurimum utuntur in choris.

[gap: prosodic pattern]

Ut principes et civitates defendat Deus, hospites Ecclesiae.

ANimo magno recta tueri,
Digna excelso principe virtus.
Licet innumero septa latrone,
Diuturna tamen nulla tyrannis.
Quanto minus est stabile imperium,
Serpentigenae quod populi ausu
Ardua turres ducit ad astra?
Si pro rapta coniuge, proque
Natis et amicis pugnantes,


page 107, image: s107

Si pro patria occisos canimus:
Iustius illos etiam Heroas,
Genitosque Deo dicimus esse,
Praesidio quorum tuta manet
Hodie in terris inclita pietas.
Sicut clarent nomina regum,
Pietatis quos extulit ardor,
Magnanimi Davidis, et eius
Qui sunt toto corde secuti
Iter: et Achasi filius, et qui
Precibus Syrum, precibus morbum,
Precibusque Dei sustulit iram:
Sic nunc celebrentur quoque multi,
Fortes Christi regna tueri,
Quique bonorum similes esse
Vel vitae discrimine malint:
Quam qui fortes turpiter animos
Abiecerunt: veluti Saulus
Et Sebiades, caesus uterque.
Verum ut perstent stabiles multi,
In proposito magno, Dominum
Caeli et terrae metuendo magis,
Quam perituras hominum leges:
Ipsos serua Christe, tuique,
Qua patet ampli terminus orbis,
Sparge sacrati semina verbi.
Nec non reliqui populi, urbesque,
Quorum hospitio Ecclesia floret,
Munitae altae robore mentis,
Sint incolumes, sint florentes:


page 108, image: s108

Impius ut cum videat Christi
Regnum augeri, tacito uratur,
Animum rodens, corda dolore.

ODA IX.

Monocolos. Versus Aristophanici anapaestici tetrametri acatalecti, mixti ex anapaestico dimetro, quales fuerunt Odae praecedentis omnes: et ex heroico trimetro, cuius generis in prima Oda huius libri fuerunt duo postremi.

[gap: prosodic pattern]

Pro iis qui contra impios cultus veram de Deo religionem defendunt.

QUae nam tenet ac tenuit caecum semper vesania mundum,
Animos contra tollere Christi doctrinam, eiusque ministros?
An quod nunquam improbitas faciles pietati commodat aures?
An quia tenebrae mundi nequeunt lumen caeleste tueri?
Genitum aethereo de patre Christum, durum exhausisse laborem,
Hominum causa, et nullo merito nobis donasse salutem,
Triplicem gestans fronte tiaram, blasphemo pernegat ore,
Grexque imitatorum: quia laudem, quae soli debita Christo,
Aliis tribuunt, eiusque novant non ulli iussa novanda:
Sacra prostituunt auro, fingunt terrores, templa prophanant,


page 109, image: s109

Vulgique vetant noscere lingua, aeternae praecepta salutis
Sibi opes quaerunt, populum instituunt per totum vix semel annum:
Prohibent leges coniugiorum, vendunt benefacta, Deumque
Et aperta voce palam clamant, Regnum non utile Christi est.
At qui pugnant animis contra mendacia fortibus ista,
In eos regum intentant gladios, et magni Caesaris iras:
Quas in Turcam accendere pium erat, vertunt in viscera Christi.
Nunc absumpta incendia, ferri est obtusus mucro, cruoris
Sunt effusi fluvii, rabies tamen haud saturata quiescit.
Sed tu caelo residens alto Pater optime, comprime tandem
In tua saevos membra Antiochos: et per quos crescere verbum
Vitae statuis, denfende, tuos alter suspirat honores,
Sacrilego qui se facit ausu terrae astrorumque potentem,
Ponere caelestibus haud dubitans ingentia iussa ministris.
Quique impugnans meritum Christi, calcat pede uulnera Christi,
Cui caeca pedi (indignum) figunt amentes oscula reges.
Astrue regnum, quod donasti, per cari vulnera Nati,
Nostris quod maioribus olim rapuit Romana tyrannis:
Et nunc cupit exstinguere, nulli parcens insana furori.
Serva, serva Pater, ut perstet tua tandem Ecclesia sancta:
Daque fideles verbo, fortes animo, iutaque probatos,
Inque tuendo grege magnanimos pastores atque magistros,
Qui pro timidis ovibus pugnent, contra furesque luposque:
Ut cum veniet filius hominis sonitu praeeunte tubarum,


page 110, image: s110

Arbiter orbis, statuens olidos procul a balantibus hircos
Nos cum Christo, merito ipsius, superum ascendamus ovile.

ODA X.

Dicolos distrophos. Primus versus Alcmanicus dactylicus trimeter hypercatalectus, modo dactylum, modo spondeum indifferenter suscipiens. Alter Pherecratius trimeter acatalectus, constans spondeo vel anapaesto, dactylo, spondeo, vel propter extremam communem trochaeo.

[gap: prosodic pattern]

Pro iis qui amant doctrinam caelestem, ut eius luce illuminentur.

IAm nova lux misit radios,
Divulgata per orbem:
Quoque suum iubar ipsa iacit,
Rident campus et herbae.
Non ibi flaventes ardor
Torret Syrius agros:
Nec trahit informem limum
Stantis fluminis unda:
Qualem Sequana, vel Dilia,
Voluunt agmine toto:
Qualem Athesis pridem evomuit,
Cyncli et mobile stagnum:
Sed ver perpetuum spirat,
Eius cuncta sodales
Dum tepidi mulcent Zephyri,
Et per garrula saxa


page 111, image: s111

Irrigui strepitant fontes,
Resonantque alite siluae,
Hano ex mente Patris lucem,
Radiis cuncta foventem,
Accendit, ventoque sacri
Longe flaminis egit,
Nescius occasum Dominus,
Rerum principium et fons.
Ergo qui sine fine micas,
Talis luminis auctor,
Virginei partus ventris,
Voxque et sermo parentis
Aetherei: da quaeso tuis
Claram cernere lucem,
Qui tibi nocte dieque ferunt
Iussas munera ad aras,
Vota, preces, gemitus, lacrymas.
Regum caeca tyrannis,
Pontificumque libido, pios
Audet tradere morti.
Ac veluti ceruus nimio
Qui fervescit ab aestu,
Vallibus hinc atque inde vagus
Fontem quaerit opacum:
Sic quoque grex tuus in tenebris,
Multo pressus ab hoste,
Speratas quandoque cupit
Vultum tollere ad auras,
Et de fonte tui verbi
Optat ducere rivos.


page 112, image: s112

Hanc seda atque exstingue sitim,
Refovens pectora anhela,
Propitiusque tuam lucem
Cupidis mentibus adde:
Ne pereant animae, quarum
Causa passus acerba es:
Utque illas faceres saluas,
Mortis claustra subisti.

ODA XI.

Monocolos tetrastrophos. Versu Adonii dimetri acatalecti, quales apud Lyricos accinuntur Sapphicis hendecasyllabis: apud Tragicos, Aristophanicis anapaesticis,

[gap: prosodic pattern]

Ut vitae studia Deus fortunet.

UNica vitae
Regula Christe,
Conditor orbis,
Atque redemptor:
Ne, quasi pulchrum,
Turpe probemus,
Disice inertes
Corde tenebras.
Sit tua nobis,
Tradita flatus


page 113, image: s113

Numine sancti,
Nota voluntas.
Dirige nostrae
Lintea prorae,
Cum vaga miscet
Aequora turbo.
Littora fac nos
Cernere fida,
Atque propinquum
Tangere portum.
Daque laboris,
Ac studiorum,
Posse salubres
Carpere fructus.
Ut tua per nos
Gloria crescat,
Atque perenni
Laude colaris.

ODA XII.

Dicolos distrophos. Primus versus Pherecratius dimeter acatalectus, ex trochaica pentemimeri, trochaeo scilicet, spondeo, et syllaba longa: et ex Adonio, hoc est, dactylo et spondeo, vel trochaeo, propter finem. Alter Aristophanicus, ex monometro hypercatalecto: hoc est, ex iambica pentemimeri, iambo vel spondeo, iambo et semipede, et ex Adonio.



page 114, image: s114

[gap: prosodic pattern]

Ut puerorum studia Deus propitius gubernet.

PUlchra Paestanis ut rosa in hortis,
Nascente mittit vere corymbos:
Sic statim primis debet ab annis
Puer cupitos edere fructus.
Aut bonae si cui turpiter horae,
Citaeque ierunt tempora vitae,
Ille narcissum sero, at honesto
Tamen sequatur flore comantem.
O puer, Christo nomina dans, cum
Fontis salubri tingeris unda,
Disce caelestem noscere patrem,
Precemque crebras offer ad aras.
Huc refer finem, principiumque
Et actionum, et totius aevi.
Rex Deus nullo cultus honore,
Regna atque magnas perdidit urbes.
Traditum munus sedulus imple,
Servaque docti dicta magistri.
Nec tuos umquam laede sodales,
Mentemque cunctis exhibe amicam.
Hinc bonas artes, dona superni
Flatus, amore amplectere vero.
Ira, lites, mendacia, fraudes,
Et contumaces pectoris ausus,
Barbarus quaeque haud fert Scytha, longe
Ab eruditis moribus absint.
Ut scias membrum te melioris
Coetus, Deique in te pia noscas


page 115, image: s115

Dona, ne possis transfuga dici,
Bonique tanti ingratus haberi.
Haec ut agnoscat labilis aetas,
Et imperitae iuventae.
Spiritu infirmos tu rege Christe,
Ac inscientes dirige sensus:
Quosque tam blanda voce vocasti,
Tuo favore et numine firma,
Angelos illis adde ministros,
Curas ad has quos ipse creasti,
Ut sit in terris concio sancta,
Grex inter orbis iamque ruinas
Perstet immotus, qui tua facta
Canat futuro temporis aevo.

ODA XIII.

Dicolos distrophos. Versu Ionici trimetri acatalecti. Primus Anacreonteus, ex duobus molossis, et Ionico a minore. Alter Aristophanicus, e amphibrachy, molosso, et Ionico a minore, Si quis hoc genus inter composita referre mavult, et distinguere pedibus, ita ut superior Oda distincta est, non impedio. utrumque enim genus inter se admodum simile. In priore caesura, modo et temporibus differunt: in extremo sunt aequalia.

[gap: prosodic pattern]

Pro magistris, qui fideliter et severe aetatem teneram instituunt.

QUid prodest regum sanguine nasci,
Noaque ab ipso ducere gentem,


page 116, image: s116

Ornatum claris dotibus esse,
Videre acuta plurima mente?
Non gentem virtus, non comitatur
Pium, valentem Simsona, pectus:
Ni cauti frenent corda magistri,
Regantque doctis impetum habenis.
Tollentem caeli brachia ad auras
Videmus altis montibus ornum:
Quam terra paruam vellere posses,
Securis haud qui nunc pavet ictus.
In formas transit carea cunctas,
Adhuc mali expers mens puerorum.
At sicut nullo picta colore
Capit figuras quasque tabella:
Sic haurit doctrinam rudis aetas,
Bibit quam ab ipso lacte parentis:
Nec novit pravos ponere mores,
Semel tenellis quos rapit annis:
Ut non imbuti mittit aceti
Recens amarum testa saporem.
Da Christe o doctos, daque fideles,
Virosque sanctis moribus aptos,
Qui forment paruae corda iuventae,
Viasque ducant semper honestas:
Linguam qui fingant artibus, atque
Comas in herbis luxuriantes
Qui tollant, ne silvescat adulta,
Superba solis caulibus, uva:
Matura ut pulchros efferat olim
Sacratum ad usum vinea fructus.


page 117, image: s117

Quos ergo tali munere fungi
Iubes, molestos ferreque fasces,
Rectores turbae sunt quia sanctae,
Fere et proterui fabula mundi
Tu serua magni nate parentis,
Et Angelorum protege turma.
Succrescat nobis culta iuventus,
Ad utiles res apta gerendas,
Neu totum perdant turpiter orbem
Mala imperiti examina uulgi.
Sit cultus templis, urbibus ordo,
Scholisque veri dentur honores.

ODA XIIII.

Dicolos tetrastrophos. Versus omnes Phalaecii. Priores duo et postremus pentametri hemdecasyllabi, cuius generis et in primo et in hoc ipso libro leguntur. Tertius tetrameter enneasyllabus acatalectus, ex spondeo, dactylo, et ditrochaeo, vel trochaeo et spondeo.

[gap: prosodic pattern]

Pro conservatione doctrinae sincerae, in iis ecclesiis in quibus iam lux vera Evangelii effulsit.

AStrorum dominus, maris, solique,
Aeternusque tui parens IESU,
Unus maximus, optimusque,
Cum Nato Dee, Spirituque sancto.


page 118, image: s118

Qui primo tibi condidisti ab aevo
Agmen non numera bile Angelorum:
In terris quoque congregasti
Coetum te vener antium fidelem
Adsis pro solita benignitate,
Ac te rite vocantibus propinques:
Quod te per Genitum beatum,
Perpessum tot acerba, flagitamus.
In nostris regionibus tuere,
Quae te praedicet, invocetque turbam:
Te cognoscat, amet, placentem
Sistat thuricremas acerram ad aras.
Quae Christum veneretur, et salutis
Auctorem fateatur esse solum:
Illumque assiduis fatigans
Lamentis, veniamque opemque poscat.
Quae sponte et facilis sacri sequatur
Ductum flaminis, ambuletque recte,
Et dicat meritas per aevum
Sinceris precibus fideque laudes.
Nam fixum hoc animis sedet, quod unum
Coetum iusseris esse te colentum,
Qua Ganges patet, atque Baethys,
Ardens qua Nepa, qua piger Bootes.
Eius nos quoque membra scimus esse,
Qui te diligimus, tibi litamus,
Ac dictis adhibemus aures,
Quae per templa tui sonant ministri.
Hanc audi bonus, adiuvaque fortis,
Quae clamat, queriturque concionem:


page 119, image: s119

Adversusque furorem, et astus
Praedonum, patriis fove sub alis.
Da iustos dominos, bonosque reges,
Tutantes miserae ocia et quietem.
Quam veros feret hic laboris,
Qui nutricius est piorum, honores?
Ac quando Pater in tui rogamus
Nati nomine, et illius frequenti,
Promissae memores salutis,
Ad te tollimus ora nostra iussu:
Aufer tot mala dura luctuosi
Belli, redde serena dona pacis:
Sint sedes placidae scholarum,
Sint Ecclesiae et hinc et inde tutae:
Ut prisco niteant decore laetae,
Pax concors, Pietate cum sorore:
Et tollant capita alta, sicut
In campo ardua palma stans Idumes.
Tuque o Christe, tu o redemptor orbis,
Proles certa Deique Virginisque,
Nostram suscipias patronus,
Defendasque tuo favore causam.
Ut cuncti videant, sciantque, sanctae
Te solum caput esse Christe turbae:
Te regnare Deum, sacrosque
Per te perpetuo manere coetus.

ODA XV.

Dicolos tristrophos. Primi duo versus Phalaecii hendecasyllabi pentametri, postremus Glyconius choriambicus trimeter. Utriusque generis



page 120, image: s120

exempla in superioribus libris fuerunt tractata, sed locis diversis Primi generis Libro primo, Oda tertiadecima: postremi primus est eiusdem Libri Odae decimae; et ultimus Odae quartae et quartaedecimae: item Libri secundi primus Odae tertiaedecimae, et tota Oda undecima.

[gap: prosodic pattern]

Pro concordia eorum qui Ecclesiae, Reipublicae, et ludis literariis praesunt.

COnditor rerum, superum nitentem
Qui domum, summi super alta caeli,
Munis orbe novemplice:
Qui facis uultum radiare solis,
Cumque mutato quoque sole, corda
Laeta aut tristia reddis: et
Qui vaporosae modo plena lunae
Lumina excudis, modo diminutum
Fingis cornibus ambitum:
Alteram noctis dominam, diei
Alterum patrem, et famulans utrisque
Adiungis decus Hesperi.
Quis vetat caeli imperio, minora
Regna terrarum, sibi comparare
Iuncti foederis inuicem?
Sol hic est noster speciosa turba,
Cuius est Christus caput: ille verum
Praestat pectoribus diem.


page 121, image: s121

Ille fulgentes radios per orbem
Mittit, et verbi iacit undequaque
Purum salvifici iubar.
Luna nocturnas fugat ut tenebras,
Hostis impuro, metuenda furi,
Stellis cincta micantibus:
Sic regit vitas hominum, et labores,
Qui tenens uulgi moderamen aequum,
Causis nubila discutit.
Sed nec in templis tibi conciones
Utiles fient, neque finientur
Iustis praelia legibus:
Ni scholae sese his socient, et illis
Partibus, lucis famulae, atque noctis,
Hesperi conditionibus.
Luna si solem aureum haberet hostem,
Praevia aurorae reliqua astra stella,
Caeli ingens caderet globus:
Templa sic, et publica res periret,
Ac scholae turpem traherent ruinam,
Ni cunctae unanimes forent.
Sancte cum Nato Pater, astra consors
Possidens, et Flamine cum sacrato,
Vis una, et deus unicus:
Omnium mentes placidus guberna
Da pios sensus, et amica iunge
Vinclis pectora aheneis.

ODA XVI.

Dicolos distrophos. Primus versus Phalaecius, trimeter, ut sunt Libri secundi Oda quinta omnes,



page 122, image: s122

et Libri tertii Oda quartadecima priores duo et postremus.Alter elegiacus pentameter, factus ex duplici pentemimeri, altera heroica, altera dactylica.

[gap: prosodic pattern]

Ut in sua quisque functione felices atque utiles consequantur successus.

O Custos hominum, satorque rerum,
Verus et omnipotens ante creata Deus:
Occasus moderans, regens et ortus,
Illustrans verbi lumine cuncta tui.
Cuius caeruleas volans per undas
Spiritus implevit numine inane chaos.
Tu das alitibus leves volatus,
Squamigerum mandas amne natare pecus:
Obseruatque tuo domum Molossus
Iussu, et Olympiaco carcere sudat equus:
Massyli quoque saeviunt leones,
Fulmineo Marsus dente timetur aper:
Et pondus grave Sarde fers aselle:
Bos arat, est placidae simplicitatis ovis.
Quidam retia te volente tendit,
Alter Sidonio pulcher honore nitet.
Tu iussisti inopem docere Petrum,
Tu gerere insignem sceptra Theodosium.
Haec cum munera comprobes, amesque,
Imponasque aliquod cuique laboris onus:
Optatos precor, utilesque praebe


page 123, image: s123

Successus, et opes munifice adde tuas:
Ut qui lina trahit frequens ad undam,
Huic plenus multis piscibus hamus eat.
Dent aures faciles docente Petro,
Impleat et templi femina virque fores.
At regem veneretur, audiatque
Imperii sceptris subdita turba pii.

ODA XVII.

Monocolos Versus sunt Cretici, sive Paeonici dimetri acatalecti,constantes ex Creticis. In primo, secundo, et tertio loco hospitem et amicum pedem accipiunt, paeonem primum vel quartum, qui fiunt ex resolutione longarum syllabarum in Cretico.

[gap: prosodic pattern]

Ad tollendam inter principes patriae discordiam.

ID etiam restitit patriae, hostilibus
(Pro facinus) inuicem ut concideret ensibus?
Quis furor tam fuit pertinax? quae lues
Tam rabida ab inferis sedibus, et horrida
Nocte, mites coegit viros, sanguine et
Foedere, ac pluribus compares vinculis,
Stringere in mutua enses graves uulnera?
Audient impii nos professos simul
Christianam fidem, ferre nunc hostica
Arma, queis rectius caederentur Getae
Barbari, queis periret Babylon improba,


page 124, image: s124

Quisquis et veritati repugnat Dei.
Tecta flagrare non Thraciis ignibus
Vidimus, vidimus cum domibus oppida
Diruta, heu non tyranni manu Pontici:
Pene fratrum data haec damna sunt dexteris.
Fuimus ingrati, et hoc omne, maioraque
Meruimus. sed tuum est o Deus parcere,
Et preces supplicum nolle contemnere.
Culpa nos merita quamuis premat, non tamen,
Ideo cessat mali perpetrandi furor.
Quo ruis caeca mens? poenite, ponite,
Et sacras curre ad aras, Deus criminum
Contumaci haud solet pronus aures dare.
O Pater, per tuum filium quaesumus,
Mitiga animos acerbos, doma pectora
Dura; da dulce pacis bonum, et spiritum
Caelitus mitte sacrum, quietis Deum,
Atque concordiae: si fide poscimus,
Obsecramusque: si te fatemur soli,
Maris, abyssi, aetheris, mentium hominum, patrem
Praepotentem, tua sospita nos ope.
Bella crudelia, famemque miseram, et luem
Morbidam ad Thracium iratus age Bosporum.
Capita discordiarum tua dextera
Tolle, rursus boni fulgeant ut dies.

ODA XVIII.

Dicolos distrophos. Primus versus iambicus dimeter acatalectus, e quibus Secundi libri constat tota Oda nona, et saepe aliis in locis eo usi sumus, ut in hoc ipso Libro Oda quinta, et Libro primo



page 125, image: s125

Oda secunda et nona: ubi aliis accinitur. Secundus trochaicus dimeter catalectus, factus et tribus trochaeis, et indifferente syllaba, admisso quoque spondeo loco secundo: cuius et generis est primus in Libro primo, Oda octava.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deus in ordinibus publicis recte sentientes tueatur.

PRimi parentis proditor,
Simplicisque feminae,
Verbique, quod perceperat,
Falsus interpres Dei:
Noctis, diei squamiger
Non quiescit tempore,
Praeceps in aeternan: ut necen
Trudat humanum genus.
Astu timendus devio, et
Tortuosis fraudibus,
Factisque nomen congruum
Nactus a calumnia.
Nunc viribus ruit ferox
Mille cum phalangibus,
Et praeliatur principes
Acer inter ordines.
Nunc flammeum ex rubis caput
Multi linguis exerit,
Praeter maligne calcibus
Imminens euntium:


page 126, image: s126

Infensus illis maxime,
Recta quos sententia,
Et nota virtus extulit
Publicis honoribus.
Qui cuncta, sicut navitae,
Signa turbinum notant.
Ne puppis irruentibus
Obruatur fluctibus.
His ille ventorum impetus,
Caeli et aequoris minas
Immittit, ut portu procul
A quietis arceat.
Remoque et euris incitam
Currere humidas vias,
Velut tenente remora,
Non sinit Liburnicam.
Velum inuolat mendaciis,
Et rudentes inuida
Spira implicat, remos tenet
Asperis calumniis.
At tu Pater, caeli Deus,
Qui draconis horridi,
Per filium potens tuum,
Luridum calcas caput:
Qui veritatem amant viros,
Quique recta sentiunt,
Illis utrumque caelitus
Protege inuictum latus,
Frange efferos satellites
Inferae tyrannidis,


page 127, image: s127

Et servientem daemoni
Perde multitudinem.
Susanna inique non cadat
Sub procace iudice.
Nabothus agri terminos
Seruet, ac ius patrii.
Cedat pudori audacia,
Vincat innocens reum.
Pugnet furori lenitas,
Veritas mendacio.
Ut sicut alta fulgido
Axe splendent sidera:
Bonorum ita excellant quoque,
Et coruscent agmina.

ODA XIX.

Dicolos distrophos. Versus primus Euripideus trochaicus dimeter acatalectus, ex trochaeis quatuor constans', recepto (ut fit) paribus in locis spondeo. alter Anacreonteus iambicus dimeter catalectus, quales sunt in Libro secundo Odae duodecimae omnes, et Odae ultimae postremus.

[gap: prosodic pattern]

Ut consilarios pios et sapientes Deus principibus adiungat.

UT sciens sit rector ipse,
Ratisque, Littorisque:
Utque currum qui gubernat,
Equos agat perite:
Ille fractis cum periclo
Remis fretum movebit:


page 128, image: s128

Hic rota Labente, sero
Domum miser reviset.
Ut bonus sit forte princeps,
Verique amans, et aequi,
Nec peritos ac fideles
Sit nactus idem amicos:
Publica in statu beato
Res non potest manere.
Ionathae patri quis auctor
Necis fuit probrosae:
A Deoque quis cor eius,
Nisi improbi tulerunt?
Quisue lumine, atque sceptro,
Et prole Zedechiam
Orbat? an non efferorum
Ducum scelesta turba?
Tu boni Largitor omnis,
Regumque rex potentum,
Mitte tales oro pestes
Terrae ultimas ad oras:
Lubricum fac et tenebras,
Pedem ac vias eorum,
Angelique persequentis
Cadant cruento ab ense.
Rursus a malo sit omni
Procul remotus ille,
Qui facit plus imperantem,
Quam purpuram et placentam.
Qui timens Dei, irretortus
Dona abicit nocentum:


page 129, image: s129

Quinque pollet eruditae
Mentis sagacitate.
Cumque tales civitati
Soli utiles putandi:
Da Pater, iuva, et guberna
Tui viros amantes:
Lux sit atque rectitudo
Iber, pedesque eorum.
Floreant, ferace in agro
Quae sunt, pares olivis,
Pullulentque sempiternum
Radicibus novellis,
Squallido ne senticeto
Campi asperetur aequor.

ODA XX.

Dicolos distrophos. Primus versus Anacreonteus iambicus dimeter catalectus, e spondeo vel anapaesto, duobus iambis, et abundante syllaba: cuius rationis propemodum sunt libri secundi Odae duodecimae omnes, et Odae ultimae postremus, item Libri tertii Odae nonae decimae etiam postremus. alter Alcmanicus dactylicus trimeter acatalectus, e dactylis duobus et spondeo, vel primo quoque spondeo.

[gap: prosodic pattern]

Ut Deus verae Ecclesiae membrum se perpetuo velit esse.

QUicunque ad astra vocem
Tollere fervidus optat,


page 130, image: s130

Membrum hunc oportet esse
Sancti immobile coetus.
Deus audit improborum
Nullo tempore vota.
Neque uult suum maligno
Verti nomen in ore.
Si thura fert ad aras,
Excitat impius iram:
Maledicta, si precatur,
Caelum spargit in ipsum.
Quis ergo clara uultum
Laetum tollet ad astra?
Qui credit in Parentem,
Verbo cuncta potentem:
Suamque novit esse
Vitam, uulnera Christi:
Qui, sorte de piorum,
Consors numen utrique,
Sequitur pii favoni
Flantem caelitus auram:
Nec carcerem, minasque,
Oraque Maximiani
Horrens sinit severa
Se de mente moveri.
Sit laus Deo perenni,
Omne et gloria in aevum,
Ouod fonte, quodque verbo
Culpas eluit, et me
Carnisque, sanguinisque
Praedulci cibat esca.


page 131, image: s131

Quod concionis huius
Partem uult numerari,
Qua sola veritatis
Spirat caelitus aura,
Passoque non negatur
Debita gratia Christo.
In qua manere parte,
Contra carnis, et orbis,
Satanaeque ut arma possim,
Clemens effice Christe:
Motusque cordis aegri, et
Gaudia lubrica pelle,
Curisque de prophanis
Exemptum audice caelo:
Ut sedibus beatis
Vivam, portio divi
Coetus, tuasque longo
Cantem tempore laudes.

ODA XXI.

Dicolos distrophos. Trochaici omnes. Primus Euripideus trimeter acatalectus, e trochaeis quatuor, admisso locis paribus spondeo. Cuius generis in hoc Libro est Odae nonaedecimae primus. Secundus Archilochius trimeter acatalectus, e trochaeis quinque, spondeo item locis paribus adhibito.

[gap: prosodic pattern]

Ut iram suam ostensam prodigiis, Deus vertat in impios.



page 132, image: s132

QUidquid in caelo, soloque,
In marisque fit patentis aequore.
Fit Deo nil non iubente.
Impie haud sentis Deum? quin aspice,
Saepius quando rubente
Sanguinis colore sol apparuit?
Pallidumque luna uultum
Ore tetro multiformis extulit?
Caelum hiare nocte visum,
Flammeis super cadentibus globis:
Sanguinisque, sulphurisque,
Triticique fluxit imber: fulmina
Oppida et villas cremarunt.
Clangor auditus tubae atque classici,
Militantiumque castra
Hinc vagata sunt et hinc per aerem:
Monstra matronae ediderunt,
Et ferae partus tulerunt horridos.
Terra motu contremiscens,
Hausit urbes: quaque camporum prius
Plana, montes nunc teruntur:
Quaque pisces iverant, eunt equi.
Neve quid mali de esset,
Pontus urbes, ignis urbes obruit:
Spemque ruris messiumque,
Murium grex et locustarum tulit:
Spectra luce visa clara
Causa inusitata sunt formidinis.
Ossa, ferrum, ligna, chordae


page 133, image: s133

Tuberarunt ex ephebi corpore.
Quisquis es, cave monentem
Mente te Deum levi contemnere,
Disce patrem fulgurantem
Intimis pavere digne sensibus.
Facta vitae corrigendo,
Ingemisce, deprecare, poenite.
Flamma consumens Dei ira est:
At pia tamen placabilis prece.
Affer ergo opem benignam
Caelitus nobis Pater dolentibus:
Nec salubris esse cessa,
Nostra curans morte Nati uulnera.
Iure tu iustam minaris
Inquinatis crimine iracundiam.
Iure reicis nocentes,
Mentis ingrataeque non probas scelus.
Sed tuum non est, quod ipse
Tu creasti, perdere: aut id tollere,
Quod potes seruare. serua
Nos, tui ob famam perennem nominis.
Et reduc dextram: nec irae,
Sed tuae memento largus gratiae.
Tolle terrores, metusque:
Si quid et mali timendum est, hinc procul
In tuos, hostesque nostros
Verte. gentes universae sentiant,
Te piis adesse, teque
Saeculis odisse cunctis impios.



page 134, image: s134

ODA XXII.

Tricolos pentastrophos. Versus omnes sunt dimetri. Primi tres Anacreontei iambici catalecti, ex anapaesto, duobus iambis, syllaba superflua: quales sunt libri secundi Oda duodecima omnes. Reliqui duo choriambici acatalecti: primus Asclepiadeus, e duobus choriambis: alter Aristophanicus, e choriambo et amphibrachy: qualis est Libri primi Oda septima primus. Hoc genere Claudiamus in quodam Epithalamio utitur.

[gap: prosodic pattern]

Pro incremento fidei facile labascentis.

DEus affatim benignus,
Bona cuncta pollicetur:
Bona plura largiendo
Pollicitis, vere animum
Nobilitat paternum.
Puero dedit magistros,
Iuveni dedit patronos:
Mea vota vicit eius
Gratia clementiaque
Prodiga, liberalis.
Dare nec recusat, omnes
Et opes, et empta fuso


page 135, image: s135

Proprii cruore nati
Praemia: vitam aetheream,
Caelicolumque sedes.
Animumue ne quid aegrum
Dubitatione turbet,
Mihi certa sponte tradit
Indubitatae fidei
Signa, sacrique amoris.
Age mens, age ad parata
Properare dona cessas?
Mea vox, tuas ad usque
O Deus, alto gemitu
Voceque scandat aures.
Quoties fide labantes,
Stupidosque caecitate,
Et aperta nescientes,
Verum avidos et dociles.
Discipulos tulisti.
Sumus imperita turba,
Sine luce uulgus errans:
Radiis tui favoris
Excute duris gelidas
Pectoribus tenebras.
Licet admovebit omnes
Mihi machinas tyrannus,
Fragilemque tentet ima
Vellere radice fidem,
Arte sua dolosa:
Tamen omnis in supremi
Pietate spes parentis,


page 136, image: s136

Mea qui sua notavit
Nomina dextra: exiguae
Dat fidei ipse palmam.
Ades o Deus, nec ullo
Sine me labare gressu,
Placidusque tolle lapsum.
Absque tuo est auspicio
Cassa hominis potestas.

ODA XXIII.

Monocolos. Versus sunt de genere choriambicorum mixto: quo praeter Boethium, quod sciam, nemo Latinorum usus est. Constant e dactylo, choriambo, proceleusmatico: vel propter naturam ultimae communem, paeone quarto.

[gap: prosodic pattern]

Pro sancta vita, et beata e vinculis humanis liberatione.

UT solitam maris Adriatici
Saevitiam, ut gladii fera opera.
Noxia corporibusque mala, et ut
Pauperiem, exiliumque fugias:
Non tamen effugies quoque necis
Vincula, regibus atque inopibus
Non soluenda, nigros ubi semel
Instita longa pedes teti gerit.
Non decus eximium familiae
Nobilis, altus opumue cumulus
Non coma candida, lumina nigra,
Aut senio atque neci dare moram,


page 137, image: s137

Aut caput eximere e Styge valent.
Pocula cum bibiturus adhibes
Ori, epulasque capis, Styga bibis,
Et temerat tibi mors mala cibos.
Usque necis memor esto, fragili
De patre lucis habens initium,
Massa caduca luti, miseraque
Umbra: Deumque pie reveritus,
Flagitii scelerumque Stabilis
Osor et hostis age. idque quoniam
Das Deus ipse bonum, placidus et
dexter adesto tuis: rege novo
Flamine corda. tuique tribuens
Notitiam, unigenaeque geniti,
vivere fac bene, fac bene mori:
Dulcis ut illa etiam mihi sonet,
Vox sonet illa: Ades o placite grex,
Turba beata veni, cape Patris
Regnaque, et Angelicis data choris
Templa per innumeros cole dies.

ODA XXIIII.

Monocolos Versus Anacreontei Ionici trimetri acatalecti, e molosso vel choriambo, duobus Ionicis a minore: quorum tamen alter esse potest molossus, postremus semper Ionicus. Alii e principio et fine heroici constare volunt, dempto per medium pede et semipede.

[gap: prosodic pattern]

page 138, image: s138

Auctoris gratiarum actio, ad Deum omnipotentem.

NOn si psalmographi regis haberem
Ora, aut Tarsensis pectora Pauli,
Ex merito dignas dicere posset
Sidereo grates lingua parenti:
Qui nostro igniculum corde salutis
Accendit, clari lumine verbi.
Hunc utinam tali voce valerem
Prodere, quo multi carmine vates:
Vel quos Hesperiis edidit aruis,
Lumina magna virum clara vetustas,
Aurelium Clementem, atque Iuvencum:
Quosque opulenta suos Gallia iactat,
Prosperum, et eloquii dulcis Auitum:
Vel quos nostra pios saecla tulere
Vates, verba Deo digna locutos.
Sed non ingenii una benigna est,
Incidit aut animo grandior ardor,
Fingens exigua grandia voce,
Atque operosa ferens carmina paruus:
Saltem corda Deo grata probare, et
Heu vacuus proprii ac pauper honoris,
Aera referre dati quaero talenti.
Nam quae Christe tibi munera cumque
Offerimus, non sunt nostra: sed illa
Reddimus ante data, et credita nobis.
Nec tu scis numerum, aut pondera spectas:
Thesauris persarumque Arabumque,
Pomposisque aris, aut hecatombis,


page 139, image: s139

Anteferens puram thuris acerram,
Et gemitum attriti pectoris unum.
Non gravis ergo humilem sperne libellum,
Qui non Assyrio spirat odore,
Ornatusque venit divite cultu,
Quod vetuere mala plurima nostri
Temporis, heu cursu aduersa secundo
Ingenii, et Lydi nescia cantus.
Vox accepta lyrae sit tibi raucae:
Quae licet antiquis vatibus impar,
Atque novis minime aequanda poetis:
Sat facunda tamen, satque polita est,
Hunc dum grata sonat, libera laudat,
Quem laudare decet, quemque sonare,
Quidquid habent liquidi sidera caeli,
Terra quod ipsa suo continet orbe,
Oceanusque vagis fluctibus ambit.

GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS, BLASIO, Iacobo, Andreae, fratribus suis, viris eruditiss. S. D.

NUllum opus e divinis actionib. multis magnisque est, quod non mirificam Dei, cum in Condendo, tum in conservando sapientiam, bonitatemque, perpetuo nobis loquatur. Ex omnibus tamen maximum, et maxime admirabile est illud,


page 140, image: s140

quod filium suum IESUM CHRISTUM, aequali maiestate, potentia, immortalitate Deum, hominum causa fieri hominem, et infimum atque abiectissimum hominem voluit. Huius operis cogitatio, Fratres, cum subit animum meum, facile aliarum rerum non usitatarum admiratio tollitur, et quasi umbra quaedam evanescit. Est enim plane eiusmodi, ut hominem in meditando extra se rapiat, et mentem pie intentam in caelum usque extollat. Siquidem per eam paulatim reverentia et observatio excitatur, et animus caritate ita exardescit, ut nullo suae imbecillitatis aut indignitatis respectu, in unius Dei, et filii eius IESV CHRISTI dementia et mansuetudine acquiescat. Dubium autem nulli est, imo potius certissimum, eo nos abesse a Deo longius, quo aut frigidiores ad considerandum, aut ad agendas gratias in tali tantoque beneficio, duriores summus. Omnium enim iam inde a condito orbe piorum sententiae literaeque testantur, bona universa propter filium Dei et dari et conseruari hominibus. In eo namque pater caelestis unice delectatur, eum solum carum habet: et propter dilectum, ut divus Paulus inquit, nos quoque diligit: miseriamque et orbitatem nostram, filii patrocinio et tutela, nullis temporibus patitur esse inopem atque desertam. Non hic antiquitatis memoriam, ad confirmandum, neque alterius aetatis exempla afferam; sed quia mihi vobiscum


page 141, image: s141

sermo est, Fratres, nostra repetam. Alienis enim propria magis afficiunt et movent, et ceteri, si in suum quisque vitae genus intuebitur, vel similia, vel multo invenient maiora, magisque illustria. Atque ut inde exordiar: Parentum nostrorum, a quibus alti et eruditi sumus, mem in istis. Scitis qualis in ipsorum vita moderatio, qualis in educatione cura diligentiaque fuerit: nullam litem, querelam nullam domi audivistis: perspexistis in iis odium levitatis, mendacii, et omnis turpitudinis. Verum pater suo quidem tempore sibi, sed nimis intempestivo nobis, mortalem vitam cum immortali et beata permutavit, cum annos pueritiae nullus vestrum adhuc egressus esset. Relicta mater est, ipsa marito orbata, nos parente, summo utrique inter homines solatio destituti: matris fortunae exiguae, liberi multi, tempora difficilia. In tali maerore et angustia etiam viri animus frangi, aut certe debilitari potuisset. Itaque primus dolor, ut solet fieri, per acerbus ei erat, in quo aniumu amissi mariti studiosissimum facile declarabat: sed magnitudinem luctus mirigavit constans in Deum fiducia. Magnum in muliere utrumque erat, et praesentis aegritudinis moderatio: et exconcepta spe de promissionibus divinis, animus non abiectus. Nos auten, onere educationis sibi imposito, diligentius et saepius ad religionis cultum, ad amorem


page 142, image: s142

mutuum, ad cetera vitae modestae officia cohortata est: precibus insuper additis, ne nostro aliquo vitio aut solitudinem illi gravem, aut viduitatem non tolerandam efficeremus. in iis praeterea studiis perseveraremus, quibus et nos ipsos consolari in omni fortuna, et aliis prodesse, si Deus vellet, aliquando possemus. Amabili igitur et religiosa auctoritate, a non inuitis, id quod voluit, impetravit: et suis ipsa precibus, quibus ardentissime dedita erat, tantum effecit, ut in re admodum exigua, neque sumptus domestici ad honestatem, neque amicorum liberalitas ad studia persequenda nobis deesset. aliis enim alia ratione, singulis ramen non incommoda prospectum fuit. Hac eius pietate, post obitum patris, annos fere quindecim adiuti, tandem post miserrima belli civilis tempora, ipsam amisimus, summo dolore, maximo desiderio, memoria nun quam intermoritura. Quae orbitas, ne aut molesta nimis, aut perniciosa etiam esset, Deus benignissimus alios mox parentes dedit, natura quidem alienos, sed benevolentia coniunctissimos: quorum opera et beneficiis inchoata artium et literarum studia hactenus colere, et iis colere in locis potuistis, quibus non modo antiquae et salutaris doctrinae praeceptis, sed virtutum quoque praestantissimarum exemplis abundaretis. Prolixior fortasse haec commemoratio fuit, quam debuit, aut quam res ipsa


page 143, image: s143

postulavit. Verum alii, vel nostra ad se nihil pertinentia omittant: vel sua, si cui cordi est. in illorum locum reponant. Vos vero ex cursu actae iam adolescentiae, singularem Dei bonitatem, in nos effusam, volui considerare. Quanti enim putatis, in pia familia, in ludis literarum, in regno Christi nutriri, crescere, educari: Praeclarum alii duxerint, in Regis alicuius aula se pueros versatos esse: honorificum fuerit Catoni, magnificentiam Syllae felicis domi familiariter in spexisse: quae ut ad virae splendorem, aut dictorum ostentationem faciant aliquid, ad pietatem vero et innocentiam quaeso quid momenti habent? nec Catoni ipsi, aut ambitiosi magistri studium, aut potentia amici iniusta potuit probari, Hortor aut vos, Fratres suavissimi, ut magnorum Dei beneficiorum memores, cum praeteritae vitae rationem, tum futurae felicitaris spem, in uno soloque Deo, eiusque filio IESU CHRISTO collocetis: in eiusque meritis recolendis assidui sitis, et ardentes, fide scilicet et invocatione ad quae ut et meipsum, et vos simul excitarem, hos Hymnos perbreves, de Iesu Christi beneficiis, quae sua morte in nos contulit, perscripsi. Novum hoc laudis et celebrationis genus minime est, sed a primis patrum temporibus ad nostram usque aetaten floruit. Quin apud Athenisenses Plato pueris praecepit, ut diis hymnos canerent, et (ut ipse inquit) e)gkw/mia kekwnhme/na eu)xai=s2 tum poetas u(mnw/|dous2 appellavit. Cretenses


page 144, image: s144

non canere modo ipsos, verum etiam memoriae infigere carmina eiusmodi rex Minos voluit. Horatius ad Augustum Caesarem;locuples testis est, eandem canendi consuetudinem Romanis quoque fuisse usitatam. Itaque Hymnorum usus, cum et Ecclesiae perpetuus, et civitatibus bene constitutis fuerit peculiaris, retinendus omnino est vel ob hanc causam: ne aut Orpheus, aut Homerus, aut Callimachus, in fabulis extollendis, quam nos in veri Dei laudibus concinendis, fuisse diligentiores acque ardentiores videantur. Hos autem tres meorum Hymnorum libellos ad vos Fratres optimi mitto, ut sint curae et sollicitudinis meae, quam de absentium vita, moribus, disciplina, mecum circumfero, quasi monumentum. Quod si verum Dei cultum, ut coepistis et inuocationem assiduam, cum artibus bonis et studiis liberalibus coniungetis, non modo praesentis vitae multa et sincera solatia habebitis: verum etiam in societate caelesti fructus uberes atque sempiternos omnium laborum et certaminum consequemini. Quod ut nobis omnibus per filium suum IESUM CHRISTUM largiatur Deus, tota mente atque omni affectione vobiscum precabor. Valete. Misenae Hermundurorum, e ludo illustri: Idib. Ianuarii, Anno nati Christi M. D. LII.



page 145, image: s145

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE Historia et meditatione mortis Christi, quae in noctis dieique tempus distributa est, HYMNORUM Liber primus.

Crepusculum. PRIMA PARS NOCTIS. Historia Triclinii.

CHRISTUS CENANS cum Apostolis.

Esa. LIII. Oblatus est, quia ipse voluit.

[gap: prosodic pattern]

HORA SEXTA.

PAschalis agnus interit,
Se Christus agnus obtulit,
Qui corpus atque sanguinem
Suis fruendum praecipit,
In pane corpus porrigit,
Praebet cruorem in poculo;
Hoc ut sit indelebilis
Signum perenne foederis.
Da christe carnem sic tuam,
Tuum cruorem sumere,


page 146, image: s146

Ut vitam in aeternam fide
Alamur omni tempore.
Nil afferat torpentibus
Oblivionem sensibus,
Quin efferamus debitis
Laudes tuas praeconiis.

CHRISTUS LAVANS pedes Apostolorum.

Ioan.XIII. Exemplum praebui vobis, ut quem admodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

[gap: prosodic pattern]

HORA SEPTIMA.

LAvat magister turbidis
Christus pedes Apostolis:
Servit suis, in omnibus
Volens necessitatibus.
Noli tumente pectore
Exempla Christi spernere:
Hic usque noster ad crucis
Aram minister factus est.
Foedos reatus ablue
O Christe, nosque respice,
Ut ambulemus in tuis
Non desides vestigiis.
Da comitate, mutua
Ut leniamus uulnera:
Deterreatur caritas
Nullis ministra sordibus.



page 147, image: s147

CHRISTUS APOSTOLOS docens, et pro iis orans.

I.Ioan. II. Advocatum habeamus apud patrem, Iesum Christum, iustum: et ipse est propitiatio.

[gap: prosodic pattern]

HORA OCTAVA.

TRistem timorem pellite:
In me, Patremque credite:
Sum vita, veritas, via,
Et spes salutis unica.
Sum vitis, et vos palmites,
Efferte fructus uberes.
Vos mundus odit: at Pater
Caelestis ipse diligit.
Hunc inuocate per meum
Nomen, sacrum qui spiritum
Demittet: is contra mala
Vos roborabit omnia.
Te sancte, te voco Pater,
Nato tuo da gloriam:
Et quos dedisti, quos dabis,
Pios ministros protege.
Uno perenni et mutuo
Iungantur omnes vinculo,
Fungantur et Pater tua
In sempiternum gloria.
Pater, dedisti quos mihi,
Mecum, volo, sint singuli:
Eos ama, ante condita
Ut diligis me saecula.



page 148, image: s148

Conticinium. ALTERA PARS NOCTIS. Historia Horti

CHRISTUS EXIENS IN montana Oliveta.

