17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

BASILEAE EX OFFIcina Ioannis Oporini, Anno Salutis partae M. D. XLVII. Mense Martio.


image: s0559

Dramatum Sacrorum, ex veteri testamento desumptorum tomus secundus.


image: s0560


page 3, image: s0561

PRAECLARAE INDOLIS PVERO LUDOVICO HOsero, sibi carissimo, Xystus Betuleius Augustanus S. D.

A Vita virtus, Ludovice candide,
Quae multo retro tempore
Incivitate nostra floruit virens,
In te relucet vivida.
Proavus, avusque sceptra Rei publicae
Gessere cum prudentia,
Cum gloria, suis perchari civibus,
Meriti de quovis optime.
Hosera gens est nobilis virtutibus,
Et aequitate dextera.
Haec ornamenta sunt multo clarissimam
Multisque splendent saeculis,
Ad posteros transmissa magnis laudibus,
Et splendida cum gloria.
Istius es virtutis haeres maximae,
His dignus et natalibus.
Fuerit tuum videre, ut his respondeas,
Neu sis iners, aut degener.
Deus tibi bonus praeclara munera
Mentis dedit, atque indolis.
Documenta sunt virtutis in hoc dramate,
Civilis et prudentiae.
Hinc disce avitis ingredi vestigiis,


page 4, image: s0562

Hoc nostra vult dicatio.
Quae pignus esto amoris integerrimi,
Quo te domi complectimur.

PERSONAE

Dramatis.
Rex Solomon Sadocus sacerdos
Iosaphat cancellarius Zabuthus regis socius
Azarias aulicus Chirami regis Tyri
Achisar praefectus aulae, legatus
sive Atriensis Regina Sabea
Tecnophile meretrix Eunuchus reginae
Tecnophone meretrix Marcolphus
Praeco Satelles.


page 5, image: s0563

SAPIENTIA SOLOMONIS, DRAMA COMICO-tragicum, Xysto Betuleio Augustano auctore.

PROLOGUS.

SCripsere multi multa passim principis
Regisue de iusti bonique munere:
Faciunt probe quidem. nam nil salubrius
Mortalium rebus, quam si princeps siet
Ornatus aequitate, cum prudentia.
Probe docent, qui vinclo non solubili
Partes honesti inter sese revinciunt.
Non iustus est quisquam, ni prudens is siet,
Fortis, modestus: sic prudens nemo tibi,
Sapiensue, ni iustus, fortis, modestus hic
Idem sit. Atque sic in orbem complices
Faciunt honestum principem in Republica.
Sed ni pius sit, et sinceris cultibus,
Pura fide, nec non addicto pectore
Summum Deum colat, fit mera vanitas:
Sterilisque virtus, quae non veri tincta sit
Cultu Dei. Quapropter haec parentibus
Sit prima cura, ut a primis cunabulis
Natos suos magistris tradant optimis,


page 6, image: s0564

Vereque doctis, et Christum sapientibus.
Sed finis his studiorum sit Res publica.
Si natus est, non natus est (credas) tibi,
Sibive tam, quam singulis quibuslibet,
In civitate in universum civibus.
Ut si Deus volet, vel ad munus suae
Ecclesiae, vel ad rem forte publicam
Ipsum vocare, sit is instructus, ut queat
Pro dignitate hoc officio perfungier.
Hoc rectius non ex aliis perdiscitur,
Quam vel sacris, vel non profanis, credito,
Libris. In his est exemplorum copia,
Cuiusmodi vobis acturi nunc sumus,
Ex tertio Regum, Sapientiae piae
Solomonis id, quod vos nunc hic spectabitis.
Favete linguis. Summam paucis dicito.

ARGUMENTUM.

In urbe sacra Rex Davidis filius
Solomon pius, sapiens, cordatus, dives est,
Potensque: cui votum Deus volens dedit.
Optavit is sapientiam, sceptris suis
Idoneam. Voti compos fit Rex statim.
Sapientiam sortitur summam, qua regit.
Dicitque ius longe suis dexterrime.
Mulieribus duabus lis gravissima est,
De filio superstite atque mortuo:
Simulatione expiscatur, quae mortui
Sit mater aut viventis, isthaec ordine.


page 7, image: s0565

Hiram Tyri rex postquam factus certior
De regis unctione, misit ilico
Ad civitatem sanctam oratores suos.
Solomon petit cedros, Tyrius morem gerit,
Surgitque opus templi. Sabaea ventitat
Regina, ut audiat regis sapientiam.
Intelligetis rem cunctam, quem admodum
Peracta sit, sacro et pio isto dramate.

CHORUS, EX CAP. proverbiorum VIII. Sub persona Sapientiae.

Ode tricolos tristrophos, sicut illa Prudentiana, Per quinquennia iam decem.

SIc fatur sapientia,
Celsa vociferans vertice sic tonat,
Et voces foribus grandiloquas dat venerabilis:
Exaudite meam viri
Vocem, et vos pueri, queis sapientia
Non in corde suo est, non animis ullus inest vigor.
Sunt quaecumque loquar bona,
Non est in labiis certe aliud meis,
Quam verum: impietas est procul a gutture noxia.
Sermo iustitiam meus
Optatam sapit, haud est dolus in meis
Perversus labiis, dogmata non falsa meis logis.
Doctrinam accipite hanc meam,
Aurum quae rutilum, quae superat suo
Argentum pretio, quae superat largifluas opes.


page 8, image: s0566

ACTUS PRIMI,

SCENA I. Duo aulici mirantur regis Solomonis sapientiam et divitias.

Achisar praefectus aulae, sive
atriensis. Satelles.
COmpluribus videtur haec ad gloriam,
Laudemque sola et vera commendatio,
Quae bellicis ex rebus evenit viris,
Forti manu praestantibus. quod contigit
Prae ceteris Regis patri, qui gloria
Superavit ipsum Saulem. sic quam plurimi ex
Maioribus nostris. Sed en hoc tempore
Rex noster successor sceptri patrii,
Tantam sibi paravit gloriam et fidem,
Quantam prioribus non quisquam saeculis,
Non rebus id gestis, non fortitudine,
Opinione sed quadam prudentiae,
Qua pollet annis hic iuvenilibus qui dem.
Accedit aequitas dextra prudentiae,
Quaedam pia et morum gravis modestia.
Maturitas est rara: sed serenitas
Vultas amabilis invitat omnium
Mentes, rapitque eas certe violentia
Quadam sua, ut mirentur ipsi plurimum
Virtutis ipsius tantam praestantiam.
Ex arce sed Satelles en celerrime
Descendit. SA. Inveniendus est avae mihi


page 9, image: s0567

Praeses. Sed istic ambulat, ni luminum
Me fallit hebetudo: sed certe ipsus est.
AC. Me vult, et haud dubie me accersit nuntius
A rege missus. En accedit. SA. Regiae
Iussu voco te Maiestatis, splendide
Vir, magna sunt apud regem negotia.
AC. Quid nam? quid est? quid Rex molitur inclitus?
SA. Epulum sacrum instituit quam splendidissime,
Ad hoc tua utetur nimirum industria.
AC. Sed tempus hinc ad aulam me nunc avocat.

SCENA II.

Iosaphat. Azarias.

EN Azarias, en Regi carissimus,
Meusque amicus singularis: quid precor,
Ecquid deambulans hic tanta gaudia
Et voce clara, et gestibus laetissimis
Effundit? Atqui accedam, et haec intelligam.
Hem frater atque amice mi carissime,
Quid istud est quod gestis, oro, gaudiis
Tantis? quid est, rogo dic. AZ. Nihil est promptius,
Tuto mihi credas, quam cum bono viro,
Qualem diu atque saepe iam te comperi,
Conferre de rebus, statuque publico.
IO. Nemo bonus, nisi summus atque maximus
Deus. interim delector et ipse talibus
Sermonibus de bono, honesto, et inclitis
Sum mi Dei sacrati saepe legibus.
AZ. Quid arbitraris quaeso, an fatis aemulis,


page 10, image: s0568

An ordini rerum, vicibusue temporum,
An providentiae divinae regium
Tribuis statum florentem? dic precor mihi
Sententiam tuam, quam semper plurimi
Feci. IO. Deum testor, dum temporum vices
Mecum revoluo, dumque expendo singula
Exactius, Divina providentia
Fieri, regique cor regis Dei manu.
AZ. Dubio procul, Hebraea nunc monarchia
Quidam typus futuri exsistit temporis.
IO. Sic censeo. AZ. Gentes habent paroemiam,
Veram quidem nimis, sed isto tempore
Falsam tamen. IO. Quod nam, quale est? dic obsecro.
AZ. Necesse principem nasci, sive fatuum.
Sed rege nostro nil habet sapientius
Hic orbis, atque praesens nostrum saeculum.
IO. Ergo licet, imo decet nos gratias
Semper Deo, laudemque largam dicere.
AZ. Sed ecce Rex solus progressus ambulat,
Meditationibus plenis sapientia.
IO. Cedemus ergo spectaturi in angulum
Aliquo. AZ. Probe mones. En hic spectabimus,
Quod nam futurum sit pulchrum spectaculum.

SCENA III: Rex Solomon solus exponit somnium in excelsis Gibeon, sive ut Iosephus habet in Chebrone sibi factum.

Solomon solus.


page 11, image: s0569

CUm nuper admodum regni fundamine
Posito, atque pace firma iam celsissimo
Deo patrum nostrorum in summitatibus
In Gabaone rite sacra pinguia
Facerem (sacri dum celsa templi culmina
Surgunt) Deus mihi visus nocte, cum sopor
Quiete in alta membra presserat mea,
Dat optionem, quidnam vellem poscerem.
Non vana visa nobis haec oracula.
Votis meis petebam non fluxas opes,
Sed hoc, quod esset tam dignum danti Deo,
Quam commodum mihi mortali, et utile.
Recordor (inquam) mi Deis quam splendide
Cum patre David, cum regnaret, egeris.
Patris mei, iussu tuo, teneo thronum.
Parum quidem sum dignus tanto munere,
Qui sum puer vix dum regendis gressibus
Idoneus. Sapientiam et prudentiam
Idoneam regundo tanto muneri,
Divinitus peto. Datur: danturque opes
Quantum satis, superque, plures, splendidae.
Et insuper tantis sum constitutus in
Honoribus, quantis monarcha nullus est
In orbe terrarum, post orbem conditum.
Promisit insuper potens mihi Deus,
Si patris in vestigiis perrexero,
Macte beatam vitam in multa tempora
Daturum. et hinc reversus in Hierusalem


page 12, image: s0570

Ad foederis cibotum, ad aram maximi
Dei, sacra atque holocauma feci splendide,
Pacis sacrum peregi, nunc epulum sacrum
Celebrabo in arce, ut morsi est, sollenniter.

SCENA IIII. Azarias et Iosaphat rursus conferunt sermones de flore regni.

Azarias. Iosaphat.

SAtis superque iam spectata Regis est
Prudentia, et pietas, et sancta pectoris
Iustitia. IO. Hac totus beatus Israel.
Beatus est etenim Rex ille, qui Deum
Timet. AZ. Beatus ergo est et populus Dei,
Cui contigit rex talis. IO. Heu quanti interest,
Rex an tyrannus imperet. AZ. Saulis docent
Hoc regna. nam si conferas tyrannidem
Saulis, pia cum regis hac clementia,
Facile patebit causa. Saul quidem bonus
Ab initio fuit, pius, prophetico
Correptus inter ceteros divinitus
Enthusiasmo: sed Davidis aemulus,
Livore ductus nigro. tunc favor Dei
Deseruit ipsum, post vaesanus, percitus
Stimulis et oestro insanae conscientiae,
David pium insectatur. IO. Ast ego arbitror
Prae destinatione et providentia
Fieri Dei. AZ. Verum dicis: sed sic tamen,
Ut providentia ista pro mortalium


page 13, image: s0571

Mutata moribus, mutetur. IO. Sed vide
Quis ille sit, qui prodit. AZ. Praeco regis est.

SCENA V. Praeco indicit regium convivium:

Praeco solus.

Epulum sacrum Rex comparavit splendide,
Huc confluant omnes ministri regii,
Rebus sacris praefecti, principes boni,
Scribae, duces, aulae magistri, praesides,
Et duodecem viri, tribuni clari in Israel,
Comites et officiales cum quaestoribus:
Adeste cuncti mox Solomoniis aulici,
Epulum sacrum laeti regis nunc sumite.

CHORUS, EX EODEM Proverbiorum cap. versu Choriambico.

COnstanter redamo, qui me adamant, pios:
Et qui me studiis quaeritat, invenit.
Nec non divitiae sunt mihi maximae,
Virtutis decor, et gloria splendida.
Divinis opibus non pereuntibus
Praesto, iustitia fulcio pectora.
Et fructus meus est amplior, et magis
Pollens divitiis splendidioribus.
Hic fructus superat, quae pretiosa sunt,
Obrizum rutilans. est pretiosior
Argento nitido, vincit et omnia
Quae praestant pretiis irradiantibus.


page 14, image: s0572

ACTUS SECUNDI,

SCENA I. Altera ex mulieribus conqueritur de atroci suae contubernalis iniuria.

Tecnophila

NOn est meus puer hic, non est meus puer,
O facinus audax, o scelus nepharium.
Maligna mortuum suum dolo mihi
Supposuit. o facinus crudele ac barbarum.
Ah quid agam? vel quid captabo consili.
Non testis ullus: sola sum, deserta sum.
Sed en scelesta stat domus sub ianua.

SCENA II. Rixantur mulieres inter se.

Tecnophone. Tecnophila.

MEa tu, quid ista tanta vociferatio
Sibi vult? quid est? quid accidit, mea, te precor?
Dic, te rogo, quid ita tu exanimata? quid?
Ecquid tuus puer exhalavit spiritum?
TECNOPHI. Discede mox procul scelesta. TECNOPHO. Siccine
Agis? TECNOPHI. Meum tu redde, quem dolo molo
Mihi sustulisti, cum dormirem, pessuma.
TECNCPHO. Num sana tu satis? mentem recollige.
Mecum meus salvus probe est in aedibus.
Si nunc tuus tibi mortuus, iniquior.
In me tumultuaris, et stomachum tu


page 15, image: s0573

Effundis in me? non decet. TECNOPHI. Hic mortuus.
Quem pigra stertens suffocasti comprimens,
Hic est tuus: sed tu scelesta meum tuis
Uberibus admoves, perinde ac is tuus siet.
TECNOPHO. Audaciam ingentem: mores mortalium.
Vah quid magis temerarium dici potest,
Quam velle mortui tui culpam mihi
Impingere? ecce si non est audacia
Haec summa, quae maior potest dici? Tamen
Suis eam relinquam nunc furoribus,
Quae sum dierum vix trium puerpera:
Ne quid mihi, dulcive infantulo meo
Ex lacte perturbato his turbis accidat.

SCENA III.

Techophila sola.

O Religionem ter quater nefariam.
Os impudicum, non Deum ultorem timens,
Suum necavit. Haec neci temeraria
Adiungit ecce nunc plagium trivenefica,
Satis superque acerbum parricidium
Fuerat, sed ista pignus en meum sibi
Furtim rapit, dolosis prava fraudibus.
Sed quidnam agam? sed quid captabo consili?
Sum destituta ope, et favore iudicum.
Contempta sum, quae vulgo quaestum corpore
Contra Dei legem sacratam factito.
Misella sum, nec est mihi quod iudici


page 16, image: s0574

Donem. Sed ipsa eadem est forte praedita.
Sed plus reus favoris in forensibus
Causis habet, quam iustus actor. Iudices
Reo favent, suspecta res actoris est.
Causam Deo commendem, iusto iudici?
Sed huic meae ratio vitae parum placet.
At ista non melior, sed aeque turpis est,
Atque ego. Quid ergo?`Causae vincat aequitas.
Sed quidnam agam? aut inceptem? quemnam
consulam?
Quis deferet causam meam hanc ad iudices?
Non sunt mihi ulla dona, quis iter mihi
Parem ad tribunal iudicis. Sed ecce ibi,
Ex arce regia ad nos huc Iosaphat
Descendit, haud parum laetus, primarius
Vir, atque dexter, Regia commentariis.
Adibo eum, causamque exponam. Nam volet
Audire me, serenitas dum mentis est.

SCENA IIII. Descendit ex convivio Iosaphat cancellarius, laudans secum regem.

Iosaphat solus.

NIl laetius unquam, nihil festivius,
Nihil serenius, quam rex in hoc fuit
Convivio, videre contigit meis
Oculis. iuvat sub hoc tam pulchro principe,
Pulchros dies in pace multa vivere.
Quicquid suis in hoc dixit convivio,
Graves fuere et prudentes sententiae,


page 17, image: s0575

Legis sacrum nomen meretur, quicquid ex
Ipsius ore profluit, proverbia
Sunt omnia illa, quae fluunt ex tempore.
Non triste quam, non trux aut tyrannicum,
Nihil superbius, nihil arrogantius:
Humanitas sed ipsa cum modestia
Mirabili condita: nil tamen leve,
Aut infra dignitatem ipsius regiam.
Festiva in ipso est vel maiestas regia.
Sunt temperata pulchre in rege singula:
Nihil nimis, nihil parum, sed omnia
Consentiunt ceu harmonia musica.
Sed quid sibi muliercula istanam volet?

SCENA V. Mulier exponit Cancellario causam suam, consulit ipsum: pollicetur ipse mulierculae operam.

Tecnophila. Iosaphat.

Occasio nulla amittenda est. Optume
Mihi obviam fit, alloquar. Benignius
Opinor ipse respondebit consulens.
O Domine mi, salveto, o prudentissime
Vir. IO. Hem quid est mulier? quid palles? quid tibi
Pectus tuum molestat, aut cruciat? TEC. Dolor
Summus. IO. Tuam causam mihi dic libere.
Si quid boni possum tuo negotio
Consulere, non gravabor: exponas modo
Mihi tuam causam verbis paucissimis.


page 18, image: s0576

TEC. Trium dierum vix eram puerpera,
Unaque mecum unis mulier in aedibus
Pepererat. Ipsa dum stertit, puerum suum
Ignava suffocat: meum ex ulnis meis,
Dum dormio secura, furtim perfida
Aufert. suum reponit illa mortuum.
Factum negat, incusat parricidii,
Prolis suae necatrix. Quare consule
Mihi misellae. IO. Causa isthaec est ardua.
Ais, negat. Status coniecturalis est.
Non testis ullus, non signum probabile.
Sed ecce Rex, quo nullus est sapientior:
Tribunal ipsus occupabit. iudicis
Munus subibit hoc credas dexterrime.
Non munus, aut personae existimatio
Quicquam valebit. huic tuam causam probe
Expone. TEC. At o te quaeso, vir dexterrime,
Ut ipse causam ad regem iustam deferas.
IO. Adsis modo tua cum ista adversaria,
Utroque cum puero, vivo atque mortuo.
Operam meam tibi praestabo candide,

CHORUS, EX EODEM Proverbiorum capite, versu Sapphico.

Illa ego prudens Sapientia, ecce
Iuncta sum semper rationis almae
Legibus, tectis habitamus unis consociatae.


page 19, image: s0577

Odium pravi domini potentis
Est timor. valde misere superbos
Exsecror sensus animi tumentes, Atque dolosos.
Me penes prudens Sophiae est sagacis
Astus, ac rerum vigor almus in me est:
Me penes fortis, sapiens, potensque, et Vivida virtus.
Regibus per me suus est regendi
Dexter et iustus modus, atque sceptra
Iudices recte subeunt potentes, Imperitantque.

ACTUS TERTII.

SCENA I. Praeco edicit, Regem si quae lites sint, sua dirempturum esse sententia. Fiat buccina signum. populus convolet.

Praeco.

Cives boni, iussu et mandato regio
Edico vobis, si qua sit contentio
Forensis, inter vos Maiestas ipsa iam
Hanc dirimet dextra sua sententia.
Quapropter o populares, cui concordia
Curae est, huc ad tribunal regium volet:
Nihil iustius dictura vel Dice pia.


page 20, image: s0578

SCENA II. Confluit populus ad vocem tubae. Iosaphat Regi prodeunti, et pro tribunali sedenti, mulieris causam indicat, et commendat.

Tecnophila. Iosaphat. Tecnophone. Solomon.

Sed ecce ceu solis clari serenitas
Incedit. o Iosaphat clarissime,
Regi meam causam commenda, ut aequitas
Docet. IO. Tace: id modo probe curavero.
TECNOPHO. Non ambigo, quin Rex multo dexterrimus,
Sententiam secundum me pronuntiet.
REX. Intelligo viri Israel, quid regium
Sceptrum deceat: ut salva sit iustitia,
Ut lex Dei servet vigorem maximi.
Agnosco me summi Dei vicarium.
Non quod libido dictitat, sed lex Dei,
Spectavero, causas vestras diiudicans.
Quapropter hic si cui sit controversia
Adversus alterum fratrem, dicat modo
Causam suam, missis omnino affectibus,
Exordiis longis. Veritatis est
Simplex, caretque fuco omnino oratio.
IO. Mulierculae litem duae, Rex inclite,
Habent: lis est de filiis natis recens.
Alter quidem vivit, sed alter mortuus
Est. At suum vivum esse certat utraque.
Has audias Rex, pro tua clementia.


page 21, image: s0579

SCENA III. Mulieres dicunt causam suam apud Regem.

Rex. Tecnophile. Tecnophone. Achisar atriensis.

Actrix suam paucis causam dicat prior.
TECNOPHI. O Rex tuae serenitatis gratia
Confisa dicam, nil mentita, sed probe
Ut res habet, narrabo paucis ordine.
Duae sumus pariter unis in aedibus,
Ego et domestica ista, eodem tempore,
Evenit ut pareremus hos infantulos,
Hunc ista mortuum, sed illum ego meum,
Qui vivit: at die lapso iam tertio,
Cum nemo adesset, praeter nos, in aedibus
Testis, quiescens somno isthaec profundius
Compressa, iam suo cum bentem lectulo
Hunc dum premit stertentis mole corporis
En suffocat, mater haec parricida fit,
Surgit, meis dum dormio ex ulnis rapit
Meum: reponit in locum, istum mortuum.
Post excitata somno, ut lactarem meum,
Sensi meum non esse ex me genitum statim.
Contemplor, ecquid sit meus. sed non erat.
Repeto meum, sed iurgiis haec intonat:
Iurans Deum, Deique sancta numina.
Sed interim, Rex, orba filio meo,
Fraude et dolo malo istius nunc feminae.
Dextram tuam, sceptrumque imploro Regium,


page 22, image: s0580

Nihil peto quam quod iubebit aequitas
Te Rex penes summa est rerum. Tu iudica,
In te sita est iuris dextri prudentia.
REX. Audivimus pro more partem nunc quidem
Unam, sed audiemus etiam alteram.
Dic tu mulier, aisne, an crimen hoc negas?
An excipis? pro more iuris dicito.
TECNOPHO. Maior tua est Rex aequitas, quam ut debeam
De iure sollicita esse religiosius.
Haec multa dicit, quae probare non potest.
Quae dicit isthaec ficta, cuncta pernego.
Non signa sunt, multo minus tec meria,
Non ulla coniectura quod istud fecerim.
Haec ipsa dum neci natum dedit suum,
Hoc crimen in me fingit, ista trans ferens,
De quo foret mulcta isthaec tam nefaria,
Tantum loci potest in ipsa habere: sed
Eiusmodi mores nunc sunt mortalium,
Ut trans ferant in alteros, quod perpetrant.
Ex me puer vivens hic natus est mihi,
Hunc assero meum sed mortuum sibi
Habeat suum calumniatrix pessuma.
Sed quin secura causam Rex dexterrime,
Sententiae tuae relinquo hanc integram.
TECNOPHI. Te merariam viden o Rex audaciam?
Os impudens, num tu meum scelesta vis
Contra tuam tibi vendicare consciam


page 23, image: s0581

Mentem, meum dico, scelesta, sanguinem?
TECNOPHO. Nihil impudentius, Rex o, nil vanius
Oculis meis vidi unquam. Quid temerarium
Dici potest, hoc si non ipsa temeritas,
Aut vanitas dici meretur? Haec meum
Audet suum per numen sanctum dicere?
REX. Est hic sacer locus, nec iurgiis:
Ius, aequitas, aequum bonum, verax Dice
Coluntur hic. a iurgiis facessite.
Tuque Atriensis, tu qui es inter aulicos
Meos amicos, crede, nunc primarius,
Quae pertinent ad hanc rem, tu curaveris.
AC. Curavero id quidem ut decet, Rex maxime,
In me non deprehendatur ulla Rex mora.
Nam nil mihi est magis in votis, credito,
Quam regii sceptri flos, et florens status.
Et nunc potissimum, cum floret maximis
Tuis sub auspiciis nunc florentissimis
Sapientia haec prudens, sapiens prudentia,
promittit amplum quiddam quod potens Deus
Gubernet et secundet pro magna sua
Bonitate. perge, macte sic virtutibus
Populi tui Israel salutem quaerere,
Vestigiis patris David insistere.
In rebus his terrenis nil praeclarius,
Quam rem Dei, statumque salvum publicum
Curare, ob id iussum capesso sedulo.


page 24, image: s0582

SCENA IIII. Haec SCENA continet Regis sententiam.

Rex. Satelles. Tecnophile. Tecnophone. Praeco. Marcolphus.

Utranque partem nos pro iure audivimus.
Perplexa causa est, nec facile quis dixerit,
Utran penes partem maior sit aequitas.
Non signa sunt, multo minus tecmeria,
Non testimonium. nec id tutum arbitror,
Ut deferatur iusiurandum feminis,
Fidei malae. nec certum quaestionibus
Est argumentum, nec usitatae in Israel.
Promptum sed est mihi consilium, ut reor, bonum.
Ponatur huc uterque actutum nunc puer.
Audin satelles, audin huc gladium cito
Acutie probata vagina extrahe.
SA. En domine Rex, fatalis est gladius tibi
Peracutus et politus, splendens et minax.
REX. Puellum utrumque, tam vivum quam mortuum,
Medium seca, atque actrici partes alteras,
Et alteras rursus dato matri reae.
Utrique quo pars eveniat nati sui.
TECNOPHI. Non. Istud absit, o Rex clementissime,
Non dividatur ille vivus, sed magis
Huic alteri cedat vivus. Nam lumina
Facinus abhorrent, ut crudele et barbarum.
Commota sunt mihi ex hoc dicto viscera.
Nati mei conspectu malo perfrui,


page 25, image: s0583

Et matris istius putatae cernere in
Gremio foveri, dum vivat meus modo.
TECNOPHO. Imo probe Rex censuisti maxime.
Secetur, ut dixit [(transcriber); sic: dixti] , medius vivus puer:
Malo videre hic ante oculos natum meum
Secarier, quam falsae matris filium
Existimari. Quin magis Rex inclite,
Haec torta confitebitur, num sit suus.
Nam quaestione, certa fit probatio.
REX. Quo fonte vox prolata sit haec utraque
Adverto, signis profecto certissmis.
Vivum suae matri verae natum dato,
Haec vera mater est: id haec affectibus
Docet, fluentibus materno ex pectore.
SA. Prolem tuam recipe, Regis sententia.
TECNOPHI. Me fortunatam, o Rex tibi gratias ago.
REX. At tu scelesta, quae cupis pueri necem,
Te prodis ipsa: nil materni sanguinis
Habes. Id non fieri potest, ut qua siet
Mater, suae videre quae necem queat
Prolis. tuine tu spectatrix sanguinis,
Dum funditur, temeraria esse tun potes?
Ni maior, heus, nobis ratio clementiae
Esset, tuo te (crede) tractarem modo,
Faceremque ut esses exemplum quam plurimis.
Quid amplius Praeco causarum? PRAE. Nil quidem,
O Rex, scio. REX. Laus sit Deo, quod rege me
Tranquillitas est tanta nunc in Israel,


page 26, image: s0584

Ut regum tribunal istis fabulis
Anilibus vacet. sed haec documenta sint
In posterum. ast in regiam nunc ibimus,
Deliberaturi de publico statu.
MAR. Quanto anteeo regem meum sapientia?
Non novit hanc mulieris rex astutiam:
Quia fundit ista largas flendo stilulas [(transcriber); sic: stillulas] ,
Gemitque amare, credit hic suspiriis,
Et aestimat mulieres ex se, et ex suis
Vah moribus. ridendus rex dignis modis.
Qui nescit hoc, quod non fides sit feminis
Habenda, quae secus dicunt quam sentiunt.

SCENA V. Discedente rege colloquuntur Iosaphat et Azarias, mirantur Regis in ferenda sententia extemporalem prudentiam.

Iosaphat. Azarias.

Iosaphat amice, frater optime,
Nil tale legi. num legisti talia
Saeclis vetustis esse facta in Israel?
IO. Prorsus nihil. AZ. Puerilis haec sententia
Primum videbatur: sed post sagacitas
Sapiens Monarchae nunc satis nobis puto
Spectata. Cunctis nunc innotuit bene,
Qualis siet, quantusue Rex in Israel.
IO. Audivimus iactarier proverbium,
Rex qualis est, talem cito populum fore.
AZ. Sequetur ergo mox populi prudentia.


page 27, image: s0585

IO. Pro me quidem discedo nunc prudentior,
Nec arbitror quemquam istius spectaculi
Fuisse spectatorem, quin cordatior
Discedat hinc, quam paulo accesserit prius.

SCENA VI. Actrix congratulatur sibi de vindicato puero.

Tecnophile. Praeco.

Affulsit hic dies mihi festiviter,
Peperi prius natum doloribus meum,
Peperit sed ipse magna matri gaudia.
Notandus est dies hic albo calculo,
Semper mihi celebrandus, atque filio,
Qui vindicatus est suis natalibus,
Sollenniter per sceptrum hoc regium die.
PRAE. Quantum Dei donum magistratus bonus
Sit, hoc docet vos (o viri) spectaculum.
Valete nunc, demum laudantes plaudite.

ACTUS QUARTI,

SCENA I. Continet historiam de Chirami regis Tyrii oratoribus, et legatis Solomonis ad Chiramum de petendis ad aedificium templi architectis.

Sadocus sacerdos. Zabuthus Regis socius.

[Note: Hi duo colloquuntur de multiiuga Regis sapientia.] [(reading uncertain: layout problem)]
Ecquid placet tibi isthaec consultatio,


page 28, image: s0586

De structione templi, de Dei domo?
Et de sacris rite instituendis maximo
Deo? ZA. Quid autem isthaec Regis prudentia?
SA. Spectata iam regalis sanctimonia est.
ZA. Spectata iam satis regis sapientia.
SA. Multi fuere clari ubique gentium
Sapientiae titulo, praesertim Aegyptii.
ZA. Longe sed hos superat: relinquit, qui modo
Sapientia praestant, hebraeos, plurima,
Post se. videlicet si nominarier
Quosdam tibi voles, Gaethanum et A manum,
Et Chalceum, et Dodanum, Haemaonis filios.
SA. Ain? ZA. Ego ipse testis haud vanus tibi:
Rebus gerendis, inquam, saepe interfui,
Cum contulit sermones cum prudentibus
Viris, ad ipsum regem qui nunc confluunt.
Manibus meis evolui commentarium,
Qui continet odarum multa milia.
Quid? quod ego ex ipsius ore plura, quam
Ter mille collegi in librum proverbia,
A Rege dicta in ipsius sermonibus
Prudenter et cordate, vel ex tempore.
Cum disserit de rebus naturalibus,
Polyhistor est, disertus et vere sophus:
De stirpibus, de gemmis atque plantulis,
Animantiumque formis dicit omnibus.
Nihil fugit solidam Regis scientiam:
Ex singulis aenigma, vel diverbium


page 29, image: s0587

Fingit. SA. Ferunt de Rege, quod vim daemonas
Habeat fugandi, quod morbis mederier
Variis queat manu sollerti [(transcriber); sic: sollerti] . ZA. Sic ferunt?
Ferunt probe. his oculis hoc vidi saepius.
SA. Sed ecce qui sunt isti, quos video procul
Venire? me si non oculi fefellerint,
Videntur oratores. ZA. Sunt Tyrii viri.
Hoc indicat vestis. SA. Miror quidnam velint.
ZA. Spectabimus ecquid velint, ut regiae
Denuntiemus maiestati. SA. Consulis
Probe. viden? equis iam desiliunt viri.

SCENA II. Sacerdos et Regius consiliarius legatum excipiunt, Legatus petit ad Regem aditum. datur.

Legatus Chirami. Sadocus. Zabuthus.

Salvete vos viri, salvete plurimum.
SA. Vos maximus salvos Deus custodiat.
ZA. Vos rector ille mundi in Israel Deus,
Pro maxima vos salvet hic clementia.
Vestrum, viri, unde iter? quo quaeso tenditis
Gressus citos? SA. Quae causa vos huc appulit?
Ecquid, rogo, est vobis viri hic negotii?
Si vos iuvare o hospites, nos possumus,
Faciemus id libenter et promptissime:
Modo indicate nobis. nulla erit mora.
ZA. Videmini praeferre quid negotii


page 30, image: s0588

Vobis apud Regem nostrum esse. Si quid est,
Aditus patebit per nos huc ad regiam.
LE. Nos adsumus Tyrii legati principis,
Hiramus huc nos ad Solomonta missitat,
Ut ipsius maiestati atque honoribus
Sua vice gratulemur. ZA. Ecce rex venit
E regia progressus cum satellite
Raro, atque amicis omnium fidissimis.

SCENA III. Legatus exponit regi causam sui adventus. Gratulatur illi vice Hirami Tyrii regis, de regio ad quod nuper fuerat enectus fastigio.

Zabuthus. Rex. Legatus. Achisar oeconomus regius.

Huc ventitarunt Oratores, maxime
Rex, principis Tyrii, qui celsitudinem
Tuam salutaturi Hirami nomine.
REX. Vobis viri vestrum licet negotium
Coram exsequi, quod est commissum, libere.
LE. Serenitatem rex tuam nos servuli
Huc venimus salutatum, regis vice
Nostri, Tyrum qui divitem dextre regit,
Gratusque Davidi tuo magno patri.
Simulatque rumor est delatus ad Tirum,
Hic unctione inauguratum regia,
Solomonta amici gnatum, sceptra in Israel
Patris loco administrantem dexterrime,


page 31, image: s0589

Sapientiaque summa instructum, gaudiis
Perfusus est (nobis credas) quam maximis.
Congratulatus est populo, ex animo pio,
Tuo, et tibi o Rex comprecatur omnia,
Salutis almae dona orat divinitus
Tibi dari, quae regni vera munera
Dici merentur. Officium suum insuper
Offert tibi, Solomon rex potentissime,
Offertque amicitiam suam integerrimam,
Qua semper est veneratus et coluit patrem
David tuum, virum secundum cor Dei.
Regni tui vigorem hic aestimat fore,
Regni sui salutem constantissimam.
Mittit simul tibi o Rex hasce literas.
REX. Mihi vestra comprecatio est gratissima,
Et liberalis ista significatio
Per vos amicitiae cum patre candidae.
Referte regi vestro magnas gratias,
Referte nostrum et officium vicarium.
Nec ambigo, quin ipsius fides siet
Erga domum meam nunc constantissima,
Nec haud minus quam quondam cum meo patre,
Fuit per annos plures integerrima.
Missurus ipse eram ad Tyri regem meos
Famulos meis instructos ecce litteris,
Ultro petitum amicitiam tanti viri,
Qui posset instituto morem nunc meo
Gerere in cedrinis lignis et cupressinis,


page 32, image: s0590

Ad templa summo construenda, quae pater
Vovit Deo quondam: sed ipse bellicis
Rebus fuit semper multo implicatior,
Quam qui suum coeptum ad finem perducere
Potuerit, ast rebus nunc tranquillissmis,
Occasionem nactus aedem construam
Sacram Deo, quam vovit ille splendidam:
Non sumptibus parcam magnificentissimis.
Sed Achisar curato nostros hospites,
Tractato eos pro dignitate splendide.
Abduc eos in aulam. ACH. O Rex, curavero.

SCENA IIII. Rex Cancellario scribendarum ad Tyrium Regem literarum negotium, Zabutho legationem mandat.

Rex. Iosaphat. Zabuthus.

Zabuthe amice longe mi carissime,
Fideque summa inter proceres nunc aulicos:
Et tu fidelis o Iosaphat mihi,
Semperque ob id prae ceteris carissime:
Vos scitis institutum quid nuper siet,
De structione templi: fundamenta iam
Locantur, atque orbis circum describitur,
Opusque coeptum surgit iam quodam modo.
Lapides tamen quadrati, et dura marmora,
Cedri, cupressi, desunt duro robore
Trabes. et architecti non idonei
Ad hoc opus nobis sunt, qui fastigia


page 33, image: s0591

Templi sacri caelo queant subducere.
Libanus abundat hisce, abundat et Tyrus
Artifice docto. Et affabre Sidonii
Secare ligna, et saxa norunt scindere.
Istis opus nobis erit. Quare bone
Zabuthe, in hac re opus tua quam maxime
Opera et fide, credas, habeo. ZA. Quicquid mea
Industria o Rex efficere poterit, lubens
Onus subibo in re longe sanctissima.
REX. Adibis ergo regem mox Sidonium,
Istis comes instructus ipse pluribus
Ex aulicis nostris, equestri ex ordine
Viris, salutem et officium dicas meum
Tyrio tyranno, amico patris unico,
Et singulari. ob idque nostro nomine,
Doctos fabros pete ut nobis communicet,
Hi ligna norunt affabre secare, quae
Libanus abunde fert, et cedros maxime.
Mons noster est, viri sed desunt, qui sciant
Cedros secare, aut saxa recte fodere,
Non gratis hos petimus, sed certis legibus,
Et pensione certa in annos singulos,
Quicquid dabit, dabit haec nostris pro sumptibus.
Possunt cedri rates percommode mari
Committier, ratibusque saxa imponier.
Cum rege foedus antiquum patris mei
Renova: novumue, si videtur, concipe.
Et tu meo perchare cordi Iosaphat,


page 34, image: s0592

Haec literis ad regem scribe nomine
Nostro, atque literas nostro signavero
Hoc annulo. IO. Negotium hoc cur abimus
Pro fide nostra, Rex o clementissime.
REX. Eamus intro nunc in aulam ad hospites,
Ut exsequamur, quae rebus praesentibus
Sunt usui futura ad hoc iter tuum.

SCENA V.

Marcolphus solus.

PEriculum nuper cautus suspendii,
Astu meo deceptis servis regiis,
Euasimus. tentanda sed fors, num queam
Me rursus insinuare in regis gratiam.
Captanda sed rei cuiusque occasio et,
Venabor ecquid fors benigna quid mihi
Datura sit, quod esse possit usui.
Pars contigit mihi de corde vulturis,
Hinc conferendus regi sum prudentia.
Si contigisset totum, forte regia
Haec contigisset Marcolpho potentia:
Fortuna sed vincenda erit mihi dolo.

CHORUS. Ex Cap Proverb. 9. eo genere, quo est Horatianum illud, Solvitur acris hiems.

En sapientia pendens aedificat domum politam
Nitentibus septem arduam columnis,
Nunc cadit ante sacras huic victima rite pinguis aras,
Coronat auro, vina sacra miscens.


page 35, image: s0593

Instruit alma suas mensas epulis decore largis,
Et ornat hoc convivium celebre.
Et comites famulas mittit celeres ad urbis altos
Locos, ut invitet, sonante voce:
Huc agite o iuvenes, qui estis fatui, venite cuncti,
Venite vaecordes, opem rogate.
Ad mea certatim convivia lauta commeate,
Cibo salubri vos replebo cunctos.
Nectar et ambrosiam miscere volo suavitatis
Scientiae, daps mentis en opima.
Vescimini iuvenes fructu sapientiae beatae,
In hac voluptas est pia atque sancta.
Stultitiae potius tetrae semitam iube valere,
Agesque vitam ter quater beatam.
Dirige per calles sophiae gradiens tuos meatus,
Inambula recti vias decori.

ACTUS QUINTI,

SCENA I. Sacerdos religionem et templum Solomonis miratur Consiliarius sapientiam: qui commemorat Solomonem cum Hiramo, sive ut Iosephus nominat, Eromo proposui [(transcriber); sic: proposi] is aenigmatibus sponsione disputasse. quod Iosephus ex Dio historico refert. [Note: Continet historiam de Regina Sabaea.]

Sadocus sacerdos, Zabuthus orator.

Zabuthe mi carissime, ut tibi placet
Solomonis ista relligio atque sanctitas?
Heu quam Deo patrum delubra ditia,


page 36, image: s0594

Et splendido polita condit marmore?
Ditavit hoc auro atque argento splendido.
Quid sacra commemorabo, tam sollennia
Holocausta, crebra, et omne victimae genus?
De more rite mactat hic bidentium
Greges, Deoque litat hic creberrime,
Perlitat autem semper. Hoc nos edocet
Successus iste felix, quem foris habet,
Domique. Nam duella certe nulla sunt
Adversa, semper victor est ex hostibus.
Tributa pendent perduelles undique,
Cum regibus vicinis figit foedera.
Quid multa? Tute nosti, quis regni siet
Status, magisque quam nunc nemo principum,
Qui pars earum tute rerum maxima es,
Qui functus es claris legationibus.
ZA. Sunt vera, quae dicis sacerdos optime,
Sunt magna, sunt (mihi crede) isthaec miracula.
Maiora sed sunt illa, quae sapientia,
Nulli satis mortalium percognita,
Designat. Hanc admiror saepe cum meis
Aequalibus: sed quo magis miror, magis
Animo fatigor. cuius exemplum tibi
Referam, quod ex meis legationibus
Habeo, satis dignum quod multis saeculis
Memoretur, et cantetur olim posteris
Nostris. SA. Ain? ZA. Aio. SA. Quid est? dic obsecro.
ZA. Hiramus ad Solomonta nostrum missitat


page 37, image: s0595

Scirpos, et implicata quaedam aenigmata,
Tentans eum num possit illa solvere.
Sed noster ut sapientia mirabili
Semper valet, facile haec resolvit, et cito,
Rex noster. at mihi in mandatis hoc dedit,
Cum mitteret me ad Hiramum regem Tyri,
Iniunxit inquam et istud inter cetera,
Proponerem ut Regi nonnulla aenigmata,
Se velle secum sponsione maximae
Summae pecuniae prompte contendere.
Hiramus at nequibat haec sophismata
Dissolvere: at Tyrius puer cui nomen est
Abdemonus, mirabili scientia
Problematum solvendi praeditus, probe.
Hunc rex subornat, hic dissolvit omnia.
Proponit is rursum puer problemata
Solomonti nostro, qui paruo negotio
Solvebat ista. SA. Credo. non ego ambigo
Mirabili de regia prudentia.
Non nostra in hoc versatur ista quaestio,
Sapientiae sed fons est summae maxime
Dei timor, quod inter eius apophtegmata
Audivimus persaepe commemorarier.
Et propter hoc, quod ipsum tale quicquid est,
Fiet magis, puto, ergo tale. ZA. Non nego.
SA. Ad haec Dei cultus Deo fit gratior,
Quo simplici magis modo fiat. ZA. Scio
Illud quidem, credoque. Sed non pugnat, ut


page 38, image: s0596

Opinor, hoc quod simplex est, sapientiae:
Prudensque simplicitas est virtus maxima,
Deoque valde grata: verum astutia
Versuta, vafra, callida et excessio
Sapientiae verae. Sa Sed ecce regios
Currus procul video venire. ZA. Quisquis est,
Valde potens est. SA Hoc comitatus indicat.
ZA. Age nos eis eamus obsecor obviam.
SA. Eamus ergo, et excipiemus ut decet.

SCENA II. Sacerdos et legatus excipiunt Reginam Sabaeam.

Sadocus. zabuthus. Regina.

SAtellites nigri videntur, et comis
Crispantibus, uncti Sabaei sunt, sive
Arabes odorati. ZA. Sed ecce Regii
Iam nos ministri observarunt, iam curruum
Stat pompa. SA. Sed REgina curru desilit,
Mitrata, et auro picta, ea nobis obviam
Venire praefert. Alloquemur, ecquid huc
Veniat, et ipsius quae sint negotia.
RE. Salvete plurimum, viri clarissimi.
SA. Tibi salus regina praeclarissima,
Divinitus contingat, et sospes sies.
ZA. Vobis Dei benignitas Regina det
Quod sit tibi et tuis salubre maxima.
Quid hac Sionis urbe sacra, dic rogo,
Negotii est apud Regem ter maximum?
RE.
[Gap desc: greek text]
profecto rex Solomon mihi


page 39, image: s0597

Celebrandus est, qui ter beatus undique
Celebratur. Hic sapiens, piusque, et praepotens.
Haec fama fertur nunc ubique gentium.
Sapientiae mirabilis fama excita,
Ingressa iter, quod fecimus longissimum,
Et longius quam conditio muliebris haec
Ferat: tamen me vicit admiratio,
Solomontis ista nobilis sapientia.
Vos arbitror regni viros primarios,
Regique caros, atque in aula plurimum
Valere. Quare ad arcem nunc vos o viri,
Pateat iter rogo, ad regis triclinium.
SA. Nos et libenter, et parati Regiae
Faciemus indicium maiestati, tuae
Praesentiae, Regina praeclarissima.
SA. Sed ecce Rex pro more nunc deambulans,
Propressus huc propinquat, et fidelibus
Stipatus en ministris, en gressus suos
Huc dirigit. ZA. Vel rem nescivit antea,
Vel conspicatus ipse ex arce Regia
Progressus huc pro more vobis obviam.

SCENA III. Sabaea a Solomone excipitur.

Zabuthus. Sadocus. Regina. Solomon. Anchisar oeconomus regius.

ADibo regem: tu sacer dos optime
Maneto cum Regina, dum renuntio


page 40, image: s0598

Regis serenitati, de praesentia
Reginae, ut ipse per me fiat certior.
I tu modo, manebo dum resciverit.
SA. Noli gravari ex hac mora, castissima
Regina, nunc pro more te Rex inclitus,
Pro dignitate regia excipiet modo.
RE. Nihil est mihi molestum, o vir sanctissime.
ZA. Regina, Rex, terrae Sabeae huc appulit,
Ut alloquatur te de rebus arduis,
Sapientiae nimirum, qua te praedicat
Hic orbis. SO. Hanc ex arce nunc prospeximus,
Huic obviam procedo, ut excipiam meo
Pro more eam. RE. Rex nunc adest. o maxime
Rex, te Deus caeli atque terrae maximus,
Regni et tui servet vigorem pro sua
Clementia benigna. SO. Salve tu quoque
Sabaea, reginarum orbis clarum decus.
Quae causa ad hoc iter te quaeso compulit?
Non leve sit necesse est, quod te feminam
Ad hoc iter tam durum et insuperabile
Coegit. RE. O Rex, sunt profecto maximae
Causae mihi, veruntamen periculis
Negotium meum est procul. Sed inclitus
Sapientiae rumor tuae me feminam,
Crede, impulit famulam tuam ad mirandum
Tantum videndum, et audiendum. SO. Plus mihi
Tribuis, et amplius de rebus praedicas
Meis opinione quadam splendida,


page 41, image: s0599

Quam vel fiet, vel quam mihi esse sentiam.
Sellae duae curules atque regiae
Huc afferantur interim, tuque Achisar
Curato pro fide tua impedimenta, et hos
Vastos in arce elephantos Indicos probe,
Mulos, camelos, atque equos cum currubus.
Et pabuli satis. Cura pararier
Convivium regale nobis splendide.
Nos interim hoc in porticu fabulabimur
Paulisper, et sermones hic miscebimus
Dulces. AC. Probe, o Rex, pro fide curavero,
Regina regio modo tractabitur.

SCENA IIII. Sabaea donat regi munera, miratur eius aedificia, famulatum. Et hinc colligit, sapientiam eius opinione maiorem esse. Itur postea ad convivium.

Solomon. Regina. Eunuchus Reginae. Praeco.

SAbaea reginarum felicissima,
Sedem capesse: colloquemur paululum.
RE. Non addecet, o rex, ut ulla femina
Viro prior locum capessat, nedum ego
Femella, maiestate tanta territa.
Disuadet hoc sexus virilis dignitas,
Prohibet id amplitudo certe regia.
SO. Hoc si domi fiat, tibi concesserim,
Si quid tibi iubeat venusta urbanitas,
Parum sed hoc civile (crede) fecero.


page 42, image: s0600

Veruntamen ne totus hoc abeat modo
Dies, geram morem tibi: pulchrumque erit
Fortassis, ut vincatur mas a femina.
RE. Festiviter ludos agis, sed candide,
O Rex serene. Verum eunuche nunc tuum
Fac munus: affer haec, ego quae tradidi.
EV. Auri talenta sunt hic, hic aromata.
RE. Solomon tyranne longe felicissime,
Scio receptum passim more gentium,
Ne quis salutet regium temere caput,
Quin hoc prius placet venusto munere.
Quare serena fronte quicquid istud est,
Capias rogo: coronarium hoc boni obsecro
Pro more consulas, et mansuetudine,
Sabaea tellus ista fert domestica,
Haec mente prompta ancilla fert, o Rex, tua.
SO. Mos est quidem, sed nescio an probabilis,
Ut qui minus habent, divitioribus
Addant: sed interim quiesce paululum.
RE. Quia id iubes, mones, et instas sedulo,
Parebo. SO. Munus istud plane regium,
Gratissimum quidem est: et isthoc nomine
Primum, quod est grato profectum pectore:
Sed deinde, quod monumenta exsistunt regia
Terrae Sabaeae, et fama et re ditissimae.
RE. Pretiosa sunt foris, domi quae vilia
Habentur. At miror magis sapientiam
Istam tuam. nolim putes id auribus


page 43, image: s0601

Tuis dari, Rex omnium celsissime.
Contemplor ecce diligenter omnia,
Has aedium structuras splendidissimas,
Templique ex opposito praecelsa culmina,
Et ordines virum tibi hic astantium.
Ex his tuam sapientiam sic colligo,
Aequalis ut nullus tibi sit uspiam
Terrarum. et hoc magis magisque intelligo,
Opinione maius est quod conspicor
Praesens meis en clare ocellis. Te Deus,
Dator bonorum te beavit plurimis
Modis: dedit sapientiam tantam tibi,
Quantam prius non uspiam cuiquam viro.
Stupenda rumor praedicabat in Saba:
Dives Arabs, Aegyptius laudes tuas
Celebrat tuum nomen sonat Nilus ferax:
Meroe canit Solomonta. quicquid Candaces
Dictamini patet, notique climata:
Et Aethiops, et Persa, et Indi flumina,
Eous et Ganges, rapax Tygris, vagus
Et flexuosus Euphrates. En transuolat
Utranque zonam fama nominis tui, et
Pertingit haec adusque machinae polos.
SO. Plusquam satis, Regina, laudibus meis
Diserta bucinatrix es. RE. Non assequor
Verbis meis, o rex, quod de te sentio.
De me vicissim quam benigne sentiam,
Patientibus, te obtestor, ausculta auribus.


page 44, image: s0602

Studiosa sum sapientiae a primordiis
Aui mei, admirorque, honore prosequor.
Amoque, quos sapientes esse intelligo.
Meroe licet mihi sit subiecta feminae,
Regitur tamen per me, puto, dexterrime.
Sapientiam colo in ditione sic mea,
Ut tam puellae quam puelli litteras
Tractent, et artes discant non inutiles.
Ut discerem, me huc compulit flagrans amor
Sapientiae verae, te quaestionibus
Adoriar perplexis, quas dissolvier
Mihi velim per te, Rex prudentissime.
SO. Quod literas et sceptra pro colo geris,
Supra tuum sexum facis, virtutibus
Adsueta. Si quid est in quo tu doctior
Fieri cupis, fontes meos lubens foras
Derivo. Dic, quae sint tibi problemata.
RE. Sunt plura, quam brevi queant memorarier.
SO. Servemus ergo isthaec in commodum locum.
De rebus his loquemur in convivio:
Et cum vacabit, his diebus plusculis.
In arcis altae tecta nunc intrabimus,
Ut te quieti des, defessa. RE. Perlubens
Quo duxeris, sequar: lubens spectavero
Miraculum mundi hoc longe celeberrimum.
SO. Tu praeco nostris aulicis indixeris,
Ut hospites nostros tractent humaniter.
PR. Curabo Rex quae me iubes, dexterrime.


page 45, image: s0603

SCENA V. Praeco exsequitur mandatum Regis.

Marcolphus. Praeco.

HAec reddit ex stultis insanos: pro fidem?
PR. Tu morio, quid garris hic pro moribus?
Aufer cavillum, ni tu longa littera
Fieri voles. MAR. Quid hoc, rogo, est aenigmatis?
PR. Da signa buxinator, ut nunc praedicem,
Quod Rex iubet, mandatum propter hospites.
TARATANTARA.
PR. Vos aulici Solomontos regis Israel,
Edicit hoc vobis maiestas regia,
Ut hospites Sabaeos non iniuria
Laedatis ulla, sed pro mansuetudine
Tractate quisque quenque. Nam ius xenium
Suo vigore salvum vult Rex maximus.
Mulctabit hunc, qui legem contumaciter
Neglexit, pro dignitate criminis.
Valete nunc, in arce agentur cetera.

CHORUS, Ex nono cap. Proverb. ut illud Horatianum Sic te diva potens Cypri.

DIuinae Sapientiae
Firmum principium fit Domini timor.
summum scire Deum tuum,
Est vere sapere, et summa scientia.
Per me via tibi tua,


page 46, image: s0604

Longaevoque dies multiplices erunt.
Fili, si sapies bene,
Multis utilitas eveniet tua:
Sin risor fueris malus,
Fructum percipies pro merito tuo.

EPILOGUS.

Vidistis in spectaculo hoc, viri optimi,
Matronae honestae, nec non castae virgines,
Regis typum sapientis, et iusti et pii.
Quae causa sit sapientiae, percepimus.
Pius fuit, Deoque totus deditus.
Cui cum fideliter serviret, et sacrum
Faceret pium, dictante sancto pectore,
Gratum fuit, fragransque naribus Dei,
Voto suo divinitus potitus est,
Sapientiam Solomon petivit unice,
Talis data est: cui sunt coniunctae ceterae
Virtutis almae partes. Nam dexterrima
In rege nostro floruit quondam aequitas.
Non defuit clarum modestiae decus,
Miscere iustum novit cum clementia.
Animus fuit celsus, vereque regius.
Hinc discimus, pueri, quae sint divinitus
Petenda, quisque finis esse debeat
Studiis piis et praefixus, nempe gloria
Non nostra, sed Dei potentis et boni.
Huc dirigantur actiones singulae,


page 47, image: s0605

Dubio procul voti fiemus compotes,
Continget ut felicius studiis bonis
Studeamus, atque amplis progressionibus.
Pergamus, ut prosimus cuique proximo.
Nam non sumus nobis nati, sed patriae,
Ut doctus ille Plato recte censuit.
Vocationem dein nostri, Deo integram
Mandabimus, securi. nam quid utile
Nobis siet, pernovit ipse, qui dedit
Quod nos sumus, dabit quo simus et boni.
Hoc consequemur, si votis ardentibus
Petamus a Deo optimo atque maximo.
Cui laus, honor, cui cedat omnis gloria.

CHORUS. Ex Psalmo LXXII.

Quo veri Solomonis, Christi nimi-
rum, sapientia et iust cia describitur: in quo absolute
felicis regni status, quasi typo quodam de-
pingitur versu Choriambico.
Qui virtute regis magnifice tua
Rex, qui sceptra tuae iustitiae quatis,
Da regi imperium, da moderamina
Rerum, et iustitiam non violabilem.
Aequis ut populo legibus imperet,
Vindex eripiat iustitia bonos,
Pressos exilio, et rebus egentibus,
Adflictis misere praestet opem piam.
Montes celsi iugi dulcia proferant


page 48, image: s0606

Pacis per populos foedera candidae,
Colles iustitiae dona piae ferant,
Dextri et arbitrii iudicium bonis.
Ille aequus miseris arbiter indigis,
Iudex pauperibus dexter egentibus,
Censor iura piis exulibus dabit,
Haud ullus locus hoc rege calumniae.
Omnes te metuent, dum spatium suum
Phoebus flexi vagum conficit igneus.
Cuncti te recolent, cornua menstruae
Lunae dum redeunt, evariantia.
Adventus domini gratus erit magis,
Quam si imber tenuis caelitus irriget,
Ut vellus tenerum germina graminis,
Tellurisue sinus, quae sitit, aridae.
Huius sceptrigeri temporibus vigor,
Celso iustitiae huc adveniet polo.
Pacis tempora tunc florida tam diu,
Quam Phoebes redeunt cornua, floreant.
Iunget littoribus littora Rex pio
Sceptro, et imperium proferet amplius,
Quam sacri a medio flumine Iordanis,
Ad vasti Oceani lati fluum mare.
Hunc regem Aethiopes lativagi colent,
Huic solvent celebri sacra piamine.
Prostratus genibus figere pulveri
Hostis munificus tunc volet oscula.
Reges Tarsigenae muneribus piis


page 49, image: s0607

Hunc regem excipient largifluis suum.
Huic dites Arabum sceptrigeri, et Sabae
Felicis referent debita munera.
Hunc orbis domini muneribus suis,
Hunc orbis populi cultibus undique
Terrarum variis excipient ducem,
Hunc gentes dominum rite colent suum.
Causa est: Eripiet mox inopem suo
Praesenti auxilio, si querulus petat,
Succurret misero. Percipiet preces
Clamantis patiens aure pia viri.
Hic promptus redimet fraudibus et dolo
Vexatorum animas, foenore liberos
Reddens, innocui corpore sanguinis.
Effusi pretium coram oculis erit.
Vivent tunc inopes, atque Arabum sacris
Thesauris capient aurea munera:
Gazae participes se fore regiae
Iactantes, hilari laude Deum ferent.
Et tunc provenient germina fructuum,
Messis dives erit montibus arduis,
Ut fructus Libani copia diffluet,
Cives ut viridi gramen erunt solo.
Uncti nomen erit sole celebrius,
Aeterni spatio nobile sae culi,
Gentes omnigenae nomine sub tuo
Felices, recolent Rex tua numina.
Israelis erit laus et honos Deo,


page 50, image: s0608

Et quae digna tuo gloria nomine,
Qui quaecumque facis, mirificas facis
Res, virtute tua tam memorabili.