Psal. XXII. Ne discesseris a me, quoniam latio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.

HORA NONA.

TRans Kidron Heros exiit,
Montemque Oliveti petit
Maerens, amicis cum tribus,
Certaminis non inscius.
Noctis potestas emicat,
Furorque gliscit improbus,
Unum miserrimi caput
Telis petitum est omnibus.
Tu Christe nostros dirige
Gressus, acerbo tempore.
Pergamus, et malum tuo
Vincamus omne numine.
Vis noctis hinc eat: nigri
Metus facessat Tartari.
Hostis, potente dextera,
Ignita frange spicula.

CHRISTUS ORANS et sudans.

Psal. XXXVIII. Domine ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

[gap: prosodic pattern]

page 149, image: s149

HORA DECIMA.

ANgore turbatus necis
Patrem rogat suspiriis,
Opomque caelo, crimine
Nostro gravatus, flagitat.
Cui mortis in certamine
Cruor fluebat corpore,
Tellus madet sui gemens
Heu conditoris sanguine
A patre perfert, angeli
Vox latea, spem solatii.
Audit parentis subditus
Mandata sancti filius.
Repelle non placabilis
O Christe terrores necis,
Mentes pavescant horrida
Nec inferorum nomina.
Sancto tuo nos angelo
Solare, confirma, iuva:
Mordet severa sauciae
Cum culpa conscientiae.
Ne murmuremus, cum malis
Vexamur, aut periculis:
Sed sit voluntatem sequi
Tuam voluptas pectori.



page 150, image: s150

CHRISTUS A IUDA DISCIpulo proditus, et a reliquis fuga desertus.

Psal. XXXVIII. Amici mei et proximi mei e regione plagae meae steterunt.

[gap: prosodic pattern]

HORA UNDECIMA.

MUlto venit satellite
Iudas, magistrum prodere;
Pacis scelestus improbae
Fallacis offert oscula.
Armate Petre quid fero
Mucrone saevus irruis?
His sponte, pro te, proque me
Christus ligatur vinculis.
En sternit uno militum
Verbo globos furentium:
Obducit et recentia
Auris resectae uulnera.
Fugam capessunt turbidi
Illuc et huc Apostoli.
Ouem trahunt immania
Raptam luporum guttura.
Tu Christe frange subdola
Hypocritarum pectora:
Hostes apertos numine
Tuo potenter contere.
Pios ab armis impiis
Tuere, sumptave excute.
Nec territi dent hostibus
Tergum fugae prementibus.



page 151, image: s151

Nox intempesta. TERTIA PARS NOCTIS. Historia coram Pontificibus.

CHRISTUS VINCTUS, ET adductus ad Annam.

Zach. XIII. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi.

HORA DUODECIMA.

LUreatur Annas helluo
Insomnis in conuivio,
Christi prehensi innoxium
Haurire laetus sanguinem.
Christus rogantis ebrium
Verbo retundit impetum.
Prorumpit hinc sus aulicus
In ora compingens manus.
O Christe, solue vincula
Nostri reatus omnia,
Queis daemon et mors tristibus
Nos alligavit nexibus.
Ab aulicorum verbere
Tuos ministros assere,
Cum nomen ob tuum pia
Laborat innocentia.

CHRISTUS ACCUSATUS, et suam confessus divinitatem coram Caipha.

Psal. XXII. Erue a framea Deus animam meam, et de manu canis unicam meam.



page 152, image: s152

HORA PRIMA.

AD Saducaei Caiphae
Christus tribunal sistitur.
Et ore falsorum reus
Clamatur esse testum.
Verumque iussus in sui
Fari parentis nomine,
His ora dictis libera
Incepit Heros soluere:
Dextram ad Dei videbitis
Sedere, quem nunc luditis,
In nubibusque criminum
Caeli redire vindicem.
Mox veste scissa pontifex,
Furore correptus, tonat:
Hic morte dignus, Caipham
Secuta turba, id comprobat.
Hos perde Christe, qui malis
Pios gravant mendaciis:
Nos vera da loqui tuo
Pro glorioso nomine.
Ut tuentes arduae
Sedem tenere dexterae,
Non horreamus iudicem,
Sed sanctum adoremus patrem.

CHRISTUS NEGATUS a Petro apostolo.

Esaiae XLII. Calamum quassatum non confringet, et linum fumigans non exstinguet.



page 153, image: s153

HORA SECUNDA.

VItam paratus ponere
Sui magistri pro nece,
Et ense primam fortiter
Petrus cohortem sustinens:
Capti magistri tristia
It pone post vestigia.
Sublata spes est, masculo
Inane pectus sanguine.
Te nosse Christe pernegat,
Verbo puellae territus:
Gallique rauco carmine
Leo fugatur fervidus.
Verbi memor quod dixerat,
Vultuque Christi concitus,
Guttis dolendo pallida
Humectat ora grandibus.
Serua tuos, audacibus
Ne Christe fidant viribus.
Occasiones omnium
Averte mitis criminum.
Lapsos benigno respice,
Nostri misertus, lumine:
Fides tenax ab intimis
Suspiret ad te sensibus.



page 154, image: s154

Diluculum. QUARTA PARS NOCTIS. Historia Christi in domo Caiphae.

CHRISTUS MINISTRIS PONtificiis in custodiam traditus.

Psal. XXXI. Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum.

HORA TERTIA.

SErvandus, heu, Christus levi
Datur ministrorum gregi,
Quem Pontifex in ocio
Pascit culinae sordido.
Quid castus inter improba
Non passus est ludibria?
Potantium lascivius
Nilest sacerdotum aedibus.
Da Christe nos caelestibus
Custodiendos Angelis:
Illis ministri impia
Vincamus ut consortia.
Acerba ferre nos tuo
Quod si iubes pro nomine,
Sis ipse custos, et pia
Praesto tuis clementia.



page 155, image: s155

CHRISTUS LUDIbrio habitus.

Esaiae L. Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.

HORA QUARTA.

ILluditur procacibus
Christi pudor conviciis,
Clamantiumque turpia
Perfert silens opprobria.
Spurcantur ora, squallidae
Malae crepant sub verbere:
Frequens scelestorum sacra
Errat manus per tempora.
Nos Christe si vis aspera
Pro te pati ludibria,
Mentes viriles adiice
Amara cuncta spernere.
Disperde te colentium
Hostes superbos coetuum,
Quos impiorum nutriunt
Aulae proteruae praesulum.

CHRISTUS VELATA FAcie palmis percussus.

Esaiae LIII. Quasi absconditus vultus eius, et despectus, unde nec reputavimus eum.

HORA QUINTA.

MIscent prohanis improbi
Intorta verbis verbera,
Pulsataque ora linteo


page 156, image: s156

Obnubilant vilissimo.
Nomen prophetae lactitans,
Dic Christe, quis te verberet?
Dic, et solutus tristibus,
Clamant, abibis vinculis.
O Christe, culpam criminum
Indignus omnem tollerans,
In perferendis fortia
Iniuriis da pectora.
Sophistico velamine
Nunc ora qui tegunt tua,
Fac impediti propriis
Irretiantur artibus.

Mane. PRIMA PARS DIEI. Historia Christi accusati coram magistratu Ecclesiastico et civili.

CHRISTUS CONCILII SENtentiis damnatus.

Psal. XXII. Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me.

HORA SEXTA.

UT extulit primo iubar
Aurora mane pallidum,
Mundi arbiter, subsellia
Stat Christus ante iudicum.


page 157, image: s157

Ut impium quendam in Deum,
Quod se Deo asserit satum,
Doctor, Senator, Pontifex,
Ipsum necis damnant reum.
Refert iniquam paenitens
Iudas viris pecuniam:
Insonten, eheu, parcite
Emistis, inquit, sanguinem.
Nihil morantur improbum,
Sed comparant nummis agrum.
At proditor de pendula
Se strangulans obit trabe.
Dum mundus ob nomen tuum
Nos ut cadaver eicit,
Ne terreamur impia
Tu Christe fac sententia.
Delicta nescientibus
Ignosce clemens hostibus:
Sed obstinata sentiant
Poenas nocentum pectora.

CHRISTUS CORAM PILATO praeside Romano accusatus.

Psal. XXII. Aperverunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

HORA SEPTIMA.

AGit molossus Caiphas
Pilate saltus in tuos
Ceruam, latebris excitam


page 158, image: s158

Primo diei tempore.
Iudaeus horret praesidis,
Ne polluatur atrium:
Parat malignis interim
Caedemque vimque mentibus.
In immerentem publica
Christum feruntur crimina.
Regem fatendo se, nihil
Obiecta curat reliqua.
Vocem Pilati percipe
Ebraee surde praesidis,
Ter Clamat: Hic est nullius,
Quod fingitis, mali reus.
Te nostra Christe vox rogat,
Suspirat ardor pectoris,
Da permeemus omnia
Fatendo te pericula.
Da veritatis splendidum
Ubique lumen fulgeat,
Ut verus es rex ac Deus
Colare sic ab omnibus.

CHRISTUS IN VESTE BYSsina ab Herode Antipa illusus.

Psal. LXIX. Improperium contrivit cor meum, et maerore confectus sum.

HORA OCTAVA.

CHristum ligatum ducere
Pilatus Herodi iubet:


page 159, image: s159

Fiunt amici, hostilia
Vulpes leoque nomina.
Inundat huc latrantium
Grex, ceu dato signo, canum:
Unius agni simplicis
Caput trahendum quaeritur.
Nullum tyranno verbulum
Christus respondens effero,
Dimittitur mox regia
Illusus inde sindone.
In nos potestatem malis
Ne largiaris hostibus:
Sit tuta Christe sub tua
Infirmitas potentia.
Sosque, contra qui sacram
Consentiunt Ecclesiam,
Disperge spreti patrio
Ut exsules agant solo.

Ante meridiem. SECUNDA PARS DIEI. Historia damnati a Pilato Christi.

CHRISTUS A COHORTE Praetoria virgis caesus, purpura praesidiali indutus, et spinis coronatus.

Esa. LIII. Poenas nobis salutares persolvit, et livore eius sanati sumus.



page 160, image: s160

HORA NONA.

CHristo nefandum praeferunt,
Insana plebs sicarium,
Eiusque sanguinem suos
Optant piare liberos.
Stat expeditis barbarus
Crepatque lictor fascibus,
Obnubit et saevus sacra
Spinis acutis tempora.
Fucata mox inducitur
Ostro chlamys Sidonio,
Eique pro sceptro datur
Harundo glauca regio.
Flexoque adoratus genu
Verbis superbis luditur:
Vultus saliva sordidus,
Pugnis proteruis tunditur.
Spinas, flagella, pro meo
Qui pertulisti crimine,
O Christe sana livido
Infirma cuncta uulnere.
Non fracta cedat asperis
Formidolosa mens probris,
Vincat sed audax in tuo
Quicquid malorum nomine.

CHRISTUS BAIULANS CRUcem, ad supplicium ductus.

Esa. LIII. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.



page 161, image: s161

HORA DECIMA.

EN baiulus Christus suae
Crucis gravatur pondere,
Peccata portans omnium
Innoxius mortalium.
Affundit ad spectaculum
Se tota civitas novum,
Matresque flentes candida
Foedant secantque pectora.
Ne flete, Christus, asperae
Hoc, inquit, exemplum necis:
Lugete propter horrida
Ventura vobis tempora.
Procedit ad poenae locum,
Et alta scandit Golgata.
Duo latrones tristibus
Eum sequuntur passibus.
O agne, nate virginis,
Delicta nostra qui luis:
Ignosce, tolle, contege
Commissa pravis crimina.
Nostram tuo cotidie
Crucem feramus numine,
Donec fruamur patria
Tecum beati gloria.

CHRISTUS CRUCIFIXUS.

Ioan. III. Exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

HORA UNDECIMA.



page 162, image: s162

AFfigitur Christus cruci
Inter scelestos arduae;
Ut Mosis anguis aeneus
Alto levatur stipite.
Hic ille rex et pontifex,
Haec illa patris victima,
Dentis venenati levat
Morsus nocentes sanguine.
Nudus, cruentus, squalidus,
Ferroque traiectus manus,
Pacem poposcit insciis
Bi impetravit hostibus.
Celsam supra stant arborem
Magnae necis praeconia,
Contraque nos quod editum
Deletur hic chirographum.
O Christe mitis et bonus,
Ignosce delinquentibus:
Nos culpa, poena te premit,
Placare confitentibus.
Non ultionis acribus
Mens concitetur ignibus:
Non illa quaerat alteran:
Te derelicto copiam.

Meridies. TERTIA PARS DIEI. Historia Christi iam crucifixi.

CHRISTUS IN CRUCE conviciis laceratus.

Psal. XXII. Omnes videntes me, deriserunt me: distenderunt labia, et moverunt caput.



page 163, image: s163

HORA DUODECIMA.

ATurba acerbis tunditue
Foedissima conuiciis,
Distentus excelsa trabe
Toto cruentus corpore.
Non scriba, miles, non latro
Dei pepercit filio:
In immerentis, omnium
Linguae disertae, opprobrium.
Non sustinens sol aureus
Hoc conditoris dedecus,
Caliginosis pallidum
Caput tenebris occulit.
Tu Christe linguam per sacrum
Lapsam guberna Spiritum:
Ut in tuas sit perpeti
Facunda laudes tempore.
Tu ere sol, in abdita
Diffunde lucem pectora:
Mentis corusco lumine
Caecae tenebras discute.

CHRISTUS IN CRUCE LAtronem suscipiens.

Ioan. XII. Ego si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me ipsum.



page 164, image: s164

HORA PRIMA.

QUod lugeat, sol invenit:
Quod latro plangat, non habet:
Innoxium calumniis
Vexat pudendis noxius.
Dum nemo cognoscit Deum,
Dum nemo culpat se reum:
Dexter Latro (mirum) sacro
Illuminatur Flamine.
Hic innocens, nocens ego,
Exclamat, et Christum rogat:
Mei memento, cum thronum
Rex possidebis aureum.
Mox audit: Hoc die nova
Mecum fruere patria:
Delicta tollit omnium
Se Christus inuocantium.
Da Christe cuncta noscere
Errata, nosque respice:
Ne sera quando termine
Fides Labascat ultimo.
Tu iustus, immerens, bonus:
Nos inquinati sordibus,
Peccamus, et peccavimus:
Ne tolle nos, ne perde nos.

CHRISTUS DOLORUM MAgnitudine exclamans, et Patri caelesti se commendans.

Psal. XXII. Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?



page 165, image: s165

HORA SECUNDA.

COnfectus indignissimis
Christus miserrime modis:
Sentit furoris patrii
Iram, ferendam nemini.
Heu, quid Deus, Deus gravi
Me deseris certamine?
Haec ipse: Vulgus frivolis
Exsultat amens vocibus.
Sitim levaturo datur
Insecta aceto spongia.
Quam respuens: Iam nunc, ait,
Peracta sunt mecum omnia.
Demisit ut labens caput,
Audita vox est ultima:
Nunc in tuam, Pater, manum
Commendo supplex spiritum.
Tu Christe nostra praelia
Dux atque rector adiuva:
Nostram salutem qui sitis,
Perfunde sicca pectoris:
Ut cum brevis fragillimus
Exactus aevi terminus,
Tradamus in tuum sinum
Vitae solutae spiritum.

Vespera. QUARTA PARS DIEI. Historia Christi mortui.

CHRISTUS MORTUUS.

Esaiae LIII. Excisus est de terra viventium, propter scelera populi mei vulneravi eum.



page 166, image: s166

HORA TERTIA.

AB orbe caesus condito
Nunc Christus agnus mortuus:
Caput draconis, inclitus
Partus puellae conterit.
Lam vita functis reddita,
Aperta clausis ianua:
Adae scelus quod perdidit,
Christus luendo rettulit.
Velata templi protinus
Panduntur alti limina:
Sublatus est legis rigor,
Floret per orbem gratia.
Tellus dehiscit, saxeae
Cautes fatiscunt murmure,
Clausaeque mortis obice
Patent sepulchrorum viae.
O Christe, morte qui tua
Mortis tyrannum subiugas,
Crucisque signum lucido
Infers triumphator polo.
Da mortis atque daemonis
Nos arma per te vincere:
Caelestibus thronis tuas
Cantemus ut victorias.



page 167, image: s167

CHRISTUS A NICODEMO Pharisaeo, et Iosepho Decurione sepultus.

Esaiae LIII. Sepultus est, sicut impii, et mortuus, sicut divites.

HORA QUARTA.

REx atque Pontifex novo
Christus sepulchro conditur,
Opemque Doctori pio
Pius senator attulit.
Tremunt ministrorum manus,
Mussant patres, flent feminae:
Contraque spem spe credula
Nituntur, et perstant side.
Durate fida pectora,
Mox vestra Christus gloria
Resurget, et fletus suo
Tergebit ipse pollice.
Da Christe, ne cessent piae
Tibi ministrantum manus,
Nostramque deleri sine
Nullo fidem certamine.
Nos et sepultos in tuam
Undis salubribus necem,
Da non caducae cernere
Haereditatem patriae.

CHRISTUS IN SEPULchro quiescens.

Matth. XII. Quemadmodum fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus ac tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae.



page 168, image: s168

HORA QUINTA.

COrpus quiescit impio
Circumdatum satellite:
Sed viva virtus, intima,
Christi, refringit Tartara.
O laeta sabbathi quies,
O fausta mortuis dies:
Qua iura Ditis ac necis
Uno subacta tempore.
Nec mole corpus conditum
Diu premetur saxea:
Perrumpet Heros, et feret
Sperata mundo munera.
Tu Christe da mortalibus
Membris, quiescendi locum:
Mentique mortis in gravi
Agone, vincendi modum.
Ut corpus et mens fulgidis
Simul recepta sedibus,
Inter choros caelestium
Agat perenne Sabbathum.



page 169, image: s169

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE VINculis verbisque Iesu Christi proditi et morituri, HYMNORUM Liber II. IESU Christi capti et producti agon bissenus.

HYMNUS I.

CHRISTUS DUCTUS EX horto ad Annam, Caiphae socerum.

Psal. LXIIII. Arcum intenderunt amaritudinis ut feriant ex insidiis innocentem.

Pro Patientia.

AH dira noctis tempora,
Queis venditus vili Deus
Argento, ad impii domum
Ligatus Annae ducitur.
Cui sistitur spectaculi
A plebe vesana loco,
Delirus ex capto senex
Ut hoste ferret gaudium.
Orans in horto proditur,
Loquens in aula luditur,


page 170, image: s170

Non tuta vera sanctitas,
Despecta nuda est veritas.
O Christe noctis omnia
Arce profundae nubila,
Ne nos potestas hostium
Captivet, aut fraus daemonum.
Hostes vicissim nominis
Fiant tui ludibrium:
Preces vocantum reice,
Fletus gementum respue.
Tu nostra corda aheneo
Inuicte firma robore,
Probrum parati pro tua
Feramus omne gloria.

HYMNUS II.

CHRISTUS DUCTUS AD Caipham pontificem maximum.

Psal. XLII. Verbum iniquum constituerunt adversum me.

Pro iusta vindicta.

AB hoste ad hostem, perfidis
Raptatur a latronibus:
Furit superba concio.
Insultat audax pontifex.
Non uult doceri, nec Deo
Sibi loquenti credere:
Perdendam ad innocentian?
Testes iniquos comparat.


page 171, image: s171

Non scinde vestis purpuram,
Sed finde saxum pectoris.
Feritur os sanctissimi,
Salus laborat optimi.
Non cessat ullo tempore
Haec Christe vox calumniae.
Integritatem callida
Saepe opprimunt mendacia.
Nostras querelas in tuum
Cum fundimus pressi sinum,
Tu iustior iudex, opem
Affer bonam dolentibus.
Noli silere, iniurios
Retunde, vanos increpa,
Ut verus in tuis Deus
Appareas sermonibus.

HYMNUS III.

CHRISTUS DUCTUS IN vestibulum carceris, a lictoribus pontificiis vexatur.

Thren. [abbr.: ? ] III. Dabit percutienti se maxillam, satiabitur opprobriis.

Pro libertate.

QUid serue vinctum, eheu tuae
Oblite vexas compedis?
Quem carpis, in quem conspuis,
Ut liber ipse sis, adest.
Hic servitutis ferreae
Refringet omne vinculum:


page 172, image: s172

Manus in hunc credentium
Nemo catasta clauserit.
Aut forte si quis clauserit.
Ipse impeditus, inscius,
Neruum subibit, et Deum
Sero aduocabit vindicem.
Nil grex movetur perditus,
Pugnis ferus, sude impetens,
Diducit os, linguam exerit
Conuiciorum prodigam.
O Christe factus omnium
Pro labe nostra opprobrium,
Si quid ferendum est asperi,
Aequum ministra spiritum.
Quod si manus in hostium
Quando damur furentium:
Ades volens, et eripe
E servitutis carcere.
Heu quanta sunt, et quam gravis,
Delicta nostra, servitus:
Hanc aufer, et da liberos
Tua frui nos gratia.

HYMNUS IIII.

CHRISTUS DUCTUS AD MAgistratum Ebraeum, a sacerdotibus et senatu hostis Ecclesiae iudicatur.

Psal. CXVIII. Circumdederunt me veluti apes, sunt extincti ut ignis spinarum.

Pro confessionis constantia.



page 173, image: s173

AFfligitur cum quis bonus,
Gestit furenter impius:
Hoc Christus exemplo suae
Praelucet ipse Ecclesiae.
A concione publica,
Quam cum senatu Pontifex
Cogit, rogatus: se patris
Dei fatetur filium.
Voces ob has audacibus
Damnatus est sententiis,
Omnes in uum congerunt
Caput, suas calumnias.
Sis Christe vox et cor mihi
Tuum per almum Spiritum,
In te fatendo, cum pio
Non est locus silentio.
Proiecta spes ne fluctuet,
Pavor nec ullus obruat,
Danda est salutis laus, tuo
Cum glorioso nomini.
Sin sermo nostrae atrociter
Confessionis spernitur,
Laeti quiescamus tua
Unius in sententia.

HYMNUS V.

CHRISTUS DUCTUS AD PILAtum, praesidem Romanum, accusatur prophanitatis et perduellionis.

Psal. XXXV. Insurgentes testes mendaces, quae ignorabam, interrogaverunt me.

Pro conservatione regni Dei.



page 174, image: s174

NIl est furore tetrius,
Nil caecitate insanius,
Iudaea qua gens in suum
Commota fertur principem.
Intentat ante praesidem
Audita nulli crimina,
Ut impio, utque turbido,
In Caesaremque iniurio.
Nec ille se regem tamen.
Negat Pilato: In hoc, ait,
Sum natus, ut testem Dei
Me veritatis praebeam,
O Christe rex regum, Deus,
Deique natus unicus,
Ipsa agmina inter hostium
Regnum astruens seva tuum.
In quo sacer Dei vigor
Sustentat: in quo faustitas,
Pax, criminum remissio,
Vitae beatus exitus.
In veritate, et in fide,
In spe futurae gloriae
Degamus, ut simus throni
Olim cohaeredes tui.

HYMNUS VI.



page 175, image: s175

CHRISTUS DUCTUS AD HErodem, Galilaeae tetrarcham, irridetur ut praestigiator aut ludio.

Psal. II. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et Christum eius.

Pro victoria contra hostes.

HErodis ad palatium
Iussu Pilati mittitur:
Ut qui colubrum fugerit,
In os draconis incidat.
Signum proterue ludicrum
Scurrili ab aula poscitur:
Se reprimens, nullum aulicis
Verbum respondet lubricis.
Amictus alba sindone,
A rege, seruis, agmine,
Gestans honores, exterum
Insigne regum, luditur.
Coacta in unum cum fremit
Hostilis insolentia,
Sis Christe fidum in asperis
Ipse ipse propugnaculum.
Respondeamus inuidis,
Cedamus impiis nihil.
Cum saeva fiunt foedera,
Formido nulla terreat.
Et queis abominatio
Propter tuam sumus fidem,


page 176, image: s176

Ride vicissim, et fictiles
Argillae ut urnas contere.

HYMNUS VII.

CHRISTUS REDUCTUS AD Pilatum, plebis convicio latroni Barrhabae posthabetur.

Esaiae LIII. Inter iniquos numeratus est.

Pro fuga erroris.

CHristum Pilatus soluere,
Ut innocentem concupit,
Illataque a primoribus
Excusat ipse crimina.
Procle maritum commonet,
Omitte iustum perdere:
Vincit sacerdotum scelus,
Vulgique clamor inuidus.
Stulti patris natum improbum
Nexu exuit sicarium,
Christumque damnat.non aquis
Caedem, cruoremque ablues.
Sis Christe inexplicabiles
Praesens euntibus vias:
Ne terror aut error, boni
Aequi've flectat tramite.
Sumus parentum nos quoque
Mali malorum filii,
Et optimum ac lenissimum
Patrem reliquimus Deum.


page 177, image: s177

Per sanguinem tollens tuum
Omnem reatus noxiam,
Statum priorem transfugis
Redde, et salutem perditis.

HYMNUS VIII.

CHRISTUS DUCTUS IN Praetorium, a milite barbaro plagis servilibus afficitur, ornatusque diademate et purpura irridetur.

Esa. I. Corpus meum praebui percutientibus, et genas meas vellentibus.

Pro liberatione.

QUid miles irae vel probri
Omisit immanissimus?
Christus secaretur feris
Cum sicut agnus a lupis.
Fulgenti amictus purpura,
Fixusque rhamno tempora,
Gestansque dextra harundinem
Sannis amaris luditur.
Nihil per artus singulos
Sincerum et integrum fuit,
Nec uulneri uulnus locum
Toto reliquit corpore.
A feruidis ut liberes
Te nos precamur hostibus:
Quos vis atrox, et barbara
Delectat indignatio.


page 178, image: s178

Vibice sanati tua,
Puroque loti sanguine,
Acres, fideles, impigri
Iusso vacemus muneri.
Quod si tuo laus debita
Danda est verbo atque nomini,
Non horreamus ullius
Aut mortis, aut poenae genus.

HYMNUS IX.

CHRISTUS DUCTUS E Praetorio, ad crucis supplicium poscitur.

Esa. LIII. Vidimus eum abiectissimum hominum, virum dolorum, et expertum infirmitatem.

Pro beneficiorum Dei memoria.

ROmanus innocentiae
Christo fidelis testis est:
Sed nulla poena, nulla vox
Dementem Ebraeum mitigat.
Virgis, flagro, spinis, sude,
Homo ecce, si foret nocens,
Scelus tulisset unus hic,
Inquit Pilatus, omnium.
Tunc excitata protinus
Insana clamat concio:
Hunc tolle, tolle, se patris
Summi fatentem filium.


page 179, image: s179

Te Christe mundus cum fremens
Vexat ministris in tuis,
Nostras manus tu contine,
Mentemque et ora dirige.
Crati celebremus tua
Per omne tempus munera,
Nec pectori fida excidat
Oblivioso lenitas.
Te praedicemus in bonis,
Te deprecemur in malis.
In morte, vita, mens tuam
Alacris imploret fidem.

HYMNUS X.

CHRISTUS IN PRAETOrium reductus, de ortu suo interrogatur.

Psal. II. Nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram.

Pro animositate.

UT turba clamavit, satum
Dixisse Christum se Deo,
Torquetur intus praesidis
Intenta curiositas.
Unde, et quis esset, quo patre,
Haerens pavensque interrogat:
Nihil respondenti suam
Vane obicit potentiam.
Cui Christus: Haud ulla est, nisi
Solo potestas a Deo.


page 180, image: s180

Quo protegente, inaniis
Inaniores sunt minae.
Mundi potestas maximis
In nos ruit cum viribus,
Nocere Christe fac nihil
Ut possit imbecillibus.
Largire fortitudinem
Nullis movendam machinis.
Te non volente, unum quidem
Hostis pilum nec moverit.
Reges et ipsi nosse te,
Tuamque discant gloriam,
Ad cuius olim singuli
Stabunt tribunal supplices.

HYMNUS XI.

CHRISTUS DUCTUS IN GABbatha, obiectu Caesarianae potentiae, a praeside occidendus militi traditur.

Psal. XXII. Circumdederunt me vituli multi, tatri [reading uncertain:?] Basan circumvallaverunt me.

Pro bona conscientia.

PIlatus, incertus sui,
Metu laborat duplici,
Foris pavore Caesaris,
Intusque conscientiae.
Quem, propter excusaverat
Integritatem saepius,
Eum neci, fractus minis,
Nunc immerentem destinat.


page 181, image: s181

Heu quid facis? te vindicem
Probo, scelesto iudicem,
Vult Caesar esse: credere
Turbae furentium fuge.
Nil obstet, impellente nos
Vulgo, tremoris, quin viam
Rectam ambulemus: plus homo
Possit caducus ne Deo.
Quando laborat veritas,
Pugnare simus strenui.
Ut labe turpi libera
Sit nostra conscientia.
Sin haec quoque angit plurimo
Contaminata crimine.
Da sentiamus in tuo
Opem, levamen vulnere.

HYMNUS XII.

CHRISTUS DUCTUS IN Calvariae collem, inter latrones medius de gabalo suspenditur.

Ioan. I. Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

Pro fidei incremento.

INfandus oppressa furor
Desaevit innocentia:
Templo, oppido, praetorio
Christi exsulat praesentia.


page 182, image: s182

Cui post inenarrabiles
Vexationes crux datur,
Ad publicum poenae locum
Tergo ferenda proprio.
Simplex Cyrenes advena,
Manum coactus admovet:
Christus dolentes feminas
Tristi admonet praesagio.
Ut celsa venit Golgotha,
Ligno trabali figitur
Inter latrones: omnium
Noxas ferens mortalium.
Natura luget, aureus
Sol conditur, tellus tremit,
Aether laborat: ferrea
Nihil moventur pectora,
Incomparabili tuae.
Laus sit Deus clementiae,
Qui nostra per cari crucem
Delicta tollis filii.
Aeterna Christe foedera
Pacis, beatitudinis,
Nos inter et patrem Deum
Sancis sigillo sanguinis.
Paruam et labascentem sacro
Auge fidem spiramine,
Laetemur omni ut saeculo
In sempiterna Ecclesia.



page 183, image: s183

IESU CHRISTI IN CRUCE PRO SALUTE HUmana pendentis, HEPTALOGUS.

HYMNUS I.

Lucae XXIII. PATER, REMITTE ILLIS: NON ENIM SCIUNT QUID FACIUNT.

Esa. LIII. Pro transgressoribus oravit.

Pro peccatorum remissione.

O Christe, quos toto geris
Ictus cruentos corpore,
Hos nostra culpa plurimis
Tibi intulit poenae modis.
Sudor, flagella, verbera,
Harundo, clavi, lancea:
Sunt verba, facta, et abdita
Mei reatus crimina.
Ad te sacerdos optime,
Et arbiter sanctissime,
Foedi venimus, supplices
Pacem, salutem poscimus.
Strigmenta purga, nos sacra
Patrique commenda prece.
Te deprecante flebilis
Sumus repulsae nescii.


page 184, image: s184

Tu flecte patris pectora,
Ne nostra plectat crimina,
Opone delictis tuam
Benignus innocentiam.
Acerba ferre, ignoscere
Iniuriis, non laedere
Discamus, et mites tuae
Per ingredi vestigia.
Ut filii summi patris,
Christi secutores Dei,
Tandem beati gaudiis
Fruamur immortalibus.

HYMNUS II.

IOAN. XIX. MULIER, ECCE FILIUS TUUS, ECCE MATER TUA.

Ioan. XIII. Non relinquam vos orphanos.

Pro Ecclesiae conservatione.

O Christe, curam sedulae
Qui non parentis abicis,
Dum plena luctus, saucio
Gemit dolenter pectore.
Qui filiorum nos vocas
Fratrumque dulci nomine,
Da caritatis vividam
Nobis tuae scintillulam.
Cum mactat orbis ob tui
Professionem nominis,


page 185, image: s185

Nos pastor o fidissime
Oues relictas aspice.
De patris alti dextera
Vultu tuo nos assere:
Tuente cedunt te malae
Adversitatum nubila.
Committe fidis ac bonis
Tuum gregem pastoribus,
Qui sint pares fidelibus
Affectione matribus.
Et nos sacrata caelici
Adure flamma spiritus.
Illis ut obseruantia
Obtemperemus debitae.
Ut te, tua salvi fide,
Vero colamus pectore,
Nos donec ad praelucidam
Hinc evoces Ecclesiam.

HYMNUS III.

Lucae XXIII. AMEN DICO TIBI, HODIE MECUM ERIS IN PARADISO.

Ioan. XVII. Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum.

Pro vita aeterna.

O Christe, caelorum nece
Pandens apertam ianuam:
Quam culpa primi contumax
Olim parentis clauserat.


page 186, image: s186

Ducens per illam tabido
Flentem latronem pectore,
Hora salutem qui tibi
Committit ultima suam.
Servator et dux inclite,
Mentes pusillas erige,
Sperent ut a te tristibus
In omnibus solatium.
Dum gratiae tempus datur,
Da paenitere criminum:
Queis te die uno millies
Ingratitudo provocat.
Te nos trahente maximis
Luctamur e periculis:
Nec lex, nec horror inferus
Damnare, quos tegis, potest.
Terrore mortis anxius
Quando evolabit Spiritus,
Nostri memento, qui soli
Tenes superna patrii.
Vivamus ut tecum domo
Lucente cunctis saeculis,
Et cum beatis angelis
Tuam canamus gloriam.

HYMNUS IIII.

Mar. XV. DEUS MEUS, DEUS MEUS, QUARE ME DERELIQUISTI.

Psal. XXII. Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti?

Pro victoria tentationum.



page 187, image: s187

O Christe, cuncta perferens
Acris doloris vulnera,
Dum spina frontem, dum manus
Clavi pedesque perforant.
Imago mortis horrida
Dum te probrosae territat:
Tristi querela dum Deum,
Deserta mens, Deum vocat.
O victor inuictissime,
Nos imbecilles sustine,
Ne flamma vexatam premat
Inferna conscientiam.
Cum pugnat in nos omnibus
Sensus malorum viribus,
Et criminum succumbere
Lam mens videtur pondere:
Te stante pro nobis opem
Fac sentiamus patriam.
Dum fixa cordis est fides,
Nequit Deus relinquere.
Virtute nos muni tua,
Infirma corda robora:
Est maximum cum maximis
Certamen illud hostibus.
Ut liberatus grex tuas
Olim sonet victorias,


page 188, image: s188

Ductore te, ferens malo
Tot rapta tela daemoni

HYMNUS V.

Ioan. XIX. SITIO.

Psal. LXIX. Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Pro consolatione.

O Christe, cuius viva vis
Ut flos in agro concidit:
Exhausta cuius aridis
Os linguaque haerent faucibus.
Non lympha sedavit gravem
Salubris aut potus sitim:
Herba est amara, et mucidi
Porrecta vini spongia.
O liberator unice.
Tua sitisti qui cruce
Nostram salutem, gratias
Da nos referre debitas.
Acerba pro datis bonis
Cum mundus offert pocula,
Immitte cordibus tuae
Sitim piam clementiae.
Explente te verbo tuo,
Solante Spiritu sacro,
Melin suave, quod fuit
Fastidiosum, vertitur.
Seruat tuam, da mutuam
Vicissim amandite sitim,


page 189, image: s189

Hanc incitet fides, alat
Spes, augeat dilectio.
Ut post caduca flebilis
Transacta vitae tempora.
Bibamus in caelis tuae
Nectar perenne gratiae.

HYMNUS VI.

Ioan. XIX. CONSUMMATUM EST.

EBR. X. Una oblatio consummavit in perpetuum sanctificatos.

Pro Fide.

O Christe, tota qui miser
Vita, salutis perditum
Reddens honorem, per crucem
Admissa tollis crimina:
Exacta nunc sunt omnia,
Quae per prophetas prodita:
Lex mutit, infernus iacet,
Devicta mors, caelum patet.
Placator o mitissime
Da nos fide haec prehendere,
Et facta gratis mentibus
Haec obstupenda tollere.
Constans sit in te prosperis
Ac tristibus fiducia,
Humanaque imbecillitas
Quod non potest, id persive.


page 190, image: s190

Te sublevante, quidquid est
Usquam molesti vincitur:
Laetusque finis asperis
Contingit in periculis.
Ne nos misellos desere,
Nec ob reatus abice,
Quos eluisti proprii
Miro lavacro sanguinis.
Ut passionis et necis
Tuae, salubri munere,
Aevi per acto termino
Omni fruamur seculo.

HYMNUS VII.

Lucae XXIIII. PATER IN MANUS TUAS COMMENDO SPIRITUM MEUM.

Psal. XXXI. In manus tuas commendo spiritum meum, redemisti me Domine Deus veritatis.

Pro beata mortis hora.

O Christe, sicut squallida
Fullonis unda, fusus es:
Contritus atque dexteris,
Ut vermis, es nocentibus.
Lacer cruento corpore,
Sectusque diro uulnere,
Committis in manus Dei
Parentis aegrum spiritum.


page 191, image: s191

Redemptor alme, me tuos
Prosterno supplex ad pedes,
O dulce mentis gaudium
Meis petitis annue.
Ut mortis in certamine.
Fiducia pari meum
Tradam in tuam Custodiam
Vitae fugacis spiritum.
Seruante te, de corpore
Abibo tutus, nec fores
Pavebo tristis inferas,
Nec mille Poenarum modos.
At redditus tua mihi
Die supremo gratia,
Ipse integer tecum integra
Florebo felix gloria.
Tuasque laudes, et Patris,
Sacrique Spiritus canam,
Et in frequenti gestiens
Te praedicabo Ecclesia.

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE EXAgitationibus et vulneribus Iesu Christi capti et cruci affixi: HYMNORUM LIBER III.



page 192, image: s192

IESU Christi capti exagitationes. I. IN PALATIO CAIPHAE pontificis maximi.

HYMNUS I.

CHRISTUS ILLUSUS.

Lucae XXII. Viri, qui tenebant Iesum, illudebant ei.

Pro custodia.

IEsu innocens fili Dei,
Honore dignus omnium,
Terrestrium, caelestium,
Abyssus et quicquid tenet.
Inter ministros ebrios
Quid praesulum te conspicor?
Latet quid illa dignitas
Choris tremenda caelicis?
Hac ipse plenus criminum
Perferre debebam probra:
Vicem meam qui sustines,
Meis querelis annue:
Illusiones omnium
Spernam impiorum, qui mihi
Ob nomen infesti tuum
Fraudes strunnt innoxio.

HYMNUS II.



page 193, image: s193

CHRISTUS CONSPUTUS.

Matth. XXVI. Inspuerunt in faciem eius.

Pro patientia.

EN uultus eminentior
Fulgore solis ignei,
In quem tuentur caelites
Plausu sonante spiritus.
Ignotus, informis, male
Turpatus a seruis malis:
Fronte atque mento sordidum
Pus et saliva perfluit.
Hyssopus ille sit meus,
Quo Christe sparsus abluar
Immundo ab omni, pro meis
Quid inquinate es sordibus.
Vincam ferende, quidquid est
Usquam ferendum, neve sim
Elinguis ad laudem tuam,
Aut surdus ad vocem, effice.

HYMNUS III.

CHRISTUS VELATUS.

Mar. XIIII. Coeperunt obtegere faciem eius.

Pro revelatione.

OS illud aureum, os sacrum,
Lucem tenebris inferens,


page 194, image: s194

Manu ligatum barbara
Obnubitur velamine.
Qui caecus est, lucis facem
Negat videnti, et perpetrans
Opus tenebrarum, Deum
Se posse sperat fallere.
Adhuc obumbrant os tuum
Illi exsecrandi et perditi,
Qui Christe praeponunt sua
Tuis laboribus bona.
Hos ne dolis bilinguibus
Quemquam prehendant, nosse dat
Tum blanda tu mihi exere
Viventi, eunti lumina.

HYMNUS IIII.

CHRISTUS PERCUSSUS.

Matth. XXVI. Colaphos ei inflixerunt, alii autem sudibus eum ceciderunt.

Pro restitutione.

TErraeque caeloque imperans,
Caput verendum tunditur,
Quod ante procumbunt genu
Flexo Angelorum millia.
Pugnis procaces servuli,
Apparitores fascibus,
Plagis in unum omnes caput
Lascivientes saeviunt.
Has ferre plagas par erat
Meum hoc caput, quod a suo


page 195, image: s195

Et conditore et principe
Defecit, in castra hostium.
Sed Christe submittens tuum
Caput furentum dexteris.
Miti favore in pristinum
Locis honoris me statum.

HYMNUS V.

CHRISTUS INTERROGATUS.

Lucae XXII. Vaticinare, quis est qui te feriit? Et alia multa conviciantes, iaciebant in eum.

Pro silentio.

AEterna mens Patris, Deus
Rimans tuensque abscondita,
Quot exprobrationibus
Amarulente tangitur?
Non contumeliae insciens,
Multiplicisque verberis
Christus tacet, nec asperis
Quid quam refert ludibriis.
Tu Christe lustrans omnium
Sedem et recessus pectorum,
Queis me, vides, potentior
Subsannet hostis vocibus.
Promissionibus tuis
Fisus, probroque excelsior
Da te sequar, spe pertinax,
Et fortis in silentio.



page 196, image: s196

II. IN AULA HERODIS tetrarchae Galilaeae.

HYMNUS VI.

CHRISTUS CONTEMPTUS.

Lucae XXIII. Herodes cum suo comitatu, eum pro nihilo habuit.

Pro magistratu.

UT fune Christus attigit
Raptatus, Herodis domum,
Ingens cachinnis atrium
Plausu et iocoso soluitur.
Mendicus iste sit Deus,
Dei aut propheta, rex ait:
Simplex quod inter Gnosticos,
Hoc ipsum in aula Christus est.
In hunc ut obseruent diem
Te Christe reges impii,
Notum est: ministris nam tuis
Nil orbe toto vilius.
At tu magistratum pium
Largire regnis, oppidis,
Qui te colat: te gaudeat
In aula, in urbe hospite.

HYMNUS VII.

CHRISTUS IRRISUS.

Lucae XXIII. Herodes cum suo agmine, ei illusit.

Pro sagacitate.



page 197, image: s197

DUm poscitur miraculum,
Mutusque respondet nihil,
Vulpemque hyaenasque aulicas
Nam Christus intus noverate
Incessitur dicteriis
A nobile et satellite,
Exploditurque sibilis
A servulis et milite.
Da Christe aperta lumina,
Tuos ut hostes noverim,
Commune cumque eis nihil
Ullo mihi sit tempore.
Non sermo, non commercium,
Non ulla vitae munera:
Spernit Deum, qui cum Dei
Vivit libenter hostibus.

HYMNUS VIII.

CHRISTUS AMICTUS sindone.

Lucae XXIII. Herodes amictum veste splendida, remisit ad Pilatum.

Pro innocentia.

NOn inter impios pio,
Nec integro inter aulicos
Christo locus: propellitur
Clamore, risu, scommate.
Hinc palla, mentito ut genus
Regis, dabatur byssina:


page 198, image: s198

Te Christe tractat sic homo,
Cui sceptra das, evi purpuram.
O me impium, qui causa sum
Tanti doloris: sed tua
Fulto fide, da gratiam
Aevum integre decurrere.
Ne flectar a te devius,
Tuaque dextera excidam:
Ut veste splendens candida
Tuum ante uultum gestiam.

III. IN PRAETORIO PILAti Praesidis Romani.

HYMNUS IX.

CHRISTUS INDUTUS purpura.

Mar. XV. Milites abduxerunt eum intro in atrium, quod est Praetorium, et convocant totam cohortem, et induunt eum purpura.

Pro mundatione.

HErodiani sindonem,
Dat Roma Christo coccinum:
Ab usque Eoo ad vesperum
Rex hic redemit singulos.
A tauro oboeso [sic] incurritur,
Et dente vulpis morsus est:
Inter feroces iam lupos


page 199, image: s199

Imbellis agnus carpitur.
Rex summe regum, insignibus
Ornate pro me regiis,
Peccata, queis laesus, mea
Vincunt rubentem muricem.
Grandi fatiscunt vulnere
Artus, salutis nulla spes,
Ni puriorem candida
Reddas coloratum nive.

HYMNUS X.

CHRISTUS GESTANS COronam spineam.

Ioan. XIX. Milites plectentes coronam e spinis, imposuerunt capiti eius.

Pro corona.

HEu quale nunc spectaculum
Mihi merenti sistitur.
Regi Angelorum et aetheris
Christo, tiara rhamnus est.
Transfixa foedantur rubis
Aculeatis tempora,
Rivi cruoris per caput
Et os serenum defluunt.
Da Christe membrum sim tuae
Semper virens Ecclesiae,
Et te sequar per grandia
Laeto gradu pericula.
...m [reading uncertain: print faded] salutis cassidem,
Conumque fulgentis spei,


page 200, image: s200

Beatus olim ut induar,
Tuae corona gloriae.

HYMNUS XI.

CHRISTUS TENENS harundinem.

Matt. [abbr.: ? ] XXVII. Dederunt harundinem in dexteram eius.