FINIS.

IOBUS. PATIENTIAE SPECTAculum, in Comoediam redactus, Io. Lorichio Hadamario auctore.

ARGUMENTUM.

IObus in terra potens Hussitide,
Sincerus undique et cultor pius Dei.
Pro se suisque filiis libamina
Pura offerens, Deo fuit gratissimus.
Regi nimis dolebant ista Tartari,
Quaerit modum sagax quo possit perdere,
Lapidem movet quemvis, subinde ringitur.
Adit Deum sedis rectorem caelicae,
Tentare quo liceat sibi. permittitur,
Sed in bonis solum suis fit copia.
Mox cuncta perdit hostibus grassantibus,
Flammis oves pereunt omnes caelestibus,
Ruina iunctos natos aedium opprimit.
Nec hoc fuit furor contentus daemonis,
Iobus ut sibi non fractus constitit,
Ut membra contingat manu sua, impetrat.
Mox inficit percussum corpus ulcere,


page 51, image: s0609

Et occupat fetenti artus putredine.
Laturi amici commodum solatium,
Probris lacessunt, disputantes arguunt,
Et aggravant duris aegrum sermonibus.
Divina tandem respicit clementia,
Suscepta Iobi iusti paenitudine.
Tum sanitatem reddit omnem corpori,
Duplici refert adempta quaeque foenore,
Congratulantur rursus omnes cogniti
Fratres, sorores munera offerunt viro,
Sequitur secundus infortunia exitus.

PERSONAE.

Iobus heros.
Dina uxor.
Philias [(reading uncertain: layout problem)] filii.
Thelon
Dominus. Peirastes diabolus
Eliphas [(reading uncertain: layout problem)] amici Iobi
Baelolath
Sophar
Distychus [(reading uncertain: layout problem)] nuntii et famuli Iob.
Certomus
Geta
Spudaeus
Ismalus [(reading uncertain: layout problem)] fratres Heliu rhetor
Hanania Mendicus.
Iemina [(reading uncertain: layout problem)] sorores Iobi.
Kezia


page 52, image: s0610

PROLOGUS.

Amplissimi vos, iidem et celeberrimi viri,
Ceterique spectatores candidissimi,
Salvete, contingant quae vultis omnia,
Salubria eveniant cuncta, et felicia.
Spectare quod vos actum et ludum scenicum
Dignamini, meritas agimus nunc gratias.
et semper acturi sumus, dum vita erit.
Sed forsan hoc omnes simul miramini,
Cur tempore et loco insueto nunc prodeam.
Quae causa subsit, eloquar brevissime.
Probatione longa res non indiget.
Quam conferant studia haec novis tyronibus,
Non arbitror quicquam quod expediat magis,
Permulta quamvis scriptitent et lectitent,
Trahenda in usum tandem sunt haec omnia,
In publicum cum prodeundum est denique,
Hic compar abitur modesta audacia,
Ne praebeat Timona tum
[Gap desc: greek text]
,
Hominumque vultus viter et commercia,
Qui profuturus olim est rebus publicis.
Adhaec suam probe excolunt facundiam,
Ne perperam loquantur et balbutiant,
Si vel suis domi sociis congeriant [(transcriber); sic: congerriant] ,
Faciantue verba in contionibus palam.
Sed gloriam hanc scriptis sis non arrogat,
Qui candido hoc scripsit
[Gap desc: greek text]
pectore.


page 53, image: s0611

Docebit elegantias Terentius.
Hinc si libet, vel hoc saltem conceditis,
Sacrae petent memoranda gesta paginae,
Ut tam pia in tenera insculpant cordibus.
Namque hanc sacris qui dat depromptam annalibus
Historiam, at ante non tractatam comice,
Fatetur. id primum tentasse se genus.
Cur ergo in illo primum sudat pulvere?
Quod esset ex usu pueris, hoc unicum
Respexit, hoc voluit, pax, amplius nihil.
Nam qualecumque id aequus lector iudicat,
Labore non minimo, minima sed gloria
Profertur. at quid hic dicam de praemio?
Tenue id nimis quaeritur, grex histriancus [(transcriber); sic: histrioncus] .
Commendat ergo vobis scriptor
[Gap desc: greek text]

Operam suam studiumque, conspicui viri,
Quibus iuvantibus Camenae prodeunt,
Gaudentque, literae emergunt feliciter.
Commendat inquam se, simul obsequium suum,
Qui cum patronos vos sibi cognoverit,
Favore vestro sese adiutum viderit,
Maiora dehinc cunctis tentabit viribus.
Tum concio actorum, coram quam cernitis,
Vestrum nimis rogat favorem candidum.

ACTUS PRIMI


page 54, image: s0612

SCENA I.

Mendicus solus loquitur.

HEus subvenite vos populares obsecro
Inopem pie iuvate, adeste pauperi.
Nae, ego homo nimis sum infelix miserabilis,
Conferte quantam quisque vult eleemosynam.
Surdis loquor: sunt aures illis, at nihil
Exaudiunt, meas vices dum conqueror.
Ah, esse tam spretum genus mortalium
Miserum, aut tot oppressum calamitatibus,
Minus serenent ulla quod solatia.
Verum est, vetus quod indicat paroemia,
Mendicus a suis miser parentibus
Contemnitur, perit iuvante nemine,
Ubique pauper subiacet potentibus.
Honore nullo perfrui conceditur.
Cum vita leto nostra sit simillima,
Solatium nostris deest laboribus,
Praestat mori quam talem vitam degere:
Et Cerberum tribus latrantem rictibus
Videre, quam tabescere hac inedia.
Nam morte, vita acerba est multo durior.
Non arbitror quemquam esse, cui magis bonae
Felicitates omnes adversae sient,
Sic squalidus [(transcriber); sic: squalidus] , panis atque annis obsitus,
Suffarcinatus incedo centonibus,


page 55, image: s0613

Dissutus ostendit pedes iam calceus,
Digitos aluta nudos scissa detegit.
Tum quot modis fames tyrannus corporum
Vexat, cutis vix haeret ossibus meis,
Et viribus carent membra exhausta omnibus.
Ad ostium nuper viri praedivitis,
Potentis apprime fessum me contuli,
Petii stipem, sicci vel panis miculam:
Repellor inde verbis contumacibus,
Quid hic planeta, impostor, erro, perfidus,
Foribus domus meae et tectis advoluitur?
Hoc visus est mihi timenti dicere,
Abi cito et tete suspende furcifer,
In rem malam et diram crucem te proripe.
Nil erogant nobis miseris ditissimi,
Magnas opes sed foedis rebus prodigunt,
Propriae student gulae, quaecumque ingurgitant,
Nemo famis levare vult molestiam,
Torto coquit quae nostra membra pectore,
Non ulla mentem recreant solatia.
Sed est adhuc, quae me fovet, spes unica.
Hussitis est hic terra valde fertilis,
Iobus optimus vir illi prae sidet,
Quem copiae penes cornu est. et gratia
Auctus Dei, dextre administrat omnia.
Non maior his, aut terris est potentior,
Quas sol novus, progressus undis Thetyos
Circumspicit late subiecta climata,


page 56, image: s0614

Agros et arva pene immensa possidet,
Quot vix oberret miluus iugera.
Amplum nimis tum suppetit peculium,
Sed optime bonis concessis utitur,
Benignus et pius laudatur omnibus,
Nihil suae benignitatis claudier
In pauperes sinit, beat sed largiter.
Accedo numquam, quin discedam laetior,
Non illa (sat scio) me spes frustrabitur.
Hic ergo desidebo aprico in gramine,
Ex aedibus dum se quis istis proferat.
Sed ipse procedit nunc: o factum bene,
Iam consuletur hinc mihi famelico.

SCENA II.

Iobus. Philias, Thelon. Spudaeus. Mendicus.

O liberi, aetatis meae solatia,
Quos semper exopto superstites mihi,
Scitis paterna iussa quae vobis dedi,
Eadem esse, fixa haec permanet sententia:
Deum timore quo veneremini pio:
Nihil quod illi displicet, gratum siet:
Nil quod placet,vestra intermittat dextera.
PHI. Habemus in recenti adhuc memoria.
THE. Non excident pater quae dixit [(transcriber); sic: dixti] . P. Nullum saeculum
Auellet haec a nostro iussa pectore.
IO. Vos sedulo primis ab incunabulis
Monui, tenellam sic aetatem dirigens.


page 57, image: s0615

Nunc contigit vobis animus maturior,
In omnibus iam consuletis rectius.
Quod vos decet, vitas scrutamini omnium,
Ab omnibus vobis exempla sumite,
Hoc prehendite, atque ab hoc longe discedite:
Hoc laudi erit vobis, illud vitio datur.
PHI. Morem tibi geremus omnes, o pater,
THE. Faciam libens, quodcumque tu praeceperis,
Ut gaudio frui mox possim caelico.
IO. Dicis bene, amplector tuam hanc aetatulam.
Me ponite exemplum vobis domesticum:
Praeibo, vos recte decebit persequi.
Adhortor inprimis, natu qui es maximus,
Hoc unice semper cures negotium,
Fraterna quo sic floreat concordia,
Ut nunc viget: res haec Deo est gratissima.
PHI. Hoc curae erit, summo cernes cum gaudio.
IO. Sic fulcietur omnis res feliciter,
Aderit Deus coeptis secundus omnibus,
Et omnibus potentes praevalebitis.
PHI. Summa fide quod praecipis servabimus.
MEN. O Iob, Dei minister excelsi optime,
Me, quod potes, quod et soles, nunc respice,
Non est famem quo possim diram pellere.
Succurre tu vel sicci panis crustula.
IO. Paratus ipse sum meis cum liberis,
Iuvare egenos, et solari pauperes.
Nec deseram te summa pressum inopia.


page 58, image: s0616

Aurum cape hoc Spudaee, et offer pauperi,
Ad nostra tum misellum deduc limina,
Deprome poenum, et esurienti consule.
SP. Fiet. ME. Satis tu pol mandas benigniter,
Facisque: submissas ago ipse gratias
Pro rebus his. nunc omnia optata offerat
Clemens Deus, referatque largo foenore.
SP. Hodie satis progressus es feliciter.
Infarciere iam, et totus replebere
Domi. sed heus sequere intro me. ME. I, sequor.
IO. Revolutus est quando dies iam septimus.
Et orbe transactum est suo convivium,
Fas est, novis Deum placare victimis,
Si forte quid commissum sit piaculi,
Cur nunc rei divinae operam dabo.
Vos rite cuncti sacro adeste muneri,
Ut auspicemur hoc pie diluculum.
Honos Dei quaerendus est ante omnia.
PHI. Nil obstat, aut morae est. namque intus omnia
Sunt ordinata, sanctisque apta ritibus.

SCENA III.

Philias. Spudaeus.

Dum ceteri pias adornant victimas,
Curabo ne quid ipse desim commodis
Communibus. certo statutum est ordine,
Ut per vices laeto simul convivio
Fratres in unis congregentur aedibus.
Mihi hoc negoti iam dedere ceteri,


page 59, image: s0617

In hunc diem ut mecum sient de symbolis,
Id exsequar. Sed quid Spudaeum detinet?
Quid tamdiu in patris moratur aedibus?
Pultabo: quin male conciliate provenis
Spudaee? desidem Spudaeum nomino.
SP. Quid me vocas? PHI. Asellum, truncum, stipitem.
SP. Cur? cum volem pernicis more Pegasi,
PH. Immo gradum pigrae sequeris testudinis,
Quid in patris tantum es cunctatus aedibus?
SP. Tui exsecutus sum patris negotium,
Dapibus virum laetis refeci pauperem.
PHI. An hoc satis videtur? SP. Arbitror quidem,
Nam praebui quae devoraret largiter,
Ingens saburra iam distendit viscera.
Si vellet, hinc sex esuriret integros
Dies. PHI. Quid hoc respondes o maslygia?
Aliud rogo. SP. Nesciebam hic te opperirier.
Quid imperas? iam iussa nulla demoror.
PHI. Fratres ad omnes transcurso est opus tibi,
Cunctas adi simul sororculas.
SP. Quid ergo dicam? PHI. Ut adsint hora prand.
Mea in domo. SP. Citius quam credas fecero.
PHI. Nihil vide excusationis accipe,
Convivii requirit hoc sollemnitas [(transcriber); sic: sollennitas] .
SP. Curabitur. Sed heus ad cenam et me voca,
Veniam libens, rebus relictis omnibus.
PHI. Adsis, placet. tum flagra ferto maxima,
Ut sit canes qui possit tecto expellere.


page 60, image: s0618

SPV. Abigam, sed haud sequar depulsos aedibus.
PHI. Videbitur. nunc curre, ego intro conferam
Me, ne paratis desim forte victimis.
SPV. Cyllenii optarem mihi talaria,
Sic cursitandum est omnibus locis mihi.
Nunc proximam viam quaero, et compendium

SCENA IIII.

Peirastes diabolus, solus.

Multis videbitur mirum unde prodeam:
Ex tartari pedem speluncis effero,
Ubi horror est gravis, stridorque dentium.
Nunc exeo mundi visurus climata,
Humana gens intercidat quo funditus,
Quam cladibus iuvat multis affligere.
His ut truces turbatis inferam manus,
Nunc machinas struo, nunc illas destruo.
Necto dolos varios, technasque confero.
Quam saepe ringor, et livore pessimo
Tabesco, cum vigere orbem feliciter
Video, Dei cum cuncta florent munera?
Cum bellicus nusquam tumultus perstrepit,
Furorque ubique cessat Martius,
Cum terra nullis est vexata cladibus,
Sed alma vivit pax, bona et concordia.
Lacrimae cadunt, cum nil cerno lacrimabile:
Non rideo, nisi risus ex doloribus
Nascatur, humanum quos pertulit genus.
Hinc arva saepe contero florentia,


page 61, image: s0619

Exuro, et his pedibus conculco gramina.
Sed hinc dolor mihi longe fit maximus,
Cultus Dei cum verus omnibus locis
Sese exserit, pietasque summa provenit,
Et regna cum vigent supremi numinis,
Quo cum mihi bellum sine pace est horridum.
Ut huius ergo possim sceptra frangere,
Quiduis ago, manibus pedibusque sedulo
Adnitor, ut serantur falsa dogmata,
Veram fidem obfuscent ut multa schismata.
Dum terminos agri perlustro Hussitidis,
Iob, optimum virum, potentem et nobilem,
Dolore cum summo vidi, et gemitus dedi:
Huic ut nocere possim, semper cogito.
Quiesco numquam, nil moror, nec dormio,
Reverentia tanta Deum colit suum,
Tanta fide malis resistit omnibus:
Fruitur suis, bene partis, optime bonis.
Nunc quomodo huic noceam, mecum delibero.

SCENA V.

Dominus. Peirastes.

Quid murmuras tecum scelerum mille artifex?
Quid solitudo vult? quid cogitatio?
PE. Nil novum. DO. Credo, tuum antiquum obtines.
Sis Euripo licet magis mutabilis,
Numquam tamen vitae mores piae induis.
Sed unde te nunc proripis? quid insolens
Hic ambulas? PE. Totius terrae climata


page 62, image: s0620

Peragro, tot emensis sed nunc regionibus
Huc contuli pedem. DO. Sed numquid aspicis,
Quod non iuvet? quare cogaris ringier?
PE. Quaedam placent satis, nonnulla displicent.
DO. Quid de meo Iob servo saltem existimas?
Quid iudicas? nonne exploratus complacet?
Tacet, sat est hoc ipsum laudis dicere.
PE. Non admodum laudo, quod tu evehis praeconio.
DO. Scio parem non esse ubivis gentium,
Tam simplici rectoque servit pectore,
Sic nostri honorat et timet vim numinis,
Tamque exsecratur omne criminum genus,
Non hunc potest livor tuus reprehendere.
PE. Recte sapit, mea quidem sententia,
Qui te colit, dum tot profundis commoda,
Auges bonis cunctis, beas honoribus.
Sic Iob tuae semper bonus clementiae
Adhaeret, haud abs re, tibique est deditus,
Dum tu sereno laetum vultu respicis.
Excrevit ingens iam viri possessio,
Locuples, beatus, et vicinis imperat,
Vallatus est tua et munitus dextera,
Servas domum, totamque adeo substantiam:
Quicquid facit, succedit omne prospere.
Benedicis illi semper, protegis, iuvas.
Hoc ille certis dum rationibus putat,
Laudat, colit, tuam promptus potentiam.
Hypocrisis illa vana est, fucoque illita,


page 63, image: s0621

Sic et suum multi venerantur Belzebud.
Extende dextram, continge brachio
Quae possidet: cum se videbit deseri.
Retro cadet mutatus infortunio,
Tum plena plaustra congeret conviciis:
Faciem tuam scelestis verbis impetet.
DO. Nil istius futurum sat periculum.
Facias licet nunc ipse tu periculum.
Sunt in tua manu quaecumque possidet,
Haec tange, perde, quo libet modo:
Corpus veto tangi, concedo cetera.
PE. Sat est datum, nil praeter imperium exsequar.
Certe meam satis sic mentem explevero.
DO. Caelos petam, tu septa transilias cave.
Aut post malum feres. PEI. Sile, et dictum putae.

ACTUS SECUNDI.

SCENA I.

Geta. Iobus. Certomus.

O Vim, dolum, caedes, rapinam, iniuriam,
O parricidas, o bustirapos [(transcriber); sic: bustirapas] truces,
O flagriones impios, ne quam nequissimos.
Quid hoc mali? terras vastare, et terminos
Invadere? o quibus tantum permittitur.
Non iura, non fas, hoc impune perferunt.
Audivit hoc in terra nemo Hussitide,
Heu, quanta nunc effugi unus pericula,
Pedibus timor pennas veloces addidit,


page 64, image: s0622

Sola fuga eripui me fatis tristibus.
Ars utilis saepe est fugam capessere.
Sed cesso herum hoc malo impartiri propere?
En optime, suas ante aedes constitit.
IO. Praesaga mens quid nescio denuntiat.
Forte imminent quaedam mihi discrimina.
Quam fluxa nostra sit, scio, felicitas.
In optimo dum res versantur cardine,
Timenda sunt adversae sortis spicula.
Cumque in vado sumus, rapidas timebimus
Maris procellas. praesidium unicum est Deus.
Avertat ille, quicquid est mali ominis.
Ex his malis me praesens ipse liberet.
Sed quid timens ad me et properans Geta advenit
GE. Te commode hic offendo, si qua commode
Narrantur unquam cuivis infortunia.
IO. Quid parturis? tribus rem verbis expedi,
Subindicavit hoc diu mens tristior.
GE. Dum pascimus pratis asellos floridis,
Boum iugis dum terram scindimus,
Subito impetu truculentus hostis irruit.
Sabaea gens, quae possidet confinia,
Iumenta abegit, omnes ferro sustulit
Quotquot fuere servi, et subditi tibi,
Vix impiorum tela effugi, nuntius
Ne tot malis deesset unicus.
IO. Iniqua narras, et caedem miserabilem.
Iam pertimesco, defunctum ne sit modo hoc.


page 65, image: s0623

CE. O incolae, terraeque Hussitis accolae,
Cives, coloni, omnes succurite,
Vim vi, quod aequitas sinit, propellite.
Nemo venit, nil usquam cerno praesidi.
Herum petam, ut resciscat haec incommoda.
IO. Num Certomum vides turba incedere?
Properat, gravi concussus est formidine.
GE. Video, revocemus, ad sinistrum tendit tramitem.
IO. Malum seret certe. GE. Te quaerit. IO. Heu mihi.
GE. Sta Certome, heus sta, quem vis? en herum tibi.
IO. Ah verba Certomi vereor durissima.
CE. Factum nefandum et prorsus saevum perfero,
Chaldaea gens, regione vivens proxima,
Trepidos tuos tribus servos cohortibus,
Aggressa, vi camelos omnes abstulit.
Custodibus caesis abiere libere:
Servavit infelicem me sors unicum.
Ut unus esset tantae cladis nuntius.
IO. Non illa de nihilo scivi praesagia
Terrere mentem, nescio an divinitus
Profecta sint, fuere signa tot malis.
Iam nescio, quam facti causam excogitem,
Quae res meos in me excitarit accolas,
Ut impetant me nescientem hostiliter.
Non his fui, quod noverim, unquam iniurius:
Non intuli, sed saepe damna depuli.
Refertur illa pro meritis nunc gratia.
Miror nimis: sed hoc verum est diverbii,


page 66, image: s0624

Malum ex mala saepe advenit vicinia.

SCENA II.

Distychus nuntius. Geta. Certomus. Iobus.

QUid nunc agam? quo me vertam miserrimus?
Ubi sum? unde veni? quo ruo? quid molior?
Nam flamma conspectum eripuit, caecutio,
Lolio ac diu si victitassem noxio:
Video minus talpa, quae terram suffodit,
Plus aspicit syphar, quod exuit draco.
Opertus atra vultus est caligine,
Circumvolat sulpur fumusque tempora,
Rebar crematum Olympi verticem,
Phaetontis illa credidisses saecula,
Sic igne cuncta perfulgebant fulminis.
Horresco totus, pertimesco fulgura.
GE. En Distychum huc here adventantem respice.
CE. Satisne sanum credis istum Distychum?
GE. Furore motus est, aut oestro percitus.
CE. Certus [(transcriber); sic: Ceritus] est, mentisue laesus crimine.
IO. Dubio procul novi quid afferet,
His ultimam adiciet cladem malis.
Nanque hoc die, quicumque se obtulerit mihi,
Adversa nuntiabit, haud aliter puto.
CE. Huc Distyche adsis, huc te confer Distyche.
DI. Quis me vocat? sonum clamantis audio.
CE. Nonne hic vides herum? non aspicis nos bellua?
DI. Non videram, nec iam video satis. IO. Quid est?


page 67, image: s0625

Ad te redi. quid vult metus? quid consternatio?
DI. Nemo puto, pavoris et formidinis
Percepit unquam tantum, atque hoc die
Vidi miser. IO. Minima attigit te portio,
Ad me redit malum, in me faba cuditur,
Ego impetor. sed missis omnem ambagibus
Rem pande. DI. Quam potero dicam brevissime.
Compulsus umbra sub viridi bidentium
Grex cum iaceret omnis herbas ruminans,
Subitis micat caelum rutilum fragoribus,
Elisus ignis ex concussis nubibus
Cum turbine in subiectas terras decidit,
Globi voracis flammae desuper ruunt,
Consumit apprehensos greges incendium,
Pereunt simul iactis custodes ignibus,
Elapsus aegre, ad te domine optime
Curriculo percurri, ut esses horum certior.
IO. Deus bone, ac Pater, queis tandem erit modus?
Furor tuus ratione qua sedabitur?
Abite vos, ego hic morabor paululum,
Dicam preces Deo, post expiabo victimis
Totam domum, natos, omnem et familiam.
DI. Vah, numina invocare adhuc placet?
Sapientiorem te putabam redditum.
Adhucne desipis? nam quid iuvat Deus?

SCENA III.

Spudaeus. Iobus.

NUnc illud est, quod si omnia omnes conferant


page 68, image: s0626

Solatia et monitus, suasus, sententias,
Atque huic malo salutem quaerant, nil ferant
Opis, quod obtigit modo huic familiae.
Iniqua sors heri me totum concutit:
Et rem redisse in hunc locum, crucior nimis.
Ut his herus nequeat malis emergere,
Eius vices dolore summo conqueror.
Et non secus perculso affligor pectore,
Quam si caput meum utamque haec perderent.
Sic hunc apud dum vixi, pene a parvulo
Clemens, fuit, tum iusta servitus mihi.
Qui, si malum miser tantum resciverit,
Animo feret satis cognosco aegerrimo.
Nilne esse proprium cuiquam mortalium?
Fortuna nulli quare perpetuo bona es?
Qui tot Dei modo timentes liberos
Eduxerat, summo laetus cum gaudio,
Virtute quavis proles praeditas:
Idcirco vicini uno ore omnes omnia
Bona dicere, laudare fortunam viri:
Nunc orbus est repente factus fato acerrimo.
Sed nunc opus quid facto sit, delibero.
Ah consili nihil consistit pectore,
Trepido eloquarne statim? aut actum differam?
Omnes enim quibus res aegra contigit,
Obiectus aut labos alicunde est maximus,
Hoc omne temporis lucrum esse ducimus,
Malum priusquam seu damnum intelleximus.


page 69, image: s0627

Tacebo? non videtur hoc tam commodum.
Dicam, cito malum pervincet cognitum.
Nam summa inest hero meo constantia:
Non ille divino pugnabit numini.
IO. Spudaeus advenit, servus mihi fidissimus,
Stupens dolore, et iratus, videlicet
Audivit haec mea damna, hoc illi nunc dolet,
Frugi, nec ut servorum est captus maximus,
Qui neglegenter [(transcriber); sic: negligenter] administrant omnia.
Vocabo, ut ipse quid loquatur, audiam.
Supdaee. SP. quis me vocat? tunhic aderas here?
IO. Adsum, quid est? quid pallor et trepidatio
Tua arguunt? SP. Heu nobis, occidimus simul.
IO. Mentem resume. SP. prorsus. IO. quid tandem sibi
Vult prorsus? SP. Interimus. IO. Mitte lacrimas,
Ni fallor, omne iam percepi incommodum.
SP. Ignoro quid scias tu, sed novum adfero.
IO. Dic ergo. SP. Dicam, tu maerorem contine,
Bonitate fretus caelica a luctu abstine.
Iuncti fuere in unis aedibus tui
Gnati, celebrantes pium convivium,
Honore cum Dei libabant pocula,
Boreas repente surgens in domum irruit,
Violentus, a septem spirans Trionibus,
Et quatuor domus concussit angulos,
Quae maximo statim fragore concidit,
Oppressit haec tuos ruina liberos.
Solus futurus index ipse liberor,


page 70, image: s0628

Inauspicata te vox ut percelleret.
IO. Retine cadentem, prorsus interii miser.
Ah sustine. SP. Subeo libens, sed hoc here
Te non decet, tuum resume spiritum.

SCENA IIII.

Iobus solus.

QUid hoc, malum, infelicitatis est novae?
Nequeo modum aut finem certum decernere,
Repente tot nunc irruere incommoda,
Discrucior omnibus modis miserrimus,
Incommodi hoc mihi ex improviso obici
Tantum, ut quid ipse agam incertum siet mihi.
Concussa membra sunt nova formidine,
Et pectus obstupescit his horroribus.
Natum malis ferundis esse suspicor
Me maxime, lunae sub quartae lumine.
Namque invenire exordium sat commodum
Rerum mearum vix ego sum potis miser.
Heu quam trahunt curae diversae animum meum?
Luculenta nil movet mentem possessio,
Qua decidi, bonis amissis omnibus:
Sed liberos mihi, cariora pignora,
Nunc lugeo, ereptos fatis tam tristibus.
Horum neces mortis vicinae commonent
Et me sepulcro qui meo sum proximus.
Nam frondibus cadunt delapsisque arbores.
Fortuna blanda nuper, nunc asperrima,
Tantas in unum et tot res contulit diem,


page 71, image: s0629

Ut porro iam haud mihi sit suave vivere:
Nil morte rebus in malis optatius.
Sed nudus e materno ventre prodii,
Cum vagiens terras subirem maximas.
Inops ut huc proveni primo e carcere,
Sic fata terram nunc iubent relinquere:
Decrevit hoc voluntas alma numinis,
Nutu haec patris cuncta evenere caelici.
Sit laus Deo, sit huic, honos et gloria.
Dominus dedit, cum vellet, et nunc abstulit,
Id iure pro suo facit regaliter.
Ut spongiam [(transcriber); sic: sphongiam] replet quicumque humoribus,
Bibulas liquore multo extendit cellulas,
Mox arctius dextris contractis exprimit:
Sic dat Deus cum vult, et concessa eripit.
Placet mihi, Deo quodcumque complacet.
Mens aequa condimentum longe est optimum.
Dabit viam tot in periculis Deus.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Peirastes solus.

NOn me fefellit omen, horrida Stygis
Palude cum ferus ipse emergerem, solum
Vagarer ut per omne, cernerem,
Quid ante nostri nuntii confecerint.
Hi multa per se sat gesserunt gnaviter,
Attentiores sed Domini facit praesentia.


page 72, image: s0630

Vidi chaos immensum criminum omnium,
Placuere nobis illa valde, et in sinum
Intemperatum mox effudi gaudium.
Sed hoc mihi dolere fecit lumina,
Quod unus esset, nostras fortis machinas
Qui spernat, ipse Iob, gerens cor ferreum.
Ut dura cautes, nullis icta fluctibus
Labascit, aequoris quae infringit impetus:
Sic ille magnis prorsus vinci cladibus
Nequivit, excelso sed corde restitit.
Novis eundem tento dolis invadere,
His nunc balistis ipso eductis tartaro
Dabit manus, catapulta robur atteret.
Conveni eum pridem, qui servat aethera
Manu potenti, et concutit fragoribus,
Qui sede me quondam detrusit caelica.
Fidem sui tum servi evexit laudibus,
Quod casibus nullis Iob moverier
Queat, Dei cultum quo summi deserat:
Num cernis, inquit, damni cuiusuis artifex?
Satisne mens perspecta constat et fides
Mei, quem honore summo dignum iudico,
Iob? numquid est quod possis iure carpere?
Periere cuncta, quae tenebat plurima,
Carissimus ad hoc privatus liberis,
Omni Dei cultu quae instruxit pignora.
Nihil maerentem tale poenis grandibus
Afflixi, in hoc pater malorum pessime


page 73, image: s0631

Tu nostra pectora urges importunius,
Iam luci devides quod nullum pectori
Sub sit scelus, sed usque perstet innocens.
Hui, quid tot effers, inquam tum, praeconiis?
Non sic monet tempus, triumphum concinis
Adhuc nimis cum incerta sit victoria.
Haec pertulit quaecumque sunt levissima.
Pro pelle quisquis pellem dat libens,
Et cuncta nil curat redempto corpore.
Hic connivere tu, vultumque avertere
Si vis, meae et virum plagae committere,
Iam senties blasphema verba, et iurgia,
Non abstinebit dictis tum procacibus.
Vix credidi hoc sperandum, sed tamen annuit,
Quo totus axis caeli nutu contremit.
Licentiae nactus tantum, nil differam:
Sed quicquid Orcus dat mali, tam colligam:
Omnes precor mi subvenite Erinnydes,
Ne sit labor mihi sumendus irritus.
Nunc adsit omne morborum genus cito,
Heus agminatim pestes huc concurrite.
Sed est novum quiddam repertum consili,
Idem probatum vix mihi, nunc respuo.
Hac mantica gero, penula et sub sordida,
Prioribus luem non visam saeculis,
Hac corpus attingam, efficiamque luridum,
Ut posteri sciant et hoc mirabile
Iam cesso verba solus mecum fundere,


page 74, image: s0632

Et nunc eo, brevi facturus tempore,
Ut orbe toto Iob miser compareat.
Adsit, novum si cui placet spectaculum.
Transacta, facta sunt, quae constitui omnia,
Propino deridendum Iobum hunc omnibus,
Ex fimo ei iam concinnabo lectulum.

SCENA II.

Iobus solus.

FAcillime verba inveniunt miseri quidem.
Deesse dicta non solent dolentibus:
Meum dolorem tanta copia impedit,
Ut hanc querendi telam haud possim ordirier.
Sic comparatum est certa lege numinis,
Sic fata cunctis dura dant mortalibus,
Ut una plures attrahat semper calamitas.
Nil restat omnibus nobis ex copiis,
Amplissimas quas antea possedimus.
Ruina natos abstulit dulcissimos,
Iam parte privatus sum plus media mei.
Tum labe foeda corpus nostrum tangitur,
Et putrefacta rodunt artus ulcera.
Iam membra languent, aegrum cor exaestuat,
Grassatur undique et saevit dirus dolor.
Nec ire, nec satis queo consistere.
Taedet domus lapsae videre culmina,
Iubar placet solis spectare fulgidum.
Hinc more tardae prorepo testudinis,
Innitor aegre et huic incumbo stipiti,


page 75, image: s0633

Heu purulenta quam me torquent ulcera,
Saniem iuvat testis et lignis scalpere,
Ab infima pedum quae serpsit plantula,
Capitis supremum contigi iam verticem.
Foetor gravis levem corrumpit aera.
Si possem, abesse corpori meo, velim,
Sic ipse mira suffocor memphitide
Quid? occupabo nunc vicina compita?
Ligno morabor transeuntes crepero?
In haec magis provoluar alta stercora,
His delitescam, inque his exstinguar sordidus.

SCENA III.

Dina uxor. Iobus. Peirastes.

SEmper mihi mens tam fuit despectui
Simplex Iob mei mariti, et candida,
Quam spreta sunt quaecumque sunt vanissima.
PE. Nunc gaudeo, geminantur aegri vulnera.
Poenas meas ludum iocumque dixeris,
Huius prae ut rabies quae nunc dabit, malum
Genus, viris quae maestis gaudent feminae.
DI. Iactabat ille, vix agnosco, quem Deum,
Huic fidere uni credidit tutissimum:
Pietatis hoc insigne iam fert praemium.
PE. Mulier mulier mala herba, mala verba,
Mala verbera. Puff puff puff sie.
DI. Salve marite, salve, quid nunc mussitas?
Quid inter stercora, tu stercore deformior?
Probitatis ampla conspicis iam munera.


page 76, image: s0634

Sis integer, sis omni simplex tempore,
Deo tuo dignas referto gratias.
IO. Ades parata me tristem lacessere?
Quod hoc genus vestrum? quae coniuratio?
Ut feminae studeant pari sententia,
Eademque nolint. declinata vix erit
Aliarum ab ingenio ulla, si perspexeris,
Aeque viris adversae ut sint omnes student,
Consentiunt in hoc tam pertinaciter.
Doctas eodem inludo cunctas arbitror.
Eique ludo, si ullus est, certo scio,
Te posse non male et magistram praefici.
DI. Lepidus maritus, euge quam lepide hoc refert.
An vera nondum me novisse intelligis,
Nunc laudibus Deo dictis exstinguere,
Et foetidus lacum subito Cocyti.
Quid nunc taces? IO. Quin tu obmutescis bestia,
Iam feminarum modo gannis improba,
Quae maximas magno conatu proferunt
Nugas. loqui genus vestrum prudentia
Quis vidit unquam verba? Quin te proripis?
Obtundit ista inepta me loquacitas.
In rebus adversatrix omnibus mihi es.
Te talibus semper moratam moribus
Novi satis, miserum irridere desine:
Si negligis me, summum patrem respice.
DI. Omnes viri quod si sapiunt pari modo,
Muliercula esse malo salva et stultula,


page 77, image: s0635

Quam sapere tam grandia, et sic angier.

[Gap desc: greek text]
nos securiores efficit,
Et in nihil sciendo est vita suavior.
Sed cur Dei non praesidium invocas?
Non deseret te nunc tanta cultus reverentia.
IO. Non abstines uxor dictis tam perditis?
Quid ore criminis tuo nunc excidit?
Omitto cetera, at Deum ne verbis irrites,
Sed nominis tanti cave ludibria.
DI. Sunt vera quae loquor, ioci subest nihil.
IO. Infanda iactas numini convicia,
Cuius sub umbra conquiescam perpetim.
Aequo feram dederit quaecumque pectore.
Non ringar impie, si cuncta ademerit.
Hoc dante, fortunam bonam suscepimus,
Cur sit molestum nunc adversa perpeti?
DI. Facile hic mali plus est, atque illic utilis.
IO. Immensa de quo sunt profecta commoda.
Incommoda illius perferre condecet.
Haec in bonum reducet idem qui dedit.
Et fluctibus qui iam minatur horridis,
Solem remittet, tuto ut portu navigem.
Haec firma restat spes, et est sacra anchora.
O praebeat saltem vires, et suppleat
Quod corpori deest virtute spiritus,
Tolerare cuncta quo prompte queam.
Apage sis ergo, nec mentem aegram concita.
DI. Philosopharis mira desidens humi,


page 78, image: s0636

Scabiosus, immundus, cadaver sordidum.
Abeo, pietate tu cum sancta nunc vale.
Sed hoc flabello iam tibi fac ventulum,
Ne te suis muscae corrodant spiculis.
IO. O luctus, o dolor, lues teterrima,
Morti propinqua iam iam claudo lumina.
Nunc iusta qui volet mihi funebria
Parare, tempus exsequias hoc postulat.

SCENA IIII.

Eliphas. Baldad. Sophar. Spudaeus.

DEus supreme, vindex omnium pater,
Vix hoc satis possum mirarier,
Tantis repente Iob fortunis excidit?
Exutus omnibus bonis, leber ide
Est nudior? SP. Prorsus. Heu vera sunt nimis,
Graviora multo, quae coram videbitis.
EL. Tot filiis, thesauri quos habuit loco,
Privatus? Hem tum tactus ipse corpore?
SP. Sic est vir optime, heu gravis Dei sententia.
EL. Papae, Dei quam facta sunt abscondita
Mortalibus, hoc uno nemo iustior,
Nemo pius magis, postremo ditior,
Plagas tenebat has aurorae subditas.
BA. Recte facis mea ex sententia Elipha,
Quod nos iubes amicum nostrum visere,
Qui cum vetus nobis manet necessitas.
Nam cui foret dum felix, usque adhaesimus,


page 79, image: s0637

Hunc linquere infelicem non decet bonos.
Dubiis amor rebus verus discernitur.
SO. Dixit [(transcriber); sic: Dixti] satis Baldad benigne et candide,
Hac motus ipse sum diu sententia,
Iter paravi cum vobis hoc ingredi.
SP. Praestatis integri munus bonum viri,
Vestram fidem sic exploratam censuit
Herus, favor donec divinus adfuit.
SO. Malim videre Iobum laetum et sospitem.
EL. Iucundum id omnibus, gratumque ipsi foret.
Sed heu mihi, procul quid monstri conspicor?
Larvam locis puto progressam Acherontiis,
Quod ambulantes passim spectrum territat.
SO. Quid est? quid hic stupes? forte aspicis parum.
EL. Huc quaeso vultus omnes una vertite
Ad hunc locum, quo sunt aedes quondam sitae
Iob, videbitis quod dico, sat scio.
BA. Quin imus, aut volamus omnino magis,
Deforme visuri monstrum, haud spectaculum.
Nam tramite hoc, quo tendimus, de ducimur.
SP. Misero mihi praesagit mens multum mali,
Apollinis quod est responso certius.
BA. Quid auguraris? quid refers oraculi?
SP. Iobus ille est, quem procul conspeximus.
Humi supinus decumbit, se iactitans,
Hinc inde se voluens, animamque nunc agit.
Res excutit mihi et nolenti lacrimas,
Ipse est, nil restat iam scrupuli.


page 80, image: s0638

EL. Adeamus ergo nunc. o summe Iuppiter,
O lob amice, qualem te nunc cernimus?
SO. Heu quantum ab illo nunc mutatus undique,
Qui praefuit terris his felicissimus?
BA. Metamorphosis stupenda cunctis posteris.
Sed naeniis diem totum consumere
Quid attinet? nam verba proferuntur irrita.
Agimus nihil, surdo cantatur fabula.
EL. Calamitas ingens cor ictu dissecat
Duro meum, pungunt me fata tristia,
Miseret malorum consternato pectore.
SO. Non audit ulla, nec quit verba reddere,
Cunctis dolor gravis priuavit sensibus.
Vox haeret, et verba impedit nimius dolor.
EL. Nunc hoc opus facto arbitror pro tempore,
In aedibus quo collocetur intimis,
Recreandus umbra, cura, et gratis pharmacis,
Donec resumat mentem, et spiritum hauriat.
Ito gradu, Spudaee, praecelerrimo [(transcriber); sic: praecellerrimo] ,
Oneri gerendo nos iuncti subibimus,
Ne solis aestu summo flagrent ulcera.
SO. Suades probe, accingor. BA. Nitar pro viribus.

SCENA V.

Peirastes solus.

ECquis manus meae nescit potentiam,
Consideret meis tinctum coloribus
Iobum, et huius cladem secum supputet,
Saniem, dolorem, pus, plagas et ulcera,


page 81, image: s0639

Tantum manus possunt hae, sic mihi
Soleo beare deditos, sic excolo.
Sed iam locum quieti vel socordiae
Non esse cognosco, urgebo, non desinam.
Minimo impetrato consequuntur plurima,
Uterque nostrum sic defatigabitur,
Ego inferendo, et ille sufferendo incommoda,
Tres advenas nova adduxi fallacia,
Ut impiis aegrum Iob verbis irritent,
Et concitent iram supremi numinis.
Omnis labor mihi succedit optime,
Arridet hoc inventum, et valde complacet.
Nunc hinc agam me, dicta quamprimum parans.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Eliphas. Iobus. Baldad. Sophar. Peirastes.

Tantum, quis, oro unquam doloris comperit?
Quis vidit unum tot aerumnis obrui?
Iam septimus refulsit orbe lucifer,
Et septies nocturna phoebe prodiit,
Cum mortui modo iacet Iob perditus,
Immunda humo procumbit instar caudicis,
Vix septimo tandem ad se rediit die,
Ut qui sopore longo excitus advenit,
Nondum satis compos, aut mentis est potens.


page 82, image: s0640

Sed ecce, lento vix gradu se promovens,
Prodit, sequuntur claudicantem ceteri.
IO. Quae prima lux me pusionem protulit
Pereat, gravem mutetur in caliginem,
Nec caelico illustris cernatur lumine:
Nec fulgeant illa sub nocte sidera,
Qua parvulum mater sub auras edidit.
Cur sum datus caelo et mundo miserrimus?
Cur hunc diem vidi? cur non magis
Intercidi materno clausus carcere?
Cur nutrimentum praebuerunt ubera?
Fruerer quiete iam diu dulcissima,
Nec scirer, ut cui numquam nasci contigit.
Quam mors iniquis cuncta tractat legibus,
Misere petunt multi, his venit tardissime,
Aetatis atqui flore gaudent integro,
Feliciter quibus succedunt omnia,
Horum truci statim spem falce demetit:
Cur rumpere hanc mihi vitam minus licet?
Ah quid potestas exeundi non datur?
EL. Non sum potis, voces ut ultra comprimam,
Haec mente, quae loquor, benigna suscipe.
Quam recta semper consilia aegrotis damus,
Cum nos valemus. hoc tecum reputa obsecro,
Fueris quod omnibus suasor mirabilis.
Lassas tuo mentes firmasti robore,
Lapsantibus succurens, ut resurgerent.
Subito plagis tute ipse tactus defecis,


page 83, image: s0641

Quo nunc recessit invicta haec patientia?
IO. Si tu loco fores meo, tum sentias.
ELI. Memento nunc, quod a te dictum est saepius,
Nemo perit bonus, servatur innocens,
Quis vidit ulla iustum parte linquier?
Parata sunt malis et supplicia impiis,
Ira Dei scaelesta turba absumitur.
Leonis ergo rugientis guttura
Contrita sunt, catuli periere pessimi.
IO. Oh Elipha, incusas miserum atque innoxium:
ELI. Nemo Dei ante vultum iustus enitet.
IO. Scio. ELI. Nilque nostra puritas valet,
Cum spiritus ipsi, Deo qui serviunt,
Adsuntque crebro, tantum non sibi arrogent.
Quanto magis gens sordida est mortalium,
Domibus luto quae structis aetatem exigo [(reading uncertain: last letter unclear)] ?
IO. Haec vita cladium Charybdis omnium est.
ELI. Causa caret nil certa. obeundis nascimur
Laboribus, pennae sicut volucribus
Adduntur, aera ut per spissum remigent.
Sed a Deo moveri, et affici plagis
Quam sit bonum, vix verbis possum consequi.
Beatus ille, quem Deus sic corripit.
Hic percutit, manuque sanat caelica,
Infligit, et fovet medelis vulnera.
Te liberabit hic, malisque subtrahet.
Nunc mente, quae dixi, intima recondito.
IO. O si bilance ponerentur pendula


page 84, image: s0642

Mea crimina, et qua nunc premor calamitas.
Euinceret culpam sic poena maxima,
Ut hunc harenae ponti excedunt pulverem.
Ergo sonat dolorem nostra oratio,
Hinc eiulatu et planctibus sic perstrepit.
Non viribus tantis robustis polleo,
Ut corpus has ferat procellas debite.
Non haec caro nodis compacta est aeneis,
Adamanta nec durum gero sub pectore.
Deseruere me, quos fidos credidi,
Sum destitutus omnibus miser solatiis.
At gaudeo tamen vestra praesentia,
Vos me piis docete nunc sermonibus,
Non iurgia expeto, cedat procul contentio.
Audite si libet me disserentem paucula,
Tum iudicare de verbis vos convenit,
Fortasse non inepta, recta certe dixero.
Quodcumque nobis vivitur mortalibus,
Est militare, ni fallor, negotium.
Ut signa tyro qui sectatur Martia,
Semper timet certae necis pericula:
Sic mille homo extimescit hic discrimina.
Ut servus intentus suis laboribus,
Mercede conductus desudat strenuve [(transcriber); sic: strennue] ,
Sic cum dolore mihi extrahuntur tempora,
Gemitu dies noctesque personant crebro,
Exaruit cutis, corpus pute drine
Contabuit, membris lues cunctis latet.


page 85, image: s0643

Vita euolavit heu notho velocior.
Nec tempora haec ventura possum credere,
Secunda sors laetos huc ut referat pedes,
Spes nulla vitae restat aut boni mihi.
O parce tandem, dira tolle verbera,
Genitor supreme, servum redde perditum:
Ni subtrahis flagella, est actum funditus,
Corpus diutius nequit consistere.
BA. Non desines loqui te verba non decentia?
Nihil Deus clemens benigne iudicat,
Opem rogantibus non denegat suam.
Si forte poenam hanc commeruere filii,
Exaudiet tamen, preces nec respuet.
Revolue prisca exempla tecum, si libet:
Intelliges, hanc esse numinis clementiam.
IO. Perspecta sunt mihi, quae dicis, omnia,
Et miror immensam Dei potentiam.
Sed quid dolore suggerente effutio?
Miser tremo, pavore summo territus,
Non expedire linguam nunc stupidam queo.
Quid, mi Deus, tibi me gaudio est affligere?
Manus tuae minimum cur plasma conteris?
Cur tantus imminet malorum exercitus?
Vitae diu meae dum cursum examino,
Viis malorum semper abfui longissime.
Sum conscius mihi nullius criminis.
Cesset furor tuus, redique mitior.
SO. Tandem, loquax, praesta silentium, precor,


page 86, image: s0644

Dum verba tu iactas, et multa congeris,
Non possumus iam nos verum discernere.
Vitae refers tuae laudes innoxiae,
Si verba rectius Dei consideres
Satis videres te leviora perpeti,
Quam summa iamdudum meruere crimina.
Celata nemo compraehendit vestigia
Dei, pedes illius vanum est persequi.
Nil sic ages, si pergis contradicere:
Salvaberis, si paenitere coeperis.
Peccata tolle, iam resurges fortiter.
Oriere primum ut clarus fulget bosphorus
Cum te putabit invidus disperditum.
PE. Belli senes loquuntur omnia, ut volo:
Hui, magna inest sapientia his silicerniis.
Inspiro multa et insusurro clanculum,
Quae proferunt temere, inconsulti effutiunt,
Hic effero meam nimis versutiam,
Contra Deum quoniam loquuntur omnia.
Sic pergite, in recto manete tramite

SCENA. II.

Iobus. Eliphas. Baldad. Sophar. Peirastes.

Non sola vos penes lates sapientia,
Invidia nostris absit sermonibus.
Nec me patris summi fugiunt mysteria,
Non cedo vobis ulla in re, aut patientia,
Quis nescit illius tantam potentiam?


page 87, image: s0645

Sed vos magis quam stulta verba dicitis,
Ineptias vestras sermone proditis,
Cur vos precor personam suscipitis Dei?
Non ille vestris indiget mendatiis.
Feram libens manibus me illius confici,
Dependeo ex illius semper gratia,
Iniquitate me videbit liberum,
Si iudicis me totum more expenderit.
Cur non tribunal sistor ad tuum?
Cur non loqui tecum mihi conceditur?
Quid me caducis molliorem frondibus,
Stipulam quid aridam sic deprimis malo?
Heu quam cito mortali natus semine
Cadit, perit, fugiens ut umbra praeterit?
Ut concidunt agitante vento flosculi,
Vix una vivitur nobis diecula.
Recisa ligna cur semper repullulant?
Resurgit arbor, efflorescit plantula?
Homo quid est? semel qui concidit,
Iacet sopore iugi, et umbris clauditur,
Dum vivit, angitur crebris doloribus,
Operi tuo manus Rex alme porrige.
ELI. Heus arroganter, ut tuam sapientiam.
Iactas amice? et quam superba detonas?
Non primus es tu conditus mortalium,
Secreta nec tu perspexisti numinis,
Pari teneris et quo nos malo.
Nemo Dei in conspectu est integer satis,


page 88, image: s0646

Nec purus est (ut de te tute praedicas)
Viventium quisquam. sic stat sententia:
Superbit impius, tumetque perpetim,
Sed cum sua brevi perit tyrannide.
IO. Occalluere his aures iam sermonibus.
Videor mihi non consolarier, magas
Desertus, atque desolatus maxime.
Facile est valentes vos me obtundere,
Cum iam premar dolore, et excrucier nimis,
Deus meus gravi furore percitus,
Effudit irae habenas in me desuper,
Hostilibus laniandum dextris praebuit.
Hem quo redactus sum loci? me deserunt,
Fugiunt amici, insultat hostis acriter.
Tumescit os fletu, caligant palpebrae,
Haec innocens et citra noxam perfero.
Namque ad Deum preces fudi iustissimas.
Ut umbra abit, sic evanesco futilis:
Ineo viam, redire qua nulli datur,
Solum sepulcrum restat, et summus dies.
Tenuis meat conclusa fauce spiritus,
Stygium miser lacum subibo protinus [(transcriber); sic: protnius] ,
Si forte contingat fesso quies ibi.
BA. Interempta quid loquacitate garrule
Lacessis, et perstringis ore lubrico?
Non terra te propter vacua esse coeperit,
De sede nec rupes recident suae.
Numquid Deus malos terret formidine?


page 89, image: s0647

Invadit horror illos, angor conficit.
IO. Heu pectus aegrum cur affugitis?
Incumbitis, quo me perdatis perditum.
Meritum luo poenas praeter meum.
Planctus gementis nullus accipit.
Sed una me tenet spes, et fovet nimis:
Viget meus Redemptor omni saeculo,
Surgam die e terra novissimo,
Hac carne, pelle et hac circumdatus,
Videbo iudicem, non haec spes irrita est.
SO. Vitro citroque cum dicta efferantur plurima,
Mea sic ratio est, et sic animum induco meum,
Non impii stat laus, decusue permanet,
Non hypocritae vana constat gloria:
Cumque extulit nubes sub ipsas verticem.
Ut fumus evanescit, vel bulla imbrium.
IO. Immo bonis florent mali successibus.
Hominem decet, iuvatque, humana proloqui.
Cur sublevantur impii? augentur bonis?
Cur filii vivunt? gaudent nepotuli?
Se cura tecta sunt? carent formidine,
Citharae sonant, strepunt acuta tympana.
Quid nota lippis profero et tonsoribus?
Diu quae sunt, non semper permanent tamen.
Servantur et vivunt, dum perditio ingruit,
Graviore tum multo ruunt periculo,
Sparguntur a terra ut paleae leves.
Sed accidunt mihi haud merenti talia


page 90, image: s0648

Incommoda, ut quid sit consultum nesciam.
PEIRASTES interloquitur.
Homines videte cuncti,
Pius atque iustus ille
Pereat dolore quanto,
Ope nec iuvetur ulla.
Quis vellet esse iustus,
Dominum nimis vereri,
Miseras pati querelas,
Cruciatus ferre tantos?
ELI. Laterem lavas, si te peccasse denegas,
Si te putas innoxium coram Deo.
Sed paenitens delicti, ad te revertere,
Ut lumen aeterni patris refulgeat,
Vitam timore sic absque omni transiges.
IO. Amara cor rursus sentiscit vulnera,
Dum iudicem nimis potentem comparo,
Timeo miser quid proferat sententiae,
Vitae licet bonae sim conscius mihi.
Hominum quid eloquar nunc mille crimina?
Caedes, rapina, vis, dolus atque iniuria,
Dominantur orbe toto, et omnibus locis,
Cunctis sed his ego rebus semper abfui.
BA. Sordet coram Deo mortalis quilibet,
Ingens scatet vitiorum lerna et criminum.
Non luna fulgens emicat, nec sidera,
Ad huius aspestum cuncta in tenebris latent.
IO. Non haec nego, quid attinet probare talia?


page 91, image: s0649

Aliud nihil possum quam conqueri miser.
Iam disputare plura non sinit dolor.
Nam quis dabit fortunam elapsi temporis?
Cum tutus ambularem praesidio Dei,
Secunda fecit ille cuncta, et prospera,
Nomen, decus, voluptas cum leporibus,
Quies, honos tranquilla mens, securitas,
Tunc ad fuere: asylum tum miseris fui,
Tum blanda pauperi dabam solatia.
Nunc rideor, contemnor, impetor iocis.
Nuper canes qui inter meos cupiere pascier,
Petulanter insultant, habent despectui.
Infamis eheu, ignavi vulgi fabula
Sum factus, exsecramur omnes, conspuunt,
Sed cur amicum vertis lumen o Deus?
Cur te vocantem corde ex infimo iam negligis?
An non tuarum amore legum feruvi?
Cogitationibus mens foedis libera,
Servata semper est, manusque innoxia?
Te praeter addictus deorum nemini,
Colui tuum tremore numen maximo?
Moechus torum alterius non pollui,
Nec praeter aequum fraude pellexi orphanos?
Si tale quid patravi, haud poenam deprecor..
ELI. Nimis places tibi, cupis viderier
Mundatus, integer, rectus, pius, bonus.
Iam pluribus tecum pertaedet colloqui:
Abimus, heus tu, quaere qui respondeat.


page 92, image: s0650

SCENA III.

Heliu rhetor. Eliphas. Sophar. Baldad. Iobus. Peirastes.

Vah qui senes deliri tantum blaterant,
Nunc haesitant, ac auribus lupum tenent,
Dubii, quid aegre affecto Iob respondeant.
Non barba, non aetas parit prudentiam.
Sed illa contingit, cuicumque dat Deus.
Ephebus, aut puer quandoque rectius
Quid administrat, ac silicernii senes.
Heus quo senes diversum tenditis viri?
E. Quis nos vocat? SO. Quid vult non visus antea?
HE. Fere omnia hic quae disputastis invicem,
Hinc stans procul percepi, et multa displicent.
Adeste paucis, rem perplexam transigam,
Nam vestra me sic commovere iurgia.
BA. Si plus vides ac nos, mone, tacebimus.
PE. Si cui vacat ventosum audire rhetorem,
Nunc praebeat longis aures ambagibus:
Distentus est nam verbis sesquipedalibus.
Moreretur, haec si verba non erumperent.
HE. Repetita primum crambe, o Iob, quam pene me
Occidit, hoc toties cum prave iactitas,
Te criminum cunctis carere sordibus,
Hinc cum Deo miris modis expostulas,
Ratione ut aequa reddita te iudicet.
Sic te tuo mucrone possum vincere,
Nam nemo iustus sic almo obstrepit Deo.


page 93, image: s0651

PE. Hominis vide manian atque amentiam,
Affligit hic gravius miserum, quam ceteri.
HE. Non verba sic facit Deus, non erudit
Hoc crede pacto, dictum sufficit semel.
Rationibus deinde miris illorum admonet,
Persaepe cum serpit quies gratissima,
Subindicat quid per nocturna somnia.
Dolore quondam et aerumnis nos increpat,
Hinc paenitenti rursus fit placabilis,
Per has vices operatur summus arbiter.
Est aequitas Dei summa, et clementia:
Nil ille causam praeter, unquam iudicat,
Nihil hunc valet penes personae auctoritas,
Domat potentes, et tyrannos deicit,
Sternit minaces hic, ducesque subruit.
Nunc si quid est tibi decretum rectius,
Loquere, audiam. IO. Dictis tuis consentio.
HE. At vos senilem adferte nunc scientiam.
ELI. Nos calculum addimus tuis rationibus.
SO. Subscribimus tibi nostrum suffragium.
HE. Respondeo prioribus sermonibus:
Pietas Deo nihil prodest mortalium.
Nihil huic scelus nocet vel maximum.
Homo piis iuvatur actis proximus,
Iniqua vicinos laedunt flagitia.
Non officit nostra actio, vel commodat,
Patri supremo, sed iuvat nos hic magis.
Non tolli a iustis benigna lumina:


page 94, image: s0652

Quoties sed illos castigare cernitur,
Salutis ergo ipsorum hoc, crede, conficit.
Quare fer aequo, quod dat ille, pectore,
Et mira facta semper cogita Dei.
Melior redibit omnino lux, crastina:
Sed erigare certa nunc fiducia,
Calamitatem finiet brevi tuam.
Non est procul salus tibi, quod auguror.
Sed ecce, num Deum adventare conspicor,
Sic fissa magno nubes turbine
Me terruit, fulgor visum eripuit mihi.
Ad nos venit summi maiestas numinis,
Tibi salutem conferens et gaudium.

SCENA [(transcriber); sic: SCEN] IIII.

Dominus. Iobus. Eliphas. Baldad. Sophar.

Quis hic miser tam verba perdit frivola,
Et inscius graves miscet sententias,
Quae neutiquam sunt voce humana effabiles.
Si quid potes, pauca haec mihi respondeas.
Quo tum, cedo, latebas clausus carcere,
Telluris ut latae posui fundamina [(transcriber); sic: fundamima] ,
Et ostiis pelagi furentis impetus
Clausi, populum meo fulcivi robore,
Bases locavi, rutila affixique sidera?
Quis protulit nives, imbres tonitrua,
Glaciem, gelu, pruinam, dura frigora?
Tuisne tanta es facturus ex viribus?


page 95, image: s0653

Numquid timenti immittes orbi fulgura?
Reverenter illa nempe serviunt mihi:
Elementa nostra contremunt potentia.
Considera nunc mira quotquot praestiti,
Suis ut implevi terram cultoribus
Cum tot feras, variasque condidi potens:
Animal culorum tu perpende robora,
Speciesque mille formas, nomina omnium,
Quae cuique sit natura quae ratio, aut modus,
Scrutare vires, et sectare pascua,
Miraberis summam meam potentiam.
Qui cum Deo durum certamen suscipit,
Cur desinit verbis tandem resistere?
IO. O conditor supreme, o mitis arbiter,
Sum vilior quam qui tibi respondeam.
Peccata iam cognosco cum silentio:
Sum voce lapsus, lingua erravit lubrica.
Heu penitet dicti, vix audeo hiscere,
Guttur manu vagum nunc comprimo.
Unum excidit, misere quod dictum non velim:
Sunt plura, quae posthac silebo iugiter.
DO. Tu numquid irritam facies sententiam
Miser meam, tu iustus ut compareas?
Si brachii vales divini viribus,
Summum pete, et te pulchris orna vestibus,
Et sic polum super sublimis intona.
Disperge contumaces, et rebellium
Stringe ora, fortiter superbos contere:


page 96, image: s0654

Tum te tua salvari posse dextera
Credam. sed heus quid possit haec manus vide,
Cum plasmate effinxi te primum terreo,
Tum condidi Behemot tecum vastissimum,
Et membra fortibus struxi compagibus,
Hic gramine ut boves et foeno pascitur,
Et praevalet membrorum ingenti robore,
In ventre virtus est immensa maximo,
Sic unde quaque continetur nexibus
Nervorum, ut esse credas cornua.
Ut cedrus ingens illi cauda extenditur.
Ossa aereis sunt duriora fistulis,
Et cartilago ferri evincit laminas.
Absorbet ipsa hianti fauce flumina,
Tumens in ora eius Iordanus influit,
Magnis gerit tergo munita turribus
Castella, et armis sustinet graveis viros.
Nunc cogita Leviathan ponti belluam,
Qui stagna permeat citus Neptunia,
An illius ligabis fune guttura?
Aut extrahes hamis captum fallacibus?
Num ferreo nares frenabis circulo?
Num voce te captus rogabit supplice?
Aut mollibus pro se verbis precabitur?
Num servitutem victus pollicebitur?
Aut certa inibit tecum fractus foedera?
Tangas manu, aut saltem si videris ferum,
Memento iam tibi paratum proelium,


page 97, image: s0655

Et concitatum sat scias periculum.
Haec monstra tum quaecumque sunt saevissima
Ut condidi quondam, fecique dextera hac,
Sic omnibus nostra vi factis impero,
Facile est mihi nullis domare nisibus.
Quid ergo pugnam incautus me cum suscipis
Iobe? de vitute nun quid ambigis mea?
IO. Scio pater quid possis excelsissime,
Scrutaris ima quae latent sub sensibus,
Nil te latet, tu cogitata perspicis.
Inepta dixi, et valde stulta protuli,
Vocis tuae per caepi saepe fulmina,
Nunc et tuum numen videre contigit:
Resipisco quare et ducor paenitudine,
Favilla totum nigra corpus conteget,
Meum cinis caput proiectus obruet.
DO. Nunc Elipha Themanite cum ceteris,
Haec quae loquor, mente intima reponite.
Furore vos super commotus ardeo,
Cum perperam sitis locuti plurima:
Sed servus hic meus dicendo constitit.
Nunc hostias ergo mihi libabitis,
Mactate tauros septem, atque hircos caedite
Totidem, piabunt haec holocausta crimina,
Iob pius pro vobis deprecabitur,
Vestras remittam illius noxas gratia,
Nec imputabitur linguae peccatum nesciae,
EL. Faciemus illa, et amplius si quid iubes,


page 98, image: s0656

O rex, Deus vivens per omne saeculum.
BA. Eamus ergo, et exsequamur ocius.
IO. Humi iacentem me sustollite,
Ut hoc queam sacco caput convoluere,
Deflebimus densis tenebris abditi.
EL. Humeris meis Iob dilecte innitere.
IO. Valeo meliuscule, dolorque maximus
Recessit. BA. O bonum et festivum praedicas.
Bonitate iam Dei subito sanabere.
SO. Deus tibi affulsit satis feliciter.

SCENA V.

Heliu. Peirastes.

MAnifesta Iobum monstrant integerrimum
Exempla, et almo quod satis placeat Deo,
Quem maximo posthac honore prosequar.
PE. Quid nunc agam? turbae silent, redit quies,
Iobus exsultat, triumphat, iubilat,
Iam liber ex pedicis, meisque vinculis,
Pudore summo discedendum est hinc mihi.
Sed garrulum hunc video, atque nugivendulum.
Certum est prius nebulonem hunc ipsum ludere.
HE. O magna serva me Salus, quis advenit?
PE. Quid extimescis? HE. Heu fuge pestis maxima.
PE. Te rabula hinc magis rabiose proripe.
HE. Non sum tui iuris, pete regna Tartari.
PE. Sed te tamen mecum illuc auferam simul,
Videbis aulae sic meae satellites,
Acturus Aeaco causas sub iudice.


page 99, image: s0657

HE. Abi procul, recede quo libet in malum.
PE. Non me amovebis hinc tuis sermonibus,
Nec pellere hinc curtis potes enthymematis.
Sequere huc. HE. Nihil minus. PE. Quin sic tibi impero.
HE. Alium rape hinc, ego at me conicio in pedes.
PE. Nil tempore hoc praedae possum nanciscier,
Doleo mihi hunc bolum ereptum esse faucibus.
Acherontium sed nunc subibo gurgitem,
Alios novo mox aggrediar tentamine.

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Spudaeus solus.

O Fors bona o fortuna, quantis commodis
Deus pater, quantis oneravit hunc diem
Felicitatibus, metumque sustulit,
Prae gaudio tectis nunc effero pedem,
Facerem ut palam, et quo gaudium hoc erumperet.
Res nulla certe homini tanta accidit,
Quae mentis adferat tantam aegritudinem,
Quam non Deus tandem clementer prosperet,
Quis damna nescit, clades, infortunia,
Plagas acerbas, poenas, dira stigmata,
Quae pertulit Dominus meus vir integer?
Non pluribus potest exemplis perdier
Homo, sed is Deo confisus perstitit:
Et paenitere cum coepisset intime,
Deo recepit dante cuncta perdita.


page 100, image: s0658

Speciosa tecta surgunt, et sic enitent,
Ut ante numquam, sunt geminata singula,
Iactura parva grande lucrum protulit.
Fuere magna Iob quae possidebat antea,
Sed iam data excedunt modis haec pluribus.
Repente et ipse salvo est mundus corpore,
Fluviatili valet iam pisce sanior.
Hic miror immensam Dei potentiam,
Et normulam qua servos explorat suos.
Documenta magna ex hac re comparo mihi,
Patientiam summam, dicem et constantiam,
Tacito revoluo mecum pectore.
Certe virum Dei timentem iudico,
Dominum meum, cui serviam fideliter
Post hac, Deo mea et placebit servitus.

SCENA II.

Iobus. Geta.

O Quot, quibusque nos probas rationibus
Pater supreme, consilio mirabili,
Viisque nos omnes tentas absconditis.
Magnas tibi iam gratias habeo, atque ago,
Scrutator a me, conditor, parens, Deus.
Ex ore me trucis rapuisti Tartari,
Reducemque ab Orco me secisti mortuum.
Cognosco iam lucem novam, tum sidera
Iam pulchrius nitent, amoenius iubar
Solis refulget. o summi pietas Dei,
Accessit aegro robur corpori novum.


page 101, image: s0659

Ni fallor, annos et senium exui meum,
Redit iuventa, firmior datur vigor.
Iam syphar antiquum posuisse me arbitror,
Videor fugacibus cervis vivacior
Futurus, humana si lege vixero.
Nunc dedo me totum supremo numini,
Cultum illius sectabor iugiter bonum.
Legis suae sancta servabo examina,
Si largiatur idem, et vires suggerat.
Sed quid moror? cur non hecatombas apparo,
GE. Sis salvus o here, o felix ter et quater,
Dii te volunt beatum, et huic familiae
Favet salus, adest benedictio Dei.
Gradu citato in hunc locum nunc advolo
Ut laeta nuntiem, qui dudum tristibus
Animum tuum implevi, et querelis terrui.
IO. Exordium narrationis incipis? quid est?
GE. Cum restitutum te vidissem, protinus
Deambulans ad rus tuum me contuli,
Armenta vidi passim errantia,
Numerum gregis vidi innumerabilem,
Ouilibus plenis, caulis caprilibus,
Vix cuncta septis possunt claudier,
Boves, cameli, asinae, caballi plurimi,
Satrapes pecus tam multum nemo possidet,
Non rex nec imperator ullus praediis
Tam dives est. IO. Nihil mirandum praedicas,
GE. Quidni? IO. Satisne comprobatum est iam tibi,


page 203, image: s0660

Quod summa det Deus celerime,
Et auferat tributa cum vult ocius.
Nuper tenebam multa, eram ditissimus,
Deo volente factus sum pauperrimus.
Subito bonum nobis dat, et rapit Deus.
GE. Sed centuplum recepisti nunc omnia.
IO. Laudandus ergo est nobis aevi conditor.
Quare sacris parandis adfer victimas,
Tauros, oves, ut quaeque sunt pinguissima.
Nunc amove te. I plumeus, non plumbeus.
GE. Volo, licet volucris non sum, nec plumiger.

SCENA III.

Dino uxor. Iobus.

MIsera, heu nimis vereor, ne tantum offenderim
Meum maritum, illudendo procaciter,
Ut deprecari culpam vix possim meam.
Ah stulta saepe dicimus mulierculae.
Arcana nescimus Dei mysteria.
Pietas viri totam me summa corrigit,
Melior dehinc futura et obsequentior
Adsum, modo hoc ignoscat unicum.
Salve vir, hac mihi vita iucundior:
Quid solitariis haeres recessibus?
IO. Tun'hic eras coniunx mihi dulcissima?
Ehem, molestia obrutum cur deseris?
Cur spernis in tanto virum periculo?
DI. Iobe mi, peccatum confiteor meum,
Gravitate vincor a tua. nunc te obsecro,


page 104, image: s0661

Animus tuus quanto est meo maturior,
Tu grandior natu, et vere ignoscentior,
Ineptiis meis aliquid sit praesidi
Iustitia, quae tibi est innata maxima.
Non antea noram, quod nunc cognosco luminis.
IO. Benignitate abuteris coniunx mea,
Mea te docet multum mali clementia.
DI. Pudet vir optime, ac delicti paenitet.
Sed quicquid est a me commissum criminis,
Hoc imputa, quaeso, fatis tam tristibus.
Me daemonum puto deceptam astutiis,
Ut capta mente valde stulta dicerem,
Ut a Deo et marito te meo desciscerem,
Qui te plagis fortem tentavit maximis,
Nec vicit, immo victus est gravissime.
Labore non magno vicit mulierculam.
Sed nunc marite comprecor carissime,
Aequissimo veniam mihi da pectore.
IO. Equidem libens ignosco erratis omnibus,
Eadem manet mens erga te, ac semper fuit,
Veniam rogare ex ipso sed decet Deo.
DI. Te maximi semper merito feci tuo,
Amplector obviis ergo te brachiis,
Et suavium tibi mellitum impertior.
IO. Tua me refecit uxor iam mutatio.
Non gaudeo parum, quod talis facta sis.
Sed hoc vide, ut Deum places precibus tuis.
DI. His rite quae iubes, perfungar omnibus.


page 104, image: s0662

Post hac tibi cunctis in rebus obsequar.
Nunc gratia si forsan excidi tua,
Maioribus post officiis resarciam.

SCENA IIII.

Ismalus. Hanania. Cognati Iobi. Iemina. Kezia. Sorores. Iobus. Dina.

EAtur ergo. Vah quid nunc moramini?
Dum se parant, comunt, adornant feminae,
Elabitur non lux, sed annus integer.
IE. Nihil morae in nobis erit, prae cedite.
HA. Proferte gazas, et lapillos indicos,
Holosericas citae vestes producite,
Lanasque phocaico pertinctas murice,
Auri talenta, crateras argenteos,
Et aureos, scyphosque gemmis nobiles,
Torques, inaures, et collo monilia.
KE. Quo tantus apparatus deportabitur?
IS. Iobi ad aedes omnium integerrimi,
Nam servus est Dei, et frater noster. KE. Probe
Monetis, hoc mihi in mentem non venerat.
IE. Sed commode nobis sua cum coniuge
Procedit obvius. IS. Salve carissime
Frater, decus nostrae et columen familiae.
IO. Salute vos simili fratres impertior,
Sororibus meis optata comprecor,
Et omnibus cognatis opto quae volunt.
IE. Est gratia. et tu salva Dina sis mea.


page 105, image: s0663

DI. Contingat omnis et vobis felicitas.
IS. Dolore summo nos malum affecit tuum,
Et tam gravis cladis misertum est maxime.
HA. Tulimus vices tuas animo tristissimo.
Libuit, sed haud in nostra erat potentia,
Succurrere, et morbi levare taedium.
Nunc gaudio haud paruo tua nos reficit salus.
Hinc gratulamur omnes imo ex pectore.
IO. Credo pii fratres mecum doluisse vos,
De charitate vestra nullus ambigo.
IS. Sed hoc quo certius tibi compareat,
Tibique constet nostri amoris symbolum,
Ad te simul laeti atque hilares convenimus,
Nostrum favorem vili quisque munere
Testabitur, tu mentem candidam aestima.
IO. Ah quid boni fratres haec munera
Fertis, quasi nos inter nos non norimus.
HA. Non sic, amice, nostrae primum inibimus
Dilectionis foedus, sed firmabimus.
Tu nunc cape haec, precor, vultu placabili.
IO. Quid debeo pro donis tam specio sis gratiae?
IS. Haec missa fac. HA. Aliud cura, sic nos decet.
IE. Honoris hoc nostri est. KE. Deus sic exigit.
IS. Meritis scio maiora debere tuis.
Sed impedit mentem facultas arctior,
Tu velle nostrum consulas magis boni.
Io. Spectata pol satis vestra est integritas
HA. Nunc apparetur idcirco convivium


page 106, image: s0664

Uti diem sumamus hunc cum gaudio.
Solatium blandum dabit sodalitas.
IS. Meminisse gratum erit tui periculi,
Pellentur hoc graves curae commercio.
IO. Suadetis optime. IS. Tu frontem exporrige.
IO. Fiet. Sed heus prius paranda est victima,
Honos Dei primo curetur omnium.
Illis adeste quaeso nunc prompti sacris:
Quibus peractis, cetera et videbimus.
HA. Ne quis moretur hic visurus exitum.
In aedibus nunc transigentur omnia.

CONCLUSIO COmoediae.

SI scenicus tibi, spectator optime,
Arrisit actus, et nobis faves,
Quid, Dii boni, quantum et debemus gratiae?
Vix hoc brevi puto me compraehendere
Sermone posse, nec si Tullii,
Tam fertilis dicendi copia,
Tam pura et elegans foret nobis oratio.
Nunc cum referre nec res nostra perferat,
Nec exigat fortuna vestra, laus Deo,
Quam possumus grates habemus maximas,
Gratisque semper hoc profitemur mentibus
vestro stetisse nos favore maxime.
Si forte quis (quod suspicari non queo)
Sit invidus, quaeso invideat miser diu


page 107, image: s0665

Cunctis, sed invidere ipsi nemo queat.
Qui cumque de nobis maligne iudicat,
Nescit, sciamus hunc quam parui pendere.
Si defuisse quid putatis, temporum
Angustiam in causa fuisse credite:
Et non agi secus sivit necessitas.
Nam qui student fictis ad tempus fabulis
Placere, maiori id possunt cum gratia.
Sed haec sacrae dum tracto scripta paginae,
Inclusus arctioribus spatiis fui:
Nil addere hic licuit mihi, nil demere.
Nunc arbitri valete candidissimi,
Et nos amare, nos tueri pergite.

FINIS.

HAMANUS TRAGOEDIA, EX LIbro Hester, Thoma Naogeorgo auctore.

PROLOGUS.

SAt nota est haec quam sumus acturi fabulam,
Si quidem iam olim sacris est conscripta literis.
Hamanus hostis Iudaeorum pessimus,
Ob denegatum a Mardochaeo uno sibi
Honorem, omnes proscribit Iudaeos simul,


page 108, image: s0666

Certoque praecipit die disperdere,
Hinc Mardochei et Iudaeorum maximus
Oritur in Susis luctus et alibi gentium.
Reginae Mardochaeus quaerenti indicat
Luctus causam, atque edicto transmisso rogat
Ingressa ut ad Regem aliquid impetret boni,
Prose, proque populo. Ingreditur regina, et ad
Convivium Regem exorat venire cum
Hamano.Veniunt, convivantur. Tum quoque
Postridie Esthera ad se promittant petit.
Promittunt. Interea Hamanus mire sibi
E reginae favore simulato placens,
Parare Mardochaeo altam iussit crucem,
Quum ignoraret quidem Reginae esse patruum,
Ut eo crucifixo laetus ad convivium
Cum Rege pergeret. At venienti in regiam
Primo mane, ut eum a rege deposcat sibi,
Rex ibi demandat Mardochaeum purpura
Diademateque percultum honoris gratia
Per urbem regio in equo circum ducere.
Facto hoc, pergere iubetur ad convivium.
Ibi a Regina accusatus, suam in crucem
Quam Mardochaeo compararat, actus est
Hanc nos pro arbitrio fabulam tractabimus,
Ut ridiculi et tumultus plus etiam siet,
Non curantes quid malevoli dissentiant,
Ronchosque ciant, carpant, rodantque verbulis,
Hoc nusquam est, hoc aliter est, isthuc non placet


page 109, image: s0667

Abeant hi cum iudiciis quo lubet suis,
Aut melius faciant, et sui periculum
Una nobiscum in ipso aedant proscenio.
Adeste, cognoscite quid sibi Hamanus velit.

PERSONAE.

Hamanus. Philarches.
Artaxerxes Rex. Polytlas.
Esthera Regina. Carcharophon.
Atachus eunuchus Reginae. Mardochaeus.
Harbonas eunuchus. Cyrinus servus.
Charsenas consiliarius. Zares uxor Hamae.
Carphologus. ni.
Physotas. Syrus servus.


page 110, image: s0668

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Mardochaeus. Cyrinus.

SI quis miratus unquam est consilium Dei
In insperatis rerum versionibus,
Eundem iure nunc mirari convenit,
Tot paradoxa videntem atque mirabilia, quae
Numquam quisquam in somnis sperare possiet.
Potentes de suis turbantur sedibus,
Abiecti contra gloriae obtinent thronum.
Ingenui liberique contemnuntur, et
Servilis ad res magnas erigitur status.
Namque hoc tempore regina Vastis [(transcriber); sic: Vasthis] , omnium
Facile quae sunt mulierum forma et genere caput,
Amisit dignitatis honorem regiae,
Et Artaxerxis excidit connubio,
Parere superba quod vocanti noluit.
At illius in locum tot inter virgines
Et nobiles et liberas nulla placuit
Ut succederet, et regis digna esset toro [(transcriber); sic: toro] ,
Praeter quam una Esthera mei fratris filia,
In servitutem quae ducta est cum ceteris,
Qui cum Iechonia rege transtati sumus,
Quis versatilem fortunae haud miretur rotam?
Nisi forte illius ignorant et patriam et genus,


page 111, image: s0669

Quae praecepi hominum ut indicaret nemini.
Utcumque sit, nobis certe monstrat Deus,
Quod quamvis genus afflixerit nostrum male,
Non omnino tamen abiecerit, et funditus
Nulla velit dignatum misericordia.
Si quidem ut Dioscuri feruntur prosperum
Nautis signum, sic Iudaeis erit omnibus
Sub Persarum imperio quicumque vivimus,
Hadassa refugium et portus tutissimus.
Recte ego, qui filiam illam adoptarim mihi,
Quam sic in altum divinus extulit favor.
Quippe ex ea si quid cui quam orietur boni,
Acceptum referent mihi, eroque omnis particeps
Beneficii, mihique ab ea prae ceteris
Commoda iure obtingent perpetuo duplicia.
Nihil ambio petove amplius pro me et meis,
Satis erga me et meam adoptatam erga filiam,
Dei se insperate effudit benignitas,
Pro qua immortales decet ut agamus gratias.
Duntaxat precor, ut haec esse velit propria
Mihi filiaeque, et Iudaeis adeo omnibus,
Stabiliaque conservet, genius ne aliquis malus
Perturbet, infortunioque dissipet.
Quam male Satanam habeat bene agere probos,
Et improborum quantum valeat malitia,
Quum diloqui instabilis omnis sit felicitas [(transcriber); sic: felicitas] scio,
Suo pte pondere, et nota ferentium
Iam plus satis imbecillitate virium.


page 112, image: s0670

Et quamquam adversos semper casus convenit
Sublimes metuere, et felices, mihi tamen
Reflantem fortunam magis ut metuam, duplex
Obiecta est causa. c. Frustra hercule (quantum reor)
Quidquam metuis, adeo iam res omnis tuae
Constabilitae sunt, simul et gentis totius
Nostrae, ut neque ecnephias, neque turbo nec typhon
Deicere de gradu queat aut convellere.
MAR. Videtur ita quidem, sed ego metuo tamen
Et primum propter Hamanum illum, qui plurimi
Apud Regem potest, quem etiam patris loco
Rex colit et observat, praecepitque omnibus
Eum ut adorent, veluti caeleste quod piam
Numen. CY. Scio. MAR. Et quum omnes honorem hunc ceteri
Praefecti, principes, duces et aulici
Ei exhibeant, et prope Dei colant loco,
Solus ego, paternis plus legibus oboediens,
Regis quam aut hominum constitutionibus,
Nec adoro, nec salva queo consciencia
Dei honorem nostri alicui mortalium dare.
Quod cum animaduorterit ipsus, aut resciverit,
Forte ab aliis hominem habebit scio pessime,
Inque meum aliquod exitium machinabitur.
Adde, quod etiam alioqui infensus est mihi,
Ob delatos affixosque eunuchos cruci,
Regem insidiis voluissent occidere.
Hinc timeo. Potens inimicus ingens est malum:


page 113, image: s0671

Neque enim qui places, aut resistas, in manu est.
CY. Vera profecto narras. MAR. Deinde somnium
Quod nuper vidi, etiam hunc timorem auget magis.
Dracones duo capitibus erectis, gravi
Inter si conflictu decertabant, uti
Res componi nisi morte non posset. Hominum
Utrique favebant multae myriades, quasi
Victuri aut interituri cum draconibus.
Aspexi, et ecce vicerat alter, atque mox
Partibus ab eius stans populus, violenter et
Nemine prohibente in hostes irruit suos,
Et gloriosam adeptus est victoriam.
Incertus sum, quid hoc portendat somnium.
Metuoque omnia, tametsi Estherae gratia
Vulgaris haudquaquam mihi lux affulgeat.
Viden, ut nos Dei cultores unius
Idololatras inter, gentesque impias
Agamus tam tuto, quam oves inter lupos?
Viden occasionem ut ad quamvis levem
Amarulenter servitutis iam vetus
Ubique iugum Iudaeis exprobrent, et ut
Haereticos impiosque quosdam iudicent
Quos ipsorum irati dii huc detruserint
Miseriarum? Ita non solum nos, qui meruimus,
Sed una quoque noster contemnitur Deus,
Quasi qui servare nequaquam nos potuerit.
CY. Spero aliquando hanc suam nostramque iniuriam
Deum ulturum. . MAR. Haud dubie. Nisi nil audiat


page 114, image: s0672

Videatque. quicquid ipsi peccant, admodum
Leve est, et inter se ignoscunt facile sibi.
Lupus lupinam haud est, neque caninam canis,
Porro si forte quicquam nos delinquimus,
Capitale est, nec delinquentis, sed omnium
Nostrum clamatur expiandum sanguine.
CY. Haec mera sunt captivitatis commoda,
Et fert Iudaici haec odium avitum nominis.
At ego neque te, neque me, nulli hic mortalium
Iudaeos esse dixi. Hinc fiet arbitror
Ut nobis aequiores sini, quasi ethnicis.
MAR. Et ego hactenus celavi, herique primitus
Physotae interroganti, cur prae ceteris
Hamanum solus non adorarem, virum
Excellenti tam digitate praeditum:
Iudaeis, respondi, isthuc non licere, qui
Honorem hunc iussi sint praestare uni Deo.
CY. Hinc hercle aliqua tempestas orietur tibi.
MAR. Quid faciam? Etiam si verbis isthuc nemini
Dixerimus, ex cultu nostro ac ceremoniis,
Nos Iudaeos esse ipsi animadvertent tamen.
At cuncta duntaxat feramus fortiter,
Quaecumque propter legem nobis accidunt.
CY. Quid si hoc forte Physotas Hamano nuntiet?
MAR. Inde ego metuo. CY. Deus bene vortet. MAR. Itidem ego
Quoque spero, precorque. Sed qui sunt illi, viden?
Qui primo huc regiae appropinquant limini.


page 115, image: s0673

CY. Unde ego scirem? Babylonios esse hospites
Et vestitu conicio. MAR. Idem mihi quoque
Apparet. Sed videamus, ut accipiat eos
Carcharophon. CY. Non dubito quin pessime, ut solet
Servorum ad limina, bipedumque pessimus.
M. St. CY. Quid? quando huc nuper veni advorsum tibi,
Casuque apertum ostiolum eram transgressus, ex
Tugurio si se suo proripiens, horridumque
Inclamans, cursu est me secutus concito,
Et apprehenso colaphos infregit decem.
Et resupinans me illa eiecit qua veneram,
Subinde humeros cruraque nodosa verberans
Scutica, nihilque non me nuncupans mali.
MAR. Huiusmodi homines ad portas statuuntur, ut
Quicumque huc ob negotium pervenerint,
Perdiscant se ante quiduis malle perpeti,
Ullam quam ob causam aulas adire regias.
Ita levantur multis Reges molestiis
CY. Ego tamen rebar Regum esse atque Principum,
In admittendo et audiendo facilimos
Se ut exhibeant, atque ita sint oppressis patres,
Iniuriam refugiumque patientibus,
Et praecipua spes miseris et fiducia.
MAR. Tace, et concede huc ut sedeamus. Rex, scio,
Ignorat hoc, aliaque multa similia,
Hamani peperit institutio quae nova.
Cui Rex non solum aulam, sed se quoque credidit:
Nempe aliter longe Hamanum, atque est, existimat.


page 116, image: s0674

Si mihi mens non laeva est, illos etiam antea
Vidisse videor hospites. Sed iam lubens
Carcharophonta audiam, an esse velit similis sui.

SCENA. II.

Philarches. Polytlas. Carcharophon.

Utinam nostra amborum ocius negotia
Expediantur, ne rerum cum dispendio
Hic haereamus. PO. Nil mallem, quum perparum
Mihi sit viatici. CA. Heus vos, quo tandem (malum)
Tam confidenter itis? aut quem quaeritis?
Esse ante portam vobis nescitis locum?
Egredimini, aio, cito. PH. Custos portae obsecro
Ne saevi tantopere. CA. Ita sum custos quidem.
Si Rex essem, et melius haberent res quam habent,
Fortunaque multo consuluisset rectius.
PH. Fortasse. CA. Sed exite. PH. Licet ne brevibus loqui?
CA. Neque brevibus, neque longis. exite ocius:
Foris licet, si quid me vultis alloqui.
PO. Etiam ne? manus saltem precamur abstine.
Eximus. PHI. Quaeso te, non me nosti? CA. Neque
Novi, neque nosse adeo volo PH. Abhinc tamen dies
Vix sunt novem, quum ingredientibus huc obstitit
Nemo. CA. Quid isthuc mea? Alius hic tum praefuit.
Me praesidente, nemo huc inferet pedem.
Ita enim ab Hamano est mihi mandatum principe.
Quam pridem advenistis? PH. Venimus, ut vides,
Modo. C. vah insulsi homines. vix ingressi oppidum,


page 117, image: s0675

Currunt in regiam, quasi nil negotii
Nobis sit praeterea, quam ut e vestigio
Quorumuis vacet examinare iurgia, et
Petitiones varias ac querimonias
Auscultare. PH. Hem, Nobis ais, quasi tu quoque
Numero in aliquo sies. CA. Ego? etiam regiam
Si latrinam lavarem, longe essem tamen
Te, similibusque tui, et melior et dignior.
PH. Hoc est vere (quod aiunt) sandalium Iovis,
Non mihi profecto videris esse sobrius.
CA. Hic operire, donec fiam sobrius,
Qui plus sapiam ebrius quam tu unquam sobrius.
PHI. Fortasse. Sed rogo, nobis atrium ingredi
Permitte, ut circumspiciamus sicubi ferat
Occasio, ut aut Regi, aut Hamano literas
Hasce in manus tradamus, aut sermonibus
Exponamus quamprimum ea quae uterque volumus.
Dilatio omnis, praeter quam irae solius,
Damnosa est. CA. Vobis sit, mea refert nihil.
Non intrabitis huc mendici et profugi homines.
PO. Iussitne Rex haec dicere advenientibus?
CA. Quid mihi vobiscum est? ite in cauponam, quoad
Refrigeremini, et post tertium diem
Redite. PHI. Nimis iracunde. dic mihi rogo,
Hamanus estne intus? CA. Sciens hoc nescio.
PH. Quid hoc aenigmatis est? CA. Nondum mihi placet,
Ut index vobis gratuitus sim. PO. Nempe vis
Aliquid tibi dari in manum? CA. Videlicet.


page 118, image: s0676

PO. Ademerint nisi dii sanam mentem mihi,
Hodie a me ne teruncium quidem auferes.
PH. Neque hercle a me. CA. Quin igitur hinc facessitis
Mendici in rem malam? PH. Hic etiam nolente te
Praestolabimur, Hamanus donec exeat.
Sed commode illum per scalarum iam gradus
Illic a longe perspicio descendere.
Abiit. proh deum et hominum fidem, quod hoc genus
Hominum est? superbum, petulans, munerum capax?
Hem qui dat, ut magni fit ubique gentium?
Dantibus amici sunt, dantibus et ferreae
Patent aedes, cuncta obsequuntur dantibus.
Opes qui amant, haudquaquam omnino insaniunt:
Per eas enim licet nancisci quidlibet.
PO. Re ipsa experior, quam incommodum sit nil dare,
Quamque nihil habere res valde sit inefficax.
Emersissem ex iniuriis iam olim omnibus,
Si numerassem, Iam quia non est quod dem, haereo.
PH. Ego vero Hamano centum daricos dedi,
Animi tamen pendeo, quid de re quam volo,
Quaeque mihi a rege est promissa, futurum siet.

SCENA III.

Hamanus. Carphologus. Physotas.

SAtisne habes, si praesto quae dixi tibi?
CA. Prorsus. Recordare, ut fuerim tibi intimus
A multis iam annis, quomodote prae ceteris
Coluerim ceu parentem, aut verius deum:


page 119, image: s0677

Quoties iucunditati et commodo tibi,
Dede cori contra propter te fuerim mihi:
Eunti et redeunti ut semper fuerim comes,
Et facta tua laudesque in maius vexerim
Semper. Et haec feci omnia, quum dignitatis huc
Potentiaeque ingentis hauddum veneras,
Nunc quoque precor ut memor aliquando sis mei.
HA. Potesne quiescere? Praefecturam aliquam tibi
Opimam et succulentam, quae vacaverit
Prima, ab Rege impetrabo. Quin quandam scio,
Quam hercule non omnino poteris contemnere.
Ea, rogabo Regem, ut commendetur tibi.
CA. Quid ais, rogabo Regem, quum ipse Rex sies?
A'que tuo nutu regnum totum pendeat?
Possisque bene maleque facere quibus libet?
HA. Itares est, quare spem bonam habe. CA. Profecto Dii
Sapientiam eximiasque virtutes tuas
Sine fructu noluerunt delitescere.
Iam Regi, totque sub ditis provinciis,
Nobisque in maiorem prodesse potes modum.
HA. Non erras hercle. Quippe dedi salubre iam
Consilium Regi, unde quoque provinciae
Immortales (scio) habebunt gratias mihi.
Quid aulam quod novis redegi legibus
In ordinem? Suave Rex iam agit otium,
Neque supplicibus toto ut ante libellis, nec novis
Subinde moleste iurgiis obtunditur,
Translatis regni omnibus ad me negotiis.


page 120, image: s0678

Hoc est quod dixi, et ubique cunctis praedico,
Regem scire satis ne propriam quidem domum
Regere absque te. Tu regni et cor es et caput,
Fossa et vallum, infractusque rebus scipio.
Te praesidente instaurabuntur diruta,
Deserta habitabuntur, florebunt omnia.
Fortunatum Regem, consiliis qui tuis
Fruitur, regiturque. nam tantum sapientia et
Virtute satrapas reliquos omnes anteis,
Quantum stellas omnis praecellit lucifer.
HA.
[Gap desc: greek text]
CA. Vah, quantum sol dicere
Volui. HA. Nescis tu, quo Regem ex periculo
Exemerim in bello nuper? CA. Ego nesciam,
Qui toties cunctis iam depraedicaverim?
Si quis tuarum quid rerum scire cupit, ad
Me extemplo concurrunt, ad cantum provocant
(Ut aiunt) lusciniam, narro, extollo virum
Te maximum, Virtutem dico ipsam quoque
Partes facile primas tibi concedere.
Mirantur omnes, seque beatos praedicant,
Tuo quod saeculo se nasci contigit.
HA. Iugiter in his si perseveras moribus,
A me, ab aliis quoque magnam inibis gratiam,
Et obtinebis quae voles. Quid tu tibi
Physota postulas ut benefaciam? PHY. Nihil
Equidem princeps, nisi ut tua liceat frui
Amicitia. Video te magnificum virum,
Secundum a Rege: immo hercle magis Regis patrem.


page 121, image: s0679

Inde meam omnem felicitatem metior.
Potentiam, honorem, commodaque tua omnia
Mea esse reor. HA. Recte facis. P. Quapropter et
Aucta esse, et desensa velim. H. Quod vis, iam tenes.
P. Magna equidem exparte. Ceterum me hoc habet male,
Quod interdum in malevolos incido viros,
Sermonibus tuo qui honori detrahant,
Nec eam quam debent exhibeant reverentiam.
Iniuriam hanc meam quoque esse censeo,
Et vindicarem, si sat mi esse virium.
HA. Negent honorem, verbulisque detrahant,
Dummodo caveant, ne quo pacto resciscam ego.
Quod si neglexerint, disperiam funditus,
Nisi eiusmodi in illos edidero exempla, quae
Cunctos a similibus homines absterreant.
CA. Quasi vero aliquis sit, qui loqui de te male
Tibique honorem ausit negare debitum, et
Edicto a rege praeceptum. HA. Dic quempiam
Si nosti, ut illi ostendam qualis vir siem.
Et vindicem pro me et te. PH. Omissis ceteris
Compluribus et obscuris, numquid eum, ad fores
Palatii qui residet, nosti? HA. At plurimi
Regis servi illic resident. PH. Peregrinum aio quem
Eo tempore, quo virgines, huc dictitant
Advenisse. eius iam sum oblitus nominis.
HA. Hem, Mardochaeum dicis? P. IS est. H. Qui prodidit
Eunuchos Regi? P. IS ipse est. HA. Audet iste me
Contemnere? PH. Numquam, quantum intellexi ego,


page 122, image: s0680

Ingredienti exeuntive assurgit tibi,
Nec adorat, ut omnes Persarum satrapae solent.
HA. Non? PH. Dicit se Iudaeum esse, nec eiusmodi
Ritibus aliquem mortalium posse colere.
HA. Iudaeus est, et facere dedignatur id
Servus, qui Medi et Persae faciunt liberi?
CA. Lucrum putet, quod ego numquam isthuc viderim.
Oculos homini profecto eripuissem statim:
Indigna res est, Princeps, ne patere obsecro.
HA. Egone patiar, ut semissis homo me sibi
Contemptui habeat? Misere mavelim mori.
CA. Rex te colit, magnique facit. Statuas decet
In hoc exemplum, ut animum inducant ceteri,
De te sentire idem quod Rex, et prosequi
Eodem honore. HA. Ni fecero, nolim amplius
Nec Hamanus, nec tanti Regis dici pater.
Sed sequimini, experimentum eius et ipse capiam.

SCENA IIII:

Philarches. Hamanus. Polytlas. Carphologus.

VEnit Hamanus, vultu irato tragicum tuens.
Aggrediar. Salve Princeps. HA. Quid tu vis tibi?
PH. Scis princeps quid velim. dies sunt plus minus
Octo, quum quoque rei eius gratia hic fui,
Hodieque redire sum iussus. Quare obsecro,
Has literas des Regi, et rem quantum potes
Verbis iuves tuis, huius beneficii
Numquam immemorem dices. HA. Regem nihil opus est


page 123, image: s0681

Literis obtundere, mihi iam negotia
Regni commissa sunt. quare mihi scribite, et
Ad me reserte, si quis quicquam habet rei.
Quid tu velis, scire videor iam mihi. Mane,
Heus Carphologe. Praefecturam hic petit sibi
In Babylone, satis opulentam. quam, si placet,
Tibi dabo. CA. Obsecro Hamane, mei ut sis memor.
HA. Tace.
Ita est Philarches. rem tuam pro viribus
Apud regem egi et verbis persuasus meis
Magnopere tibi favet. PH. Gratiam habeo. HA. Et cupit
Praefecturam illam tibi potius committere,
Quam alii alicui. sed tu nimium sero venis:
Quippe alius iam antevertit, a quo non decet
Concessam repeti. Quare aliam exspectes, licet,
PH. Qui sero? aut alius potuit qui antevertere,
Quum ego eam vacare huc primus nuntiaverim?
HA. Est ut dixi: ad aliam mea non deerit opera,
Nec ad hanc defuit. At facta insecta reddere,
Regisque placita non licet rescindere.
PH. Promisit eam mihi Rex ante biennium,
Id scriptis quoque possum probare literis.
HA. Oportebat vigilare. nam vigilantibus
Et iura, et omnis res aliae subserviunt.
PH. Hercle equidem vix tantundem per decennium
Vigilavi, quantum pro hac re. Sed opinor, alius
Me vigilantem nimis antevertit dormiens.
HA. Hic ego cuae non possum consulere rei.


page 124, image: s0682

PH. Si promissi admoneretur Rex, haud puto
Hasce suas unquam literas rescinderet.
HA. Duobus munus idem concedi non potest:
Nec posteriorem ferre decet, quod iam prior
Iure obtinuit. PH. Qui iure quum promissa sit
Mihi? HA. Quaecumque facit Rex, iure fiunt optimo,
Nec argui possunt. PH. Quid autem pro meis
Centum adipiscor daricis? HA. Mihi negotia
Iam alia sunt. PO. Quaeso Princeps, has cape literas
Regi inscriptas. H. Quid Regi? quasi non sit palam.
Audire regem velle ne muscam quidem
Praesente me. Quin potius dic quid sit rei?
PO. Res ni fallor. tibi nota est, utpote iam diu
Acta, neque peracta. nam quaestor Babylonius
Sine causa me omnibus fortunis exuit,
Mensesque in carcerem compegit quatuor.
Has iam diu miser conqueror iniurias,
Nec ius meum obtinere queo, nec mea mihi
Restituuntur. Quapropter nunc iterum rogo,
Ut e tantis tandem eripiar iniuriis.
HA. Videris mihi homo contentiosius esse, qui
Emas litigium, nec possis quiescere.
PO. O Dii, contentiosus ego, qui ad hunc modum
Malis urgeor, exagitor, trudorque improbe?
Emunt litigium, nec possunt quiescere,
Non qui queruntur, sed faciunt iniuriam,
Si iusto modo res dici debent nomine.
Quiescerem ego vel usque ad extremum halitum,


page 125, image: s0683

Audax si vicinorum improbitas, et odium, et
Manifesta malitia me sinerent quiescere.
Nunc adigor in Susa venire, et Regis fores
Maiori rerum adire cum dispendio.
Utinam viaticum liceret liberis,
Uxorique, et aliis reservare usibus.
HA. Tu forsitan arbitraris nos aliud nihil
Agere, vestras quam exspectare querimonias.
Cur rem vos inter non ipsi componitis?
PO. Per me haud stetit quo fieret minus, immo magis
Desideravi nihil. At non est unius,
Causas componere, parte nolente altera.
Quaestor ad iniurias me etiam derisui
Habet, et caute omnem congressum fugit meum.
Quid aliud faciam, quam vobis ut conquerar,
Quibus et in quaestorem potestas est data?
HA. Dicam tibi homo meam breviter sententiam:
Operam da ita res ut decidatur, ne amplius
Huc questum venias. Quaestor ille homo magnus est.
PO. Sentio. Cornix cornici haud elidit oculos.
HA. Quid? num vis et Susorum habitare carcerem
Aliquantisper? Sequimini hac. PO. Hei misero mihi,
Quid nunc agam? quo me vertam? quod refugium aut
Auxilium quaeram? quem homines omnes deserunt?
PH. Ego quoque amice circumducor nequiter,
Simul et promissis frustror, et pecuniis,
Certum est tamen peraurare hic aliquot dies.
Forsitan aliqua spirabit aura mitior.


page 226, image: s0684

Manebo una, etiam si me Hamanus devoret.

SCENA V.

Hamanus. Carphologus. Physotas. Mardochaeus.

UBi est ille? PH. Viden illic inter ceteros?
HA. Recte, praeter eamus agentes aliud quasi.
PH. Alii quidem assurgunt omnes, is vero ceu
Lapis truncusue, ne movetur quidem. CA. Etiam
Vultum avertit scelestus. HA. Ut istum Iuppiter
Diique omnes selecti perdant, nihili hominem.
CA. Ego ira maceror. Num vis eam, et caput
Isti comminuam? HA. Age rursus transeamus, ut
Qualis sit, ceu vulnus specio, explorem magis,
PH. Nihil est. Honoris plus statua haberet tibi.
CA. Irruone in hominem, et frustillatim differo?
HA. Facere non possum quin adeam, atque scisciter,
Quid causae sit, quod non faciat quae ceteri.
PH. Tu cognosces magis. HA. Heus tu, quae superbia
Aut contumacia te agitat, ut contemnere
Regis praecepta ausis solus sedentium
Palatii ad fores? MA. Quamobrem isthuc ais?
CA. Vah quasi nesciat. HA. Ignoras edictum meis
De honoribus? MAR. Novi. HA. Nempe ut adorarer ab
Omnibus, et genua mihi reverenter flecterent
Tam cives quam advenae? MAR.. Novi. PH. Ne nunc quidem
Assurgit, aut genua flectit homo perditus,
Tantum alloquens virum. HA. Quid ergo? Non tibi
Videtur dignus Rex, cuius sis audiens


page 227, image: s0685

Dicto? neque ego, quem honore honores debito?
MAR. Et Rex et tu mortalium dignissimi.
Ego patriis tamen prohibeor legibus,
Hominum ne adorem quemquam, sed solum Deum,
HA. Quas tu mihi leges, aut quem narras deum?
MAR. Leges, quas nobis per Mosen dedit Deus:
Deus ille, qui rerum est creator omnium.
HA. Noli servus deum tuum, aut leges tuas
Iactare, quando de honoribus agitur meis.
Medi, Persaeque, homines me adorant liberi,
Nullo deorum, nullisque usquam legibus
Obstantibus. Numquid melior est Deus tuus,
Diis Medorum atque Persarum? An leges tuas,
Nostris et Artaxerxis praefers legibus?
MAR. Ut simpliciter quod verum est confitear tibi.
Deus noster terrarum omnes superat deos,
Nostraque lex legum est omnium sanctissima.
HA. Audite rogo hominis impudentem audaciam.
Non solum me et Regem, sed et nostros deos,
Legesque vilipendit. Ego hercule arbitror
Esse haereticum, et a genio agitari pessimo.
PH. Ostende duntaxat Regi, qui viderit
Procul dubio, ne a servis Iudaeisque, Dii
Legesque Persarum habeantur tam nullius
Momenti. HA. Hoc aedepol certum est facere, ut simul
Et honos a Iudaeis defendatur meus.
Quid enim Regis cetera mihi prosunt omnia,
Iste unus fugitivus si me deriserit?


page 128, image: s0686

Responde tu, vis Regi parere et mihi?
MAR. In iis, ad rem quae pertinebunt publicam,
Neque Dei labefecerine cultum, lubens
Parebo. si quid autem praeceptum secus
Fuerit, nec possum obtemperare, nec licet.
HA. Non vis igitur me adorare, aut genua mihi
Curvare? MAR. Non licet. HA. Iam surge, si sapis,
Et adora me. M. Nolo. HA. Non vis? Terram velim
Mihi dehiscere, nisi isthaec, Nolo, Non licet,
Excussero tibi. CAR. Vix me princeps cohibeo,
Ne in barbam, inque capillos Iudaeo hinc involem.
Itane contemnat solus te, ac irridat?
HA. Sine. aliud maius, hacque contumelia
Dignius isti parabo (ne vivam) malum.
Ego ad Regem eo vos me sequimini. si placet.

SCENA VI.

Mardochaeus. Cyrinus.

Actum est Cyrine, novit Hamanus iam omnia,
Mentem, religionem, simulque animum meum.
Habet iam, ob quod vires in me exserat suas,
Eunuchosque crucifixos vindicatum eat.
Nec dubito, quin magnum aliquod sit mihi malum
Conflaturus. adeo totus iracundia
Ardet: sermo, vultus, oculi satis indicant
Haec nostra ante veritus sum, ne rescisceret.
Verum hoc Physatas expedivit nuntium,
Malis ex nostris aliquid ambiens boni.
CY. Quid ergo nos sedemus hic totos dies,


page 129, image: s0687

Eo toties praetereunte? Ad tempus quidem
Celari nostra posse semper sum ratus,
Non perpetuo, ac multo hic in conspectu minus.
MAR. Nondum religionis me nostrae paenitet,
Pudetque adeo, ut perpetuo celatam velim,
Recte Cyrine faciundum est tam in hostium
Quam in amicorum conspectu. Quisquis angulos
Occultaque quaerit, lucem fugiens, is male
Aut egit, agitue, aut certe omnino acturus est.
Semper mala latere cupit conscientia.
CY. Pulchre quidem dicis. Sed in periculum
Interea nosmet conicimus, quasi sorices.
Quid si iam conveniens Regem, nos impios
Regisque decretis rebelles deferat?
Causaque statim Rex indicta pronuntiet?
MAR. Ferendum erit, quidquid tulerit necessitas.
Vivit Dominus, qui numquam deserit suos.
Et nos vel adversum Hamanos tres potest
Suis, quae nescimus, mediis defendere.
Hadassam non in hoc frustra fastigium
Euexit. Quare ego illi committo omnia.
Suo haud deerit honori, suisque legibus.
Tu iam Cyrine vade curriculo ad forum,
Et contribuli Iosepho verbis meis
Ad me ut veniat dicito. nam est illum quod velim.

SCENA VII.

Hamanus. Physotas. Carphologus.


page 130, image: s0688

EXemplum ab hoc Iudaei sument ceteri,
In cunctis regni quotquot agunt provinciis,
Ut me contemnant, meque habeant pro fabula.
PHY. Nil certius. Principiis obsta, si sapis.
HA. Hunc perdere tam certum est mihi, quam me vivere,
Sed nauci homo tanto meo non est satis
Furori, insigne quiddam gestit facere. Quid
Vos auctores estis mihi? PH. Arripi iube
Hominem, et suffigi in maximam malam crucem.
HA. Consuetum puerile est. Hoc non satur abitur,
Usque adeo in me quae fervet iracundia.
CA. Quin tu totum simul Iudaeorum genus
Ab radicibus evellis imis funditus?
Hoc volo. HA. Recte censes. CA. Eadem opera hercule
Qua Mardochaeum solum, omnes extinxeris
Iudaeos. Quales sint, in hoc specimen habes.
Superbus, contumaxque populus, impiae
Novaeque leges, religio intoler abilis,
Nempe Deum contemptrix atque hominum. HA. Propter haec
Populus quidem perditione est dignissimus.
Sed mihi aliud quoque iam tandem in mentem venit,
Vah, ob quod crucior, quod non ante perierit.
PO. Quis ais? H. Amalechitarum (unde oriundus sum ego,
Iudaei olim exstinxerunt propemodum genus.
CAR. Oh Iudaei tuum genus? Iustissimas
Iam irae, simulque vindictae causas habes.
Si non hunc perdis populum, nolo vivere.
HA. Vives, confide. Ingredior ad Regem. haud reor


page 131, image: s0689

Me frustratum iri in re tantilla. sed scies.
Vos opperimini hic me, donec exeo.

SCENA VIII.

Artaxerxes. Charsenas. Hamanus.

HInc nonne videor Charsena regnum meum
confirmasse, et rebus consuluisse omnibus,
Hamanum qui mecum habeam, et dignitatis huc
Constituerim? CH. Mihi quoque videtur Rex, idem.
Hoc duntaxat moneo, ne quid credas nimis,
Neve illius arbitrio permittas omnia,
Et res ad omnes obsecundes ilico.
Homo est, humanis agitur passionibus,
Quibus vix reperias, qui non peccet, hominem.
Quapropter arbitror esse, Rex, consultius,
Credere quibusuis hactenus atque fidere,
Quatenus homines eos meminerimus esse, qui
Hodie hoc cras vero aliud diversum sentiant.
AR. Recte hoc quidem. Mihi vero Hamanus iam satis
Perspectus est, vir cui quiduis recte queat
Credi, committique, patris merito quem loco
Observo, ut faciam quae velit modo omnia.
CH. Utinam Dii fortunent, quae tu, quaeque is facit.
Sed nimio amore ne pecces quaeso, vide.
AR. Nihil opus est. sed ingreditur. HA. Te perpetim
Rex, regnumque tuum, sospitet et servet salus.
AR. Dii dent tibi quae velis. Quid noster vult sibi
Hamanus? H. Parum equidem. Est qui in regni ac tuum,


page 132, image: s0690

O Rex, consulere commodum volo, si licet.
AR. Dic optime Hamane. nam te deditum scio
Nostris semper, adeoque regni commodis.
HA. Dabo operam Rex, hoc magis etiam ut appareat.
Est autem populus omnes per provincias
Regni tui dispersus, et a se mutuo
Disiunctus. is legibus atque ceremoniis
Aliis prae cunctis populis, utitur novis,
Dissidia ex quibus oriuntur et turbatio
Populos inter vicinos, nec non oppida.
Insuper et Regis scita contemnit, neque
Satrapae ullius praefectique est dicto audiens.
Nec tamen hominum imperia sprevisse habet satis,
Sed cultum quoque nostrorum contemnit deum,
Unum (nescio quem) solum confingens sibi.
Rebus ut in divinis humanisque pariter
Sint noxii, impiique et refractarii.
Hominum hoc genus tua novit prudentia,
Satis superque. regno nequaquam tuo
Prodesset, ut invalescat per licentiam.
Si lubet igitur cunctis praestare subditis
Non vulgare ali quod beneficium, si omnibus
Pacem et tranquillitatem vis provinciis
Statuere perpetuam, si cordi est denique
Te decretaque tua, satrapas simul et deos
Aliquando vindicare a contemptu, et tuae
Facere ut leges serventur ubique et ab omnibus
Decerne, populus ut ilico radicitus


page 133, image: s0691

Cumque ramento simul dispereat, et semel.
Nec tanti fac tributa quae ab illis accipis,
Propterea ut malis omnes seditionibus
Fervere, lateque misceri provincias.
Aut omnino tributa si te commovent,
Ipse meis cuncta dependam pecuniis,
Talentum nempe magnorum milia decem.
Neque ea mihi pensio videbitur gravis,
Modo leges decretaque conserventur tua,
Et pax provinciarum constet omnium.
AR. Probe facis, optime Hamane, qui semper id agas,
Quo pacto mihi regnoque prosis maxime,
Ac vel tuis pacem emere velis pecuniis.
Sed argentum quod polliceris, sit tuum,
Maneatque tibi. de populo autem age, quod collibet.
Ecce meum habes literis signandis annulum,
Sub nomine uti meo annuloque omnes tibi
Ad id satrapae provinciarum pareant.
HA. Gratiam habeo o Rex. Studiose omnia exsequar,
Ut laeteris tu, regnumque tuum floreat.
Numquid aliud vis? AR. Ut maneas similis tui.
HA. Nihil hoc quidem certius est. AR. Etiam ad prandium
Volo venias. HA. Libenter. AR. Hinc quoque, Charsena,
Qualis vir, quantusque sit Hamanus, perspici,
Ut regni emolumenta semper cogitet,
Et dormiamus ut nos altum, ipse vigilet.
SH. Intelligo, Ceterum (venia loquor tua)


page 134, image: s0692

Credulitatem facilitatemque tuam oppido
Miror, qui non quaesieris primum ex aliquibus
Aliis, quis populus sit, quantarum virium,
Quibus legibus et quibus agat ceremoniis,
Et an peccarit ea quae Hamanus indicat.
Denique an aliis prorsus nullis queat viis
Ad debitam perduci oboedientiam,
Aut corrigi. Praeterea nequaquam absonum
Fuisset aequitati, partem etiam alteram
Audire, ne fors, causa et sanguis innocens
Inimicitiis cuiusquam vel libidini
Temere donaretur. AR. Ego Hamanum, Charsena,
Eum esse virum iudico, qui ad me falsi nihil,
Iniustive ferat, quique errare non queat.
CH. Exitus hoc Rex probabit. Hoc mihi firmiter
Persuasum exploratumque est, nil mendacius
Esse homine, et inconstantius. Sed cuncta Dii
Secundent precor.

SCENA IX.

Carphologus. Hamanus. Physotas.