Pro defensione.

ILla illa torquens fulmina,
Et intonans caelo manus,
Dans sceptra magnis regibus,
Gestat palustrem harundinem.
Rex Christus est, ut pernegent
Quotquot tyranni et praesules:
Sed nulla pompa, nulla vis
Sectatur illum splendida.
Hoc Christe regnum qui dolo
Auferre et armis cogitant.
Frenans gravi calca pede.
Virgaque caede ferrea.
At virga fortitudinis
Tuae inter hostes floreat,
Unique credentem tibi
Dulci sub umbra me tegat.

HYMNUS XII.

CHRISTUS GENICULAtione irrisus.

Matth. XXVII. Genu flexo ante eum, illudebant ei.

Pro constantia.



page 201, image: s201

CUius praealto in nomine
Et caelites et in feri,
Et terra quidquid continet,
Genu profundo sternitur:
Nunc a prophano milite
Ut vir prophanus temnitur,
Cohorsque multa vellicans
Insultat impudentia.
Qui gestu, et ore, et carmine
colendus es, da te colam,
Sublime nomen et tuum
Et gestu, et ore, et carmine.
Nec Christe praeter te, genu
Flectam cuiquam, nec canam
Praeter nomen tuum: mihi
Sis vox, honos, et barbitos.

HYMNUS XIII.

CHRISTUS ADORATIOne subsannatus.

Mar. XV. Summissis genibus adorabant illum.

Pro vero cultu.

MIles quod hic lusu et ioco
Intemperanter perpetrat:
Heu me, leves quot omnibus
Locis agunt hypocritae.


page 202, image: s202

Te Christe clamant, milleque
Iacent ad aras cernui:
Hostes tui sed nominis,
Puraeque sunt Ecclesiae,
Hoc absit a me, et a domo
Mea precor, ne te meum,
Passum meis pro noxiis,
Fictis adorem cultibus.
In veritate et spiritu
Litem sacrato nomini
Preces, et oris offeram
Grataeque mentis hostias.

HYMNUS XIIII.

CHRISTUS PER LUDIbrium rex salutatus.

Mat. XXVII. Illudebant ei dicentes, Ave rex Iudaeorum.

Pro cognitione Dei.

CAptum, ligatum, proditum
Quis esse gentis Abrahae
Regem, Deique filium,
Hunc sempiternum crederet?
Ridet, salutat, percutit
Pium, verecundum, probum
Miles: nec ullum iniuriae
Omittit audacis genus.
O Christe muta torpidi
Durum stuporem pectoris,


page 203, image: s203

Natum Dei, et regem meum
Tua inuocem te gratia.
Nec illa turpis spretaque
Imago territum avocet,
Quo praedicem minus tuae
Potentiae efficaciam.

HYMNUS XV.

CHRISTUS IN CHLAMYDE ostensus populo cruentatus.

Ioan. XIX. Exivit Iesu foras, gestans coronam spineam, et vestem purpuream: et dicit Pilatus, Ecce homo.

Pro vera meditatione.

QUis iste tam reus? dedit
Quis tanta totque vulnera?
Eheu miser, non audeo
Vultum pudendum tollere.
Testatur intus mens rea,
Et conscientiae tremor,
Me uulnerasse propria
Meum Redemptorem manu.
O parce Christe, nec scelus
Pravum fatentem respue;
Inhaereat semper meo
Vox illa scripta pectori:
Homo ecce, cui nullus decor
Frontis nec oris dignitas,
Ne spes salutis concidat,
Maesto tibi producitur.

HYMNUS XVI.



page 204, image: s204

CHRISTUS NUDATUS.

Mar. [abbr.: ? ] XV. Exuerunt eum purpura, indueruntque vestimentis propriis.

Pro indumento gratiae.

QUi vestit agris gramina,
Pingitque nidis alites:
Nudatus astat, militi
Factus rapina barbaro.
Post vestis et non unius
Libidinosam copiam,
Textum puellae redditur
Parentis inconsutile.
Nudusque egensque Christe sum
Per me bonorum: cumque me
Primi parentes insuper
Nudum reliquerint tibi,
Tu spiritu tuo indue,
Agnique vesti tegmine:
Non arboris ficulneae
Ramus nocentem texerit.

IESU Christi cruci affixi exagitationes. CHRISTUS IN MONTE CALvariae ab omnibus omnium ordinum hominibus contemptus.

page 205, image: s205

I. A SUMMA DIGNItate praeditis.

HYMNUS XVII.

CHRISTUS EXAGITATUS A principibus sacerdotum.

Lucae XXIII. Deridebant eum principes, dicentes: Alios servavit, servet semetipsum, si hic est ille Christus, ille Dei electus.

Pro notitia Christi.

A Mens fatetur pontifex,
Seruasse Christum plurimos?
Sed traditum genti suae
Messiam ipsum, reprobat.
Quid ergo tot miracula
Num vana censes inuide?
Nemo euocavit quam Deus
Resuscitatum Lazarum.
Dilecte patris maximi,
Electe gentis perditae,
Te nemo seit, quem non sacer
Ducit docetque Spiritus.
Tu solus illa victima,
Mactata prima a seculo,
O Christe, sis mihi via,
Et lumen, et scientia.



page 206, image: s206

HYMNUS XVIII.

CHRISTUS EXAGITATUS A Scribis seu doctoribus.

Mar. XV. Illudentes ei scribae, dicebant: Servavit alios, semetipsum non potest. Si ille rex Israel, descendat modo de cruce, ut videamus et credamus ei.

Pro incremento fidei.

PLebem doces, ipse inscius
Propheticorum dogmatum:
Antiqua nam Christum omnia
Vatum sonant oracula.
Videre, non est credere:
Nec quod tenes, speras adhuc.
Qui venit e caelo, a cruce
Non impotens descendere est.
Non est opus carnis, fides:
Subiecta nec spes sensui est.
Fidemque spemque vividam
Tu Christe ale, et corrobora.
Verbi tui fundamine,
Rerumque certitudine,
Constans fides, inuicta spes
Nitatur omni tempore.

HYMNUS XIX.



page 207, image: s207

CHRISTUS EXAGITATUS A senioribus, seu magistratu.

Mat. XXVII. Principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus, dicebant: Confidit in Deo: liberet nunc, si vult, eum: dixit enim, Filius Dei sum.

Pro adoptione.

IN contumeliam Dei
Incautus erumpit senex,
Christoque amarus obicit
Plenam in Patrem fiduciam.
Patre a malo raro boni
Proseminantur liberi?
Qualis sacerdos, scribaque,
Sic multitudo est reliqua.
Qui nos adoptasti Deus
In filios, per Filium,
IN me paterna sis precor
Dilectione perpetim.
Nec cesset umquam debita
In te vicissim caritas.
Qui fidit in te, numine
Praesente liberabitur.

II. A PROMISCUA PLEBE et multitudine universa.

HYMNUS XX.

CHRISTUS EXAGITATUS a praetereuntibus.

Mar. XV. Praetereuntes conviciabantur ei, moventesque capita sua dicebant: Vah, tu ille, qui demoliris templum, et rursus in triduo exstruis? Serva temetipsum: si Dei filius es, descende de cruce.

Pro tolerantia.



page 208, image: s208

QUassat caput plebs futilis,
Blasphemiisque perfurit,
Deique sancto filio
Foeda imputat mendacia.
Heu me, quot in caput tuum
Poenas Ebraee congeris,
In te lues et in tuis
Quas clade tetra liberis.
Afflictus in te conspicer,
Vexatus a te pendeam,
O Christe, nec frangat meam
Ulla aequitatem diritas.
Cum nulla consolatio.
Aut spes relicto ostenditur,
Te spem meam, et solatium,
Victoriamque concinam.

HYMNUS XXI.

CHRISTUS EXAGITAtus a spectatoribus.

Matth. XXVII. Quidam illic astantium dicebant: Ecce Eliam vocat iste: sine videamus, an veniat Elias liberaturus eum.

Pro auxilio.



page 209, image: s209

SOl occulit clarum iubar,
Tellus tremore inhorruit:
Christus dolore, tristibus
Clamat patri suspiniis.
Portenta ridet caeca plebs,
Sannisque questus excipit,
dictisque pectus anxii
Dilancinat mordacibus.
Pati est acerbum, uulnus est
Rideri et angi maximum,
Da Christe inexpugnabile
Robur molesta vincere.
Immittitur cum vulneri
Unguis, dolorem mitiga:
Cum pondus oppresso additur,
Bonus laborem subleva.

HYMNUS XXII.

CHRISTUS EXAGITAtus a militibus.

Lucae XXIII. Illudebant ei et milites, dicentes: Si tu rex es ille Iudaeorum, serva te ipsum.

Pro conversione.

GRassatur ante verbere,
Nunc impetit conuicio,
Miles sibi ignotum, et suum
Iamiam futurum principem.


page 210, image: s210

Rex verus ille, nec modo
Gentis suae, sed omnium
Qui militabunt arduis
Toto orbe sub stipendiis.
O Christe, membris qui tuis
Stulto graves sunt impetu,
Et inscientes in sacram
Proteruiunt Ecclesiam:
Sancti sequaces flaminis
Ad verum ovile congrega,
Psitta et tuum fidelibus
Bibant aventes auribus.

HYMNUS XXIII.

CHRISTUS EXAGITAtus a lictore.

Mat. [abbr.: ? ] XXVII. Unus ex iis accurens, cum accepta spongiam implesset aceto, imposuit harundini, et porrigebat ei ut biberet.

Pro levamine.

CEnturionis dum cohors
Astat cruci, lictor ruit,
Praebens aceto turgidam
Siticuloso spongiam.
Hoc restat unum scilicet,
Amara Christo potio
Ut porrigatur, omnibus
Exhausto et aegro viribus.


page 211, image: s211

Si quod malum mihi imminet,
Angustiaeque deprimunt,
Perfunde tristem nectare
Vitae, et salutis balsamo.
Hoc nectar est, hoc balsamum,
Aufert quod horrorem necis:
Quod iam pater clemens Deus
Morte est sequestra filii.

HYMNUS XXIIII.

CHRISTUS EXAGITAtus a latrone.

Lucae XXIII. Unus e maleficis qui erant suspensi, convicia ei faciebat, dicens: Si tu es Christus ille, temetipsum et nos serva.

Pro felici exitu.

HIrcus novellas gemmulas
Ut vite rodit: sic latro
Dentis cicatricem imprimit,
Linguaque bellum conciet.
Christi heu miser potentiam
Fractamque inermemque aestimat,
A quo audit insuetus suum
Statim beari complicem.
Quando imminet novissimus
Aevi ruentis terminus,
Succincta mens tranquillaque
Verbo quiescat in Dei.


page 212, image: s212

Sum lotus undis, sum sacro
Pastus cruore et corpore:
In hac fide ponam meum
Christi favore spiritum.

IESU CHRISTI EXAGItati vulnera.

HYMNUS XXV.

TERGUM CHRISTI loris caesum.

Ioan. XIX. Prehendit Pilatus Iesum, et flagellavit.

TErgum innocentis efferat
Christi fatigatur manu,
Impressa dissultant cuti
Ulmus, flagella, loraque
Quae virgeo mundo obruit
Rerum creatorem omnium,
Cur non stupore militis
Est arefacta dextera?
Haec terga scinduntur meis
Tanto impetu pro noxiist
Mihi quies ut sit, tibi
Non Christe respiratio est.
Me perditum, qui gratiis
Sum concinendis segnior:
Tu me move, tu me excita
Vivi vigoris flamine.
Cum versor atrati in modum


page 213, image: s213

Accurvus, aeger, turbinis,
Virescat imbellis mea,
Virtus tuo de uulnere.

HYMNUS XXVI.

CAPUT CHRISTI SPInis coronatum.

Mar. XV. Imponunt ei plexam coronam spineam.

CAput sacratum Ecclesiae
Traiectum acutis sentibus
Horret, coronam nexili
Quod gestat hamatam rubo.
Quo frons corusca, quo die
Sereniora tempora?
Quo mala cessit, oraque
Candore caeli lactea?
Splendoris humani nihil
Heu nosco in istis uultibus:
Rubra unde dimanant, brevis
Torrentis instar, flumina.
O Christe, qui non durus es
Prece inuocari sedula,
Non obseratis supplices
Admitte voces auribus:
Pro qua cruentaris, sacrae
Caput manens Ecclesiae:
Auerte quae templis mala
Momenta, patriae mala.

HYMNUS XXVII.



page 214, image: s214

CORPUS CHRISTI VESTE detracta, renovatisque vulnerum cruciatibus afflictum.

Matth. XXVI. Exuerunt eum chlamyde, et induerunt vestimentis propriis.

COrpus dolore vulnerum
Tabens, solutum, flaccidum,
Detracto amictu, spumeum
Undat cruoris gurgitem,.
Haec massa carnis terrea
Corpusque damnatum necis,
Mundanda, seruanda unius
Christi fuere sanguine.
Ponit peregrinam, suam
Vestem resumit: scilicet
Mortale ponens, denuo
Virtute surget propria.
O Christe sananti tibi
Morbum omnem, et aegrimoniam,
Credam usque et usque, nec sequar
Curas caducas lubricus.
Te munerer casta prece,
Te laude digna prosequar:
Tibi ore, plectro, tibia
Carmen sonorum dividam.

HYMNUS XXVIII.



page 215, image: s215

MANUS AC PEDES CHRIsti clavis ferreis traiecti.

Psal. XXII. Perfoderunt manus meas, et pedes meos.

MAnus pedesque transeunt
Clavi (nefandum) ferrei:
Manus gubernantes polum,
Plantas prementes aethera.
Nec impii nunc sanius
In membra bacchantur Dei,
Quae flamma, et unda, et ensibus
Centumque poenis hauriunt.
Tu Christe solus conscius
Illis, malorum immunibus,
Quot quaeve cultores, tui
Ferant fideles nominis.
Deproeliare pro piis
Membris, in hostes turbinem
Irasque verte: tum sacro
Me paupera me Spiritu.
Patrare veloces malum
Meae manus, mei pedes:
Via his, et illis ansa sis,
Errore ne te deserant.

HYMNUS XXIX.

LATUS CHRISTI HAsta transfixum.

Ioan. XIX. Militum unus latus eius lancea fixit, et efflexit inde sanguis et aqua.



page 216, image: s216

LAtus penetrat stridula
Intaminatum fraxinus,
Foditque mucro hiantia
Christi mei praecordia.
Rivus cruoris atque aquae
Erumpit inde limpidus:
Cruor pians mundi nefas,
Et unda purgans crimina.
Manu notatum me Deus
Novit Pater: fixum intimo
Fert corde Christus: Spiritus
Sanctus iuvat suspiriis.
Tali fide elatum, et tuis
Inambulantem semitis
Heroa, tandem praemiis
Clarabis immortalibus.
Sim talis heros, ut dies
Quando illa magna luxerit,
Tecum emicem ad caelestia
O Christe vitae gaudia.

AMEN.



page 217, image: s217

GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS, IOANNI Giganti Eccles. Freistadianae praesidi S. D.

VOlui affari te, Iohannes Giga, in horum librorum principio, propter eam, qua fuimus coniuncti, necessitudinem: cuius suavitas apud me semper est recens, cuiusque recordatio saepe cum iucunditate me reficit. alia enim nunc tempora sunt, alii mores, alii (paene dixerim) homines: nec libertas antiqua tuta, nec locum candor ingenuus veterem habet, nec studia nostra eo in pretio sunt, quo fuerunt. Causas eius mutationis nec facile est cogitare, nec gratum meminisse, nec hoc loco necessarium repetere: artium vero neglectio, earum praesertim, quas nos colimus, humaniorum, partim in iis est qui eas cum levitate exercent: partim etiam, qui suum illis patrocinium detrahunt, in copiosis hominibus. Iliadem scribat oportet, qui divitum velit uti gratia aut fortunis. itaque satius est alere amicorum benevolentiam, et amoris vetustate frui, quam honesto titulo aliis relinquere gloriam, sibi labore magno comparare egestatem. Quid Theodorus Gaza a Nicolao pontifice retulerit gratiae, quid a Gnesnense praeside Erasmus, ii


page 218, image: s218

commemorant, qui noverunt. Quod autem ab illis splendidis hominibus, qui in bonis pietati et artibus donatis, laute vivunt, et cum pompa superbiunt, merito expectatur: id ne requiritur quidem ab amico. Accipe igitur nostrae observantiae erga te monumentum, Hymnos hos Ecclesiasticos, quorum aliquos prima mea adolescentia scribere coepi, cum ante annos triginta apud viros illos industrios, tibique non ignotos, Valentinum Hertelium, et Iohannem Rivium literas in patria et Fribergi pueros doceren, nescio enim quomodo hoc doctrinae et numerorum genus, me coeperit [correction of the transcriber; in the print caeperit] a pueris, quo adhuc delector, propter carminis sonum et celeritaten, verbis rotundis et quasi tornatis [correction of the transcriber; in the print tornanatis], complectentis multa: ad quod etiam me impulerunt amici, ut in argumentis sacris id exerceren. Ex illa officina sunt, libri quos praemisi, et qui nunc ad te mittuntur. Postea novos addiderunt stimulos viri ingeniosi, et clari aliquot Musici, qui suorum varietate cantuum nostra fecerunt modulatiora, Martinus Agricola, Iohannes Waltherus, Antonius Scandellius, Matthaeus Maistre, Iohannes Reuschius, Wolfgangus Figulus, Valentinus Rabus, Iohannes Ketzenhovius. Unde plues huius generis libri sunt, ut videbis, consecuti. Hoc studium, si boni laudabunt, gaudebo: sin improbabunt inuidi, mea me consolabor conscientia, et eius in cuius haec sunt scripta


page 219, image: s219

laudem, favore atque bonitate. Destinaveram huius libri dedicationem Andreae Ernesto, Eccl. Quedlinburgiae in Herciniis antistiti, viro gravissimo, et Andreae fratris mei socero: quem cum anno superiore repentina pestilentiae lues e rebus humanis eripuisset: te ex Northusa, urbe vicina natum, amicum veterem, alloqui placuit. Quod factum meum, pro tua consuetudine in partem optimam accipies. Vale. E ludo illustri, Misenae Hermundurorum, M.D.LXVI

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, de usitatis Ecclesiae diebus festis, HYMNORUM Liber IIII.

HYMNUS I.

CHRISTI HUMANITAS nuntiata. VIII. Calend. Aprilis.

QUod Isaias dixerat,
Intacta virgo concipit,
Ut semen illud, conterens
Caput draconis, prodeat.
Laetum salutis Angelus
Perfert adeptae nuntium:
Promissa spes, Emanuel


page 220, image: s220

Nascetur orbi: psallite.
Hic magnus est, et filius
Altissimi vocabitur:
Patrisque regnum, termino
Carens in aevum, proferet.
Hoc Christe regnum plurimo
Quod astruisti uulnere,
Ne dissipari hoc ultimo,
Sinas ab hoste, tempore.
Ut tu colaris cum tuo
Patre, atque sancto Spiritu:
Cui cultus, et laus omnibus
Debetur uni seculis.

HYMNUS II.

CHRISTI NATALIS. VIII. Calend. Ian.

RErum creator omnium,
Sumit cadacum exordium:
En virgo partus edidit,
Et factus est homo Deus.
Salue puer, fili Dei,
Puraeque nate virginis,
Desiderate patribus,
Desiderate gentibus.
Quae per Prophetas est Deus
Olim locutus, proprii
Divinitatis ab dita
Nunc pandet oro Filii.
Huic ergo grates supplici
Reddamus ore et pectere,


page 221, image: s221

Cunisque paruis dulcia
Figamus omnes oscula,
Adest benignus omnibus
In se pie credentibus:
Nos diligit, non horruit
Qui carnis imbecillia.
Cam Patre, cumque spiritu
Sancto, cui sit gloria.
Dies recurrat tempore
Haec fausta semper annuo.

HYMNUS III.

CHRISTI CIRCUMCISIO. Calend. Ianuarii.

CUltro secanda saxeo
Tenella Christus membra dat:
Non venit, ut tollat sui
Legem Parentis Filius.
Oboediendo vincula
Tu legis unus mitigas:
Datoque monstras nomine
Tuae favorem gratiae.
Hoc nomen est potentiae,
Novaeque signum gloriae,
Et per quod unum caelitus
Datur salus mortalibus.
Tu christe non effabilis
Imago caelestis Patris,
Da nil colatur, quam tuum
Nomen perenni seculo.



page 222, image: s222

HYMNUS IIII.

CHRISTI APPARITIO in gentibus. VIII. Idus Ianuar.

REdemptor et Rex omnium
Natus quod es mortalium,
Id bethleitis Angelus,
Sidus Sabaeis nuntiat.
Gentes triumphantes novo
Nunc ambulabunt lumine,
Regesque gaudebunt tua
Nativitatis gloria.
Externa lingua te canet
Laetis sonora plausibus:
Nam stella Iacobi domo,
Fulgens per orbem, prodiit.
Aurum nitebit in tuis,
Et thus olebit cunulis,
Myrrhae coleris munere
A Gange et Indo flumine.
Da fida nobis pectora
Laudis tuae in praeconia:
Sis Christe nostrae dux viae,
Mentisque rector lubricae.
Stellam sequentes ut tua
Quaeramus incunabula,
Et te, Patremque cum sacro
Digne colamus spiritu.



page 223, image: s223

CHRISTI OBLAtio in templo.

IIII. Nonas Febr.

HYMNUS V.

CHristus parenti sistitur,
Iussa offeruntur munera;
Fundit cruorem turturum,
Maior futurus hostia,
Qui lege non fuit, nocens
Legis minister redditur,
Ut nostra tolleret, Dei
Damnata lege, crimina.
Erumpit hymnum simeon,
Adesse lumen gentibus,
Et Israelis gloriam
Suis teneri amplexibus.
Hoc lumen, haec et gloria
Nostro refulget tempore,
Quae Christe conserua tuis
Nulli movenda Ecclesiis
Ut cum supremus venerit
Vitae peractae terminus,
In pace deponamus haec
Obdormiendo corpora.
Quae tu corusco vestiens
Resuscitabis lumine,
Ut ipsa te Laudent, sacre
Cum patre, cumque Spiritu.

CHRISTI BAPTISMUS.

VIII. Idus Ianuar.

HYMNUS VI.



page 224, image: s224

IOrdanis unda nobili
Dei lavatur filius:
Pacem, salutem, gaudium,
Vitam ferens mortalibus,
Vox ecce Patris insonat,
Christusque praesens tingitur,
Sacerque supra imagine
Astat columbae, spiritus.
Aeterna et alma Trinitas,
Nostros reatus elue,
In cuius ipsi nomine
Unda salubri tingimur.
Arce furorem daemonis
Signo recentis foederis:
Semel receptos in tuam
Fidem, tuere perpetim.

CHRISTI TRANSFIGURATIO.

III. Idus Martii.

HYMNUS VII.

IN astra Thabor herbidum
Qua tollit altus verticem,
Christus ministris patria
Dat se videndum gloria.
Vultus velut sol splenduit,
Et vestis ut nix canduit:
Cum Mose, Elia conferen:
Verba efferenda nemini,


page 225, image: s225

E nube proclamat Pater:
Audite Christum filium.
Apostolorum turbida
Dicto pavescunt pectora.
Moses abit, Christus manet,
Lex pulsa, restat gratia:
Christum per unicum poli
Aperta rursus ianua.
Da nostra quaeso corpora,
Novo decore lucida,
Vinclo soluta carneo
Agant pio in consortio.
Ut intuendo te, tuo
Cum Patre, cum Flatu sacro,
Noscamus atris abdita
Iam sensibus mysteria.

CHRISTI REGIUS IN urbem ingressus.

XIII. Cal. April.

HYMNUS VIII.

REx, Israel, tuus tibi,
Mansuetus et volens adest:
Plausus manu, cantus tuba,
Et ore laudes persona.
Non saevus armato grege,
Cohortibusue barbaris:
Tergo sed insidens, venit
Inops, aselli pauperis.
Nec fert caduca gaudia,


page 226, image: s226

Vitae sed aeternae bona:
Neve horreas mitissimum,
Adest egenus, Principem.
Sternamus huic velamina,
Ramos fecemus arborum:
Promamus hymnum gloriae,
Pulcherrimo in certamine.
Pauper superbum subiugat,
Clemens atrocem daemonem:
Rex iustus, et seruans suos,
Trophaea pacis erigit.
Regnum a Parente traditum,
Verbo manuque vindicat:
Contemnitur potentibus,
Sed regnat in templo Deus.
Oschana laetum Davidis
Canamus almo filio,
Cuius per omne seculum
Regnum beatum floreat.

CHRISTI PASSIO et mors.

Calend. Aprilis.

HYMNUS IX.

QUi solis excellit iubar,
Et astra pulchritudine:
Deformis, horridus, lacer,
Pendet necatus in cruce.
Qui dat creatis spiritum,
Vitamque donat mortuis,


page 227, image: s227

Extendit in ligno manus,
Inter latrones mortuus.
Nostro ille laesus scilicet,
Et vulneratus vulnere:
Peccata quae non fecerat,
Seruaret ut nos, pertulit.
Agnus levatur stipite,
Pro noxiis innoxius:
Haec sola grata pro reis
Deo parenti victima.
O Christe noster, in crucis
Oblatus ara, Pontifex:
Qui morte mortem permeans
Mortis tyrannum destruis.
Ad te perennis currimus
Thronum paratum gratiae.
Patrata nobis crimina [correction of the transcriber; in the print erimina]
Oblivione contere.
Per te queamus vincere
Hostem salutis daemonem,
Et omne carnis lubricum,
Ac triste mundi gaudium.
Votis gementum porrige,
Distenta ligno brachia,
Preces et ad nostras caput
Tabo reclina lividum.
Tu vita, consolatio,
Robur, salus, redemption,
Tibi, et Parenti, et Flamini
Sacro, canatur gloria.



page 228, image: s228

CHRISTI IN VItam reditus. VI. Calend. April.

HYMNUS X.

VOx Angelorum nuntia
Immensa perfert gaudia,
Peccata propter, mortuum
Christum, Deo iam vivere.
Euasit Heros, saxeo
Mosi, nihil vis profuit:
Claustrum sepulchri peruium,
Furor repressus Tartari.
En vita, libertas, salus,
Victore Christo contigit:
Grates cui sint debitae
Pro tam benigno munere.
Tu Christe pastor optime,
Agnos relictos congrega:
Duc ad superna gaudia,
Greges redemptos sanguine.
Ut suscitatis a nece
Promissa dentur praemia,
Ornabis in piis tua
Cum gloriosa munera:
Deo Patri cum Filio,
Cum Spiritu sanctissimo,
Canatur ut per secula
Triumphus et victoria.



page 229, image: s229

CHRISTI AD COElos ascensus.

IIII. Non. Maii.

HYMNUS XI.

DEmissus astris in sinum
Christus, parentis virginis,
In alta tendit, ad Deum
Nostrum Patrem, Patrem suum.
Secumque capituans trahit
Captivitatem: dexterae
Nunc iunctus aeterni Patris
Dator bonorum est omnium.
Homo et Deus connectitur
Hic foedere insolubili:
Homo et Deus pro crimine
Hic deprecatur omnium.
Ad hunc eamus libere,
Spe non labante, nec fide:
Humana quem texit caro,
Est proximus deus Deo.
Supra levatus Angelos,
Caelorum et altitudinem:
Probatus et per omnia,
Doleret ut nostram vicem.
Rex noster atque Pontifex,
O Christe votis annue,
Caussam tuendam Ecclesiae
Auctoritate suscipe;


page 230, image: s230

Noscamus ut Patrem Deum,
Et te patronum Filium
Vere inuocemus, et ducem
Sanctum sequamur Spiritum

CHRISTI IUDICIS adventus.

XIII. Cal. Decemb.

HYMNUS XII.

PAter benignus omnium
Te Christe diligentium,
Iudex severus omnium
Te Christe non timentium:
Da sic agamus lubricae
Incerta vitae tempora,
Ut praedicemus te Patrem,
Non sentiamus iudicem.
Tu nos clientes assere,
E fauce Tartari rape,
Quando malos urentibus
Adiudicabis ignibus.
Illa illa nostris auribus
Mellita vox ut personet:
Sancti venite, gaudia
Regni tenete patrii.
Ut cum piis te coetibus,
Patrem, sacrumque Spiritum
Laeti videntes, inclyto
Hymnos canamus nomini.



page 231, image: s231

DEO SPIRITUI SANCTO, die Pentecostes.

Idibus Maii.

HYMNUS XIII.

BEate Patris spiritus,
De luce lux altissima,
Piis rogamus ignibus
Incende nostra pectora.
Errore lapsos corrige
Ac inscientes instrue:
Te non docente, plena sunt
Densis tenebris omnia.
Da nos amemus intimis
Ut inuicem praecordiis:
Sancto quod a te dissidet
Coniunge nexus vinculo.
Periclitantibus sacro
Adsis patronus numine,
Nec non propinques aspero
Solator in certamine.
Auge fidem, caelestia
Infunde largus munera:
Immitte fortes gloriam
Tuam fateri spiritus.
Attolle nostra lumina
Caeli videre praemia,
Non torpeat terrestribus.
Mens implicata sordibus.
Legens tibi credentium


page 232, image: s232

Sedem perennem pectorum
Tuere dona, quae tuae
Inseruiunt Ecclesiae.
Deus precum, preces pias
Esse efficaces perfice:
Cum Patre te, cum Filio
Omni canamus seculo.

SANCTISS. TRInitati.

XI. Calend. Iunii.

HYMNUS XIIII.

QUi nos creas Pater Deus,
Qui liberas nos Filius,
Qui gratia nos efficis
Sanctos benigne Spiritus:
Te nostra vox, te conciti
Collaudat ardor pectoris:
Preces reconde mitibus
Cordisque et oris auribus.
Pater Creator nominis
Extolle gloriam tui:
Curamque nostri, tempore
Nullo remotus, abice.
Fili Redemptor, da tuam
Ubique cantari crucem:
Nec inter hostes improbos
Relinque nos, ut orphanos.
Flatus Sacrator, omnium
Fuga tenebras pectorum:


page 233, image: s233

Da post peractae tempora
Vitae, superna gaudia:
Ut carne, mundo, satana
Victis, superbis hostibus,
Laudemus in caeli thronis
Te, cum beatis angelis.

DE ANGELIS CASTIS.

III. Calen. Octob.

HYMNUS XV.

RErum parenti gratias
Digne canamus omnium,
Quod Angelorum condidit
Virtute verbi spiritus.
Qui laudibus Deum suis,
Cunctis honorant seculis:
Qui iussa mandantis statim
Toto facessunt impetu.
Per quos tuetur ac regit
Deus vias mortalium,
Et sape mirandis suam
Seruat modis Ecclesiam.
Arcet malignos, Angelis
Tuentibus nos, daemones:
Neve opprimamur flammea
Circumtegit custodia.
His saevientes viribus
Passim tyrannos obruit,
Auertit et pericula
Vitae fugacis plurima.


page 234, image: s234

Puer, senex, vir, femina,
Deum canentes tollite:
Cuius verendos excubant
Vestri ante uultus Angeli,

DE OCCISIS INFANtibus.

HYMNUS XVI.

O Flosculi vos Martyrum,
Christi tenellae victimae,
Quas in recentis limine
Vitae, ira visque sustulit.
Lacte et cruore moenia
Fluxere Bethlae: quaeritur
Dum Christus ad necem, pia
Matrum necantur viscera.
Propheta vidit, matribus
Blanda et locutus tristibus:
Absiste flere, non tuo
Merces labori inanis est.
Absens nec ipse infantibus
Christus fuit: quamvis solo,
Herodis enses exiens,
Exsul Pharonis viveret.
Ille intuetur omnia,
Sentit suorum uulnera,
Extare regni qui novi
Tam mira uult exordia.
Infantuli vivunt Deo,
Christo triumphant, luceque


page 235, image: s235

Splendent amicti candida
Caeli canentes principi.

DE IOHANNE BAPTISTA.

VIII. Calend. Iulii.

HYMNUS XVII.

AB angelo praedicitur
Christi Iohannes angelus:
Sacro repletus numine
Clausus parentis viscere.
Qui praeco paenitentiae
Cum publicanis milites
Docet, salacemque asperis
Carpit tyrannum vocibus.
Nolite peccare amplius,
Deum incitare parcite:
Flore arbor et fructu carens
Cum stirpe dissipabitur.
Adeste, hic agnus est Dei
Peccata tollens omnia:
Christo salutis unicam
Pater dedit potentiam.
Haec ille in aula, in oppidis,
Vastaque eremo concinens,
Nec carcere aut minis gravi
Ab instituto flectitur.
Saltat thyas, furens mero
Rex approbat Sicinnida,
Daturque saltatriclae,
Caput prophetae, praemium.


page 236, image: s236

Non fugit auras in leves
Herois alti spiritus:
Exceptus excelsissimi
Vir immerens sinu est Dei.
Odisse da nos intima
Omnem impium de pectore,
Immobilemque in arduis
Praebe malis constantiam.

DE STEPHANO PROtomartyre.

VII. Calend. Ianuar.

HYMNUS XVIII.

TE protomartyr inclite
Tollit sacris Ecclesia,
Et fortitudinem ac fidem
Iustis honor at laudibus.
Tu, sicut Angelus Dei,
Vultu decorus splendido,
In concione, Christidos
Fidem tueri visus es.
Verumque messiam tuae
Venisse genti praedicans,
Caecos apellas arguis
Ingratitudinis reos.
Non te minae furentium,
Non lingua mendax testium,
Non poena mortis, aut metus
Negare Christum compulit.
Quare datum fuit tibi
Caelos apertos cernere,


page 237, image: s237

Parique Christum gloria
Stantem a Parentis dextera.
Die fatendo Filium
Pari ut fruamur lumine,
Cum Spiritus sancti, Patris,
Natique faxit gratia.

DE PAULO CONVERSO.

VIII. Calend. Febru.

HYMNUS XIX.

PAuli diem, Pauli fidem
Grato colamus pectore:
Ex hoste, Christi factus est
Amicus, et vas gratiae.
Ferus Damascon adulat,
Christum fatentes ut liget:
Res mira, sanctus fit Dei,
Sanctos minatus perdere.
Lux clara, ritu fulguris
Sternit superbum: sed Dei
Vocem audienti parcitur,
Vetusque culpa ignoscitur.
Quem persecutus antea
Plagis, minis et carcere:
Hunc novit, et palam docet
Oratione et literis.
Nec plura quisquam pro Dei
Tormenta passus gloria:
Nec nomen ullum notius
Cunctis per orbem gentibus.


page 238, image: s238

O Christe, nunc hostes quoque
Lucem tuos fac cernere:
Ut sancta quae tu diligis,
Ament et ipsi nomina.
Nemo tuis umquam audeat
Pugnare iussis pertinax:
Tibi vocanti caelitus
Hostes, amici pareant.

DE PECCATRICE RECEPTA.

XI. Calend. Aug.

HYMNUS XX.

MUndi secuta lubrica,
Blandaeque carnis noxia,
Dolore suspirans, DEI
Supplex adorat filium.
Non ausa uultum tollere,
Humi recumbit cernua:
Pedes rigavit fletibus,
Tersitque muta crinibus.
Cor clamat intus ad Deum,
Fidesque pulsat intimum:
Non abicit suspiria
Deus pie gementium.
Quae plurimam in IESU DEO
Confisa spem locaverat,
In iusta iustum deprecans
Fit iusta, crimen tollitur.
Te Christe nostra vox rogat,
Remitte quod peccavimus:


page 239, image: s239

Servare nos, non perdere,
Tuo a parente missus es,

DE LATRONE ASSUMPTO.

VIII. Calend. April.

HYMNUS XXI.

VIta malus, factis ferus
Latro, gabalo figitur,
Reus Deo, mundo reus,
Anhelat ad Christum fide.
Ut una gutta sanguinis
Corpus respersit lividum:
Statim revixit, tabida
Ut rore vivit plantula.
Tu Christe, clamat, innocens
Mihi nocenti subveni,
Mei memento cum tuae
Aulam subis potentiae
Christus gementi blandus est,
Et supplicanti praevius:
Spera, inquit: hoc mecum die
Vises beatos hortulos.
O Christe nemo de tua
Desperet umquam gratia:
Quamuis prematur omnium
Erroribus mortalium.

DE PETRO APOSTOLO recepto.

VI. Calend. April.



page 240, image: s240

HYMNUS XXII.

PEtrum canamus, inclitum
Fide virum: qui Christe te
Prae ceteris Apostolis
Dei fatetur filium:
Mox stertit in periculo
Somno solutus, et suo
Vincto magistro, garrulae
Terretur ore vernulae.
Oblitus eius luminis,
Cum fratribus quod viderat,
Cum Christus ostendit suae
Solem perennem gloriae
Heu peieravit, viribus
Suis relictu: et suum
Novisse se, vidisse se
Miser negavit principem.
Hunc proditorem nominis
Tui, benigno spiritu
Seruas: et eripis truci
Cribrantis ore daemonis.
O Christe, nullum perdere
Quivis, perire nec sinis,
Hostique Petro nuncias
A mortuis te vivere.
Qua voce laetus ad tuae
Currit favorem gratiae
Facto suo nos edocens,
Te Christe nullum spernere.


page 241, image: s241

O per tuum nos sanguinem,
Per illa mille uulnera
Precor iuva: nam perditos
Iuvare, Christo gloria.

DE THOMA APOSTOLO OBIURGATO.

Pridie Non. April.

HYMNUS XXIII.

QUi, Nolo, dicit, credere:
Idem, Perire, ait, volo.
Quod accidisse haud infimo,
Res horrida est, Apostolo.
Hic saepe IESU nomine
Morbos fugavit, daemones
Iussit tacere, et astitit
Resuscitatis mortuis.
Nunc pertinax, mendacii
Christum, sodales, feminas
Accusat: et uult tangere,
Quod iussus esset credere.
Hunc Christe fers, et hunc doces,
Verus ferum,mitis malum:
Hunc increpando illuminas,
Et instruendo retrahis.
Fuscatus umbris tartari,
Pulchra renidescit fide,
Dominum suum, Deum suum
Suspirat alto pectore,
Omnes sumus nox, caecitas,


page 242, image: s242

Mendacium, quanti sumus:
Tu Christe sis flatu tuo
Lux, et dies, et veritas.

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS VARIIS TEMPORIBUS HYMnorum Liber V.

DEO PATRI OMnipotenti.

ACCEDO te parens Deus
Tuo vocatu, nil meis
Confisus actionibus,
Ulloque dignus nomines
Stipatus accedo tamen
Nato hinc tuo, illinc Flamine:
Nati cruore recreor,
Favore vivo Flaminis.
Natus iubet, Flamen trahit,
Ille os Dei, hic vigor Patris:
Quorum una tecum semper est
Mens, et potestas, et decus.
Sequor iubentem, nec queo
Nutum trahentis linquere:
Natum patronum sustine,
Flatum aduocatum respice.
Ingnosce pravo, suffice
Vires iacenti, perdito
Succurre, vinctum libera,
Pressum erige, indignum bea.


page 243, image: s243

Choros ut inter caelites
Vivam, soluto corporis
Vinclo caduci, per tuum
Resuscitatus Filium.

DEO FILIO IESU CHRISTO redemptori.

O Rare Christe me quoque
Mandas, vocare, et posceres
Aures patentes sunt DEI,
Fidenter invocantibus.
Vides quibus periculis
Coetus laboret ille, te
Qui confitetur, et tuo
Se iactitat de nomine.
Hunc Thraces annis plurimis
Vexant, novis iam Sarmatae
Laeti utraque impia, horrida.
Gens utraque impia, horrida.
Hunc illa tetra bestia
Oenotris undique impetit,
Ad arma reges, efferum
Ad arma uulgus concitans.
Non sustinebis opprimi,
Diris ab his latronibus,
Dictum tuo de nomine
Gregem, redemptum sanguinee.
Exurge Christe, et Angelis
Manda tuis, ut liberent
Mundi supremo tempore
Ad te gementem Ecclesiam.


page 244, image: s244

Tum parvulum ad te me trahe,
Tuoque firma Spiritu,
Ut ne tuo pro nomine
Vitam recusem ponere.

DEO SPIRITUI SANCTO paracleto.

O vive Patris Spiritus,
Christique testis inclite,
Cum Patre cum, Christo unica
Vis, altitudo, gloria.
Seruare quae in vita iubes,
Nos imperitos edoce:
In morte scire quae decet,
Obliviosis suggere.
Ne veritatis obstruat.
Daemon sophista lumini,
Neu te Deum, testem Dei,
Humana mens irrideat.
Sis robur in periculis,
Solamen in suspiriis,
Et aduocatus a mea
Nunquam recedas dextera.
Tum tempore hoc quos mobili
Hypocritarum subdola
Fraus pellicit, quos perditus
Furor tyrannorum premit:
Heroica illos indue
Vultu tuo constantia,
Contraque mundi principem.
Dona omnibus victoriam.



page 245, image: s245

DEO UNI TRINOQUE, PAtri, Filio, Spiritui sancto.

PAter creator maxime
Quos condidisti, ne sine
Perire: custodi malis
Sed supplices ab omnibus.
Fili redemptor optime,
Tuo lavas quos sanguine:
Iram coercens, improba
Mitis remitte crimina.
Sacrator alme Spiritus
Nos erudis qui caelitus,
Post haec caduca tempora
Ad regna duc caelestia.

MATUTINO DIEI TEMpore.

LAudem canamus debitam
Nostro Patri, nostro Deo:
Qui prospera dedit suis
Frui quiete servulis.
Qui somniorum noxia
Tulit procul ludibria:
Qui mille fraudes daemonis
Sancto repressit Angelo.
Ne fallat hostis, subdolis
Nocere doctus artibus,
Tuere Christe, et in tuis
Fac ingredi vestigiis.
Ne caeca recta mens scopo


page 246, image: s246

Aberret, et ne deviet,
Emitte claram caelitus
Lucem tibi credentibus.
Ut si soluta corporis
Humana mens sit vinculis,
Apud Deum caelestibus
Felix fruatur gaudiis.
Virtus, honos, et gloria
Cum Patre Christe sit tibi,
Et cum pio Spiramine,
In hoc et illo seculo.

HORIS MERIDIANIS.

QUi pro reis mortalibus
Poenam subis innoxius,
Caeleste lumen mentibus
Infunde caligantibus.
Ignosce lapsis crimina,
Da recta pravis pectora:
Ut corrigentes impiam
Vitam, assequamur gratiam.
Auerte damna publica,
Et cuncta tolle tristia:
Meridiani comprime
Iram minacem daemonis,
Ut hoste victo pessimo,
Magnae Deus victoriae
Tollatur auctor laudibus,
Sacris colatur canticis.
Ne si fugemur territi,


page 247, image: s247

Immanis hostis opprimat,
Captosque vinculis premat,
Iugoque colla conterat.
Virtus, decus, potentia
Patri sit, atque Filio,
Cum sacrosancto Flamine,
In sempiterna secula.

VESPERTINO DIEI tempore.

O Nate patris unice,
Te nos rogamus supplices,
Ut des quietem prosperam,
Levesque somnos irriges.
O vera lux, verus dies,
Noctis fuga caligines,
Somnos graves et anxia
Depelle clemens somnia,
Ne caeca tendat retia,
Neu perdat incautos, veta,
Communis hostis omnium
Nomen Dei fatentium.
Siccis cruentus faucibus
Qui quaerit, ut leo ferus,
Quem captet, umbris Tartari
De mergat et crudelibus.
Manu tua nos assere,
Malisque cunctis eripe:
Ut vera Christe gaudia
Sint in perenni patria.
Honor Patri cum Filio,


page 248, image: s248

Sacro simul cum Spiritu,
Trinoque et unico Deo
Dicatur omni seculo.

DE NATIVITATE CHRISTI. Concio pastorum.

QUae causa vestri gaudii,
Grnegm [sic] ministri, dicite?
Regem soli, regem poli
Natum puella vidimus.
Hic pastor ille mentium,
Hoc lumen illud gentium,
Quod gestiere cernere
patres, prophetae, principes:
Fit angelorum vocibus
Notus Deus pastoribus,
Cum prima vidit lumina
Inter bovis praesepia.
Quam tuta, quamque pinguia
Greges habebant pascua:
Hic prata, valles, flumina,
Herbasque, pastor condidit.
Somnum licebit arboris
Quavis sub umbra carpere:
Victrice frigidi caput
Serpentis elidet manu.
Ille ipse fidam traditi
Gregis geret custodiam,
Ducetque limpidissimi
Oues ad undam fluminis.


page 249, image: s249

Monstrabit et salubria
Virtute verbi gramina:
Ac ponet olim pro suis
Vitam innocens balantibus.
Fidam suorum vim canum
Immittet acres in lupos,
Ut natio quaevis Deum
Norit per orbis ambitum.
Offerte Nato debita
Preces fideles munera:
Ei perennes cum piis
Cantate laudes, Angelis.
Altissimo sit laus Deo,
Eiusque sancto Filio,
Sit pax per orbem, mutua
Mentes regat concordia.
Dum nos per altum olentibus.
Lectos ab hircis evehat,
Donans gregi caelestia
Sperati ovilis gaudia.

CALENDIS IANUarii.