EXit Hamanus. HA. Nunc tu quidem
Vives Carphologe. Car. Verum? HA. Immo verissimum.
Exterminandi sunt Iudaei funditus,
Ut ut mihi placuerit. Hunc annulum vides?
CAR. Video hercle. ita Dii faxint. discent tum ceteri
Quale sit, Hamanum irritare et contemnere.
PH. Gaudeo plane tibi vindicandi copiam


page 135, image: s0693

Esse datam. HA. Recte facis. Sed agite ocius
In sinum coram me iam sortes mittite,
Quo mense anni quove die gens interfici
Debeat. CA. Ego recte mecum chartas attuli.
PH. Signa notis. CA. Huius ego sum rei artifex.
Age nunc, permisce. Sine me quoque. Tu verte te.
Iam clausis oculis chartularum unam excipe.
HA. Quid est? CA. Hem mensis exiit duodecimus.
HA. Nimis longum est. Sed quid faciam? diem quoque
Sortibus investiga. PH. In triginta chartulas
Partes scinde, suisque notis singulas nota.
CAR. Scio, mox fecero. Iam nunc lege qua prius,
Unam accipe. HA. Quid nunc? CA. Quartus et decimus dies
Obtigit. HA. Obtempero, quamvis longum sit nimis.
Vos summas ex Iudaeorum, iubeo, nece
Sperare opes. Occisorum siquidem bona
Decernam diripi. CA. Euge. Me regem fore
Video. HA. Sed cesso adire scribas regios,
Ut omnes quamprimum expediantur literae,
Inque universas mittantur provincias,
Et hinc praesertim iamiam edictum pendeat,
Ut Iudaeorum mox ubique gentium
Scelesta recte turbentur myrmecia.
Sedeo: vos prima me operimini domi.

CHORUS.

ESt homo pernicies homini, vicinaque pestis,
Scorpius et serpens, est lupus atque leo.


page 136, image: s0694

Est homini quoque rursus homo lux, vita, salusque:
Id quod et ipsae res dictaque multa probant.
Verum haec utrinque augentur, quum forte potestas
Rexerit aut irae, sive favoris equos.
Perdidit immerito permultos ira potentum,
Ceu ignis silvam, aut saevus ovile lupus.
Et favor e regione ad res promovit opimas,
Profuit et multis saepe potentis amor.
Recte hoc: namque ideo est omnis collata potestas,
Prosit ut, humanum promoveatque bonum.
At satanas homicida ex Orco protulit illud,
Ut sit pene potens natus in exitium.
Bella movent, caedes faciunt, utcumque libido est,
Aque illis fuso sanguine squalet [(transcriber); sic: squalet] humus.
Omniaque insano gaudent miscere furore,
Causam ob nullam: aut, si suppetit ulla, levem.
Ut iam homini exitium non sit praesentius ullum,
Atque homo, praesertim dives et ampla potens.
Aspides inter ages longe securius aevum,
Dipsades in tantum nec nocuisse volent,
Atque homo, quum rabies illum praeceperit irae,
Et morem genio gesserit indomito.

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Philarches. Polytlas.

LUbetne Polytla, postquam iam pransi sumus,
Revisere ad aulam? PO. Maxime. Periculum


page 137, image: s0695

Faciundum est, importunitate utrum queat
Aliquid adipisci potius, quam iure omnibus
Communi. PH. Immo favore puto ac pecuniis
Plus expugnaretur. Sed tamen tentanda sunt
Omnia. post horam Hamanus aliud forsitan
Sentiet, et mitius. Id spero. haud in tempore [Note: PO,]
Convenimus eum opportuno [(transcriber); sic: oportuno] , siquidem mihi
Videbatur non leviter commotus. PH. Itidem
Mihi quoque visum est, idque apparuit magis,
Relictis quod nobis in quendam fortiter
Palatii ante fores sedentem invectus est.
Paulo post animo defecato, aequior erit.
PO. Opinor. Sed quid pando cheus noster tibi
Placet? ceteraque in Susis diversoria?
PH. Sic sunt. Ferendum est. PO. Itane repellant hospites
Peregrinos, qui praeter tectum, cetera quidem
Utcumque circumferre possunt? An timent
Ne non simus solvendo? PH. In nobis haud puto.
Sed delectum duntaxat suscipiunt genus,
Neque praeter id alios. PO. Atqui putaveram
Publica cunctis patere diversoria
Debere, ut apud nos in Babylone moris est.
Totum fere oppidum, hospitium lustravimus
Quaerentes, alius porro excusavit aliud.
Si ita semper commentis eludunt hospites,
Oportet eos nequam esse homines, et nullius
Civilitatis. Denique pandocheus, is ad
Quem postremo divortimus, praedo potius


page 138, image: s0696

Censendus est, quam hospes. Ita pretium quadruplex
Pro prandio exegit, praestolabar diu
Ut iniquis contradiceres rationibus.
Dedisti quod poposcit, et ne gry quidem.
Te dante primum, me quoque dare oportuit.
PH. Dandum est Polytla quidquid tandem postulant.
Magnae quoque sunt insuper agendae gratiae,
Si modo cupias homo videri sobrius.
Reclamando efficis ac recusando nihil,
Nec plus quam si in catasta sis vinctus pedes.
Aut truculenti sub tortoris dominio agas.
Si quid mutis, vultum cauponis aspicis,
Quasi interfecturi te, aut certe in carcerem
Ducturi. Quare si homo vis esse commodus,
Si aliquod tibi vis patere diversorium,
Da quod posceris. Ut non omnia pateant vides
(Quantumvis etiam publica sint) quibus libet,
In aliud soli aurigae admittuntur, aliud
Soli equites possident. Rarus caupo pedites
Amat, nisi vel mercatores sint, vel fimum
Oleant equinum, vel bene numatam ferant
Turgentemque crumenam. Siquidem cauponibus
Praeter lucrum praedamque est carum nihil.
Ex vultu, ex vestitu, ex incessu iudicant,
An aliquid tibi praeter iustum abradi queat.
Si displicueris, mercatores dictitant,
Aut equites venturos, ut nil tibi loci:
Aut aliud comminiscuntur aliquid, ut foras


page 139, image: s0697

Trudare, per omnes quamvis obsecres deos.
PO. Id dicis, quod revera hodie experti sumus.
Sed illos Dii perdant homines famelicos,
Erga peregrinos quotquot sunt eiusmodi, et
Praeter satrapas tecto dignantur neminem.
PH. Hem mira solitudo circa regiam est.
Age accedamus illum qui sedet ad fores,
Et sciscitemur an Hamanum viderit.

SCENA II.

Mardochaeus. Philarches. Polytlas.

Miror quid sit, Cyrinus quod nondum a foro,
Quo miseram, redit. Iosephus forsitan
Nequit inveniri, aut involutus arduo est
Negotio, ut maneat Cyrinus, donec id
Absolvatur. PH. Salve hospes. MAR. Salve tu quoque.
PH. Quaeso hospes, habesne nobis dicere ubi siet
Hamanus? MAR. Intus opinor, nec enim egressus est
Meridie. PH. Huc ad te nisi grave est, sedebimus.
Quousque egrediatur. MAR. Sedete, haud est grave.
Unde estis amici? PH. E Babylone. MAR. Quid illic agunt
Iudaei? PH. Suaviter, quod ego quidem sciam.
M. Estne illis pax cum civibus indigenis? PH. Bonae
Quamquam sunt quidam, qui illis male loquantur et
Velint. facerentque fortassis, si copia
Fieret faciundi. MAR. Perfacile id credo quidem.
Nemo vel unus cunctis satis facere potest,
Nec sine amicis, neque sine inimicis vivere


page 140, image: s0698

Possumus: aliis videmur probi, aliis secus.
Ut libera, ita varia sunt iudicia hominum.
PO. Verum dicis. MAR. Quid attulistis huc boni?
PH. Nihil. Est utrique parvulum negotium.
MAR. Convenistis Hamanum? PH. Convenimus quidem,
Sed nostrarum impetravimus rerum nihil.
Aliud agit, quam ut nobis consultum velit.
MAR. Hoc sane, amici, iam queruntur plurimi.
PH. Sunt mihi literae super re quadam Regiae,
Nec eam tamen licet adipisci. Hoc antea
In hac aula non sum expertus. MAR. nec mirum. Novam
Hamanus institutionem ab integro
Condidit. In cunctis illi rex obtemperat.
Leges figit, refigitque, ut libido fert.
Decreta regis literasque servat, aut
Non servat, sibi prout vi detur commodum.
Negotium aliquod habentes cogit in suam
Verbis invitos asperis sententiam.
Contemnit inferiores atque subditos,
Oneribus et multis gravans iniuriis,
Oppressis ius dicit nullum, atque neminem
A'vi libidineque superiorum eripit.
PO. Haec tu hercle mihi experta refers ac verissima.
Truci aspectu, rufa barba, horrorem incutit
Atque timorem cunctis, rei qui quidpiam
Quae illi non placeat, habent. Insuper et carceres,
Vincula, turres, confestim crepat, ubi forte quis
Quod ad eius non faciat stomachum locutus est.


page 141, image: s0699

PH. Nae tu non regnum nobis, sed tyrannidem
Pingis. MAR. Sic est. Habet et alias in hunc modum
Virtutes multas, quas dicere longum foret.
PH. Scitne haec Rex, et patitur. MAR. An sciat, ego nescio:
In Susis est profecto nemo, quin sciat.
Sciunt et illi, quotquot ob negotium
Huc venerunt. PO. Experti nos scimus quoque.
PH. Quid homines? numquid faciunt ut Rex omnia
Resciscat? MA. Ille vero omnes obstruxit et
Seps it aditus ad regem, mirumque in modum
Cavet, ne qua actiones permanent suae
Illo. Ad regem alio qui nemo audet ingredi,
Nisi vocatus: nullae redduntur literae,
Quantumvis ad manus inscriptae regias:
Resignat Hamanus omnes, perlegit, ad suam
Dein commoditatem decernit omnia.
Querentem contra illum, exitium certissimum
Susciperet. Est timori igitur et aulicis,
Et aliis, haud secus ac frendens agnis lupus.
Ad regem soli semper ingredi licet,
Vocato et invocato, solus omnia
Apud Regem potest, dicens et innuens.
PH. Magnum virum, et magnum nebulonem praedicas.
Et, ut audio, nos quoque vix quidquam obtinebimus.
MAR. Non ausim polliceri, facite periculum.

SCENA III.

Cyrinus. Mardochaeus. Philarches. Polytlas.


page 142, image: s0700

O Rem miseram et inauditam. o nos perditos.
MAR. Vix tandem curriculo Cyrinus advenit.
Cur tam sero? ubi relinquis Iosephum? CY. Sine
Respirem. MA. Vah, quid tu tam palles et tremis?
CY. Ut here breviter dicam tibi: exstincti sumus.
MAR. Deus meliora Cyrine. cur isthuc ais?
CY. Proscripti sumus, et destinati ad inferos.
M. A quo cedo? C. Haud dubium quin ab Hamano hoste, sub
Regis signo et nomine. M. Proscripti vero qui?
CY. Ego, tuque, et omnes Iudaei cum liberis,
Uxoribusque. MAR. Heu heu Cyrine, rem malam et
Lacrimis doloribusque plenam nuntias.
Sed unde scis? CY. Post quam hinc adiens veni ad forum,
Iosephum domi conveni, cui tua
Exposui mandata, rogans ut mecum simul
Ad te iret. is facturum dixit statim
Ut, quas scribebat, absolvisset literas.
Sto paululum exspectans, mox clamor in foro,
Concursus, eiulatus. nos conterriti,
Stuporeque pleni ad homines exilivimus,
Rogantes quid sit. nemo verbum, sed cito
Ad tabulam currere, nos sequi. Crudele ibi
Edictum pendebat, prae multitudine
Quod vix legere licuit. O quantus pectora
Nostra dolor perculit, invasitque. Concidit
Exanimis ante tabulam Iosephus. quem ego
Vix tandem recreatum rogo, det qui queam
Edictum describere, id ut adferrem tibi.


page 143, image: s0701

Dedit, descripsi. Inter scribendum vero (quid
Ego tibi dicam?) Iudaei clamoribus,
Fletu, ploratu, ululatuque insolito forum
Replere: irridere inimici, atque plaudere.
Ea fere mihi perfregit cor acerbitas.
Tremulis scripsi manibus, ut te vix arbitrer
Legere posse. En habes. MAR. Heu totus horreo.
Nil video, caecutiuntque oculi prae angustia.
Lege tu. CY. Faciam. Rex Artaxerxes maximus,
Et cetera. Quum imperarem multis gentibus,
Et universum orbem misissem sub iugum,
Volui abuti tanta haudquaquam potentia,
Sed lenitate cunctos ac clementia
Regere, ut vitam absque timore ullo silentio
Agentes, optata omnibus mortalibus
Pace fruerentur. MAR. Non mala sunt prooemia.
CY. Me autem quaerente meis a consiliariis,
Quo pacto hoc posset impleri, unus qui fide
Sapientiaque praecellebat ceteros,
Eratque post Regem secundus, nomine
Hamanus. MAR. Ecce autem huius choragus fabulae,
Hamanus. CY. Indicavit per provincias
Regni omnes Iudaicum dispersum esse populum,
Qui nostris non pareret unquam legibus,
Sed contra aliarum gentium suetudinem
Faciens, regum decreta vilipenderet,
Et subiecti nobis populi concordiam et
Pacem dissensione violaret sua.


page 144, image: s0702

Quod quum referente Hamano (qui provinciis
Praepositus cunctis, atque alter meus et pater)
Didicissemus, iussimus ut populus ille cum
Coniugibus, liberisque exstirpetur, et
Nulla ad vitam fruatur misericordia,
Eiusque ab inimicis diripiantur bona
Quarta decima die mensis duodecimi.
Die ut una descendentes ad inferos
Nefarii homines, reddant nostro concordiam
Pacemque imperio, quam turbarunt hactenus.
Ah here quid hoc? Suppetias cito ferte obsecro,
Exanimatur homo, Mardochaee animum rogo
Resume. Spes aliqua restat adhuc in Deo.
Cedo manum. PH. Surge, nec animum despondeas.
MAR. O interiturm, o calamitates semper sibi
Succedentes nostras. Heu ut semper malum
Aliud ex alio in nostrum voluitur caput.
Invita etiam nos terra (videtur) sustinet.
Quid agimus? quo fugimus? quare periculum
Euadimus? Quod refugium aut auxilium mali
Quaerimus, et invenimus? Actum est, viximus.
CY. Heu Mardochaee quid agis? Vos altrinsecus
Tenete. PO. Ah ne desperes pater, animo face
Sis forti. aliquis deorum aut hominum opem tibi
Feret. Multa fieri possunt duodecimum
Anni huius ante mensem. MAR. Heu interivimus.
Hamanus haec nobis paravit, hospites.
Hinc conicito qualis vir siet. Utinam forem


page 145, image: s0703

Numquam natus, ne calamitates has mei
Aspicerem populi. Haec sunt quae timui, et meum
Fodicabant agitabantque animum. PO. Multa hercle
Amice rerum est varietas, aequanimiter
Quae hominibus est ferenda, numquam tam bonae
Res sunt, quin aliquid obrepere queat mali:
Nec tam desperatae, quin lux affulgeat
Alicunde. Est quoque miseros qui respiciat Deus.
Et ego gravia sum passus, patiorque hactenus.
Post tempestatem hanc vehementem spero tamen
Oriturum aliquando et fulsurum solem mihi.
Te quoque decet in bona esse spe, nec abicere
Animum. MAR. Consoletur te quoque Deus meus,
Afflictiones tuas misericordia
Dignetur. Sed nostrum eheu maius est malum
Et certius, quam consolatione quod
Levari queat. O dolor, o gemitus. has age
Cyrine abiciamus [(transcriber); sic: abiciamus] vestes, et lugubres
Atrasque sumamus: sic fert rerum status.
Pulvere meum tuumque conspergito caput,
Ut miserias has defleamus maximas,
Luctuque nos inefficaci quidpiam
Solemur ante, quam casus rapiat gravis.

SCENA IIII.

Carphologus

PRaeteriit prima, Hamanus tamen ut dixerat
Nullus venit. Reviso in aulam, uti quid agat sciam.
Referamque bonum ei ex Iudaeorum luctibus


page 146, image: s0704

Nuntium. At ohe etiam Mardochaeus contumax
Hamam contemptor nostri, ab animo excidit
Priori, ut video. Iam puto adoraret lubens,
Genuque flecteret, si fieret copia
Literas retractandi. Euge nefarii homines,
Ubi nunc leges, illeque vester magnus Deus?
Parere Hamano diisque nostris discite.
Iacete in sordibus, donec veniat dies
Quo doleamini. Euge: sed ad Hamanum eo.

SCENA V.

Mardochaeus. Cyrinus. Atachus.

O Deus acerbam rem, illudi etiam ab hostibus,
Aliosque nostris gaudere calamitatibus.
Itane semper nostris addis maeroribus,
O hostis Hamane, itane tibi visum est parum
Furoreque indignum tuo me perdere
Solum, nisi et Iudaici generis quidquid est,
Exstinctum velles. O me infaustum hominem nimis,
Perire solum cui non licet. Odium mei
Populum omnem nostrum conficit miserrime.
CY. O nos miseros, huc unquam qui intulimus pedem.
Escam secuti ceu in tectam foveam lupus.
MAR. Quibus pereundum est, universae iis eo
Proficiunt res, nec se ratione queunt sua
Tueri: quaerunt bona, sed inveniunt malae.
CY. Mirum, suae homines quod fidant prudentiae,
Quum humana etiam, sicut volumus, nolint regi.


page 147, image: s0705

MAR. O Deus Israel, ita ne populum illum tuum
Quem elegisti, et nominis in gloriam tui
Creasti, iam tandem in finem usque proicis?
Itane tibi placet ut conculcent impii
Se iustiores? ut adoretur scilicet
Hamanus, tot hominum perire milia
Iustum est? O mi Cyrine, quam sum ego nocens.
O mater mea, quid genuisti? Non filium,
Sed exitium, dolorum, et pestem totius
Gentis. CY. Non est gens ulla credo tot malis
Et calamitatibus usquam, quot nos subdita.
AT. Heus Mardochaee. MAR. Ah, quie ego solem tot reus
Animarum, aspicio? At. Mardochaee audin? MAR. Quid est?
AT. Rescivit Regina dolorem et planctum tuum,
Misit me quaerere, quid sibi mutatio
Vestis velit, et prorsus quid acciderit mali.
Iussit quoque animo te bono esse, induereque
Has vestes cultiores. MAR. Inimici induant
Atache nostri, quibus ex vindicta gaudium
Nascitur, anthracina fortunam nostram decent.
AT. Mihi quidem haec aenigmata loqueris. non sum Oedipus.
Dic, Reginae ut possim referre, quicquid est.
MAR. Habere magnas me Reginae gratias
Dic primum, quod luctum non contempsit meum.
Deinde, tam ipsam quam nos omnes traditos
In mortem Iudaeos, Hamani pessimi
Iniusto odio atque machinationibus.


page 148, image: s0706

Esseque delendos cum uxoribus et liberis,
In mense duodecimo, quarta et decima die.
Quare merito luctu lugemus maximo,
Pro tam immani tamque immerita nostra nece.
In cuius testimonium hoc edictum habes,
Quod illi defer. Dic me orare velut patrem,
Ut ingrediens ad Regem, vitam liberet
Et omnium nostrum, et suam ipsius quoque
Ipsam pro cunctis aliquid posse, ne bonam hanc
Bene promerendi occasionem negligat.
Me hoc dignitatis a Deo arbitrarier
Ideo obtigisse, ut sit Iudaeis omnibus
Una adversus Hamanum salutis anchora.
AT. Exponam haec Mardochaee diligenter. MAR. Ah,
Nec contemnat miserias has miserrimas.
Tametsi speret fore se ab hisce liberam.
AT. Dicam sedulo. MAR. Utinam Cyrine negotium
Regina suscipiat. Si nolet, o Deus,
Interitus nobis imminet certissimus.
CY. Miror, quid animi habeat Hamanus, adeo qui
Nostrorum multorum nihili pendit sanguinem.
MAR. Rogas? Id quod potentes omnes impii,
Qui quoniam contemnunt Deum, et mortalium
Interitum nauci faciunt. Mundus corruat,
Caedibus et bellis misceantur omnia,
Sanguine sudet humus, dummodo ipsi floreant,
Proque libidine votisque faciant omnia,
Rem nullius omnino arbitrantur ponderis.


page 149, image: s0707

C. Ita fit profecto. MAR. Heu quam peccata nos gravant.
Quam faciem a nobis avertit Deus suam,
Datque in direptionem praedamque omnibus.
Nos in captivitatem abductos esse, non
Satis est me aspexisse, nisi extremae necis
Non solum testis, sed causa quoque auctorque sim?
Vae mihi. CY. Me hoc peius ista habet proscriptio,
Quod innocentes et falso sub nomine
Damnamur. Ubi enim nos populi concordiam
Pacemque turbavimus? Ubi regis sprevimus
Edicta, nisi quod ad religionem attinet?
In qua Rex edictis magis peccat suis,
Quam nos inobedientia. Non possumus
Religionis nostrae leges non omnibus
Regum anteferre edictis. Iure Deo homines
Cedunt. Sed magna ubique hominum est insania.
Et montes et maria et terras, ipsum quoque
Deum cedere sibi volunt, et legibus
Constringere. MAR. Verum dicis. Sic insania
Furoreque Hamani, non merito proscribimur
Nostro. Numquam probi bono sub nomine
Perierunt: nec quaerit mundus quo nomine
Damnet, sed ut damnet. Ad hos facilius nihil,
Quam nomen falsum quodlibet confingere.
Sed redit Atachus. Utinam aliquid spei adferat.
AT. Exposui Mardochaee sermones tuos,
Edictumque dedi Reginae, quae plurimum
Sane, ut res fert, est inde conturbata, nec


page 150, image: s0708

SE scire (inquit) quo pacto consulat rei,
Tametsi maxime et cupiat, et opus siet:
Neque enim audet non accersita ad Regem ingredi,
Nisi velit iuxta legem continuo mori.
Et hoc minus, quod per triginta ima dies
Non est vocata. Decrevit mortis tamen
Potius periculum subire, quam tuum
Mandatum, populique salutem negligere. Vos
Interea iussit summum suppliciter Deum
Precari, ingressa ut contra legem, regis et
Clementem animum et mitem experiatur, et queat
Virgae contactu vitae habere copiam.
MAR. O Atache, vix queo prae lacrimis dicere,
Fortis quam iste animus Reginae placeat mihi:
Nec fortis solum, sed etiam populo bene
Volens. Confortet in hoc illam Deus meus.
Dic ita pergat, nec auxilium metuat Dei
Defore, quem nos quoque supplices precabimur,
Suam a nobis avertat iracundiam,
Magnamque det illi coram Rege gratiam.
AT. Ita facite, et valete. MAR. Utinam Atache liceat.
Reuocavit animum Regina meum paululum
Cyrine. CY. Aderit Deus populo, et verbo suo.
MAR. Age vade, et expone haec Iudaeis omnibus,
Deumque ut orent dic quam possunt maxime.
CY. Faciam. MAR. O Deus noster, multum peccavimus,
Quare iusta in nos est tua iracundia.
Sed nostri Domine miserere, et placabilis


page 151, image: s0709

Servis esto tuis, propter nomen tuum:
Ne nos in Hamani et inimicorum des manus,
Consilia illorum adversum nos frange o Deus.
Ne dicant, nostra manus excelsa prout lubet,
Vertit potenter, et revertit omnia:
Nec ullus est Deus, qui servet aut tegat,
Quos nos insontes destinamus perdere:
Praevaleat gloria et nomen sanctum tuum,
Credentibus in te crescat ut fiducia,
Quandoquidem propter te et verbum et cultum tuum
Nobis irati sunt, et anent disperdere,
Quos tu in nominis elegisti laudem tui
Hadassam sublimasti, omnem Domine Deus
Supra nostram spem, da nunc illi gratiam
Ingredienti ad Regem quaeso, ne turpiter
Et illa e sublimi cadat, et in sibilum et
Derisum spes nostra in te veniat, et salus.

SCENA VI.

Polytlas. Philarches. Hamanus. Carphologus.

HVius profecto me miseret miseri senis,
Iudaicique populi, in tantas repente qui
Calamitates incidit. PH. Et me. sed ita status
Rerum est humanarum. Nullum tantum est malum,
Quod homini non sit exspectandum. Plus mali
In vita quam boni experimur: aut bona
Certe multa, insigni aliquo complentur malo.
Demiror quando tandem Hamanus egredi


page 152, image: s0710

Velit. Sed ecce illinc ebrius incaespitat [(transcriber); sic: incespitat] .
PO. Profecto ebrius est. O egregium columen et
Anchora regni. Hodie iam nihil impetrabimus.
PH. Quid ab ebrio impetres, nisi in te ut corruat?
HA. Ain tu vestem mutasse Iudaeos, male et
Afflictos et tlistes sedele in pulvele?
Tene ne cadam. CA. Aio, et Mardochaeum illum quoque
Tuum contemptorem. HA. Lecte pel pessicum
Ignem. Sic Mardochaeus haeleticus sciet
Quid sit adolale Hamanum. PH. Adsumus, adhuc bonum
Princeps sperantes responsum. HA. Aliud non licet
A me impetlale lesponsum, quam quod dedi
Baba, ite domum consulo. PH. Proh deum et hominum fidem,
Quales nonnumquam homines magnis negotiis
Praeficiuntur. mane furiosi, vesperi
Vino probe madidi: ut quandocumque venias,
Nihil agas. PO. Ego fere rumpor prae ira miser.
Ita ne non obtinere posse ius meum?
O Quam diis ille fruitur facilioribus,
Iniuriam qui facit, et conturbat homines,
Quam qui patitur, et rectis ingreditur viis.
Eamus ad praedonem nostrum, ut is quoque
Si quid adhuc reliquum est ambobus, auferat.

SCENA VII.

Mardochaeus.

HEi nobis o Deus, nos lamentamur et
In summa spiritus agimus angustia.
An contra hostes nostri, et Hamanus pessimus,


page 153, image: s0711

Salse derident nos, vino et conviviis
Indulgent. Respice nos tandem Deus meus.

CHORUS.

Mundi iustitiam laudibus efferunt
Qui nunc imnodicis, an quoque nescio
Digni laudibus ullis,
Possint iure viderier.
Quid laudant etenim tantopere? an placent
Confictae species, vanaque somnia
Rerum? Nomina forsan
Mirari sine re solent.
Quo tandem in populo, vel quibus in locis
Rectis corde bene est, atque malis male?
Rectores ubi curant,
Iusta ac aequa dare omnibus?
Regnant improbitas atque doli mali,
Vulgo certa hominum regnat iniquitas.
Fures omnia complent,
Regum aulas, fora, compita.
Praedonum insidiis non via publica
Solum audit male, sed tecta habet urbium
Cauponarius hospes,
Praedones superans viae.
Conturbans homines, aut male verberans,
Affligensue malis artibus improbe,
Iusti nec faciens, nec
Quidquam perpetuo volens,
Is vir cum reliquis dicitur optimus


page 154, image: s0712

Mundi iudicio, per forum honoribus
Ornatus spatiatur,
Contemnens digitis probos.
Divexantur oves, pax bona viperis,
Et nemo temere laeserit aspides,
A serpentibus unus
Longe quisque tenet manus.
Sic pax nulla probis. sed nebulonibus,
Impostoribus et prava gerentibus,
Ad votum (malum) ubique
Succedunt facile omnia.
Sub regno Satanae non aliter licet
Sperare, hoc Salomon atque Prophetici
Vates saepe queruntur,
Ipsae res quoque concinunt.
Quare quisque probus quaerere desinat
Mundi iustitiam, dignaque praemia
A regno Satanae. sed
Speret iustitiam Dei.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Esthera

DOmine Deus noster, quem solum novimus,
Assiste nunc ingredienti ad Regem mihi,
Adiutor Israelis in omni tempore.
Sine te in mundo magnum mihi est periculum,
Morsque ipsa iam oculos ante obversatur meos.


page 155, image: s0713

Sed ah Deus noster me miseram protege,
Daque mihi immiti coram Rege gratiam.
Iustus tu quidem es, in inimicorum quod manus
Nos tradideris, nam multum tibi peccavimus:
At Domine misericors et clemens, sit satis
Aliquando afflictionum nostrarum o Deus.
Noli penitus hereditatem omnem tuam
Delere, oraque claudere te confitentium,
Ne gentes Idolorum fortitudinem
Et impietates contra te laudent suas.
Memento quid patribus nostris promiseris,
Memento quid deceat nomen sanctum tuum,
Nunc et in afflictione nobis subveni, et
Loquendi magnam da mihi fiduciam,
Ab interitu uti liberemur, et tua
Etiam inter gentes innotescat gloria.

SCENA II.

Philarches. Polytlas.

NOn est desperandum Polytla. forsitan
Nostra importunitate motus, denique
Faciet quae volumus. PO. Aut irritatus magis,
Et dicet nobis omnino aut faciet male.
PH. Non arbitror. PO. A tam truculento aspectu boni
Vix quidquam obtineas. PH. Vade rogo tu ad regiam, et
Ubi sit inquire, ego cauponem absolvam interim
PO. Ita facito, omne meum tibi reddidero domi.


page 156, image: s0714

SCENA III.

Esthera. Atachus.

IN magnum o Atache memet iam periculum
Conicio [(transcriber); sic: Conicio] , magnum et horrendum molior opus,
Quod vel virile cor formidet aggredi.
AT. Confide Regina, aderit tibi Deus tuus,
Remque bene vortet. ES. Et nisi ille quidem ferat
Suppetias, et numine dextro iam adsit mihi,
Actum est. Hominum is solus consilia dissipat,
Inque sua regum corda continet manu,
Potestque cito quocumque vult convertere.
Adversus quem callida nil consilia valent,
Omnisque frustra intenditur prudentia.
AT. Is quoque te liberabit, et populum tuum,
Quod ego quidem et certa concepi spe, et precor.
ES. Pro hac spe et votis is quoque benefaciat tibi.
Certum est illius me fidei committere,
In hunc immeritam quoque qui me posuit statum.
Grave erit Regi suam iugulare coniugem.
AT. Gravissimum. nec committet. multum quoque
Regalis hic ornatus addet gratiae,
Ut iunctis ceteris Regi placeas magis.
Et quamvis monitore haud egeas, moneo tamen,
Tristitiam ut omnem in imo condas pectore.
Oculi sint hilares, ac renidentes: status
Et qui maiestatem deceat, et gratiam:
Vultus iucundum quid totus prae se ferat.
Homines tristes tetricosque nec reges amant,


page 157, image: s0715

Neque dii, nec quisquis recta sapit mortalium.
ES. Scio Atache, et consilio in his parebo tuo.
Quamquam sane perdifficile est, tantum premi
Corde dolorem posse, et coniunctum maxime
Mortis timori praesentis: faciam tamen.
Tu age interea convivium instrue, ut decet,
Mensamque adorna. nanque Deus si faverit,
Regem huc me ducturam spero ad convivium,
Ut inter pocula illi exponam, quid velim.
AT Recte feceris. ego mea curabo probe.
ES. Sequimini hac me puellae. adesto mihi o Deus.

SCENA IIII.

Artaxerxes. Charsenas. Esthera.

HAmano nostro tu profecto plurimum
Advorsaris, nec animum inducis idem de eo
Sentire quod ego. o dii, dic causa quae siet?
CH. Nil ille vero me laesit, nec quod loquor
Ullo ex odio proficiscitur: sed inde, quod
Plus te, regnumque tuum, quam Hamanum diligam:
Tibique potius, et regno, quam illi bene velim.
AR. Hoc tu quidem recte facis. sed hoc quoque
Vellem, diligeres quoscumque ego diligo.
CH. Facio et hoc Rex, mea quatenus dilectio
In te concedit. numquid adversarios
Me vis tuos diligere? AR. Nequaquam hoc quidem
Sed num tu Hamanum dicis adversarium?
CH. Non dicam, si non fuerit. te latet, scio.


page 158, image: s0716

Siquidem eius actiones nemo tibi refert.
Ego sane Rex (credas velim) te maximum ut
Regem esse cupio, ita et clementem et beneficum,
Iustumque et subiectorum amant em lubens
Audirem dici. istis etenim virtutibus
Regni stabilimenta acquiruntur, et favor.
Es tu quidem talis per te, sed omnia
Tuo sub nomine regit Hamnus, non satis
Pro virtutibus et recta natura tua.
Acerbe multa, multa quoque crudeliter
Et inique consulit et decernit. aliquibus
Adimit sua vi, suisque donat asseclis.
Iudicia exercet neque iure neque legibus,
Sed pro arbitrio determinat suo omnia.
Ex his aliisque odium populi conflat sibi:
Nec soli sibi, sed etiam tibi. quippe populus
Illius omnia abs te proficisci autumat:
Teque fieri quae fiunt, iussisse omnia.
Neque errat omnino populus, quod regibus
Tam bona praefectorum quam mala opera imputat.
Etenim regum est, non solum ut ipsi sint boni,
Sed etiam praefectos ut praeficiant bonos.
Nihil enim regum populo integritas proderit,
Si satrapis omnis permissa sit iniquitas,
Qui regis nomine administrant omnia.
Hamanus igitur gloriae haud servit tuae,
Nec nomini, nec honori: sed magis tibi
Usquam ullus quam alius adversarius nocet,


page 159, image: s0717

Odium pupuli in te iniquitate concitans,
Ut multae ubique declarant querimoniae.
Sed regina foris. AR. Ubi ingredere coniunx mea.
Ne timeas. carior mihi es, quam ut te quoque
Lege alios propter lata constrictam velim.
Accede, et tange sceptrum. quid narras mea
Esthera carissima? quae est tua petitio?
Etiam regni si partem dimidiam petas,
Non patieris repulsam. ES. Si quam gratiam
Coram te domine mi Rex inveni, et tibi
Placet, venias cum Hamano ad me hodie obsecro, ad
Convivium quod praeparavi. AR. Hoc tu quidem
Mea Esthera facile impetras. Heus Harbona,
Accerse cito Hamanum, ut Reginae oboediat
Voluntati. simul ac Hamanus venerit,
Regina, ad te simul ibimus e vestigio.
Tu interea nos paratis exspecta omnibus.
ES. Gratiam habeo domine mi Rex. nulla erit mora
In apparatu. veniat Rex quando velit.

SCENA V.

Philarches. Polytlas. Hamanus. Harbones.

Quid ais? PO. Illum venisse hodie in aulam negant.
Domi esse aiunt. PH. Eamus ergo, et ad fores
Illic exspectemus. PO. Placet. HAM. Regina me
Ergo convivam cum Rege expetit sibi?
MAR. Prorsus. HA. Et id nominatim ais? AR. Vix. verbulum


page 160, image: s0718

Ad regem, extemplo mentionem illic tui.
HAM. Quod tanto habear in pretio, gaudeo hercule,
Ut me Regina convivam prae ceteris
Velit. HAR. Neque vero quisquam est inter aulicos
Honoratior uno te, neque potentior.
HAM. Verum dicis. eamus, ne simus in mora.
PO. Ecce tibi ille obviam. PH. Festinat, nescio
Quo, tamen alloquar. Oro princeps verbis tribus
Nos audi. HAM. Neque tribus, neque quatuor. mihi
In aulam iam properandum est ad convivium.
Cur non itis domum? dixi vobis semel
Nihil impetraturos. PH. At nos melius adhuc
Speramus. HA. Inanem spem fovetis hercule.
PH. Ah princeps non ad hunc agas modum obsecro.
Si saltem redderentur Darici mihi,
Utcumque repulsam ferrem. HA. Iterum atque iterum aio, ne
Sitis odiosi, quamprimum discedite.
Maioribus occupamur iam negotiis,
Quam quicquam nugas vestras audire ut vacet.
PH. Dii immortales, quid futurum est denique
Polytla? Et hodie iam nil praeterea agimus.
Vereor enim ut Hamanum nobis convivium
Iterum ebrium reddat. Ego quoque despero rem
Propemodum, toties frustra compellans. PO. Mihi
Stat sententia prae ira et animi aegritudine,
Ut pensilem me faciam. PH. Isthuc faxis cave,
Ne fiat quod tuus cupit adversarius.
Tueamur nos quibus tandem quimus modis.


page 161, image: s0719

Spe quamvis falsa, et animi magnitudine,
Nondum nos soli tristamur et affligimur,
Nec solis res non cedunt ex sententia.
Per tecta ex alto in omnes si inspiceres domos,
Paucas videres vacuas a maeroribus.
Forsitan et in ipsa regia, non omnia
Secunda sunt: adeo mala sunt communia
Summis et infimis. PO. Utinam in convivio
Quod primum biberit Hamanus, fiat toxicum.

SCENA VI.

Artaxerxes. Charsenas. Hamanus.

EN Charsena et Regina Hamanum diligit,
Magni facit, et invitat ad convivium.
Tu solus adversus illum multa congeris.
Nonne mihi et Reginae, qui tanti pendimus
Hamanum, te quam multis contra queri?
Utiliusque tibi, quam multis contra queri?
CH. Fateor Rex, si mea in his solius quaererem,
Et non tua potius regnique commoda.
Porro quum ita se gerat Hamanus, uti sit tibi
In dedecus, in suspirium provinciis,
Quid faciam aliud, nisi amicus ut sim tibi magis,
Et regno, quam illi? AR. Quid multa loqueris? cave
Verbum posthac adversus Hamanum proferas.
Aliud quam ego et Regina, noli, si sapis,
Sapere. CH. Quaeso Rex ne irascare. ego fidem
Apud te liberare meam in his debui.


page 162, image: s0720

Vivat Hamanus, consiliis teque beet suis.
AR. Ita dic potius. CH. Necesse est. AR. En lupum tibi
In fabula. HA. Salve Rex perpetuum. AR. Venis
Hamane. te regina convivam cupit.
Age eamus, iam diu nos exspectat scio.

CHORUS.

VOs quicumque mali iustitiae vias
Et praecepta Dei spernitis impie,
Viventes hominum in perniciem omnium,
Fiat nefario ut vestro animo satis.
Vos inquam moneo, ne nimium bonis
Fortunis temere decipiamini: et
Quod votis melius singula prospere
Vobis eveniant, et nihil omnium
Adversae incutiat sollicitudinem
Fortunae, quasi ob id vestra Deus probet,
Et poenas scelerum reddere deneget,
Nec curare velit quisque quo agat modo.
Is vero vigilans annotat in librum
Quicquid nefarie, quicquid et impie,
Quicquid vel scelerate atque tyrannice
A vobis agitur, quo meritas quo
Poenas tempore det tardigrado licet.
Certe dum bibitur, luditur, estur et
Cantatur, bene dum vivitur, et mali
Dum fervet studium, perpetuae interim
Pravos certum et atrox iudicium manet
Mortis, quae ante chori saepius exitum,


page 163, image: s0721

Securos rapit, et trudit ad inferos,
Irae exempla Dei constituens malis.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Carphologus. Physotas.

A edepol equos per quam elegantes. sat placent [(reading uncertain: last letter unclear)]
Physota. Sed mancipia tibi cuiusmodi
Videntur? PH. Eximia. hoc sane pecuniae
In equos mancipiaque collocasti perbene.
Sed quid tibi vis his emptis? CA. Ridicule rogas.
Babyloniensis praefectura postulat.
Mutatur ordo vitae, mutanda est quoque
Vitae ratio: eundum in equis, servi plusculi
Ducendi, persona alia gerenda, sumptibus
Minus parcendum: ut quandoquidem illic nomine
Sum Regis praefuturus, in me regiae
Etiam maiestatis nonnihil appareat.
PHY. Haec tu quidem belle. sed Regis litteras
Numquid habes? C. Nondum: nec magnopere illas moror.
PHY. Quamobrem? CA. Hamani solae sunt satis mihi.
PHY. Illius ergo habes? CA. Nec illius quidem.
PHY. Tuam profecto demiror fiduciam,
Qui rem quasi ad certam mancipia et equos emas.
CAR. Quasi ad certam ais? Ego vero reor certissimam.
PHY. Tametsi nullus dicas; emptio indicat.
CAR. Phy. Promisit Hamanus. num mendacem putas?
PHY. Non. ceterum multa inter offam et os ferunt


page 164, image: s0722

Intervenire posse, non semper homines
Stant promissis, tametsi maxime velint.
Namque duo ad veritatem facti pertinent,
Primum voluntas prompta, dein potentia:
Alterutrum si defuerit, efficis nihil.
CAR. Times forsitan Hamanus ut possit nihil.
PHY. Nonnihil o bone, sed non omnia. C. Non omnia?
Tantundem omnino quantum vel Rex maximus.
PHY. Fortasse. CA. Apage sis. Me (video) dubium animi
Libenter velles facere. sed frustra hoc agis.
Mihi est Sibyllae folium quicquid dixerit
Hamanus, hominum qui vivunt longe optimus.
Pro literis tamen illum conveniam modo,
Ne oblivioni tradat, et ego risui
Sim. Quo tu nunc is? habeo gratiam tibi,
Quod in emptione fideliter me iuveris.
PHY. Benigne factum CA. Quin tu mecum una venis,
Visisque quid agat? PH. Neque sane est quod agam prius. Recte mones.

SCENA II.

Hamanus. Zares.

CUr non advorsum omnes mihi
Venistis. Furciferi, vacerrae, stipites.
An officium quodnam vostrum, vos fugit?
Age commonefaciam pulchre, loreos
Cum reddidero. non unam rem dici semel
Satis est, nisi eandem millies obganniam.
Rapite hos inquam lorarii, adque sanguinis


page 165, image: s0723

Loris operite usque profluvium. ZA. Ah rogo
Mi vir. ne adeo impotenter his succenseas,
Ego detinui ne irent datis negotiis.
HA. Audio. quid tu autem servos detines meos,
Quo minus eant quo volo? ZA. Nunc quidem ita res tulit.
Noli temulentiam vel iracundiam
Si quam foris concepisti, in servos domi
Effundere. HA. Et tibi os pugnis tundam probe,
Nisi taces, et abis, et res componis tuas.
ZA. Au mi vir, abiero potius. HA. Sapies magis.
Abducite, quid statis? ZA. Magna hercle miseria est,
Non satis esse viris bene foris agere, bibere,
Convivari, ludere, nisi et ebrii domum
Cum venerint, in sobrios insaniant:
Omnemque, si qua est obiecta, aegritudinem
In servos, ancillas, et uxorem evomant.
HA. Prope iam hercle murmur istud comprimam tibi.

SCENA III.

Carphologus. Hamanus. Physotas. Zares.

HEm clamat Hamanus intus, iracundia
Quasi commotus. HA. Docebo servos, te quoque
Nisi compescis linguam imperium quanti meum
Sit faciundum. Si non foris domique pro
Imperio omnes meo ut faciant, perfecero,
Male dispeream. CAR. Salve princeps. HA. Ex perfidae
Proscriptione gentis exemplum petat,
Quicumque fuerit ausus me contemnere.


page 166, image: s0724

C. Salve princeps. HA. Gens tota propter me perit,
Et me mei haud recte curabunt servuli?
Agite sultis. PH. Princeps salve. HA. Et ne adhuc quidem
Homo Mardochaeus nihili flectit mihi genu.
Proh pudor. Ego quid sit faciundum videro.
CAR. Mitte iram, et ad amicos tuos iam respice.
HA. Ehem, adestis vos. nil vidi prae iracundia,
Adeo sum incensus. CAR. Quas ob causas? HA. Et graves,
Et multas. CA. Credo equidem. nam non nisi maximis
Soles moveri. at illis dii faciant male,
Sicuti certe faciunt, irarum qui tibi
Materiam suppeditant, verum scirene licet
Quid sit? HA. Quidni? Cupiebam Hercle rediens domum,
Aut vos aut alium aliquem cui narrarem dari.
Quippe ferunt animi conceptam aegritudinem
Levius ferri, si quis amicis eam, ut oneris
Partem totius aliquam, communicaverit.
Sedete ergo, ut vobis denarrem singula.
Ades dum uxor, et ausculta quid sit rei.
Vah prae ira vix narrationis initium
Reperio [(transcriber); sic: Repperio] . PH. Quid si divinem quis te usserit?
HA. Divina si potes. PH. Num Mardochaeus est?
Nam illum ante nominasti. HA. Recte. Teneo iam
Principium. C. ILlene maledictus adhuc molestus
est? [(reading uncertain: writing unclear)]
MA. Scies. hodie Regina me ad convivium
Cum Rege vocavit. CAR. Regina ad convivium?


page 167, image: s0725

HA. Ita inquam. Sed porro, audi. accubuimus simul
Ego, Rex et Regina soli. Splendidum
Opiparumque nimis erat convivium, utpote
Magnifice et apparatu instructum regio.
Regina intentis me intuebatur oculis,
Subridens nonnihil; ita tamen, astantium
Ut nemo neque Rex illud posset cernere.
At satis erga me animum declaravit suum,
Quod mihi secundum Regem summe bene velit.
CAR. Nec immerito hercle. es enim vir longe maximus.
HA. Ita opinor. Epulavimus inde Sybaritice:
Graeco more bibimus, propinante mihi
Regina. PH. Non Regi primum? HA. Primum quidem
Regi, sed nihil illud commemorare est opus.
PHY. Scio, perge. HA. Quid iam vobis dicam ceteras
Iucunditate et laetitia convivium
Finivimus. Regina post magnas mihi,
Quod esse sibi conviva dignatus forem,
Agebat gratias. PH. Haud dubium, quin diu
Vultum desideraverit aspicere tuum.
HA. Videtur. Sed mane, nondum audisti omnia.
Subiecit Rex, post quam vino incaluit satis,
Pete iam Regina quidquid vis. nam dabo tibi,
Tametsi regni partem dimidiam petas.
CAR. Satis munifice. Exspecto quid petierit.
O si huiusmodi mihi daretur optio
Quiduis petendi vel semel, facerem, mihi
Petitione unquam ne esset opus altera.


page 168, image: s0726

Quid illa? HA. Dicam. Vultu ad gratiam
Composito atque sereno pro munificentia,
Regi primum egit gratias: deinde, si
Placet,inquit, o Rex venias oro cras quoque
Ad me cum Hamano, ad (quod parabo) prandium.
CAR. Quid ais? Mirum quin iam tandem cognoverit
Qui vir sis, in rebus quod ducit maximis,
Te esse sibi convivam, et tuo aspectu frui.
Audit videtque te ad Regem ingredi et egredi
Solum, tuoque solius nutu omnia
Gubernari, inque tua vitam et mortem manu
Consistere. quid faceret aliud? Et ipsa te
Propius nosse et amicitiam percupit tuam.
HA. Eadem et ego auguror, et inde magis ac magis
Mihi placeo. PH. Neque isthuc iniuria hercule.
Quid postea? HA. Tantum addidit, cras, inquiens,
Porro voluntatem aperiam, Regi meam.
CAR. Scio, petitura etiam quid sit perendie.
HA. Quidnam? CAR. Ut postridie quoque venias ad prandium.
HA. Vereor ut possim. CAR. Cur? Morem consulo geras.
HA. Eo sane die in Babylonem ire statui.
CAR. Ohe in Babylonem? Propter me fortassis, ut
Illic me satrapam facias? HA. Non ob id quidem,
Quamvis eadem fieri tum possit opera.
CAR. Ego equos modo, et. HA. Sine perorem, post dicito.
A Regina igitur bene poti ita discessimus.
Multa ibi ego mecum animo versans, Regis animum
Et reginae erga me benevolentissimum


page 169, image: s0727

Non potui non magni aestimare: tum quoque,
Quod praeterea opibus possum, et potentia.
Mei in magnam perduxit me fiduciam,
Fortunae quoque porrectas video et identidem
Porrectiores gloriam ad meam manus,
Ut me hominem censeam iure beatissimum.
At si quid forte de me sentio nimis,
Si quid me gero magnificentius ac addecet,
Docete, ut intra me meos contineam terminos.
Atqui scitis quanta mea sit possessio,
Quot qualiaque praedia, quot armenta et greges,
Quot oppida populique serviant mihi,
Quanta sit auri puri argentique copia,
Quam domus hic mea parum differat a regia.
Hiis adicite fecunditatem uxoris, et
Felicem liberorum numerum, qui domus
Vel soli sunt felicitatisque anchora.
Meam nec stirpem quisquam contemnere potest,
Cuius maiores gesserunt diademata,
Ut nobilitate etiam antecellam ceteros,
Quoscumque Rex habuit aut nunc satrapas habet.
His omnibus addite, quantis Rex honoribus
Me illustret, ut carum atque patris me habeat loco,
Ut omne regnum commendaverit mihi,
Ut faciat quae me cognoscit velle, omnia,
Ut ingressum mihi liberum permiserit,
Etiam invocato, quod sane alii nemini.
Accessit iam huc quoque Reginae immensus favor,


page 170, image: s0728

Quod me hodie solum cum Rege ad convivium
Vocavit, et in summis habet beneficiis,
Ut cras quoque veniam. Qualia vos omnia haec
Putatis esse? Quid ais uxor? ZA. Sat bonae
Sunt res nostrae, Dii faxint perpetuae ut siem.
Placere Regi et Reginae, non ultimum
Rerum esse nostrarum videtur commodum.
HA. Quid tu Physota? PH. Magnifica sunt omnia
Quae narrasti, nihilque est quod tuis queat
Fortunis addi, nisi etiam in Regis locum
Aliquando succedas: quod dii faciant precor.
HA. Carphologe quid putas? CAR. Beatitudinis
Omnem merito solus numerum assecutus es.
Et ad deorum solus vitam proxime
Accedis: quin te reor agere felicius,
Quam in caelis unquam supremus agit Iuppiter.
Si saperet Rex, velletque dignum quidpiam
Pro meritis facere tuis, aram atque victimas
Tibi dicaret, numenque tuum aeque ac Persicum
Coleret ignem. quod enim sol est in aethere,
In regno tu Persarum id es cumulatius.
HA. Recte dicis. Rex solo etiam me nomine
Praecellit: cetera in me augustiora sunt.
CAR. Prorsus. Rex sine te umbra esset picta in pariete
Minus etiam. Atque hoc scitur publice ab omnibus.
HA. Ecce autem ego hic beatus, et diis similior
Quam hominibus, Regis et Reginae amicus, et
Pater hodie descendens e palatio.


page 171, image: s0729

Non sat magnifice comitatu instructus fui.
Nam duo soli sunt me secuti servuli,
Alios haec bona mea uxor detinuit domi.
Quod postquam animadverti, haud equidem vulgariter
Comotus sum. At missum hoc faciam. Posthac mihi
Si factum fuerit. nolo plura dicere.
Deinde progredienti omnes quum assurgerent.
Genuaque mihi satis reverenter flecterent [(transcriber); sic: flecternt] ,
Solus iterum iste scelestus Iudaeus sua
In pristina permansit pertinacia.
Non solum non surrexit, sed neque de loco
Me praetereunte se, quicquam movit: sed ex
Sacco limis fronte rugata aspiciens scelus,
Meam nec dignitatem maximam, neque
Calamitates in quibus est, perpendit suas.
Quid mihi divitiae, quid opes, quid potentia,
Quid maiestas et honos, quid Reginae favor
Regisque prodest? aut quid omnis denique
Me satraparum nobiliumque reverentia
Iuvat, Iudaeus iste si turpissimus
In contumeliam atque contemptum mei
Affectatum, diutius ad palatii
Fores sederit? Ante mihi terram mavelim
Dehiscere, quam contemptum tantum perpeti.
PH. Veniat sine duntaxat mensis duodecimus,
Cum ceteris et isthuc vindicabitur.
HA. Ego ne in hoc mensem maneam duodecimum?
Sudemue hanc tantisper feram in oculis ita


page 172, image: s0730

Quottidie? Haud possum. Nec potus nec cibus
Iucundus erit, donec Iudaeum videro
Sedentem illic. Quid cras Reginae prandium
Quamvis opiparum me delectare poterit,
Si istum ingrediens aut egrediens offendero?
Nolo illuc ad convivium ubi me mordeat
Ingredientem exeuntemque in limine sedens
Canis. Cramben recoctam atque cicutam domi
Absynthiumque malo. Dii male faciant
Illis maledictis quae obvenire [(transcriber); sic: obvenere] sortibus,
Quae vindictam usque morantur in anni terminum.
Iudaeis sane prosint illae reliquis [(transcriber); sic: relliquis] ,
Sed impuro isti nequaquam. Sententiam
Vestram quid facto sit opus, dicite. Dic Zares.
ZA. Edicto praecipe, ne ille vel alius aliquis
Ante fores sedeat Iudaeus. transgressus id,
Confestim se sciat occidendum. PH. Quin iubes
Illum permissu Regis in turrim abripi,
Aut in tenebrosum foetidumque carcerem,
Ubi malam malus aetatem exigat, oculos neque
Tuos, neque amicorum offendat cuiuspiam.
HA. Quid dicis Carphologe. CAR. Dictum est satis quidem.
Tamen si mea ageretur res, ut nunc tua,
Iuberem cubitos quinquaginta altam crucem
Parari, et mane cras primo Regi statim
Suggererem, si me vellet convivam sibi,
Praeterea si Reginae vellet obsequi
Me conviva adducto, e medio ante tolleret


page 173, image: s0731

Iudaeum, praeciperetque suffigi in crucem.
Tum sane laetus pergerem ad convivium,
Et exemplum edidissem contemptus probum.
HA. Dispeream, si non consulis rectissime,
Tuumque hoc consilium sequar, simul ac dies
Crastinus illuxerit. Heus servi, curate crux
Cubitos excelsa quinquaginta in crastinum
Parata ut sit. Nihil faciliori est loco,
Quam turpissimum hominem in crucem subigere, ne
Cor dolium ad Regem eunti sit quottidie.
CAR. Recte proque iracundia isthuc feceris.
Sed quaeso, cras ad Regem si perveneris,
Eadem opera negotium meum expedi.
HA. Quodnam? CAR. De praefectura (scis) Babyloniae.
HA. Scio, cras habebis literas. CAR. Ita fac rogo.
HA. Faciam. Sed ubi tu hodie, quod patronum tuum
Non es comitatus? CAR. Nempe equos, quod dicere
Volebam, et servos comparavi hodie mihi
Ad praefecturam. Quare te maiorem in modum
Oro, des operam ne frustra emisse videar.
HA. Ille ex Babylone adhuc exspectat ut impetret,
Urgetque nimis daricos centum quos dedit.
CAR. Ah daricos illi potius redde obsecro.
HA. Nequaquam. Non reddere, sed accipere aulicum est.
CAR. Discedat hinc fac rogo quovis modo. Sine
Suis nummis mihi tuam operam redemerit.
HA. Quiesce, curabitur CAR. In te mea spes sita est.
HA. Iuste. Me eunte in Babylone, ibis tu quoque.


page 174, image: s0732

Sublimis nempe in equis. Placet. Nunc ergo nos
(Noctescit enim) domus nostras imus, nisi
Quid vis? HA. Nihil iam. Cras ad me revisite.
CAR. Faciemus. Bene valeas Princeps in crastinum.

SCENA IIII.

Carphologus. Physotas. Syrus.

HAc nocte Physota iam securus dormiam.
PH. Licet. CAR. Num tu quoque nobis in Babylonem eris,
Comes? PH. Siquidem aliud nihil fuerit in manu
Potius quid agam. SY. Carphologe audi. Verbis tribus
Te volo. CAR. Quid est? SY. Obsecro mi Carphologe. Crucis
Nos servulos conturbat sermo, quis herus
Succenset ob nullum nostrum facinus malum,
Numquid scis quem nostrum velit agere in cruce!
CAR. Nihil vero ad vos sermo pertinet crucis
Syre. Mardochaeo, Regis qui sedet ad fores,
Paranda est. SY. Gratias habemus maximas.
Revocasti a morte omnes nos. ita nobis male
Timuimus. CA. Nihil est, mihi credite. SY. Vale optime.

CHORUS.

MOrtales miseros vocant poetae
Haud quaquam temere, vocabulique,
Videre innumeras gravesque causas.
Morbis mitte novis subinde tangi,
Funesto quoque bellico tumultu
Exstingui innumeros, opum lucrique
Insanum studium quid angat omnes.


page 175, image: s0733

Quid fervens amor, et cupido dira,
Quid prava ambitio, fames, geluque,
Quid terrae maris et viae pericla,
Conturbent homines, referre noli.
Sed nec commemores quid aestus irae,
Vel quid triste odium, sagaxque propter
Vicinum invidia adferant malorum,
Nos sane miseri satis superque
Ob mentis tenebras videmur omnes,
Quod sortis mala nos latent futurae,
Nec ventura bona in malis videmus.
Ceu quis noctis inambulat tenebris,
Inscite omnia palpitans tremensque,
Nec lamas videt ante se profundas,
Nec fossas neque plana novit agri,
Nec declivia, nec trahens in imum
Saxum praecipitandus ante vitat.
Sic densis tenebris tenemur omnes.
Et mentes valida occupat caligo,
In praesentibus ad futura numquam
Respectus licet obtinere certos.
Quapropter male fallimur miselli
Luctu, tristitiaque gaudiisque.
Et spe fallimur ac timore nostro.
Ira fallimur ac amore capti.
Fallit venditio, emptioque fallit.
Fallit ditio, fallit et potestas,
Fallit propositum et simul voluntas.


page 176, image: s0734

Stulti utrinque sumus, futura semper
Si certo adfore vel secus putamus,
Aut praesentia si tenent utrinque
Constrictas odio aut amore mentes.
Nil cautus, nimis expetit, nec odit,
Nec sperat nimium, nec extimescit,
Sed se ad rem medium coaptat omnem.

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Polytlas. Philarches.

DIi immortales, quam afflictis hominibus et
Noctes diesque, quamvis contracti et breves,
Longi videntur, apud alienos maxime,
Et in harpyias huiusmodi si quis incidit.
Annum me hic perpetuum fuisse puto. adeo
Somnus abit, meque meum excruciat negotium,
Sollicitumque habet. Ad haec caupo, ad quem nos mala
Aliqua tulit fortuna, suis rationibus,
Nobis cum nummis demum et vestes detrahet.
Ita ut lubet nos inter ungues macerat,
Ut pulchre deplumatos dimittat domum,
Ego sufficiens non sum pecuniariam
Eius satiare ingluviem. Quare tu, ut placet.
Ego domum cogito vel solus, nec volo
Spem magno cum damno infinitam persequi.
Die scit, et ad iter invitat serenitas.
PH. Hunc duntaxat diem apud me quaeso permane.


page 177, image: s0735

Si nihil ostensum fuerit melioris spei,
Nullum alium neque ego post hic haerebo diem.
PO. Nihil est profecto quod speremus, aut diu
Hic haereamus. Hamani ego sententia
Omnem abieci animum. PH. Efficere vult isthuc quidem:
Sed mihi consultum non est, id pecuniae
Quod incaute dedi, desperare. Hunc diem
Solum mane. unus non multum dispendii
Dare poterit dies. PO. Tua hercle gratia.
Propter me Hamanum possum ne aspicere quidem:
Adeo mihi cuncta eius videntur fellea.
PH. Age eamus, ut quamprimum illius copia
Nobis conveniundi fiat. PO. Nondum arbitror
Hesternam illum edormisse crapulam, ut tibi
Necesse sit tam mane properare. PH. Neque ego.
Negotium quis tamen est, mane et vesperi
Curare oportet, et vigilare. Nil sine
Magno fere labore datur mortalibus,
Non raro quoque vel magnus frustratur labos.
PO. Ita est. PH. Eamus ergo expertum omnia.

SCENA II.

Syrus. Hamanus. Philarches. Polytlas.

Animo hercle defecato vos esse iubeo.
Increduli estis homines. Sed quid sit scio.
Quibus res sunt malae, semper aliquid etiam
Porro mali suspicantur. Sed mihi credite,
Qui diligenter sum expiscatus omnia.


page 178, image: s0736

Nihil crux ad quemquam nostrum pertinet:
Satis alioqui heri vos furor exercuit.
HA. Lucescit. Heus servi. SY. Quid est? HA. Parata ne est
Crux qualem iussi? SY. Est. HA. Monstrate ut videam. SY. Vide.
HA. Bene est. Hem exemplum statuam contemptoribus
Quid exspectent, quamque adeo eos sim molliter
Curaturus. SY. Ubi autem nos te contempsimus!
HA. Non de vobis agitur. Sequimini in regiam.
PH. Hamanus ecce autem illic graditur, quem tu adhuc
Dormire putabas. PO. Actus est insomniis,
Opinor. PH. Magnis hercle graditur passibus.
Age properemus et nos, ante in regiam
Quam perveniat, ut assequamur. PO. Hoc quidem
Fieri nequit, quum iam appropinquet foribus. Et
Ego festinando illius causa ramices
Non sum rupturus. HA. Vah, tam mane iam ad fores
Piaculum sedet. Miror quid quaeritet
Hic sibi. SY. Quis? HA. Faxo equidem magnum inveniat malum
Pro sessione hac, proque contemptu mei.
SY. Quis? HA. Sordidatus iste, flagitium hominis.
Lucrum putet has aliquot horas. Curavero
Postremum hodie ut ingredientem videat. SY. Probe.
HA. Videte ut rigeat frende atque dentibus,
Sed sequimini. Crucem cumulate commeret.
PO. Quid nunc agimus? Ingressus est. PH. Nil iam quidem,
Nisi hic ut praestolemur donec exeat.


page 179, image: s0737

SCENA III.

Hamanus. Harbonas.

QUid esse dicam, quod adhuc has fores sera
Cohibet? An Rex nondum surrexit Harbona?
HAR. Immo vero noctem hanc perpetuam pervigil
Traduxit. HA. Quid causae? Aegrotat? HAR. Non arbitror.
HA. Quid agit ergo obseratis foribus? HAR. Temporum
Iussit proferri annales historiasque, quas
Auscultaret, ne frustra (opinor) somnii
Abiret tempus, cuius est parcissimus.
Mane est, post paulum credo aperire iusserit.
HA. Exspectabo paulisper. Aliud forsitan
Aliquid habet negotii cui neminem
Intervenire velit. HAR. Nescio aliud. Hoc scio.

SCENA IIII.

Artaxerxes. Charsenas,

Hamanus.
NOn frustra etiam noctem hanc traduxi Charsena.
Libenter audivi, quae legisti omnia,
Ita multorum refricata memoria est mihi.
Utilius est profecto nec iucundius
Historiis nihil, ad hanc quantum vitam attinet.
Instituitur his animus, simulque pascitur.
Magnarum plurimarumque sine periculo
Rerum et sub tecto quaeritur prudentia.
Diluculavit iam, et alia ad negotia
Tempus vocat. Age vero eam in qua es, paginam


page 180, image: s0738

Legendo totam absolve. CH. Regni tertio
Deinde anno, Mithridates in Persepoli
Seditionem et defectionem maximam,
Rebus studens novis, conflavit. quam cito
Araspes Medus indicavit, et operam
In comprendendo Mithridate bonam dedit.
Quo seditio quievit, et defectio
Soluta est. Mithridates ille quidem cute
Vivo detracta, obiectus est leonibus,
At Araspi pro fide ducenta iugera
Data sunt. AR. Perfidus homo Mithridates, et nimis
Ingratus, digna perfidiae habet praemia.
CH. Anno sequenti, quum in venatione Rex
In grandi esset periculo cum equo cadens,
Silvarum distractis aliis indagine,
Ante omnes primus subvenit Regi Orphias,
Regemque leuavit casu turbatum oppido.
Pro qua fide et opera illi Rex iussit dari
Talentum auri magnum. AR. Memini hercle, et horreo
Casum illum adhuc. CH. Nec mirum. quippe gravis erat.
CH. Anno deinceps octavo. Eunuchi duo
Bagathas, et Thares, coniurarunt in necem
Regis, certoque die statuto surgere
Volebant in Regem. Quod facinus comperit,
Ad Regem detulitque Mardochaeus, ad
Palatii fores hoc tempore qui sedet.
Illique examinati, et confessi, in crucem
Acti sunt. AR. Magna audacia et periculum


page 181, image: s0739

Insigne Charsena. Ex multis iam illud mihi
In mentem venit, insidias et pericula,
Casusque magnos. multosque esse principum
Regumque a: deo ut nisi eos divinum texerit
Servaveritque numen, impossibile sit
Humanis consiliis diu subsistere.
Tum certe Mardochaeus nos certissima ex
Nec praesenti, aliquo eripuit consilio Dei.
Ecquid ei scis a noc is pro fide datum?
CH. Nihil est hic annotatum, nec quidquam arbitror.
AR. Aliquid omnino a nobis condecet dari,
Ut magis etiam ad fidem invitemus ceteros,
Et is fructum fidei in nos dignum ferat.
HA. Nimis longum erit ut aperias, et res quam fero
Nullam patitur moram. Pulsabo ianuam.
AR. Sat iam lectum est. Reclude, et quis foris siet
Vide. CH. Hamanus est. AR. Ingrediatur. HA. Te plurima
Exortus hic dies salute o Rex beet.
AR. Te Iuppiter amet. Nil iam te opportunius
Veniret: quippe est quod te consultum volo.
HA. Mihi hercle etiam est, quod Regi suggestum volo.
AR. Me primum audi, post rem quoque tuam dicito.
Est ur, quem Rex honorare cupit ampliter,
Dic quem in modum tandem is honorari debeat?
Te hoc pro tua scire arbitror prudentia.
HA. Et quis vir ille sit, et honoris scio modum
Vir, quem Rex ampliter honorare percupit,


page 182, image: s0740

Vestibus et purpura induatur regia,
Et torque Regis pariterque diademate
Ornatus, in equum quem Rex equitare assolet,
Imponatur, eumque satrapes primarius
Pedester praecedat, equum loro continens,
Atque per omnem urbem circumducens clamitet:
Honori pari honorabitur omnis, qui fide
Recteque factis Regi se probaverit.
AR. Pulchre dixti. Vestes ergo hic et torquem habes
Cum diademate, equumque meum assume celeriter,
Et Mardochaeo qui palatii [(transcriber); sic: pallatii] ad fores
Sedet, fac omnia ad hunc tuam sententiam.
Aliquid omittas de his quae dixisti, cave.
HA. Obsecro vero Rex, alii hoc committe potius.
AR. Tibi mando, nec alius est satrapes mihi te prior.
Age, vade, ut tempori redeas ad prandium.
HA. O mihi iam terra dehiscat. Quid negotii
Hoc est futurum? Quid facto hoc Rex vult sibi?
In latomias hinc recta abire mavelim.
Sed faciundum est. Agite servi, ornamenta vos
Haec capite, vos duo Regis equum producite,
Meque sequimini.

SCENA V.

Polytlas. Philarches. Mardochaeus. Hamanus.

OPtime senex, quid tu in sordibus
Ita iaces? Me quidem hercule miseret tui.
Quamvis ego sum ipse miser plusquam credat aliquis,


page 183, image: s0741

Resque mea plane restim mihi quaesitum eat.
Ecquam salutis spem tibi habes promittere?
MAR. Actum est amice. Nulla est spes nisi in Deo.
Ab hominibus tantum sperare non licet
Ut aut misereantur nostri, aut pericula
Suscipiant et labores pro nobis. Fugit
Etiam imminente ruina ab amicis quisque, nec
Facile invenitur qui fortunae destinet
Ita etiam adversae esse ut secundae particeps.
PO. Verum profecto dicis. PH. Hoc vellem tamen
Amice facere, tametsi nil esset spei,
(Quandoquidem nil luctu diuturno, neque
Istis vel perpetuis acquiras sordibus)
Affligendo me ut non augerem gaudium
Inimicis. Iam facis quod te facere volunt.
MAR. Recte quidem mones. Sed est solatium
Atque levamen quoddam afflictis luctus. Et est
Spes una Deum adfore immerito lugentibus.
Quid vos autem? Quid consecuti estis? PH. Nihil
Adhuc, iussit domum ire negatis omnibus.
PO. Ut illum dii perdant caelestes et inferi.
MAR. Sic est ut dixi vobis. Hoc specimen viri.
Suos ut honores stabiliat, et suam augeat
Rem familiarem, gentis nostrae sanguinem
Opesque nostras expetivit. quid aliis
Sit exspectandum, hinc facile conici potest.
Sed ecce egreditur nostri thesaurus mali.
PH. Is hercle vero ad nos (video) affectat viam.


page 184, image: s0742

Alloquere iam: paratam eius habes copiam.
PH. Sine audiam prius quid dicturus siet.
HA. Age Mardochaee, istas cito vestes exue,
Ut induam te his quas fero, atque impositum equo
Per civitatem circumducam. Quid teris
Pedem? Quid ita torvum aspicis, et mordes labrum?
Ita praecepit Rex qui te honorare statuit.
Quin surgis? MAR. Omnium pessime, non satis habes
Nos certo morti destinatos tempore,
Nisi etiam derisum advenias? HA. Non hercule
Derisus venio gratia, sed ita mihi
Praecepit Rex. MAR. Nempe ut nobis illuderes?
HA. Non, sed te ut honoraret. MAR. Honoraret pessime,
Quem te calumniante proscriptum scio?
HA. Est ut dico. Tu obtemperabis, si sapis.
Nec aliquam Regis iussui inferes moram.
Exue te inquam. MAR. Quamobrem Rex honoris hoc
Habere vult mihi? HA. Haud scio. Ita vult, ita iubet.
MAR. Nunc intelligo, tua est haec machinatio,
Qui nobis sub praetextu etiam honoris, malum
Struis. Quin abis in rem malam teterrime.
HA. Quin tu (malum) tandem istas sordes exuis,
Meque ocius imperium Regis sinis exsequi?
PO. Obtempera amice. Aliquid orietur hinc tibi
Fortasse boni. Honorem haud convenit exculdere,
Sat lento alioqui ad integros pergit gradu.
MAR. Si ita est necessum, obtemperabo, et exuam haec.


page 185, image: s0743

Accipe iam has vestes, et diadema regium.
MAR. Mirum: quin aliquid moliatur his Deus
Novi in salutem. Non reluctabor, vocet
Ad ignominiam: aut mage si placet, ad gloriam.
PH. Quo haec sunt Polytla evasura videbo hercule
Lubens. Mirifica rerum haec est conversio.

SCENA VI.

Carphologus. Physotas. Hamanus. Mardochaeus.

QUin demiror si somnum hac nocte cepit, ut
Mihi quidem incensus contra Mardochaeum heri
Est visus. Ante lucem (opinor) regiam
Petivit [(transcriber); sic: Pelivit] , iamque Mardochaeum habet in manu,
Ut quamprimum in paratam suffigat crucem.
PHY. Verisimile aedepol. Sed sequere, ut exitum
Rei videamus. CAR. Ego vero volens ac lubens.
PHY. Nondum vidisset tantum contemptum sui,
Neque tu, qui in ceteris esse attentus soles,
Nisi indicassem ego. Quid praemii putas
Me habiturum? CAR. Quid? Scelesti hominis et totius
Ex interitu gentis ditesces affatim:
Quin ego quoque mihi inde auguror immensas opes.
Perpulchrum aedepol intrivisti negotium,
Magnam a diis hominibusque quo inibis gratiam.
PHY. Sic soleo Carphologe, et praeripui istuc tibi.
CAR. Facile fero, dum fructuum sum particeps.
HA. Iam nunc equum inscende, sta pedes (puto) sat tibi
Sunt demissi. Teneo, inscende, et pone sequere.


page 186, image: s0744

PHY. Quid illic agitur Carphologe ante regiam?
Quo Rex solus? CAR. Miror quid sit? Vestes quidem
Et diadema et equum regis agnosco satis,
Sed esse Regem solitudo denegat.
Quid si est Hamanus? PH. Est ne is Hamanus, qui tenet
Et praecedit equum? CAR. Is est profecto. Quid rei?
Propius age accedamus. Quisquis est eques,
Egregium esse virum oportet, quem comitatur et
Ducit Hamanus pedes. PH. Sciemus iam, papae.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:
Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
PHY. Audin quid loquitur? Bene aliquid promeritus est
De Rege. Quis sit curo. CAR. Non potest tamen
Diu celari quisquis est. Iam regius
Personam cognosci ille ornatus haud sinit.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:
Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
PHY. Reducet opinor ad aulam, rursumque exuet,
Tum noscemus hominem. CAR. Scilicet. Huc ergo iam
Adeamus ad fores, si quidem et Hamanus huc
Gressum dirigit. PH. Hem Iudaeus nusquam hic adest,
Iam dudum suspensum arbitror. CAR. Nil certius.
Prae rebus omnibus eum e medio sustulit
Hodie, mirorque servum cur reliquerit,
Quem adhuc alios inter sedere conspicor.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:


page 187, image: s0745

Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
CAR. Facies ignota hominis, et mire lurida.
PHY. Gestio scire hercle quis sit, quidque fecerit,
Ob quod eum hoc REx honore dignum censuit.
HA. Peractum est, quod de te Rex mandavit mihi.
Descende nunc, vestesque rursus regias
Exue. Tuas resumas per Regem licet.
MAR. Auspicium non malum salutis hoc mihi
Interpretor, Deusque confirmet precor.
CAR. Proh, dii immortales, hic vero (quid loquar)
Iudaeus est. PH. Stupeo, et quid dicam nescio.
HA. Heus uso referte vestes cum diademate
Ad Regem intro, tu vero equum reducito,
Deinde domum omnes. Vos me sequimini ceteri.
CAR. Hui quid agis Hamane? Quid est? Quis te vertit Deus
Ita repente in tristem hanc rema consilio bono?
HA. Heu genius aliquis pestifer occurrit [(transcriber); sic: ocurrit] mihi.
Sed sequimini cito. Reliquum vobis domi.

SCENA VII.

Polytlas. Philarches. Hamanus.

Is vero domum properat. Cur non alloqueris, et
Occasionem oblatam mordicus tenes?
PHY. Quin tu recte mones, sequere. Sed quid sibi
Capite vult involuto? PO. Forsitan timet
Ne tegulae e tectis sibi comminuant caput,


page 188, image: s0746

Ita mala est plena timoris conscientia.
PHY. Tace et sequere. Salve princeps. HA Quid vis tibi?
PHA. Nos tandem quaesumus princeps absolvito.
Scis iam quid uterque nostrum consequi velit.
HA. Ita absolvam vos, si mihi posthac vel semel
Fueritis odiosi, ambos (ne vivam) in crucem
Agam. PH. Ego sane istuc non emam pecuniis.
HA. Audisti iam. Cute salva abite dum licet.
PO. Habes responsum pro daricis optimum.
Fruere. Vah ardebant oculi, iracundia
Ex vultu erumpebat. Age nunc, si quid lubet,
Vel paulum huius nasum ursi tentes amplius.
PH. Non desinam tamen. PO. Ne me comite modo.
PH. Vel Mardochaeum illum allegabo, quem puto
Iam aliquid apud eum posse. PO. Nil hercle egeris.
PH. Omnem movebo lapidem, etiamsi scorpius
Sub unoquoque dormiat. Redeamus huc.

SCENA VIII.

Hamanus. Carphologus. Physotas. Zares.

QUid ego vobis dicam? Praeter spem adeo nihil.
Dissilio prae ira, et ad usque mortem maceror.
Ex hoc quid sit futurum, non etiam scio.
CAR. Ego maluissem urbanas purgare foricas.
HA. Iussit Rex ante quam dere verbum mea
Locutus sum. PH. Quapropter? HA. Prorsus nescio.
Inauspicato hodie domo extuli pedem,
Ut ludeo [(transcriber); sic: ludaeo] isti impio anteambulo forem.


page 189, image: s0747

ZA. Certe mi vir, Iudaeus me sollicitam habet,
Ne his factis aliquod pariat tibi magnum malum,
Neu tu illi nequeas, verum ille resistat tibi.
HA. Non arbitror, quamquam mala sunt praesagia.
CAR. Quid Regi tantum profuit? Miraculum est
Ignobili homini tantum honoris haberier.
HA. Quiescam hodie, cras autem nisi eum iusserit
Rex in crucem tolli, ante coruos pascere
Velim, de cetero esse quam Regis pater.
PH. Vereor ut difficulter istud impetes,
Quum eum Rex tanti faciat. CAR. At tu desipis.
Ego non dubito, quin certo si Rex viderit
Alterutro esse carendum, istum malit perdere,
Quam hunc amittere qui gubernat omnia.
HA. Rem tangis. CAR. Sed quid actum est de litteris? HA. Nihil
Meam rem non licuit dicere, nedum tuam.
A prandio de te cum Rege colloquar.

SCENA IX.

Harbonas. Syrus. Carphologus. Hamanus.

HEm Syre, quid agitur? SY. Statur. HAR. Video. sed ubi herus?
SY. In consilio intus. HAR. Oh cui vestrum tam alta crux
Hic stat parata? SY. Nostrum nemini Harbona,
Sed mardochaeo, cui tantum hodie contigit
Honoris. HAR. Mardochaeo? SY. Ita inqui. HAR. eum ne vos
Crucifigetis, qui Regi tantopere placet?


page 190, image: s0748

sY. Ita audivi. HAR. Videte etiam. Sed intro eo.
C. Obsecro. Equos scis. Sed Harbonas. HAR. Rex ocius
Hamane, Reginae ad convivium iubet
Venire te. Quare iam mecum consulo.
CAR. I, exporrige [(transcriber); sic: exporige] frontem vino et hilaritudine.
HA. Exporrigerem melius, si Iudaeus manus
Hodie exporrexisset. HAR. Hem quae haec est fabula?
HA. Nihil est. Tecum eo. Vos me secunda ad regiam
Egredientem opperimini. Est, quod vos velim.

SCENA X.

Philarches. Polytlas. Mardochaeus.

HAmanus extrema nos iam sententia
Reiecit Mardochaee, minatur crucem
Si nostra de re posthac verbum fuerimus
Locuti. MAR. Nempe iam est affectus pessime,
Quod tantum mihi honoris habere debuit.
PH. Credo profecto. Certus [(transcriber); sic: Ceritus] mihi visus est.
MAR. Urit hominem mihi inimicissimum honor meus,
Cuius eum haud spectatorem solum oportuit,
Sed etiam actorem esse. PO. Ego profecto gaudeo
Amice, propter honorem habitum tibi, et precor
Ut hinc iam contingant prosperiora indies.
MAR. Gratiam habeo. Tibi quoque benefaciat Deus.
Quid porro facturi estis? PH. Hic ad vesperum
Usque sedebimus hodie, cras mane statim domum
Ituri. Nihil enim amplius superest spei,
Nisi tu patronus nobis fueris. MAR. Si quidem


page 191, image: s0749

Voluntati meae facultas adforet:
Sed sub Hamano quis sit rerum status, vides.
PO. Hamanus redit, et opinor, ad convivium.
Nos ringimur interim bona eius gratia.

SCENA XI.

Artaxerxes. Hamanus. Esthera.

TArdus ades. Non mihi esurire videris, aut
Domi gustasse aliquid. HA. Non equidem. Sed mihi
Exulceravit stomachum circumductio.
AR. Quapropter? HA. Cras exponam Regi. AR. ut vis, age
Eamus. Charsena, Harbonaque sequimini.
Salve Regina. ES. Te perpetuum sospitet
Salus, domine Rex. AR. Veniunt convivae, ut vides.
IS. Gratum est, habeoque gratiam. Discumbite
AR. Ascende Hamane, dextrum tibi claudam latus,
Ita sedebit Regina ex advorsum mihi.
ES. Adfer iam escas Atache, vinumque ceteri
Apponite. AR. Non Regina Esthera erat satis
Heri nos convivas fuisse tuos, nisi
Hodie sumptum faceres quoque nostri gratia?
ES. Libenter o Rex aspectu et praesentia
Fruor tua. Sed his iam apponat Rex manus.
AR. Faciam, Esthera. Sequere Hamane. HA. In me non erit mora.
AR. Haec tuus Esthera bene hercle condivit coquus.
ES. Utinam palatum domine Rex, iuvent tuum.
Propino hoc tibi Rex dimidiatum, si placet.
AR. Accipio abs te libenter. Prosit plurimum.


page 192, image: s0750

Hamane tibi hoc totum. Respondeas volo.
HA. Haud illibenter. Haec mihi responsio
Perfacilis est. AR. Ambrosia nos et nectare
Regina accipis. Et quamquam hodie somnus mihi
Fuit iratus, nec tempora nec oculos meos
Fovere voluit, et inde non nihil caput
Grauavit, ut cibi potusque nulla mi
Ad hoc usque diei fuerit cupiditas:
Convivium hoc tamen memet mihi reddidit,
Et hilaritate iam perfudit affatim.
Et quia scio ac intelligo convivium hoc
Petitionis ergo alicuius habere te,
Dic demum Esthera mea, quid tibi velis dari.
Confirmo enim, sancteque promitto, omne me
Usque ad regni daturum dimidiam tibi
Partem. Quid est? Ne lacrima, nec catastrophen
Convivio adde inconvenientem. Quin ego
Hoc totum iam ut hilarescas praebibo tibi.
ES. Non possum o Rex, nec licet in tantis quos gero
Maeroribus. AR. Dii meliora. Non intelligo
Quid isthuc ist mea Esthera. Fac me quidquid est,
Uti sciam. ES. Pro benignitate domine Rex
Qua te mihi daturum promisti omnia,
Immortales et ago habeoque gratias.
Ego vero non regnum nec opes ullas peto,
Ob quae spectantur homines suntque incliti:
Sed donet mihi quaeso Rex misericorditer
Meam populique vitam atque salutem mei.


page 193, image: s0751

Quare petis quod ante cumulate obtines,
Nec petere necessum est. ES. necessum (Proh dolor)
O' Rex. AR. Ah ne fleas. Exspecto quid siet.
ES. Nam venditi sumus, et in mortem dediti,
Tam ego quam populus meae radix propaginis,
Ob nullum nostrum facinus impium et malum.
Exemplo nullo, nullo iure omnes sumus
Simul delendi, ut hostem nostrum sanguine
Placemus nostro. Utinam autem venderemur in
Servos et ancillas, si quid peccavimus,
Et maiestatem offendimus si quid tuam:
Ferremus id mali, gravemque infamiam,
Aequo animo: et ego ipsa servitutis sufferens
Incommoda tacerem, nec auribus tuis
Opplorarem. Iam vero nulla calamitas,
Nec rerum aut capitis diminutio potest
Hostem placare nostrum, sed simul et semel
In universum nos cogitat eradere,
Quem tamen unquam nec re nec verbo lessimus [(transcriber); sic: laesimus] ,
Nec contra te o Rex inventi sumus mali.
Supplico igitur pro me, proque populo meo,
Ne dedas nos inimico nostro, tu quoque
Tot innocentum animarum ne fias reus,
Nosterque sanguis nostri hostis libidini,
Odio, maliciae, avaritiaeque serviat.
AR. Quis iste autem? et quantae est auctoritatis et
Potentiae, ut haec facere ausit? ES. Hostis noster est,
Pessimus Hamanas iste, qui nostrum cupit


page 194, image: s0752

Vastissima ingluvie exorbere sanguinem.
AR. Quid? Tune is es, qui in consortem nostram manu
Mittere velis? Hoc a te sperem pessime?
Hui scelera, o insidias. Vos mecum.

SCENA XII.

Artaxerxes. Charsenas.

O Maximam
Repertam in aulicis ingratitudinem.
O' temerariam meam facilitatem. Ut mihi
Nullis fideles queo parare honoribus?
Mihi inter scorpiones habitare videor,
Quandoquidem meus insidiatur mihi intimus,
Hem tot honoribus impertitis nihil effici?
Iam tibi de Hamano quae dixisti Charsena,
Credo. Iam me deceptum ab eo esse conspicor.
Vah quam fidelem, quam iustum, quam denique
Amantem se mei simulavit perfidus?
Quam diligentem in regni atque meis commodis
Tuendis atque promovendis se mihi
Finxit? Nunc intelligo, permagno examine, et
Multo difficilique inspiciendos tempore,
Quis te credas, quos fidos semper censeas.
Humano corde pariter est et peius nihil,
Nec abstrusius. Haud dubito quidem iam Charsena,
Quin et alia multa clam contra me et subditos
Sit machinatus. CH. Ut dixi Rex. Si scias,
Mirabere, teque ipse reprehendes, qui patrem
Aliquando tam malevolum appellaris virum.


page 195, image: s0753

AR. Non feret inultum, si quidem hoc vivet caput.
Redeamus intro.

SCENA XIII.

Hamanus. Esthera. Artaxerxes. Harbonas. Mardochaeus.

OBsecro vero Regina, ne
Ob hanc rem irascare mihi. Dii (qui omnia) sciunt,
Tuum mihi hactenus esse ignoratum genus,
Nec Iudaeos ad te attinere sum ratus.
IS. Nescieris sane. Quid tu autem hominum pessime
Populum innocentem, quite nulla laeserit
Iniuria, falsis defers calumniis,
Et crudeli facis ut damnes sententia?
HA. Ah da veniam obsecro. ES. Quin abis a me. Haud feram
Ut sanguinolentis manibus me attingas tuis.
AR. O' scelus et furiae, quidnam aspicio. Me in domo
Etiam praesente vult Reginam perdere.
Comprendite, vincite, adque mortem ducite.
O' Charsena mi, recte rediti [(transcriber); sic: redii] in tempore,
O' audax facinus. Heus lorarii, hunc virum
Abducite actutum. Sed annulum prius
Meum ei diripite de manu. iam nunc meo e
Cospectu abducite, et asservate cautius, (in domum
Donec praeterea quid iussero. HAR. Quum hodie
Hamani (domine Rex) venissem, forte ibi
Cubitos altam ad quinquaginta vidi crucem,


page 196, image: s0754

Quam Mardochaeo illi, qui pro Rege optima
Semper sensit, parasse servi dictitant.
AR. Quid? Mardochaeo, cui honos est habitus, crucem?
O' scelera, ut mihi caros omnes disperderet.
Faxo, pararit insciens illam sibi.
ES. Hei mihi. Patruum etiam voluit suspendere,
Ut expeditam inde ad me sibi strueret viam.
AR. Num est Mardochaeus Esthera patruus tuus?
ES. Est, o Rex, meque sibi adpotavit filiam.
AR. Cur tu non istuc olim dixisti mihi?
I, mardochaeum mox huc accerse Harbona
Tonsum cultumque purpura. Quid audio?
Tam prope consanguineos Regina Esthera habes,
Nec indicasti? omnem illi gratia tui
Honorem contulissem, mihique proximus
Fuisset. ES. Ne palam facerem, interdixerat.
AR. Male hercle interdictum. MAR. Rogare mittite,
Loquar pro vobis, si qua fuerit copia.
AR. Sed advenit. MAR. Salve Rex perpetuum, et meum
Huc adventum clementer quaeso suscipe.
AR. At surge, ne timeas. Venit hodie mihi
In mentem beneficii tui in nos Mardochaee,
Eunuchorum insidias quod propalaveris,
Vitamque nobis opera servaris tua,
Et ea propter honoris id hodie habitum est tibi.
Et quamquam ex hoc magis etiam benefacere
Propensus fuerim, hodie tamen percommode
Cecidit, quod Hamani infanda scelera, ac perfida


page 197, image: s0755

In nos molimina compererim, simulque quod
Praecelsam tibi (cuius adhuc opera vivimus,
Quemque hodie primum nobis affinem audio,
Reginaeque patruum nostrae) paraverit
Crucem. unde statui in Hamani perfidi locum
Te fidum nobis sufficere. Hic ergo annulum
Accipe meum, sisque meorum primus principum.
Operamque da, tantis meis beneficiis
Et dignitati collatae ut respondeas.
Et talem erga nos in cunctis animum geras,
Qualem iam nostrum in te manifesto perspicis.
MAR. Immortales tibi ago habeoque gratias,
O Rex, meisque summis nitar viribus,
Ne in stupidum vel in ingratum dignitatis hoc
Videaris collocasse. ES. Ego quoque Rex tibi
Magnas ago gratias, non solum plurimi
Quod me abs te fieri, et charam haberi sentiam,
Sed patruum etiam meum quod tanta gloria,
Tantoque dignitatis ornaris gradu.
AR. Merito factum mea Esthera, quid ultra petis?
Si certo Rex coram te inveni gratiam,
Hamani hostis nostri literas, quas in tui
Omnes regni misit provincias mei
Ad perditionem populi, fac quaeso irritas
Fieri, utque aliis novis revocentur epistolis.
Quomodo enim aspiciam populi exterminium mei,
Qui nil peccavit, sed odio proscriptus est?
MAR. Itidem ego quoque precor. Sis innocentiae


page 198, image: s0756

Rex nostrae tutor. AR. Bono animo este. Scribite
Pro Iudaeis ut lubet, meum habetis annulum.
Quid praeterea vultis? ES Dic Mardochaee, scis
Quid fieri conveniat. MAR. Hoc Rex quoque si placet,
Permitte Iudaeis, ut vice versa suos
Ulciscantur inimicos, ut salutis et duos
Simul ultionis gaudium obtineant duplex.
AR. Fiat. MAR. Habuit ad facinora sua Hamanus
Instigatores, nebulones deterrimos,
Physotan et Carphologum, quos negotii
Adversum nos esse auctores certo scio,
Nec dubium et in aliis eos similes sui
Fuisse. Carcharophonta quoque qui ad regiae
Portam est, famae tuae o Rex consulere parum
In admittendis pro suare hominibus, et
Literis accipiendis, est manifestum omnibus.
Idque se Hamani institutione facere ait.
Hos igitur puniri, et mali exempla studii
Edere, ad existimationem pertinet
Regis. Sunt praeterea ex Babylone duo hospites,
Iam triduum hic exspectantes pro rebus suis
Ab Hamano responsum. Ille vero repulit
Eos duriter, et comminatus est crucem,
Sires suas ad ipsum ferrent amplius.
Omnia ego haec ad fores dum sedi, comperi.
Non autem iustum et aequum, in rebus homines
Iustis audire nolle, sed repellere.
Quum afflicti omnes, et qui quid habent negotii,


page 199, image: s0757

Tamquam oraculum et asylum adeant Regis fores,
Ut maxime secundum qui Deum hominibus
Prodesse queat, et ab iniquis defendere.
Non hos autem solos Hamanus reppulit,
Sed et alios complures, ut querimoniis
Omnium ubique aures caleant, et Regi imputent
Quidquid Hamanus vel eius consectanei
Inique agunt. Quare precor, huic rei quoque
Rex consulat. AR. Credo iam hercle tibi Charsena,
Qui mihi de Hamano similia prope dixeris.
O dii qualem fovi in sinu pestem meo?
Sumus ne nos infortunati homines, quibus
Falsa intimorum imponitur fiducia?
Vade Harbona, Carphologum atque Physotam cito,
Carcharophonta quoque comprehendi praecipe,
Ad meque perduci. tum illos Babylonios
Etiam accerse huc. MAR. Omnes ante fores Harbona
Invenies. HA. Recte. AR. Ex hisce Mardochaee iam
Mihi disce subesse, ac praeesse ceteris.
Sis honus ipse, mihi fidus, aequus omnibus,
Ab omni iniquitate quamvis abdita
Abstine. Deus est enim qui terram iudicat,
Nec operum pravitatem impunitam sinit.
Non possumus per nos Reges facere omnia,
Nec famulorum nobis corda licet fingere.
Quapropter nisi famuli nostri metuant Deum,
Et nobis consulunt sibique pessime,
Ut e quamvis alto deiciantur gradu.


page 200, image: s0758

Haec Mardochaee memento. Nemo carior,
Nemo mihi visus magis ex sententia
Vir esse, nemo denique apud me honoribus
Auctior Hamano fuit: insidiis quia tamen
Vos et me adortus est, voluitque perdere:
Et quia (quod est malorum radix omnium)
Suis in actionibus haud metuit Deum,
In cruce tibi parata erit exemplum omnibus.
Sed advenit Hamani sodalitium. MAR. Dabo
Operam o Rex summam, ut me invenias qualem velis.
AR. Fac Mardochaee. Nihil certe est longaevius
Utiliusque integritate: quamvis improbi
Aliter existiment.

SCENA XIIII.

Physotas. Carphologus. Artaxerxes. Mardochaeus. Carcharophon.

DIi superi et inferi,
Quid hoc ese potest, quod captivi ducimur,
Nil nobis conscii? CAR. Demiror ubi siet
Hamanus. Certe scit quod iter restet mihi.
AR. Quid est? Hamam vos socios esse audio?
PHY. Sumus. AR. Satis tu hercle ad crucem confessus es.
Malefactoris socius non est sine crimine.
Quid tu? Male accepisse diceris hospites,
Si qui ob negotia ad nos venerunt sua.
CARC. Feci nempe id quod Hamanus praecepit mihi.
AR. Intelligo. Qualis praeceptor, talis etiam


page 201, image: s0759

Discipulus. Hamanum heus rursus huc adducite,
Ut curtem [(transcriber); sic: cortem] et socios postremum videat suos.
PHY. Hei mihi quid video? Hamanum vinctum. O tempora.
AR. Abducite nunc omnes, atque crucifigite.
Hamanus curate in eam figatur, sibi
Non Mardochaeo, quam paravit insciens.
Et filios Hamani una crucifigite,
Progenies haec ut deleatur funditus,
Ut Iudaeos dececrevit ipse perdere.
Curate ut ante occasum solis pendeant.
AR. O mancipia et equi quos frustra emi mihi.
AR. Faxo, purgetur aula a Carcharophontibus,
Carphologis et Physotis, atque horum patre
Hamano. Mardochaee duc Babylonios
Ad te, rebusque examinatis quas volunt,
Decerne, iustum quod et aequum videbitur.
MAR. Faciam, AR. Sequimini hac. MAR. Vos mecum Babylonii.
Nolite spectatores exspectare ut huc
Redeamus. Nemo redibit. Vos valete nunc.
Iustitiam colite, Deumque timere discite.

CHORUS.

CUr mali pacem requiemque vobis
Pollicetis? Quid studiis malignis
Quaeritis, mortem nisi sempiternam et
Dedecus omne?
Impiis nullam literae profanae,


page 202, image: s0760

Et minus multo sacra scripta verbi
Praedicant pacem, sed acerba semper
Multa minantur.
Iam docent casus hominum stupendi,
Fabulae tradunt veteres hebrae
[Gap desc: greek text]

Quod Deus factis probet ipsa semper
Verba minarum.
Vos licet falsam veniatis in spem,
Non fidem verbo fore praedicato,
Viderit Iudex tamen ille digna
Reddat ut olim.
Quin et incertum nimis ante mortem
Quid vehat vesper, stabilisque numquam
Temporum cursus. Duplices malorum
Sunt quoque poenae.
Non opes possunt, neque vis, genusue,
Sed solet vitae probitas, fidesque
Sola praesentem simul et futuram
Reddere pacem.

FINIS.


page 203, image: s0761

AMPLISS. VIRIS DD. Ioanni Iacobo et Georgio Fuggeris, Dominis in Kirchberg. et Weissenhorn. D D. suis.

SEntentia est cothurni clara Tragici,
Longeque veracissima,

[Gap desc: greek text]

Causam rogabit quispiam:

[Gap desc: greek text]

Gentilis haec sententia,
Sed talis est, quam si prudens Germania
Tandem sibi proponeret,
Quae spectat usque ad interitum miserrima,
Iam vastitati proxima,
Sperare posset et pacem et concordiam,
Quibus nihil salubrius.
Alioquin haud licebit pacis commodis
Domi forisque perfrui,
Ni cauta certe primo quoque tempore
Suae saluti consulat.
Variae variorum sunt de isthoc sententia
Hinc inde ubique gentium.
Ratio tamen mihi sit longe tutissima,
Quam comprobavit exitus.
Exempla sunt per tota passim Biblia,
Sed est Iudith optimum.
Quo possit hostis his arceri finibus,
Qui vexat hinc illincque nos,


page 204, image: s0762

Qua sol venit, et qua lux descendit hespero,
Seu Turca sit, seu Barbarus:
Seu qui suos istos iuvat nunc symmachos,
Tyrannus ille perfidus.
Quid antichristus, quidque eius satellites?
Regnoque Dei infestissimi.
Quodsi meis pareas monitis Germania,
Sequeris ista dogmata [(reading uncertain: second letter unclear)] .
Utere paenitentiae piamne,
Pulsis nefandis cultibus.
Deum tuum toto coles ex pectore,
Ut te docent haec dramata.
Hinc arma sume adversus hostem fortiter,
Arcebis hoc a moenibus.
Certam dabit tibi Deus victoriam,
Qui te defendet fortiter
Quare viri virtute vere nobiles,
Dominique cordatissimi,
Hoc drama vestris sumptibus amplissimis
Peragemus ad laudem Dei,
Quod editum est et auspiciis vestris. Deus
Est finis actionibus.
Ad iusta nostras hic armabit dexteras
Duella victor maximus,
Nostri duelli ipsius esto gloria,
Finis per omne saeculum.

V. M. deditiss. X. Betul. Aug.


page 205, image: s0763

PERSONAE URBIS.

Iudith vidua
Promptulus puer Iudith
Abra ancilia Iudith
Ioachim summus sacerdos.
Legati Hierosolymitani.
Simeon Iudas
Sachar Onias.
Senatus Bethuliensis.
Ozias consul Rasaias
Chabri Sabeth
Mesech Ioseph
Iabina Nathanias
Emanuel Iebanias
Melchias Charmi
Lechinan Achior Proselytus
Misael filius Cos. Eudulus servus Cos.
Officiales et ministri publici.
Signifer Scriba
Liturgus Praeco
Archidemius Apparitor.
Architecton
Cives privati.
Polites Demus Tharsus.
Vigiles et custodes urbis.
Phrurarcha praefectus vigilium [(transcriber); sic: vigilum]
Sphendonites Phylax


page 206, image: s0764

Gregorus Gnoster
Nephelodes Pyrgophylax
Tichophylax Nyctoporeus
Pylius Pylorus
Pannychius Agrypnus.
Puellae.
Anhydria Hydrophila.

PERSONAE CASTRORUM.

Holophernes imperator.
Amorites Moabites Socii.
Signiferi.
Thraso Simalion
Donax Liturgus
Phrurarcha Heroldus
Gynaecrates Gynaecius
Thaltybius praeco Vago a cubiculo
Pincerna Phemius cantor
Armiger Scapharchus.
Deum Desmon excubitores.


page 207, image: s0765

IUDITH DRAMA COMICOTRAGICUM Exemplum Rei publicae recte institutae, Xysto Betuleio Augustano auctore.

PROLOGUS.

PLerisque controversia est mortalibus,
Nec dum ratum, vel expeditum mentibus,
Num fas sit arma Christiano sumere.
Mundus furit, nec ullum fit piaculum,
In quoslibet ferrum impium constringere.
Frater fratris mucrone, vah, confoditur.
Erecta signa utrinque picta convolant
Cruce, auspicem et Christum miles exercitu
Utroque sperat partibus suis fore,
Saevis cadunt cives suis vulneribus.
Cives enim sunt, qui dederunt nomina
Christo suo imperatori in baptismate,
Se velle bellum contra Mundum et Satanam
Confoederatos gerere perquam fortiter.
Conspirat hisce caro nostra contumax,
Versa vice est videre. Nam defectio
Ad castra Mundi pernix fit mala fide,


page 208, image: s0766

Dolus malus persequitur innocentiam.
Hi perduelles sunt censendi maximi,
Qui sanguinem intestinum fundunt saevius.
Si belli causa quaeritur legitima [(transcriber); sic: legittima] ,
Princeps certat de paruo territorio,
Aut gentium ius est violatum. Pauper hoc
Colonus aut civis luet huic obnoxius.
At sponte currit miles aere militans,
Qui bella captat, spe praedandi: non quidem
In hostium terra, socios solet male
Mulctare. Quod genus latrones dixeris
Rectissime: quia non illis religio fit,
Quo sacramento militent, num iusta sint
Haec bella, quae pro partibus truces gerunt,
Penesue quam partem maior sit aequitas,
Non haec habent pensi: sed si stipendium
Hic grandius numerat, tum miles impius
Lucro inhians desertor atque proditor
Fit patriae, atque principis proprii sui.
Quid rusticorum, te precor, tumultus est?
Seu rectius, servilis evocatio?
Quid ambigo? Brevis mea haec sententia est.
In orbe Christiano bella multa sunt,
Sed intestina et omnino civilia.
Eo magis lamentis et suspiriis
Ploranda nobis daemonis versutia.
Quid ergo Turca? Barbarossa barbarus?
Quid ipse Gallus? Quid? Nebucbadnezer est?


page 209, image: s0767

Ecquid Philistim? Quid Pharaon Aegyptius?
Quid Assyrius Holophernes hoc in dramate?
Si te iubet Dominus ferro decernere,
Est auspicatum crede bellum. Et optimum
Augurium pro focisque arisque sumitur.
Sed arma in hoc bello sunt haec validissima,
Preces fluentes ex sincero pectore,
Iunium, atque vitae paenitentia.
Si bella sint nobis cum Turca barbaro,
His machinis vincemus. Sed quod vincimur [(transcriber); sic: vimcimur]
Subinde turpiter, sit quod virtutibus
Adscribimus tropaea per victorias
Quaesita, quodque castrae sunt blasphemiis
Scortisque plena, et si quid scortis turpius.
Num Turca sit tam turpis miror maxime.
Non assolet Deus largiri gratiam,
Nisi si duint qui soli gloriam sibi
Meramque et intergram. Hincque saepius fuga
Tergum damus, saevitque in nos crudelius
Victor superbus tam dira tyrannide.
Nec martias feruat leges, nec gentium
Ius, nec piae naturae: nec movet quidem
Humanitas pectus ferinum barbari.
Leonibus sunt sexuum discrimina
In saeviendo, qui parcunt aetatulae
Tenerae. Sed hic crudelis ecce barbarus
Laniat misellos nil meritos infantulos,
Animus meus tam foeda exhorret dicere,


page 210, image: s0768

Quam saevus ille factitat. spectaculis
Pascens suos oculos cruentos. Non satis,
O Rector orbis, ista erat rabies fera,
Nomenque sanctum Christi pulsum ex Asia
Et Africa, ni iam monarchae maximi
Christi gerentes nomen tam plausibile,
Cedant locum Machometo, et inirent foedera
Cum perduelle nominis sancti tui
O Christe: causa sed sunt nostra crimina,
Quod non tuum nomen veneramur, ut decet:
Quod nec fides fluens ex puro pectore
Confidit in te, non salutis perditae
Credit sibi esse auctorem, nec patris tui
Caelestis almam maiestatem cultibus
Colimus suis, quod stulti nostris finibus
Expellimus verbum salutiferum tuum,
Non ambigo viri Augustenses optimi,
Quin si Deum colamus puris mentibus,
Vitae prioris emendantes crimina,
Veraque nos mutemus paenitudine,
Bonus Deus staturus sancto foederi,
Cervicibusque sit pulsurus onera
Tam dira, ut hoc videre licebit dramate.

ARGUMENTUM.

BEthulia est sita in tribu Manasside,
In rupe celsa, accessus illuc asper est.
Hanc marte duro saevus pressit barbarus,
Assyrius ille Cambyses bello potens.


page 211, image: s0769

Holphernes dux superbus est exercitus.
Senatus et populus periclo territi,
Domino diem statuunt, si forte opem ferat.
Deliberant, velint ne hosti se dedere.
Sed ecce femina est viris cordatior,
Iudith virago mente praesentissima,
Periculis in ipsis plena consili,
Belli molem totam in se sponte suscipit.
Indicit illis publicum ieiunium,
Committit se castris tenera puellula
Comitata. causas caedis aptas quaeritat,
Noctem tyranno pollicetur. sobria
Dum stertit ipse, et noctu vino diffluit,
Sica secat ducis caput. Revertitur
Victrix in urbem. Terror hostes occupat.
En fit fuga ingens. Ecce castra praeda sunt.
Hymnus Deo cantatur, et tripudiis
Laetis repletur urbs gestis Bethulia.

CHORUS EX PSAL. XLUL

TUtum confugium Deus,
Firmum robur is, atque auxilium cito
Compressis miseris per mala, quae pertulimus diu.
Quare non metus amplius
Exterrens animos occupet anxios,
Quamvis terra suo se moveat pondere maximo,
Si montis celeri iuga
Cursu, et praecipiti turbine corruant,
Fluctus aequoreos concutiant per rapidum impetum:


page 212, image: s0770

Si vel inde maris sonus
Frendat terribili murmure saevius:
Aut si celsiiugis montibus adsit furor insolens.
Nam sunt flumina rivulis,
Quae mulcent liquidis moenia murmure
Dulci: moenia quae cunctipotens en Dominus colit.
Inque aevum sacra permanet
Urbs, cuius me dio praesidet optimus
Defensor populi, qui auxilium tempore fert suo.
Gentes dira tremant, furor
In regnis trepidans concitus ingruat,
Per terras fragor esto altisonus concutiens solum:
Praesens at Dominus suis
Pressis auxilium pro imperio feret:
Solus cunctipotens. Nam Deus est o Iacob tuus.
Festinate viri boni
Huc, spectate Dei facta celebria,
Admiranda cito, quae fuerant, evanuere ea.
Martis terrificos tulit
Horrores, peperit pacificos dies
Cunctis gentibus, ut vita quieta undique sit loci.
Is dicet merito suis:
Excelsus Dominus gentibus ille ego.
Ergo cognita cunctis mea sit magna potentia.
Dux est agminibus Deus
Nostris, et miseris rebus in arduis
Tutum confugium est. O Iacob, his Dominus, Sela.


page 213, image: s0771

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Ozias Cos. Ioachim summus Sacerdos.

[Note: Hierarcha consultat cum consule de futuris periculis sustinendis.] REs ardua est, ut indicas, sanctissime
Dei sacerdos, et princeps dexterrime [(transcriber); sic: dextterrime] ,
Pericula isthaec sunt sane gravissmia:
At si modo simus forti constantia,
Non ambigo, quin tota Palaestina sit
Futura salva. 10. At amplius requiritur,
Simplex fides, preces, castum ieiunium.
Sed interim te consul hoc interrogo,
Constantiae cum iam sit facta mentio,
Num vestra sit praesenti plebs constantia?
Quid mussitet gravissimis rumoribus,
Quid hinc et inde incerta captet consili,
Num iactitetur uspiam defectio,
Si res redacta sit fortunae ad ultima?
OZI. Quando aura spirat passim fortunatior,
Constans satis, per seque quisque fortis est:
At quando belli perstrepunt pericula,
Rigent plerique frigida formidine.
10. At quid senatus? OZI. Haud proclive est dicere.
10. Qui sit? OZI. Pudet fateri inertiam. 10. Pudet?
OZI. Imo 10. Deus prohibeat. OZI. Hic tibi dixerim,
Vix unus aut alter facit fere suum.
Officium: et heus, quotus quisque est locum suum
Quum sit necesse, qui velit tueri. 10. Eho,


page 214, image: s0772

Quid audio? OZI. Si res venerit ad calculum.
Videas parere qui malint tam barbaro
Domino, atque dulcem libertatem amittere,
Quam qui focos, aras, Deique gloriam
Velint manu sua forti defendere.
10. At quid precor, de vestra ais concordia?
OZI. Rebelle nil, vel contumax me consule,
Quod nunc sciam tentatum'st, ne tantillum [(transcriber); sic: tantillulum] .
10. Multum interest, crede hoc, si sit concordia
Inter patres, plebemque. tum res publica
Floret, vigetque. Si vero e contrario
Discordia est, nil salvum ibi relinquitur.
O Consul, o Ozia mi carissime,
Integritas magistratus hoc efficit,
Ut universa civitas iam prompta sit,
Quicquid bonum atque candidum est, amplectier.
Si sit pius princeps, Deique cultui
Studeat, facit populus contentionibus
Magnis id ipsum: sin princeps sit impius,
Aut nulla sit tinctus Dei sententia,
Frigus per urbem sit, crede hoc, celerrime.
Lex atque scripta prophetarum funditus
Tolluntur, in diem secure vivitur,
Si vulgus aemulatur facta principis.
Ergo, vides, quae sit tui exspectatio.
OZI. Tua me monentis verba sunt mihi admodum
Iucunda, nec non grata princeps optime.
Sed tempus instat ut finem negotio


page 215, image: s0773

Quaeramus, ut huc primo quoque tempore
Vocetur ad te civitatis concio.
Mandabo servis publicis publicis negotium hoc.

SCENA II.

Ozias. Praeco. Apparitor. [Note: Consul iubet contionem convocari.]

PRaeco. PRAE. Paratus o Cos. iusum tuum,
Ut me decet, statim exsequar. OZI. Abi cito,
Voca senatum huc ad forum: nam concio
Fiet frequens. apparitor fidissime,
Dic buccinatori ut pro more signa det,
Quo convolet populus frequens huc ad forum.
Summus sacerdos alloquetur publice
Populum et senatum de rebus gravissimis.
APP. Negotium hoc, ut convenit, factum dabo
Promptissimus, segnis mora esto a me procul.

SCENA III.

Ioachim. Ozias. [Note: Prosequuntur deliberationem.]

MEnti meae sermo tuus subinde fit
Recens, et auribus meis: nec pectore
Arcere possum, quod dicis de civibus,
Tam non inesse illis firmam constantiam:
Quae causa sit, non video, ni sit infrequens
Divina passim lectio, tam publice
In contione, quam rebus domesticis:
Si sint Dei beneficia bene recentia,
Quae contulit nostris olim patribus piis.
Quid Abrahae et Isaac, Iacob fecerit.
Si gesta Mosi, Aegyptia atque Iosuae,


page 216, image: s0774

Davidis, Ezechiae, et in Babylonica
Captivitate nuper Danielis, et
Zorobabelis, qui postliminium dedit,
Aliquis legat: tum fieri non, aut vix potest,
Quin rebus ut in adversis sit et erectius,
Et firmius fiat pectus mortalium:
Credens Deum suum, qui sic maioribus
Fecit suis, cunctis retrorsum saeculis,
Et fultus audet tot promissionibus
In rebus afflictis constanter fidere.
OZI. Sunt vera quae dicis sacerdos maxime:
Sed en senatus ventitat. Quin concio
En convolat turbatim (ut fit rebus novis)
Thronum occupato, dum presbyteri singuli
Pro more te excipiant, sacerdos maxime.
10. Id stando fiat, ne nota hinc superbiae
Nascatur. haec virtus nam principem decet,
Ut quanto quisque maior aut potentior,
Is tanto se gerat in populo submissius.

SCENA IIII.

[Note: Cos. dat scribae negotium excipiendi.] Ozias. Scriba. Ioachim.

EN Scriba vir diserte, en summus Pontifex,
Oratione publica excipito virum,
Ut ipse nosti pro tua eloquentia.
Namque hoc tuum officium, scit tute, efflagitat.
SCR. Faciam meum officium consul quam sedulo.
OZI. Thronum capesse, ut te monui, princeps pie,
Dum scriba noster iussus pauca dixerit.


page 217, image: s0775

IO. Non addecet sedere cunctis stantibus.
SCR. Consul, senatus et populus Bethuliae,
Dei sacerdos, et princeps in Israel
Huc te venisse gaudent ex animo sibi.
Praesentiam tuam credunt sibi bono
Fore, et auspicatam valde rei publicae.
Quare piis congratulantur plausibus,
Oboedientiamque promptam deferunt,
Rogantque sit faustum et felix Bethulie.
Aequi bonique fer pater sanctissime,
Si quid secus quam sit tua exspectatio,
Geratur hic. animi sunt candidissimi.
Aperi modo hic illis tuam sententiam.

SCENA V.

Ioachim. Ozias. Chabri Melchiel. [Note: Pontifex hortatur populum Bethuliensem ad constantiam.]