IStius Christus pius auctor anni
Det novam vitam, placidoque mores,
Turpia in nobis veteris restinguat
Crimina culpae.
Ipse pollutae maculas benignus
Diluat mentis, reseretque vitae
Hulcus antiquae, tribuatque mundi


page 250, image: s250

Pectoris ignes.
Sic cum toto veneremur anno,
Cordibus puris, animisque gratis:
Sic et aeterno meritae colamus
Laudis honore.
Ille successus tribuat beatos,
Adsit et nostris precibus, suaque
Gratia cunctos facilis bonusque
Dirigat actus.
Christe laus, virtus tibi, dignitasque
Cum tuo semper Genitore sancto,
Cumque caelesti Paracleto, ut omni
Personet aevo.

PRO CUSTODIA COETUS Scholastici, in publicis calamitatibus.

GRates agamus omnibus
Deo parenti seculis,
Qui liberavit tristibus
Suam malis Ecclesiam.
Qui dira belli uulnera,
Et saeva pestis funera,
Foedaeque pallorem famis,
Ab hac fugavit arcula:
In quam parentum ex aedibus
Nos legit annis floridis,
Vere Deum cognoscere,
Moresque sanctos discere.
Non lingua, non mens sufficit
Efferre laudes debitas,


page 251, image: s251

Deo nec ullis possumus
Seclis referre gratias.
Deus pater sancte ac bone,
Defende nos in posterum,
Nostramque confundi sine
Non aspero spem tempore.
Sit usque tuta haec arcula,
Patres, magistri, principes:
His pareamus, ut tuae
Vim sentiamus gratiae,
Qui liberavit, condidit,
Sacravit haec corpuscula,
Sit laus, honor patri Deo,
Cum Filio et Flatu sacro.

PRO CONSERVATIONE universi.

VErbi Pater potentia:
Lucis creans exordia,
Caelum locas, fundas solum,
Et magna profers lumina.
Tuo moves Spiramine
volatile atque reptile,
Et factum Adamum de luto,
Ornas sacrata imagine.
Tu cuncta propter nos struis,
Ipsos tui nos gratia,
Perire quaeso ne sine
Opus potentis dexterae.
Da te colamus, et tibi
Grates agamus debitas,


page 252, image: s252

Tuisque donis omnibus
Piis fruamur mentibus.

PRO ECCLESIAE LIberatione.

DEus pater mitissime,
Nos in tuo verbo tene,
Tuique filii throno
Infesta perde nomina.
Tu Christe vires exere
Magnas, potentum maxime:
Laudesque cantet ut tuas,
Gregem pusillum protege.
Solator alme Spiritus,
Conserua in unitate nos:
Praesens supremo tempore
Sis ductor in vitam e nece.

PECCATOR.

DE corde toto torqueor
Sensu doloris intimo,
Vultu quod a tuo Deus
Peccator ingens arceor.
Velut leonis dentibus
Membris revulsis differor,
Iacens miser, velamine
Ut menstruato, sordeo.
Ut pondus alti Sionis,
Delicta me premunt mea:
Contraque ut Hermon arduus
Nituntur heu me perditum.


page 253, image: s253

Cor instar undae diffluit,
Telis acutis uulneror,
Vires iacent, artus stupent,
Ab inferis absorbeor.
Indignus istam scilicet
Lucem tueri, dignior
Propter reatus maximos
Damnari, et a Deo abici.
Sic pressus eheu, recreor
Tua Pater clementia,
Quae facta per te nobilis,
Nulli negata est pauperi.
Tibi Manasses caedibus
Pollutus, et rex bellua
Factus, placent: dum supplices
Tuam requirunt gratiam.
David receptus est miser,
Et flens receptus Petrus est:
Iam Paulus illum praedicat
Iuratus ante perdere.
Te Christe peccatrix movet
Afflicta, te clamans latro:
His dignus omnibus minus,
Commissa plango crimina.
Ne solum in unius caput
Infesta mitte fulmina.
Dignum Deo est, dignum male
Perire, si servaveris.
Serua Deus, seruare te
Nam nullus excepto potest:


page 254, image: s254

Una cruoris filii
Aegrum resperge guttula.
Tuus levet me Spiritus,
Totis iacentem viribus:
Ego omnium sim, qui tuum
Regnum colant, vel infimus.

CONTRA HOSTES AETAtis tenerae. DEO PATRI.

PEccavimus Pater tibi,
Tuisque iussis vivere
Ingrata gens negleximus,
Hinc ira detonat tua
Iusta in rebelles filios.
In nos ab ultimo mari
Insurgit atra bellua,
Rictus aperta, ut lancinet
Nostra et parentum corpora.
Deus Pater per Filium
Nos libera mitis tuum:
Tuisque sanctis Angelis
Os saevientis comprime,
Ut victa vis tyrannica,
Solum Deum te sentiat.

DEO FILIO.

HEu Christe, quidquid est, malum est,
Mens, vita, cogitatio,
Mores, et actus, et caro:
Hinc undique crux imminet,
Et mors, et arma Turcica


page 255, image: s255

In nos proteruos perfurunt.
A morte quis nos eripit?
Aut quis tuetur a fero
Paruos tyranno? praeter o
Te Christe: cuius in sinu
Gestamur atque brachiis.
Per te, tuam fidem, sacra
Per obsecramus uulnera,
Defende, quos fuso tibi
Cruore blandus asseris.

DEO SPIRITUI SANCTO.

QUod eloqui vox balbula
Nescit, potens facundiae
Loquare, sancte Spiritus.
In nos metus et omnia
Exempla poenarum ruunt,
Matrumque fletus uberes
Micante corde cernimus.
Deus, die quem nocteque
Casta salutamus prece,
Serva pusillos, et truces
Auerte uultus hostium,
Et frange vires daemonum.
Pugnante pro nobis Deo
Coguntur arma principum
Ferocientum cedere.

IN NATIVITATE CHRISTI.

Ecce Maria genuit nobis Salvatorem.

PUella partu enititur


page 256, image: s256

Prolem Deum, qui conditi est
Servator orbis, quem videns
Voce hac Iohannes personat:
En Agnus innocens, Dei
En sempiternis filius,
Cruore qui nos proprio
Quaesivit, emptor prodigus.

DE EADEM

Grates nunc omnes reddamus Domino Deo.

GRates Deo per omnia,
Nativitate qui sua
Nos liberavit vinculis
Iugoque diri daemonis.
Huic cum beatis perpetim
Hymnum canamus Angelis:
Sit laus et exsultatio
Aeterno in excelsis Deo.

DE EADEM

O admirabile commercium.

O nexus admirabilis,
Deus creator est homo,
Castaque corpus carneum
Sumens puella nascitur.
Et laetus exiens suo
Ut sponsus ornatus thoro,
Nobis suae communicat
Divinitatis gloriam.



page 257, image: s257

DE EADEM

Divinus et blandus puer
Hoc natus est nobis die,
Intaminata virgine
Solatio mortalibus.
Hoc absque filio foret,
Omnes perissemus simul:
Sed missa caelitus salus
Ad universos pertinet.
O Christe tu dulcissime
Iam facte pro nobis homo,
Nos imbecilles ac malos
Non inferis mergi sine.

DE RESURRECTIONE.

CHristus resurrexit, malis
Poenae levatus omnibus.
Plaudamus isto gaudio,
Nostro unico solatio.
Nisi ille nobis redditus,
Orbis fuisset perditus,
Ille recepto sit pio
Cum iubilatu gloria.

IN EPIPHANIA CHRISTI.

Illuminare, illuminare Hierusalem, ecce lux tua.

ILluminare, et exere
Urbs magna te Hierusalem,
Inusitata lux, tua
Fulget per alta moenia.


page 258, image: s258

Tibi redemptor ortus est,
Et eius te super micat,
Negata quondam gentibus
A te revulsis, gloria.
Caligo terras occupat,
Mundus tenebris ambulat.
Tu sola Messiae domus,
Et chara ab aevo filia.
En lumen ad tuum quoque
Gentes frequentes cursitant,
En sceptra submittunt tibi
Magni per orbem principes.

AD SPIRITUM SANCTUM.

Veni sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium.

ADes beate Spiritus,
Mentes reple fidelium,
Flammamque amoris de tuo
Accende mitis lumine.
A solis ortu ad limites
Mundi, remotas congrega
Qui lingua et ore discrepant
Gentes, ut unum sint side.

PRO PACE.

Da pacem Domine in diebus nostris.

O Pacis concordiae
Auctor, parensque maxime,


page 259, image: s259

Praebe quietis prospera
Nostris diebus tempora.
Cernant mali, nihil [correction of the transcriber; in the print vihil] tuam
Contra valere dexteram:
Pugnare tu potens Deus,
Seruare nosque caelitus.

PRO ECCLESIA.

COntere Domine fortitudinem
Inimicorum tuorum:
Vires tuorum contere
Deus potenter hostium:
Disperge fortis agmina,
Piis iniqua coetibus.
Ni tu Deus, nullus tuae
Defensor est Ecclesiae:
Et te, geruntur irrita,
Non praeliante, praelia.

PRO OPPORTUNA TEMpestate.

Domine Deus Abraham dona nobis, etc.

TU verus in verbis Deus,
Promissa praestans Abrahae,
De stirpe cuius prodiit
Tuus perennis filius:
Da terra fructus proferat,
Et corpus omne nutriat.
Auerte sidus noxium,


page 260, image: s260

Atras procellas turbinum.
Ut omnis hoc sciat caro,
Nutu foveri se tuo:
Ut noscat omnis gens Deum,
Eiusque IESUM Filium.

PRO REMISSIONE PECcatorum.

Aufer a nobis Domine cunctas iniquitates nostras.

IGnosce mitis et bonus,
Cunctis iniquitatibus,
Tua ingredi sacraria
Puris queamus mentibus.
Tuo redemptam sanguine,
O Christe gentem respice:
Aeterna nec per tempora
Iratus, infer fulmina.
Audi preces clamantium,
Nec sperne vota supplicum,
O Christe pro nobis tuum
Orans Parentem mitiga.

PRO IMPETRANDA DEI misericordia.

Media vita in morte sumus.

DUm vita nobis optima
Decurrit, inclusi necis
Certae tenemur vinculis,
Morimur diebus singulis.
Ad quem patronum currimus,
Quem ve aduocatum poscimus?


page 261, image: s261

Tu deprecator es Deus.
Nobisque asylum perditis.
A matre labes nascimur,
In labe multa vivimus:
Propter Deus tot tantaque
Peccata iure irasceris.
O sancte, fortis, optime
Servator, o clemens Deus,
Impaenitentes ne cito
Amara mors nos auferat.

PRO BEATO E VITA exitu.

Nunc dimittis servum tuum Domine.

NUnc est mori felicitas,
Nunc hinc abire gaudium
Postquam meo vidi, Deum
Mundi salutem, lumine.
In hunc oculos qui flexerint,
Gentes, Ebraei, barbaeri,
Vera fide, nunquam horridi
Lethi dolorem sentient.
Hoc gentibus lumen micat,
Quam latus orbis ambitus,
Et Israelis inclita
In hoc feretur gloria.

DE ADVENTU CHRISTI glorioso.

Ecce Dominus veniet.



page 262, image: s262

REdibit Heros fulgido
Totus coruscus lumine,
Cingetque sanctorum chorus
Suum corona principem.
Non ulla fulserit prius
Lux maior, illa quam die
Fines per orbis, omnium
Stringet piorum lumina.

IESU CHRISTE RESPICEre digneris super me miserum.

O Christe IESU, qui sinis
Plane perire neminem:
Et id profuso largiter
Probas Redemptor sanguinet
In me iacentem, plurimo
Foedum reatu, respice,
Illo beato patriae
Miserationis luminet
Quo Petrus aulae in atrio,
Et Magdalis conuivio,
Et in crucis latro tibi
Visus fuit patibulo.
Hanc da petenti gratiam,
Ut cum Petro digne fleam:
Cum Magdali te diligam,
Et cum latrone te sequar,
Ad illa caeli gaudia,
Audita nullis auribus,
Quae non potest mens assequi,


page 263, image: s263

Sonare lingua, os eloqui.

VENITE, REVERTAMUR ad Dominum.

VEnite, rursus ad Deum
Gradu citato currite:
In cuius est clementia,
Tutela, spes, redemptio.
Ceu rugientis bestiae
Nos dissipavit rictibus,
Sed admovebit patriam
Nostro dolori dexteram.
Notavit ille livido
Nos sauciatos verbere,
Idem cruore tabida
Ipse alligabit uulnera.
Perferte adhuc unum diem,
Unumque adhuc quiescite,
En vita, pax, perennitas,
Die redibunt tertio.
Tunc multa gens ab omnibus
Accurret orbis terminis,
Et ante conspectum Dei
Hymnis sonabit dulcibus.

HYMNORUM LIBRI V. FINIS.



page 264, image: s264

ILLUSTRIBUS [correction of the transcriber; in the print ILLUSRTRIBUS] DUCIBUS AC DD. IOHANNI ET SIGISMUNDO D. IOHANNIS Alberti Ducis Megalburgiorum, et Vandalorum Principis, etc. FF. S.D. GEORGIUS FABRICIUS Chemnicensis.

NOctes beatas, Flamini
Tibi vigilatas, cantica
Queis explicasti Davidis,
Docto ore, puro pectore.
Te lumen Italum, decus
Caeli, inquietat conditum
(Nefas inauditum prius)
Crematque Paulus pontifex:
IESU, quod erat tabescere
Tibi amore, res dulcissima.
Fas sit tua ingredi mihi
Laudata per vestigia,
Paeanas excelsis Dei
Dum canto dignos Angelis:
Fas sit Latino carmine
Urbes per Hesperias loqui,


page 265, image: s265

Non dicta, quod sciam, hactenus
Facta Angelorum splendida:
Frontique decerptam sacris
Hortis, olivam imponere.
Dum turpe multos ocium,
Damnosa per diem alea
Delectat, aut iuvat mero
Curas tenaces soluere,
Aut perdere aevum crimine
Intemperante noctibus:
Inter labores plurimos,
Quos sustinere me Deus
Iussit, levamen quaeritans,
Tuli manus ad barbiton,
Caelo levatus, et sacro
Adiutus a spiramine:
Sanctos amores, inclita
Facta Angelorum prodidi:
Mortale quis genus datum
Custodiendum caelitus.
Turpe est, Pataraeum Pindaro,
Heroas Hermippo Atticos
Fuisse cantatos lyra:
Aegyptium a Telchinibus
Regem celebratum Musicis:


page 266, image: s266

Et Christianam tale nil
Legisse adhuc Ecclesiam.
Sed credo, erunt multi tamen
Pii et cotentes numinis,
Qui dithyrambos Bacchicos,
Pedemque homicidam, molleque
Carmen furentis Cypriae,
Panisque agrestem fistulam,
Nugas perosi maximas,
Olim canent, digna et Deo
Et Christianis moribus:
Ut ante venturi queant
Stare tribunal iudicis,
Cum facta dictaque omnia
Libranda momentis erunt.
Nostrum, benigni Principes,
Sanguis parentum nobilis,
Virtute patris, et piae
Matris pudore atque optimis
Mox educandi moribus:
Nostrum laborem vultibus
Tue amini clementibus,
Et non gravi amplexamini
Istos libellos brathio.
Nam quot pagellas, tot sinu


page 267, image: s267

Sacros geretis Angelos.
Hi vos parentesque inclitos,
Christo iubente et auspice,
Tegant malis ab omnibus,
Donentque vestro seculo
Bonam quietem, floridam
Rempublicam, deque impiis
Claros triumphas hostibus.

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PAEANUM ANGELICORUM Liber Primus.

AD DEUM OMNIPOTENtem, misericordem, propitium INVOCATIO.

IN alta tollor, igneas
Perlustro sedes, transferor
Superna ad usque limina.
Accedo liber, sed sacro
Nil ausus absque numine.
Nimis nec audax aduoco
Socios, beatos Spiritus:
Non terra mentes arduas
Aequiparo, carnis viribus.
Quod tu Deus, pater meus,
Pater Angelorum praecipis,


page 268, image: s268

Id gratus asscribo tibi,
Tuisque pulchris Angelis,
Dulces amores, dulcia
Animo volutans gaudia.
Ades Deus parens, ades
Fili Dei, atque particeps
Vis utriusque numinis
Nati Patrisque Spiritus.
Normaniae haud ignota sunt,
Et ultimae Cornubiae,
Bithyniaeque littora,
Ripaque Araxis et Lyci,
Sacris frequentata Angelis.
Sunt ardua illa montium,
Pulsata fluctibus maris,
Malea, Garganus mihi
Audita: praecelsis iuvat
Pedem sacellis figere:
Sed non ut illa caeca gens
Figit, Deo uni debitam
Quae dat creatis gloriam.
Non ullus umquam passus est
Vel se inuocari, vel coli
Honore divino Angelus.
Nam qui creavit, conditis
Est maior et potentior.
Testes Tobias, Manoas,
Auctorque libri absconditi:
Noli (inquit Angelus) genus
Fratri atque conseruo tuo,


page 269, image: s269

Christo sed uni flectere.
Hac voce, sensu, pectore,
Illos coruscos, igneos,
Puros canamus spiritus,
Dei ministros quos ait
Omnis piorum concio.
Mecum tenelli filii,
Linguis sonate balbulis,
Totoque laeti pectore
Io io depromite;
Vos nosse par est omnia
Dei, merentis munera,
Qui vos potente filii
Manu, per Angelos suos
Nocte ac die, horis omnibus
Fovet, tuetur, sustinet.
Tu rector autem maxime,
Caeli solique praepotens,
Benigne, miserator Deus,
Ades mihi, linguam imbue
Illo fluente nectare,
Quo tu poetas in tua
Inebrias praeconia.
Tu barbiton move, et lyrae
Intende chordas aureae:
Quidquid cano in laudes tuas
Exaudiens Ecclesia
Probet, tuoque gratias
Dicat perennes nomini.
Sedem piae frequentiae


page 270, image: s270

Fac iussionibus tuis
Defendat altus Gabriel,
Qui saepe de caelo tua
Mandata fidus detulit:
Nostras quoque urbes, et casas,
Cum Michaele Raphael
Defendat, assueti graves
Iuvare res mortalium.

ANGELI CHERUBINI et Seraphini. PAEAN PRIMUS.

AB ortu, in hoc sunt condita
Alata caelorum agmina,
Corusca flammis, oreque
Vibrantiora fulgure:
Ut conditori, aspectibus
Cuius beantur, seruiant,
Eumque tollant omnibus
Sono, tuba, ore seculis:
Rerum Parentem scilicet,
Natumque, et almum Spiritum,
Quem conspicantur triplici
Persona, et unum gloria:
Quem praedicant nocte ac die,
Satis nec umquam praedicant.
Quamvis ad illius thronum
Centena mille millia,
Et millies tot millia
Linguas resoluant cantibus,


page 271, image: s271

Tubisque clangant aureis.
Virtus, decus, victoria,
Triumphus, exsultatio,
Nostro patri, qui solus est
Deus, nec id communicat
Celebre nomen alteri.
Caelum movet nutu, et solum
Terrarum habet subsellium.
Cui currus aether lucidus,
Nubes eunti semitae,
Ventorum et ala quadrupes.
Pontum coercet, infimae
Sinus abyssi permeat.
Cui propria est sedes polus,
Tamen per omnes it locus,
Cumque urbibus complet vias.
Lustratque seruatque omnia,
Videnda, non videndaque,
Ima et superna, et infera.
Idem benignus aduocat
Ultro genus mortalium,
Et victor hostium, auspice
Christo, triumphata opprimis
Peccata, mortem, daemonem.
Idem in sua aula regia,
Sacro tuente Spiritu,
Sedes reseruat gemmeas,
Homines fugatis angelis
Quas occupent rebellibus.
Hac universi concinunt,


page 272, image: s272

Haec singuli Angeli sonant
Clamore, plausu, iubilo.
Hos persequentes canticis,
Nablo, choreis, tympano,
Pii, quot estis undique,
Deum veneramini, Deo
Canite, ter almo, sanctaque
Debuccinate nomina,
Inflate vocis organa.
Tu solus altus, solus es
Potens et admirabilis:
Tuaque laude et gloria
Clementiaque, plena sunt
Tellus, profundum, sidera.

ANGELI HEROES, DOMINI ac potentes. PAEAN II.

IN veritatis lumine
Stetere magni principes,
Heroes alti, fortia et
Inuicta caelorum agmina:
Quae militant Altissimo
Equis, quadrigis, dextera
Interneciva, iussaque
Dicto exsequuntur ocyus.
Caelestis illa concio,
Nitore vincit hesperum,
Splendore solis lumina,
Puras nives albedine.


page 273, image: s273

Pernicior ventis, magis
Premens retorto fulmine.
Quantum potest exercitus
Armatus aere, machinis
horrendus, aspectu efficit
Tantum vel unus Angelus.
Caelum tenentes ignei
Deum intuentur spiritus,
In luce magna et inuia:
Nec deserunt terras tamen
Illis ministrantes, Deum
Vero colunt qui pectore.
Terrent tyrannos, impios
Mulctant trucidantque, urbium
Vertunt in illos moenia.
Hypocritis pugnant, malas
Diras in optatum bonum,
Et laeta vertunt omnia.
Terras peragrant et mare,
Intrantque tetra carcerum.
Doloribus nostris dolent,
Gaudent vicissim gaudiis.
Ut murus urbem, fossaque
Vallumque cingit, Angeli
Sic saepientes corpora,
Domosque et agros, hinc et hinc
Seruant, et acres obuiant,
Ne pravus ille et degener
Ritu leonis ambulans
Inuadat, incautis dolos


page 274, image: s274

Serens, necemque incredulis.
Sit unus a dextris mihi,
Caeli ambientum principem
Heroum, et omnes hostium
Spernam ferocum copias.
qui Ionatham cum servulo
Per rupium cautes levat:
Qui terret a CHRISTI ferum
Saxo sepulchri militem:
Nos nostraque idem pervigil
Custos tuetur omnia.
Qui Davidis fundam regit,
Duratque Paulo, verberi
Fortem ferendo, viribus
Nobis sacrati Flaminis
Constans adest, et fulgidos
Heroas ad dextram locat,
Sterni atque vinci nescios.

ARCHANGELI. PAEAN III.

INter minora sidera
Luna emicat, lunam sua
Sol luce vincit maxima:
Non in vident lunae tamen
Stellae decorem: nec super
Sol astra se fert cetera,
Suus cuique cursus est,
Et magnitudo, et claritas:
Nec tardus impedit citi


page 275, image: s275

Motum volucrem, sed bono
Caeli reguntur ordine, et
Concordia immutabili:
Nec forma caelorum extra
Dissentit illi absconditae,
Sed verus et concors Deus
Gubernat unus omnia.
Sunt Angelorum munera
Diversa, certique ordines,
Idem probantium una mens
Est, et voluntas omnium,
Deoque parent singuli,
Et universi: in omnibus
Praelustris es tu Gabriel
Cum bis tribus, qui nomine
Estis vocati principe.
Altissimi quod vox DEI
Iubet, minatur dextera,
Vertexque summus innuit,
Vobis ministris strenuis
Uno statim fit impetu.
Nec vos in arce regia
Patris facessere optimi
Mandata mirum, aut daemoni
Pugnare celsis viribus,
Virtute quem Christe Dei
Iure increpatis, cui iugum
Vinclis ligato imponitis:
Sed vos beatos caelites
Curare nos, pravum genus


page 276, image: s276

Natura, et actionibus,
Hoc laude dignum et carmine.
Vos ad Deum fidas preces
Nostram in salutem funditis,
Vos eius ore et pectore
Semper fruentes, nuntii
Saepe estis optatissimi.
Viles egenti qui cibos
Dat, aut lacernam pauperi,
Qui mortuo terram inicit,
Tectoque curat hospitem:
Eius Parenti maximo
Fertis, refertis nomina.
Quod tu Tobia civibus
Praestas peremptis, Corneli
Quam das stipem plebeculae,
Hanc ante praedicant Deum,
Tanquam data ipsi munera,
Linguis disertis Angeli.
Te laudibus, te carmine
Pater supreme:cum tuo
Nato fideli tollimus,
Spirabilique numine,
Olimque coniuncti Angelis
Tuo favore fratribus,
Te seculorum seculis
Non desinemus tollere.



page 277, image: s277

ANGELUS MINISTER Christi. PAEAN IIII.

A Voce cuius omnia
Stant ordinatim condita,
Terrae iacentes, et poli
Volumen, altaque aequora:
Cui ventus, ignis, grandines,
Fluctus, procellae, fulmina
Parent vocanti, Christus est.
In cuius aspectu micant
Virtus, potestates, throni,
Et principatus: dignitas
Caelestis omnis cui tegit
Vultus, et ad pedes iacet,
Mandata cuius Gabriel
Velox facessit, Christus est.
Aeternus aeterni Dei
Et virginis qui filius,
Me propter, arduo sitit
Ligno, atque deserto esurit,
Et sudat horto sanguinem.
Fugit fames, Satan abit,
Coetus propinquant alites:
Cessant fluenta sanguinis,
Tergentis Angeli manu,
Sistentis et solatio.
Miranda res, mortalibus
Nec efferenda vocibus,


page 278, image: s278

Quod a creato conditor
Deus levatur Angelo.
Nil asperum, nil durum ei
Cui Christus est Deus:sacri
Cui sunt faventes Angeli.
Nam perferendum quidquid est,
Hoc leve fit, Christo duce:
Et quidquid imminet mali,
Ab Angelis caelestibus
Auertitur, Christo duce.

ANGELUS CONSILIARIUS. PAEAN V.

IN rebus incertis, nihil
Cum mens opis providerit,
Expersque pectus consili
Et huc et illuc fluctuat:
Te nostra Christe lumina
Solum tuentur, et tuam
Metuque speque haerentia
Efflagitant praesentiam.
Per Spiritum sanctum, et bonos
Qui consulis per Angelos.
Iacobe quid non senseras
Labane sub duro asperis
Auctore donec liberam
Fugam capessis Angelo.
Vestro Sabaei sangiune
Gavisus Herodes foret:
Sed ire monstratum est vias


page 279, image: s279

Ductore tutas Angelo.
Iosephus ipse cum pia
Mactatus esset virgine,
Ni reperisset hospitem
Per Angelos Aegyptium.
Vixisset orbus lumine
Semper Tobias, Angelo
Sed consulente, turbida
Vehunt medelam littora.
O CHRISTE, quas grates Deus
Tibi feramus: quas Pater
Tibi alte: quas've Spiritus,
Tuo sacrate numini?
Tu lumen es caeco et via,
Tu certitudo errantibus,
Intelligentiam tibi
Communicas credentibus.
Et solus ut nutu potes
Praestare, quae vis, omnia:
Visum tamen sagacibus
Uti ministris Angelis:
Per quos gubernas, consulis,
Ulcisceris, quo tempore
Placet, locoque: qui tuo
Vultu fruuntur, nec tamen
Nos nostraque umquam deserunt.
Non ignis in turri potest
Noctu latere, aut arduo
Arx structa monte per diem:
Nec Angelorum umquam latet


page 280, image: s280

Nocte ac die praesentia.

ANGELUS DOCTOR. PAEAN VI.

O Caeca mens, incertaque
Manus, pedesque lubrici:
O cogitatus pessimi,
Sensusque corruptissimi,
Ni nos iuvemur a DEO
Nostro patre atque principe:
Regamur aut fidelibus
Ab Angelis doctoribus.
Abramus ense filium
Ne tollat exserto unicum:
Moses periret ne suo
Non diminuto filio:
Regens manus et pectora
Ambobus auctor Angelus.
Simsona nobilem fore,
Dantem salutem patriae,
Et nasciturum, nuntium
Christi, Iohannem: matribus
Clausis, nec aptis partui,
Miracula affert Angelus.
Docet fugacem Hagarim
Herile ne vitet iugum,
Absque et querela seruiat.
Docet Philippum, ut hospiti
Desideranti discere
Festinet Eoo obuius.


page 281, image: s281

Docet Petrum, ne dicere
Praefractus impurum audeat,
Quod Christus emundaverit.
Ierubbahali de die
Victoriam denuntiat,
Qua vindicaturus brevi
Sit seruientes hostibus.
De nocte Tarsensi astitit
Ante ora dicens, non maris
Iram timendam et fluctuum,
Commilitoni naufrago.
O ter beatos et quater
Reges tyrannos, servulos,
Qui talibus doctoribus
Parent, monentesque audiunt.
Tu Christe sic nos inscios
Duc, imperitos sic doce,
Ut Angelorum iussibus
Fido obsequamur pectore,
Ut Angelorum uultibus
Latemur omni tempore.

ANGELUS BELLATOR contra hostes. PAEAN VII.

Non funda Alani, Sarmatae
Arcus, Galaulae cruppea
Hostem fugant, nec Teutonis
Bombarda, fulmini aemula.
Vis maior et sublimior


page 282, image: s282

Genti Dei, Christi gregi,
Ubique praesens, caelitus
Impertiit victoriam.
Sunt mille supra millia,
Totidemque mille millia
Heroum, alti spiritus:
Quorum vel unus millia,
Iterumque mille millia
Potens fugare et caedere.
Comae quid horrent, et stupor
Obtusa caecat lumina?
Quid corde virtus defluit?
Num luce Eoa Michael,
Reges pios et principes
Iuvare promptus astitit?
Nec uult latere, sicuti
Latere nescit adiuvans.
Ipse antevertens agmina
Solo Canopi euntia,
Gentes Chananaeum territas
Crabrone vexat, postea
Et grandine et saxo eicit.
Ipse ante clause moenia
Hierrichuntis, nobilis
Exercitus dux excubat,
Tubaeque clangentis sono
Impellit alta turrium.
Superba Rabsacen iuvat
Quid vox? cecidit unius
Inuicta virtus Angeli


page 283, image: s283

Centum Syrorum millia:
Necdum sopore dux erat
Gravi solutus, addidit
Bellator idem et altera
Decem bis octo millia.
Num Lysiam Inda bestia
Defendit, aut vis militum?
Cum gente qui pugnat DEI,
Caeli re pugnat principi.
Candente sago visus est,
Hastaque purus aurea,
Qui misit in turpem fugam
Saevas cohortes, Angelus.
Machaera Cambysis feri
Nudata, captivum gregem
Dei petebat, iure quam
Cornutus Apis senserat,
Vaccae maritus Inachis:
Illi sed obstans Angelus,
Ponit trophaeum, nec sinit
Caedem innocentum atrociter
Dira patrari dextera.
O me malum, o me incredulum,
Exempla qui celebria,
Caeloque et orbi cognita,
Et lentus ipse cogito,
Nimisque segnis audio:
Nec gratus applico, et mihi
Mandata litteris puto.
Quis Turca tam cruentus est?


page 284, image: s284

Quis Moscobita tam ferus?
Quamuis sua omnes agmina
Te Christe contra iungerent:
Nocere qui possent pio
Uni, tuente illum Deo,
Uno propugnante Angelo:
At nos tuetur (credite)
Deus, propugnant Angeli.

ANGELUS PROPUGNATOR contra Satanam. PAEAN VIII.

CErtamen [correction of the transcriber; in the print CErtamem] haud effabile
Nobis nec ullis viribus
Est finiendum, spiritus
Contra furentes aerist
Non vulnerantur ensibus,
Nullis sagittis concidunt:
Nec ociosi luce sunt,
Nec nocte somnos noverunt.
Durante fiunt asperi
Semper magis certamine.
Cotidie flagrant nova
Ira, nec illorum capit
Furor modum: sunt omnibus
Aeque molesti, perfarunt
Die, tenebris territant.
Vinctas tenent nostras manus,
Et lubrici cor occupant,
Cum carne, cum mundo sua


page 285, image: s285

Habent vafri [sic] commercia.
Heu me, Angelorum protinus
Vultus decoros induunt,
Et verba mellis, toxico
Liquente fundunt illita.
Non corpus est, non tuta mens
Vaesano ab hoste et subdolos
Ni Christe tu nos, ni tuus
Sustentet almus Spiritus,
Mandante quo, nos aetheris
Contra sagacem daemonem
Corona cingit lucida.
Abi a piorum sedibus
Cruente, sicut pulsus es
Flamma fidei, et fumo precum
Casto a Tobiae lectulo.
Perdare mendax, qui malus
Interpres excelsi DEI,
Illis amoenis hortulis
Turbas Adamum credulum.
Pulchra illa verba supprime.
Furata sacris paginis,
Quis disputator ausus es,
Altissimi prolem aggredi.
Cribrare cessa turbidum
Metu et tremore Apostolum:
En neminem Dei manus,
Precesque Christi deserunt.
Tace sceleste proditor,
Nos ante conspectum DEI


page 286, image: s286

Iam criminari, candido
Agni nitentes vellere.
Nos ipse caelorum Pater
In se tueri praecipit:
Nos Christus emundat, rubro
Nobis profuso sanguine:
Nec ille nostram Spiritus
Causam aduocatus deserit,
Qui corde pro nobis adest
Gemens inenarrabili,
Draco licet nos fluctibus
Oris procacis mergere
Conaris:est supra caput
Procinctus acer Angeli,
Qui vicit ante, te et tuam
Sectam superbam Michael.
Ades polorum gloria,
Corona stipatrix DEI,
Manuque forti protege
Deo dicata nomina.

ANGELUS ANIMATOR. PAEAN IX.

HOstes adire, regibus
Loqui, fugare exercitus,
Hypocritis resistere,
Truces tyrannos vincere:
Non virium est mortalium.
Mens nostra vano concita
Terroris aut mortis metu,
Formidolosa fluctuat,


page 287, image: s287

Desperat insolabilis,
Planeque nil sani sapit,
Tu summe spiritus DEI
Solamen, ardor, viva vis,
Et fortitudo mentium:
Tu das loqui, tu vincere
Mutis et imbecillibus:
Tibi Angelorum pervigil,
Ignita, pernix natio
Plauditque, iussaque efficit.
Quos diligis tu, diligit:
Quos oderis tu, deserit.
Te Gideona duce Angelus
Fortem salutat, magnaque
Fugare fecit agmina:
Cui vannus ense notior,
Rastrumque lorica aenea.
Mandante te non ausus est
Vates ad Euphratem, tuo
Mala imprecari militi:
Quamuis Moabus, et precem, et
Aurum profusus adderet.
Te sublevante Ionathas
Cautes acutas rupium
Scandit, solumque concutit
Gravi pede, innumerabiles
Fundens secansque copias.
Loquente te verbis Petri,
Et ore Iohannis, sedent
Senex, sacerdos, pontifex,


page 288, image: s288

Muti et Stupentes: carcerem
Noctuque rumpit Angelus,
Praesente te vicit puer
Asclepiadem parvulus,
Doctis locuta infantia,
Tyrannus Orco traditus,
Puer levatus Angelis.
Coram fatebor te Deus,
Hostes licet mei audiant,
Fatebor: est in me nihil
Tataque carne et viribus,
Virile, constans, strennuum.
Ad quod Deum imploro patrem,
Mihique Christum traditum,
Spiramen et te vividum,
Te suggerente et indice
Contendo, credo, et eloquor.
Quod angelos caeli decus,
Dei ministros, nomino
Fratres, cohaeredes meos,
Non vatis ostentatio est,
Sed sermo vero verior.
quod inuidis apostatis,
Quod nil sophistis perfidis
Credam, tuum est: tu sis mihi
Os, lingua, virtus: Angeli
Sint corporis custodia.
Sin me vocas ad arduum
Certamen illud sanguinis,
Quod mille sudarunt pii:


page 289, image: s289

De morte, peccato, inferis
Dona inclitam victoriam.

ANGELUS VINDEX impietatis. PAEAN X.

NOn est Deus, nec ullius
Ultrix potestas numinis,
Hoc dicit omnis impius,
Fanda et nefanda perpetrans.
Libidinosus fervidae
Blanditur ipse insaniae,
Christas superbus erigens
Caput super fert nubila.
Non novit immerentibus
Sitis cruenta parcere.
Sacris, prophanis improbes
Manus avarus inicit.
Quod non Deus sit, talia
Qui facta committunt, suis
Fatentur actionibus.
Atqui fatebuntur tamen,
Cum rugientis coeperit
Instar leonis, turbidam
Potentis iracundia
Terrere conscientiam,
Velutque grande incendium
Non reprimenda exarserit.
Tum iusserit quando Deus
Properare poenas Angelos,


page 290, image: s290

Impaenitentes impios
Contra, paratum exercitum.
Subsidit Asphaltis lacu
Turpis Gomorrhaeus, Deo
Pluente sulphure ac pice.
Regis superbi audacia
Ebraea gens consumitur
Contagiosa phlegmone.
Exhulcerat putredine
Et verme dira viscera
Herodis, Angeli manus,
Miles Seleuci vasa fert
Aurumque templi, cui dedit
Rapina fustuarium.
Arma angelorum sunt faces.
Putredo, pestilentiae,
romphaea, et enses, impio
Iniurioque debitam
Semper necem minantia.
Atrociores hunc tamen
Poenae manent, post lugubrem,
Vitae fugacis exitum:
Incus perennis, igneus
Caminus, intenta et premen
Sagitta, perpes corporis
Tortura, mentis inquies.,

ANGELUS HOSTIS incredulitatis.

page 291, image: s291

PAEAN XI.

COeli crepabit machina,
Peribit aether arduus,
Tellus dehiscet arida:
Sed ore prolatum Dei
Verbum, manebit seculis
Interminum perennibus.
Qui credit huic, nec consulit
Carnem, aut oboedit sensibus,
Nec cordis idolum colit
Sui: hic manebit, et Deum
Claro videbit lumine.
Nam quisquis est incredulus,
Manetque, mendacii arguit
Deum, gravesque vindices
Ipsos habebit Angelos.
Quod quisque credit, impetrat,
Quod sperat, assecutus est.
Magnus mearum testis est
Sententiarum, Filius
Dei potens, et Filii
Dei sequaces Angeli.
Christo quod infirme Petrus
Credit, per undas ambulans,
Iam iam levandus, mergitur.
Quod Angelo non credidit,
Dei ferente mystica.
Zacharias obmutuit.
Quid haesitas mens, quid Des
Tam lenta cessas credere?


page 292, image: s292

Quod ipse mandat, ipsius
Statim auspicare numine.
Quod ipse dicit, crede: nec
Falleris, in vita aut nece.
Admittit omnes, reicit
Oditque Christus neminem,
Quamuis parum credat, modo
Credat, magisque credere
Velit magisque: at hostis est
Incredulorum, nec suos
Illis adest per Angelos.
Fides, via ad caelum: fides
Cunctis placet caelestibus.

ANGELUS HUMILIS. PAEAN XII.

COelo nihil serenius,
Nihil paradiso pulchrius:
Homo paradiso, et Angeli
Caelo superbia excidunt.
Qui plura sumit, quam Deus
Iubet, ministrat daemoni,
Amittit et quae possidet
Concessa dona caelitus.
Audax adorari cupit
Satan, Deoque debitos
Furari honores assolet:
Aggressus ipsum Filium
Dei, proteruus exigit
Sibi in genu procumbere,


page 293, image: s293

Cui regna spondet, non sua.
Tales honores respuunt
Illi modesti et simplices
Deoque subiecti, Angeli:
Nec detrahunt Dei, et suo
Addunt procaces nomini.
Qui cum Tobia iter facit
Oblata dona, principi
Offerte, dixit, maximo,
Deique laudes omnibus
Cantate grati posteris.
Qui Manoae laetissimo
Pectus replevit nuntio,
Haedum recusat, libaque:
Et si quid, inquit, ferre vis,
Deo feras altissimo.
Hui se Iohanni praebuit
Bysso videndum, nuptias
Agni canens, se compotem
Fratremque eorum praedicat,
Christum Deum fatentium.
Sed anguis ille perfidus,
Ferox, superbus, omnibus
Coli modis se postulat,
Nunc aere, nunc auro nitens,
Ligno dolatus, aut luto
Aut ductus argilla humida.
Homo modo, mox bellua,
Modo senex, modo puer
Barbatus atque inuestis est.


page 294, image: s294

Vaccae modo, et rictu canis,
Caudaque turpis simiae.
Iam loripes, iam centiceps,
Iam cornua hirci, iam caprae
Habet pedes, et auribus
Orbatus est et lumine.
Tenens trecenta nomina,
Saturnus, Ops, et sterculus,
Febris, Scabies, Fortunaque,
Mutinus, Orcus dicitur.
Delubra silvis, vallibus,
Saxis, et undis possidet.
Tectis, fenestris, limini,
Lustris, cloacis praesidet.
Sub terra, in aere invenit.
Doctos et inter et rudes,
Sese colentum examina.
At tu pius cum mentibus
Piis, sacratisque Angelis
Deo Parenti, et Filio,
Auraeque miti supplica,
Uni Deo admirabili,
Rerumque maximo omnium:
Quoque ipse iussit, quoque vule
Modoque menteque invoca.
Verbo deinceps te Dei
Contra petacis daemonis
Mendacia et superbiam
Munique et arma: quo perit


page 295, image: s295

Victus, necantur sicuti
Odore dulci vultures.

ANGELUS LEGISLATOR. PAEAN XIII.

MEntes beatae, gloriam
Dei videntes perpetim,
Throno propinquae lucido,
Quod audiunt, et quod vident,
Testantur ac denuntiant.
Velut chalybs imagines
Refert politus, sic Dei
Lex mentis index, omnis est
Virtutis absolutio:
Dictata voce altissimi,
Excepta ab Angelis, dehinc
Iis ministris tradita.
Nubes, tonitru, fulgura
Permixta concrepant, niger
Ad astra fumus voluitur,
Cum scandit altum Sinai
Moses vocatus verticem,
Audita et Angeli procul
Sonore acuto buccina.
Deo loquente mons tremit,
Candescit aether, verbaque
Sonant ab alto: solus est
Deus timendus, quemque uult
Amari, amandus proximus,
Durum cor absit, prava mens,


page 296, image: s296

Et contumax sententia,
Ultrix voluntas, dextera
Iniqua: sum vindex Deus
In multa iustus millia.
Porrecta ab Angeli manu,
Sancita caeli testibus,
Inscripta verba haec saxeis
Moses tabellis accipit,
Quae porro ut internuntius
Promulgat ingentem suam,
Mortem minatus aspera
Edicta negligentibus:
Edicta quae nemo potest
Nec corde, nec facto exequi.
Monstrandus ergo Christus est
Hoc paedagogo: quem sacros
Per angelos interpretes
Fidos ministros caelites,
Conceptum in aluo virginis,
Natum, sepultum, mortuum,
Nostrae salutis gratia, et
Resuscitatum, patria
Tenere regna credimus.

ANGELUS EVANGELII ferens laetitiam. PAEAN XIIII.

NOn maior ullus nuntius
Optatiorque auditus est,
Quam qui datum mortalibus


page 297, image: s297

Christum salutem praedicat.
Hunc ipse Christus hortulis
Multicoloribus suo
Ore attulit, cum mortuis
Vitam, veniam rebellibus
Promisit: atque feminae
Semen futurum prodidit,
Quod flexuosi scilicet
Draconis ora elideret.
Mox patriarchis, regibus
Id nuntiavit, Spiritus
Virtute sacri clarius,
De quo ve Messias docet
Venturus esset semine.
Hi tempus ipsum, et patriam,
Matremque norunt virginem,
Nomenque nati nominant,
Locumque monstrant, et novam.
Regis novi potentiam.
E Patris ergo prodidit
Sublime gaudium sinu.
Quod spiritus Dei piis
Communicavit mentibus.
Labante tandem termino,
Descendit in terras Deus:
Manens et altis sedibus
Immanuel, vili iacet
Tecto coloni pauperis,
Cum matre pauper paupere.
Hunc Angelus pastoribus


page 298, image: s298

Natum esse Bethlemicis
Narrat, ferens stupentibus
Percepta multis antea,
Sed visa nulli gaudia:
Infantulum (inquit) visite,
Herbis iacentem in aridis,
Et involutum fasciis:
Quae signa erunt credentibus.
Huic concinunt per aerem,
Versu rotatae triplici,
Turmae Angelorum praepetes
Instar nitentes aetheris.
Patri feramus gloriam
Magno, potenti, intermino,
Modo perennem caelitus
Ad ima misit filium.
Christo canamus, qui Deo
Humana iungit, caelites
Terrestribus: nunc prisca pax,
Prima et reducta foedera.
Sancto sonemus Flamini,
Consentiunt enim Deo
In asperis, in lenibus
Mens et voluntas omnium.
Haec personantes dulcibus
Chori sacri concentibus,
Terras replent, replent polum,
Ingens ferentes gaudium.
Laetantium non sic mero
Corda auferuntur Biblino,


page 299, image: s299

Nec tale praebet Musica
Maerentibus solatium.
Io canat, quisquis canit,
Io respondent sidera:
Nam maius omni gaudio est
Novisse Christum, scireque
Eius beato nomine
Nos esse filios Dei.
Io canat, quisquis canit,
Io respondent sidera.

ANGELUS LUCTATOR. PAEAN XV.