ANimos benignos vestros clare intelligo,
Animis benignis sic vicissim audite nunc,
Viri Bethulienses. Res est ardua
(Pectoribus hoc firmis, hoc tuto credite)
Et causa huius peregrinationis est,
Quae me, piumque quenque in Israel virum
Merito tenebit sollicitum. Multos dies
Omnis [(transcriber); sic: Omneis] per angulos Iudaeae, et oppida
Celer peragrans huc veni Bethuliam,
Monitus gravi Babylonico periculo.
Ex quo nuper postliminio nos Zorobabel
Reduxit, heros ille prudens, strenuus [(transcriber); sic: strennuus] ,


page 218, image: s0776

Fortisque princeps Israelis. Hinc ego
Monitus saluti consulturus publicae.
Trepidatio est, terrorque magnus undique.
Ad nos relatus certus rumor bellicus,
Assryrium Cambysen ad arma martium
Spectare contra nos, qui illum nec laesimus,
Nec contra gentium ius hunc violavimus
Quoquo modo. Victoriis superbit hic.
Haec summa lupi contra oves occasio est,
Robustior quod est, hoc est tyrannidis:
Ut quo quis imperii protendit latius
Fines, hoc latius regnare percupit.
Visum est eis in nos utile, regnantia
Vibrare sceptra. Quod Nabuchadnezer, is
Quinos subegit, factitavit antea,
Quum nos modis miseris afflixit. qui sumus
Prae ceteris populis, priscis temporibus,
Ut scitis, et nostri iuris semper, quia
Praescriptione temporis liberrimi, et
Nulli servivimus tyranno. Viximus
Et legibus piis, et sanctimoniis
Domino Deo fuimus semper carissimi.
Sed est timendum, ne sit hic crudelior
Futurus, ut qui habet ducem saevissimum,
Holofernem, inanes exhalantem glorias,
Qui non solet devictis ullis parcere.
Grassatur aequa in omnes inclementia,
Teneros, senesque, iuxta et castas virgines,


page 219, image: s0777

Matres pudicas, atque feto turgidas.
Victoriis superbit ille barbarus,
Quod Idumaeos sub regis sui iugum
Redegit, Heptapolimque cepit viribus
Magnis in deditionem. Item phalangibus
Itineribusque magnis nunc in Israel
Contendit, id quod non pridem per epistolam
Est indicatum tam vobis, quam ceteris.
Et oppidis et rebus publicis Dei
Sibi arrogat nomen, cultumque maximi
Celsissimi. sed sic maiestas corruet.
Nullis diis pepercit victor (si modo
Sunt nominandi dii qui caecis gentibus
Coluntur) is superbit ex victoria,
Ea frui cupit. Quare illi commodum
Videtur, ut devictos nos tyrannidi
Regis sui subigat, nostris cervicibus
Iugum grave imponat. Multo gravissima est
Haec omnium conditio, quod ille impius
Templum Dei nostri Optimi atque Maximi
Profanat, interdicit contionibus,
Sacrisque in universum ceteris. tamen
Nolim viri fratres animo consternier
Quemquam. Dei praesidio sed constantius
Nixi confidite. Is non deseret pios.
Natura vestram civitatem muniit,
Anfractibus saxosis, et angustiis,
Locoque nullo rupes hosti perviae.


page 220, image: s0778

Si cura adhaec vigil vobis accesserit,
Si commeatus sit, si instructa civitas
Et machinis, et rebus necessariis,
Tum ceteras Deo curas committite.
Is turris est, et arx vobis fortissima.
Si nos eum votis piis precabimur,
Si continentes curam nostri corporis
Negligimus atrati, et squalore sordidi
Geramus intus corda valde candida:
Si sit magis nobis curae eius gloria
Divina, quam salus vel nostri corporis,
Vel splendidae fortunae: tum promptus dabit
Voti esse compotes. id quod maioribus
Nostris, prioribus iam retro saeculis
Evenit inter ceteros vel maxime
Mosi duci, quem hostis Amelech male
Vexabat armis: sed expansis brachiis
Orans Deum, vincebat: at si languidus
Remisit, inclinata tum victoria
Est visa. Quur? hostis fidebat fragili,
Qua fultus ille tum fuit, potentia.
Sed erat valentior multo precatio,
Quam tela sint, et omnes belli machinae:
Quia Dominus praesto illis et praesens fuit,
Viri Bethulienses. Haec pro temporis
Necessitate visum est advos dicere.
Curate vos quae vestra sunt. modum dedi.
Nam si fuit tempus post orbem conditum,


page 221, image: s0779

Quo paenitentia vera fuerit opus,
Vigilantiaque, nunc est hoc quam maxime.
Iter meum per Israelis oppida
Pergam, meo functurus Isthic munere.
Commendo vos Deo Optimo atque Maximo,
Visurus, ut spero, vos pulsis hostibus.
Valete. Spem cunctam vos ponite in Deo.
OZI. Viri Bethulienses, cives optimi,
Audistis haec quae princeps et sacer Dei
Antistes hic pro contione dixerit.
Nec rumor ille qui de bello spargitur,
Vos hic latet. Causas bellorum tollite.
Non hostis haec molitur viribus suis:
Est virga, qua suos emendat maximus
Monarcha mundi, quando fit defectio.
Causae duelli sunt, commissa crimina.
Purgate mentes, emendate pectora,
Negotium bono Deo committite.
Sed non sit interim vobis ignaviae
Locus pudendae, sed praesenti pectore
Animisque promptis et virtute bellica,
Votis piis, instructi mente sobria,
Utranque sortem (quod princeps piissimus
Mandavit) exspectate quaeso fortiter.
Haec sunt patres, quae visa sunt pro tempore
Vos admonere. Verum si quid amplius
Servire scitis rebus afflictissimis,
Pro more dicat quisque. Chabri tu prior


page 222, image: s0780

Sententiam tuam dic. CH. Praeclarissime
Hierarcha dixit, nec tu quid remissius
Ozia. Fortitudo caelitus peti
Debet. Modus placet, sententia.
Ego non puto quemquam fore, id qui non velit,
Nisi cui salus non pectus tangat publica.
OZI. Dic Melchiel. MELC. Pro re nil utilius potest
Dici. adprobo. Si qua maior prudentia
Latet recondita in cuiusdam pectore,
Haec audiatur. OZI. En nutu, silentio,
Et gestibus patrum, populique maximus
Consensus est. Laus detur autocratori.
Abite quisque ad coniugem atque liberos,
Curabimus nos nostras partes sedulo.
Si signa tubae clangor dabit, currite
Huc ad forum telis instructi et pectore,
Memores sacri civilis recte foederis.
Iam restat o patres, ut sanctum principem
Summi Dei sacerdotem benignius,
Ut nostra nos humanitas docebit, hic
Tractemus. haec domi curata cuncta sunt.
Negotium melius nos in convivio
Et pensitemus, et fruamur principis
Sermonibus solum Deum sapientibus,
Quo promptiores, simus si necesse sit.
I prae, tuum latus claudam sanctissime
Mystes, senatus nos sequetur. Vos patres
Sequi minor, ut nos instituamur rectius.


page 223, image: s0781

CHORUS EX PSAL. LXXXIII.

AN quisquam similis tibi supreme
Atque aeterne Deus, potens et alme,
Quur mutus retices silentio alto?
Quur pressis miseris quiescis? Ecquid
Iam nos deseris? Ecquid hoste diro
Nobis auxilium negas premente?
Hostes nominis en tui tumultus
Saevos, terribiles movent maligni,
Osores caput efferunt superbum.
Adversus populum tuum dolosas
Fraudes, insidias struunt latentes,
Sanctum consiliis petunt iniquis.
Conspirant, populum evocatione
Cogunt, huc age, convenite, adeste.
Quur non perdimus hunc cito popellum?
Quur non funditus Israelis omne
Nomen tollimus? ecquid orbe toto
Nos illos superesse sustinemus?
Conspirant animis iniquiores
Contra te Domine, atque inire foedus
Ausi sunt temerarium profani.
En tentoria fixa sunt Edomis,
Ismael populi expeditione
Ventitant, Agaronides Moabque.
Ammon et Gabalitidis phalanges
Adventant, Amalech Philistiimque
Una cum Tyriis originis vetustae.


page 224, image: s0782

Omnes Assyriis sua arma iungunt,
Ut Locho auxilium ferant vetusto,
Firmo foedere symmachi fideles.
Illis ut Madian vices repende,
Illis ut Sysarae irrogato poenas:
Poenas quas Iabim ad Chisona dabas.
Nanque illi periere in oppido Endor,
Quod agro est fimus atque pingue stercus,
Illud sit sanies tabesque putris.
Et fac esse duces eorum ut olim
Orebus Midian, itemque Zebus,
Ductores Zebe, Salmanach potentes:
Bellis qui populum tuum nefandis
Vexabant miserum, superbientes
Iactabant, habitemus arva sorte.
Illis fac Deus ut rotentur acti,
Ut vento stipulae leni actitentur,
Ut silvae virides edantur igne.
Tali supplicio Deus tyrannos
Istos affice, turbinis procella
Illos obrue, fulminisque telo.
Illorum facies pudore multo
Impleto, ut memores tuumque nomen
Confusi venerentur, atque adorent.
Turbentur vario colore tincti,
Turbati pereant, modo ut Deum te
Agnoscant Dominum potentiorem.


page 225, image: s0783

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Demius. Desmon. Achior. Sphendonites. Gregorus. Phylax. Gnoster. [Note: Achior symmachus proditionis insimulatus, Bethuliensibus ab Holoferne expositus, arbori alligatur.]

NE plus satis pergamus, hem refer pedem.
DES. Ni fallor isthic est vigilum custodia.
En excubant, statio est insomnis, pervigil,
Adtenta. tu cave tibi. DEM. Refer pedem.
DES. Fundas habent, funda valent, cave tibi.
Hostili gressu huc ad nos adfectant viam.
DEM. Fidei malae virum ut meruit ligabimus
Huic arbori. DES. Liga pedes. ego volo
Manus eo modo constringere, ut modo
Nullo queat resolvere. DEM. At maturius.
DES. Dic oppidanis, quisnam te huc constrinxerit.
Discede mox, morasque rumpe. Is hic bene
Sedet, luet poenam dignam factis suis.
Cunctis velim fieri sic proditoribus,
Quo tuta sit semper maiestas regia.
SPH. Cursu cito insequere, citius propera, fugam
Adornat alter. PH. Quin funda uteris tua?
Iaculare. nil cesses. DEM. En fundis missitant.
DES. Celeri gradu propera, insequuntur, ne suam
Libidinem in nos expleant crudelius.
DEM. Tute vide ut neuter pes posterior siet,
Sub calce ne nascantur tarda gramina.
DES. Numquam necessitas nobis sic institit,


page 226, image: s0784

En saxa fundis advolant celerrima.
SPH. En vinctus hac in arbore. Quisnam tu putas
Is est? GRE. Adito, quaere ex ipso quis siet,
Aut unde sit, cuias, quis huc ligaverit.
PHY. Iudaeus haudquaquam est, hoc vestis arguit.
Assyrius est, ni fallor, nec gregarius.
SPH. Quid vinctus hic sedes? dic quis te huc vinxerit.
ACH. Haud difficulter isthuc vobis dixero.
Si vita salva sit, si pax sit publica,
Nil promptius mihi est, quam vobis dicere,
Quid haec sibi velit captiva sessio.
PHY. Fidem meam stipulor tibi te salvum fore,
Si tu tuam fidem bonam servaveris.
ACH. Nil amplius peto, nexus resolvite,
Statuite me pro more vestro, ducite.
Lubens sequor, nil promptius. Senatui
Vestro dabo rationem, vel populo satis
Superque declarabo meam innocentiam.
Quin insuper docebo, quod vestrum interest,
Vel maxime rescire, quantis viribus
Dux Assur, et quidnam captarit consili
Adversus Israel populum Chaldaicum.
DEM. Adparet esse non malus, nostratibus
Favere partibus non ambigo. illius
Nos vincla restringemus. GN. Dic nomen tuum.
GRE. Dic. ACH. Achior. SPH. Animo macte sis integro,
Securus esto, adibis nostrum consulem:
Is, ut bonus vir est, te pace publica


page 227, image: s0785

Donabit, et tractabit humanissime.
PHY. Sequere modo intrepidus, praesenti pectore.
Non est in Israel id moris, ut dolo
Malo, aut malis agatur artibus. Bonum
Aequumque tam coluit semper gens Israel,
Quam non alia sub sole. Nil temerario
Decernitur consilio: sed prudenter hic
Deliberantur aequa lance singula
Nostro in senatu, quum frequens est sessio
Diiudicantur. ACH. Nil detrecto, ducite
Modo, et nihil tam prompte faxo, credite.
Nec gratius continget isto tempore,
Quam si in frequenti contione hic audiar.
Nam conscius mihi sum me nil in Israel
Mali aut iniqui designasse: quin magis
Periclitatus sum, quod hunc impensius
Populum duci vestrum meo laudaverim.
Studio salutis vestrae sum huic periculo
Expositus. SPH. Hic pericli nihil timendum erit,
Causam senatui si tu probaveris
Tuam bonam esse, aliud si nihil dixeris
Quam quod bonum atque aequum fuerit. Nam pessimum,
Ut scis, malum consilium est consultoribus.

SCENA II.

Liturgus. Gregorus. Achior. [Note: Achior ab oppidanis observatur et capitur.]

QUis hic vir est? mirum est, quo ceperint loco.
Ubi nam virum hunc cepistis? Certe is hostis est.
SRE. Homines eius foris vinxerunt arbori.


page 228, image: s0786

ACH. Non hostis (hoc credas) nec perduellio,
Exautoratus per meos sum proditus
Vobis. Ob hoc soluta sacramenta sunt.
Aut captus, aut amicus sum Bethuliae.

SCENA III.

Liturgus. Ozias in senatu. Achior. [Note: Liturgus famulus publicus, de Achiore ad senatum refert. Achior senatui negotium exponit.]

VIgiles, patres dum pro officio excubias agunt,
Nacti virum foris ex Assyrio agmine,
Qui ait suos se prodidisse milites.
OZI. Sistatur huc. iube ingredi. LIT. Fiat modo.
Causam tuam, vir Assur, nunc senatui
Expone. ACH. Pax patres sit huic consessui.
OZI. Pacem precaris perduellio tuis
Hic hostibus? Tu in circumcisus Assur es.
Quidnam sibi isthaec proditio velit tua,
Id non satis liquet. dolum nobis malum,
Et hostium fraudem arguit. Non proditus,
Sed huc venisti explorares proditor.
ACH. Quod hostium dolus vobis suspectus est,
Non id quidem mirum patres Bethuliae.
At qui Deum testor ustrum sanctissime,
Fas sit mihi Assur sacra iura solvere,
Fas sit viros odisse, et vobis omnia
Consilia quae tegunt, sub auras prodere,
Nec legibus patriis ullis tenear. Fero
Me proditum esse. non ego interim nego,
Non esse me vestratem: sed si facta sit


page 229, image: s0787

Per vos potestas, ut dicam rem hic ordine,
Faxo lubens. et hoc saluti serviet
Vestrae meaeque. OZI. Sit tibi fandi copia.
Quod si innocens fueris deprensus, hoc tibi
Bonum atque commodum fuerit. dic libere.
ACH. Viri Bethulienses, et patres pii,
Verissima haec sunt, quae dicam brevissime.
Postquam superbus multis ex victoriis
Dux Assur est Holophernes, qui sine sanguine
Regis sui ditioni et regna et oppida
Subegit, ad Euphratis alti terminos
Utrinque: quin rebellium saevus solo
Aequavit urbes, et superba moenia.
Et ferro et igne vastans cuncta perdidit.
Agros Damasci in ipso messis tempore
Absumpsit igne, diripuitque praedia.
Cilicas feros, Iaphet inde terminos,
Plagas Noti, atque adeo terram ditissimam
Arabum occupavit, atque adflixit pessume.
Trepidatio vicinas urbes horrida
Invasit, et Sidona divitem, et Tyrum
Vetustam, et Ascalona, Azotum, amplissimas
Et ceteras, quas non necesse singulas
Numerarier. suos ad ipsum missitant
Pacem petitum oratores, qui coemant
Quascumque conditiones non aequissimas,
Tributa non detrectent vel gravissima.
Ex his superbit ille victor, nil putans


page 230, image: s0788

Suae amplius potentiae resistere.
Veruntamen postquam rescivit Israel
Spectare ad arma, non offerre promptius
Claves, Malum, inquit, frendens torvus dentibus,
Quis populus iste qui rupes hic montium
Colit? Cito dynastas omnes convocat,
Exquirit, ecquae vestra sit potentia,
Quibusue praesidiis nixi contemnere
Ipsum audeatis, quur praecludere aut vias,
Aut arma capere, aut armis sortem credere,
Consultat. Indignantur omnes, et tacent
Reliqui, duces Moab et Amoritidum.
Interrogatus et ipse, quidnam censeam,
(Neque enim gregarius miles, sed dux fui
Ammonius prae ceteris praestantior,
Et Achior nomen mihi est notissimum)
Tum liberam peto dicundi copiam,
Ne fraudi id esset, si secus quid dicerem,
Quam forte multorum esset exspectatio.
Datur. mora dico sublata, quod mihi
Ex lectione crebra cognitum fuit,
Exorsus, inde quod vestris ex Bebliis
De gente vestra, de Deo vestratium
Compertum erat, quomodo in Aegypto fertili
Pharaonis atrocis saevam tyrannidem
Passis diu, dederit per fluctus exitum
Siccis, et insequentes hostes merserit:
Arabumque petris, et solis in alpibus


page 231, image: s0789

Per quadraginta annos, vobis benignius
Benefecerit, caeleste manna miserit,
Sitientibusque aquas dulces durissima
Dederit petra duris vibratu Mose
[Gap desc: greek text]

Ut sim brevis. Vestris quondam maioribus
Id esse priscis observatum saeculis:
Si vestra gens mala fide
Suo Deo serviverit, tum destitutos omnibus
Beneficiis Dei, ut in rupto foedere
Fieri solet. Nam foedus vos firmissimum
Habere cum vestro Deo, idque legibus
Certisque conditionibus (quas dixeram)
Nempe ut Deus vester defensor undique,
Assertor et vindex afflictionibus
Vestris velit iuvando adesse acerrimus,
Si se pio cultu velitis, nec deos
Alios latria prosequi. Multum et diu
Paradigmatis id observatum saepius,
Constantibus vobis datas victorias,
Pulsosque reges, ex sedibus passim viros
Fortes cessisse. Nam vestrum Deum
Sic aemulum esse, ut non alios ferat deos.
Nec auspicato quem tentasse id hactenus
Illi occupare regnum, sive gloriam.
Et haec quidem narraveram. Nec interim,
Patres, feram dissimulanter quid consili
Dederim duci, non esse quur despondeat'
Animum, aut suis coeptis desistat turpiter:


page 232, image: s0790

Quid id magis confestim exploratoribus
Negotium det, qui haec explorent singula,
Si qua Dei vestri iram concitaritis
Cultu dei peregrini, vel quoquo modo,
Certissimam victoriam sibi fore:
Veruntamen, quod si officium faciat suum
Hic quisque vestrum, vobis propitium Deum
Vestrum fore, et partes vestras defendere,
Mihi esse compertissimum: nec illius
Exercitum, currus, equos, tentoria
Quicquam valere. Et vix cessaram dicere,
Quis clamor? et quanta illic indignatio
In me ducis? quam dentibus tum frendere?
Spirant minas, et voce clamant horrida,
Laesam esse per me maiestatem regiam,
Quod ego potentiorem dixerim Deum,
Quam sit potestas regis Assur maximi.
Iam miles omnis iurat in necem meam,
Haud aliter atque si sim vester proditor,
Ac partibus vestris patronus adsiem.
Communibus votis adclamant singuli:
Is hostis est, is hostis est, is hostibus
Tradendus. Hinc patres vobis sum proditus,
Ut aut luam, vobis ira impotentibus,
Vel in suas victoris incidam manus,
Si forte sim servatus ex periculis.
Hinc, hinc patres et praesides Bethuliae,
Vestrum est videre, quidnam vos hic aequitas


page 233, image: s0791

Moneat. Fidem vestram miser nunc invoco,
Vobis meam stipulor fidem sanctissime.

SCENA IIII.

Ozias. Senatus. et tota contio.

OAchior, tu duras partes praedicas,
Nostras tuasque iuxta. O cives optimi,
Auditis in quo sit status noster loco.
Praesentius non est nunc afflictissimis
In rebus auxilium, quam maximi Dei
Nostri: sed is forte sit infensior
Vel casibus non cautis, vel neglectui
Cultus sui, preces fundamus consonas
Suspiriis natis in imo pectore.
Nam maxime his placatur ipse victimis.
Nec gratius sacrum (si psalmis credimus
Davidicis) quam vitae paenitentia.

PRECATIO CONTIONIS.

ALtissime caeli Deus,
Terraeque dexter arbiter,
Hinc arce vim saevissimam,
Minas superbas hostium.
Clemens vicissim respice,
Quam nostra sit simplicitas
Submissa, quam plebis tuae
Sit pura sanctimonia.
Iustas luat superbia
Poenas, declara fortiter


page 234, image: s0792

Te deditos tibi bonos
Forti manu defendere.

SCENA V.

[Note: Consul solatur Achior. Darur Phrurarchae negotium, ut curet vigilias.] Ozias. Achior. Chabri. Melchiel. Phrurarcha.

NOn est quod abicias animum, quin tu magis
Fiducia spem forti firmam concipe.
Noster Deus, quem fortiter professus es,
(Bona fide hoc recipio tibi) fidelis est.
Est autocrator, est monarcha maximus.
Tibi is tuam rependet hic constantiam.
Faxit tuos videas hostes occumbere
Tum, cum sua bonitate liberaverit
Nos ex malis his nobis ingruentibus,
Nostrasque partes vindex iustus asseret,
Nos vindicabit profligatis hostibus.
Tum res tuas benedictionibus suis
Almis secundabit (credas) benignius.
Quod si tibi id rebus tuis videbitur
Consultum, et hic lubentes te donabimus
Nostra tribu, nostraque civitate: Quid
Multis? eris nobis longe carissimus,
Gratissimusque. Et charam coniugem tuam,
Tuosque liberos nobiscum habebimus
Honore summo, non secus quam si sient
Prognati in Israel. ACH. Isthaec humanitas
Hic vestra sane grata (nec id iniuria)
Nobis erit. Tolerabimus bona et mala


page 235, image: s0793

Una. Nec est periculum, quod abnuam
Subire, dummodo inter vos possim meam
Cultor Dei vestri vitam consumere.
Vestra fruar bonitate, quum proselytus
Fuero. OZI. Viri fratres, et presbyteri Israel,
Virum hunc convivio excipiemus sobrio,
Cenabimus domi meae, atque corpora
Curabimus factis refectionibus.
Inibimus consilium sanum et sobrium,
Quibus modis possit defendi civitas,
Et quomodo sit salva nobis patria.
CHA. Sic censeo, domi id multo fit rectius.
Nec est necesse haec ad populum referrier.
MEL. In arduis rebus placet suffragium
Plebis, domi possunt haec forte transigi.
OZI. Phrurarcha tute scis negotium tibi hoc
Datum, vias, portas et propugnacula
Custodibus munire, et fontes maxime.
Illisque manda, si quis huc exercitus,
Aut miles Assur occupet hic angustias,
Mihi id domi meae celerem per nuntium
Mora sine omni nuntietur. PH. Hoc bene
Curabimus, hic nulla negligentia est,
Faciemus officium nostrum quam sedulo.

CHORUS EX PSAL. LIX.

ERipe me Domine hostibus his,
Perdere qui satagunt animam
Ecce meam innumeri studiis


page 236, image: s0794

Omnigenis, vario quoque consilio.
Destrue consilia haec Domine.
Eripe me Deus hisce malis
Hostibus. Ecce furore suo
Nescio quo mihi damna parant,
Ne precor hi noceant scelere,
Sanguine qui saturi esse volunt.
Insidias mihi nanque parant
Horribiles misero. Ecce ruunt
Ex statione sua validi.
Nec ratio ulla subest alia,
Quam quia non malus esse volo.
Perdere nil meritum properant.
Surge rogo, auxilium misero
Ferre para mihi nunc celere,
O deus agminibus superis
Praeses et omnipotens Domine.
Nec populis pius esse velis,
Qui bona nulla probare queunt,
Omnia qui faciunt scelera.
Non miserere virum, potius
Sumito supplicium meritum.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Nephelodes. Pyrgophylax. Tichophylax. Nictoporeus. Pylius. Pylorus. [Note: Vigiliae nocturnae in urbe habentur.]

O Pyrgophylax, o Pyrgophylax,


page 237, image: s0795

Numquam mage, quam modo crede fuit
Opus ut vigilantibus hic animis
Oculisque hoc in discrimine nunc
Peragamus noctivagi excubias.
PYR. Imo, nisi moenia celsa Deus
Tueatur et invigilet, vigiles
Frustra vigilabimus assidui.
NE. Nihilominus est opus ut vigiles.
Turrim tibi mando tuam, atque vale.
PYR. Quin tu quoque iam officium facito
Hac nocte tuum. TI. Te Nycroporeu
Moneo officii. NY. Tibi Tichophylax,
Murus tibi creditus est. Valeas.
TI. Valeas quoque tu. vigil esto bonus.
Ecquid tibi in his rebus miseris?
PYLI. Mihi porta data est, aliisque meis
Sociis. PYLOR. Si quid vobis fuerit
Visum, quod non placeat, sive quid
Hostile foris, aut arma sonet,
Facite indicium. TI. Patria potius
Nihil est, nec vita mihi, aut aliud
Quicquam. PYLI. Commune malum satis hoc
Monet, ut curae sit publica res.
NEP, Quarta o boni cives sonora
Campella dixit, quod sit hora.
Hostis procul, procul fuge.
TI. Quarta o boni cives sonora
Campella dixit quod sit hora.


page 238, image: s0796

Hostis procul, procul fuge.

SCENA II.

Phrurarcha. Pannychius. Agrypnus. Gnoster. Pyrgophylax. Tichophylax. Pylius. [Note: Agitur idem.]

NOx alta silet, strepitus procul est,
Nec in urbe modo, sed moenia sunt
Tranquilla satis, GN. Quid Pyrgophylax?
Ecquid? tibi quid? PYR. Bene cuncta quidem.
Etiamnum hostile nihil video.
PHR. Cura ut vigiles memor officii.
PYR. Fidei mihi semper erit ratio.
PAN. Mora parturit haud dubie mala. PHR. Vach
Multo citius praesto fuerint
Hostes timeo, quam nos cupimus.
Vigiles muri officii moneas.
GNO. Hem Tichophilax, vigilasne bene?
TI. Nihil est potius mihi in hisce malis,
Quam publica (crede) salus. PHR. Bene. sed
Numquis strepitus fit ab hoste? TI. Mali
Nil dum video: si quid videam,
Fidei memor esse volo. PHR. Facito.
Num porta Pyli satis excubiis
Munita? PY. Puto. PHR. Facite officium.
Somnus procul esse velit: moneas
Socios, vigilent alacres. PY. Moneo.
PHR. Non est locus aut tempus vigili
Somno indulgere modo his gravibus


page 239, image: s0797

Rebus, PY. Moneo fidei, moneo
Patienter ut hoc commune malum
Nunc sustineant, nihil efficio,
Quin murmura sunt. PHR. Nil murmure opus.
AGR. Quur non proceres hic excubias
Peragunt? Miseri sunt, bis miseri.
PHR. Te haec verba malum civem esse probant:
Civile nihil sapis: at magis est
Tibi seditio studio. proceres
Sat habent quod agant, vigilare solent
Quum stertis, et alta quies tibi fit,
Qui praesidibus maledicit, is et
Domino maledicit. PY. Idem monui,
Sed frustra tamen. PHR. Bene tu bone vir
Facis ut decet, hoc iubet ipsa fides.

SCENA III.

Pyrgophylax. Tichophylax. Nyctoporeus. Polites. Eudulos. Ozias. Buccinator. Demus. Tharsus. [Note: Holophernes noctu urbem obsidet, ponit castra, vigiles de his consuli indicium faciunt, vocantur cives ad arma.]

HEus Tichophylax, heus Tichophilax.
TI. Hem Pyrgophylax, hem quid tibi vis?
PYR. Ecquid tibi, te rogo, num strepitus
Auditur? TI. Idipsum, nec procul est.
Exercitus in clivis, nisi me
Oculi fallant, hinc despicio
Sub praecipiti anfractu, et viridi. haud
Procul a saltu sonipes crepitat,


page 240, image: s0798

Hinnit, fremit: et trepidat sonitu
Tellus. PYR. Videor mihi idem auribus his
Audire: sed ipse en hostis adest,
Est impius Assyrius. propera,
Fac indicium celere, celera
Ad consulis aedes: hinc mora sit
Procul: ista pericula dic celere.
TI. Quin Nyctoporo iubeas. Melius
Fuerit, satiusque manere. PYR. Vigil
Heus Nyctopore. NYC. Hem? PYR. Propera citius.
NY. Quo nam? Quidnam tibi vis? PYR. Celera,
Fac praesidibus mox indicium,
Huc Assyrium ventasse. NYC. Malum id
Omen, miseros nos, heu miseros.
PO. Quid vociferatio? Quid precor heus
Miserabilis iste tuus sibi vult
Clamor? NYC. Miseri sumus. hostis adest.
PO. Heu nos miseros, heu nos miseros.
NYC. Mecum propera, nos indicium
Faciemus praesidibus: ianuam
Pulsato, prior siquidem fueris
Cursu. EV. Quaenam ista frequens
Crepitatio? NYC. Mox. Domino volumus
Facere indicium, quod barbarus est
Sub moenibus. OZI. Heus vigiles. NYC. Domine
Consul, fragor armorum crepitat.
Sub moenibus altis, Pyrgophilax
Me iussit ut indicium facerem


page 241, image: s0799

Tibi, praesidibusque aliis. OZI. Properans
Fac classica saeva sonent, citius
Quo confluat armiferus populus.
NYC. Faciam. PO. Trepidatio magna nimis
Fiet taratantarico sonitu.
NYC. Heus classice classica signa dato.
BUC. Ni consul id ipse suo iubeat
Iussu, minime faciam. NYC. Facias.
Nam consul id ipse iubet, tibi sum
Huc nuntius. hoc mihi fide fide
Sanctaque bonaque. BUC. Satis mihi fit.
Taratantara nunc resonet fremitu.
PO. Horribiliter sonitus sonat iste satis.
Concursio fit, trepidatio fit,
Populi fremitus, strepitus, miseros
Nos, heu miseros. Quis finis erit?
DEM. Quid classicus hic sibi vult? rogo te.
POLI. Heu hostis adest. Heu Assur adest.
THA. Armis opus est. nil efficitur
Clamore. Timor procul esto, procul.
Praesentia nunc mihi pectora sint,
Fortisque animus. PO. Nil arma valent,
Ni dux Dominus praesens fuerit:
Is solus iura salutis habet.
En consul adest, armatus is est
Armis, animo, et bene consiliis.


page 242, image: s0800

SCENA III.

Ozias. Phrurarcha. Pylorus. Pyrgophylax. Holophernes. [Note: Consul lustrat urbem, excubias et portas, nequid doli aut proditionis lateat. Habet cum hoste deditionem petente ex muro colloquium.]

MActe o cives animis opus est,
Et pectoribus firmis. Agite,
Pellite curasque metumque procul,
In Domino fidite. Magnipotens
Etenim robur dabit. Auxilio
Veniet, sicut et nostris patribus.
Ad signa manete, fides animis
Sit integra. Quin Phurarcha veni,
Comes esto mihi. Vigiles videro,
Portasque, dolus ne quis lateat
Malus, aut mala proditio. PHR. Nihil o
Consul melius quam consilium hoc.
Oculus domini melius videt id,
Si quid geritur non valde probe.
OZI. Ecquid vigiles agitur? PYL. Strepitus
Ingens sonat armorum, variis
Clamoribus o patriae pater, o
Consul caput urbis: et armisonus
Exercitus horrifico frendet truciter
Fremitu. OZI. Numquid sera salva satis?
PYL. Sera salva quidem est, et salva fides.
OZI. Nihil amplius ipse potes facere,
Quam si patriae praestes fidei
Ius. Ad turrim celer abimus, et
Ibi prospiciam, quidnam hostis agat.


page 243, image: s0801

PHR. Heus Pyrgophylax, quidnam Assur agit?
PYR. Fragor ipse docet, quod castra locat.
Sub praecipiti clivi, domine
Consul, video ni fallor eum.
OZI. Hostemne? PYR. Ducem. PHR. Numquid properas
Eques huc? PYR. Sub moenibus ipse furit,
Spiratque minas, et colloquium.
HOL. Heus heus vigiles, heus heus vigiles.
PYR. Holophernes nos vigiles vocat. OZI. Hem.
Ecquid sibi barbarus ille velit,
Rogitato. PYR. Holopherne, quid tibi vis?
HOL. Proceres volo. PYR. Consul adest. HOL. Ubinam?
Dic prodeat huc in colloquium.
PYR. Amplissime consul, colloquium
Tecum petit hostis. Nunc aderit.
OZI. Hem barbare vir, quid tu tibi vis?
Ecquis furor est novus iste tibi?
Quid bella piis heus saeve moves?
Ecquid placidam turbas requiem?
Cur ius violas, quod gentibus est?
Non Assyriis Iudae ex tribubus
Iniuria fit, vel facta fuit
Unquam. Sine nos cum pace bona
Exercituum Dominum colere.
HOL. Quid ius sive fas, nil id moror. heus,
Hoc ipsum causae plus satis est,
Quod vos alium quam Assur Dominum
Colitis. Deus ille tuus valeat.


page 244, image: s0802

Hic Assyrio paret imperio,
Iniuria magna satis fuerit,
Et causa duelli valde gravis.
Haec est apud Assur sufficiens
Iniuria, quod non imperio
Vos sponte suo portas patulas
Praebetis, ut haud pauci populi
Fecere, sibi, patriaeque suae
Peperere salutem. Nanque sine
Vel sanguine, vel sine vulnere se
Se dedere conditione bona
Potius voluere, tributa dare,
Et supplicibus sceptrum genubus
Assur venerari, et pace frui,
Quam saeva et dira duella pati.
Reges, populi, res publicae in has,
Has ecce manus claves facile
Offerre meas nihil addubitant:
Hinc gloria magna mihi erigitur.
Non vestra potentia maior erit.
Quae vos rabies miseros agitat?
Quae'nam vaecordia tam stupidos
Vos reddidit? aut cur pectora sunt
Vobis tam dura? Superbia vah
Vobis vestra exitio fuerit.
Vobis non ulla superstes erit
Soboles. Pavor et luctus miseris,
Et plurima mortis imago. Viri,


page 245, image: s0803

Matres, cum virginibus, iuvenes
Hic ecce cadent diro gladio.
Discrimina sexus nulla aderunt,
Nulla aetatis: sed campus erit,
Ubi moenia vestra superba modo
Stant. Nam ut victis dolor unicus est:
Sic nil nisi maxima pernicies
Vobis erit exspectanda. Cave.
Ast si melior mens iusserit, ut
Hac relligione mala posita,
Vos vestraque deditione modo
Dedatis in Assyrii imperium,
Pars pacis erit tetigisse manus
Nostras. positis armis, patulis
Portis, veniam rogitantibus hoc
Dabo, ut liceat porro facile
Aequis tolerabilibusque domi
Et vivere conditionibus, et
Cum pace frui imperio Assyrio.
OZI. Oratio dura, superba quidem
Satis est: minitaris acerba satis.
Ad quae modo pauca tibi refero
Pro me. Deus omnipotens Deus est
Noster, Dominus Sebaoth, variis
Bonitatibus in nos conspicuus,
Terram dedit hanc nobis, pariter
Foedus pepigit, sanctum populum
Voluit sibi nos, Deus ipse pium


page 246, image: s0804

Nobis populo fore pollicitus
Ex födere se Dominum, ille aderit
Nobis, feret auxilium properans.
Heus obsidione tua facile
Nos eripiet, tutos faciet
A te. Neque enim cuiquam temere
Rex ille suum aeternum imperium
Cedet. Quia vero minister ego
Patriae populique mei, dominus
Vero minime sum, haec pauca tibi
Pro me volui. Sed quid populo
Visum fuerit, scibis. Quoniam
Pro more senatus cum populo
Iam iam statuet, responsa dabit.
Ne sit tibi nunc mora difficilis.
HOL. Quae vis aut praesidium huic populo,
Cui tanta superbia inest animis?
Vah tantula, vah nos oppidula
Tantis contemptibus excipiant?
Quodnam facinus fieri poterat
Indignius? Haud scio quid faciam.
Tantos se dedere vel populos,
Vel regna, modo oppidulum istud erit,
Cui nostra potentia magna siet
Materia risus? Pro dolor. An
Impune ferent? Non illud erit.
His non lapis ullus erit reliquus,
Quin corruat. Non tuti fuerint


page 247, image: s0805

Vel uberibus [(transcriber); sic: huberibus] matris teneri
Fetus, vel ex utero scindam pueros.
Exempla satis crudelia nos
Edemus in ipsos, ut reliqui
Circumcisi populi sapiant
Damno ex alieno, et Assyrios
Dominos agnoscant esse suos.

SCENA V.

Ozias. Chabri. Rasaias. Mesech. Sabeth. Iabina. Ioseph. Emanuel. Nathanias. Melchias. Iebanias. Lechinan. Charmi. [Note: Senatus de rebus dubiis consultat, decernit ut negotii summa Deo commendetur, armaque in defensionem patriae capiantur.]

VIri Bethulienses, patres optimi,
Patriae salus iubet rem forti pectore
Gerere atque consilio, fide et prudentia
Opus est. Patres conscripti, qui res publica
Salve esse possit, hic nunc consultabimus.
Locum suum capessat, quisque armatus, et
Prior locus sit consiliis: hinc pectore
Forti geramus rem, ne nostra civitas
Veniat in hostium manus, ignavia
Nostra. Id foret per Israel turpissimum,
Iuxtaque cum periculo Manassidis,
Coniunctius, quam quis fortasse iudicet.
Quanto periculo sit heu res publica
Nunc constituta, id experimur maximo
Nostro malo: ast id unde sit, novit Deus.


page 248, image: s0806

Nos intra sacra et saxa nunc angustiis
Premimur gravissimis. Paucis sic res habet.
Dux Assur obsidione nos premit gravi,
Petitque deditionem salvis omnibus.
At is tamen dat conditiones admodum
Duras et intolerabiles cultoribus
Summi atque maximi Dei, nec libero
Populo ferendas: contra iura gentium
Urbem petens his legibus, nostrum ut Deum
Negemus, Assyrios deos hinc cultibus
Veneremur, ut tributa non adeo quidem
Tyrannica ipsius regi pendamus, et
Iuremus in nomen magni regis sui.
Quid sit opus facto, patres perpendite:
Conferte quid sit aut honestum, aut utile
Considerate, quid salva fieri fide
Queat. Chabri pro more dic sententiam.
CHA. Res non levis, sed ardua est, et pergravis.
Dicam tamen paucis, quod rei publicae
Videtur esse salutiferum. Tyrannus hic
Tumultuatur, et minas spirat graveis,
Ut inscius, cum quo monarcha res siet
Illi futura: is aestimat praesentia, et
Praeterita iuxta. atqui is longe, dubio procul
Errat, mea quidem sententia: quia
Ignorat et foedus nostrum, et potentiam
Confoederati. Quod si id intellexerit,
Ab instituto opinor forte cesserit.


page 249, image: s0807

Sed quid viri redarguo ignorantiam,
Quum vix sient pauci in populo, fidi Dei
Qui foederi, fideique in rebus asperis
Fidant? Quod o utinam viri dicam male
Falsus. tenet me non mediocris, credite,
Timor, mali quid mens praesagit. attamen
Ut sim brevit, rebus patres praesentibus
Sic consulo, ut pro contione publica
Populus in hostem animetur, et ut firma fide
Sancto Dei porro optimi atque maximi
Et foederi fidens nitatur, et piis
Precibus in vota vocet Dominum. Tum consuli
Mandetur, ut ne rebus his res publica
Quid detrimenti capiat. Haec sententia est.
RAS. Quam praeter exspectationem adobruit
Nos hostis ille, cuius nos potentiam
Merito extimescimus. sed quid timere nos
Iuvat id quod est inevitabile. heu dolor,
Nihil timendo proficiemus: sed male
Diffido nostris viribus, licet probe
Munita sit natura nostra civitas.
Annona vero deficiet nos, et fames
Nos arta tandem ad deditionem turpiter
Compellet. id quod rebus nostris integris
Habere possumus, pacem implorabimus.
Nequiquam, et ipse quem dicit Chabri Deus
Irsacitur nobis, quod foedus fregimus,
Nec id semel, sed heu dolor frequentius,


page 250, image: s0808

Vita impia, et peccatis multo plurimis.
Hinc, hinc patres, irascitur nobis Deus,
Duella mittit. Assur est Dei manus,
Qua nos ferit, punitque iam foedifragos:
Cui qui resistit, is resistit maximae
Dei potentiae, et divinis viribus.
Quare meo nos consilio nunc barbaro
Dedemus, et fruemur pace. Nam salus
Cum servitute praeferenda perditis
Rebus. quid heus iuvat perire funditus?
Videre nostros liberos crudelius
Mactari, et id quod est multo foedissimum,
Ad stupra nostras coniuges et virgines
Rapi, gravissimis duelli legibus.
Nam nulla victis est relicta alia salus,
Quam quod salutis nulla spes relinquitur.
Ast servitus potest successu temporis
Tolli: sicut dies edax est tristium
Rerum omnium consumptrix. Haec mens est mea.
MES. Rasaias videtur istud optime
Considerasse, quid sit e republica,
Causasque rerum ponderasse exactius.
Non nos Nabuchadnezer in Babyloniam
Duxisset, aut Philistiim multo prius
Vexasset armis, ni Deus peccamina
Populi sui punire decrevisset: at
Post quam expiavimus belli piaculo, aut
Captivitatis, et satis poenarum erat


page 251, image: s0809

Datum, Deus nos postliminio [(transcriber); sic: postlimino] reddidit:
Virgam suam, ut pater, fregit cum filios
Correxit. En Deus decrevit plectere:
Durum est Dei stimulo recalcitrare, vel
Divina fata velle vi confringere.
Quin potius ut patris feremus fortiter
Ferulam. id, mea sententia, salubrius
Consilium erit, quam nos et nostros liberos
Perire diris armis, atque exstinguier
Hic funditus. Babylonis transmigratio
Conditio durior fuit, quam sit modo
Haec quam dedit dux Assur. Tempora
Adimunt mala ista. sed nulli praeiudico.
Per me sibi quibusque sit sententia
Et libera, et salva, atque ut par est, integra.
SA. Dicis probe Mesech, id ipsum sentio,
Et in tuam pedibus eo sententiam.
Quid inde lucri, si vel nostros liberos
Vel coniuges mactationi turpiter
Nos destinemus, prostituamus virgines?
Nihil. Nec hoc vero simile fit, quod Deo
Probetur istud, et si iratus maxime
Nobis siet. Inter duo dicunt mala,
Minus malum, si dira quem necessitas
Premat, eligendum. Sed nos leges hostium
Negotio minori, quam saevitiem
Feremus. Ac tyrannidi quam tempora
Ferunt, dies medebitur. Nam temporis


page 252, image: s0810

Medela si licet non praesens sit, tamen
Tolerabilis magis, quam praesens hostium
Caedes. Deum qui mortui laudabimus?
Quae laus Deo fieri potest in tartaro
Nigro? Licet nobis negandus sit Deus,
Id ore fit, laudemus ipsum pectore.
Scrutator ipse est nanque, ut scitis, cor dium.
Simulabimus prudenter ad tempus Dei
Posuisse cultum. Forte a nobis exigent
Oden Sionis, ut quondam Babylonii.
Canemus ipsis threnos pro psalterio.
Isthaec mea est patres pii sententia.
IA. Mea mens patres longe est alia quam sit virum
Qui iam ante me dixere, qui non candida
Fide Deo credunt, suam fiduciam
Male conscii sibi abiecerunt, nec Deo
Tot evidentibus documentis optime
Nobis benigno audent constanter fidere.
Quam callidum hoc est consilium, quod maximos
Luctus, dies quos affert, hos diuturnitas
Tollit? quid impium magis quis dicere
Quaeso potest, quam quod volunt prudentia
Praecipere fata, et consilio suo Dei
Consilia quod nituntur ante ferre? Qui?
Quid stultius, vel e rep. minus
Dici queat non perspicio. sed optimi
Patres, mea haec brevis et clare est sententia.
In vota nos vocemus cum fiducia


page 253, image: s0811

Dominum Deum, memor quod esse foederis
Velit. benignus est, fidelis credite,
Errata condonabit paenitentibus.
Medela praesens esto paenitentia.
Quod si pise stabit nostra ex parte, vicimus.
Quapropter hosti fortiter resistere
Conemur, idque freti praesidio Dei.
IO. Miseratione digniores iudico,
Quam livido odio, qui suadent dedere
Patriam hostibus, producunt res antiquitus
Gestas in Israelis gente: sed quia
Ipsi fide sunt destituti candida,
(Quae causa semper est erroris) turpiter
Caecutientes errant, et absurdius
Ratiocinantur, et sua prudentia
Bene callida inferunt iram Dei magis
Magisque. Nanque sola diffidentia
Maioribus nostris fuit vel maxima
Irae dei causa, et Babylonis pro Deum
Captivitas: et quicquid ullo tempore
Maioribus nostris mali accidit, suum
Originem indesumpsit. Ergo vos patres,
Quid facto opus sit, rectius perpendite.
Non deseret nos noster optimus Deus,
Si firma sit fides nostra, et constantior
In rebus his et omnibus fiducia.
EMA. Quis contra nos, pro nobis si Deus erit?
Si quis fidem facere volet dictis suis


page 254, image: s0812

Paradigmatis, res gestas ille antiquitus
Exactius debet causas expendere,
Quis fine quoque eventus consequutus est.
Unus scopus scripturae semper est sibi
Similis, Deum suis adesse. Det precor
Vestrum quis historiam sacris ex Bibliis.
In qua Deus sanctos deseruerit suos.
Sanctos voco, qui sancta ipsius foedera
Constanter et fideliter custodiunt,
Qui non levi quovis iactantur ventulo.
Quod si Dei foedus sancte servabimus,
Servabit ipse nos in his angustiis.
Tam fortis est, quam cunctis retro saeculis,
Qui semper est bonus, nec ullo tempore
Vel deficit, vel fit sese imbecillior.
Quare Dei meo patres suffragio
Mandabimus tutelae sancta moenia.
NAT. Sunt vera quae dicis Emanuel. Bene,
Prudenter et cordate disseris. Bene
Causas duelli adversi nobis explicas.
Exempla sunt res gestae patrum saeculis,
Iram Dei exarsisse tum vehementius,
Cum foederis sancti fidem fefellimus.
Noster Deus severus aemulator est,
Non gloriam suam concedit alteri:
Non fert, honoris ullus ut sit particeps
Sui. Vicissim quando recto pectore
Coluimus ipsum, nobis semper exstitit


page 255, image: s0813

Praesens, opem nobis tulit fideliter.
Non principis cuiusquam vel tyranni erat,
Regisue tam valens in nos potentia,
Quae nos manu quantumlibet forti sua
Ferire, vel superbam quae victoriam
Referre de nobis potuisset. At Deus
Robur dedit populo et vires tantas suo,
Ut saepe magnos pauci bello fuderint
Exercitus, fugarint, et victorias
Claras reportarint, tropaea erexerint,
Et coeperint in deditionem maximas
Urbes, suis tyrannos saepe sedibus
Pulsaverint. Quae vos, viri, vaecordia
Invasit, ut velimus hosti turpiter
Nos atque civitatem nostram dedere?
Numquam id mea fiet, patres, sententia.
MEL. Videmini patres consulto singula
Dixisse, nec quid mutem habeo, nisi unicum hoc
Addam, fides amissa mutat pectora.
Cor languidum fit, quando conscientia
Vel foederis neglecti, vel fidei malae
Eroditur, diris terretur, et modis
Miserrimis cruciatur atque affligitur:
Nec est vir amplius, cui virtus pectore
Fideli erat prius longe fortissima.
Exempla sunt abunde, sed non temporis
Ratio feret citarier. Sed o patres
Macte modo virtute rem capessite.


page 256, image: s0814

Non nostra res, sed hic negotium Dei
Nunc agitur. is vires sibi dat fidentibus.
IE. Dominus tulit legem, et sancivit foedere,
Ne quem Deum, quam se colamus amplius,
Cur nos piis Cambysen et Assur cultibus
Veneremur? Ecce eadem lege natus est,
Ut moriatur: est iisdem obnoxius
Periculis, quibus nos. Non divinitas
Fortuna praesens est censenda, sed magis
Praecipitium. modis eiusmodi Deus
Fastigio celso ponit, quos perdere
Vult: nam periculosius tanto cadunt,
Quanto altius casus fit, maior impetus,
Qui celsior. sed interim tentat Deus
Nostram fidem. Quam turpiter nos dabimus,
Si non fidem servabimus Deo integram?
Poenas luemus iustas, sed gravissimas.
Quare patres obtestor hoc bona fide,
Magis fore e republica, si moenia
Tutabimur. Deus curabit cetera.
LEC. Sic prorsus est, melius nihil scio patres.
Satis superque causarum est a singulis
Dictum, ex quibus relinquitur, quod optimum
Sit, atque consultissimum, nunc moenia
Munirier: nil quod munitionibus
Conducit, intermittier: sed omnia
Fretos Deo, tentare extrema fortiter.
Natura nostram civitatem anfractibus


page 257, image: s0815

Scopulisque munivit, viarum angustiis
Decem viris resistet sola femina
Cordata, quae praesentis esset consilii.
Saxis adobruet vir unus agmina
Scandentium et haerentium altis rupibus,
Ad ima deturbabit, et dabit viros
Mille unus in praeceps. Viarum angustias
Nos occupemus mox armato milite.
Consultius patres quod e republica
Magis siet, profecto nil prorsus scio.
Ne nos Deo pro summo, solo, maximo
Cogamur in tyrannidis potentia
Vulgus deum vanis religionibus
Colere. quod absit o a nobis longius.
CHA. Accedit huc patres, quod est turpissimum
Mortalium in rebus, qui sumus foedere
Sancto Israelis genti vincti, corporis
Unius omnes membra sancta legibus
Certis, ea tentare quicquam nescia,
Desertionis crimen id esset maximum.
Non nostra res unorum agitur, sed omnium
Qui sunt eodem sanctae gentis foedere
Socii. Tribus Manassidis Bethulia
Pars est: Manassis, Israelis. o patres,
Ceu porta firma his nostra exsistit civitas,
Si nos velimus Assur esse maxime.
At turpius fuerit socios sic prodere,
Et hostibus vias praebere in Israel.


page 258, image: s0816

Non sic patres, non sic fiet: constantior
Maneat fides, ne proditores turpiter
Fiamus Israelis. macte viribus
Hosti resistemus, sociosque ex foedere
Poscamus auxilium. certe quod foederis
Fuerit sacri, facient suis pro viribus.
Nostrum sua quisque hoc faciet manu,
Quod iusserit patriae salus, et religio,
Amor Dei, cuius agitur negotium:
Consulque curet istud pro sua fide,
Ne detrimenti quid capiat res publica.
OZI. Quamvis sit unus, alter, atque tertius,
Qui non probe dixerunt de republica:
Maior tamen pars huc inclinat maxime,
Fiducia ut nostra in Deo constantior
Posita, et geramus rem manu viriliter.
Operam fidelem dabo rei publicae.
Nunc quid senatus his in rebus censeat,
Id contioni paucis indicabimus,
Numquid velit quod nos decrevimus ratum.
Mox hinc duci responsa dabo, quae petit.
Et comes eat prose mihi nunc quilibet.

SCENA VI.

Ozias. Emanuel. Nathanias. Holophernes. Armiger. [Note: Contioni senatusconsultum indicant. Responsum Holoferni datur.]

VIri Bethulienses, fratres optimi,
Quae sint pericla, quis status sit publicus,
Videtis. hinc senatus ita censuit,


page 259, image: s0817

Ut quisque vestrum pro se patriae suae
Operam suam locet: Deoque maximo
Committat inde curas tuto ceteras,
Cuius negotium geritur, et religio
Defenditur. Qui civis esse volet bonus,
Testetur id confessione publica,
Extendat ad caelum suam nunc dexteram.
Vestram probo cives sanctam concordiam,
Pectusque deditum saluti publicae.
Emaus ergo responsuir ad moenia.
Comites patres mihi vos adiungier volo.
Eamus. EMA. O si dux Assur saperet bene,
Et oppidum nostrum obsidione solveret.
NAT. Saperet mea quidem probe sententia.
Miror quid isthaec tam superba audacia
Portendat, ut summo ausit atque maximo
Inferre bella. Quaenam isthaec audacia est?
EMA. Ludibrio est Deus profano pectori.
Metitur ex praesenti sorte singula.
Successus ille quo iam multo tempore
Est usus, insolentem reddidit ducem.
Non se metitur ex se. NAT. Vah superbiam.
Secura vero isthaec virium praesumptio
Erumpet in nervum tandem. Periculum
Tanto duci gravius cum exercitu suo
Certe imminet, quanto ipsus est securior.
OZI. Dux Assur, ehem, responsa tibi
Porto. Seniores cum populo


page 260, image: s0818

Statuerunt omnia ferre prius
Discrimina, quam tibi dedere se.
Freti auxilio summi Domini,
Tutabimur urbem quam dedit, et
Ex foedere cuncta geremus, eo
Quod summa fides, et summa Dei
Nostri bonitas, nobis aderit.
Noster Deus est exercituum
Dominus, Deus omnipotens, Dominus
Caeli astriferi, terrae atque maris,
Cui mors paret, et dux tartareus.
Dominantium enim Dominus Deus est.
Cuius regni non finis erit:
Sicut illius imperium fuit ab
Aeterno tempore perpetuum.
Hic praesidium nobis et opem
Est pollicitus, stat pollicitis.
Sed rex tuus Assyrius nihil est,
Nisi mortalis, variisque malis
Obnoxius haud minus atque alius
Homo, quem fortuna incerta regit.
Est umbra fugax, ut bulla perit.
Nunc si placet, imperium Domini
Cum rege tuo confer: temere
Ne quid statuas, fidus moneo.
HOL. Monitore superbo non opus est.
Abs te hoste putas me consilium
Petere? Erras. Quin potius moneo


page 261, image: s0819

Te, ut prospicias tibi. Consilium
Animo statui, iuroque tibi
Per sceptra, per imperium domini
Cambysae regis, et Assyrium
Nomen, me moenia vestra solo
Aequaturum, iuga celsa trahent
Mox ecce ruinam a sedibus, hinc
Urbem totam eruet ista manus.
Avulsaque saxis saxa videns,
Mixtisque undantem pulveribus
Fumum, pavidus, trepidansque tuas
Tendes ad sidera vociferans
Palmas, gemituque replebis iners
Totum aera, cum sero sapies,
Cum nullis amplius est precibus
Locus hic ullus reliquus miseris.
Heus armiger, heus, serva officium,
Quidnam induperator vel manibus
Vel luminibus nutet, pareas:
Sis promptus ad officium ipse tuum.
ARM. Non esse queo dux officii
Desertor, sed mea semper erit
Erecta fides. pro te domine
Durissima quaeque subibo lubens:
Pro te morior, quocumque iubes:
Per fata sequar. nil ecce mihi
Antiquius est, quam vel gerere
Rem fortiter hic, vel oppetere


page 262, image: s0820

Mortem pro laude tua. HOL. Probo te,
Animumque tuum, laudoque fidem.
ARM. Et si per ipse quidem videor
Annis, animo vir fortis ero.
Haec gloria summa mihi fuerit,
Si pro domino fidus moriar.

SCENA VII.

Ozias. [Note: Apud signa Cos. roborat civium animos, praecipit de custodiis et munitionibus.]

NOlite patres animis cadere,
Non desperatio consiliis
Adhibenda est. Atqui agitate animis,
Quod et hosti non ratio solida
Vel explorata salutis adest.
Euentus belli sunt dubii.
Non is seiunctus ab interitu est.
Animis opus est, et consilio
Praesenti, et auxilio Domini,
Qui nos non deseret, ast aderit.
Sed inertibus id non polliceor.
Sunt moenia nobis alta satis,
Sunt propugnacula celsa iuga,
Anfractibus haec munita probe.
Aditus non est multis patulus:
Populi pars conservent aditus,
Ne qua hostibus accessus pateat,
Neu qua dolus uspiam adesse queat:
Vel ne qua hostes prensent manibus
Scopulos, telis hos obruite.


page 263, image: s0821

Pars turres, moenia: quisque suum
Faciat munus, quod quenque decet.
Matres castis cum virginibus,
Puerisque suis pugnent precibus.
Haec fortia tela, ut ulla alia.
Huc signifer, huc signum statue.
Cives cum buccina signa dabit,
Memores sitis, quid vos patriae
Debeatis. Vestra salus agitur.

SCENA VIII.

Holophernes. Amorites. Moabites. Scapharchus. [Note: Holophernes consultat cum chiliarchis et tribunis militaribus de expugnatione oppidi. privatur civitas aquis.]

VOs symmachi, et centuriones optimi,
Et vos tribuni forte robur militum,
Utquisque vestrum exercitatus est probe,
Gnarusque rei bellicae diutino
Usu, fidesque vos monet, sanctissimi
Cunctos sacramenti, nunc nobis consulat,
Quibus modis isto potiamur oppido.
Quibus precor nituntur ipsi viribus?
Dubio procul latet quid hicce praesidii,
Quod arma contra nos superba sumpserint.
AMO. Nil tale quicquam o imperator maxime.
Nos cuncta diligenter explor avimus,
Quibus modis queat expugnari hoc oppidum.
Munitius nihil natura condidit:
In rupibus situm est, nobis nec uspiam
Accessus amplior, quam iumento patet.


page 264, image: s0822

Nec pluribus quam binis pervius viris,
Vix singulis quibusque scansio datur.
Unum tamen vidi quod praebet maximam
Spem civitatis hic potiundae. HOL. Siccine?
AMO. Iuxta latus portae fons vivus venula,
Per saxa dulci purus ecce murmure
Scaturit: ibi multam vidi frequentiam
Petentem aquas magnis contentionibus.
Hinc colligo magnam esse aquae penuriam.
Si fonte nos potiamur, nostra civitas
Dubio procul fuerit. HO. Quid? Hem, lepidum caput.
Quid tu Moab? quid hisce in rebus consulis?
Ecquid tibi videtur, o exercite?
MOA. Laudo viri fidelem isthanc industriam.
Hic dignus est, cui tu bene faxis, quemque ames.
Nihil est opus tormentis sive machinis:
Sitis premet, si commeatus suppetat.
Puto tamen canalibus deducier
Aquae satis pro defendendis moenibus.
Quare puto consultum, si canalibus
Priventur oppidani. HOL. Recte consulis.
Mittemus isthuc militum decuriam,
Centuriamue, aut plures qui custodiis
Hinc oppidanos arceant a fonte. AMO. Opus
Quidem manu est armata, sed fossoribus,
Ligonibusque in primis. HOL. Sed ne vos manu
Armata adobruant cives, si sentiant.
MO. Prudenter hoc quidem tu o dux, ut omnia.


page 265, image: s0823

Nam pluribus pauci possunt resistere.
Haec est loci natura, sed meatus est
Angustus admodum, non binis pervius,
Vix singulis iter patet scandentibus.
Anfractibus crebris in praeceps lubricis,
Contectus es meatus densis frondibus,
Ut nemo nos ex urbe possit cernere.
Dux ipse ero, praemissis explorantibus.
HOL. Probe mones. Scapharche, quicquid iusserit
Dux Amor, expeditum redde gnaviter.
SCA. In me mora est nulla. AMO. Ergo vos me sequimini.
MOA. Sic optime quies datur nunc militi
Fesso ex laboribus itineris gravissimis,
Curetque corpus, ut melior ad arma sit.

SCENA IX.

Hydrophila. Anhydria. [Note: Conquerentibus de aquarum penuria puellis, seditio in urbe oritur factionis eorum qui ad defectionem inclinabant.]

IAm demum miseri sumus,
Iam non spes superest magis:
Afflicti nimium sumus,
Non spes ulla salutis adest
Nobis, o Deus, o Deus.
ANH. Quid quaeso mea tu, sibi
Clamor vult tuus? Obtice.
An tu sana satis? mea
Tu, praesenti animo sies.
HYD. Rebus tam miseris erit
Tam vaecors animo? Viden?
Hostis saevus aquas tulit,


page 264, image: s0824

Urbis divitias. ANH. Ain?
HYD. En, hic ipsa vides. ANH. Aquas?
HYD. En ne gutta quidem, viden?
ANH. Eheu, vah nimium mala
Nobis heu miseris dies
Orta est. tota salus male
Nobis disperiit. HYD. Patres
Prudentes sapiunt ita
Prudenter. ANH. Quid ais? Tuum
Os non sustuleris loquax
In caelum. Maledicere
Divis principibus tuis
Non debes, temeraria.
HYD. Pax cum conditionibus
Oblata est, sapiens tamen
Ordo presbyterum male
Vult urbem periisse. Quid?
Si vaecordia non tibi,
Vel caecus potius stupor
Censendus fuerit? ANH. Mea
Tu, res ardua (credito) est,
Quam prudens, venerabilis,
Sanctus presbyterum senum
Consessus melius videt.
En quantus numerus tibi
Grassatur, domui puto
Oziae venerabilis
Propinquat, celerans viden?


page 267, image: s0825

Quidnam hoc esse mali potest?
Si non seditionibus
Res nobis agitur domi,
Non intelligo quid siet.
Non damni satis est foris,
Ni cives furiis domi
Funestis agitati eo, ut
Intestina monere non
Cernant arma suis male
Sani civibus, in suos
Fratres stringere dirius
Ferrum: quae Deus o potens
Hos vaesania tristior
Coepit? Pro dolor, o Deus.
Nostris auxilium malis
Non differ. periit tuum
Nomen, ni adfueris cito.

SCENA X.

Mesech cum turba. Misael puer. Ozias. [Note: Mesech senator, dux et auctor defectionis armata civium manu consulem adit, periculum minatur, nisi hosti deditio, primo quoque tempore fiat.]

PVer, heus. Ubi consul, ubi est dominus?
MIS. Non est procul, ecquid turba sibi
Vult? MES. Dic populum sibi velle loqui.
MIS. Pater optime, prospice, te precor. En,
Ignobile vulgus colloquium
Petit. MES. Hem scelus. OZI. Ecquid tanta sibi
In temperies vult? quid populus
Mesech tecum? Quidnam iste furor?


page 268, image: s0826

MES. Non est furor iste, dolor potius
Iustus, merito susceptus. Age,
Descende cito ad nos colloquii
Causa. OZI. Iam nunc adero. MIS. Veniet.
OZI. Non hic modus hactenus alloquii
Fuit. Hic vulgi magis hem furor est,
Cuius caput ipse videris. Age
Dic quid sibi vult novus iste furor?
MES. Non est furor, inquam, sed dolor est
Populi, qui hic astat collachrymans.
OZI. Non, non opus hastis, non gladiis.
MES. Tanto discrimine non gladiis?
OZI. Ecquid sibi turba velit, brevibus
Hic expedias. Mes. Deus altipotens,
Iudex atque arbiter esse velit
Inter nos et vos presbyteros.
Hem siccine confieri? OZI. Quid age?
MES. Res publica per vos prodita. OZI. Quid?
Bona verba precor. MES. Se res ita habet.
Nam pacis conditiones vos,
Si non aequas, at iure tamen
Belli proiecistis temere.
En nulla salus nobis superest.
Rex Assyri us, qui est virga Dei,
Nostrum interitum iuravit. Age,
Tam vos prudentes hem patriae
Patres? haec cura? fides et amor
In cives vestros? proh facinus,


page 269, image: s0827

Tantumue virum, tantumue ducem,
Tantisque triumphis fami gerum,
Contemnere vos? Quo praesidio?
Quibus auxiliis freti? Deus haud
Pro nobis pugnabit miseris.
Offensus nostra saepe mala
Vita, dedit Assyrio ecce duci.
Si deveniendum erit in Assyrii,
Holopherne nunc victore, manus,
En hi iurarunt malle sibi
Iam consulere, atque suis bene adhuc
Salvis, quam turpiter ac misere
Mactari immanibus ac gravibus
Coram sua pignora acinacibus,
Modo sit res publica salva aliqua,
Modo sit nobis patria exilium.
En quanta sitis, qua nos premimur?
Mors ante oculos nobis volitat.
Non vicerit armis, vicerit at
Nos obsidione gravi miseros.
Aqua deficit. Ecce canalibus hinc,
Hinc dulcis aquae ductus procul est+
Deflexus ab hostibus, aethereus
Liquor est exhaustus, sunt vacuae
Cisternae, annona etiam gravis est:
Armata manus servat latices.
Penuria eorum multa gravat.
Sitis ast in primis exitium


page 270, image: s0828

Nobis feret. Amplius haud poterit
Quisquam tolerare. Sitim ferimus
Auroras bis decies miseri.
Exhausti viribus, esurie
Et totidem noctes vigiles
Transegimus insomnes. Tibi nunc
Edicimus (ut populus statuit)
Ut deditio fiat citius.
Satius ducit servire sibi,
Cum coniugibus, cum pignoribus
Charis, quam cernere, moenibus hic
Solo aequatis, quae dira feret
Belli sors, quae iustus meritis
Nostris Dominus dabit miseris.
Nos dira et tristia fata manent,
Nos qui. deliquimus heu graviter,
Nil certius nobis supplicio.
Haud evitabilis ira Dei
Nobis spectanda venit miseris.
Aut est moriendum, aut Assyrii
Heu triste iugum servile humeris
Portandum. At nobis hoc satius
Visum est, rebus tu consulito.
OZI. Communi in navi nos ferimur,
Communi in navi vos vehimur,
Vestro iussu imperium teneo.
Sors haec voluit. In dignus eram?
Quur elegistis? Si mage sum


page 271, image: s0829

Visus dignus, qui consulerem,
Non id regere est: quin est potius
Servire animali monstrifero,
Et multiplici monstro capiti.
Sum conscius ipse mihi bene, quod
Aliud nil quaesierim, nisi quod
Pietate siet fultum. Accipite.
Non me penes est quicquam facere,
Ad presbyteros vestras referam
Turbas. MES. Locus haudquaquam morae erit.
OZI. Proceres rem iam mox accipient.

SCENA XI.

Cos. cum consessu senatus. [Note: Ozias consul frequenti cum patribus senatu deliberat, quomodo intestino civitatis malo succurrendum sit.]

SAncti patres, malum malis coniungitur,
Ut vera sint, quae dicuntur proverbio,
Nullum malum magnum solum mortalibus
Solet evenire. Num malis hostilibus
Accedit intestina nunc discordia.
Inclinat heu iam vulgus, ut defectio
Turpissime fiat. nam hos sic trepidatio
Cepit. Patres praesenti animo fuerit opus,
Prudentiaque forti in his periculis.
Praesentibus rebus tu Ioseph consule.
IO. Manet prior viri patres sententia,
Hostibus non fido conditionibus.
Hostis fides, non est fides constantiae.
Fortis Deus nobis aderit precantibus,
Precantibus sincera mente, et pectore


page 272, image: s0830

Non frigido. Maior Dei potentia est,
Quam quae queat per hostis vires vincier.
Tumultus iste forte sedari potest,
Si quinque eis dierum detur terminus,
Hic interim Deus forte exorabitur.
EMA. Clemens Deus ne nunc quidem nos deseret.
Fidus Deus nostram tentat constantiam.
Necessitas probat quam fortiter Dei
Iugum feramus, num sibi firma fide
Fidamus. at rationem inire oportet, ut
Queas levi mederi huic inconstantiae
Vulgi. Negamus quod petit praefractius,
Timendum erit, ne fracti animis tentaverint,
Violentius ne moliantur, quod rei
Vehementer obsit universim publicae.
Vulgus modum nescit. Quod vult, vel nimium est
In alteram partem, vel est quam par minus.
Populi furor quadam arte mitigandus est,
Perniciosa opinio eximenda ei,
Eo modo, ut nihil decedat gloriae
Dei: Deique summam gratiam fore,
Cum summa sunt pericula: praesentior
Quod fit Dei favor, quando est afflictio:
Sed sic fidem demum veram probarier,
Si sint preces ieiunae, castae, sobriae.
NAT. Quod attinet praesens, patres, negotium,
Subscripserim Iosepho prudentissimo.
Tractandus est populus furens clementius,


page 273, image: s0831

Alias suum non agnoscit stultus bonum3
MEL. Pro temporis necessitate non puto
Quicquam patres melius a quoquam consuli
Potuisse, quam quod isti dixerunt viri.
IE. Prudenter haec sunt dicta ab his ex tempore,
Si sit modo, qui possit eloquentia
Exasperatis his animis mederier.
Non tempus est aliud, quo quid periculis
Maioribus queat turbare publicum
Statum. IECH. Dolenda res me exterret, horreo
Quoties recordor, quo simus periculo.
Ex civibus magis quam ex ipsis hostibus,
Quo quomodo hoc arceri possit, approbo
Consilium. et hoc patres vobiscum censeo,
Non praesidio Dei quicquam praesentius.
Precibus id excitari duntaxat potest.
Et si quid est neglectum huc usque ex foedere,
Precantibus veniam dabit dubio procul,
Fidum integrabit foedus, et sacri sui
Erit memor iuris iurandi. sanius
Consilium erit, quam sic furori atrocius
Ire obviam. CHAR. Prorsus vobis assentior.
Sed ceterum quantum ad meam vitam attinet,
Ego susque deque mortis has minas fero.
Domine Deus tibi me totum commiserim,
Vitae necisque sors iuxta fuerit mihi.
Satis est Deum me habere clementissimum.
Si mors mea est cessura ad gloriam tuam,


page 274, image: s0832

Nil promptius fuerit, quam hanc lucem perdere.
CHA. Placet mihi collecta iam sententia,
Ut res prius tentetur, et creberrimis
Precibus Deo fusis, et paenitentia.
Dei iuvamen haud a nobis est procul.
RAS. Modo ne diutius figatur terminus.
Angustiae longas aegre ferunt moras,
Tum maxime, cum vitae instat periculum.
Nam tum dies, quam totus annus longior
Videtur. IA. Iosepho ego subscripserim.
SAB. Res non moras fert. Haec mea est sententia.
OZI. Conabor an possim placare mentium
Turbas, et obtinere nequid durius
Statuant. MES. Soluta iam confessio est.
OZI. Fratres, viri Bethulienses optimi,
Carissimique, quid senatus consulat,
Audite nunc rogo benignis auribus.
Aerumna qua premimur, fatemur, durior
Est, quam diu ferri queat. solus Deus
Potis est, ut auferat multo maius malum:
Si modo malum est quod ipse iniunxit dextera
Sua. fatemini haec fieri divinitus?
Dedit haec Deus idem Deus dexterrimus
Ut est, ita et benignus isthaec auferet.
Si nos modo in precibus perseverabimus
Ieiuna et abstinente paenitentia.
Rogant patres, rogat senatus optimus,
Et offerunt nobis fidem integerrimam,


page 275, image: s0833

Quod si diebus hisce quinque, et noctibus
Constanter ad Deum precantibus salus
Omnino nulla affulserit, quod poscitis,
Tum dabitur necessitati maximae.
Nec est quod interim lymphae penuria
Vos acrius turbet: vel pluviis aquis
Necepitas extrema utetur. Nil erit
Nostrum domi privatim, nilque publicum,
Quod non sit expositum vestris hic usibus.
Non viribus, non hostis urbem machinis
Capiet. MES. Patres pro hisce ad haec respondeo,
Abibimus domum hisce maesti legibus,
Famelici quintum exspectabimus diem.

CHORUS EX ODE, DA pacem Domine.

DA pacem placidam diebus istis
Afflictis dominator alme rerum,
Fatum nos premit asperum duelli,
Sors nos dira magis magisque vexat.
Hostis non alius magis laborat,
Quam qui nomina saevus insequendo
Pessum det [(transcriber); sic: Pessundet] tua, cum modo colendi
Vindex ergo tuum tuere honorem.
Da pacem placidam Deus fidelis,
Quam nos perdidimus malignitate
Concussaque fide, benignitatis
Aeternae fuimus bonis abusi.
Nam mens conscia confitetur ultro


page 276, image: s0834

Culpam, foedera negligentiores
Quam par nos fuerat Deus benigne,
Heu servavimus. at fidelis es tu.
Da pacem placidam, tuumque
[Gap desc: greek text]

Quod pectus melius reformet, atque
Confirmet, scelerisque paenitudo
Fac nostros animos subire possit.
Fac praesens tua gratia, et potestas
Avertat mala damna, dedecusque.
Fac nos a trepidatione tutos,
Laus ut nominis amplior tui sit.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Iudith. Promptulus. Chabri. Charmi. Ozias. [Note: Iudith vidua, ubi rescivit, quod patres Deo iuvandi terminum constituissent, rem, ut par erat, indigne ferens, aliquos ex ordine senatorio vocat, cum iis de temeritate expostulat. Aperit ipsis suum de interficiendo per dolum hoste consilium.]

EHem puer. PR. Quid hera? quid? ecce praesto sum.
IV. Curre ad forum, senes duos mihi quaerito.
PRO. Ecquos? IV. Opinor Chabri et Charmi, Promptule
Nosti, viros honestos et senatorios.
PRO. Novi probe. IV. His ex me salutem dicito.
Dic me rogare, ne graventur paululum
Mihi dare aures: esse rem valde arduam,
Quur allo qui ipsos per velim. PRO. Expedivero
Rumpens moras omnes. nam nil est promptius
Mihi, quam meae servire herae fideliter.
Eccos simul, ni fallor ante curiam
Stant colloquentes. certe sunt ipsissimi.


page 277, image: s0835

Hos alloquar. Iudith hera, viri optimi
Salutat officiose vos, rogat simul
Ad se venire primo quoque tempore
Dignemini: negotium esse perarduum.
CHA. Quidnam pia haec, quaeso, mulier volet sibi?
CHAR. Miror quidem, quidnam siet. CHAB. Sed heus, puer
Herae tuae responde, nos iam gressibus
Properantibus venire. Veniemus, currito.
PR O. Renuntiabo id herae adcuratissime.
CHA. Est digna cui privatim, nec non publice
Certatim ab omnibus geratur mos. CHAR. Ego
Causa Manassidis mariti, quicquid est
Operae, lubens insumam. Nanque exemplum erat
Virtutis antiquae, atque rei publicae
Columna. CHAB. Sed quid si genus clarum patris
Recenseas ab Israel ad proavos,
Ad Oziel, ad Ox ipsum Merari patrem?
CHAR. Sunt ornamenta gentis, et Bethuliae.
CHA. En praestolatur nos profecto ante ostium.
Pacem Deus tibi duit castissima.
CHAR. Urbis decus pacem tibi divinitus
Precor. IUD. Precor vobis vicissim maximi
Pacem De, viri patres. Res ardua est,
Quod vos voco: non aegre ferte: candido
Animo vocavi vos. CHAR. Absit, domina, procul,
Molestius quicquam ut feramus. candida es,
Quovisque honore digna. dic quidnam velis.
CHA. Tibi paratum est officium promptissimum,


page 278, image: s0836

Si qua modo te cum tuis iuvare nos
Quid possumus. IV. Quae nunc volo, sunt publica.
C. Quid est? IUD. Dolenda sunt profecto, si modo
Sunt vera. CHAR. Dic. CHAB. Die obsecro integerrima.
IV. Delatus est ad me rumor tristissimus,
Quod vos patres, consulque alias sanctissimus
Vir, in senatu sanctione consona
Statueritis Deo iuvandi terminum.
Indigna res, fideque cassa: feminae
Si sitis, haud decebit: quin forti magis
Estote, re non conclamata, pectore.
Quod facitis, est extrema desperatio.
Dirum nefas, si rem vos diligentius
Spectabitis. CHA. Fatemur id, sed quidnam agas?
Populus inaudax hoc nobis extorserat.
CHAR. Sed ecce consul ipse Ozias advenit.
OZI. Salute vos impertior, carissimi,
Et tu decus sexus muliebris. res tuae ut
Se habent in hoc rerum statu? IUD. Mediocriter.
Sed quod adest, animo forti ferendum erit.
CHA. Haec ipsa res o consul est, quam herois haec
Nostrum senatus consultum percepit, et
Hoc improbat. Quare audiamus, quae siet
Sententiae ratio. OZI. Pudicitiae decus
Dic libere, quid sentias, nos non pudet
A femina cordata plus prudentiae
Haurire. IUD. Non ignoro, quod sit feminae
Prepon: salus tamen magis me patriae,


page 279, image: s0837

Deique honor movet, quam quod mos publicus
Iubet. Decoro iam cedat necessitas.
Vos sumitis vobis patres, quod non decet
Mortalium cuiquam, ut velit praescribere
Leges modumue Deo optimo atque maximo.
Ipsius in manu sunt cuncta: arbitrii
Ipsius est, iuvare quando et quomodo
Vult ipse. non, non consiliis mortalium
Deus indiget. Gravius Deus irascitur
Tentantibus, et ipsi diffidentibus.
Non est nefas aliud, a quo cunctipotens
Vehementius rerum Dominus abhorreat,
Quam sit id ipsum ingratae diffidentiae.
Novit modum, novit iuvandi terminum.
Iuvabit ipse, cum facta est probatio.
Probationis autem sunt comitantia
Indicia, et cor paenitens, et supplices
Preces: movetur his, illis acerbius
Irascitur. Veniae impetrandae unus modus
Est, nempe paenitens pectus, animi dolor
Acerbus ex delictis. Conciliatio
Vero favoris
[Gap desc: greek text]
Dei
Vitae male actae, et cordis emendatio
Male creduli. Qui sacramento perfido
Offendimus Deum, fideli foedere
Trahemus in nostras partes, clementiam
Ipsius implorabimus ardentibus
Votis, ut hisce adesse dignetur malis,


page 280, image: s0838

Et principalem spiritum nobis dare
Adversus hostes sancti ipsius nominis.
Non hic agi nostram causam, nomen suum
Ab hostibus tam barbaris culcarier.
Si victor Assur sit futurus gloria
Plenus, fore ut idolis hic fiant sacra,
Et numinis sui ferox explosio.
Causa est satis bona, si modo ei vos, o viri,
Non negligentiores desimus rei.
Conferte quaeso quanta sit potentia
Utriusque partis, aut quanta auxilia sient
Utriusque. Noster imperator es Deus.
Sed Assur ille barbarus et arrogans,
Fretus suis humanis tantum viribus,
Vel nescio cuius Beli, vel Vae Iovis.
Si res opus paradgmatis domesticis
Habet, Deum nos defendisse fortiter.
Originum libri referti sunt sacri,
Constantibus fide quod adfuerit Deus,
Et Abrahae, prolique ipsius perpetim,
Maioribus nostris et Mos [(reading uncertain: writing unclear)] et Iosuae,
Et hisce qui pollebant inter iudices,
Regique David, ipsius nepotibus.
Et non diu antequam fuimus nos exules.
Quando Israelis rex Ezechias maximum
Obtinuit hunc triumphum, quo fortis suum
Hostem duello vicit Senchrib, angelis
Divinitus sibi in auxilium missis. Age


page 281, image: s0839

Macte viri virtute estote. Res Dei
Geritur. suam profecto rem non deseret.
Habetis e contrario documenta, quod
Maioribus nostris antiquo tempore
Misit malum, cum ferrent indignantius
Onus suum, misit serpentes noxios
In solitudinis pertrosae anfractibus,
Letalibus necantes insidiis, malum
Profecto dirum. Vah, quoties in hostium
Dedit manus rebelles, intractabiles
Et murmur antes adversus sententiam
Suam? Patres, si nos edemus murmura
Contra Deum crebro tumultuantia,
Timendum erit, ne quid gravius nunc accidat.
Si nostra conferetis haec pericula
His quae patrum saepe accidere aetatibus,
Et lance non iniqua haec aestimaritis,
Videbitis quod isthaec desperatio
Et vita nostra sit multo scelestior,
Quam quanta quanta haec nostra sit afflictio.
Habete et hoc persuasum, et certo certius,
Quod hostis obsidio, sit castigatio
Paterna, qua nos admonet benignius
Populum suum, reducit ad officium Deus.
OZI. Sunt vera quae dicis, decus Bethuliae.
Nos haud negamus quicquam eorum. sed pius
Animus tuus spectatus est, et cognitus
Nobis satis superque. nec dubium fuit


page 282, image: s0840

Nobis, Deo te deditissimam, atque ob hanc
Causam Deus tuas preces exaudiet
Prae ceteris quibusque. Quare supplicans
Populi tui subito vices. CHA. Exaudiet
Tu as preces, cui non irascitur Deus.
IV. Si quid meis votis efficitur, o patres,
Non fuero segnis. sed precum communio
Est efficacior multo. CHAR. Subscripserim
Tibi lubens. IUD. Haec admonere visum erat.
Non sunt minora, quae moliri mens iubet.
Videte num consulto consilium meum
Susceperim, statim cras sub diluculum
Exire portam. adeste ibi cum clavibus,
Aderoque et ipsa cum fideli ancillula.
Reserate nobis, securi de ceteris
Rebus: meum fuerit curare cetera.
Vos interim pro nobis ad Deum preces
Per universam civitatem fundite.
Tranquilla reddam spero vobis omnia,
Metu tyrannidis sublato funditus.
OZI. Sapientiam tibi tantam, tantam fidem
Tribuimus, ut non quicquam contra patriam
Statuas. tibi nos obsequemur candide,
Exibis. IUD. Interim valete, patriae
Patres. OZI. Vale, te comitabimur domum:
Nox ingruit. IV. Non est opus. CHAR. Sic convenit.
Ozia tu duc ipsam, nos sequemur, et
Comitabimur vos usque ad aedes feminae.


page 283, image: s0841

IUD. Non est domus procul, sed hic e proximo est.
Nec ipsa ab aedibus recessi longius.
En hic domus patet. sed ades mi Promptule.
PRO. Equidem paratus sum. IUD. Facis, quod te decet.
Officia vestra patres sunt gratissima.
Abite quisque domum tranquillis mentibus.
Nil sit prius quam ut sedulo precamini
Instetis. haec sunt arma adeo validissima.
OZ. Faciemus ut iubes. Dominus custodiat
Te semper. CHAB. Ecquidnam hoc fieri putabimus?
CHAR. Exempla non desunt, nobis heroides
Gessisse res egregias saepe fortius
Ipsis viris divina providentia.
CHA. Fortassis haec divino afflata numine
Iussuve rectoris summi salubria
Molitur. CHAR. Haud aberras Chabri longius
A' veritate, nox discessum flagitat.
OZI. Valete, cras adeste indicto tempore.
CHA. Aderimus ad tempus, consul dexterrime.

SCENA II. EX CAPITE NONO.

Iudith. [Note: Iudith in conclavi noctem orando transigit, continet adeo haec scena ipsius precationem. Quod ut spectatores videre possint, fiat apertis cubiculi fenestris.]

DEus meus, patris Symeonis o Deus,
Cui semper adfuisti in rebus arduis,
Cui pectus et gladium dedisti vindicem,
In filiarum temperatores sanguine
Madidum, rapina factae illorum coniuges,


page 284, image: s0842

Deus, Deus, servator o celsissime,
Defensor aequitatis, exaudi preces
Viduae. Tuam nil providentiam fugit,
Antiqua eorum coram te recentia
Sunt: et futura quaeque tibi Deus pater,
Praesentia, et nihil conantur quod tibi
Non cognitum sit. Nosti quid rex Assur hic
Contra tuam maiestatem tentaverit,
Quam sit superbus, quam contemptor arrogans
Potentiae tuae. Contemptim negligunt
Nixi sui armis, equis et viribus.
Tuum o pater potens dicamen nesciunt,
Quod bellicos tumultus dissipas manu
Forti, tuis deletis hostibus. Tibi
Celsissimum Domini nomen proprium est tuum.
Hostile robur rumpe, exstingue funditus,
Exsere furorem in Assyrios dexterrimum:
Statuere enim tua sancta, profana reddere,
Templumque nominis tui atque gloriae
Replere abominationibus, tuae
Arae sacrata demoliri cornua.
Effunde mox furorem et iram in hostium
Capita, meae robur manui Deus insere.
Apud animum facinus concepi callidum,
Astutiis meis hostem rogo percute,
Ut milites, ducesque mixtim corruant.
Fac ut meo pereat hostis strategia.
Robur tuum non est in multitudine,


page 285, image: s0843

Non sonipedis strepitus unquam tibi placet:
Robur tuum tantum submisso in pectore est.
Robur soles praestare potentissimum,
Adiutor es paruorum et imbecillium,
Defensor et servator praesentissimus
Spe destitutorum. Paterne mi Deus,
Deus potens possessionis Israel,
Domine poli astriferi, terraeque amplissimae,
Creator et rex universae machinae:
Ego freta, mi Deus, tua clementia,
Tibi supplico, ut tui memor sis foederis.
Sermonibus meis adhibe fraudem et dolum,
Quibus tuos hostes flagello et vulnere
Neci duim qui contra sancta foedera,
Contraque sanctum templum, contra verticem
Syonis, et solum nostrum, vah partium,
Concilia ceperunt: in illos mi Deus
Statuae tuae potentiae paradgmata,
Ut innotescat cunctis passim gentibus
Populum Israel curae tibi tuum fore.

SCENA III. EX CAPITE DECIMO.

Iudith. Abra ancilla. Ozias. Chabri. Charmi Promptulus. Chorus.

[Note: Iudith, ut constitutum erat, ante auroram a consule aperitur porta, exit cum famula, acceptis ad iter eduliis.]
EIa age ades mea tu, mea Abra ancullula
Semper mihi fidelis, audi quid velim,
Quod facinus apud animum meum conceperim.


page 286, image: s0844

Scis quanta nos miseros premat afflictio,
Ex hostis hanc patriam dulcem manibus meam
Eripere, te, tuaque opera mihi erit opus.
Non ambigo, quin sit tibi id animo tuo
Quoque insitum. Iste nanque animus tuus mihi
Spectatus est, quod sit muliebri in corpore
Pectus virile. ABR. Nilo hera antiquius
Fuerit mihi, quam pro patria hanc effundere
Vitam. Iube, parebo, nil gravabor, ac
Lubens subibo quoduis onus maximum.
IUD. Laudo tuam puellarem fiduciam.
Caelum rubescit, en per Orizonta nunc
Solare lumen ascendet: nunc tempus est
Mihi constitutum ab ipso nostro consule.
En consulem, et viros duos primarios.
ABR. Video probe. IUD. Age iam nunc nos parabimus
Ad iter. En. OZI. Hunc diem vobis faustum precor.
CHA. Precamur et tibi Cos. clarissime
Reique publicae tranquilla tempora.
OZI. Aderit opinor mox Iudith femina
Quovis viro cordatior. CHAR. Diutius
Haec non moras faciet CHAB. Veniet, modo venit.
CHAR. Nisi fallor, en crepuere ab ista iam fores.
CHAB. Est ipsa cum puella. CHAR. Succincta utraque est.
IUD. Ut iussero facias. repone sportulam,
Et sacculum farinae, et panes azymos,
Carycasque dulces, hoc disponens ordine
Imponito, ut olei locus sit vasculo,


page 287, image: s0845

Vinique quincunci sic recte construe.
ABR. Sunt recta sic, hera? UD. Sunt recte singula.
Facis probe: tuam laudo hanc industriam.
Nunc. suscipe haec, meum sequens vestigium.
Tu cereum funale praefer Promptule,
Praeito nobis usque ad portam. PRO. Promptus en
O hera sum. IUD. Recte facis. Sed consul est
Cum patribus Chabri atque Charmi ad urbicam
Portam, ut mihi indixere hesterno vespere.
CHAR. Sed eccam Iudith, ipsa adest ancillula
Ornata et onerata. OZI. Salve, femina
Columen Bethuliae. IUD. Salvete praesides
Urbis, parata sum, vobis quemadmodum
Promiseram: reserate portam. Egrediar,
Factura quae Dominus dictabit spiritu
Suo mihi. OZI. Fiat. IUD. Cura mi Promptule
Quae iusseram PRO. o hera id faxo, atque sedulo
Curabo diligenter, ut puerum frugi decet.
Deus pudicitiam vestram custodiat.
IUD. Eo patres, preces vobis mandaverim
Crebras, domi privatim, nec non publice,
In synagoga, et contionibus sacris,
Cum liberis, et coniugibus. OZI. Curabimus.
Patrius Deus tecum siet cum gratia
Sua, et favore consilium regat tuum,
Solymorum ut urbs per te fruatur commodis
Suis, tuum quo nomen in domo Israel
Celebretur, et soboles tua multis saeculis


page 288, image: s0846

Materiem laudis, firmaeque gloriae
Habeat. CH. Amen, fiat. Deus te dirigat.
IUD. Mea Abra, nos conabimur Deo duce
Rem maximam, pudicitiae periculo,
Quod arduum magis mihi prae ceteris,
Adeoque vitae ipsius est. AB. Acerba sunt
Quae dicis hera, sed pectus fiducia
Firma Deus meum munivit. nos Deus
Non deseret, nec destituet nos gratia
Sua. Scio, miles genus tam barbarum,
Inferre vim parabit nobis callidam,
Perinde erit nobis ut agno simplici,
Inter lupos rapaces. Quod si non Deus
Tuebitur nos, quo sit salva castitas,
Non sexus est nostro satis virtus potens,
Validave: sed curae istud erit summo Deo.
[Note: Promptulus puer enarrat percunctantibus patribus, quidnam Iudith hera noctu fecerit: quae quia in actionem commode venire non poterant, per pueri narrationem exponuntur. Mirantur patres super formam et ornatum, atque adeo forte consilium.]

SCENA IIII.

Chabri. Charmi. Promptulus. Ozias.

HEra tua se miris exornavit modis,
Quibus solent choreas, quae tripudiis
Salacibus volunt salientes ducere.
Dic mi puer, quibus noctem studiis tua
Domina peregit istam, cum venit domum.
PRO. Nos convocavit, et hortata sedulo
Nos ad preces, modum precandi dictitans,
Ut rector ille rerum quod conceperit,
Facinus suum ad patriae salutem dirigat.


page 289, image: s0847

Precata dein votis ipsa est ardentibus.
CHAR. Utinam sient plures in urbe eiusmodi
Antiquioris disciplinae feminae.
Sed pro dolor, rarissima haec exempla sunt
Aetate nostra matronarum talium,
Quibus Dei cultus magis, quam sordidus
Questus siet curae. famulis nunc utimur
Instar iumenti: cui tamen lex dictitat
Ferias, ut alternans requies illis siet.
CHAB. Sed heus puer bone, quid hera ipsa, quid domi,
Et quid precor fecit? PRO. Quid? ipsa pervigil
Oravit, hirto cilicio corpusculum
Amicta. Quid? caput cinere conspersit, et
Noctem genu flexo transegit supplicans.
Precibus peractis veste exuta sordida,
Sumit suas festivas, ut vidistis hic,
Niveaque crura haec induit sandalibus.
CHA. Mirabar ornamenta, odores, et comas,
Auro plicatas, quam mitrae volumina:
Pellucidis gemmis fuluoque auro riget.
Quid vestis illa consecrata gaudiis,
Dico stolam, qua dum vir vixit usa erat?
Mirabar et armillas cum monilibus,
Et anulis, et inauribus splendentibus.
CHAR. Adscita sunt quae narras, sed nativus est
Ornatus. en venustas ipsa corporis,
Niveusque candor aspersus laetissimae
Rosae colore, quo virum libidines


page 290, image: s0848

Facile excitabit. OZ. Quid? quod praeter corporis
Habitum venustum, nescio quid amplius
Habeat decori, quae maiestas nescio,
In fronte sit, divina quadam gratia
Condita? CHAR. Spero illius arte excidium
Hosti imminere. CHAB. Deus faxit. OZI. Dubio procul
Haec liberabit nos Dei praesentia.

SCENA. V.

Demius. Desmon. Iudith. Abra. [Note: Iudith ab Holophernis excubatoribus excipitur. Ipsa defectionem simulat.]

Ex urbe quispiam venit Desmon viden?
Ni fallor, est mulier, eiusque pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] .
DES. Muliebris hoc vestitus arguit quidem,
Nisi caligo mihi perstringit lumina.
IUD. En Abra, miles excubias illic agit.
ABR. Sensere nos vigiles, o hera, o heu mihi
Miserae. Deus succurre nobis. IUD. Nil agis
Clamore, sed memorne quantas glorias
Efflaveris? nil te trepidatio iuvat.
Animo est opus, nec non cordato pectore.
ABR. Memini, sed an non censes me esse virginem,
Meae pudicitiae timentem, et fragilem,
Obnoxiamque perturbationibus?
DEM. Interroga cuiates sint, aut quo velint,
Aut quod sit institutum earum. DES. Me sine.
Ehem gradum parumper nobis sistite
Vestrum, quid ambulatis sub diluculum?
IUD. Hebraea sum. DES. Vestis docet, si maxime


page 291, image: s0849

Taceas. IUD. Fidem vestram miserae nos supplices
Hic invocamus, et fidei nos dedimus.
DES. Mulierculae venustae, vos temerarias
Oportet esse, quae committitis hostibus
Vestram salutem. IUD. Non profecto, longius
Erratis a vero. Haec potius prudentia est
Callida satis, quae non perire in oppido
Cum civibus nostris volumus. fiducia
Vestrae aequitatis fretae, nos huc transfugae,
Vestram fidem petimus his conditionibus,
Si vera erunt, quae nos duci narrabimus
Vestro. DEM. Manebimus promissionibus
Nostris, fidem servata si servaveris.
IUD. Dextram ducis tetigisse pacis pars erit.
DES. Conscende currum cum tua pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] .
Non mos apud nos est, honestas feminas
Pedibus iter facere. nobiscum ad principem
Ibis, modo ut sies praesenti pectore.
DEM. Dux noster est benignus liberalibus,
Et candidis, mirusque amator, si qua sit
Mulier, sicut tu paulo liberalior.
Non sordidas amat, quibus sed gratia est
Ex moribus bonis. nam multo gratior
Virtus fluens ex eleganti corpore.
Non ambigo, quin sis futura principi
Propter bonos mores tuos gratissima.
DES. Comitem modo praebeto nobis non gravem.
IV. Sequemur Abra. numquid ut praedixeram,


page 292, image: s0850

Sic evenit, quae sors nobis felicior
Continget unquam, vel quibus felicitas
Affulsit, ut non possit obscurarier?
Inibimus summam, ut confido, gratiam
Ab imperatore ipso tot victoriis
Pleno. ABR. Meis pro viribus conabor ut
Ex parte quadam sim nonnihil blandula.
DEM. Mulier viden nostrum ducem in tentorio
Cum satrapis? IUD. Video. DEM. Princeps benignus est
ABR. En hera quanta militum turba advolat.
DES. Gynecrates Holoferni mox renuntia,
Istas duas mulieres ecce transfugas,
Defectionem ad Assur quod prudentulae
Paraverint, suae saluti ut consulant.

SCENA VI. EX CAPITE 11.

Gynaecius. Holophernes. Gynecrates. Iudith. [Note: Sistitur Iudith Holophernis tribunali, supplex rogat a duce veniam. promittit amplissima. Fides ab hosti simulationi habetur.]

ECce imperator, ecce praedam milites
Cepere dignam te duce elegantulam.
In rupibus Bethuliae tales ferae
Versantur. En Herbraeam per venustulam.
Vel haec potest oblata fortitudinis
Occasio esse. Ecquis non vel gravissimum
Periculum subiret? nanque hoc oppidum
Captum, suam dabit mulierem in singulos.
HOL. Levate eam manibus, invenit gratiam in


page 293, image: s0851

Oculis meis. sine ut oculos meos probe
Pulchro illius queam conspectu pascere.
GYN. Resurge pulchra, spem secura concipe,
Et moribus duci probato te tuis,
Blanditiis, tua res habebit optime.
Ponas metum, nihil est pericli femina.
HOL. Ne me putes virum superbum, vel trucem,
Tyrannidis tam fastuosae principem,
Qui contra fas vel contra iura gentium
Mortalium quemquam violaverim, nisi
Regis prius maiestatem lacesseret,
Rebellione, vel quocumque alias modo
Contra Assur arma duelli sumpserit.
Quod si maligna gens tua isthaec non meis
Victoriosis armis obstitisset, en
Tranquilla pax esset iam vobis omnibus.
Sed laudo te, sanumque consilium tuum
Vehementer approbo. haec salus erit tua,
Tu nostra eris, felixque, cum gens funditus
Tua haec peribit. Hoc amabo te rogo,
Quis auctor exstitit tibi quod transfugis?
IV. O imperator, audi quod famula tuae
Dictura sim. tibi hoc de me promittito,
Me nil tibi dicturam, quin sit maxime
Ex re tua futurum, et pro victoria
Hoc assequenda. HOL. Dic audacter omnia.
IV. Quod si sequeris, quae tibi dux iam dixero,
Habebis hanc dubio procul victoriam,


page 294, image: s0852

Tam versa sunt quae dicam, quam quod maximus
Rex ille Cambyses et vivit, et regit,
Cuiusque tu virtutis exsequutio es,
Scelerumque vindex, quod tibi haec victoria
Continget. Imperium sicut mortalium,
Sic bestiarum terrae, quidque in aethere
Volucrum, marisque procellosi piscium,
Regni Assur haud alii quam mundi machinae
Sunt termini. tua laus per orbis climata
Celebratur, et contingit astriphorum polum.
In crebuit rumor per urbem, per tribus,
Quod Achior tibi futura dixerat.
Sunt vera, quae dixit. Nobis iustus Deus
Irascitur, furore iusto percitus.
Minatus est nobis persaepe oraculis
Propheticis, ni nos resipiscamus, fore ut
Hostis manu cadant haec nostra moenia.
Quid amplius tibi vis? o dux amplissime,
Male conscii cives sibi sunt, et languidi [(transcriber); sic: lauguidi] ,
Spe destituti, sunt exhausti viribus.
Sitis premit, fames enervat, pervigil
Eos labor fatigat, semimortuos
Iuraveris: tanta est ipsis necessitas
Famis sitisque, ut destinarint omnia
Quae lex cavet, mactare, et quae sacrificiis
Sunt consecrata, quae profanis est nefas
Comedere, vel haurire nefandos sanguines.
Et vasa rebus destinata quae acris


page 295, image: s0853

Sunt, cuncta vertent in pecunias, sibi ut
Oleum atque vinum emant, et quae vita indiget.
Misere nuntios Hierosolymam, patres,
Ut consulant senatum, et ordinem sacrum.
(Metropolis ipsa designavit talia)
Statim atque nuntii redibunt, oppidi
Facient sui mox deditionem, atque id sine
Vitae aut salutis certis conditionibus.
Hae sunt meae causae imperator maxime,
Quod civitatem deploratam desero.
HOL. Es digna cui recte benefaxo. IV. Ad te Deus
Me misit, ut tibi isthaec omnia indicem,
Victoriose dux. Ob id tibi supplico,
Ut pace salva in castris hic versarier
Liceat, Deoque servire in convallibus.
Ipse indicabit quae sit vera occasio,
Ut auspicato possit nostra civitas
Ariete turri frago per te dux concuti.
Dein urbe capta, aperta et armis hic via,
Compendio ad urbem sanctam tibi dux ero.
Non est quod obstet, quin se dedant oppida,
Quibus Bethulia est pro propugnaculo,
Portaque: nam patebunt inde cetera.
Non allatrabit te catellulus quidem,
Tibi omnia expedita erunt. Victoriam
Habebis hanc divina providentia.
HOL. Collaudo te, tuam propter prudentiam
Disertam, et elegantiae decus tuae


page 296, image: s0854

Demiror. Huc nostrum veni in tentorium,
Nostras opes, auri atque argenti copiam
Lustrato, quis sit splendor: lustra singula.
IV. Sequere Abra. AB. I prae mea hera, te sequar.

SCENA VII.

Amorites. Moabites. Holophernes. Iudith. Vagao. Thaltybius praeco. [Note: Dux et chiliarchae mirantur eius venustatem. Ipsa impetrat a duce, quae captandae occasionis gratia petierat.]

QUo saepius converto in ipsam lumina,
Haec me magis delectat, et in lasciviam
Adeo resoluo oculos. MO. Te digna erit
O imperator, et praeda haec cedet tibi
Merito: placet, sed quantum, non queo eloqui.
HOL. Verum est, viri. Quis non talem prudentiam
In femina miretur? quae in paucis viris
Viget. Venustas quanta in hoc est corpore?
Non hactenus vidi ullam tantis dotibus
In feminarum stulto sexu praeditam.
Hebraea gens si tales nutrit feminas,
Quis non volet genti huic lubens dominarier?
Sed singularis haec tibi est felicitas,
Quod te Deus voluit tuus servarier,
Nobisque per te fecit certum, quid velit.
Quod si Deus nobis tuus praestabit hanc,
In quam sumus erecti spem, tuum Deum
Merito colemus pro Deo verissimo
In regia Nabuchadnezer. sed tui
Mulier habebitur, credas: honestior


page 297, image: s0855

Ratio, per imperium nomen passim tuum
Celebrabitur. Nostris en fruere commodis,
Nostraque mensa. IV. Non gravatim fecero,
Quaecumque me pro dignitate iusseris
O imperator. hoc unum te deprecor,
Ut liberum sit vesci non quibuslibet,
Quibus piaculum est Hebraeis vescier.
Nec si meos offensus irritos bonus
Faciat Deus conatus. HOL. Sed quid si tibi
Cibus tuus deficiat? IUD. Haud fiet scio.
Nam suppetet tantum, quantum necesse erit
Pro tempore isto, quo pendet victoria.
Tam certa sum meo de isthoc conamine,
Quam vivis o dux, imperator inclite.
HOL. Benigniter promittis. En tentorium
Tibi destinatum cum tua hac ancillula.
In hoc morator, et tranquilla vivito.
IV. Res ista sola sollicitam miseram tenet,
Ut tuta sim, liceatque pace publica
Sine militum petulanti intemperantia.
HOL. Nil denego: quaecumque flagitaveris,
Evenient. tam tuta eris, quam si domi
Castris remotis cum tuis sis. Vagao.
VAG. Ecquid meo officio tibi est opus rogo
Praeclare dux? HOL. Duc feminam in tentorium.
Tu praeco militi haec per castra edicito,
Ne quisquam eis velit capitis periculo,
Molestus esse. VAG. Vestra hic est habitatio


page 298, image: s0856

Instructa. IV. Laudo, vade, nobis sufficit.
TH. Dux Assur imperator noster maximus
Edicit, ut liceat Hebraeis feminis
Per castra tute ab omnium insolentia
Versarier. Poenaest capitis periculum.

CHORUS.

Ex Psal. LXX. Sub persona Bethuliae.

EN tuum supplex Deus o benigne,
Euoco promptum celera iuvamen.
Non morae porro locus est misellae. Valde necesse est.
Sit rubor stultis, pudeat malignos
Et fuga turpi redeant, salutis
Qui meae diri voluere tristeis Texere technas.
In fugam versi redeant, pudore
Languidi longe fugiant iniqui,
Qui nuunt tristi miseraeque sannos Valde superbos.
Gaudeat rursus bonitate celse
Qui tua rector fruitur benigna,
Qui tuae laudis celebrare pergunt Nomina sancta.
Rebus afflictis miserator alme,
Mox opem feras celerem. Peribo,
Ni citam praebes miserae salutem. Porrige dextram.


page 299, image: s0857

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Holophernes. Iudith. Vagao. Abra. [Note: Holophernes vocat Iudith ad cenam.]

STatui diem hanc festiviter consumere:
Quapropter curre, et feminam hanc mihi voca.
Promitte ei verbis meis quiduis, modo ut
Illam queas huc ad cenam perducere.
Nam turpe nobis Assyriis esset quidem,
Si talis a nobis abiret femina,
Non legibus tentata amoris. Haec mihi
Illuserit? non id fiet. curre, hanc voca
Iussu meo. VAG. Faciam: scio quod sit meum
Munus, meo officio probe fungar. Iners
Essem, ac fidelis haud satis, nisi ego duci
Cubiculum curarem pro fide mea.
Sed ecce pulchra pro foribus tentorii
Stat cum puella. Salve femineum decus.
Dux nuntiat tibi salutem plurimam,
Rogatque ne graveris secum sumere
Cenam. tui tenetur amore maximo.
Est dignus ut morem sibi hac in re geras.
IV. Ecquid mihi causae tantae arrogantiae,
Aut insolentiae fuerit, quur quid duci,
Vestro velim officii negare? perlubens
Morem geram. Promptum officium magno duci
Ex me renuntia. nulla in me erit mora.
VAG. Recte facis. Vale, non differ longius.


page 300, image: s0858

Mulier sapit, praestat volentes obsequi
Cum gratia [(transcriber); sic: gatia] bona, quibus non liberum est
Vivere ut volent. Amorque multo dulcior
Est, qui cupidinis constat blanditiis,
Quam qui coactus est dira tyrannide.
HOL. Quid nuntias? Qua fronte nostrum nuntium
Excepit? VAG. O dux nil vidisti blandius.
Quae sit futura, id indicavit gestibus.
Benigniter promittit, nec diutius
Aberit. IV. Eamus Abra, sis compositis
Apud ducem, blandis et amicis moribus
Instructa. Nam meministi quid tibi dixerim.
His artibus nobis hostis vincendus est.
AB. Memini probe, memorque ero. HOL. Ehem Vagao,
Cura ut coquus laute paret, vinisque sit
Pincerna dulcibus nigris instructior.
Genialis hic nobis dies laetus fluat,
Cum muliere hac Hebraea festivissima.
VAG. Mulier adest. IV. Sis salvus dux fortissime.
HOL. Ades suavium meum. probe facis,
Quod benevolentiae meae tantum studes.
IV. Rei gerendae tempus indixit Deus
Mihi meus. HOL. Laetum facis. IV. Nil certius.
Est tempus ipsum, et certa nunc occasio.
HOL. Laetabimur merito. hanc noctem donabimus
Iucunditati. IV. Non aberit industria,
Si quid potest, mea in hac re. HOL. Potest quidem.
Sed tempus est cenae. tu nobis Vagao


page 801, image: s0859

Facis moras. Tribuni praesto sunt, item
Centuriones, signiferique. VAG. En omnia
Parata sunt, modo hospites mensae alloces.

SCENA II.

Holophernes. Vagao. Iudith. Abra. Liturgus. Signiferi. Centuriones, et tribuni assident mensae. [Note: Haec SCENA convivium continet.]

ACcumbe dextrae adiuncta corculum meum,
Roseum tuum mihi osculum praebe prius.
Lateri tuo adiungas tuam pedisequam [(transcriber); sic: pedissequam] .
IV. Lubens parebo. Huc Abra iussu principis
Latus meum claude. AB. Hoc honore digna sum
Minime. IV. Sed expedi quae sunt in sportula,
Cibosque nostros profer qus nos vescimur.
HOL. Ecquid sibi isthaec vult superstitio tua
Iudaica? vives nobiscum lautius.
IV. Nobis religio est profanis vescier
Cibis. HOL. Sed haec est expiabilis tamen.
IV. Nihilominus festivas exhibebimus
Nos omnibus vobis pro tempore et loco.
LI. Sed interim mihi assideas puellula.
O sors secunda, quae me ornasti splendide.
Quid me beatius? qui multos invidos
Habeo. quid obliquo me spectas lumine?
Numquid vides, quod sit amarum animo tuo.
Cum signifer decumanus sis, et arrogans?
TR. Mordet quidem, sed aequius tamen fero.


page 302, image: s0860

Memini vices rerum semper reciprocas
Fuisse. Vina erunt loco puellulae.
Pincerna cura vina ne nos negligant.
PI. Inibimus certamen, num sis fortior
Bibendo, vel vinis coronandis ego.
MO. Praesta virum hoc poculo Sigmalion.
SIG. Tam fortiter bibam, quam si victoria
Sita sit mihi in hoc hauriendo poculo.
Hoc populum vino corona. PINC. Gnaviter
Bibite, moras nullas faciam perstrenui
In poculis viri. DON. Profecto dignus es,
Cui nos coronis vestiemus tempora.
AMO. Heus heus ades dum cum tuo fusorio.
Vehementer a te pincerna hic dissentio,
Subinde cyphos quos tu supples sedulo,
Vacuos tibi reddo contentionibus
Magnis. PIN. Uter vero prius lassabitur,
Tu senties. LI. Quae dicis, ipsa est veritas.
In poculis sunt bellicosi milites.
MO. Et tu vales, cum res est cum mulierculis.
LI. Tibin dolet? Viden? MO. Video, quid amplius?
HOL. Cessatis? IV. Haudquaquam. HOL. Potate largius.
Propino cyphum, exhaurias ut integrum,
Sic dulcior noctis fiet dormitio.
IV. Non sexus hoc fert, nec tam vino assuevimus.
Aequi bonique feret tua haec integritas,
Si pro decoro femineo respondero.
Vides opinor quid calices fecunduli


page 303, image: s0861

Effecerint. Probe, quia garrulae sumus
Factae: nec unquam viximus nos lautius,
Nec laetius. HOL. Vocato nobis Phemium:
Mulierculae cantu capiuntur musico.
VAG. Phemi veni, dux te vocat, citius vola.
PHE. Sum praesto, quid me vult? VAG. Stulte rogas.
Facies tuum officium. THR. Inunge guttura.
PHE. Facis probe. nam vina guttur leniunt.
HOL. Convivium hoc ornato nobis carmine
Pulchro, meam laudabis hanc amasiam.
PHE. Vitam quae faciunt beatiorem,
O fortissime dictitator haec sunt:
Si fortuna beat virum secunda,
Extollitque sua serenitate.
Fortes imperio potente donat,
Ut nunc Assyium ducem eleuavit,
Cui victoria cessit in cruenta,
Et cui contigit esse gratiosum.
Cui virtus valida est ad haurienda
Large vina, sicut duci benigno.
Et cui pulchra Venus solet favere,
Et cui vivere fas voluptuose.
Huic Hebraea placere curat, ipsum
Felicem faciet suavi amore.
Hebraeae decor est amore dignus.
Ipsa est digna tuo venusta amore.
Hac o dux fruitor die atque nocte,
Haec vitam faciet beatiorem.


page 304, image: s0862

SIM. Haec cantilena pulchre facta ex tempore est,
Cantataque in loco. ablue dinem.
PHE. Medicamen hoc lenibit rauca guttura.
HOL. Vos non fuistis pro loco atque tempore
Laetae satis, quam par abstemiae magis.
IV. Satis superque. Nos fuimus laetissimae.
Merebor hanc benignitatem, quo queo
Modo. HOL. Potes amplexibus dulcissimis.
HER. Timeo tibi o dux a dolo, et mulier culis.
Nam non satis tuto fides huic sexui.
Nil feminis, credas mihi, fallacius.
Ex hostibus speras fidem? fideliter
Te moneo pro officio. Salus exercitus
Sita est tua in salute. Nam si tu cadis,
Cecidit status regni Assyrii iam funditus.
HOL. Nos umbra noctis iam praeceps adobruit.
Saturi sumus nos, eructantes crapulam.
Surgemus, ac quieti noctem quisque pro
Se dabimus. Tu mecum eris suavissima,
Nos transigemus istam noctem dulcibus
Amplexibus. IV. Faciam lubens, quod iusseris.
HOL. Phrurarcha cura ut excubiae fiant probe.
PHR. Quod mihi iubes, faciam pro more sedulo.
HOL. Euicit hoc villum. vix pes suum facit
Officium, amore isthoc tuo fruar tamen.
Tu Vagao, cura ut tentorium probe
Claudatur. VAG. Haec curabo fidelissime,
Dormi modo securus cum muliercula


page 305, image: s0863

Ista. IV. Sed Abra, aurem tuam mihi admove.
ABR. Teneo probe, curabo recte singula,
Modo principem tu dignis accipias modis.
PHR. His artibus numquam capiemus oppidum.
Animus meus praesagit, haud satis scio
Quidnam mali, quod dux confidit feminae.
Est iactitatum antiquitus diverbiis,
Mulier fidem quod tum mereatur optimam,
Quando est aperte fallax, et vere mala.
IV. Huc Abra. ABR. Quid? IV. Exspecta me ad tentorium.
Animo est opus praesenti in hoc negotio.
Spero fore, ut Deus me victrici manu
Reducat ad nostros. dux stertit crapula
Madidus. Meum nunc consilium intus prosequar.
ABR. Faxit Deus. Deus manum tuam regat.

SCENA III.

Iudith. Abra. Demius. Desmon. Pyrgophylax. [Note: Abscisso ducis capite, petit urbem: intromitti se iubet.]

EN Abra, summus atque maximus Deus
Hanc in manus dedit meas victoriam.
In hanc caput peram tyranni condito.
Per castra mox tacito transi mecum pede,
Sed tardiore gressu, ne quis sentiat,
Nobisue suspicionem festinatio
Pariat, per excubias, ac si pro moribus
Nostris precatum eamus. ABR. Observavero.
Sed hera quaeso te, quibus modis? IUD. Tace,
Dum castra nos transiverimus. AB. Recte mones.


page 306, image: s0864

DEM. Haebraea Desmon, cum sua pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa]
Abit precatum. DES. Quanta est haec religio?
IV. Euasimus reor. ABR. Dic hera te rogo
MIhi modum caedis tam vastae belluae.
IV. Dum stertit ipse somno profundissimo,
Acinacem stringens gravem, seco caput.
ABR. Exhorrui caput videns, facinus tuum
Fortissimum quidem, nec non heroicum.
IV. Ehem vigil, Oziae mox renunties,
Ut recipiat me victricem intra moenia,
Assur ducem manibus meis iacere nunc.
PYR. Quid praeter exspectationem tam fuit
Unquam? IV. Moras abrumpe actutum, illi mox nuntia,
Totam domum Israel per me esse liberam,
Imo Dei potentia et clementia.
Laus optimo Deo.
[Note: Spargitur fama in urbe. excitantur cives. itur Iudith Obviam.]

SCENA IIII.

Pyrgophylax. Tichophylax. Nyctoporeus. Promptulus. Ozias.