NOn arma semper induit
Miles nocendi gratia,
Sese nec exercet pugil
Hostem ut trucidet caestibus.
Luctatur Angelus pio
Cum Patriarcha, cui femur
Ut luxet, eius non tamen
Nocere vitae destinat.
Christus repellit ut canem,
Tristem et rogantem feminam,
Sed mox eandem laudibus
Vehit, iuvatque filiam.
Non tentat, ut perdat Deus:
Plagas nec infert, ut necet:
Ut auferat, non eripit.
Ut proterat, non deicit.
Iacobus ipse viribus


page 300, image: s300

Praecellit altis Angeli,
Phaenissa coepit in suo
Sermone caeli principem.
Gaudet fide vinci Deus,
Virtute gaudent Angeli.
Haec lucta si nobis quoque
Mortem aut malum timentibus
Certanda: cum uultum Deus
Ostendit aversum, et suis
Nobis repugnat Angelis:
O mentium dux Spiritus,
Patrique Natoque addite,
Et nos eidem copulans,
Adsis valente robore.
Speremus in Deum, fide
Duremus inuicti, prece
Manum iniciamus: nos licet
Minetur ipse occidere.
Non ille maius, ferre quam
Pondus queamus, inicit,
Viresque tentando supra,
Non opprimit potentia.
Amor paternus est Dei,
Fraterna Christi caritas,
Quamuis per obiectos procul
Spectanda cancellos, nigra
Obducta sit caligine:
Tamen fugatis omnibus
Et hinc et inde obstaculis,
Statim sereno in lumine


page 301, image: s301

Se sole profert clarior,
Dieque sudo illustrior.

ANGELUS LIBERATOR. PAEAN XVI.

CUm Baalitis Iezabel,
Insana cum fanaticis
Quaerunt Eliam perdere:
Cingunt Syrorum Dothanae
Equi virique moenia,
Iussi immerentem ducere.
Propheta conclusus lacu
Nigro, leones accubat
Inter famelicos, cibus
Non non futurus bestiis:
Nec ausus ignis laedere
Viros Ebraeos, nec pilos,
Nec sarabarrhas ustulat:
Non baia,neruus, compedes,
Numella, robur, ferreae
Tenent catenae Apostolos:
Contra furores, armaque
Currusque, et ignes hostium,
Contra leones, vinclaque
Seruant potentes Angeli.
Tu crede tantum, et respice
Cunctis in aerumnis Deum:
Fides ad excelsi, latus
Patris sedens, est Angelis
Iucunditati, et Filie


page 302, image: s302

Dei perennis gloria.
Fidei ministrant arduae,
Amica caelorum agmina,
Velociora fulgure,
Penetrantiora fulmine.
Non terret hostis, non equus
Conculcat, aut vorat leo,
Non naphtha consumit, ligant
Non vincla, quem circum Angeli
Ponunt sacri custodiam.

ANGELUS SALUTIS HOminum cupidus. PAEAN XVII.

IO triumphe, mens sona,
Io triumphe, victus est
Calumniator inuidus,
Nostrae salutis proditor.
Draco ille pertinacibus
Turbatus est cum copiis
A Michaele, et in solum
Praeceps ab astris decidit:
Sed ipse solus infer is
Ne clauderetur vinculis
Addictus Orco, credulam
Pellexit arte virginem,
Et perdit humanum genus:
Ipsi obsequens, spernens Deum.
Huius ruinam sublevat
Dei beatus Filius,


page 303, image: s303

Homo ac Deus, calcans pede
Caput draconis lividum.
Vinctus tenebris zabolus
Apostata, aeterni Dei,
Ut perduellis,maxima
Damnatus est sententia.
Hunc ne sequamur amplius
Ausuque libertateque
Iniussa [reading uncertain: print blotted] agendi: sed Deo
Obtemperemus principi:
Stricteque viventes, bonis
Simus pares ut Angelis,
Dei paratis nutui,
Dictoque oboedientibus,
Ut sumus innubes apes,
Odor columbas tetrior
Fugat: fugantur Angeli
Sic luctuoso crimine,
Mentisque culpa incredulae.
Sin lapsus est quis, insitum
Morbum et fatetur et dolet:
Hunc excipit Deus sinu,
Christus lacertis implicat,
Sacer salutat spiritus.
Gratantur huic turmae aulicae,
Commilitones impigri
Contra angelos apostatas.
Romanus haud sic plausibus
Gestit triumphans, cum gregen:
Trahit catenis hosticum:


page 304, image: s304

Quantum cohors caelestium
Gaudetque plauditque unius
Abiectione criminis,
E fauce peccator mali
Cum liberatur daemonis.

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PAEAnum Angelicorum Liber Secundus.

Gabriel, ANGELUS PRAESES Ecclesiarum.

HAud assecuta est ulla mens
Mortalis, haud novit caro,
Quam mira sit defensio,
Et quam stupenda Ecclesiae.
Cuius super tecta excubat
Dei coruscans Spiritus,
Murosque fulcit undique
Mille Angelorum obtutibus:
Cuius movendum nemini,
A caelicis aut inferis
Fundamen, ipse Christus est.
Probavit hoc, nomen Dei
De fortitudine Angelus,


page 305, image: s305

Qui nactus est, cum dextera
(Inusitatam ut sterneret
Deum inuocantibus viam)
Fluctus marinos, moenium
Instar teneret, obruens
Memphim, Syenen, Metilim.
Secreta et idem qui tulit,
Caelata cunctis antea:
Cum Patriarchae desuper
Est visa scala, lucidi
Per quam mearent spiritus
Sursum, deorsu, dulcia
Illi moventes somnia:
Et cum Danieli tempora
Diesque certos explicat,
Quis Christus ungendus foret,
Et danda mundo victima.
Cum dixit aluo virginis
Deum teneri, et editum
Pastoribus denuntiat,
Et mortuum iam vivere,
Vectumque ad astra, gloriae
Narrat reversurum pari.
Ubi haec sonant oracula,
Et dicta sancta, Ecclesia est:
Hanc mille daemon machinis,
Et mille delere artibus,
Ab orbe tentat condito:
Cui vis Dei alti Gabriel
Semper resistens, viribus


page 306, image: s306

Arcet rebelles copias.
Absque hoc foret, non ulla vox
Christi canens insignia
Ullis sonaret aedibus:
Quod nunc Iberi et Tibridis
Ripae queruntur, condolent
Ganges et Euphrates, gemunt
Asiae, Africaeque littora.
Ab ne diem illum posteri
Vivant mei, quo pristinum
Vertantur in lutum, aurea
Quae nos bearunt tempora.
Exurge Christe, vindica
Crucem tuam, gentem tuam.
Arma polos et Angelos
Contra furentem daemonem,
Flatuque disturbans tuo
Beelzebulis sphecias,
Praesta salubres floridae
Cellas favosque Ecclesiae.

Michael, ANGELUS PRAEFECTUS imperiis et regnis. PAEAN II.

NOn regna, Fortunae bonum,
Ut finxit error ethnicus,
Non sceptra gesserunt mali
Casu, Nero et Maxentius:


page 307, image: s307

Nec factus est rex Davides,
Quod patre rege natus est:
Nec impedit, quod occupant
Sceptrum Israelis, viribus
Peca et Baesa turpiter.
Omnis potestas de Dei
Pendet voluntate et manu.
Imponit ipse frontibus
Regum coronas: ipse dat
Ensem, et rubentem purpuram:
Bonis, ut augeant decus
Dei, sacraeque Ecclesiae:
Malis, ut aemulos suos,
Feramque plebem puniant.
Vesano et Herodi, licet
Subdat tenellam infantiam
Indigna passuri gregis:
Parere sed tamen iubet
Simul bonis et improbis.
Omnis potestas publica
Imago viventis Dei,
Nutu regentis omnia.
At hostis ille perfidus
Deique, et eius ordinis,
Odit modestos principes,
Deique amantes nominis.
Obiectat illis obices,
Foditque furtivas scrobes,
Ut sternat astu aut viribus.
Diras faces aut subicit


page 308, image: s308

Cogens abuti saepius
Auro, et datis honoribus.
Non esset ulli latior
Palmo potestas vitaque,
Ni pro salute principum
Deus piorum mitteret
Caelo ministros Angelos.
Ter pugna septenos dies
Duravit illa in Perside,
Contra Pelasgum spiritum
Et caedis et mendacii,
Cum Michael tete Angelo
Minus valenti iungeres.
Qui dictus a constantia
Est Imperator, Angelo
Gestante vexillum crucis,
Maxentii et Licinii
Fudit truces Erinnyas,
Pax orbis, et Romae pater.
Virtute nequaquam impari
Oenotrium contra lupum,
Iamiam tot annos dimicat
Excelsa Saxonum domus:
Quae lustra nunc supra novem
Invicta stat per Angelos.
Aeterne sili, maximi
Patris, guberna tu duces
Quos das, benigne: ne feris
Mundi per aequor naufragi
Periclitentur aestubus.


page 309, image: s309

Calvum tene, nec remiges
Puppi recedant angeli.
Ac dum tui verbi tenax,
Et hospes est Ecclesiae:
Sit victor Albis Tibridis,
Et Balthico mari caput
Genuque flectat Adria.
Te sic volente, in ultima
Orbis senectute imperat
Regina nunc Germania:
Hanc esse tutam ab hostibus
Iube, atque iniqua Ecclesiae
Tu regna perde barbara.

RAPHAEL, ANGELUS CUSTOS familiarum. PAEAN III.

QUid tenellum, debile,
Nudum, imbecillum, intra lares
Cura fovendum sedula.
Matres, puellae, liberi,
Ancillulae, nutrix, puer,
Infirma gens: rectoribus
Egent, tegendi sunt sinu, et
Defensione patria.
Quod si fugetur [reading uncertain: print faded] Angelus
Custosque et altor, et medens,
Non mater ad iustum diem


page 310, image: s310

Nutriret ulla parvulos:
Sed morbo, abortu, dulcia
Saeve perirent pignora.
Non castus ancillas pudor,
Matresque seruaret pias,
Seruique abirent perfugae,
Heros vel ipsos tollerent.
Septum molossus sicuti
Noctes diesque circumit
Lupo resistens: sic casas
Obire cum mapalibus
Armata, vindex pervigil,
Caeli solet custodia.
Cingunt ut urbem moenia,
Serantque vectes ut domum:
Sic seruat aedes Angelus
Patrum preces dicentium,
Quas mane, quasque vesperi
Matrona sive ancillula,
Gratis recensent mentibus.
Sic nomen ingens pauperis
Tecti, Tobias saluus est.
Sic Hagar audit Angelum
Optata cantantem sibi,
Non multa vatis ianuam
Frangunt Syrorum millia.
Non hospitae Sunamidi
Nocent Philistini truces.
Si Christe linguae sint mihi
Aut ora centum, haud eloquar


page 311, image: s311

Partem tuae vel unicam
Inaestimandae gratiae.
Qui caelites per Angelos
Cunis ab ipsis, liberas
A mille nos periculis.
Sint tecta patrum sospitae
Nutu tuo, ductu Angeli
Domestici: nec inferant
Aut vastitatem aut noxiam
Pestis, tyranni, incendia.
Obsint nec annis mollibus,
Castis bonisque moribus,
Luxus, libido, scandala,
Consortiorum pravitas,
Curanda nunquam uulnera,
Et dira vitae toxica.

ANGELUS CONTIONATOR. PAEAN IIII.

TE Christe novisse, unius
Donum est superni Spiritus:
Hanc excitas tamen tuis
Fidem ministris Angelis.
Conceptum in aluo virginis
Vitae datorem, Gabriel
Ad virginem fert Angelus,
Natumque mortalem Deum,
Fulgentis aulae nuntii,
Agri canunt pastoribus,
Tum Christe post tuam inclitam


page 312, image: s312

De morte, peccato, hostibus
Et inferis victoriam,
Te suscitatum viere
Narrat puellis Angelus,
Supraque vectum sidera
Magno triumpho, iudicem
Inde esse venturum, canunt
Apostolis praesentibus,
Stolis in albis Angeli.
Haec auribus mortalium
Audita nullis antca,
Caelo beati nuntii
Cum gaudio et plausu ferunt.
Aures beatae, quae pios
Dei ministros audiunt,
Quaeque audiere, in intimis
Custodiunt praecordiis.
Sis virgo, pastor, femina,
Sis publicanus, et maris
Trahens ad undas retia,
Te respicit caelo Deus,
Tibi ministrant Angeli.
Move lyram, altum persona,
Mentes secutus arduas:
Vox omnis, omnis barbitos
Magni crepet nomen Dei,
Eiusque Christi filii.

ANGELUS HOMINUM altor.

page 313, image: s313

PAEAN V.

NOstros in usus efferunt
Metalla terrae viscera,
Frumenta tellus, sidera
Caelum, natantes aequora:
Benignus ista singulis
Dat annuatim conditor,
Eademque dispensat sua
Augetque Christus dextera.
Is manna de caelo pluit
Largis legendum sportulis:
Is saepe paucis panibus
Pavit sequentum millia.
Idem in specu escas providus
Capto prophetae praebuit,
Flavae leonum quem iubae
Siccis premebant faucibus.
Vitae perosum ac luminis
Vatem, tyrannidis metu,
Vastis Eliam in locis
Libo atque fonte nutriit.
Hoc Angelorum per manus
Miraculosas efficit:
Quos esse mandat omnium
Fortes piorum praesides.
Iacobus ipse concinit
Grates Deo, quod se exsulem,
Pressumque mulle iniuriis,
Per Angelum nutriverit:
Illo a die, quo is exiit


page 314, image: s314

Fratris sagarim, usque ad diem
Quo se propinquum sentiens
Neci, beatos expetit
Vultus parentum cernere.
Quis haereat spem ponere
Patrem in Deum mitissimum,
Nobis alendis qui solum,
Caelos et undas condidit?
Tum qui cibos egentibus
Curat suos per Angelos,
Rostro et voracis alitis
Deportat, et caelo pluit
Placente rore: qui greges
Non esurire vermium
Sinit pusillos, quique alit
Mergum, palumbos, passerem:
Thesaurus ille dives est,
Et largiendo ditior
Fit semper, atque sumptibus
Abundat et superfluit.
Clausus nec ulli, qui solet
Opes supernis per sidem
Precesque certus poscere.
En Christus offert, en pater
Promittit altus, en sacri
Dant in sinum tibi Angeli.

ANGELUS COMES. PAEAN VI.

NOn Pallas in nostra sedet


page 315, image: s315

Vigil carina: non viis
Simul vagantur humidis
Iligna Troiae numina.
Non caepa nos Memphitica,
Non oxyrinchus sospitat:
Aut anser ille, Sionis
Aduectus arcem, Francicus.
Comes viarum Christus est,
Gnavos suos per Angelos.
Noli stupere carmine
Nostro loquax prophanitas,
Quae narro, vera cognita,
Magnis probamus testibus.
Quis iussit imbrem sulphuris
Cum filiabus te Lothe
Exire? et Eliezeri
Monstravit externis locis
Hero dicatam virginem?
In regna quis'nam Medica
Duxit Tobiam, et reddidit
Caeco parenti? Iuditham
In castra quisue hostilia
Secutus, in vulnus ducis
Direxit harpen feminae?
Debentur ista lucidis
Miranda facta mentibus,
Quas nulla tardant obsitae
Crassis tenebris corpora.
Amor paternus est Dei,
Quod nos fideli per suos


page 316, image: s316

Satellites custodia
Ducit: fides fraternaque
Est Angelorum quod suam
Genti imbecillae et infimae
Non obsequelam denegant.

ANGELUS HOSPES. PAEAN VII.

IUstus rapacis et mali
Solet, profusi temperans
Vitare consuetudinem:
Nam rara diversissimis
In moribus concordia est.
At ille rector caelitum,
Amplexus humanum genus.
Mortalis, et verus Deus,
Cum publicanis visus est
Sedere, et escas carpere,
Cum Magdalena, et feminae
Samaritana colloqui.
Pendere visus in cruce
Est cum latrone: scilicet
Ut nostra solvens crimina
Cives polorum redderet.
Mores creatoris sui
Casti sequuntur Angeli,
Qui non recusant parvulis
Casas eorum visere
Qui sunt colentes numinis.
Assedit Angelus tuae


page 317, image: s317

Mensae Tobia, sedulus
Praeses tui, nati comes.
Bini simul portam occupant
Foedae Gomorrhae, quos suam
Lothus coactos in domum
Coena benignus excipit.
Villaeque septa rusticae,
Magni Abrahae tentorium
Terni frequentant, ad dapes
Quorum minister astitit.
O si liceret cernere
Hoc nos caduco lumine,
Quam saepe nostris aedibus
Stent gestientes, cum preces
Balbis damus cum liberis
Quam saepe pernoctent pio,
Qui nos adivit hospiti,
Cui liberaliter penum
Dapesque largas promimus.
Adeste quaeso providi,
Adeste mites, nostraque
Ne praeterite aut temnite
Fratres sacri conclavia:
Patent domus et pectora
Vobis: domus custodibus,
Et pectorum doctoribus.

ANGELUS CUSTOS pueritiae. PAEAN VIII.

NOn sic ovilibus lupus


page 318, image: s318

Canive hyaena, non feris
Libyssis ursa ceteris:
Nobis ut hostis imminet
Immanis ille, vipera
Tortus iubata Zabolus:
Subuersor humani boni,
Et mitis innocentiae,
Nec ille parcit matribus
Foetis, tenellove agmini.
Manu Pharonea necat
Stirpem virentem Ecclesiae,
Ferroque mactat lacteum
Herodis infantum gregem.
Non sic tamen per omnia
Ferox ruit, sed Angeli
Rictum voracis comprimunt:
Illi potentes Angeli,
Ante ora caelestis Patris
Qui stant, ministrantque omnibus
Deo pie fidentibus.
Altissimis audivimus
Lapsos columnis aedium,
Et ustulatos ignibus,
Undisue mersos, vivere.
Comperimus infantem quoque
Suis ligatum fasciis
Tecti in cacumen, bestia
Fuisse portatum a fera,
Mirisque redditum modis.
Sacrae loquuntur literae,


page 319, image: s319

Solis quod Ismael locis
Forte siti iam mortuus
A matre desertus puer:
Huic eiulanti serviit
Caelum, unde missus Angelus,
Monstrans liquorem, tabidum
Cum matre seruat filium.
Comperta nostro seculo
Res est, Toringi praedicant,
Raptum procella fluminis
Vanno natasse parvulum,
Qua fida mater filium
Vanno lavare sueverat.
Hoc vidit urbs, quae nobili
Provinciae nomen dedit,
Una in platea tres, tribus
Vicibus cadentes, Angelo
Custode vitam ducere.
O Christe rex, o conditor
Et Angelorum, et omnium:
Cum nos leo, aut acer lupus
Urget, lacessit, deicit,
Suppone dextras arduas
Nobis tuorum caelitum,
Illis tuentibus mala
Ut arceantur omnia.

ANGELUS CUSTOS pudoris.

page 320, image: s320

PAEAN IX.

CAstus Deus castos amat,
Castis ministris utitur,
Omnisque foedae et horridae
Impuritatis hostis est.
Castis quoque addidit pios.
Quovis eos discrimine
Custodientis Angelos.
Quisnam trementes filias
Servat Lothi, quas tradidit
Turbatus insanis pater,
Cum frangeret castas fores
Sedes Gomorrha daemonis?
Ad Persici quis Iuditham
Thorum sedentem principis
Reducit intactam? manum
Quis firmat, ensem dirigit,
Ut hostis amputet caput?
Quis te Susanna inter senum
Tactus procaces liberat,
Una ut repelleres duos:
Tibique demptas improbos
Poenas in auctores tulit?
Tu dic Lothe, ais numquid? tua
Testes fuisse lumina.
Effare verum Iuditha,
Quod scis Susanna suggere?
Sensisse Iuditha Angeli
Opem fatetur, annuit
Laetis Susanna nutibus.


page 321, image: s321

Certe est opus magni Dei,
Et Angelorum munus est,
Non in Gomorrha pollui:
Interque vina et lectulum
Abire castam: nec malo
Coram, perire iudice.
Te virgo mater, maximi
Genus Tonantis, quis tegit?
Montana cum perambulas
Tuar elicta patria.
Tunc cum teneret limites
Iudaeae, et urbes, cum Syro
Dacus, Sabellus, Aethiops:
Te consequebatur frequens
Turba Angelorum, saepiens
Latus, nec est usquam pede
Passa incitato incurrere.
Deo placens et Angelis
Ut sis, puella et femina,
Tetrae libidinis faces
Memento casta exstinguere:
Quamuis et armata manu
Traharis, attamen prece
Pulsa superna limina.
Evadit in Semiramis
Susanna vincta moenibus:
evadit Agnes Romuli
In urbe, martyr inclita.

ANGELUS CORPORIS custos.

page 322, image: s322

PAEAN X.

CIngit satelles aureis
Scutis renidens, Davidae
Latus: ferum circumuolat
Latro Neronem ferreus.
Non arma fortem, non manus
Centum Gigantem protegunt:
Ille, ille qui caelos super,
Terras, abyssos, aequora
Calcat, tuetur Israel.
Eiusque parens nutibus
Caelestium frequentia,
Iacobus exsul, patriam
Linquens, Esaui insania,
Carpit peregrinas vias,
Custode cinctus Angelo.
Vinctus catenis, militi
Commissus, abditus specu,
Herodis ipse babet Petrus
Certam magis custodiam.
Idem quoque astat naufrago
Paulo fidelis, quem mari
Nec eurus, aut typhon potest,
Prora aut soluta mergere.
Movere non possunt pilum,
Turbare non Laciniam
Uni pio omnes impii,
Tota et potestas daemonis:
Sunt nostra tuta corpora
Stipante caelorum chore,


page 323, image: s323

Quem Christus ipse fungier
Praecepit isto munere.

ANGELUS PRONUBUS. PAEAN XI.

NOn est cuiquam liberum
Vitam fovere coelibem,
Nam coniuges nos imperat
Ipse esse conditor Deus:
Manu ipse de limo virum
Qui ducit, et compaginem
Illi maritat osseam:
Qui per ministros Angelos
Remota iungit pectora.
A fonte distat inuio
Rheni procul, de pluribus
Albis fluentum nobile
Quod congregatur fontibus.
Hinc vagit in cunis puer,
Illinc puella nascitur:
Quae copulanda lustra sunt
Post quinque sexve corpora.
Non casus est, non debitum
Inire moratos thoros:
Nec brutus ignis, a Dei
Qui ventilatur nuntine.
Amare caste, dulcia
Uni sacrare gaudia,
Deo est placens et Angelis.
Amore cari coniugis


page 324, image: s324

Iustos parentes, et domum
Qui deserenda praecipit,
Firmat, quod ipse condidit:
Qui mandat esse pronubos,
Testesque amoris et duces,
Ipsos polorum principes:
Non odit humanum genus,
Castasque taedarum faces
Exstinguit, ipse quas fovet
Cum condito orbe condites.
Quam faustus Isace Angelus
Per atriensem copulat,
Laetus Rebeccam amplectere,
Tibi Tobia, quam manu
Iungit satelles caelicus,
Saram pudicam dilige.
Asmode spurce, cum tuo
Spurco atque monstroso grege,
Facesse sancto limine,
Infeste sanctis lectulis,
Lacu Gomorrhae degere,
Et in gehenna dignior.
Connubii auctor est Deus,
Christus sacrator coniugum,
Et suscitator ignium
Sacer piorum spiritus.
Caelestis, acer, fulgida,
Deique formis concio
Nos, nos tuetur coniuges.



page 325, image: s325

ANGELUS ORTUUM MAgnorum praesagus. PAEAN XII.

DEcora, fulgens, ignea
Operumque spectatrix Dei,
Semper beata natio:
Dum fingeretur artubus
Homo, lutumque spiritum
Flatu movente duceret:
Dum costa rapta corpori
Sopore pressi viveret,
Virgoque nubilis viro,
Non eniteret hesperi
Deformiore lumine:
Deo astat, et concentibus
Gratatur atque plausibus,
Illa ipsa sancta natio,
Gaudens bonis mortalium
De conditoris numine
Et arbitratu, foederi
Favet maritali, et Deo
Iugat probata pectora.
Fert ipsa taedas, anulos
Tradit, choreas instruit,
Mensae ministrat, lectulum
Sternitque, custosque assidet.
Arcet venena daemonis,
Turpes amores, inuidas
Linguas, malam cupidinem,


page 326, image: s326

Tela inferorum flammea.
Foecunda mox dum concipit
Aluo genitrix, et gravem
Molem tenella baiulat:
Corpus fovet, gressus regit,
Manuque protegit ferens,
Cum matre partum ineditum:
Tum saepe spes Ecclesiae
Nasci novas denuntians,
Implet parentes gaudio,
Spargit per orbem iubila.
Testes Iohannes, Isacus,
Simson, parentum qui sacri
Deo fuerunt viscere,
Quos nascituros Angeli
Dixere laeto carmine,
Quos laude iusta tollere
Praeconis esset Angeli.
Nostris adhuc connubiis
Laetantur, adsunt: et licet
Id non videntes, attamen
Id sentientes adiuvant.
Ne disciplina, aut virgeum
Sceptrum labascat aut cadat,
Dum mille formis impedit
Satan parentum industriam.
Nostris quoque olim ex aedibus
Nascentur, atra daemonis
Qui regna diri destruant,
Gratesque debitas Deo.


page 327, image: s327

Cultu ferant et carmine.

ANGELUS MEDICUS. PAEAN XIII.

AEgrotus ad Deum preces
Profunde largas, et memor
Exposce pacem criminum.
Deinde plantis utere
Deo creatis, inside
Aut fontibus salubribus.
Gemmas, metalla, succinum.
Et terra quidquid aut mare
Profert, tuo morbo advoca.
Atris cavernis extrahe
Saepem, cerastam, viperam,
Quod dente vulneraverant
Dantes medelam corpori.
Haec cuncta praecelsi manus
Tuis creavit usibus,
Doctisque monstravit viris.
Ficu Esaias utitur,
Samaritanus balsamo:
Hic saucio vitam hospiti.
Regi ille seruavit pio.
Sin illa nil opis ferunt,
Ne spem pusillam proice:
Sed rursus ad preces pias
Toto feraris pectore.
Dictamnus est noster Deus,
Infixa ducens spicula,


page 328, image: s328

Ut capreae illi concitae
Primo diei tempore.
Est magna Christi scilicet
Non visa quamuis, dextera,
Adhuc bonis praesens tamen,
Et sicut olim praepotens.
Est Angelus qui squammea,
De felle piscis illito,
Purgat Tobiae lumina.
Est Angelus communibus
Morbis levamen fluminis
Motu lacustris afferens.
Non Raphael incognitus
Nostra domo aut cubiculo,
Qui saepe seruis, liberis,
Nobis venit salutifer.
Seumens tua aegrimoniae,
Seu corpus affectum lue:
Pertende, spera, supplica,
Caelum patet fidentibus.

ANGELUS PRAESENS mortuis. PAEAN XIIII.

O Ter beati, qui sumus
Curae piae caelestibus,
Cum nulla spes est amplius
Vitae caducae: deserunt
Cum nos amici, seraque
Manus medentis deficit:


page 329, image: s329

Tunc roborat mentem, sacra
Aegram unctione Spiritus,
Lectisque nostris assident,
Manusque subdunt angeli.
Mors horridarum maxime
Rerum horrida, est suavior
Quam lenis est fesso sopor,
Si noverit quis pro suo
Christum reatu mortuum,
Eumque credit iam sibi
Caelo receptum vivere.
Pulsabat imber saxeus
Stephanum precantem: qui fide
Ouans, in altis ad Dei
Christum videbat dexteram.
Iacebat ante divitis
Domum hulcerosus Lazarus,
Qui post necem portatus est
Sedem ad supernam ab Angelis.
Mors, vita prorepunt gradu
Iuncto simul: sed certius
Nil morte, vita incertius:
Diebus, horis omnibus
Simus parati ad exitum,
Nec Angelos procul malis
Fugemus actionibus.
Terrore cumque Zabulus
Nos conscientiae premit,
Et legis accusat rigor,
Et iudicis sententias


page 330, image: s330

Illorum agone in ultimo,
Christi benigni numine
Vultu fruamur, carneis
Et iam soluti nexibus,
Ipsis viae ductoribus
Caeli petamus arduae.

ANGELUS PRAECO iudicii. PAEAN XV.

CUm Christus iret ad Patrem,
Stratis triumphans hostibus,
Iam iure regnorum Dei,
Ut victor, utque filius,
Effectus haeres duplicit
Ipsum rediturum nuntiant,
Qui stant ad eius, in solo
Caelisque, nutus Angeli.
Quam laeta vox Apostolis.
Solatio orbatis fuit,
Tanto magistro: tam piis
Optata semper omnibus,
Sperata cunctis seculis.
Ut multitudinem tubis,
Seu sacra,seu bellum foret,
Iterue agendum, conuocat
Dux gentis olim maximus:
Sic natio omnis atque gens
Quae clauditur terrae sinu,
Vitaeve ducit spiritune,


page 331, image: s331

Tuba excitanda est Angeli.
Quam praeco gratus ille erit,
Quam dulcis illa Musica,
Quae nos iubebit ad thronum
Christi venire principis.
Quem nos amicum sanguine
Effuso habemus: noster est,
Qui foedere icto: cui Pater
Regnum daturus, ante quod
Facta administrat secula.
Id ipse regnum non cupit
Solus tenere, sed piis
Communicat, quos gloria
Mox mox beabit caelica:
Ut ante mundi exordium
Olim beabit Angelos.
Est gratuitum, quidquid est
Nobis datum: nam possidet
Promissione et gratia,
Non dignitate aut viribus,
Quicumque caelum possidet.

ANGELUS IUDICII executor. PAEAN XVI.

QUid obstinatum pergere,
Et gloriari te iuvat
In pertinace crimne
Ac caecitate? o impie,
Sisten dus ante iudicis


page 332, image: s332

Tribunal es, quem nil fugit,
Qui cogitatus verbaque
Rimatur, et facta intima.
Caeli liquescent, et loco
Tellus movebitur, cadet
Ut pannus ore vermium
Laboriosa machina.
Non luna, nec sol amplius
Lucem gemiscentes dabunt,
Quando per Angelos suam
Purgabit aream Deus.
Nam colligent danda inferis
Vanas avenas ignibus.
Tunc ille iudex, cui data est
Supra potestas omnia,
Hircos petulcos fumeam
Ire in gehennam iusserit:
Haec est parata daemoni,
Hypocritaeque et impio,
Non finiendis terminis.
Deinde uultu de suo
Arcebit illos, filius
Iustus Dei, quem spreverunt,
Et cum Dracone in sulphuris
Immittet ardentis lacum.
Incus, catenae, flagraque
Isthic resultant, lacrymae,
Stridorque multus dentium.
Vermes, colubri, cyniphes
Artus vorantes, non sinent


page 333, image: s333

Nocte aut die quiescere.
Horror, tenebrae, et atritas,
Insomniae, et confusio,
Extrema erunt mala impiis.
Contra renidebunt pii
Mundo soluti et daemone,
Carnisque claustro liberi,
Splendore solis clarius,
Micante et aethra pulchrius.
Vultu Dei cumque Angelis
Semper fruentur, et sui
Christi canent praeconia,
Laeti beato spiritu.
Virtus, honos, et claritas,
Et altitudo, et gloria
Forti Deo, magno Patri.
Triumphat Agnus, cui sumus
Electa gens et dedita.
Iacet potestas daemonis,
Perit meretricis gaudium:
Cessant metus, angustiae,
Ploratus, aegrimonia.
Iam vindicatus est cruor,
Manu profusus impia.
Iam quidquid aduersum bonis
Aut pertimescendum fuit,
Infernus, et mors lurida,
Iustis cremantur ignibus.



page 334, image: s334

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PAEAnum Angelicorum Liber Tertius.

ANGELORUM LEGIOnes caelestes. PAEAN I.

STellas Olympi fulgidas,
Latique harenas aequoris,
Siccumque terrae pulverem
Qui metiatur, nullus est:
Nec Angelorum nomina,
Classes, cateruas, ordines
Quisquam reponet, aut satis
Lingua caduca concinet.
Qui ter sonoris vocibus
Trinam unicamque gloriam
Dei regentis omnia,
Indefatigati canunt,
Caeli annuente machina,
Nudo polorum vertice.
Qui stant ad eius singuli
Nutum frequenti caelicum
Regem ambientes agmine.
Non sic apes castae suum
Cingunt ducem, quem sedulae


page 335, image: s35

Fovent, et alis efferunt.
Mortale non tamen genus
In luce tanta, et gratia, et
Sublimitate deserunt,
Bonis faventes Angeli.
Hi cum Iacobo patrias
Petente terras ambulant,
Ipsum, greges, et liberos,
Et coniuges defensitant.
Circum Prophetae se domum
Obsessi ab hoste flammeis
Fundunt quadrigis, seque dant
Palam videndos per precem.
Aulam subintrant Persicam,
Loquuntur et capto viro,
Quem de futuris edocent,
Rictu et leonum liberant.
Christo canunt genethlia,
Toto sonantes aethere,
Felicitatem, gaudium
Gregum magistris perferunt.
Bis sex cateruas posse se
Armare Christus praedicat
Volente patre, cum Petrum,
Ab hostibus circumdatus,
Ensem inbet recondere.
Non una cum sit myrias
Caelestis, in nostram vigil
Defensionen, quae tegat,
Soletur, instruat, innet:


page 336, image: s336

Ut mille laudem vocibus
Te Christe, mille canticist
Laudaro non digne tamen
Satis Deum, ter optimum,
Ter maximum. nam maior es
Cum Patre, cum spirabili
Aura, omnium mortalium
Et Angelorum laudibus.

Uriel, ANGELUS REPREHENsor curiosorum. PAEAN II.

CUrsu feruntur sidera,
Libratur aether, pondere
Stat fixa tellus, fluctuant
Euris et undis aequora.
Aues levantur aere,
Terraeque sunt nobis datae,
Ingens salum natantibus.
Caelum intueri lucidum
Fas est, et illa noscere,
Quae scire fecit Conditor.
Distinguere annos, certaque
Servare frugum tempora,
Secare ligna, et arbores
plantare, agrestis noverit:
Sidus malignum navita,
Venas soli metallicus.


page 337, image: s337

Terrena nempe terreis
Curantur, et caelestibus
Sunt proniora intelligi.
Sed qui suas stulte putant
Lucem tenebras, et nimis
Tolluntur alte, caereis
Alis secantes aetherem:
Et qui superna, incognita,
Caelata, tentant ingeni
Novisse acutis viribus:
In solis igneum iubar
Coniecta perdunt lumina.
Mox propter audacem impetum
Ab Uriele flammea
Fixi sarissa concidunt.
Nil attinet, quid inferis,
Atro revinctis carcere,
Christus cecinerit, quaerere.
Nec Trinitatis abdita
Rimari, et alta fluctuum
Parvo pugillo praendere.
Tu scire nos Altissime
Doce, per Angelos tuos
Lucis scientes, de sacro
Doctosque vera numine,
Lethalis et pravi unde sit
Peccati origo, et tanta vis,
Ut Christus a sinu Patris
Ad liberandos noxios
Terras ad usque venerit.


page 338, image: s338

Quodque unus atque idem Deus
Ter sis potens, et ter bonus,
Nobisque amicus, in tua
Firmis manentibus fide.
Haec cura nos nocte ac die
Fatiget, haec sit sensibus
Fixa et medullis intimis:
Ut esse nos cum perditos
Primo a parente discimus,
Bonorum egenos, luminis
Verique inanes, ad tuum
Nos conferamus filium:
Qui pastor infirmas oves
Curans, tenello vellere
Vestit, piatque sanguine,
Et septa ducit in sua,
Dulcique potat nectare.
Sis Christe menti lux meae,
Sacrae per aurae flamina,
Ne curiosa cogitem,
Abominanda disputem:
Pro rebus umbras ne sequar,
Pro veritate fabulas:
Monstrata carpam pabula,
Nec viperae tangam illitum
Gramenque et herbas halitu.

Ieremiel, ANGELUS REPREHENsor sciolorum.

page 339, image: s339

PAEAN III.

HAec ducit omnes impios
Inutilis scientia,
Ut nosse ventura expetant:
Parrhae canentis omina
Captant, et alas praepetes,
Vulpem aut canem negotiis
Obstare susceptis sinunt:
Sidusque Saturni grave
Minantur omni vertici,
Furesque nasci aspectibus
Fatalibus denuntiant.
Lugendi eo ipso nomine,
Quod se esse vanos, improbos,
Caecos, sepultos nesciunt.
Est ipsa carnis haec tamen
Nostrae voluptas, scire vult
Quae plura, quam Deus iubete
Novisse uult malum, prius
Expers mali Eva, daemone
In rete inextricabile
Mentem trahente simplicem.
Quam multa gestit turba iam
Suprema scire tempora,
Horamque momentis, levi
Cura anxiaque, computat.
Hanc docto in Esdra reicit
Ieremiel cupidinem,
Hanc ipse Christus in suis
Apostolis redarguit,


page 340, image: s340

Summae diei nescios
Ipsos quoque aiens Angelos.
At nos iubemur a Deo,
Signis polo micantibus,
Tremente mundi machina,
Armisque saevientibus
Terraque pontoque aspero:
Iubemur inquam sobrii
Orare, Christo credere,
Laetum et levare verticem,
Et spe, propinque caelitum
Praeoccupare gaudia.
Sis Christe sidus mentium
Tuo inclito spiramine,
Ne vana quaerentes, tuae
Iure excidamus gratiae.
Portenta, paenitentiae
Sint conciones impiis:
Iisque qui desiderant
Tecum esse, vitae nunciae.

ANGELUS ANGELO adiutor. PAEAN IIII.

MIrum est opus, natura quod
Nostra ante ponit lumina,
Non capta, captae bestiae
Accurrit, atque fert opem
Periclitanti mutuam.
Sic miles in certamine


page 341, image: s341

Iuvat sodalem militem,
Sic nauta nautam, civitas
Sic civitatem sublevat.
Hoc bruta faciunt, hoc homo,
Nec mens iuvandi segnis est,
Inter sacratos Angelos,
Et quidquid hac est praeditum
Mente, ut iuvare dulce sit,
Accepit id divinitus.
Occurrit Angelo Angelus,
Cum filius Barachiae
Foret docendus, quid novae
Esset futurum Ecclesiae,
Adest potenter Angelo
Minus potenti Michael
In Persia, dum per dies
Feruet duellum plurimos,
Armare daemon efferus
Atrociores spiritus
Cum sede pulsus est, potest,
Ad occupandam pristinam
Arcem? nec Angelis bonis
Indulta sit vis amplior,
Quod a Deo expetiverint
Armare fratrum millia?
Mens quid mor aris spiritus
Sequi benignos? omnibus
Prodesse, opemque iungere
Piis piam pulcherrimum est.
Se Christus impendit tibi,


page 342, image: s342

Tibi ministrant caelites:
Tellus, agri, aura, flumina
Sunt servituti obnoxia,
Et totus usus in tuos
Mundi politus ambitus.
Vicem refer Deo, preces
Gratas, et oris munera,
Dulcemque barbiti sonum,
Et quantus es, quantum potes
Serui vicissim proximo.

ANGELUS INCREPAtor Satanae. PAEAN V.

NOn maior imprecatio
Excogitatur, quam Dei
Iram precari vindicem.
Expers quidem irae caelica
Est Angelorum natio,
Quae flagrat aeterni Dei
Amore non cessabili:
Sed illa tunc est maxime
Feruens, amoreque ignea,
Cum nomen, et laus, et decus
Regis Dei lacessitur.
Non hostis autem desinit
Calumniator, indies
Contra Deum, contra Angelos
Infanda, acerba proloqui,
Seseque miscens coetui


page 343, image: s343

Caelestium,incusat pios
Iniurioso crimine,
Et improbis mendaciis.
Offert, Iobi ut omnia
Bona immerentis auferat,
Vires suas: nec liberis
Parcit, nec eius corpori.
Tumbamque defuncti, Deo
Caelante, Mosis expetit
Proferri in auras, ut struat
Cunctis Ebraeis scandalum.
Refrenat huic os impium
Deus, premunt manu Angeli.
Non Angeli quid quam tamen
Sumunt sibi, notissimo
Nec efferuntur robore:
Sed cum sit ira tristius
Dei nihil, nec fortius
Verbo, his retundunt vocibus
Vires superbas daemonis:
Facesse teter, et male
Facesse, te increpet Deus:
Quo fulmine ictus, sumere
Arma amplius fit impotens.
Ieiuna scorpion velut
Saliva, et umbra squameum
Necat colubrum fraxini:
Sic veritas oris Dei,
Et dexterae defensio,
Sternit frementem daemonem.


page 344, image: s344

Nullus tenebris est locus,
Aurora postquam fulserit,
Nec claritatem fert niger
Verbi superni spiritus.
Virtus Dei, splendor Patris
O Christe, vastantem tuas
Ecclesias, hac ultima
Orbis ruentis vespera,
Feri oris ense, et increpa
Desaevientem daemonem,
Qui contumax sese arduae
Exclusit aulae sedibus.
Iam victus a te saepius,
Vincendus a membris tuis,
Caret nocendi viribus,
Modo resistat quis fide,
Fugetque verbi lumine.

ANGELUS CAPTIVAE Ecclesiae servator. PAEAN VI.

VOs Nile, et Euphrates diu
Gementis audistis graves:
Gentis querelas, nec tamen
Laxastis illi vincula:
Iudaea plebs miserrimis
Afflicta vixit ut modis,
Dum pittasphalton baiulat,
Ferruminatque besalum,
Agrumque per Pelusium


page 345, image: s345

Siccata portat gramina,
Et sabulosa conuehit.
Dum dorsa scinduntur flagris,
Nudantur ossa verbere.
In urbe dum Semiramis
Tulit cachinnos, scommata,
Ut audiit voces leves:
Cantate sueta, quaesumus,
Vestris choreis cantica,
Quid crebra vox obmutuit?
Quid garrulae pendent lyrae?
Aut numquid estis redditi
Hoc surdiores flumine?
Sic capta, pravis seruiens,
Vexata gens est hostibus,
Aere et catastis corpore,
Ludibrioque mentibus.
At ipse magnus caelitum
Rector, parens Ecclesiae,
Ad lacrymas et verbera
Non surdus aut caecus suae
Gentis querentis exstitit:
Cretensis olim ut Iuppiter
Carere dictus auribus,
Et ut suum Ditem ferunt
Vates carere lumine.
Ipse Angelos citissimos
Misit, per undas semitam
Qui sternerent euntibus,
Et hostium sectantium


page 346, image: s346

Rotas trahentes curribus,
Turmas profundo mergerent:
Traducerent qui feruidum
Corregis ad clementiam,
Ut sponte captis redderet
Urbes ademptas, et vetus
Templi decus, nec parceret
Donis, et auro regio.
Io beata gens Dei,
Dilecta caelo, secla te
Non quatuor, bis lustra sex
Fregere, quin Dei manum
Fortem ferendo crederes,
Fornace qui te ferrea
Aegyptiorum liberat.
Io auspicata vincula,
Quae nomen excelsi Dei
Reges tulere ad exteros,
Strinxere Persas, et sacrae
Fecere membra Ecclesiae:
Bis lustra septem cognita,
Costantia et miraculis.
Quis separabit a Deo
Nos tam fideli, tam bono:
Non vincla, non vexatio,
Non plaga, nuditas, fames,
Non tempus aut mors horrida.
Aspectat ille nos polo,
Caelorum amant nos incolae:
Iuvare promptus est Deus,


page 347, image: s347

Opem nec Angeli negant.

ANGELUS EXSULIS ECclesiae restitutor. PAEAN VII.

VIator haud una domo,
Nauta aut moratur littore:
Ille indies sed hospitem,
Portum iste mutat: compares
His Patriarchae antiquitus,
Aevo sequente Apostoli:
Quis nulla gens, non angulus,
Et certa nulla patria.
Num principes Ecclesiae
Vixisse iuvit exsules,
Vagosque iactari, ut solent
Ignava mendicabula?
Non, non voluptatem tulit,
Iumenta, seruos, liberos
Modo huc, modo illuc ducere:
Non verberari, aut carceri
Vinctos dari, vel urbibus
Caesos flagellis eici.
Deo iubente hostilibus
Errant locis, sese advenas
Ut esse mundo comprobent.
Qui condidit terrae solum,
Hoc ipse Christus exsulat:
Domus, bovile cui fuit:
Praesepe, lectus: culcitra,


page 348, image: s348

Foenum, arxque diversorium.
Nec eius in terris habent
Quidquam ministri proprium,
Nisi hospitum fidem, et solum
Membris premunt quod mortui.
Inops et exsul scilicet
Ductu magistri Ecclesia est:
Sed illa nuda, erratica,
Alto gubernatur Deo,
Sacrisque curae est Angelis.
Iacobus arma avunculi,
Et arma fratris excutit,
Deo et volente fertilem
Terram Canopi possidet:
Reductus idem in patriam,
Stetere qua tumbae patrum,
Fugat Chanani posteros,
Et regna bis sex in suos
Fortes nepotes dividit.
Hanc Patriarchis reddidit
Erronibus Deus vicem.
Nil tale Christi Apostolis
(Ut glorietur Romuli
Urbs vana) concessum, ut mari
Lateque terris imperent:
Sed imperant solummodo
Potente verbi munere,
Novaeque signis gratiae,
Et a cubili Iberico,
Ad solis ortus Indicos,


page 349, image: s349

Regnum tenent liberrimum.
Vere dei mirabile
Nomen, stupenda veritas,
Qui per vagos et exsules
In orbe Ecclesiam regit,
Regnatque in hostibus suis,
Hortos ut intra lilium,
Spinas et inter ut rosa:
Nec ulla gens habet Deum
Praesentiorem, estque Angelis
Dilectior: qui nusquam ei
Absunt vaganti et exsuli,
Nunquam sinunt omnem, licet
Turbae premantur, opprimi.

ANGELUS HOSTIUM conciliator. PAEAN VIII.

MOuere rupes, aesculos
Euertere, aequor sistere,
Laboriosum saepius
Minus: rigentis flectere
Quam pectus aut sensum viri.
Teste hoc Labane dixerim,
Hoc teste Esavo, qui manu
Virum innocentem perfida
Erant minati tollere:
Sed Angelis vertentibus
Mentes adamantinas, ei
Tangunt genu, dant munera.


page 350, image: s350

In quem fera arma sumserant:
Sic saepe duros principes
Gravem furorem audivimus
Misisse, quando innoxia
Meruit favorem veritas.
Non hostis ullus tam potens,
Tamque incitus, quem non, tuae
Cui iusta commendaveris,
Deus potens sit flectere.
Saevire nunquam cogites
Vindicta in ullum, loraque
Irae remittas tradere:
Committe te supplex Deo,
Opemque spera et flagita,
Patiensque persta: etsi nihil
Et astra praeter et mare,
Nudos et enses videris,
Intentaque in te spicula:
Aut ille mox per Angelum
Te vindicabit, perditis
Illis iniquis hostibus:
Aut efferatis e lupis
Oues iubebit fieri,
Et antea in te stantibus
Telis, tuam fidus domum,
Vitam, salutem proteget.
Et Angelus si sufficit
Non unus, aut alter tibi,
Totas cohortes miserit.



page 351, image: s351

ANGELUS SUSCITATOR. PAEAN IX.

QUantus veternus occupat
In rebus ad nomen Dei
Et gloriam spectantibus,
Iners genus mortalium?
Nemo laborat, in suo
Nemo est alacris munere,
Quem non perurgent Angeli,
Sic segne pectus, sic manus
Stupent, et aduersum Deo
Delectat omnes ocium,
Moratur omnes tarditas,
Lina ut trahentis dexteram
Torpedo, paruus incitum
Piscisque cercurum tenet.
Quod quisque novit, a Deo est:
Quod quisque perficit, Dei
Virtute fit, qui suggerit
Vires, et Angelis suis
Incuriosos admonet,
Et dormientes suscitat.
Sic suscitantur ad novas
Res audiendas, filius
Barachiae, optatissima
Zerubabeli nuntians:
Non robore aut exercitu
Captos levari vinculis,
Sed spiritus id effici


page 352, image: s352

Magna Dei potentia.
Sic exsul ille Pathmius
Raptus monetur, inclitam
Agni videre coniugem,
Sponsam nitentem, et aurei
Fulgentem amictu luminis.
In urbe lata, gemmea,
Bis sexque portis fulgida,
Olim piorum patria.
Tu Christe nos, in vineam
Tuo vocatos numine,
Tardos, remissos, desides,
Et ferre solem reprobos:
Serua vocatos, perfugas
Voca, pigrosque suscita,
Tuaeque drachmam gratiae
Clementiaeque ne nega.
Videre sponsam regiam
Permitte, tum quae sunt eam
Circumque postque virgines:
Vasis ferentes lucidis
Liquorem olivi, vestibus
Et eminentes aureis,
Quas Christe nos laeto pede
Cincti coronis palmeis
Paeana cantantes, tuo
Mundi sequamur sanguine.

ANGELUS DEPRECATOR. PAEAN X.

QUid ora gypso, guttura


page 353, image: s353

Aeri, lutove lumina
Prosunt, quid aures arbori?
Non sunt dii, non caelites,
Quae sculptor aptat, artifex
Quae pingit, aut cudit faber.
Aures habent, nec audiunt:
Manus habent, nec palpitant,
Pedes habent, nec ambulant:
Roduntur a teredine,
Fumo nigrescunt, muribus
Cavantur, aut telis latent
Araneorum sordidi.
Templis pereunt ardentibus.
Tholo ve fracto concidunt,
Lapsi iacent immobiles.
Tum bubo in ipsorum sedens
Ferale cantat vertice,
Nidumque vespertilio
In concavo sinu locat:
Aut balneator ignibus
Aquam lavacro temperans,
Flammis coercet stipitem.
Phy phy deorum, monstra sunt,
Portenta sunt vanissima.
Sed est Deus, sunt caelites,
Noster Deus, nostri Angeli:
Deus creator omnium:
Quaecunque vult nutu exequi est
Potens, humo, astris, aequore.
Sunt angeli, verbo Dei


page 354, image: s354

In luce luces conditae,
Florente qui patrem canunt
Noctes diesque carmine:
Qui diligunt nostrum genus,
Quod nempe diligit Deum.
Illi precem nostram audiunt,
Deo feruntque et referunt
Responsa, et adiuvant suo
Favore, supplicant simul,
Fletusque acerbos colligunt:
Nec inscio haec narrant Deo,
Surdoque namque is omnia
Novit, videtque et antea
Quam facta quaeque sint, tenet:
Sed iussi agunt, et consulunt
Quo tempore aut loco iuvent,
Nos et quot armis muniant,
Quibusue telis militent.
Non te Tobia, aut Corneli
Appello testes: ipse ego
Sensi, meas esse ad Deum
Preces relatas saepius,
Per deprecatorem Angelum.
Hoc donec his in vinculis
Ero, loquar: mox et chely
Facundiore concinam,
Quando hora laeta venerit,
Sedes ut intrem patrias.

ANGELUS CONTUBERnalis.

page 355, image: s355

PAEAN XI.

PRocul prophanos, o puer,
Procul prophanos impera
Abire: tum mihi lyram
Templis amicam porrige.
Insigne promendum mihi,
Recensque et indictum melos,
Nulli et prophano creditum.
Gens illa caeli lactea,
Concors, et immutabile
Unita per consortium,
Felicitate perpeti
Gaudens, et excellentior
Nobis, fruituris sed pari
Tandem quoque altitudine:
Haud illa nostris aedibus,
Conclavibusque et lectulis,
Mensisque solum cernitur:
Sed intimis se mentibus
Modis stupendis inserit,
Et ore nostro grandia
Profatur, et nostro sapit
Sensu, altiora sensibus.
Quid mirum? idem cum maximus
Patris supremi spiritus
Signis apertis fecerit?
Per imperitos ut viros,
Casses suetos ducere,
Est facta Christi ingentia
Linguis locutus igneis.


page 356, image: s356

Quod sunt Prophetae, quod patres
Pii, quod acres martyres
Quondam locuti, aut tempore
Nostro loquuntur, Angelis
Id suggerentibus, sacro
Aut sunt profati numine:
Id filius Barachiae,
Tecti et magister codicis,
Scripsere digno carmine.
Quin Christus ipse Apostolis:
Cum vos (ait) produxerint
Aut principi, aut conventui:
Ne cura tristis maceret
Inane pectus sanguinis,
Contra potentum fulmina,
Aut eruditas quid minas,
Dicatis, aut loquamini,
Namque illa in hora Spiritus
Dei praeibit, et suo
Per vos loquetur numine:
Et caelitus mirabili
Sic instruet peritia,
Ut omnium vos non queant
Mortalium ora vincere,
Crudelium arma perdere.
Ergo hospites ultro Angelos
Admitte, et hospitem aduoca
Voto, supernum Spiritum.
O suave contubernium,
Et obstupescendae novum


page 357, image: s357

Coniunctionis vinculum,
Cuicunque sese iunxerint
Favore, luce, gratia.
O nos beatos ter, quater,
Gentemque dilectam Deo,
Per quam loquuntur Angeli,
Purusque Christi spiritus.
Facessat haesitatio,
Tollatur error ethnicus,
Cedatque diffidentia:
Mendacii nunquam potest
Os veritatis argui.

ANGELUS FAUTOR studiosorum. PAEAN XII.

AMant labores Angeli
Laboriosi et desides
Nullo loco vel tempore.
Quin dona caelitus sua
Vendit Deus laboribus.
Non ullus autem maior est,
Aut utilis magis labor,
Quam qui locatur optimis
Et litteris et moribus.
Quid nunc ego iam pauperum
Loquar parentum sanguinem
Danielem, et Helcana satum,
Obscura nulli nomina?
Hic a Deo, illa ab Angelo


page 358, image: s358

Vocatus, edocet duces,
Regesque splendidissimos.
Mentes supernae et flammeae,
Rei inscientes nullius,
Gaudent docere simplices,
Rudes monere, et incitis
Alas et ignes addere:
Usique viribus Dei,
Mentes moventis, Spiritus,
Virtutem et eloquentiam
Dedere saepe parvulis.
Menatus Helciae, et nepos
Iddonis, esse comprobant
Verum: nec obstat rustico
Aut imperito tarditas,
Si quem sibi eligit Deus,
Suisque honorat Angelis.
Boves Elisa persequens,
Amos aratrum, patrias
David bidentes, vatibus
Pares putantur maximis,
Si non fuere maximi.
Exempla te tangant puer,
Laboriosus et vigil
Ut sis, Deoque deditus.
Ora, labora, disceque,
Et muneri tuo vaca.
Nil est grave, arduumque nil,
Deo iuvante et Angelis.
Ut simus autem seduli,


page 359, image: s359

Veri et tenaces, et pii,
Te supplices exposcimus
Lucem, sapientiam, Deus:
A quo, nec ullo ab altero,
Intelligentia, et salus,
Et vita, luxque provenit.

ANGELUS PIORUM vector. PAEAN XIII.

INane caelum noluit
Terrasque desertas Deus
Stare aut moveri conditor.
Caelum Angelorum coetibus
Distinxit, instar luminum:
Terras colendas ordini
Summissiori tradidit:
Sed ipse caelos et super.
Terasque, rector permanet,
Mandavit et caelestibus
Custodiendos Angelis
Subiectiores, quos fovet
Immensus orbis circulus.
Non aspidi venena sunt,
Non regulo, non viperae,
Non vis leoni fervido,
Seruantibus nos Angelis,
Fert Habacucum crinibus,
Equis Eliam igneis,
Clarum per aera Angelus.


page 360, image: s360

Ex urbe Salmanassaris,
Ad usque Medos, Angelus
Pedes, Tobiae iunctus est.
Trans flumen Ammus, trans lacum
Aspar Ravennae raptus est,
Virtute fortis Angeli.
Gratis sonemus mentibus
Io, videnda est caelica,
Et sentienda concio,
Velox, perennis, alipes,
Piis propinqua, et impetu
Cuncta amovens obstacula.
Seu sol caput caelo exerit,
Vultu ve prono mergitur:
Vel rure degas, vel domi
Stans, ambulans, sedens, Deum
Votis fatiges sobriis.
Secans vias, aut flumina,
Aut usitato in ocio
Honesta carpens gaudia,
Nunquam Deum fac pectore
Oblivioso negligas.
Vel membra ponas vesperi,
Vel mane surgas lectulo,
Ardente te Deo prece
Tuosque commendes: tuo
Laetus, fidelis, impiger,
Instes deinceps muneri.
Seruaris a Deo, et sacrae
Gestaris Angeli manu.



page 361, image: s361

ANGELUS VICTORIArum nuntius. PAEAN XIIII.

AUri petentes Colchide
Pellem Pelasgos, Bebrycum
Crudus tyrannus impetit:
Noctu quibus victoriam
Denuntiavit anxiis,
Tollens ab Euxino caput
Ponto, vir alis splendidus.
Regem tulisse vincula
Persem, et fugatos Tusculi
Cives, Dioscuri ferunt
Optata Romam nuncia,
Agro Reatino, et lacu
Visi Regillo tendere,
Hastis equisque candidis.
Regnis et imperiis Deus
Adest, et unus dividit
FAsces, tiaram, purpuram,
Unusque mirandis modis
Quosque ipse sella collocat,
Sua regit custodia,
Depraeliatur praelia.
Sed quid petita longius
Extraque septa Ecclesiae
Quae facta sunt, attentius
Revoluo? nota sunt satis
Quae Gideoni, Davidi,
Ezechiaeque praecinit


page 362, image: s362

Sciens futurorum Angelus.
Nam plura velle promere, est
Metiri harenas littorum,
Fluctusque commoti maris.
Contra gerens Maxentium
Bella Imperator, inditum
Cui nomen a constantia,
Ab Angelis insignia
Victoriae certa accipit.
Vexantibus Persis, Dei
Gentem, impiis iniuriis,
Bithyna circum littora
Versantibus tunc, obuii
Canunt triumphos Angeli.
Hac angelorum gloria,
Dulcisque delectatio,
Nempe ut laborantes iuvent,
Et ut modestos provehant,
Pellant ut aegrimoniam,
Et gaudio vero expleant.
Ut stuppa saxo quae lita est
Carystio, haud absumitur,
Rogo sed accenso novis
Resistit audax viribus:
Ab omnibus sic asperis
Inuictus est, cuius latus
Corpusque vestiunt sacri
Consaepientes Angeli.



page 363, image: s363

ANGELUS OBIURGAtor timidorum. PAEAN XV.

VIctoria omnis a Deo est,
Quae saepe contingit malis,
Ut puniantur in sua
Incurabiles superbia:
Quae saepe demitur bonis,
Discant ut a Deo pia
Pendere confidentia.
Hic fortis est in tristibus,
Clemens levare in perditis,
Regnare et in victis potens.
Quod si cui bono tamen
Datur superne vincere:
Is iussa divina audiat,
Nulla in proteruos impios
Utatur indulgentia.
Nec cum scelestis hostibus
Amore sese ac foedere
Iungat: mala haec coniunctio
Reges et urbes perdidit.
Saul ut Amalecho perfido,
Inhospitali et inuido
Pepercit, ipse gratiae
Deique, regnoque excidit.
Obedientia est Deo
Acceptior, quam victimae.
Dum Iosaphatus impias
Affinitatss, foedera
Iniqua quaerit: altero
Cum rege classem perdidit.


page 364, image: s364

Pugna cadente et altero,
Fugam capessit saucius.
Idololatra et augure
Non sanior, quisquis Dei
Sanctis repugnat legibus.
Odisse pravum, hypocritam
Abominari, et impium
Necare, cultus est Dei,
Virique munus principis.
In Bocchimis, fulgentibus
Astante in armis agmine,
Omnique multitudine,
Haec elocutus Angelus:
Vobis ego dempsi fera
Aegyptiorum vincula,
In fluctibusque Erythreum
Stravi per aequor semitam.
Fundamina urbium erui,
Reges subegi barbaros,
Iurataque arua patribus
Vestris, tributim tradidi.
At vos sodales hostium
Facti meorum, quos ego
Iussi necare et perdere,
Servastis, aras debitis
Nec tradidistis ignibus:
Vos ergo gens tam contumax,
His concidetis a diis,
His servietis hostibus:
Quos prae rebelli ignavia


page 365, image: s365

Non estis ausi sternere,
Radicitusque evertere.
Haec Angelus: turbae gemunt,
Pacemque poscunt lacrymis:
Solum madescit, pinguibus
Halant et arae victimis.
Delicta confitentium
Caelum resultat vocibus.

ANGELUS PROHIBITOR facinorum. PAEAN XVI.

DUm Beoris se filius,
De stirpe prisca Nachoris,
Regem ad Moabum contulit:
Illi repugnat Angelus,
Iterque claudit, tristia
Loqui vetans conuicia.
Dum rex Ochozias, male
Affectus e lapsu gravi,
Beelzebula consulit:
Occurrit eius Angelus
Viris, et increpat leves
Duris Eliae vocibus.
Arcent sacrati scilicet
Blasphemiam et malum Angeli:
Hortando conseruant pios,
Culpando pravos retrahunt.
Quid non venena daemonis,
Lapsusque possunt lubrici?


page 366, image: s366

Cum tortuosis implicat
Humana corda nexibus,
Cum per maeandros in sinum
Sese latenter inserit?
Forma puellae Davidem,
Nitore Iudam argenteo
Illectat, et mendaciis
Non pauciores decipit,
Se doctus omnibus modis
Vultus in omnes vertere.
Non sunt polo tot sidera,
Non Indiae tot pulueres,
Quot ille fraudes, quot dolos
Versat maligno crimine.
Illi sed illustres throni,
Qui luce, fortitudine.
Et veritate dimicant,
Nec deviantes a bono,
Nostrique amici nominis.
Virtute muniti Dei,
A proditore daemone,
Eiusque nos versutiis
Tuentur, et micantibus
Gaudent adesse copiis.
Absque hac foret custodia
Curaque, nemo viribus
Aut arte vel prudentiae
Resisteret: vel unius
Hostis furores, et minas,
Et tela acuta frangeret.



page 367, image: s367

ANGELUS INSPECTOR aerumnarum. PAEAN XVII.

NIl cogites pravum, Deus
Scrutatur ima pectoris:
Nihil loquaris improbum,
Quod exit ore, audit Deus:
Nihil pudendum aut dirum agas,
In actiones Angeli
Iussi solent inquirere.
Quos propter, in templis caput
Habere velatum iubet
Sexum pudicum Apostolus.
Adsunt ubique, et omnia
Vident: et in primis pios
Grandi iuvant certamine.
Nanti velut supponimus
Scirpum ratem ve, et ut manu
Miserti amicum tollimus
Coeno labantem: sic piis
Sunt scirpus et dextra Angeli.
In vinculis ferrum levant,
In ignibus flammam premunt:
Purgant iacentes sordibus,
Passisque tergent sanguinem.
Non contus, aut fidiculae,
Sartago, fustuarium,
Laedit fidelem: non rota
Metalla, scrobs, calcariae,


page 368, image: s368

Quin Angeli praesto, tuo
Gemant dolore et uulnere.
Hi te sequuntur exsulem,
Iuvant egenum, confovent
Algentem, et in pyras simul
Eunt citatis gressibus.
Testes tyranni, turbaque
Apparitorum et militum,
Lanista, tortor, carnifex:
Qui saepe crudelissimo
Videre tristes lumine,
Non urere ignes, ungulam
Secare, rhamnum caedere.
Locutus est, cui dempta erat
Lingua: ambulavit artubus,
Mancus, lacerque: reditus
Vitae, peremptus: corpore
Sectus, redivit integer.
Dies abiret, antequam
Poenas, earumque eloquar
Experta sanctis nomina.
O fida caelorum manus,
Amore fratrum cognita,
Praesens bonis, et a sacro
Nunquam recedens agmine:
Adhuc vides hoc tempore
Quid fiat? aerumnas habes
Fide notatas turturis:
Sunt scripta libris caelicis
Ecclesiae discrimina.


page 369, image: s369

Exsurge Christe, et Angelos
Iube tuos, ut uulturum
Iras repellant: assere
Pressam et gementem Ecclesiam,
Multo redemptam sanguine.
Pupilla tangitur tui
Tangenda nulli, luminis.
Audi preces clamantium:
O sancte, verax, maxime,
Numquid tuorum vindicas
Fusum cruorem pauperum?

ANGELUS MARTYRUM numerans vulnera. PAEAN XVIII.

PUgnare ad usque sanguinem
Corpusque sanum dedere,
Aut lancinandum militi,
Aut distrahendum bestiae:
Non tale certamen, sua
Quod sponte quisquam suscipit,
Vis maior, et maior Deus
Agit perire strenuos,
Acresque vitam ponere.
Non visa regna lumine,
Fuso cruore quaerere,
Et spe tenere: est unius
Donum supremi spiritus.
Hic milites armat, Dei
Nomen professos credere,


page 370, image: s370

Et dira constanter pati.
Blandilla me cum Pontico
Testata fari comprobant,
Factique clari qui lyra,
Romanus et Laurentius,
Prudentiana Martyres,
Multique, quorum nomina
Descripta sunt vitae libro,
Signis nitentia aureis.
Non guttula ulla sanguinis
Illis perit, non lacryma,
Quas natus excipit DEI,
Vitroque condit limpido.
Ipsi quoque Angeli notant
Plagas, recensent uulnera:
Seu quae genis, seu lumine
Tulere, costa aut viscere,
Quae fecit uncus, quae fera,
Quae mucro, cratis, grabbatus,
Transuersa, recta, sub cute,
Profunda, seu tractim data,
Punctim ve facta corpori.
Non os favilla, non pilus,
Non deerit pulvisculus,
Membris piorum ex omnibus.
Seruantur interim DEO,
Stolis amicti candidis:
Rursus cicatrix integra est,
Abstersa uultu lacryma,
Donec tuba sonantibus


page 371, image: s371

Carmen resument Angelis,
Testemque habebunt omnium
Christum Deum certaminum.

ANGELUS NOMENCLATOR. PAEAN XIX.

NOvit piorum nomina
Deus manu, quae patria
Conscripta memorat: unde ea
Vis nulla, nullus abstrahet
Error, nec hostis diritas.
Dulcem sui vocem audiunt
Oues magistri, et ipsius
Numquam auferuntur a grege,
Illi pater quem tradidit.
Est maior omnibus pater,
Cum patreque unum silius.
Illos quis a dextra Patris
Magni, et potentis Filii
Rapturus est, quorum aureis
Frontes Eoo ab Angelo
Fulgent notatae literis?
Nempe Angeli ut boni suae
Felicitatis de statu
Numquam moventur, vinculo
Amoris et lucis Dei:
Sic nemo nomen eripit
Vitamque sanctis, Angeli
Firmis sigillo, et spiritus
Tutis sacrati numine.


page 372, image: s372

Illi togis spectabiles,
Limbisque in albis, et manu
Palmas ferentes, concinunt
Paeana mille vocibus,
Et mille linguis personant
Sonora caelis cantica.
Laus, claritas, virtus, honor,
Decus, triumphus, gratia,
Summo Deo atque altissimo:
Agnoque, cuius tegmine
Candente amictis, Sinai
Cedunt nives, et Hermonis,
Fulgorque luxque Thaboris.
Cuius cruore spendidis
Nulla amplius fames veni:
Sitisque, laeta nec dolor
Luctus ve tangit pectora.
Nunc regnat omne gaudium,
Quod nulla mens praeceperat,
Auris nec ulla audiverat.
Debemus hoc donum DEO,
Debemus Agno candido.
At nos adhuc in debili
Fluxoque agentes corpore
Seruamur, et sacra Angeli
Manu annotati, vincimus
Christi favore ac gratia
Mundum, tyrannos, tartarum:
Nec ullus excidet, suo
Non explicandus nomine,


page 373, image: s373

Noscendus aut signaculo
Deo perenni, foetidis
Oues ab hircis cum suas
Divellet, Agno iudice,
Et separabit ignibus
Orci, pios ab impiis,
Mergetque damnatum lacte
Dirum draconem sulphuris.
O Christe clemens respice,
Cunis ab ipsis parvulum,
Lotum beato flumine,
Altumque carne, et prodigo
A te profuso sanguine.
Appaream Angeli tibi
Vultu, pia constantia:
Quali nitebat, obrutus
Saxis supra se lumine
Caelos apertos intuens.
Appaream bysso nitens
Albente, perfecta fide,
Qua te indui olim, gloriae
Iamiam videndum patria:
dantem piis caelestia,
Mutanda nullis seculis,
Tui favoris praemia.

ANGELUS DUX IN vitam caelestem. PAEAN XX.

HOc restat unum scilicet,
Mundo relicto, carneam


page 374, image: s374

Ponamus ut compaginem.
Caeli quod est, Deo datur,
Terraeque corpus creditur.
A morte liberat nihil,
Et mortis atro pulvere:
Nihil camino ab igneo,
Et inferorum faucibus,
Quam Christus: ipse sustulit
Mortisque peccatique onus,
Nulli piandum iam pio
Coeto recedens a patre:
Sed non linquens patrem tamen,
Quod non erat, tum factus est,
Permansit, et quod exstitit.
Ipso peregrinus solo,
Caelo imperavit inclitus,
Christus Deus, Christusque homo,
Caelo soloque praepotens.
Suo ille descensu obruit
Hostem, suo ascensu extulit
Carnem, ad locans Patris sui
Illustri honore dexteram.
Hoc Angeli spectaculum
Mirantur ipsi, et ardua
Caeli petentem praedicant,
Caelum tenenti seruiunt.
Astant gubernanti omnia
Terris, profundo, et aethere.
Astant et in certamine
Nobis fideles, tempore


page 375, image: s375

Urgente mortis, nec suas
Lectis ab aegrotantium,
Linguis ab invocantium,
Aures manusque dimovent.
Legunt supremos halitus,
Sinuque gestant Lazarum,
Semenque terrae conditum,
Nervos et ossa colligunt:
Seu quis datus volucribus,
Monstris marinis bestiis,
Saxis perit vel ignibus,
Crudaque tortoris manu,
In mille partes sectus est.
Cedat timor, formidoque
Pellatur, eiulatio
Cesset, querelae desinant,
Sistantur omnes lacrymae,
Qui Patris ad dextram Deus
Homoque regnat, noster est
Sanguis, suoque sanguine
Vitam, salutem rettulit.
Io sonate singuli,
Io universi plaudite:
Nam Christus ad caelum via est,
Ad astra ductor Angelus.



page 376, image: s376

NOBILITATE ET VIRTUTE PRAESTANTIS VIRI, D. Nicolai Eblebii, Alberto filio, Iacobus Fabricius Chemnicensis S. D.

CUM amicorum memoria semper nobis sit iucunda, tum grata praecipue est eorum, in quibus magna spes virtutis, et animus erga nos singularis ostenditur. Itaque adeo vehementer obitu familiarium per turbamur, ut in uno homine pluribus nos destitui commodis saepe conqueri soleamus. Hoc ita se habere, superiore anno sum expertus, cum nobilis ac praeclarus adolescens Albertus, Iohannis viri praestantissimi F. Eblebius, cum aeterna vita temporariam hanc commutaret. Traditus ille mihi ante novennium in disciplinam, de se adolescentulus indicia dabat ingenii, morum, pietatis, plane egregia: ut spes obscura non esset, fore eum aliquando suis ornamento, et magno Reipublicae usui. Atque utinam, ut ille exspectationem hanc constanter sustinebat, ita nos virtute eius frui diutius potuissemus: certe neque familia Eblebiorum decus ademptum sibi doleret, neque ego amissum literarum et religionis patronum. Nam si eius summe praedicem naturae bonitatem,


page 377, image: s377

morum innocentiam, pietatis amorem, non verebor, ne adulari amici caussa quemquam videar. Noverunt omnes qui nobiscum vixerunt aliquot annos Misenae, qui aliquot Argentorati: et qui in Gallia, Anglia, Belgio, atque in reliqua nostra peregrinatione fuerunt. Qui eum non carum habuerit, cui consuetu do eius et vita non fuerit probata, audivi neminem. De studiis et solertia ideo nihil commemoro, quod eorum, fructum ob immaturam mortem percipere nobis non licuit, reliquarum autem virtutum, pietatis in primis erga Deum, et parentes, et magistros, ceterosque omnes, documenta perpetua dedit: et haec tali constantia, ut vitae laudatae, similis mors, et fiducia in Christum beatissima responderit. Haec cum ita sint, et nostri Alberti nomen recordatione amabile, atque exemplum imitatio ne nobis utile sit, iis quas posui, de causis: libenter hanc alloquendi te, Alberte suavissime, occasionem arripui: in re quidem non magna, et ex alieno: sed tuae aetati, ut puto, idonea, et minime aliena. Collegi enim e fratris Georgii bibliotheca libellum, quem ipse HEROICON Inscripsit: eum ad te transferre eius permissu volui. primum, ut Alberti patruelis tui memoriam pie renovarem, et quanti eum amicum fecerim, ostenderem: deinde, ut ad earundem virtutum viam ingrediendam, qua ille te magna cum laude ante cessit, pro meo in vestram gentem studio et amore, te


page 378, image: s378

cohortarer. Quamquam non tam cohortor, quam spero de tua indole: cum in eadem familia, et ex parente tot linguarum, tot exemplorum perito natus, non possis non polliceri de te, quae in patruele tuo tam fuere gloriosa. Atque ut illud certo persuasum habeo, ita quae in Alberto defuncto erepta nobis requiro, eadem ingenii tui praestantia esse restituta, tibi gratulor, et mihi gaudeo. Quae exspectatio ne quem fallat, cum per aetatem poteris, quam tibi a Christo quam longiss. comprecor, omni contentione animi studebis. Vale. Misenae. Cal. Ianuariis. M.D.LXV.

HEROUM VITA.

HYMNUS I.

ADAM Dei factus manu,
Primus pater mortalium,
Dolo colubri perditam
Fide recepit gratiam.
Tu martyr ABEL maxime
Manu infideli concidis:
Sed te manent caelestia
Vitae beatae praemia.
Maesto patri, maestoque avo
Optata praestans munera,
Instaurat ENOS inclitae
Tristem ruinam Ecclesiae.
Deo placens per arduum


page 379, image: s379

Sublatus ENOCH aetherem,
Expers necis, vitae docet
Restare longae gaudiae.
Quotquot fuere, quotque erunt
Annosior MATHUSSALA,
Cui ne perire cerneres
Orbem, ipsa mors victoria.
At praeco iustus enatas
Vadis NOA e furentibus:
Ab orbe, seruavit gregem
Deus piorum, condito.
Serua pater tumultibus
Et nunc in bis coetus pios,
Contra furores omnium
In te Deus pugnantium.
Tum nos beatorum sacra
Hinc transfer ad consortia,
Ut nostra quae spes praecipit,
Fide assequamur gaudia.

PATRIARCHARUM fides. HYMNUS II.

SEm partus optimus Noae,
Cultor patris, cultor Dei,
Fert pro pudore, et patrio
Longaeva amore praemia.
At EBER indens posteris
Nomen suo de nomine,
Regit senili turbidam
Auctoritate Ecclesiam.


page 380, image: s380

Exempla PELEG aspicit
Confusionis horrida:
Et THARA gaudens in suo
Factus celebris filio.
Abram patri, ABRAHAM Deo
Dictus, probatu, cognitus:
Senex fidelis, omnium
Magnus pater credentium.
Patris sarissam sustinet
Obedienter ISACUS,
Non insciens fide, Deum
Posse excitare mortuos.
Nihil malorum non tulit
IACOBUS exsul serviens,
Deique plenus spiritu
Futura posteris canit.
IOSEPHUS in lacu, Deo
Calumniaque et vinculis
Fidens, gerit mox aureum
Monile, byssum regiam.
Nobis eandem mi Deus
Benignus imperti fidem,
Iussis tuis alacribus
Ut pareamus mentibus.

PATRUM GLORIA. HYMNUS III.

IUdas amore cognitus
Dei, leonis feruidi
Virtute, genti de suo


page 381, image: s381

Nomen relinquit nomine.
Qui gratulantur nuptiis,
PERIS precantur gloriam
Domus, et huius pronepos
Fit magni Aaronis socer.
Non abicit gentes Deus,
Iungit Syram qui SALMONI,
Arabem BOOZO coniugem:
Ignobiles potentibus.
ISAIUS armis educat
Fortes ad arma filios:
Sed DAVIDEM gratum Deo.
Gregi pusillum praeficit.
Salue decus gentis tuae,
Seu sunt gerenda praelia,
Pulsanda seu templis chely:
vatesque rexque maxime.
De cuius ortu prodiit
Conceptus a flatu sacro,
Natus puella virgine
Christus salus fidelium.
Da nos ad hunc attollere
Et corda, et ora, et lumina,
Qui das Patrem nos noscere,
Natumque sancte Spiritus.

DUCUM POPULI MAgnanimitas. HYMNUS IIII.



page 382, image: s382

MOSES papyreto iacens
Dux excitatur, et mare
Virga secans, Aegyptios
Vidit perire principes.
Vidit cohortes invidas
Et turbulentas, viscere
Telluris haustas, et nigris
Vivas receptas sedibus.
Cum fratre frater sicuti
Miscet loquelam, cum Deo
Sic verba saepius facit
Sina atque Orebo montibus.
In morte vivens, Thaboris
Apostolus in vertice
Confirmat, et Christo suae
Divinitatis testis est.
Virtus CALEBI vivida
Durat senili in corpore:
Non saxa plebis horruit,
Aut vim gigantum palluit.
Inuictus ore, pectore,
Fatur, facitque fortiter,
Fideque monstrat posteris,
Quam sit bonum, sequi Deum.
Te IOSUA omnium ducum
Virtute felicissimum
Sol audiit, iussu et tuo
Declivis orbe constitit.
Amnis moratus paruit,


page 383, image: s383

Deditque militi viam,
Triginta et unus, sunt tuo
Mucrone reges mortui.
Terris dedisti limites,
Et erudisti principes:
Utrumque doctor optimus
Bellator inque territus.
SALMON, salutis prodigus.
Perlustrat hostilem plagam,
Et fune missus moenibus,
Dignam hospitae fert gratiam.
RAHAB, ministra Ecclesiae,
Illustris in thorum viri,
Locatur inter nobiles
Posthac celebris feminas.
Da Christe cunctis seculis
Heroas acres, seu manu
Tuenda, seu verbo tuae
Regnum decusque Ecclesiae.

IUDICUM VIRTUS. HYMNUS V.

OMnis subacta gens, Deo
Aduersa, sensit caelitus
Victoriam dari, et nihil
Magnis inesse viribus.
Fratris Calebi filius,
Gener Calebi factus est
OTONIEL, qui Chusanem
Euphratis ad ripam fugat.


page 384, image: s384

EHUDUS ense traicit
Pinguem Moabum, et occupans
Iordanis armatus vada,
Hostes minaces contudit.
Ducem Chananaeum quid iuvant
Currus et arma? vincitur
DEBORA ductu qui tuo,
Caditque dextra feminae.
In Midianitas feros
Iussu Angeli exit GIDEON,
Et ante inauditam, refert
Ollis tubisque gloriam.
Audi Ammon, aequa flagitat
Te IEPHTHA: sed spernens Deum,
Succumbis, ereptis tibi
Lugens his urbibus decem.
SIMSON Philistaeos agros
Qui vulpe vastat milite,
Tandem potentes satrapas
Euertit, unaque occidit.
Heu lenitas HELI tua,
Qui filiis stulte impiis
Perdis favendo Ecclesiam,
Tuamque subruis domum.
Nila Deo HELCANA satus
Frustra petivit: militem
Stravit Tyri qui fulmine,
Regemque servatum manu.
Hostes Dei atque Ecclesiae
Lustis ut armis concidant,


page 385, image: s385

Mundi hoc supremo tempore
Regnator o Christe effice.

REGUM FELICITAS. HYMNUS VI.

GEns libera, et manu Dei
Defensa mire caelitus,
Deum abicit, gentilium
Rituque regem postulat.
SAUL ante clitellarius,
Rex a Propheta inungitur,
Submissus et quod accipit,
Regno superbus excidit.
Greges modo qui paverat
DAVID, coronam regiam
Gestat, secundum cor Dei
Vir, maior omni carmine.
A PACE dictus filius
Non copia aut scientia
Tulit parem: sed coniugi
Idola struxit impiae.
Heu, monte eodem cernitur
Templum Dei illustrissimi,
Et turpis Astartae, omnium
Demoliendum dexteris.
Reges superbos deicit,
Libidinosos conicit
In contumeliam, impios
Euertit et punit Deus.
O rector alte caelitum,


page 386, image: s386

Regumque rex potentium,
Tu regna serva, quae tuo
Vicissim honori seruiunt.

PROPHETAE GUbernatores. HYMNUS VII.

ECclesiam expertem suae
Non esse mentis uult Deus,
Caliginosa nec premit
Ventura nocte tempora,
Vates sacrato nomine
De puluere et luto excitat,
Effert eosdem honoribus
Ornatque bysso et annulo.
IOSEPHUS ereptus lacu,
Thoro et proteruae feminae
Regit Canopum, et barbaros
Docet Bubastis principes.
MOSES per undas, et loca
Deserta ducit subditam
Gentem Deo, deque omnibus
Certus triumphat hostibus.
Sanguis parentis optimae
SAMUEL, repulsa interritus
Saulem ungit atque deicit,
Dat sceptra digna Davidi.
Cum regibus thronum simul
DANIEL tenebat persicis,
Dans debitum regi, et Deo


page 387, image: s387

Laudem atque cultum altissimo.
O nominis semper Dei
Amici, et incolae domus,
Pusilla quamuis nomina,
Et imperent et floreant.

PROPHETAE DOctores. HYMNUS VIII.

OMnis propheta doctor est,
Et mentis interpres Deit
Eiusque munus, abditae
Regina conscientiae.
MOSES prophetarum decus.
Legis minister factus est,
Scriptis sed aeternum Dei
Idem celebrat filium.
Non cura regni, bellaque
Bellata magno DAVIDI,
Suavem morata barbiton,
Et aureae plectrum lyrae.
SAMUEL ELIAS, et patris
Linquens aratrum, publicis
Ludis magistri, de Deo
Mentes docebant simplices.
GADUS repraendit Davidem,
Eiusque NATHAN filium
Ungit, modo quem litteris
Formarat atque moribus.
Christum ISAIAS concinit


page 388, image: s388

Natum, sepultum, mortuum,
Eumque gaudet denuo
Caelo receptum vivere.
OBEDUS infantum gregem
A coede seruat impia:
IEREMIASque patriae
Vidit ruinam, et questus est.
Audite gentes, credite,
Vobis adest regnum Dei:
Quod THECVITES, plaudite,
ZEPHANIASque nuntiant.
Audite, Bethla dux gregis
Verbo MICHEAE prodiet,
ZACHARIAS quem prospicit
Asino sedere pauperem.
De pace dicet, inferos
Mortemque victor vinciet,
HAGGAEUS hoc solatium
Ingens, OSEASque edidit.
Fundet sacratum Spiritum,
Vero IOHELIS carmine,
Lethoque functa, HEZECHIEL
Est testis, ossa colliget.
Mittet IOHANNEM nuntium,
Vitae parantem semitam:
Stat Christus in templo, pius
Non decipit MALACHIAS.
O Christe, decedas sacris
Nunquam aedibus:nec seculis,
Qui buccinent nomen tuum,


page 389, image: s389

Desint Prohetae in ultimis.

PROPHETAE martyres. HYMNUS IX.

CArcer, cathenae, compedes,
Saxum, sarissa, serraque,
Sanctis et immerentibus
Dantur Prophetis praemia.
Manu MICHEAS caeditur,
AMOS flagellis: verba quod
Malis loquentes liberae
Non parcerent hypocritis.
Ut vivat, ut regnet Ioas
Fidus sacerdos efficit?
Sed rex merentis optime
Pium necavit filium.
Non ISAIAM regia
Iuvit bonum propinquitas,
Quem serra perditissimi
Secat Manasse lignea.
Plagas, speluncam, vincula
IEREMIAS domi tulit,
Captamque solatus foris
Plebem, lapidatus interit.
Vatis quod VRIA pii
Caussam tueris fortiter,
Aegyptio tractus solo
Gravi feriris uulnere.
Maior IOHANNES omnibus


page 390, image: s390

Qui sunt, fuere, et postea
Sequentur, immanissimi
Herodis ense tollitur.
Est nempe vita dulcior,
Magis beata, certaque
In qua Deus dabit suis
Maiora seruis praemia.

REGES GENTIum pii. HYMNUS X.

SUbmisit aures, sceptraque
Rex DELICATUS, hospiti
Ionae: monentemque audiens
Deum, trementi parcitur.
Seruatur urbs, dum paenitet:
Sed prisca vitae crimina
Redintegrans, hostilibus
Paulo interit post, ignibus
Rex MAGNUS (heu) superbiens
Brutescit, atque pabulum
siluae metens, non unius
Imaginem fert belluae:
Sed redditus sibi, Deo
Grates canit, Deum coli,
Caelo soloque maximum,
Gentes per omnes praecipit.
Hinc MERODACHUS patrium
Ritum sequens, a satrapis
Ecclesiam quod liberat?


page 391, image: s391

Stulti notatur nomine:
O munde, semen Satanae,
Infeste supremo Deo,
Piis inique regibus,
Viris atrox sanctissimis.
DARIUS e lacu extrabit
Sanctum prophetam, proque e
Flet excubans: a bestiis
Pravi vorantur aemuli.
Nutritus a CANE (ut ferunt)
Reddit Deo et templo decus,
Gentemque donat liberam
Serubabeli principi.
Felix EBRAEA coniuge
Rex, punit hostes nominis
Dei, et per Esdram reddidit
Legem, hostias, connubia.
Urbis iubet LONGIMANUS
Purgare sacrae rudera,
Et adiuvat Nehemiam
Portas Struentem sumptibus.
Confisa principi suo
Caelum tenenti, Ecclesia
Laborat, et non concidit:
Lactatur, et non mergitur.
Haec inter hostes seculo
Ut perstet extremo quoque
Da Christe, et eius subice
Regno tyrannos exteros.



page 392, image: s392

PROPHETAE. GENTIUM doctores. HYMNUS XI.

NOn gratia angustis Dei
Clausa est, fuitque finibus,
Promissa cunctis gentibus,
Non tantum Ebraeis debita.
IONAS fugax compellitur
Ninon docere regiam,
Intra dies caelestibus
Paucos vorandam ab ignibus.
Rex audit, et pro byssina
Sumit Lacernam lugubrem:
Regem sequuntur agmina
Prostrata luctu civium.
Nec natus HELCIAE minus,
Eiusque scriba, crediti
Sunt inter ipsa vincula,
Monstrasse verum Aegyptiis.
Unum potentem Spiritu,
Mente et prophetica virum,
Intenta et ore et auribus
Chaldaea tota suspicit.
Ille Imperatores docet,
Mutata cernens tempora:
Idem futurorum sciens
Fastos sequentes ordinat.
Tu PAULE doctor gentium,
Volans per orbis circulum


page 393, image: s393

Greges agis, quot ante te
Nemo omnium mortalium.
A solis ortu ad vesperam
Qua cingit ambitus maris
Terras, et aduersa viri
Qua calce nobis ambulant,
Est audiendus omnibus
Deus locis, seruandaque est
Gens sparsa per mundum, piis
Caelum replendum civibus.
Te nostra Christe vox canit,
Qui nos malignum et devium
Vulgus [correction of the transcriber; in the print Vuulgus] recepisti quoque
Regni in tui consortium.

APOSTOLI MARtyres. HYMNUS XII.

CHristum secutos, omnium
Testes cano discriminum,
Veros et eiusdem nece
Resuscitati, nuntios.
Audit docentem Cappadox,
Et ora Ponti, te PETRE,
Versae trabi qui figeris,
Tandem Nerone iudice.
Hunc fortis ANDREAS sequens
Isthmum replet, Patrenseque
In urbe, non fratri imparem
Vidit necatus exitum.


page 394, image: s394

IACOBE magne, qui tuos
Doces Ebraeos: inuidis
Linguis calumniantium
Herodis ense raptus es.
Solus IOHANNES effugit
Lictoris efferi manum,
Christum canens Ionibus,
Pathmique duris incolis.
IUSTI vocatus nomine
In patria, pinnaculo
Turbatur, et saxis ruit,
Conto et petitus oppetit.
IUDAS, Magos quod Persico
Errare regi dixerat,
A caede tristi, regia
Non soluitur sententia.
Tibi SIMON plaudit Pharos,
Siticulosaque Africa,
Serraque diviso, dehinc
Arasque templaque erigit.
Cum Parthicis provinciis
Subiecta THOMAE Media:
Sed dum negat Mithram deum,
Caesus peribat lancea.
MATTHAEUS Hirtaci manu
Regis cadit: quod Aethiops
Niger beatur, grande fert
Huic munus acceptum viro.
PHILIPPUS in Scythas movens
Vincit feroces: duplici


page 395, image: s395

Letho datus: nam fixus est
Cruci, inde saxis obrutus.
Indos Lavacri flumine
Rigat sacrato, REGIUM
Cui stemma fertur, qui cute
Membris adempta caeditur.
Qui proditoris in locum
Lectus, securim pertulit,
A propriaque perditus
Fuisse gente traditur.
Non te relinquam, Gentium
Doctor: tibi haud nocent leo,
Saxum, flagella:sed manu
Neroniana concidis.
Iter per arduam crucem
Iustis ad astra panditur:
Vitam quis amittit, Dei
Ob nomen? in caelo invenit.
Olim redibunt splendidi,
Secli maligni iudicest
Quos mundus, ut lutum, malus
Calcavit, odit, sustulit.

EVANGELISTAE. HYMNUS XIII.

ORtum, actiones, et necem,
Christi sonant, et posteris
Eius triumphum et gloriam
Evangelistae nuntiant.
MATTHAEUS humanum gerens


page 396, image: s396

Vultum, magistrum laudibus
Celebrat, et scriptor pius
E publicano factus est.
MARCUS leonis pectore
Iubas moventis horridas
Christum docet, per quem salus
Et vita mundo contigit.
LUCAS, iuvencus sicuti
Cornu petit: Christo decus
Dans unico, eius et pios
Scriptis ministros praedicat.
Tractus IOHANNES nubium
Trascendit, instar alitis,
Christumque ab aeterno Patre,
Natumque laudat virgine.
Tot olim Adamo conditi
Horti, fuere flumina:
Origo quorum erat Dei,
Et fons perennis filius.
Per haec rigatur, quidquid est
Ab ortu Eoo ad vesperum:
Ex bis bibentes, arida
Siti haud laborant amplius.
Nascendo Christus fit homo,
Mactatur et ritu bovis:
Resurgit ut leo, alitis
Tendit volatu ad ardua.
Te Christe nosse, credere,
Sperare: vita, pax, salus,
Siccaque fauce de tuis


page 397, image: s397

Gustare rivis, gaudium.
His ergo fontibus sacris.
Puris, amoenis, limpidis,
Bibamus immortalibus
Ut saeculis, sancte effice.

DIES HEROICUS. VIII. CAL. April. Ecclesiae celeberrimus. HYMNUS XIIII.

HAec illa praelustris dies.
Die celebris coetui.
Et cognita ipsis Angelis.
Omni canenda seculo.
Hac conditus primum est ADAM,
Hac lapsus: hunc illum a Deo
Audit suavem nuntium,
Vives: colubri ictum est caput.
Ducenta lustra eunt, minus
Bis septem eadem mortuus:
Qui spe futuri seminis
Amissa regna possidet.
Hac ABEL hostiam offerens
Deo placentem, sanguinem
Fudit, manus quem sustulit
Fraterna, martyrem inclitum.
NOE per orbis horridas
Vectus ruinas naufragi,
Anni peracto tempore
Hac exiit demum die.


page 398, image: s398

Rex et sacerdos hac Deo
Panemque vinumque obtulit,
Syrosque contra praedicat
Magni ABRAHAE victoriam.
Hac ductus est ad Moriae
Celsum cacumen ISACUS:
Quem inssus [sic] est parens, Deo
Mactare ferro victimam.
Ab Angelis item LOTHUS
Foeda e Gomorrha educitur:
Cippus fit uxor, et salis
Instar madentis liquitur.
IACOBUS hac vicit Deum,
Viditque verso nomine,
Deique tactus dextera
Nutante claudicat pede.
Boias, catastas, vincula
Aegyptiorum, GENS Dei
Hac fugit, atque dextera
Altissimi defenditur.
IOSEPHUS a crudelibus
Hac mancipatur fratribus,
Interque binos aulicos
Ritu nocentis vinctus est.
Hac fertur unctus ISAI
Pacali oliva filius:
Quem parvulum Deus pater
De stercore effert pauperem.
Hac profugum IONAM metu
Leo marinus devorat:


page 399, image: s399

Claras imagines Deus
sui dedit quos filii.
Hac post peracta secula
Sacris notata paginis,
Movente CHRISTUS flamine
Conceptus est a virgine.
Tum lustra post duo, et duos
Annos, parente cum suo.
Ingressus urbem regiam.
Inter peritos disputat.
Hac passus idem et caesus est,
Factusque mundi victima.
Et traxit ad caelestia
Secum LATRONEM gaudia.
Hac DOCTOR et DECURIO
Christo parentant, qui metu
Prius latentes, iusta nunc
Solvunt verendo corpori.
Hac ethnicus CENTURIO
Spectator indignae necis,
Hic innocens homo est, ait:
Plebs tundit omnis pectora.
Herodis hac fertur trucis
BAPTISTA caesus materi,
Puella turpis cui caput
Saltando, ridendo abstulit.
Herode ab altero quoque
IACOBUS ense tollitur,
PETRUSque vinctus a Dei
Hac liberatur Angelo.


page 400, image: s400

SMIRNAEUS hac episcopus
De pace nomen cui datum,
Nepos Apostolorum, aquis
Mersus profundi fluminis.
Haec illa praelustris dies,
Exempla quae tot inclita
Dat intuenda Ecclesiae,
Omni canenda seculo.

ALIUS. VIII. Id. Ianuar. HYMNUS XV.

ADes beata Trinitas,
Fave perennis unitas,
Uno canentibus die
Trinam merenti gratiam.
Exorta stella regii
Partus per orbem nuncia,
Cunctis puer qui nascitur,
Ab omnibus nunc noscitur.
Proles pudicae virginis,
Iordanis amne tingitur.
Vox patris e caelo sonat,
Sacerque Flatus aduolat.
Aqua repletas hydrias
In nuptiarum gaudiis,
Pauper Canaeus fundere
Meraca vina conspicit.
Almae salutis perditis
Oblata spes est gentibus,
Perducit ad Dei sacram
Quos clara lux Ecclesiam


page 401, image: s401

Hanc sorde squallidam, novo
Reddit nitentem flumine,
Caelique clausam ianuam
Pandit sacrato numine,
Haurire donat inclitum
Sui cruoris poculum,
Et vertit in caelestia
Quidquid molestum gaudia.

ALIUS. VI. Cal. April. HYMNUS XVI.

CLausus sepulchro, et inferis
Visus, recepto lumine
Sol ille iustus, exerens
Vultum, tenebris emicat.
Christum moratur nulla vis
Mortis, nec Orci ergastula
Tenent potentem: clarior
Victis triumphat hostibus.
Qui Magdelenae se dedit
Palam videndum, qui Petro,
Se pro meo probat quoque
Passum et reductum crimine.
Nec ille non mulieribus
Simul tribus, sociis decem
Apparet, uno plurimis
Ut gaudium ferret die.
Ignotus obuiam in via
Venit Cleopae incredulo:


page 402, image: s402

Mentem insciis, tardisque cor
Docendo, culpando instruit.
Christi triumphus noster est,
Nobis resurgit, ut suam
Communicet credentibus
Haereditatem et gloriam.

GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS, D. CASPAri Nevio, medico clarissimo, S. D.

MIsimus ante tibi Nevi clarissime, nostros
Versiculos, variis carmina tincta iocis:
Nunc eadem cultu meliore remittimus, illo
Scilicet, indutos quo decet esse pios
Quam pudet, et doleo sacris iunxisse profana,
Exemploque aliis sic nocuisse malo:
Nec vis ingenii, et morum dulcedo bonorum,
Nominibus fatuis significanda fuit.
Ipsa Venus nihil est, furtis laetata malignis,
Quae fuit in patria pro meretrice sua.
Iuppiter illustres aulas infamat adulter,
Integer et placitas nescit adire domos.
Quid facit in versu sancto, Peneia cuius
Primus amor? quid tu crimine Bacche furens?
Quaeque patris saliit cerebro, et qui furibus aptus,
Interpres hominum dicitur atque Iovis?
Talibus a monstris purgata est area nostra,
Puraque (mens donec sana manebit) erit.


page 403, image: s403

At sic stelliferum per Olympum dictus Orion,
Nominaque Arcturus sic, Hyadesque tenent.
Talia in hunc licet usque diem quoque nomina rebus
Ponere: sed summo ponere nulla Deo,
Ille habet haud ulli mutandum, aut mobile nomen,
Nec fert illicita se ratione coli.
Condita tantum etiam distant a principe, quantum
Ortus ab occiduis, a tenebrisque dies.
Non mihi pro Christo, posthac dicatur Apollo:
Nec nisi culpatus Iuppiter, ore cadat.
Proque Dei genito, seu Pallas, sive Thaleia,
Seu Charites numeris non celebranda meis.
Nec iuxta Domini statuatur Sidonis aedem
Astarte, Dominus sit mea lingua Deus,
Qui vastum verbo cum caelis condidit orbem,
Solus et augusti nomina patris habet:
Inque suo nato, qui vult et gaudet amari,
Inque sibi simili est numine, verus amor.
Qui castas iunxit paradisi in gramine mentes,
Corpora mente una vivere bina iubens.
Insevitque sui generosos pectoris ignes,
Angelico multa laude sonante choro.
Tales nunc refero geniali carmine flammas,
Dicere quas aras convenit ante sacras,
Ad quas sponsa Deum possis, et sponse vocare,
Et quas munifico Christus honore probat,
Cum coram hospitibus latices in dulcia mutat
Vina thori dominus, laetitiaeque dator.
Absint porro hederae Bacchi, cestusque Diones,
Neptunique tridens, Mercuriique pedum:


page 404, image: s404

Amplius his numeris, monstrosaque numina, vel quos,
Finxit credulitas ingeniosa deos:
Quae Scabies habuit, quae Febris templa: colantur
Illis, quos scabies, quos mala febris habet:
At nos progenies sanctorum sancta parentum,
Aeterno simus turba diserta patri.
Sed velut Eoo retulit qui carcere palmam,
Exhausto minor est robore, fortis equus:
Sic mihi, quem totiens iniuncta negocia turbant,
Ingenii venam deprimit ipse labor.
Nec tamen orantes repuli nimis asper amicos:
In mutis etiam saepe disertus amor.
Quae multis igitur diverso tempore lusi,
Offero iudicio carmina cuncta tuo.
Omnia neve legas (modo si tamen ista legenda
Duxeris) en quaevis pagina finis erit.
Quod tibi si tenuis non displicet optime Nevi
Hic labor, in paruo carmine magnus ero.
Nam tu iudicio clarus, pietate celebris,
Quae pia sunt solum, quaeque probanda, probas
Utque meum quid sit noris (nihil inuida curo
Iudicia) haud multis versibus ista tene.
Quod non caelestemque Patrem, Natumque perennem,
Et Flatus celebrat munera sancta Dei,
Commendatque pios homines, doctosque labores,
Fabricii carmen dicere parce tui.



page 405, image: s405

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS CARminum Liber Primus.

DOMINO AUGUSTO ILLUstri Saxoniae duci, et Dominae Annae Daniae reginae.

RELIGIO.

SAncta ego Relligio, supremi nata Tonantis,
Haec Auguste tibi, haec comprecor Anna tibi.
Dania sit felix, sit felix Saxonis ora,
Aeterni cultrix utraque terra Dei.
Semper honos vester maneat, serique nepotes.
Magnanimos celsa mente sequantur avos.
Nulla levis placidas turbet sententia terras,
Sincerae constans sit pietatis amor.
Me colite in primis igitur: gratissima res est
Caelicolis, animum Principis esse pium.

PUDICITIA.

Haec ego serta gero, glaucos hos duco leones,
Dona ferens dignis digna Pudicicia.
Serta tibi cingant regales Anna capillos,
En ornat viridis quam bene ruta caput?
Scilicet ut viret haec, pugnatque inimica venenis:
Sic vireas, noceant sic mala nulla tibi.
Addita sint Auguste tuae haec animalia pompae,
Hostibus invicto pectore nota suis.
Tu quoque cum magnis clementia pectora iunge,


page 406, image: s406

Hic erit Augusto nomine dignus honor.

CONCORDIA.

Haec ego castorum concordia mater amorum,
Vota fero castis non violanda thoris.
Vincula coniungant faciles adamantina mentes,
Dulciaque, impediat gaudia triste nihil.
Sit quoque vester amor, sicut tuvis inclite ponti
Regnator, tuus aut Hypsicratea fuit.
In thalamis et cum pax floreat aurea vestris,
Civilis maneat tum sine lite status:
Qualiaque Augusto sub caesare secla fuere,
Augusto redeant talia secla duce.

SEBASTIANO HILLINGERO Iureconsulto, et Catharine Losselianae. CONTRA EURIPIDEM COMIcum, pro feminis.

SEbastiano moribus,
Et litteris cultissimo,
Virgo, favente numine,
Venusta, dives, integra,
Losseliana iungitur.
Leves iambi morsibus
Dicati, et apti gaudiis
Inferte morsus improbo,
Et laeta amico promite.
Quisquis deorum feminam
Finxit, canente Euripide,
Auctor malorum maximus,
Hominique acerbus exstitit.


page 407, image: s407

Starent Athena non tua,
Non Xerxis amplas copias
Armis fugassent: non tuus
Cothurnus immortalibus
Adhuc vigeret laudibus:
Non ipse qui conuicium
Facis Deo atque feminis,
Vates fuisses aut homo,
Ni femina natus fores,
Lucemque haberes a DEO.
In morte quod superstites,
In vita honesti vivimus,
Hoc feminis Euripide
Debemus inuito bonum.
Aufer procax calumniam.
Et si quid audis, aut vides:
Audi Deum, specta Deum.
Qui post polum, qui post solum,
Post pulchra mundi lumina,
Virum exluto, sed feminam
Ex osse condidit viri.
Prior vir ortu, femina
Magis sed ortu nobilis.
Hanc esse vitae gaudium,
Curae levamen, ceteris
In rebus adiutorium,
Testatur ipse Conditor.
Nec ipse dedignatus est
Et ductor esse, et pronubus:
Nec hoc recusarunt piis


page 408, image: s408

Obire munus Angeli.
Quis ergo matrimonium
Audet proteruus carpere?
Quis dignitatem sexui
Venustiori demere?
Non vir thori expers, nec viri
Expers, ferax est femina:
Sed e duobus his simul,
Non orbe solis igneo,
Nec arborum radicibus,
Nec e metallis montium,
Nec e marinis fluctibus
Nunc prodit humanum genus.
Quod civitates, quod domus
Florent: quod ipsa Ecclesia
Canit modo, atque olim canet,
Hymnis Deum perennibus,
Hic primus atque hic ultimus
Connubiorum fructus est.
Quod sunt probatae filii
Iucunda vitae gaudia:
Quod seminarium pii
Coetus restat: fidelibus
Hoc feminis, Euripide
Debemus inuito bonum.
Tu cum tuam complexibus
Sebastiane coniugem
Ambibis, et ferens feres
Mellita blandus oscula:
Gaudebis ut castum decet,
Orabis ut pium decet,


page 409, image: s409

Tuoque gaudio et preci
Deum favere senties:
Qui te beabit liberis,
Tuamque defendet domum:
Cui tu diei lumine,
Cui noctis atro tempore
Grates canes, et debitis
Implebis astra laudibus.
Tu, cum serena protinus
Mutabitur felicitas
(Ut nil beatum, nil diu
In rebus humanis tenax)
In asperis mentem viri
Praestabis, ut fortem decet:
Orabis, ut pium decet:
Et coniugem curae tuae
Lenimen esse senties.
Expertus inde numinis
Opem, favorem, gratiam,
Datas voles, in pauperes
Bonosque, opes profundere.
Non ullus orietur dies,
Non ullus occidet dies,
Quo non feres amabilis
Benignitatis gaudia:
Quod sunt, Deum qui noverint,
Et qui merendo comparant
Pulchros amicos, feminis
Hoc feminis Euripide
Debemus invito bonum.



page 410, image: s410

VALENTINO GRAVIO SEnatori Fribergio, et Helenae Wellerae.

VOs mecum Gravio, et pio Patrono,
Caelorum sacra templa permeantes,
Et doctis animi viris faventes
Cantu promite vota gratulando.
Intus legitimo calens amore,
Iam sponsae thalamos init pudicae.
Fas huic prospera mille fata, laetae
Vitae gaudia mille comprecari.
Crines ambrosia rigate sponsi,
Atque ambite amarantinis corollis,
Qui multis bona multa praestat, et qui
De doctis cupit omnibus mereri.
Faustum optate thorum, bonos amores,
Vos mecum Gravio, pio Patrono.
Iam nostro Gravio pio Patrono,
Par est voce animoque gratulari.
Huic perspecti Helenae pudoris uxor,
Iuncta est auspiciis, bono marito.
Felix muneribus puella sponsi,
Felix virgo viri fide atque amore.
Tranquille placidos agatis annos,
Dignus coniuge, digna tu marito.
Rixarum procul atque iurgiorum
Caussam, et pectoris improbi calores
Vos caeli unanimes fugate mentes.
Sit concordia, sitque pax amica,
Et foecunda domus, propago casta,
Iam nostro Gravo, pio Patrono.



page 411, image: s411

MELCHIORI PISONI AVUNculo, et Annae Creucerae.

AD Dravum ab Albi flumine,
O Christe nostras fer preces?
Nam laeta caro carmina
Dicenda sunt avun culo.
Ut auxit omnibus bonis
Deus Tobiae filium:
Ut Raguelis liberat
Asmode tetro filiam:
Sic [correction of the transcriber; in the print Sie] ditet omnibus bonis
Piso tuum connubium:
Sic Creucera adsit prospero
Tuis favore nuptiis.
Haec vota ut exitus bonos
Uterque habere sentiat,
O Christe nostras fer preces
Ad Dravum ab Albi flumine.
Creas Adamum qui Deus
Terrae potentem et aequoris,
Sociamque vitae et omnium
Euam addidisti casuum:
Qui nunc et ista pectora
Iunxisti, et ista corpora,
Da Piso te, da Creucera
Veris honorent mentibus.
Da mutuo praecordiis
Se diligant ex intimis:
Da disciplina liberos
Domumque sancta ut instruant.


page 412, image: s412

Ut vita casta et innocens,
Commendet amborum fidem,
O Christe nostras fer preces
Ad Dravum ab Albi flumine.
Sit anxiis concors thorus
Solutus a molestiis,
Non firma frangat tabidus
Morbus luesue corpora.
Nati parentes audiant,
Servique pareant heris,
Pisoniana imago sit
Piae domus concordiae.
Lacus abundent et cadi,
Vini referti munere:
Exstructa distendat ferax
Ager quotannis horrea.
Ut quae Deus dedit, bonis
Alii fruantur plurimi:
O Christe nostras fer preces
Ad Dravum ab Albi flumine.

WOLFGANGO MEURERO Medico, et Margarithae Blasebalgae.

MAnu eminente quid Deus
Faces utraque concutit,
Geritque bina flammeo
Corusca tela lumine?
Facem tuo, telum tuo
Meurere condit pectore:
Facem tuo, telum tuo
Condit puella pectore.


page 413, image: s413

Ut mutuis complexibus
Sunt iuncta pulchra corpora:
Sic mutuis amoribus
Sint iuncta fida pectora.
Florete dulces coniuges,
Iuncti perenni vinculo:
Vester beatus sentiat
Nullas amor molestias.
Florete pulchri liberi,
Piis sati parentibus,
Virtute vestra vincite
Claram parentum gloriam,
Dat solus haec Deus bona,
Deum timete coniuges:
Deus piorum nam thoros,
Beat pudicos coniugum.

CHRISTOPHORO LEUSCHnero Medico, et Margarithae Glycae.

VOs mortalibus o amica turba,
Quamuis caelicolum ministra regi,
Vestris huc etiam aduoletis alis,
Portantes facilem favoris auram.
Quae Christus iubet esse sancta, cuncti
Eadem gaudia comprobentn necesse est.
Cui donare scientiam medendi
Dignatus Deus, ingenique lumen,
Quid cessat Glyciae tenere colla,
Puro candidiora colla lacte?
Capta est aspera Margaritha virgo,
Et flamma penitus calet iugali,


page 414, image: s414

Castis moribus, elegante forma,
Et multis animi decora donis.
Sed Leuschnere quid ista lentitudo
Quid uult? arripe quod Deus benigna
Adducit tibi dextera: futurus
Tam felicior omnibus maritis,
Quam rarae sociatus es puellae.
Et tu sponsa viro iugata culto,
Optati thalamos adi mariti,
Quos cum matre tibi Deus paravit.
Tum quaecunque bonae fuere matres,
Vincas prole, modestia, pudore:
In vestris quoque gaudeatis ambo
Doctrina, pietate, Laude natis.

BLASIO FABRICIO, ET Odiliae Cratomylianae.

SIs castis bone Christe macte taedis,
Nutri sancte Deus pios amores,
Grates Fabricius tibi frequentat
Amplexu suae Odiliae potitus.
Grates Odilia accinit, suique
Gaudet Fabricii potita taedis.
Nardo ut cynnama temperantur Indo,
Atque ut vina favo Attico Falerna:
Sic et gaudia vestra sic dolores
Forti sustineatis ambo corde.
Ut viti quoque copulatur ulmus,
Ut muris hedera implicatur errans:
Sic vestras eadem liget voluntas
Mentes perpetuo pioque vinclo.


page 415, image: s415

Quid praeter solitum refulget aether,
Quae vincit nova flamma nuptialem?
Est praesens Deus ipse, qui maritis
Spondet prospera cuncta consecratist
Quos non pauperies, nec atra morbi
Vis, aerumnaque saeva separabit.
Ingentis fidei, spei, timoris
Olim exempla manent pios, ab istis
Numquam coniugibus recedet, ille
Qui cum sideribus gubernat aequor.
Non solatia derunt vo canti
Patrem Fabricio poli potentem:
Nec non Odiliam piam et fidelem
Mens fida et patiens sacrabit astris.

ANDREAE FABRICIO, et Ursulae Ernestae.

ANGELUS PRONUBUS Isaci, Abrahami Gen. XXIIII.

TU fide tantum, nec Deo
Verere fortis credere
Andrea, et acer in tuo
Fidusque persta munere.
Quod fit ministris Angelis,
Summique mandato Dei,
Hoc esse sanctum, hoc oppido
Votis petendum est omnibus.
Viro creavit coniugem,
Et iunxit ipse conditor
Deus, perennem ut cogeret


page 416, image: s416

Hoc instituto Ecclesiam.
A me pudica et nobilis
Rebecca coniunx Isaco,
A tortuoso fertilis
Euphratis amnes sistitur.
Dei faventis numine,
Ductu meo, tua prece,
Sperata numquam, sed tuo
Dicata lecto iungitur.
Sis cum tua florens diu,
Vivasque laetus Ursula:
Dei in timore educite
Deum colentes pignora.

ANGELUS PRONUBUS SARAI, Raguelis F. Tob. III.

Intra cubile quas preces
Fudisti et ore, et pectore:
Confidet ad aures Ursula,
Venere praecelsi Dei.
Ventura quae sint plurimos
Ut post dies quis noverit:
Quis novit olim quae sui
Pars sit futura gaudii?
Quas ipse naturae indidit
Flammas feraci conditor,
Has ventilat volens sacri
Motuque et igne Spiritus.
Per me, vacaret cum preci,
Tristi puellae et simplici
Sarae Tobias a Nino


page 417, image: s417

Ad usque Medos ducitur.
Monstrantibus nec es piis
Decepta tu parentibus.
In cuius amplexus datur
Vir doctus, integer, bonus.
Sis salua semper cum tuo
Andrea, et expers litium,
Dei timentes, traditum
Ut munus exequamini.

AUCTOR SIBI, SUAEQUE. SPONSUS ORANS.

PArens poli solique,
Deus potens abyssi,
Creator Angelorum,
Nostraeque stirpis auctor:
Te laudo praedicoque,
Tuo quod igne nostras
Accenderis medullas.
Tu coniugem pudicam,
Et moribus venustam.
Ipse in manum dedistis
Preces meae atque vota
Fregere, teque frangent,
Ut ipse suscitatam
Serues alasque flammam.
Mortale durat omne
Vinclo genus iugali:
Tellus per hoc stat, ingens
Caelum per hoc repletur.
Adsis Deus, tuoque


page 418, image: s418

Clemens fave instituto,
In cordibus perennem.
Nutri piis amorem
Quod saepe te dedisti
Colentibus maritis,
Da quaeso: ne recedat
Nostro a lare et cubili
Grex sanctus Angelorum.
Seu laeta, sive praestas
Adversa, mens utraque
Sorte acquiescat aequa.
Vitam colam per omnem
Te mi Deus, canamque
Grates bono ac benigno.
Tollit canitque iure
Vox omnis atque lingua
Dei benignitatem.

SPONSA ORANS.

Deus parens, in uno
Qui filio, inque sacrae
Laetaris igne flammae:
De corde tolle nostro
Caecoque perditoque
Morsum metus profani.
Vitae tibi placentis
Deliberationem
In intimis alebam
Non improbam medullis.
Hanc ipse pro paterna
Clementia expedisti,


page 419, image: s419

Sponsum mihi benigna
Dum dextera ipse monstras:
Qui seruiens tenellae
Nocte ac die iuventae,
Non inscius piorum
Magister est amorum.
Adsis Deus, novumque
Vitae rege institutum:
Sim de tuis Deus mi
Ipsa una filiabus:
Sim de tuis Deus mi
Ipsa una matribusque,
Mores sequar parentum,
Fidem colam mariti.
Dilectum amor secundus
Sit in virum: sed in te
Sit primus ultimusque.
Tibi pusilla curae
Sit turba liberorum:
Nostrum thorum ac penates
Vultu intuere amico:
Quod tu tegis fovesque
Sacra favoris aura
Omni est ab hoste tutum.

ALEXIO PRAETORIO THEOLOgo, et Iustinae Riviae.

CARITAS.

ACcepta caritas Deo,
Et ipse caritas Deus?


page 420, image: s420

Flammam pudicis indidit
Qui caritatis mentibus.
Hanc caritatem mutui
Mandans amoris, omnibus
Castas amare coniuges
Deus maritis praecipit.
Idem Deus qui iam tibi
Iustinam Alexi tradidit,
Tradat perennes, et pias
Amoris aeterni faces.
Nil dulcius vita haec habet,
Multis amara casibus:
Quam caritatis coniuges
Si iungat arctum vinculum.

CASTITAS.

Probata castitas Deo,
Et ipse casta mens Deus:
Qui prima matrimonii
Casti ligavit vincula.
Puella quid virum times?
Saluo pudore coniugem
Ames: honestis ignibus
Adest Deus, favet Deus.
Idem Deus qui iam tibi
Iustina Alexium dedit,
Det mille casta millies
Thori feracis gaudia.
Nil femina illa, nil viro
Beatius, quam casta mens
Et una mens, si vinculo


page 421, image: s421

Duos codem copulet.

CONCORDIA.

Caeli solique machinam
Tenet et regit concordia:
Hoc tolle nexus vinculum
Caelum ruet, ruet solum.
Quid esse coniuges potest
Inter, suave aut prosperum,
Si pectora insolubilis
Non vinciat concordia?
Quod nunc Alexi, quod genus
Instina vitae suscipis,
Deus perennis symbolum
Hoc esse uult concordiae.
Deus favet piis, Deus
Idem favet concordibus
Pietatis et concordiae
Qui regit habenis omnia.

HIERONYMO BUCHNERO, et Annae Riviae.

BOnis sati parentibus,
Pio ligati faedere,
Sitis pares maioribus,
Vitam probatam ducite.
Si gratiam servat thorus
Concordiamque mutuus:
Nil gratia iucundius,
Concordia nil firmius.
Tu sponse sis Ieromides,
Cultor pudice coniugis:


page 422, image: s422

Tu sponsa sis Abigail,
Cultrix mariti foederis.
Ut Abrahami filio,
Ut Raguelis filiae,
Cedant Dei clementiae
Optata vobis omnia.
Is spiritus sacri face,
In nuptiis praeluceat,
Ut ore, lingua, pectore
Deum colatis unice.
Sperata tum quae proferet,
Thorus pudicus pignora,
Deum timentes, per pia
Patrum ambulent vestigia.

GEORGIO LOCUSTAE ET Susannae Riviae.

Gen. III. In sudore vultus tui vesceris pane tuo.

LAbor labore vincitur,
Sudore sudor tollitur,
Si quis laborat in Dei,
Sudatque iussus nomine.
Non segnis aut iners tuum
Munus Georgi tollera:
Nam pro laboribus Deus
Sua bona vendit omnia.
Hic actiones totius
Vitae secundabit tibi,
Et te fovebit ac tuos
Animo paterno liberos.



page 423, image: s423

Proverb. XXXI. Mulier fortis panem ociosa non comedit.

Matrona fortis ac pia
Lanae studet, tractat colum,
Nec ociosa liberos
Corrumpit indulgentia.
Laboriosaque illius
Maritus augetur manu?
Cordique charae cor suum
Curis solutus applicat.
Susanna solamen viri,
Sexus et exemplum tui,
Domus labores sustine,
Labor tibi dos patrius.

IOHANNI CHENTMANO MEDICO, et Magdalenae Sporerae.

COnnubium sanxit Deus,
Connubium probat Deust
Hic dux tibi est et conditor,
Virgo sequendus et puer.
Ite hinc proterua pectora,
Iniqua sancto vinculo:
Legem Dei, mentem Dei
Impune nemo spreverit.
Cubile castum coniugis
Fugisset Abram si suae,
Spes concidisset omnibus
Ferens salutem gentibus.
Quin ipse filius Dei,


page 424, image: s424

Data marito, virgine
Sic conditoris ordinem
Firmans parentis, nascitur.
Ideo Iohannes nos tuis
Taedis precamur optima:
Nos et puella gaudiis
Tuis favorem numinis.
Honos habendus integro
Perennis est connubio:
Tali Deus quem diligit,
Clemens honorat munere.
Tu sponse nacte quam petis,
Tu sponsa nacta quem cupis,
Grates benigno soluite,
Et corde et ore numini.
Nil triste et asperam thorus
Sentit piorum coniugum,
Bonisque cunctas mitigat
Praesens Deus molestias.

IOHANNI BRAMBACCHO MEdico, et Marthae Sporerae.

TErram, profundum, sidera
Consors alit concordia:
Magalibus, regnis, casis
Pax lauta praestat gaudia.
Fides domos, amor thoros,
Utrosque numinis metus,
Integritasque, nubilo
Seruat foventque tempore.
Ergo Enna quot coloribus,


page 425, image: s425

Quot Hybla ridet floribus:
Brambacche tot tibi precor
Sporera tot tibi, bona.
Vobis iugali pronubus
Praeluceat taeda Angelus:
Qualem Rebeccae dedito
Olim marito praetulit.
Dein potentis protegat
Virtus et aura numinis,
Ut absque labe et crimine
Sit vester ardor ac thorus.

SIMONI ROSTIO, ET MARgarithae Thurlerae.

ADeste dulces Angeli
Portate amoris vincula,
Viro puella iungitur
Iam Margarita Rostio.
Quidquid doloris aut mali,
Amplexibus procul piis
Absit, iugalem candida
Thorum ambiat concordia.
Qui vestra iunxit pectora,
Deum timete: qui virum
Creavit atque feminam,
Sanctos tuetur coniuges.
En sponse quod cupis, capis
Thori pudici gaudia,
Optata das, et accipis
Miscesque verbis oscula.
Vestram Deus Beans domum,


page 426, image: s426

Det pulchra amoris pignora,
Duae lacte cum primo statim
Docete Christum noscere.
Tu sponse florens viribus,
Annos adimple Nestoris:
Tu sponsa florens liberis,
Cumaea vince saecula.

IOHANNI WIDEMANO ET Cordulae Thurlerae.

TU fave castis bone Christe taedis,
Tuque ades sacri thalami iugator,
Qui pares annis bene cordibusque
Iungis amantes.
Fraxinus montes decorat, suaeque
Fama Iohannes et honor puellae,
Littori myrtus decus est, suoque
Cordula sponso.
Este felices: anus haec marito,
Nec senex sponsae videatur ille,
Haec licet canis Hecuben, et ille
Nestora vincat.

VALERIO CRACOVIO ET Mariae Thurlerae.

NArcissum iuvenes carpite feruidi,
Pallentes violas nectite virgines,
Omnis veris honor versicoloribus
Sertis tempora vinciat.
Verno Cracovius floridior solo,
Et Thurlera rosis candidior novis!


page 427, image: s427

Aequales ineunt corporibus lares,
Aequales animis thoros.
Praestans ingenio, pectore, litteris,
Non linquas Valeri dissimiles tibi
Natos, qui patriam moribus augeant
Famam, qui studiis decus.
Annis et facie nobilis, et fide
Sis felix Maria, mater et impigra:
Et natas numeres non tibi dispares
Forma, moribus, indole.

BENNONI CLETICIO CONsulari, et Annae Schultetae.

SIRACIDES CAP. XV. Sentent. 1. Timenti Dominum Sapientia tanquam praeclara mater occurrit, et ut sponsa virgo ipsum amplectitur.

UT mater occursu exsilit
Desiderati filii:
Deum timenti, filius
Sic tendit obuiam Dei.
Ut virgo sponsi dulcibus
Haeret puella brachiis:
Deum colentem filius
Sic stringit amplexu Dei.
Ergo verendus est Deus,
Dei audiendus filius,
Ut caelica influat piis
Lux veritasque mentibus.
Amans Deum et verbum Dei


page 428, image: s428

Benno, bonum a Deo bonam.
Promissa vitae gaudia
Ducit domum tam coniugem.

SALOMON CAP. XXXI. Sent. XXI. Fallax gratia, vana pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

UT flatus aurae mobilis
Una ter hora vertitur:
Sic corporum fallacius
Nil gratia est mortalium.
Ut prato in herbido rosae
Fugax amaenae candor est:
Sic aureum formae decus
Morbo vel annis deperit.
At femina ob seruans Dei,
Claro vigebit nomine:
Laus eius et per secula
Aeterna praedicabitur.
Et gratiae et formae bono
Excellit Anna: sed Dei est
Timore gratiosior.
Et castitate pulchrior.

FRIDERICO NORMIGERO Musico, et Barbarae Schultetae.

SIRACIDES CAP. XXVI. Sent. XXVI.

page 429, image: s429

Vigorem aetatis tuae conserva integrum: soboles tua superstes et ingenua valide adolescat.

TUmet corymbo plantula,
Mox inde dependet calyx,
Flos donec erumpat, nova
Late coma spectabilis,
Odore suavis, gratia
Iucundus, aspectu bonus,
Fructu utilis, sese suo
Augens deinceps semine.
Aetatis idem cum vigor,
Aevique sanguis integer,
Pudore seruandus sacro est
Modestiaque sobria:
Donec pudicos ad thorum
Vocat maritalem Deus,
Iubetque coniuges frui
Optato amorum foedere.
Te Normiger Deus piae
Pium beavit coniunge:
Quam si pie dilexeris
Tua ipse amabis viscera.
Ambobus adsit ventilans
Ignes iugales Spiritus
Dei: bonis et asperis
Par ferte gaudium ac iugum.

SIRACIDES CAP. XXVI. Sent. XXI.

page 430, image: s430

Ut sol mundo oriens de Dei altissimis, ita mulieris bonae pulchritudo in ornatu domus ipsius.

Omnem suo sol lumine
Certo recurrens ambitu
Illustrat orbem, versaque
Maerore, gaudio afficit
Pallens, coruscus pectora:
Nulli molestus, omnibus
Acceptus, alti prodiens
Excelsa ab aula principis.
Virtus honestae coniugis,
Menti viri consentiens,
Fax est cubilis, et domus
Lumen, tenebras dissipans
Aduersitatum, laetaque
Ornans favore tempora,
Levansque acerba:quae datur
Dei benigni munere.
Schulteta qualis in tuum
Venusta virgo et elegans,
Est a piis parentibus,
Deducta Normiger thorum.
Ambo Deum veremini,
Sancta fide, iusta prece:
Abnutat ille nil suis
Rogatus atque creditus.

GREGORIO BITIO ET URsulae Maderae.



page 431, image: s431

FIDES.

FIde Deum, fide virum
Colit puella traditum:
Deum fide, datam fide
Colit maritus coniugem.
An Abrahae non est comes
Sara exsul exsuli viro?
An Rachelim non plus sua
Iacobus anima diligit?

OBOEDIENTIA.

Coniunx oboediens viro
Pacem eius in suas trahit
Leges:vir aequus coniugis
Mentem vicissim subicit.
Flexit ferocis obsequens
Atossa Persae spiritum:
Largus Boozus et nurum
Devinciit Noemidis.

INVOCATIO.

Caelum patet fidelibus
Deum inuocantum vocibus:
Inclinat aurem ad supplices
Alti gubernator preces.
Sit auspicatum Gregori
Tibi Ursulae connubium:
Vestrum thorum pax ambiat,
Et sepiat concordia.

IOACHIMO CRANEVELDIO ET Dorotheae Maderae.



page 432, image: s432

AMOR VERECUNDUS.

CUm foret e terrae massa productus Adamus,
Primus amor Domini, coniugis alter erat,
Dignius in caelis quidquam est quod ametur? in ipsis
Suavius aut terris, quam socialis amor?
Quo coniuncta duo sunt corpora, mentibus unum,
Unum quique Deum simplicitate colunt.
Tu duplici Ioachime mihi laudandus amore,
Nanque Dei hinc donum diligis, inde Deum.

SOCIETAS CASTA.

Cetera cum domini fierent animalia verbo,
Caelesti dextra conditur unus homo.
Unus homo erecto spectabat sidera uultu,
Pulchra Dei ut Dominum cernat imago suum.
Additur huic vitae consors: nt [sic] postera turba
Surgeret in caeli multiplicata decus.
Dorothea e vestris thalamis Ecclesia crescens,
Munifico reddat munera multa Deo.

ADAMO SIBERO POETAE et Annae Fusiae.

PIETAS.

BOno, erudito, nobili
Vati Sibero, Fusiae
Pudens, honesta, affabilis
Taeda thoroque iungitur.
Quidquid probatis ac bonis
Boni rogatur a Deo,
Id omne vestros in thoros
Taedasque mitis conferat.
Si vestra Iosephi haud minor


page 433, image: s433

Integritate sanctitas,
Et Asnathae sit clarior
Domi ac foris felicitas.

VERECUNDIA.

Viso Rebecca Abramida
Obnubit ora pallio:
Mentis verecundae pudor
In virgine est dos maxima.
Titan velut mundum suo
Illustrat omnem lumine:
Fulgore sic uxor pari
Domum serenat coniugis.
Tibi Anna mores candidi,
Et forma digna moribus,
Moratus et pius tuis
In brachiis vir excubat.

PATIENTIA.

Vires Deus ni sedulis
Det mentis atque corporis,
Durum est per omne maximo
Aevum labori incumbere.
Laban sororis filio,
Suaeque filiae viro,
Mercedem avarus denegat,
Quam millies reddit Deus.
Adame perfer a Deo
Iamiam paratum praemium
Coniunx pudica, in asperis
Quies, levamen, gaudium.



page 434, image: s434

CHRISTOPHORO SCHELlenbergio, et Annae Siberae.

ADAE CREATIO.

CUm pulcher orbis, claraque
Fulsere caeli lumina:
Pontusque piscem, et alites
Ferasque terra protulit:
Illud theatrum splendidum,
Non absque spectatoribus
Rerum sinebat conditor.
Lutum rubens et ductile
Verbo moveri, Spiritu
Motum adiuvans, dat vivere.
Adam vigebat florida
Pulcher iuventa, conditi
Regnator orbis, et suo
Servire non segnis Deo.

EVAE CREATIO.

Adam iuvat nil divitis
Horti tenere copiam,
Ursoque turpi, vel fero
Nomen leoni ponere:
Carere vernantem virum,
Mens conditoris provida,
Consorte vitae noluit,
E dormientis corpore
Costam ferens, dat candidae


page 435, image: s435

Formamque et ora virginis,
Adaeque monstrat, quem novum
Pertentat intus gaudium:
Haec illa, ait, pars est mei,
Eritque semper corporis.

ADAE ET EVAE COpulatio.

Viro maritam pronubus
Deducit ipse conditor,
Verboque iungit, cordaque
Amore vivo suscitat.
Dextra Dei, verbo Dei,
Dei sacratum Flamine,
Nemo rescindat vinculum.
Augete mundum, crescite,
Et possidete quidquid est,
Tellus quod ampla continet.
De stirpe vestra et sanguine,
Ecclesiae surgat decus,
Ut turba sit, quae me suum
Norit, celebret principem.

SPONSI SPONSAEQUE celebritas.

Vatis Siberi filia
Vati datur Schelnbergio,
Viro pio coniunx pia,
Doctoque docta femina.
Lauri virentes, palmaque
Amborum Idumaea indua:


page 436, image: s436

Deo dicata tempora.
Quidquid suum per Filium
Plaudente sacro Flamine
Promisit almus Conditor,
Id omne vobis largiter,
Victum, larem, concordiam,
Et obsequentes liberos,
Vultu offerat pronissimo.

IACOBO STRASBURGO ET Magdalenae Blasebalgae.

PSAL. CXII. Beatus vir, qui timet Dominum, opes et divitiae in domo eius.

IUgalibus qui vinculis
Se non veretur subdere,
Is veritati se DEI
Facto fatetur credere.
Nam cui marita, liberi,
Domus, ministri, ancillulae,
Huic cura alendi multiplex
Et educandi imponitur.
Cui praeter haec, est publicae
Tractanda res, et traditus
Labor docendi ceteros:
Curis tenetur maximis.
Haec scire nec sub ducere
Segnem sibi se et proximo,
Et pronubum sequi Deum,


page 437, image: s437

Credentis est opus viri.
Iacobus hac spe coniugem
Te Magdalenam deligens,
Promissa clementissimi
Dei rata esse intelliget.
Et in bonos, quos erudit
Parentis affectum domo
Feret, suisque dulcibus
Gaudebit olim in filiis.
Non sumptus illi deerit
Frugalis umquam, non opes
Sudore partae, aut ullius
Rei expetendae copia.
Sin tristius quid accidet,
Alta renitetur fide,
Fortique tollerantia
Pendebit a vultu Dei.
Adiutus autem numinis
Ope, in domo, inque Ecclesia,
Canet Deo, promissaque:
Caelestia emirabitur.
Parens amoris, in tuo
Qui diligis nos Filio,
Et Igne sacro, pectus et
Carnem rebellem suscitas:
Constantis, et recti, et pii
Faces amoris suggere
Seruaque, Iacobo meo
Et Magdalenae coniugi.
Sit longe ab illorum thoro


page 438, image: s438

Malum omne, defensore te:
Non turbet ardentes preces
Ignava diffidentia.

MICHAELI SCHULTHESIO et Ursulae Strasburgae.

NUMMUS LUSITANUS. GEORGIUS FABRICIUS F.

VIr culte doctis artibus,
Haec patre dante parvula
Appono iussus munera.
Hic nummus auro purus est:
Puram fidem connubii
Praecelsus ornat conditor.
signum refert imaginem
Crucis: nec expers est crucis
Vitae hoc genus castissimum.
Illa ipsa crux laeto tamen.
Est fixa cespite: in cruce
Deus piis est gaudium.
Circum suaves flosculi
Funduntur: ingens fructus est
Crucis, coruscans gloria.
Sis sponse felix, fer tua
Crucem domo, crucem schola?
Vinces in hoc signo omnia.
Sit illa felix, florida
Aetas, benigni quam doces
Favore Wicelebii.
Heroa nobis optimum


page 439, image: s439

Serves IESU, qui sacrum
Ecclesiae nutrit gregem.

NUMMUS ROMANUS. IACOBUS FABRICIUS F.

Virgo decora moribus
Castis pusilla ne mei
Haec dona patris despice,
Ut verus argenti nitet
Color fidelis, sic nihil
Adulterinum amor probat.
Ipse est amor Deus, faces
Qui mentibus mortalium
Sereni amoris indidit.
Hunc ille, sicut ignibus,
Plerunque perpurgat cruce,
Fulgentioremque efficit.
Beata causa es duplici
Puella, quod talem a DEO
Fratrem ac maritum nacta sis.
Frater docet pulcherrimas
Artes, et inter candidos
Vates Elistri ocellus est.
Maritus instruit rudes
Annos ad Unstrum, patriae
Non degener partus suae.
Nobis viros hos optimos
Serues IESU, qui bonis
Formant tenellos moribus.



page 440, image: s440

SEBALDO ET DOrotheae.

SPONSO.

INgredere optatae placidissima limina nymphae,
Indulgeque novis docte Sebalde thoris.
Sunt oblata tibi bona plurima:si bona coniunx
A Domino est, coniunx Dorothea a Domino est.

SPONSAE.

Tu quoque nympha tuum complectere pulchra Sebaldum:
Est aliquid culto, crede, placere viro.
Ipse vir uxoris caput est, uxorque mariti
Dulce decus, si quos par modo vinxit amor.

IOANNI ET ANNAE.

POEna libidinis vagae. AMOS VI. Auferetur factio lascivientium.

ARdens inemendabili
Urbs Sebois libidine
Punita caelitus, sacro
Mox arsit igne sulphuris:
Nec non procaces Gabaae
Cives, cruore insaniam
Luunt, malaque turpiter
Intercidunt cum patria.
Impunis ergo nullus est
Impuro amori deditust


page 441, image: s441

Odit Deus turpes, boni
Odere lascivos viri.

PRAEMIA PUDICI CONIUGII. Ad Heb. XIII. Honorabile inter omnes coniugium.

VIrum et puellam propria
Devinciit Deus manu
Magnis et ornat laudibus
Et praemiis connubium.
Nam fructibus thori, replet
Terrae solumicaeli domum,
Bonisque seruat et piis
In posteris Ecclesiam.
Honore dignus est apud
Viros honestos lectulus,
In quo cubant concordibus
Vir et puella gaudiis.

VALENTINO SCHEIno et Sabinae Geisae.

VEstro Deus connubio
Adsit Valentine, et tuis
Liget Sabinae pectora
Ex intimo praecordiis.
Nil triste vobis accidat,
Tuto manentibus lare:
In Christianorum potest
Nil tartari furor thoros.


page 442, image: s442

Vere beatus, qui domi
Suavi tenetur vinculo,
Suosque natos moribus
Adhuc rudes format bonis.
Bono Valentine alite
Ipsam Sabinam amplecteret
Nec non Valentinum, pio
Ama Sabina pectore.

CALIXTO SHEINO IUREconsulto, et Odiliae Heidae.

SPectato siderum decus
Solem, potentis luminist
Ex se creat quod omnia,
Aequale sed nibil sibi.
Multo genus praestantius.
Homo sagacis pectoris,
Qui mente prolem praeditam
Gignit caduco semine.
Hoc auctor ille maximus
Terra potens et aetheris.
Primo quod ortu prodiit,
Potentia verbi efficit.
Vivas marite coniugi,
Coniunx marito dedita,
Ut crescat humanum genus
Vagi absque amoris crimine.



page 443, image: s443

SEBASTIANO STARCKIO, et Annae Ernestae.

TOBIAS, TOBIAE FIlius, orans.

O Domine atque Deus nostrorum sancte parentum
Collaudent nomen cuncta creata tuum.
Caelum, terra, fretum, fontes et flumina: et in se
Haec ingens mundi machina quidquid habet.
Puluere de terrae tu primum fingis Adamum,
Consortemque Euam iungis habere thori.
Nec Deus o, brutos stimulante libidine sensus,
Coniugium Sarae fervidus opto meae:
Sed me sola tenet spes dulcis prolis, ut olim
Te laudent nati secula cuncta mei.

SARA, RAGUELIS filia, orans.

O miserere Deus, Deus o miserere precantum,
Quo noster vigeat conciliante thorus.
Sit felix, mihi quem iungis, meus ille Tobias,
Nilque habeat Sara carius ipse sua.
Iungimur utque annis pariter iuvenilibus ambo,
Sic ambos pariter cana senecta premat.
Unica cura sumus miserorum sancte parentum,
Salva sit auspicio vita domusque tuo:
Ut nos, nostraque te celebret, tibi dedita proles,
Et nomen merito tollat honore tuum.

WOLFGANGO EILENBURgio, et Margarithae Othobachiae.



page 444, image: s444

INtegram vitae scelerisque purant
Coniugem donat Deus, et maritus
Hanc Ophyraeo pretiosiorem
Iudicat auro.
Inscium culpae, placidumque morum
Dat virum castae Deus, uxor illune
Credit Eois quoque pulchriorem
Esse lapillis
Casta Wolfgango modo Margaritha
Iungitur, castis bona verba taedis,
Et sonum cantus ferat auspicati
Turba sodalis.
Sit domus florens, sine lite lectus,
Mutuus candor, parilis voluntas,
Tristibus rebus pia mens, vicissim
Grata secun dis.
Ter quater felix dominum timendo,
Tui vias carpit sine fraude rectas,
Quique alit duro manuum suosque
Seque labore.
Illius sicut speciosa vitis,
Singulis uxor revirescit annis,
Ludit obsessam quoque turba circum
Plurima mensam.

HENRICO BERO, ET Catharinae Fritiae.

SERTUM SPONSI.

CAtharina iunge immarcidos
Morum bonorum flosculos


page 445, image: s445

Sponso corollam: quam tua
Nexam manu, datam manu
Ostentet omni tempore.
Sit circulus timor Dei,
Pudor venustus taenia,
Fili color, porracinus
Ianthinusque, mutuae
Coniunctionis indices.

MONILE SPONSAE.

Henrice prome gemmeum
Virtutis intactae decus
Sponsae monile, quod sinu
Colloque detractum tuo
Gestet perenni vinculo.
Micet per ambitum fides
Aurata: flammeusque amor,
Fulgor smaragdi, tortili
Lucens metallo, floridam
Signet thori concordiam.



page 446, image: s446

GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS CARMInum Liber Secundus.

DOMINO WILHELMO PRINcipi Oraniae, et DOMINAE ANNAE MAUricii Saxoniae Electoris filiae.

PRINCEPS Wilhelme, nobili
De gente Nassaensium,
Sanguis Adolphi Caesaris:
Sanguis Potentum principum,
Olim ducum Geldrensium:
A stirpe cuius plurimi
Fama per omnem splendida
Fulsere Martii duces.
DVX ANNA, nata Saxonum
Fortissimorum sanguine,
A matre avitum quae domo
Ortum trahis Brabantia.
Tu Maurici bona filia
Proneptis Alberti ducis:
Qui pallor hostium, et duo
Belli fuerunt fulmina.
Vos coniuges iungit Deus,
Et vestra spectat gaudia:
Quae patriae, quae ceteris
Sint auspicata gentibus.
De stirpe vestra prodeant


page 447, image: s447

Nati, parentum qui decus
Et facta iustis inclitae
Adaugeant honoribus.

IISDEM.

Caesarea iuvenis de stirpe creatus Adolphi,
Armorum atque togae clare Wilhelme decus:
Annaque Saxoniae celeberrima gloria gentis,
Inclita Victoris filia Mauricii.
Coniugio vestro Rhenus gratantur et Albis:
Unanimes factae Rhenus et Albis aquae.
Tu priscos superes atavos virtute Wilhelme,
Matre pudicitia sis prior Anna tua.
Gaudia sint vobis, populis sint prospera vestris,
Sentiat et concors prospera fata thorus.

PAULO VOGELIO IUREconsulto, et Magdalenae Neviae. Contra Alexin et Philemonem comicos, pro feminis.

MAvult poeta Thurius
Infamis esse, quam iugun:
Captus subire uxorium:
Nam pauperi uxor est onus,
Domi serens calumniam:
Et diviti molestia,
Monstrans foris superbiam.
Infamis es, qui sexui
Formosiori et blandulo,
Et contumeliam facis
Matri tuae, quae mensium


page 448, image: s448

Decem labores perdidit,
Dum candidum praebet leve
Conuiciatori diem.
Infamis es, domesticos
Et coniugales qui deos
Socco lacessis impio:
Quorum educatus in foco,
Gestatus inque brachiis,
Et altus ubere ac sinu,
Pimplaea scandisti iuga.
Nugatur esse maximum
Malum Philemon coniugem,
Quam nemo sanus duxerit
Umquam absque paenitudine,
Facti sui quem paenitet,
Aut impudens aut improbus,
Quid perpetret, non cogitat.
Nugator es, qui iudicas
Malum, quod ipsa conditrix
Natura, quodque gentium
Mores viritim comprobant:
Nec est malum, quod adiuvat
Nos in malo: et si sit malum,
Virtute corrigi potest.
Nugator es, qui copulam
Malam putas, per quam genus
Producitur mortalium:
Ni sit malum, quod te dedit
Mater theatris, Musici
Quaestus avarum, et dulcibus


page 449, image: s449

Parcum Camoenis hospitem.
At tu Vogele deditus
Honesto amori et vinculo
Agis sapisque rectius.
Nam consulens famae tuae
Partoque pridem nomini,
Praesens honoras seculum,
In posterosque gratus es.
Tu cultus ingeni bonis,
Disertus ore litteris
Politus, hospes Gallias,
Et regna vidisti Itala.
Tu nunc in aula splendido
Fulges honore, patriae
Sperata portans commoda,
Nomen mariti iam tibi
Continget, et dehinc patris:
Utrumque dulce, optabile.
Vives tua cum coniuge
Longinqua felix tempora,
Amansque patriae decus,
Vives tuis in liberis.
Erit thori inclitum tui
Decus, venusta Magdalis:
De stirpe nata, quae tulit
Et dignitate, et artibus
Viros celebres maximis.
Nam Neviorum nomen est
Astro Orionis clarius.
Pater puellae enim regit


page 450, image: s450

Currum atque habenas patriae,
Quas eius olim gesserat,
Cum morte deponens, avus.
Honore frontis laureo,
Fide et Iohannes, arteque
Cum fratre fulget Caspare.
Donis tuis, et virginis
Tibi dicatae moribus,
Affinitate talium
Felix virorum, macte sis
Virtute, magno pectore.
Te nostra semper gaudeas
Viro utili res publica.

ANDREAE MYLIO, ET Margarithae Rotermundae.

IUngitur claro iuveni puellae
Clara: spectatae pietatis ambo,
Inque flore aevi melioris ambo,
Ambo solamen patriae et suorum.
Ore facundo Mylius, vetustum
Exprimit lingua Latium expedita.
Ille amicus principibus fidelis,
Ille patronus studiis perennis,
Nominis fama Boreale littus
Implet, et septem meritis Triones.
Ore laudatis quoque Margaritha
Gratia tincto superat Sabinas:
Sic manu lanam tenera eleaborat,


page 451, image: s451

Coniugem ut regis superet Pheraei.
Plus tamen virtutis honore fulget,
Et verecundi specie decoris.
Angeli cingant comites, et adsint
Faustitas, concordia, pax, pudorque,
Cunctaque optatis potiora: clara
Iungitur claro iuveni puella.

TILEMANO STELLAE MAthematico, et Helenae Rotermundae.

NOn fortuitus est pius
Amor piorum coniugum,
Quos copulat iunctissimis
Caeleste numen vinculis.
Abigaelis hospitae
Iessaeus incensus fide:
Et Stella Catius Saxoni
Exarsit hospes virgine.
Se terra Stellae, et aequora,
Ac ipsa debent sidera,
Qui litteris et artibus
Montes celebrat patrios.
Ornat Rotermundam pudor,
Genus, venustas et vigor.
Quae compta non monilibus,
Sed aureis est moribus.
Dotate sponse nobili
Beatus es connubio:
Ditata sponsa coniuge


page 452, image: s452

Felix es optatissimo.
Axis quot ardet arduus
Stellis, vigetque aestas rosis,
Sperata tot vobis sacri
Vota expleat Deus thori.

CHRISTIANO SAGITtario, et Catharinae Zeunerae.

MARITUS.

BOnus maritus est datae
Custos paterque coniugis,
Illamque iudicat sui
Partem tenacem pectoris.
Non asperis conuiciis,
Sed mollibus sermonibus,
Connubiorum assuefacit
Parere sanctis legibus.
Absens tenet, praesens colit,
Amica lecti foedera,
Bonisque natos erudit
Cum litteris, tum moribus.
Seu leta lux effulserit,
Iniqua seu sors presserit:
Non ille ponit coniugis
Curam pudicae mutuam.

UXOR.

Uxor decoro sobriae,
Quae gloriatur nomine,
Colit Deum, colit virum,


page 453, image: s453

Natos alit, regit domum.
Spiras, monile, purpuram
Nihil moratur, aureum
Amat pudorem, gemmeam
Amplectitur modestiam.
Mores utri putat sibi
Legem, volens obtemperat,
Novit tegitque si qua sunt
Sui mariti crimina.
In tristibus solatium,
In prosperisque gaudium,
Adversa fert constantia,
Ornat secunda gratia.

AMBROSIO CLAVIGERO, ET Susannae Stumpelae.

IUngitur auspicio felici nupta marito,
Susanna Ambrosio Stumpela Clavigero.
Uxor nobilior gemmis, speciosior auro,
Quae studiosa Dei, quae studiosa viri.
Vir quoque divitiis melior, robustior aere,
Quisquis amat nuptam sidus, amatque Deum.
Illa suos longo numerabit in ordine natos,
Campano veluti vitis adulta solo.
Hic bona felicis numerabit plurima vitae,
Ut spolia infesto si quis ab hoste capit:
Bis vestri flagrent concordes semper amores,
Ut iunctae spirant et rosa et ambrosia.



page 454, image: s454

CASPARI EBERHARDO et Magdalenae Creucerae.

VIRTUS VIRORUM. Paulus ad Ephes. VI.

SIc bonus uxorem vera pietate maritus
Diligit, ut partem noverit esse sui.
Uxorem nam quisquis amat, se diligit ipsum:
Se dominum uxoris, seque scit esse patrem.
Non rigidi uultus, non saevi pectoris ira
Coniungunt animos, conciliantque fidem:
Sed faciles mores, et blandae gratia linguae,
Sunt duraturae vincula amicitiae.

ORNATUS MULIERUM. Petrus, I. Pet. III.

Non calamistratis incedere crinibus ornat
Uxorem, aut varia ducere syrma stola.
Nee pictae mitrae, nec torto circulus auro,
Nec tenerum claudens mollis aluta pedem.
Sed placidi mores, et criminis inscia vita,
In charumque fides obsequiumque virum,
Hic quondam priscis ornatus in Heroinis,
Extulit illarum nobile ad astra decus.

BARTHOLOMAEO CLAmorino, et Walpurgi Troezeniae.

QUi vos remotis in locis
Ignota iunxit pectora;
Is seruet uno nunc thoro


page 455, image: s455

Optati amoris foedera.
Ut Bathuelis filia
Tharae nepoti iungitur.
Sic vos beato coniuges
Vinciminor connubio.
Sponso labores praecipit,
Sponsae dolores praecinit:
Sed et labores adiuvat
Deus, et dolores mitigat.
Labor piis solamen est,
Dolorque recreatio,
In hoc Deum qui sentiunt
Adesse praesentem statu.
Hic autor est connubii,
Tutor piorum coniugum,
Vereque credentes sibi
Nullo relinquit tempore.
Vobis hic adsit, omnibus
Volens periclis liberet:
Nec vestra in eius unicum
Fides vacillet Filium.

IACOBO COLBINGERO, et Annae Smidiae.

IAcobus Annae mutuam
Dedit connubii fidem:
Non sic beantur ceteri,
Queis nullus est timor Dei.
Quam firmat ipse conditor,


page 456, image: s456

Quamque exstruit Deus domum
Vel sub levi tibicine,
Nullo movetur turbine.
Firmat sed illam, quam sacrum
Per matrimonii iugum,
Pudore fulcit coniugis,
Fide mariti sustinet.
Absint ab hac molestiae,
Lites, metus, iniuriae:
Eius columnae sint, amor
Deique, amorque proximi.

IOHANNI HIPPOCRENIO, et Ursulae Stentiae.

SEnex alumnus ut Sami,
Crotoniatis praecipit:
Sic nunc Iohannes supplicene
Vides ad aras Ursulam.
Puella demisso preces
Fundit iugales lumine:
Quae te patronum, te suae
Curae lenimen inuocat.
Hanc tu maritalis sacro
Dignare tecti limine,
Tuoque deductam thoro
Longo sub amplexu fove.
Fausto guberna numine,
Fido tuere pectore,
Quae te patronum, te suae
Curae lenimen inuocat.


page 457, image: s457

Coniunx ad aram iungitur,
Coniunx ab ara ducitur:
Inspector ante aras Deus
Est ara confidentibus.
Foedus sit illud prosperum,
Concors novum sit vinculum:
Ut illa gaudeat pio
Viro, pia tu coniuge.

SEBASTIANO FROLICHIO, et Mariae Harderiae.

AMoris auctor est Deus,
Amoris, ipse quem movet
Sui flabello numinis.
Quaeque ipse iungit, iuncta sunt,
Manentque iuncta, Caecia
Turbante nulli, pectora.
Pegnesus a Polnitio
Distat procul, sed limpidis
Iam confluunt amoribus.
Sebastiano sis favens
Deus, tuae prolixa des
Promissionis munera.
Clemens mariae sis Deus,
Noscatur inter ut bonas
Matres, celebri nomine.
Ditare res est (credite)
Deo expedita: qui pios
Gaudet beare pauperes.



page 458, image: s458

IOHANNI TETELBACHIO Theologo, et Susannae Faustae.

AGUR. Proverb. XXX. Sent. II. Omnis sermo Dei perpurgatus, clypens in se fidentibus.

QUisquis Deum audit, is quoque
Auditur a Deo: preces
Nec ille mittet irritas,
Vultum levans ad aethera.
Quisquis Deum observat fide.
Seruatur a deo: nec est
Ullum invenire, quam sidem,
Ancile aheneum magis.
Deum roganti ostenditur,
Deum colenti traditur,
Commune vetum singulis
Susanna Tetelbachio.

LAMUEL. Proverb. XXXI. Sent. XIIII. Vir mulieris fortis, clarus in populo est, cum assidet ipse terrae senioribus.

Uxor bona, alti numinis
Donum est, nec illa ulli datur
Quem non amat Deus, cui
Non sanctus adsit Spiritus.
Est pulchra fortitudine,


page 459, image: s459

Decens eboedientia,
Modestia spectabilis,
Susanna Tetelbachii.
Cui talis uxor contigit,
Ab omnibus feret decus,
Interque cives patriae
Primus sedebit nobiles.

ALEXIO HANIO, ET Annae Faustae.

UT in corona flosculi
Nectuntur omnes ordine,
Varii, salubres, nobiles
Colore, odore, germine:
Sic in puellae moribus
Piae, verecundae, probae,
Fides, pudor, modestia
Pulchro implicantur vinculo.
Ut in catenis complices
Anelli adhaerent inuicem,
Nec primus unde aut ultimus
Sumat vides originem:
Sic mens mariti, deditae
Ardore vincta uriginis,
Inde usque ab ultimo manet
Semper tenax exordio.
Annis, amore compares,
Compage vos Deus pari
Iungens, Alexi, det tui,
Sit Anna consensus thori.


page 460, image: s460

Haec vota firma sint, deu:
Tuo favore perfice,
Te sic honorent liberis
Uxorque virque mentibus.

AEGIDIO MORCHIO IUreconsulto, et Magdalenae Sulciae.

TUos amores Aegidi
Blandos, pudicos, cereos,
Non Aegis ulla vertat in
Toruos, proteruos, saxeos.
Ut diligit Christus pian:
Aeterno amore Ecclesiam:
Sic curet ut corpus suum
Dulcem maritus coniugem.
Ut pendet a Christo piae
Inuicta spes Ecclesiae:
Sic a mariti brachiis
Amor fidesque coniugis.
Haec sancta pangens foedera
Deus, probans haec munera,
Labem tegit, prolem inserit
Suo tenellam coetui.
Vestris hic adsit gaudiis,
Favente prosper numine.
Nanque esse praesens cui negat,
Est Lydus in meridie.



page 461, image: s461

ABRAHAMO FUSIO, ET Annae Hausmanae.

Psal. CXII. Generationi rectorum benedicetur.

FElix Ulyssis lectus est
Propter pudorem coniugis:
Felix et Admeti thorus
Uxoris ob miram fidem.
Sed ille deamans anum
Tetendit arcum: naeniam
Hic consecravit mortuae.
At Fusii recens mei
Felicior multo est thorus:
In quo fides, in quo pudor
Florens et aetas virginis,
Nec arma sunt aut naeniae.
Sit gaudiorum conditor
Abrame gaudiis tuis
Praesens, et illa singulis
Tibi diebus augeat.
In Fusii viget domo
Doctrina, candor, sanctitas:
In patre quae tuo omnibus
Et fratre clarent seculis.
Non illi opes malas suis
Liquere, mundi somnia:
Sed plangit illum Ecclesia,
Et maeret hunc Respublica,


page 462, image: s462

Sit ille supremi patris
Amor perennis, lectulo
Tuo Anna praesto, nutriens
Amorem amoris fomite.
Hausmana gens est nobilis
Virtute, dignitatibus,
Viroque, cui unum nostra vix
Parem tulere tempora.
Quantum est decus tibi ac tuis
Puella, transferri e pia
Domo in piam: mox a Deo
Pios habere liberos?

LAURENTIO STROERO, et Annae Neuberae

DEus superbis hostis est,
Est hostis impuris Deus:
Nam mitis atque casta mens
Quod mite castumque est, probat.
Obtemperans ergo Deo
Laurentius, superbiae
Se monstrat hostem, se Dei
Verum esse cultorem sui.
Et Anna flagrans ignibus
Dati mariti fervidis,
Lasciva vitae gaudia
Sacro instituto reprobat.
Ergo piis his coniugum
Adsis duorum vinculis:


page 463, image: s463

Tu qui superbis hostis es,
Et hostis impuris Deus.

GABRIELI THOLAE ET Annae Haniae.

INclusus auro fulgidus
Velut pyropus emicat,
Accendit et noctis vagas
Claro tenebras luminet
Vidisti in Adriatica
Qualem urbe, Thola quae tuae
Regina Brixiae imperat:
Sic iuncta formae virginis
Lux enitet modestiae,
Decusque famamque omnibus
Apponit actionibus:
Qualem Deus iunxit tuo,
In Albis urbe principe,
Amice Thola lectulo.
Est erudita vox mei,
Est artifex Tholae manus,
Claris viris, et inclito
Probata Saxonum ducit
Sed ulla vox, nullae manus
Ei dicatae virginis
Laudem expriment modestiae.
Nox stellis illa clarior
Futura, qua tu Gabriel
Tuum pyropum dulcibus


page 464, image: s464

Tenebis Annam amplexibus.
Beata sint vobis diu,
Quae coepta sunt bono omine.
Boni cubilis gaudia.

IACOBI LOSII PLACENtini, et Margarithae Tholae Brixianae.

NIl Musica festivius,
Amore nil iucundius:
Delectat omnes Musica,
Amorque frangit pectora.
Taurominensem cantibus
Sami senex emolliit,
Et margaritha te suo
Losi lepore vinciit.
Tu Musicae Losi decus,
Tuaeque laus Placentiae,
Flores in aula Saxonum
Ducis, secundus nemini:
Ornatque te tuus socer
Palma Benedictus duplici,
Mutae poesis artifex,
Princeps sonorae Musicae.
Ut convenit chelys lyrae,
Sambuca Magidi, sonis
Claris remissi ut concinunt,
Modisque Lydi Doricis:
Sic inter vos et mutua


page 465, image: s465

Consentiant concordia
Mentes, amores, et ioci,
Connubiorum vincula.

WOLFGANGO LEOPOLdo, et Angelae Beiniae.

ARANEA.

LAboris auctorem Deus
Illa artifex aranea,
Suis tenellis cassibus
Probat: tenebras ad nigras,
Seu solis ad facem aurei,
Cum de fenestra vel trabe
Operosa nectit retia.
Nil retia illa, nil labor
Prodest, nec ipsi aut alteri.
Laboris est autor Deus,
Hanc ante nobis lumina
Domi locans imaginem,
Nostri admonet nos muneris.
Non ille te Wolfgange vult
Maritum inertem vivere:
Non ille te vult Angela
Esse otiosam coniugem.

FORMICA.

Formica parua industriae
Exemplar haud ignobilis,
Gaudere monstrat asperis
Ipsum Deum laboribus.
Terens frequentem semitam,


page 466, image: s466

Frumenti aceruos exstruit,
Tenuia saxis imprimens
Horrentibus vestigia:
Per integros fervens dies,
Urgere pertinax onus,
Invicta duris cedere,
Noctes serenas adicit.
At impedita ab imbribus
Curat domi, vallum struit,
Orasque rodens stirpium
Spem messis aufert noxiae,
Sibi laborans, et suis
Parcens avara parvulis,
Matrem bonam, atque heram domus
Vigili instruit solertia.
Sic et tuis usque Angela
Formica sis in aedibus,
Studio augeas ut patrias,
Cura maritales opes.

APIS.

Labore Apis res efficis
Miraculosa maximas,
Et signa providentiae
Dei exhibet mortalibus,
Centro, pietate, viribus,
Operosa, casta, sedula,
Coercet, odit, corrigit
Furtum, libidinem, ocium,
Regi fidelis obsequi,


page 467, image: s467

Servire et optimatibus,
Iniuncta alacris perficit
Omni absque lite munera.
Nullo loco, nullo datum
Opus remittit tempore,
Anus fovet, paruas alit,
Suas et aequales iuvat.
Nec utilis soli sibi
Est, aut suis Quiritibus:
Eius fruuntur dulcibus
Homines, Dii, laboribus,
Wolfgange sis scholae tuae,
Et patriae nunc alteri
Apis, bonorum proferens
Morumque et artium bonam
In secla longa copiam.

PETRO GLASERO, et Sarae Olsnerae.

PRAECEPTA CONNVBIALIA e Phocylide.

NE maneas caelebs, sed debita munera redde
Naturae, claudas ne triste inglorius aevum.
Nam velut es genitus, generis quoque semina seruae,
Dilige iucundam sociam vitaeque thorique.
Namque quid est melius, vel vita suavius omni,
Quam si sponte viro prudens obtemperat uxor,
Uxoremque colit placidus sine lite maritus?
Connubio ne iunge malam: quia nulla voluptas,


page 468, image: s468

Uxori ob magnae famulari praemia dotis:
Magnanimos inquiris equos, catulumque ferocem,
Et cervice alte gestantes cornua tauros,
Uxoris nulla est aut ultima cura pudicae.
Nubere nulla viro credit sibi femina turpe,
Dummodo sit dives nummorum, dives et agri.

DE EDUCATIONE LIBEROrum. Ex eodem.

In genitos ne sit facies truculenta parentum,
Sed miti tristis gravitas condita lepore.
Peccantem natum monitis obiurget amicis
Mater: si dictis eius non commodet aurem,
A senibus, tota vel castigetur ab urbe.
Nec calamistrati puero sint fronte capilli,
Vertice neve maris sinuosos necte corymbos.
Forma viros neglecta decet, sed culta puellas.
Custodi teneros puerinon segniter annos,
Virginis et serva bene clausis limina portis:
Nec patere ante domum det se prius ipsa videndam,
Quam petat optati veneranda cubilia sponsi.
Non levis est faciem laudatam cura tueri.

IOHANNI GLYCIO ET Catharinae Misnerae.

Siracides cap. XXVI. Sent. I. Vir bonae mulieris, beatus est: numerus annorum eius duplicabitur.

ILle ter felix, quater et beatus,
Cui thori consors, socia actionum,


page 469, image: s469

Moribus pulchris datur, et pudoris
Laude venusta.
Ille non ullo minuetur aevo,
Sed suae aetatis duplicabit annos,
Atque fortunam feret irretortus
Semper utramque.
Sit tibi talis Catharina coniunx,
Cuius in dulci gremio quiescens,
Senties incommoda nulla morum,
Nulla laborum.

Siracides cap. XXVI. Sent. II. Mulier industria oblectat virum suum, et annos eius cum pace traducit.

Uxor optati columen mariti,
Tristis oblectatio blanda vitae.
Quae colit, nulli temeranda, sacrae
Foedera taedae.
Uxor extendit iuvenile tempus,
Temperat quosuis animi dolores,
Quae domum curat, domus omnis et quam
Sancta veretur.
Mente Iohanni placitura tali,
Non tibi aut illi deerit levamen,
Non amor vestro est fugiturus ullo,
Tempore lecto.

ANDREAE ALENPECIO et Annae Smidiae.



page 470, image: s470

VEstris adest praesens Deus
Andrea et Anna gaudiis,
Qui caritatis mutuo
Vos copulavit vinculo.
Vestris erit praesens Deus
In posterum complexibus,
Discordia si mutuum
Non ruperitis vinculum.
Libido Spartam perdidit,
Libido Troiam diruit:
Nihil proteruum aut impium
Deus tuetur et iuvat.
Atque connubialibus,
Quos ipse sanciit, thoris
Adest, suoque coniuges
Pios respectat numine.
Opus Dei nunc noscite,
Opem Dei nunc posite.
Pax, gaudium, concordia
Coniuncta firmet pectora.
Sic videbitis thori
Iucunda vestri pignora:
Sic sic nitebunt aurea
Andreae et Annae tempora.

IACOBO SCHADIO MEdico, et Ursulae Keilhamerae.

VIro erudito, in ardua
Arte, et polito moribus


page 471, image: s471

Puella blanda et elegans
Forma ac pudore, numinis
Pace et favore traditur.
Arridet illis gaudiis
Caeli serenum, quae Deus
Permisit auctor, quae Deo
Volente melle plena sunt,
Et felle foecundissima.
Sed fellis id quod incidit
Tenax fides, et tollerans
Pectus piorum mitigat:
Et melle laesis saepe sunt
Iucundiora sensibus.
Ut turtur et ciconia
Prolem, parentes, comparent,
Miris amant effectibus:
Sic vestra crescat in dies
Fides amica singulos.
Ut vitis ulmum brachiis,
Smilax, et helcine, atque helix,
Saepesque murosque implicant:
Sic usque et usque amplexibus
Ludatis in concordibus.
Ut maltha iungit marmora,
Ut colla saxa: glutinum
Sic gratiae ferruminet,
Et te Iacobum Schadium
Et te Ursulam Keilhameram.



page 472, image: s472

NICOLAO KEILHAMERO et Mariae Crucigerae.

VITIS.

VItis tua orta noblili
Bonae arboris de palmite,
Nunquam carebit fertili
Propaginis dulcedine.
Vallabit illa floridis
Mense decorem pampinis,
Implebit illa pinguibus
Mustis profundas serias.
Han ipse mandat carpere,
Et annuatim condere,
Monstrator, auctor, conditor
Deus feracis vineae.

LABRUSCA.

Labrusca caelebs, horrida,
Claustris inaccessa inuiis,
Deo repugnat, impiis
Damnata voti legibus.
Pulchram ligans Keilhamere
Crucigeram complexibus,
Puras benignum credito
Deum fovere flammulas.
Quem sentit innocens adhuc
Adamus omnis criminis,
Non est amor Dei prior,
Antiquiorve coniugis.



page 473, image: s473

AUGUSTO HERCEBERgio, et Magdalenae Mutiae.

FICUS.

FOecunda ficus, fructibus
Est nota de dulcissimis:
Suae arbori pulchrum decus,
Suoque cultori cibus,
Aluo bona et pulmonibus
Lactente ruma carpitur.
Connubii fructus quoque
Ferax, salubris, melleus,
Ornat domos, et civibus
Replet bonis rempublicam.
Auguste posteri tui
Bene educati, moribus
Et literis, olim tuam
Honore tollant patriam.

MARUSCA.

Marusca agris degener,
Horrens, inersque, nascitur
Tantum focis et ignibus.
Ludit viatoris famem,
Fallit coloni gratiam.
Sic qui colunt recessibus
Sartaginem ollamque abditis,
Nigro et cucullis horridi:
Vetant thoros, vitans domos,


page 474, image: s474

Hostes Dei, hostes publici.
Tu Magdalena coniugem
Colens, et edens liberos:
Simul colis Deum, simul
Locupletas prosapiam.

IOANNI ROSIANO ET Rosinae Heuslerae. ROSAE.

NIhil roseto pulchrius,
In quo rubrae cum candidis,
Cum Tusculis Alabandicae
Miscentur inuicem rosae.
Quas aura missa a vespere,
Vento feraci cum fovet,
Spirans per hortos et nemus,
Odor suavis funditur.
Nunc cum rosis iunctae rosae
Uno seruntur hortulo,
Haerentque candidis rubrae
Uno locatae lectulo.
Quam nunc Rosianus optime
Suae Rosinae convenit,
Amore iuncta nomina,
Et iuncta fatis pectora.
Rosis coronemus caput,
Quis flos caducus et brevis:
Nostri simul fugatia
Aevi putemus tempora.


page 475, image: s475

Spargamus in templo rosas,
Laeto sonemus carmine:
Grato piorum nam preces
Penetrant odore sidera.
Ornemus et rosis thorum,
Sacris dicatum gaudiis:
Sunt castitas, amor, fides
Apti colores coniugum.
Vobis beato hoc nomine,
Beatioris omine
Adsit Deus, qui mentibus
Ignes pudicos indidit.

PAULO PAPAE, ET Odiliae Pflugerae. ROSA VERNA.

HOc delicato Cypriae
De flore sertum, candida
Textum rosa, dulcis tui est
Imago matrimonii.
Brevis voluptas omnis est,
Caduca forma, aetas fugax:
Ut mane decerpta est rosa,
Quae languet ante vesperam.
Amittit at rosa ut suam
Brevi iuventam, eam tamen
Seruat potestatem, efficax
Ut sit medela corpori:
Maritus acer, sedulus,


page 476, image: s476

Uxor pudica, oboediens,
Nullius aegritudinis
Mutant amorem incommodo.
Languentis est gratus rosae
Adhuc odor: nec desinit
Quamuis malis exercitus
Amor bonorum coniugum.
Iucunditate perpeti
Te Paule, teque Odilia
Delectet, ut rosae decus,
Virtus, fides, integritas.

TOBIAE MOSTELIO, ET Elizabethae Trostiae. LILIUM AESTIVUM.

AEstate prima lilium
Pictos quod ornat hortulos,
Iunonia mamma satum,
Candore floret lacteo,
Et halitum iactat procul,
Tum grata delectatio est
Odoris acrimonia.
Aetate firma firmior
Praecordiis amor calet:
Quem non Cupido, non Venus,
Bonis piorum in mentibus:
Sed ipse promovet Deus,
Levatque, praeter incidit
Spem quidquid aestuosius.


page 477, image: s477

Mostelii est flagrans amor,
Amorque feruens Trostiae,
Fructusque spirantes feret
Et candidos Ecclesiae:
Cum grata taedae pignora
Ambo videbunt, et Dei
Cultum tenellis inserent.

IOHANNI HENRICO, ET Ursulae Gigantidi. NARCISSUS AUTUMNALIS.

NOn usitato ceteris
Narcissus herbis tempore
Comat, rubente purpura,
Serum nihil, verum quod est
Usu atque pulchritudine.
Nec ullus est amor suo
Qui flore non amabilis,
Cultuque iucundissimus,
Modo a Deo profectus est,
Et cum Deo inchoatus est.
Ducis gigantis filiam,
Vatis boni atque nobilis,
Henrice, quae mores patris
Mites, pudicos, aureos
In filiis tibi exprimet.
Nempe elocat natam pater,
Dulcemque mater filium,
Post se relinquant ut sacrae


page 478, image: s478

Partum beatum Ecclesiae,
Summoque cultores Deo.
Ut sera tandem secula
Cernant in abnepotibus
Aut in sobrinis, gloriam
Gentis Deique crescere,
Cum laude, honore Ecclesiae.

NICOLAO HANIO ET Evae Faustae. VERATRUM HIEMALE.

CUrat Melampus Proetidas
Bruto furore percitas,
Plantae medela nobilis
Brumae virentis tempore.
Amor procax, insania est.
Communis ipsis bestiis:
Absumpta quem sanant sacre
Veratra matrimonii.
Tu Nicolae dum fugis
Vitanda, amores improbos,
Uni puellae dedicas
Aevi integrum florem tui.
Nunc Eua in amplexus tibi
Christo ligante traditur:
Quae patre Fausto moribus
Imbuta spectatissimis.
Non oscen argutus parit
Oestrum furens: et uberi


page 479, image: s479

A patre matreque optima
Raro proterui prodeunt
Nobis modestas filias,
Das Fauste, matres fertiles,
Obtemperantes coniuges,
Fidasque custodes domus.
Faxit deus, ne umquam tibi
Nobisque, vera gaudia
Desint nepotes, qui Deum
Laudent, honorent, invocent [correction of the transcriber; in the print inuoeent].

IOHANNI MORTICIO ET Veronicae Medlerae.

MOrticio Veronicam
Viro pio, nuptam piam
Iungis Deus: sis foederi
Praesens tuo, sis pronubus
Viri pii, nuptae piae.
Ecclesia Morticius
Te Sunderhusia docet
Exemplo, et ore, et morbus.
Ecclesia Numburgica,
Veronicae docuit pater
Fide, gravitate, pectore.
Suis reliquit posteris
Medlerus, id quod linquere
Piis suetum est: optimum
Nomen, sed haud magnas opes,
Natas reliquit, moribus


page 480, image: s480

Pulchras, pudore nobiles,
Integritate divites:
Viris locatas optimis
Et eruditis, qui suum
Socerum sequuntur, et sacris
Templis docentes imperant.
Nil regna Cyri, nil Midae
Montes greges've Tantali.
Habere praesentem Deum,
Dei faventes Angelos,
Vincit potentum copias,
Domum Neronis auream.
Panis satians, non obruens
Purum salinum, fontium
Aquae salubres: Persicis
Coenis, culullis grandibus
Sunt praeferenda divitum.
Vivas Iohannes cum tuae
Uxore felix, in sacro
Constans, fidelis munere.
Medlera vivas cum tuo
Valens, beata, coniuge:
Sit plena vobis urnula,
Capaxque guttus, et mero
Aquale abundet Biblino,
Iungat Deus, seruet Deus
Viro pio, nuptam piam
Morticio Veronicam.



page 481, image: s481

IACOBO PRESCHERO, et Evae Steniae. storgai\ tw=n suzu/gwn.

NOn aspis absque compare
Prorepit ex antro; malum
Inter venena maximum:
Ut laesa forsan altera
Si sit, secum trahat tamen
Mortis superbam vindicem.
Nunquam relinquit comparem
Illa auspicata nuptiis
Cornix, vetustis moribus
Cantata cum Thalassio,
Quae morte functo compare
Servat pudicum nidulum.
Iacobe te decet bonam
Amare semper coniugem:
Euaeque, sicut proprii
Habere curam corporis,
Cum qua quietum transigas
Alter Philemon seculum.
Teque Eua par est optimo
Parere submisse viro,
Tuumque Iacobum intimis
Semper vereri affectibus,
Longos ut instar Baucidis
Laudata in annos floreas.
Pulchrum est favore mutuo


page 482, image: s482

Iunctos teneri coniuges,
Multiplicique tempore
Pari iugari vinculo,
Ab altero nec alterum
Rebus molestis deseri.

FELICI ZIMMERMANO et Sibyllae Mathesiae. storgai\ tw=n fusa/ntwn.

NOn maior ullus est amor,
Parentum amore: baiulat
Foetum ursa deformem, suum
Tum glaucus ore devorat,
Et ore partum reicit.
Panthera raptorem insequens
Fatigat, et delphin volens
In rete cum prole insilit.
Qui non amat suos, feris
Est bestiis immanior.
Qualis Medea viscerum
Atrox suorum carnifex.
Romana qualis Pontia
Livore vincens viperam:
Quarum a nefandis dexteris
Sol ipse uultum condidit.
Sed monstrat affectum pium
Pater pius, qui filiae
Piae maritum destinat
Pium, iubetque ambos Dei
Nato potentis fidere.


page 483, image: s483

Visurus ipse protinus
Stirpem piam, quae caelica
Possessione gaudeat.
Felix eo ipso nomine
Tu sponse, cuius in thorum
Sanguis boni Mathesii,
Coniux Sibylla traditur.
Huic vos vicissim iam seni
Amorem, honorem, gaudium
Quibus potestis, viribus,
Fide, pietate ostendite.
Altoribus nati valent
Nunquam vices reponere,
Nunquam socero dignas gener
Grates fideli reddere,
Ut ille vitam, ut iste opes
Profundat: at qui munera
Agnoscit illorum memor,
Partem bonam iam rettulit.

ADAMO GRYPHIO ET MAriae Kirchbachiae. storgai\ tw=n suzu/gwn.

O Ter beati liberi,
Suos parentes qui colunt,
Et absque consensu nihil
Audent eorum: qui senes
Fovent, honorant, nutriunt:
Instar palumbi lectulum


page 484, image: s484

Parant, et ut ciconia
Tergoque et alis sustinent.
O dulce naturae decus,
Sacrum genus volucrium.
Fert patrem Agave, viribus
Exhaustum, et Aeneas rapit
Suum e Pelasgis ignibus.
Natique Cydippen duo
Iugum trahentes devehunt.
Gryphi patris qui cultor es,
Matrisque tu Kirchbachia,
Sperate quae Deus bonis
Promittit, et vestros bene
Rursum educate liberos.
Qui vos amoris mutui
Pari ligavit vinculo,
Vestrae domus et lectuli,
Mensaeque custos fidus est,
Totius et vitae arbiter.

IOANNI OPORINO, ET Elisabethae Holdzachiae.

DEus laboribus bona
Si vendit, Alcides minor
Felicitate Oporino:
Laboribus si sunt pia,
(Ut sunt) parata praemia,
Debentur ampla Oporino.
Fert vertice urnam Paeonis,


page 485, image: s485

Natum sinu, colum manu,
Equumque ducit brachio:
Par una multis femina.
At nemo Oporini potest
Magnos labores dicere,
Doctis et elegantibus
Quos ille procudit libris.
Scribit typis, scribit mann,
Emendat arte, et ingeni
Coarctat ampla viribus,
Et arcta doctus ampliat,
Undante ditans copia
Graios, Latinos, Barbaros.
Pro tot bonis illi Deus
Donat pudicam coniugem,
Matrem feracem, ut in suis
Supersit ille liberis.
Quam saepe quod viro negat.
Seni rependit Conditor?
Quae seravenit gratia,
Venit lucrosa gaudio.
Tu nunc ferere Elizabeth
Veris mariti laudibus,
Quamuis abundas patriis:
Hic magnus arte Hippocratis
Ad urbium Rheni decus
Urbem, paravit gloriam:
Ille orbis omnes per plagas,
Notus celebri nomine,
Clarus labore nobili.


page 486, image: s486

Tali viro, tali patre
Beata, digna moribus
Vivas patris, vivas viri.
Nunc verba tempus dicere
Novo ominata lectulo,
Vestris precari quae piis
Precanda sunt laboribus.
Quot poma et uvas fertilis
Autumnus hortis, montibus
Effert: tot accidant piae
Optata vitae gaudia.
Punctis arantur quot typi,
Librique constant litteris:
Tot fructuoso caelitus
Dentur labori praemia.
Magnum est periculo suo,
Suis iuvare sumptibus,
Res utiles et arduas.
Dignum viris est optimis
Novisse tali gratiam,
Vicem referre debitam.
Qui sentit aut facit secus,
Inscitus est et barbarus.

BARTOLOMAEO LOSANO Iuriscons. et Magdalenae Freidingerae.

NOn casus est fortunaque
Flagrare honestis ignibus,
Nec est protervia aut furor


page 487, image: s487

Ambire visam virginem.
Haec est patris Dei pia
Laudanda providentia,
Qua prospicit, corda ut duo
Degant in uno corpore:
Qua iussit, ut par dispari
Sexu iugale viveret.
O semper infelix homo,
Qui vitat istam copulam,
Per quam manet nostrum genue,
Per quam replentur sidera.
Losane clarae virginis
Te cepit ardor, optimi
Pudica patris filia,
Qui Saxonum sollers diu
Secreta novit principum,
Vir cognitus prudentia,
Virtute, moribus, fide.
Et tu viri Freidingera
Docti dicata amplexibus,
Qui patre natus optimo,
Et dignitate, et litteris,
Auget paternam gloriam,
Et fungitur in re publica
Magno disertus munere.
Quicquid parentibus piis,
Quicquid maritis integris,
Optare convenit, thoro
Vestro opto, vestris gaudiis.
Caelum benignum, secula


page 488, image: s488

Pacis, faventem principem,
Opes honestas, liberos
Eonos, senectam floridam,
Rerum affluentem copiam.
Haec vota fiant ut rata
Te Christe, cuius omnia
manant potente de manu,
Qui coniugum fautor bonus
Laudare, tu Christe effice.

WOLFGANGO HAUSmano, et Rosinae Graviae.

ROsina Vuolfgango datur,
Quam quilibet optaret suo
Sponsam pudicam filio:
Quam quaelibet optaret suae
Nurum integram prosapiae.
Quae patre Gravio, Wellerae
Quae matre nata, originis
Felix abundat laudibus,
Sive arma spectes, seu decus
Mentis, vel ingenii bona,
Fortes viros, claros viros,
Et sanctitate cognitos,
In gente utraque repperis.
Pulchrum est, bonis iungi bonos:
Et pulchrius, recte ingredi
Spectata per vestigia:
Pulcherrimum sed, addere
Laudes parentum laudibus.


page 489, image: s489

Vobis, celebres coniuges,
Opto pietatem, qua Deum
Imis colatis cordibus.
Sic vos sequentur caetera
Optanda: sic vestram domum,
Opes, agros, vitam, thorum,
Nullis movenda machinis,
Deus potenter fulciet.
Tuo Rosina sic sinu
Ludent pares parentibus
Pudore clarae filiae:
Wolfgange mensam sic tuam
Cingent pares maioribus
Virtute clari filii.

HENRICO SCHIRNERO et Iudithae Dasipodiae.

IN nuptiis Boeotiis,
Cadmi potentis regia,
Quondam affuisse caelites,
Narrant politae fabulae:
Et Hippocrenes numina
Lusisse chordis, quo foret
Genus satu mortalium.
Assedit hospes paupere
Casa Canaei, filius
Dei, ministris Angelis,
Primo inclitus miraculo,
Cum iussit undas nectare
Liquere vini, et hydrias


page 490, image: s490

Mero replevit saxeas.
Ubique praesens est Deus,
Regum nec aulas deserit.
Nec tecta parua despicit.
Gaudet thoris iugalibus,
Mortale propagat genus,
Et nutrit omne, quid quid est
Apto benignus tempore.
Hunc tu invocas, hunc tu colis,
Tali fide, talique spe
Henrice, nec secus tua est
Affecta sponsa Iuditha.
O par amicorum sacrum,
Iunctum a Deo, placens Deo,
Deique pendens numine.
Ite ite, templa nunc patent,
Aras tenete supplices,
Mentes manusque iungite,
Promissaque alto a numine
Bona, et labores, et crucem,
Curae et levamen asperae.
Audite, ferte, credite.
O vos beatos, si Deo
Perstatis usque sidere,
Is seruat, evehit pios,
Modisque honorat plurimis.
Tam nemo factus est senex,
Ullis egere commodis
Stirpem pii qui viderit.



page 491, image: s491

PETRO BUCHERO, ET Annae Badhornae.

PATIENTIA.

VItae decus, morum decus
Est pulchra tollerantia:
Haec una virtus efficit
Viros maritum ut femina.
Petro Buchero nil deest
Virtutis, ad praestantiam.
Sublime qua nomen viri
Est consecutus integri:
Cui tollerans et providae
Dat mens honores atque opes.
Dignus Badhorni qui gener,
Et consulis dignissimi
Virique praeclarissimi.
Quem multa tollerantia
Servavit oris Italis,
Illique maximam solo
Tulit paterno gloriam.
Sit faustus ambobus dies
Tibi Badhorno et filiae,
Tibi Buchero et coniugi,
Qui corda vestra vinciit
Connubiali vinculo,
Haec sospitet vobis Deus
Non finienda gaudia.

CHARITAS.

Sincera non est caritas
Amare quando desinit,


page 492, image: s492

Quantumque ab hac recesseris,
Tantum recedis a Deo:
Qui caritatem cordibus
Patrum, maritorum inserit.
Decus parentis optimae,
Pulcherrimaeque feminae,
Castissimaeque coniugis
Annae, Anna digna filia:
Cui Rotha avus, Badhornus est
Pater, Bucherus sponsus est.
Si matris exemplum piae
Sequeris, et clari patris,
Sponsique honorati viri:
Te nulla amari dignior,
Te nulla fortunatior,
Sit ista lux felix tibi,
Tuoque sponso, quae seni
Luxit patri optatissima:
Ut ille de thoro tuo
Cernens nepotes gestiet?
Cernat quod ut feliciter,
Parens Deus rerum effice.

POEMATUM G. FABRICII TOMI PRIMI FINIS.