TIchophylax bone,
Mox consuli indicium fac, ante moenia
Iudith esse victricem laetissimam.
TIC. Io triumphus, ecquid hoc festivius,
Aut laetius die illuxit? ex maximo
Dolore nascitur plerumque gaudium
Summum. Viri cives vobis annuntio,
Quod nos Iudith omnes liberaverit,


page 307, image: s0865

O Consul, o vir, et rei cor publicae,
Iudith ante portam laeta te vocat,
Et intromitti ovans cupit de hostibus
Victrix. OZI. Itane ais minister optime?
O femina quovis viro cordatior.
TIC. Portam cupit reserari, et id maturius
Fieri. OZI. Renuntiato mox haec ceteris
Senioribus redamantibus rem publicam,
Et obviis quibusque. TI. Faxo promptius.
NYC. Sexta o boni cives sonora
Campella dixit quae sit hora,
Hostis procul procul fuge.
TI. Facesse ab his longe tuis clamoribus,
Aliud magis necesse est publicarier.
NYC. Ecquid putas? TI. Iudith urbem liberam
Ab hoste reddidit manu fortissima.
NYC. Num vera dicis? TI. Quid rogas mali ominis
Homo? ante portam victrix cum pedisequa [(transcriber); sic: pedissequa] est.
NYC. Iudith o boni cives necavit
Hostem malignum, nos beavit,
Hostis metus sublatus est.
PRO. Hem Nyctopore, quid ais? quid clamitas!
NYC. Heram tuam peperisse nobis gaudia.
Illi obviam procede mox funalibus.
PRO. Io triumphe, ecquis me laetior? OZI. Puer
Quid clamitas? quid vociferatio tua
Sibi vult? PRO. Salus o consul hanc mihi publica
Extorquet, et salus herae. OZI. Taeda ardeat


page 308, image: s0866

Per urbis angulos, nec non per compita,
Ouatio ut splendore clarior siet
Heroidis, per quam sumus iam liberi.

SCENA V.

[Note: Confluit tota civitas, intromittitur Iudith. Refert ad contionem res a se gestas.] Iudith. Ozias. Chabri. Emanuel. Archidemius.

SAlvete cives, hem consul sanctissime,
Gaudete mecum. OZI. Quis non summum gaudium
Gauderet? o Deus tibi det praemium.
CHA. Reditum tuum quis ausus pollicerier
Fuisset? IV. Hoc Deo placet sic vindici,
Ut causa victrix nos maneret. EM. Laus Deo,
Qui tum solet nobis adesse, cum minus
Nobis videtur, cumque opus est maxime.
IUD. Habenda concio est sollennis, ut patres
Vobis recenseam quae gesserim foris.
OZI. Locum parate qui sit eminentior,
Ut ex eo ad populum dicat commodius.
IUD. Laudes Deo viri patres decernite,
Qui pro sua clementia nos liberos
Ab hoste fecit, quod nos firma cum fide
Oravimus, per me famulam tranquillitas
Vobis tribus per singulas in Israel.
Si quis minus fidei dictis habeat meis,
Habeat fidem tecmerio certissimo.
Holophernis hoc caput spectate tam trucis.
Quod si cui signum hoc satis parum siet,
Cruenta spectet ista linteamina,


page 309, image: s0867

Quibus fuit contectus vinolentia
Stertens, mea hac muliebri dextra truncus est.
Quam summa virtus armavit summi Dei,
Genium dedit mihi comitem meum bonum,
Et qui sua servavit me custodia,
Ne quam tyrannus ille dirus vim mihi
Faceret: pudicitiam servavit integram
Nobis, reduxit, ac nos restituit. Modo
Restat, Deo ut dignas agamus gratias.
CON. Laus sit Deo patri, qui nos benigniter
Ab hoste liber avit per manus tuas.
OZI. Bonum foret, si nunc praesto esset Achior.
Minister, ito, acer se eum. ARC. Expedivero.
OZI. Laudem tuam quis enarrabit? Gratiam
Summi Dei quam fecit in te maximam.
Potens Deus te duxit, ut tu femina
Faceres manu forti, quod non quisquam virum
Fuisset ausus contra Assur potentiam.
Facinus, Deus me amet, dignum palmario:
Vel si quid est, quod sit palma praeclarius.
Nam quando grata mentio clementiae
Fiet Dei, celebrabitur facinus tuum,
Quae non pepercisti saluti corporis,
Et amplius pudicitiae periculum
Non difficulter suscepisti pro tua
Patria, Deique cultu. Nunc venit Achior.
IV. En Achior, res salvae sunt, viden caput
Holophernis? Ecce tam potens noster Deus.


page 310, image: s0868

Fastum superbum per meas necans manus.
Putabat ille se bellum contra Israel
Movisse, non intelligens, summo Deo
Temerarium indixisse bellum. Nunc iacet,
Qui comminatus est tibi diram necem.
Ecquid mali hoc? animo forti sis Achior.
ARC. En destitutus viribus psycholepsia,
Opus est refectione, et forti aromate.
IV. meliuscule est, vires parum recolligit.
ACH. Beata tu vero es Iudith: laudibus
Vehenda est, per quem maximus Deus
Avertit hoc malum ab Israelis domo,
Hostemque illius afflixit dignis modis.
Quicumque deinceps audiet facinus tuum,
Celebrabit is nomen tuum: cum gloriam
Dei canit, fieri proselytus volet.
IV. Viri Bethulienses, quando illuxerit
Dies, caput prae moenibus suspendite:
Et viribus collectis urbis undique,
In castra mox ruentes armati, impetum
Facite. Ducis magnis contentionibus
Tentorium petite. vigiles si senserint,
Statim imperatoris scenam urgebunt citi
Ad proelium excitaturi, frustra tamen.
Ubi viderint corpus truncatum in sanguine,
Animus cadet, mox in fugam ver si ruent:
Ut folium tremulum cadens ex arbore
Zephyris fugatur et turbatur stridulis.


page 311, image: s0869

Potens Deus vestras hos in manus dedit
Fusos, fugatos hostes ferro sternere.
OZI. Victoria hac fruamur cives optimi,
Ut nos monet victrix Iudith. Nam foret
Parum decorum nos viros cunctantius
Rem gerere, quam feminae istae gesserint.
Mox arma sumite quisque pro sua fide.
Non classicum canemus, ne si sentiant
Hostes, ad arma promptiores obviam
Veniant. caput vos ex hasta caesi ducis
Horrorem ut incutiat turbatis hostibus,
Suspendite: et curate quae necesse sunt,
Ea expedite instructis ex armariis.
IV. Vires Deus, cor et virile praebeat
Vobis. meo perfuncta opinor munere
Sum, mando vobis absolvenda cetera.
Eamus, i prae cum funali, Promptule.

SCENA VI.

Ozias. Signifer. Populus. [Note: Interea caput Holophernis suspendit, confluit armata civitas, traduntur signa signifero, oratur Deus antequam fiat eruptio in castra hostium.]

SIgnum in manus trado tuas tibi signifer,
Tuere pro fide tua. Salus erit,
Erecta dum volabunt. SIG. Haec curavero,
Fungar probe meo, mihi fide, munere.
Sedo Deus, nisi tu robur concesseris,
Actum meis de viribus profecto erit.
Intelligent tuam praesentem gratiam,
Si signa viderint erecta, et integra.
Vestram fidem cives adiuro. Singulis


page 312, image: s0870

Commendo vobis, et signa quae gero.
OZI. Cives Deo rem nos geremus auspice.
Nil certius nobis quam Dei gratia,
De qua prius dubii nos Assyrio male
Sani duci volebamus nosmet dedere.
Haec est dies quae declarabit cui siet
Patriae salus curae, Deique gloria.
Sed ne quid audeamus nos temerarie,
In vota nunc vocabimus Deum auspicem,
Pro more patrio nos deuovebimus.
Me dictitantem verba nunc sollennia
Sequi minor alta quisque voce clamitans:
Si gloriam tuam Deus nos quaerimus.
PO. Si gloriam tuam Deus nos quaerimus.
OZI. Funde ac fuga tuos hostes nunc ante nos.
PO. Funde ac fuga tuos hostes nunc ante nos.
OZI. Ut ante Mosen, Iosuam atque ceteros.
PO. Ut ante Mosen, Iosuam atque ceteros.
OZI. Hoc sacramento adstricti eruptionibus
Magnis in hostes me ruentes sequimini.

SCENA VII.

Demius. Desmon. Amorites. Moabites. Vagao. Herold. Mesech. Ozias. Signifer. Architecton. Phrurarcha. Gnoster. Phylax. Gregorus. [Note: Eruentes ex urbe oppidanos vigiles audiunt, castra terrore complent, et maior fit trepidato, cum dux truncatus invenitur, aperto per cubicularium tentorio. Incusatur mulieris Hebraeae perfidia. capiuntur castra. Assyrii fusi fugatique castra deserunt. Oppidani castra diripiunt, ovantes amplis spoliis in urbem redeunt.]

NOn audis arma ex oppido crepantia?
DES. Equidem audio sonitus armorum non procul.


page 313, image: s0871

DEM. Certe oppidani faciunt in nos impetum.
DES. Impressiones in nos, quos contempsimus?
Discamus hinc nullos hostes contemnere,
Quantum libet viles. DEM. Mox Desmon in pedes,
Mox in pedes nos coniciamus. Quid moras
Facis? DES. Quid hoc mali est? Vis hostium
Facit impetum parum cautos. AM. Quid clamitas?
DEM. Ad arma mox, nos oppidani adobruunt.
MO. Trepidatio est, quam, si non fallor, audio.
Strepitus virum est ar matorum, strepitus virum est
Profecto. AM. Tu profecto divinator es
Inauspicatus. DES. hostes in nos ingruunt?
MO. Quid Vagao? Quin excitas celer ducem.
[Note: Vagao insultans in ducis et mulieris tentoria sic vociferatur.]
VAG. O imperator, hostes adsunt: perfida
Mulier fefellit te: mox ad poenas hanc arripe.
Quid hoc rei? ducis corpus truncum iacet.
O facinus audax, o scelus nepharium,
Hebraea nus piam, proditionibus
Hem castra sunt referta, proh exercitus
Est proditus, facinus hoc est nepharium.
MO. Ecquid tu ais? Quod nam facinus tu praedicas?
AM. Ducem ne catum. VAG. An non facinus turpissimum,
Toti Assur illusum esse sic a femina?
A femina, inquam, tam scelerata? Num fidem
Dux debuit sinceram in hoste credere?
HER. Hoc vates ante plusquam verus dixeram.
Caput ducis viden pendet pro moenibus.
[Note: Chiliarche propter rei indignitate lacerant pro more vestes, et ex repentino terrore parant fugam.]
MO. Non amplius superest spes ulla milites,


page 314, image: s0872

Suae saluti quisque ut visum est, consulat.
Turpi fuga, vel de ditione, vel sui
Defensione: cuncta conclamata sunt.
AMO. Caeso duce, est nil quod moremur amplius.
En oppidani incumbunt nostro tergori.
Haud ulla victis est miseris nobis salus,
Quam quod salutis spes sublata prorsus est.
Extrema spes est mera desperatio.
MES. Ecquid moras facis? quid stas fidei malae
Vir, quin fugis? HER. Clementius supplex rogo
Ab ducas, ut captivum: vestris partibus
Fui deditus, quod hic testabor libere,
Colamque vestrum circumcisus maximum
Deum. MES. Veni mecum nunc mancipium meum.
HER. Proselytus vestrae volo esse ecclesiae.
MES. Victoris est, leges suis victis dare:
Vitae necisque ius mihi in te perfide est.
[Note: Interea hostibus fusis fugatisque, consul ad cives orationem habet.]
OZI. Res ipsa nunc declarat quod Deus potens
Cum vult, suum nomen potest defendere.
Si promptius nobis opem tulisset, haud
Nos credidissemus fieri divinitus.
Extrema sed necessitas nos edocet,
Soli Deo quod debeatur gloria.
Sed quando nobis hanc victoriam dedit,
Dedit simul praedam nobis hanc divitem,
Qua nos fruamur in commune singuli.
SIG. Hanc partiemur aequis portionibus,
Ut aequitas civilis istud postulat.


page 315, image: s0873

OZI. En Architecton, cura quo canalibus
Redeat in urbem fons thesaurus nobilis.
ARC, Curabo. Tota civitas intelligit
Nunc, quanta sit fontalis haec penuria.
OZI. Sed signifer, quod hanc ad praedam pertinet,
Per me ratum sit quod senatus censet: hoc
Unum peto, ne sit immunis femina
Victrix Iudith. SIG. Illi cedat portio
Non paenitenda, sed spolia clarissima,
Quae pertinebant ad corpus caesi ducis.
Illam decent virtutis haec insignia.
Phrurarcha cura, ut praeda vehatur in oppidum.
PHR. Curabo. Gnoster, et Phylax, et ceteri
Servate cura diligenti haec omnia.
GNO. Curabimus. quanti haec est arca ponderis?
PHY. Redundat auro opinor, aut pecunia.
[Note: Inter haec consul cum Signifero exeuntes Holophernis tentorium, spolia Iudith pertinentia portant. ]
GRE. Quid saccus ille? vestes arbitror ducis
Habet. GN. Gravis pera est, sunt magni ponderis.
SIG. Thesaurus iste barbaricus heu quantus est?
Inaestimabilis. OZI. Praedae isti Signifer
Vix mensis unus sufficiet, dum singula
Nos dividamus. Signa date, tubicen.
Redibimus laeti et ovantes nunc domum.

SCENA VIII.

Iudith. Ozias. [Note: Profligatis hostibus urbem ingrediuntur ovantes. excipiuntur taratantara. obviam illis procedit Iudith. Hanc spoliis opimis donat consul, collaudat populum: cives ut arma deponant, dimittit.]

Congratulor vobis hac de victoria,
Quae contigit nobis nutu magni Dei.
OZI. Per te Deus nos respexit benignius.


page 316, image: s0874

Tu maior es pars istius tam splendidae
Sortis, tibi debentur digna praemia.
Collaudo vos, vestramque virtutem optimi
Cives. Deo solo sit mera gloria.
Ex hac sumus victoria nos divites,
Quam rector orbis hodie nobis dedit.
Spolia viritim dividemus omnia,
In singulos aequales partes. portio
Decumana pro meritis debetur feminae,
Opima nempe, quae ducem forti manu
Neci dedit. Tropaea fortitudinis
Statuantur illi. Et ista dum sit otium,
In publicum portentur cuncta armarium.
Abite quisque victor in domum suam.

SCENA IX.

Anhydria. Hydrophila. Promptulus. Misael. [Note: Interea dum quisque domi arma deponit, Anhydria et Hydrophila aquatum venientes, superiorem disputationem reintegrant. Puer Iudith et filiolus consulis de communi gratulantes salute, Iudith fortitudinem laudibus celebrant.]

MEa tu, quid ais? salve dilectissima.
HYD. Et salva sis. Qui nam tuae se res habent?
ANH. Nil conqueror, modo salva sit res publica.
MOdo suppetat liquor multo utilissimus.
HYD. Aqae quidem satis superque suppetit.
ANH. Non hoc virum debetur fortitudini,
Qui molliores sunt, quam quaevis femina.
Herois ast Iudith victrix fortis est,
Haec sexui nostro peperit hanc gloriam.
HYD. Natura nobis ingenium tam arrogans
Insevit, ut nos stultae, si qua nobilis


page 317, image: s0875

Facinus patravit fortassis prudentius,
Id arrogemus nobis, ceu nostrum sit hoc.
Tum particeps vult esse illius quaelibet
Ignavior (pace hoc tua tibi dixerim)
Ferebamus impatienter cum viri boni
Vellent manu forti nostram defendere,
Scin? patriam. Secunda sors sententiam
Mutavit. At si res cessisset nunc secus,
Quintae querelae? Sed culina me vocat.
Aquae satis nunc exilit canalibus.
ANH. Sit laus Deo, qui nos curat benigniter.
Vale modo, replebo aquis hanc hydriam.
PRO. Sis salvus, hem pater tuus dominam meam
Donabit heus non paenitendo munere,
Spolia ampla, nempe quae necavit, principis
Acinacem et thoracem, et militaria
Insignia, atque nescio quae munera.
MIS. Est digna cui benefaxit tota civitas,
Cui deferant dignos honores singuli.
Sed quid novi fertur precor per oppidum?
PRO. Nihil novi sane, quam quod sit omnibus
Notum. satis felix haec fama spargitur.
MIS. Haec causa nobis esto summi gaudii.
Heus Promptule istud affirmaverim tibi,
Quod si legas maiorum gesta antiquitus,
Non splendidum magis facinus, quam sit tuae
Herae, leges. aequari maximis potest.
Pueri sumus teneres aetate, et parvuli,


page 318, image: s0876

Sed ex tenella aetate nascitur nova
Res publica, et qui praesunt functionibus
In urbe passim per tribus nunc publicis.
Pueri fuere et ipsi. Si tempus feret,
Fungamur ut nos publico quoque munere,
Habebimus paradigma splendidissimum
Rei gerendae: nil refert quod femina
Sit illa. Nam pulchrum quod exstitit semel,
Deforme numquam sit. PRO. Tibi certe assentior.
In hemicyclis audivi ex maioribus
Natu, magis vix esse quid probabile,
Quam talibus si quidquam exemplis discitur.
Cur abimus quo crescant cum prudentia
Anni. MIS. Pater meus viden nunc exiit.
PRO. Video quidem, nos hoc loco spectabimus.

SCENA X.

Liturgus. Ozias. Ioseph. Chabri. [Note: Publicus famulus consuli renuntiat, hierarcham cum quibusdam presbyteris ex Hierosolymis, de victoria Bethuliensibus congratulatum venisse. vocatur a consule. Interea confluit senatus.]

HIerarcha sanctus o consul piissime,
Huc advenit Solymorum ex urbe, cum viris
Senioribus quibusdam. OZI. Haud tempestivius
Poterat venire, quam sub tempus gaudii.
Liturgus hic, viri boni, mihi nuntiat,
Quod pontifex visum nos huc advenerit.
IO. En quam bene hoc factum vir consultissime.
Nunc temporis nil commode fieri magis
Potuit. Videre victricem nostram volet,
Miraculum visu longe dignissimum.


page 319, image: s0877

CHA. Abibo, eam vocabo. me comit abitur
Opinor haud gravatim. Nam non dedecus,
Heroidem tantam cum sancto principe,
Et cum viris senioribus, ut iudico,
De publicis agere Dei negotiis.
OZI. Recte mones, abi, vocato heroidem.
IO. En advenit princeps sacerdos maximus.

SCENA XI.

Ozias. Ioachim. Simeon. Iudas. Sachar. Onias. Emanuel. Iudith. [Note: Excipit summus sacerdos, et eius comites presbyteri amplexibus et osculis amicitia plenis. congratulantur ipsi vicissim de pace. congratulantur Iudith de virtute. pontifex adventus causam exponit, atque ita hoc colloquio clauditur actio.]

NIl gratius nobis potuit contingere.
Quam quod Dei summus sacerdos maximi
In gaudio hoc ad nos venit Bethuliam.
IO. Congaudeo vobis fratres in gaudio
Vestro. OZI. Patres et presbyteri sanctissimi,
Gratissima est nobis haec visitatio
Vestra, et pius sinceri candor pectoris
Tam gratus est nobis, quam quod gratissimum est.
SIM. Pacem Deus suam potens, quam praestitit
Vobis, velit servare in multa tempora
Vobis, et Israeli pro clementia
Sua. IV. Bethuliam Deus benigniter
Respexit, istud augeat benignius:
Quod auxit, id servet per cuncta saecula.
SAC. Gravis dolor fuit profecto singulis
Tribubus in Israel, quum vestra civitas
Premeretur hoste tam crudeli et barbaro.


page 320, image: s0878

Sed sunt vices rerum vobis divinitus
Festiviores concessae. nunc plausibus
Et iubilis Deum celebramus maximum.
Sic convenit veris amicis, ut sient
Affectibus piis pro casu praediti,
Quibus vident amicos esse obnoxios.
ONI. Hierusalem dolebat tota civitas,
Cum cingerentur castris vestra moenia:
Laetatur at, post quam vident vos liberos
Ab hoste tam crudeli, et id per feminam.
Hoc gentibus cunctis est summum de decus.
Mirabilis ratio est Deo iuvaminis.
IOA. Heroidem hanc videre fratres gestio,
Per quam Deus facinus hoc tantum fecerit.
EM. Aderit in ipso temporis hoc articulo.
Consul vocavit hanc, statim atque acceperat
Adesse vos. En ipsa iam nunc advenit.
SI. Est haec in Israel decus tam nobile?
IUD. Numquam fuit quicquam desiderabile
Mihi magis, quam ut hanc viderem feminam,
Quae pectoris plus, et fortis prudentiae
Quam quilibet virum per Israel habet.
SAC. NOn lingua tam diserta, quae digne satis
Encomium hoc heroidis celeraverit.
ONI. Virtutis est honos decorae praemium.
virtutis ast huius non comparatio
Facile invenitur. Ergo praemium suum
Capiat ab ipso summo maximo Deo,


page 321, image: s0879

Non hic (caduca nanque in terris omnia
Sunt) ast in alto cum beatis aethere.
IOA. Tu salva sis matrona laudatissima.
IV. Salve vicissim magni sacerdos Dei,
Et Israelis princeps splendidissime.
IOA. Tua fama fertur in Solymis celeberrima.
Iam tota propter te gaudet gens Israel,
Quae nos malis ex hisce reddis liberos.
Heroicum facinus fecisti fortiter,
Quae publicam propter salutem, corporis
Incolumitatem neglexisti, femina
Quovis viro praestantior: et ob id quoque
Maioribus digna es ipsis honoribus.
Non unus est laudis tuae clarissimae
Modus. Pudicitiam tuam clemens Deus
Respexit, atque armavit istam robore
Macte virili te viduam castissimam,
Et continentem virum a consuetudine,
Postquam Manasses vir tuus celeberrimus
Cum patribus dormivit. Fortitudinis
Istud fuit. Quapropter et manum tuam
Deus potens armavit fortitudine,
Auxitque te tam splendida victoria,
Et gloria numquam moritura saeculis
Ullis tuam exornavit hanc praestantiam.
IV. Encomion maius et amplius mihi
Tribuis sacer quam pro meritis mystes meis.
Soli Deo debetur omnis gloria.


page 322, image: s0880

OZI. Sedes, patres, pro more nunc capessite.
Matrona tu medium teneto pro tuo
Merito. IUD. Senatrix en defungor munere
Nunc publico. Ehem quanta sum pii patres?
OZI. Vos hospites, in his locis prioribus
Sedete. Nunc sacerdos excelsi Dei,
Nos auribus patrntibus verbum tuum
Nunc audiemus, ecquid visitatio
Isthaec velit repentino in hoc gaudio.
IOA. Viri Bethulienses, et tu femina,
Sexus decus muliebris, nos Hierusalem
Nos civitas huc misit, post quam nuntium
Accepimus rei gestae feliciter:
Congratulemur vobis de successibus,
Et gaudium vobis testemur publicum,
Sicut prius sumus testati maximos:
Et publicos dolores hic solamine.
Nunc offerunt per nos suam promptissimam
Vobis amicam cunctis benevolentiam.
Aequi bonique id officii viri optimi
Suscipite. Summum, optimum atque maximum
Laudamus una vobiscum, qui depulit
Forti manu sua tanta haec pericula.
Adhaec viri Bethulienses optimi,
Quoniam decet gratos bonum hoc agnoscere,
Testarierque quod acceptum est, ecce vos
Invito, et hortor vos viri quam maxime,
Solymorum in urbem cum vestris piis sacris


page 323, image: s0881

Gratos Deo pro tanto vos ostendite
Beneficio. Nam gratitudo plus valet
Apud Deum rebus secundis, quam pium
Supplexque votum, cum premit necessitas.
OZI. Pergrata nobis officii haec oblatio est.
Hortatus iste vester me afficit modis
Miris: geremus huic morem promptissimi.
Sacrum Deo gratum feremus maximo,
Votum redemptionis solvemus pium.
Adhaec fuit nobis haec visitatio,
Et vester ad nos adventus gratissimus.
Victoria haec nos omnes fecit divites.
Pinguemque praedam partiemur singulis,
Ut aequitas iubebit: ast heroidem
Spoliis opimis nos merito donabimus,
Ut quae ducem forti manu interfecerit.
IOA. Merito quidem donatis hisce heroidem.
OZI. Donamus hac corona te nunc civica,
Ut quae tuos cives nos liberaveris.
Debentur et tibi epilytra, niceteria.
Virtutis haec monumenta sunt, haec consule
Aequi bonique. istis donat te civitas
Bene grata, sed Deus rependat cetera.
IV. Quam feminam exornabunt isti acinaces,
Et aspides et thorax et manubiae,
At si minus nobis haec usui sient.
Erunt tamen monumenta isthaec gratissima,
Parum licet sim digna munerarier


page 324, image: s0882

Huiusmodi tantis vestris insignibus.
OZI. Nihil satis potest tibi rependier
Pro dignitate, pro meritis amplissimis
Tuis. IOA. Tuis meritis condigna sunt quidem
Maiora. quare aequi bonique haec consule.
IV. Haec dona vestra ego nequaquam respuo:
Imo mihi sunt, ut dixi, gratissima.
Sed haec Deo redemptori suspendere
Solymorum in urbe, in templo sacratissimo,
Volo, in piae monumentum gratitudinis:
Ut omnibus peregrinis qui illuc venerint,
Sit cognitum, quod summa sit potentia
Penes Deum rectorem mundi maximum.
OZI. Haec arma vos pueri portate praevii,
Portate in aedes victricis fortissimae.
Veni sacerdos, deducemus splendide
Iudith hanc domum, sequetur ordine
Senatus et populus magno cum gaudio.
CALLIOPIUS. Valete spectatores, haec peracta sunt.

FINIS.

EPILOGUS.

SPectastis hunc viri ludum clarissimi.
Audite nunc brevibus quae sit utilitas
Huius, docebo quae ludi medulla sit.
Neque enim mali ominis, ut multi garriunt,


page 325, image: s0883

Huiusmodi ludi sunt, sed plenissimi
Fructu bono, et documentis pertinentibus
Vitae ad statum communis, nostro tempore
Potissimum, quo saevit hostis impius,
Sititque nil, quam Christianum sanguinem,
Qui deuoravit orbis partes plurimas.
In hisce dico nunc afflictionibus
Crebris, habemus quod discamus optimi
Viri, quibus modis sit isti barbaro
Nunc obviam veniendum, quando is impetum
In nos facit crebris incursionibus,
Quibusue machinis propelli debeat.
Paradgma in hoc praeclarum habemus dramate.
Cum Turca trux incursiones factitat
In regna nostra, tum pio precamine
Et paenitentia expiemus crimina
Vitae prioris. Hae sunt verae machinae.
Licet quidem nobis pro cara patria
Pugnare, proque Christiano nomine:
Erratur ast in hoc persaepe turpiter,
Praetextus est multis honestus patriae,
Ipsa tamen re possidendi latius
Cupiditas, vel pinguius stipendium.
Haec universim nunc audite singula.
Pro contione presbyter curabit, ut
Ne concitet turbas, si sit tranquillior
Res publica, at ne faxit corda languida,
Et inbecilla. porro si victoria


page 326, image: s0884

Contingat, ut sit gratiarum actio
Erga Deum privatim, nec non publice.
Munus tuum sacerdos est, precatio
Iugis tua pro sacrosancta ecclesia.
Hic praeses urbis rector rei publicae
Typum tuum gerit Ozias consul hic.
Deum suum colit vir hic dexterrime.
Salvum cupit statum suae urbis publicum.
Cordatus est et fortis vir periculis.
Turbas suorum civium modestius
Prudens tulit, parens prudenti feminae:
Et victor aequus. Quid? Consul dexterrimus.
Senator hic habet quod discat optime.
Ne factionibus faveant, gravissimo
Malo: sed ut studeant piae concordiae.
Concordia est in urbe longe maximum
Bonum. Timor favorque, longe pessimi
In rebus arduis suasores. Maximi
Negotium Dei maligne prohibent.
Popularis hinc documenta civis hauriet,
Ne cum pericli in civitate terror est,
Animum suum despondeat vae cordia:
Aut nutet huc illucque, quando ventulus
Parum secundus rebus nostris flaverit.
Hinc disce, quod sit urbi nil praeclarius,
Salubriusue quam dulcis concordia:
Discordiaque nil perniciosius
In omnibus, sed maxime in republica.


page 327, image: s0885

In re domestica pater domestice,
Si non modum nec regulam domus habes,
Hinc disce vel a femina, quod sit tuum
Munus regendae prudenter tuae domus.
Herois haec docebit, ut domesticos
Doceas, regas verbis, exemplo, et moribus.
Prudentiam sanam cum fortitudine,
In femina hac cordata nunc spectavimus.
Sed feminae maius paradeigma in hac habent.
Cum feminarum sic decus haec maximum,
Iudith est cordata, fortis et pia,
Pudica, constans et praesentis consili,
Mirabilis suae est amatrix patriae.
Non hic vides, quod est fere in nostratibus
Mulieribus, quibus tantum loquacitas
Studio est, inepta et arrogans superbia.
Viros suos reddunt pleraeque uxorios.
Sed haec viris plerisque habet plus pectoris,
En territos confirmat forti robore.
Et consulem et patres regit prudentia
Sua, et senatum errantem pulchre corrigit.
Famuli sua hunc famulaeque discunt munera:
His Abra, pulchre illos monebit Promptulus.
Ut rebus in piis, honestis et bonis
Dominis suis pareant fide promptissima.
Sed miles hinc suas doctrinas hauriet,
Ne sit nimis in castris vino deditus,
Libidinive impurae forte indulgeat.


page 328, image: s0886

Nil feminis cum castris sit negotii.
Haec ipsa sunt quae visa sunt dignissima
Monitu. suas ad aedes pergat quisque nunc.
Nil amplius quod hinc spectetis optimi
Cives, viri, nec non honestae feminae.
Aequi bonique ferte, abite, et plaudite.

CHORUS.

Ex ipsius textus Cap. XVI. Sub persona vel Bethuliae, vel totius Iudaeae, canticum Iudith.

HYmnis te Domine et tympanitis [(transcriber); sic: tympanicis] sonis,
Laeti te lyrico concelebrent melo,
Collaudent celebri te modulamine:
Nomen dulcifluis carminibus canant.
Nomen celsiiugi tollite laudibus
Amplis: et quoties ipsa necessitas
Urget, supplicibus numina maxima
Implorate Dei vocibus o pii.
Nam celsus Dominus conterit horrida
Forti bella manu, et dissipat arbiter.
Clemens eripuit de medio Deus
Caedis, quam populus struxerat impie.
Atrox Assyrius trans Aquilonios
Montes terrifico fecit iter gradu,
Instructis properans valde phalangibus,
Duris militibus terruit acriter.
En tantus numerus fluminibus suum
Cursum ut praepediant vel rapientibus.
Armatus sonipes per iuga montium


page 329, image: s0887

Terrorem strepitu concitat horrido.
Hostis valde minax territat omnium
Mentes horrificis et miseris minis,
Se vastando meos igne et acinace
Laetos velle truci perdere terminos.
Iuravit stolide dux temerarius,
Iactando iuvenes perdere strenuos,
Lactantes pueros ecce meos neci
Crudeli dare eos, ponere et insolo.
Hostis virginibus vim violentius
Proh castis faciet, si Deus hoc volet,
Et pulchras [(transcriber); sic: pulchas] rapiet pro spoliis sibi.
Haec iactans temere, funditus interit.
At iustus Dominus feminea manu
Concussit rabiem barbarici ducis,
Non magnis iuvenum viribus horridam.
Hunc per me Dominus sustulit impium.
Non Titan ferus hunc praecipitem dedit,
Non hunc terrigenae magnanimi viri
Confecere, sed hunc femina fortiter
Occidit Merari filia candidi.
Hunc Iudith specie praecipitem dedit,
Enervans animi martia robora.
Sic charam patriam liberat hostibus.
Obsessum propere solvitur oppidum.
Atratam posuit dissimulans stolam,
Nec quicquam viduae consimile adfuit.
Unguentis faciem dulcibus illita,


page 330, image: s0888

Cum mitrae tereti complicuit comas.
Pascens dux oculos fallitur impius,
Dum spectat pedibus vincula feminae
Hebraeae niveis: corripuit furor
Vaesanus miserum, et exitio dedit.
Deceptrix animum forma viro suum
Captivum tenuit, perdidit. Et caput
Horrendum secuit feminae acinaces
Crudelis, facinus quam memorabile.
Horror corripuit barbaricum genus
Persarum. trepidant toxophori cito
Medi, cum facinus tam temerarium
Advertunt: pavor hos occupat horridus.
Nostrates humiles nunc ululatibus
Complent aethereum terrificis polum.
Infirmique siti tum trepidant, fugam
Capessunt pavidi, territi ab hostibus.
Versis ast vicibus, qui geniti meis
Natabus validi, fortiter hostibus
Impungunt stimulo vulnera sauciis,
Qui victore Deo diffugiunt procul.
Cantabo Dominum carmine te novo
Victorem celebrans insuperabilem,
Qui virtute tua tu tibi gloriam
Aeternam facis o laudibus inclite.
Agnoscant Dominum mente pia Deum,
Et servire velint, quaeque creata sunt
Factori Domino, numine qui suo


page 331, image: s0889

Et verbo facili condidit omnia.
Non firmum fuerit, quod tua numina
Vel vitare queat, vel tibi viribus
Audax obstrepitu velle resistere
Tentet, iussibus haud morigerum tuis,
Montes celsiiugos, et fluidas aquas
Concussu facili disiciet Deus.
Ex fundaminibus, de facie Dei,
Petra ut cera fluet a radiis liquens.
Sed sancte timidis tu placidus soles
Et clemens fieri, non sacra te movent.
Non libamina te, non holo caumata
Delectant liquidis dexter odoribus.
Magnus semper erit, qui Dominum timet.
Vae sed gentibus his, qui generi meo
Insultant. Dominus cunctipotens Deus,
Vindex aequus erit, iustus et arbiter.
Istos ignis edax caelitus ingruens
Absumet, putridum vermiculi exedent
Corpus tabifici. Mens male conscia
Aeternas crucians ad lacrimas aget.

FINIS.


page 332, image: s0890

SUSANNA, DRAMA COMICOTRAgicum, auctore ab eodem recognitum et auctum.

PVERI IN LAUDEM patriae.

AUgustae celebri, laudibus inclitae,
Germani imperii quae decus omnium
Est splendore sui nobile maxime,
Charae nunc patriae pandimus haec sacra.
Laudabunt alii vel Rhodon inclitam,
Thebas centi fores, vel Babylonicos
Muros, Palladis aut moenia virginis,
Romam aut pontificis fulminis turgidam:
Ast Augusta magis florida singulis,
Auctrix imperii Christicoli pia,
Summi iussa facit principis haec sui.
Princeps est Dominus, maximus, optimus.
Quae Missae procul hinc expulit impiae
Foetores, alacris numine fervida
Zelotes studii sancti loqui, cupit
Ut rex cunctipotens imperet omnibus.
Musae pierides. plausibus omnia
Vestris nunc resonent, spargite ramulos
Castae laurigeros Daphnidis arbore:
Rorem Castalium spargite largius.


page 333, image: s0891

Pubis nunc tenerae, quae studiis sacra est
Vestris, vota sient auribus, et preces,
Haud ingrata piis. Numina musica
Inspirate, canent carmine ludicro.

PERSONARUM NOMINA.

Chelkias pater
Richel mater
Ioakim maritus
Susanna matrona
Beniamin filius
Susanna filia
Daniel prophetes
Promptula [(reading uncertain: layout problem)] ancillae.
Herophilus [(reading uncertain: layout problem)] Servi Spudaea
Supudoecius
Achab [(reading uncertain: layout problem)] actores Praeco
Sedechias Cleter [(reading uncertain: layout problem)] apparitores
Dadan Quaesitor Abed
Agira [(reading uncertain: layout problem)] Iudices Populus
Galaad Nabuchadonosor rex
Histiob Signaeus [(reading uncertain: layout problem)] Imperatores
Maloco Strategus
Ierobaal Achschedar [(reading uncertain: layout problem)] Satrapae
Hedioth Persa
Arradan Pachus [(reading uncertain: layout problem)] praesides provinciae
Dibon Toparcha
Zaba Adargazaraeus [(reading uncertain: layout problem)] duces
Besasa Ephorus
Dabrani Gedabeceus dispensator
Iavan Aspenax magister Eunuchorum
Nomenclator Symbulus a consiliis.


page 334, image: s0892

PROLOGUS.

TErentius poeta festivissimus,
Qui conqueritur in omnibus Comoediis
De zoilis suis (nec mirum est id quidem,
Qui etiamnum habet suos infensos aemulos)
Facit, ut sui studio gravi respondeam
Calumniae. Sic nos sumus (si diis placet)
Iam sanctuli, quibus isthaec sancta cautio est,
Quo non puer tenellus Christo deditus
Ex limpido latice castarum virginum
Ingurgitet quid philtri. Ringitur,
Se prodit ictus. Heus, dicam modestius,
Dicamque quod tibi placebit optime.
Extorsit hoc nobis tua importunitas,
Ut rem sacram pro fabulis Terentii
Agamus. Haud impuritas tibi placet
Lenonis, haud iuvenis tam luxu perditus,
Ut Aeschinus: neque hoc quidem, puellula
Laborans e doloribus. Sed nec tibi
Placebit hic, quodcumque quisque dixerit,
Quia non decet malis personas fingere
Bonas. Malus manebit usque malus. Senes
Corruptiores sunt, quam vel Terentius
Vel Plautus introduxerit. Libidine
Adeo nefanda uterque diffluit miser.


page 335, image: s0893

Acolastus arridebit blandius? Puto.
Sed is nec Aeschino cedit luxuria,
Nec Pamphilo. Magis Christum probaveris,
Qui victor ex ligno regnabit perpetim?
Pium quidem hoc ama est. Sed interim tuo
Puero officit nefandus Iudas proditor,
Ne discat hinc is praeceptores prodere.
Taceo, quod inficietur turbae moribus,
Quae filium summi Dei ligno crucis
Poena nefanda sustulit. bona tibi
Hoc assero fide, quod nil crudelius
Sophocles dedit. Neque ullum tota antiquitas
Immanius memorat scelus, ne Scythicum
Quidem. Iuvat Ioseph magis audire? Sed
Terentius nullum scortum impudentius
Petulantiusue inducit, quam sit Sephirach.
Age mos tibi geratur. En habes sacram
Comoediam. Sed heus paria nobis face,
Ne dentibus caninis amplius bonum
Terentium pergas nobis proscindere.
Sed heus puer, tu drama paucis dicito.

ARGUMENTUM.

ISti senes, atque Israelis arbitri
Ardent publicam Ioakimi coniugem,
Natam Chelkia, quae Ssanna nomine.
Tentant minis, nil ipsa cedit machinis.
In ius vocant convictam testimoniis
Falsis adulterii, prophetes Daniel


page 336, image: s0894

Absolvit, instinctu divini numinis,
Senesque talionis lege iudicat.
Populus rapit reos, et saxis obruit.
Tu planius populo dicas Germanice.

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Alter senex solus in horto inambulans, de libidinis tortura secum conqueritur. Sedechias presbyter.

HEu, caecus ignis ardet imo pectore:
Miserum me amor vesanus urit. Aestuat
Medulla flagrans, vulnus est in viscere.
En, totus ardeo miser Cupidinis
Telo. nisi haec mulier medebitur mihi,
Spes nulla tantum posse leniri malum,
Finisque flammis nullus insanis erit.
Miror magis quomodo hoc seni fiat mihi.
Non ausus sum caelum intueri, et sidera.
Erumpit oculis ignis, et lapsae genae
Lucem recusant, nil idem dubio pacet,
Artusque varie iactat incertus dolor.
Sed videon collegam? At ipsus est, eo.

SCENA II.

Duo senes sibi mutuo suum in eandem confitentur amorem, consultant, quomodo libidinem expleant. Achab Sedechias.

PApae? Quis est, solum procul quem conspicor
Deambulantem in horto? Is est, qui saepius
Huc commeat. Sed en mihi sit obviam.


page 337, image: s0895

Adibo. SED. Salvus sis. ACH. Idem et tibi precor.
Collega, frater, atque amice candide,
Fretus tuo iampridem amore, qui diu
Adolevit inter nos, tibi nunc conloquar.
Per dextram amice obtestor, et fidem tuam,
Habeas ne clam me, quod tuum diu tenet
Animum anxium: solumque te hic quod conspicor
Iam saepius modo huc, modo illuc lumina
Suspiriis voluentem. Posses dicere:
Achab, tantumne est abre tua otii tibi,
Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
Homo sum, humani a me nihil alienum puto.
Si quo modo tuum dolorem tollere
Queam, paratum senties. SED. Benignus es.
Sed heus amice, animum meum tenet quoque
Non parva sane (crede) commiratio,
Quid monstri alat deambulatio frequens:
Quom non forum rixis strepit, tum maxime
Spatiaris. hoc observo plurimum. AC. Obsecro.
SED. Sane. ACH. Tuum morbum fidenti detege
Animo, vicissim dixero morbum meum.
SE. Curae leves loquuntur, ingentes stupent.
ACH. Committe curas auribus frater meis.
SE. Hoc impetrabis, si fidem silentii
Spoponderis, parique dixeris vice,
Quae cura, quisue morbus occupet tuum
Cor. ACH. Hoc bona faciam fide, atque spondeo.
Haec malus esto testis, atque conscia.


page 338, image: s0896

SE. Videre eodem quo laboro maxime,
Malo teneri. ACH. Vah. SE. Cupidinis face
Accensus, et furtivum amorem in pectore
Meditor, ferorque adeoque fluctuo omnium
Miserrimus. ACH. Ain? SED. Modusque nullus est,
Quo possim amorem tam nefandum fallere,
Sed ut soluto labitur moriens gradu,
Sic vix labente sustineo collo caput,
Nec me quieti reddo: sed somni immemor,
Noctem querelis transigo, et suspiriis.
ACH. Quid narras? Oestro eodem percitus miser
Numquam quiesco, sed furore perpetim
Noctes diesque carpor. Is per ossa abit,
Augetque morbum. SE. Quidnam ais? Deus bone
Quae'nam tuam mentem omnium carissime
Delectat? aut animo tuo tam complacet?
ACH. Pudet pigetque crimen istud prodere.
SE. Quamvis tegatur, proditur vultu furor.
Non est, quod in me rimulam putes: rogo,
Effare: fido pectore arcana occulam.
ACH. Alium silere quod voles, primus sile.
SE. Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
Tu te exhibes tam difficilem? pari vice
Dic quaeso. nam silentium promiserim.
ACH. Moratur, ut scis, hisce in aedibus vir hic,
Qui est omnibus nostratibus carissimus.
SED. dicisne Ioakim, quo confluit forum?
Quique ordinis nostri modo potissimus


page 339, image: s0897

Opibus, genus, nomen, famamque maximam
Habens? ACH. Sed est felicior nunc omnibus,
Qui coniugem domi suae pulcherrimam
Habet. Nec est prior Venus, nec Cynthia
Formosior formosa. SE. Credo, tibique mi
Achab ego consentio: numquam meis
Oculis imago talis observata. Ego
In ea ardeo: meumque cor mihi salit,
Quoties recordor, et recolligo meo
Animo, novus candescit ignis aestuans.
ACH. Quid ergo agendum existimas? SE. Quid? omnium
Primum ut libidini satis fiat, fiat, neque
Quicquam nobis sit omnium rerum prius.
ACH. Sed quomodo? SE. Inveniam viam nobis bonam.
ACH. Quam quaeso? SE. Tempus est, et apta occasio
Oblata, qua fieri id potest facillime.
ACH. Age cedo. SE. Vidi saepius cum Phoebus est
Utraque terra idem, sereno in ambulat
Caelo, atque carpit umbram opaco in gramine:
Positaque veste, artus tenellos perluit
Unda sonora, quam latex pellucidus
Effundit. id cum videram, coepit meum
Ardere pectus, flagrat usque perdite.
ACH. Adverti id ipsum, eademque causa est et mihi
Deambulandi. oculos solebam pascere,
Cum omnes abirent, ac domum reverterent.
Foro soluto, me huc receperam, angulo
Aliquo latens tuebar: ac quo saepius


page 340, image: s0898

Vidi, hoc placet magis, magis furor rapit.
Numquam tamen fuit adire audacia:
Occasionem etiamnum ego aucupor miser.
SE. En iam datur percommode. ACH. Nobis datur
Occasio? SE. Atque animum tuum firmaveris.
Abdamus, hicque clanculum post arborem
Lateamus ex insidiis. hinc cum iusserit
Pro more abire puellulas, erumpere
Conemur, atque hanc obruamus territam,
Nil tale suspicantem: et anxiam nimis
Adoriamur. omnibus modis eam
Tentabimus, preces minis miscebimus.
ACH. Suades bene. Venus secundet omnia.
SE. Incedit, en stipata nympharum agmine.

SCENA III.

Susanna cum ancillis lavatum hortum ingreditur. ablegatis ancillis, senes matronam adobruunt. Susanna matrona. Promptula et Spudaea ancillae. Achab et Sedechias, senes.

MIrabilis Dei bonitas, puellulae,
In omnibus rebus lucet. PR. Vel saxeum
Pectus sibi verum Deum persuaserit,
Sanctum Deum populi Israel, qui condidit
Polum, mare, atque terrae molem maximam.
Non Bel queant, non ullum idolum gentium.
SV. Bene admodum Psaltes David rex Israel
Psalmis sacris cecinit Dei praestantiam.


page 341, image: s0899

PRO. Quaeso hera, nobis hanc oden edissere.
SV. Caeli Dei recensent amplam gloriam,
Stabileque firmamentum hoc comprobaverit,
Certissime manuum suarum hoc esse opus.
PRO. Vel caecus hoc videret, admirabitur
Hoc contuens opus Dei mirabile:
Id sol vagus, docent id clara sidera,
Satis superque id officiis suis probant.
Phoebe facit nunc caelo curva cornua,
Nunc orbe pleno lucet totis noctibus.
Fugiunt nives zephyro fugante frigora,
Ver aestas proterit, campisque gramina
Virent, opesque large autumnus pomifer
Effundit. inde bruma iners revertitur.
Rerum vices iter antibus meatibus
Laudem Dei celebrant usque sedulo.
SPV. Hortus viret herbis, florumque lumina
Stellant. PRO. Comis micant virentes arbores,
Tellus ferax munusculis luxuriat.
SUS. Ne erretis: haud Deus est ex rebus conditis
Amandus: atqui res creatae maxime
Propter Deum in pretio mortalibus sient.
PRO. Recte mones hera, et pie sic censeo,
Ne plaustra equos trahant. quod tum fieri solet,
Si causa amoris sit ex rerum commodo.
Sicut Dei bonitas se effundit largiter
In res creatas, plenaque Deo omnia:
Pari modo propter Deum sunt maxime


page 342, image: s0900

Amanda cuncta, qui malum nil condidit.
SV. En iam dies medius trahit rerum breves
Umbras. Utrinque sol pari spatio meat,
Altissimusque in orbe nunc radiis calet.
Discussit en nebulas, et aestus aestuat.
Placidusque stridor, quem liquor praebet. facit
Ut me iuvet corpusculum hoc aspergine
Perfundere, atque abluere sudorem meum.
Abite, festinate, et ocius mihi
Oleum fragrans, et smegma ferte. et insuper
Studiose quaeso pessulum ostio obdite,
Ne me obruat, posito meo velamine
Testis calumniator, aut hic qui struat
Meo pudori vel dolum, aut technas malas.
PRO. Faciemus, ut iubes me a hera, ut condecet
Servas fidelis [(transcriber); sic: fideleis] . SPV. Hoc potissimum mihi est,
Dominae meae semper studere, et obsequi.
Eamus. PRO. Heus mea tu, moras tumet facis.
SPV. Tu pessulum obde, ut iussae sumus. P. Maxime.
ACH. Non amplius meum queo morbum pati.
SE. Nondum puellae abiere prorsus, heus mane.
ACH. En crura nudat vinculis. SE. Eburnea
Sunt. A. Quae latent, meliora sunt. S. Putas? A. Puto.
SE. Quid nunc moramur? approperemus ocius.
Quid, odium cessas gradu testudinis?
Quin te moves? AC. Moveo. SE. Tamen nil promoves.
ACH. Studio gradum celero senili maxime.


page 343, image: s0901

SCENA IIII.

Senes matronam de adulterio nequiquam sollicitant. Susanna. Achab. Sedechias.

PErii, procul dubio meus pudor male
Periclitatur. Heu mihi miserae, Deus.
SE. Hem fortiter, tenta, perage decretum tuum,
Intrepida constent verba. qui timide rogat,
Docet negare. Magna pars sceleris tui
Olim peracta est, serus est nobis pudor.
Incepimus, ne cesses. ACH. Sic. coepta [(transcriber); sic: cepta] exsequar.
Non est quod expavescas o decus meum.
SE. O corculum meum, tuum suspirium,
Lacrimas tuas omitte: nullus hostis hic,
Nullum periculum timendum erit tibi,
Non arbiter paradeisus hic dolis vacat.
Secreta cum sit culpa, quis testis siet?
ACH. Causa est amor, quod adsumus. Morem gero
Amor sacer, si tu modo Christi cupis
Fieri parens. Sunt certa, crede, oracula.
SE. Morem geras nobis precamur omnium
Pulcherrima, et sanctissimae libidini
Medere. Opus facies pium. SV. Tantumne ego
Facinus? Deus meliora det. Meus pudor,
Meaque fides manebit usque dum Deus
Volet, meoque coniugi castissimo
Servado. proin valete, abite perfidi.
Procul impudicos corpore a casto amove


page 344, image: s0902

Tactus. Quid hoc est? Etiam in amplexus ruis?
ACH. Donum feres non paenitendum. SE. Quid cupis?
SV. Facesse cum donis tuis, nil efficis.
ACH. Placido'ne amori, etiam pugnas, pulcherrima?
SE. Vim senties, ni sponte morem gesseris.
SV. Eadem dies lucem et pudorem extinxerit.
ACH. Finem dolori faciet, aut vitae dies.
Miserere amantis. SV. Magne regnator Deus,
Tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
ACH. Dicam te adulterio deprensam. SE. Consule
Vitae, et saluti, dum licet percommode.
ACH. Nobis fides habetur undique maxima.
SV. Afflicta sum. Miseram malum undiquaque me
Concludit, et nusquam salus comparet. heu
Quo nunc, Deus, me vertam: Nanque solus es
Qui ferre opem miseris potes. Feras mihi.
Saxum hinc, sacrumque me premens hinc imminet.
Nam si coacta nefas, scelusque admisero,
Fefelleroque coniugi meo fidem,
Iram Dei magni in me prouocavero,
Simulque notam non delebilem meis
Natalibus malum hoc patrans inussero,
Cum me rapit populus, sibi ut paradigma sim.
Quod si paravero vobis resistere,
Idem periculum tenet miseram. Quia
Quum praesides iniqui, et omni criminum
Genere implicati, subditos suppresserint,
Non aequitas ibi valet, non castitas


page 345, image: s0903

Est tuta: sed leges silent, ius languidum est.
Satius vero est, libidini vestrae malae
Resistere, et subire nunc periculum
Vitae: necemque fortiter feram, modo
Sciat Deus, qui corda cuncta et viscera
Rimatur, esse me extra noxiam. SE. Licet
Multis queratur esse vim, vis attamen
Grata est puellis: et venus violentior,
Iucundior. SV. Tete invoco vindex Pater.
ACH. Tentaveris non auspicato, ni Venus
Secunda sit. Nam aut perfice, aut non incipe.
Indexque tollitur, statim atque criminis
Est facta particeps. Auis non commode
Alis fugit visco illitis. SV. Testis Deus
Et arbiter, vindex, et ultor eripe.
Miseram tuere, et innocentiam meam
Defende. Nil famae periculum moror,
Modo sim mihi bene atque recte conscia,
Modo tu scias secreta pectoris mei.
Dextram Deus nunc porrigas. SE. Nil efficis
Clamore. Curre ad hostium, atque concita
Tumultum. Ego observabo eam, et custodiam,
Ut hoc scelus videat hic omnis Israel.
ACH. Heus vos voco populares, heus accurrite,
Celerate: nunc deprensa vah adultera,
Quam nemo suspicatus est unquam minus.
Quae castitatis omnibus paradigma erat,
Exemplum erit nunc omnibus libidinis.


page 346, image: s0904

Isthic adulter cum sua est adultera
Deprensus. Observavimus furti locum.
Furtum tori deprendimus. Concurrite,
Videbitis complexibus iam turpibus
Eos frui, legesque inire Cypridis.
Heus vos volo testes. SE. Scelestus aufugit
Me aetate levior per posticum celer.

SCENA V.

Senes cum non successisset, concursum faciunt. Heram ancillae consolantur. Herophilus servus. Sedechias senex. Spudoecius servus. Achab senex. Promptula. Susanna. Spudaea.

QUis clamor his foribus seratis pessulo?
Quid'nam excitas turbas iam voce tertia?
SE. Iuvenis fugam dedit. HER. Reclusan' ianua?
SE. Erupit. HE. Heus quid clamitas, senex? SE. Tuam
Deprendimus domina, secus quam condecet
Castam viri boni, atque magni nominis
Hic coniugem. HER. Quid nam? SE. Rogasne? Perfida
Indulsit hic complexibus. HER. Nugas agis
Calumniator. SE. O, Deus faxit. HE. Deus
Vindex erit calumniae. Meam scio
Heram suum semper parasse commodum
Ex commodis viri sui. Potissimus
Ducit sibi nomen bonum: tum coniugi
Soli placere sedulo, atque moribus
Se accommodare ipsius. Haec confingitis.


page 347, image: s0905

ACH. Ni conscientiae. SPV. Quid conscientiae?
Vobis doli mali estis conscii. Scelus.
Quod si esset hoc verum facinus quam maxime,
Quod artibus malis innoxiae struens
In odium vocas: tamen summi Dei
Lex te iubet, celare crimen proximi.
Ecquis fidem vobis malis auctoribus
habebit? Hoc scio, atque certus sum mihi,
Instructa sic lege est ab incunabulis,
Timens Deum, pudica, castis moribus,
Ut vestra nil queat perversitas mala.
PRO. Lacrimas mea hera mitte, fortiter tuum,
Ut assoles, casum feras. SV. O Promptula
Mea tu periclitatur innocentia.
PRO. Malis'ne tu periclitari noxia?
Probitas stabit tum, quando iniquitas perit.
Nescisne ahaeneo muro esse fortius,
Nulla bonos culpa mali pallescere?
SPV. Veni mea hera, animumque in aedibus tuis
Recolligas, morata nil calumnias.
Deus hoc inultum non sinet, iudex erit.
ACH. Eamus hinc. Videbit an deliquerit.

CHORUS PRIMUS.

Psal. XXX. sub persona Susannae.

SPem tua firmam posui paterna
In manu, mundi dominator. Hinc fit,
Quod pudoris non faciem rubore Conscia muto.


page 348, image: s0906

Aequitas me nunc tua liberato
His malis pressam, miseraeque pronas
Praebeas aures, celera iuvamen, Eripe dextra.
Tuque protector meus, atque tutum
Sis fugae asylum trepidae timore,
Tu feras promptam miserae salutem, Confugium tu.
Tu meum robur, reducem beatam
Fac tuum propter precor alme nomen:
Gratia larga foveas misellam, Rector olympi.
Libera me nunc dominator alte
Omnibus technis, laqueis, dolisque,
Quos malignantes posuere mihi. Protege dextra.
In tuas palmas animam dolore
Territam mando Domine et redemptor,
Tu Deus veri, reicisque longe Pectore vana.

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Senes consultant de intendenda Susannae lite. Achab, Sedechias, presbyteri.

LUcescit, et Phoebus suboritur: dies
Gelidam fugat noctem: meum collegam Achab
Adibo, consilium meum nunc conferam
Cum eo. Viam, modumque inibimus bonum,


page 349, image: s0907

Ut ipsa sentiat, quid egerit mali,
Quod noluit nobis parere, et obsequi.
Sed cesso nunc illius ostium viri
Pultare? En ipse egreditur foras, meus
Socius, adibo ut recte congruant,
Sibique pulchre ubique res consentiat:
Erit id necesse in ipso causae cardine.
Amice salve. ACH. Salvus esto. Dic mihi
Quam formulam suades, putas've intendere?
Aut quam dicam scribemus obsecro? SE. Omnium
Primum tuis in aedibus negotium
Spectabimus. ACH. Locus est nobis percommodus.
SE. Somnium hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,
Rationem ut invenirem. AC. Age eccos. SE. Quos. AC. Patrem
Virumque feminae. Megera haec, aut Erinys est.
ACH. Eamus hinc, ne quisquam id ex dolo malo
Dicat geris. SE. Recte mones. Ito impigre.

SCENA II.

Pater et maritus Susannae conferunt sermones, et maritus mala ominatur. Ioakim. Chelkias.

BOnum diem tibi socer carissime
Precor, patris loco colende. CHE. Amplissime
Iudex, et aequus Israelis arbiter,
Quid tu vales cara tua cum coniuge?
IO. Valemus. Atqui nescio quid tristis est
Praeter suum more. Ingemiscit iugiter:
Nec ausus illa, quid nam id esset, alloqui.


page 350, image: s0908

Eiusque causa tota domus maeret pie.
Ad haec profecto mi socer pie nescio,
Quid mens mali praesagiat. CH. Meliora det
Deus, tuumque quicquid est praesagii,
Avertat, et vobis secundet omnia.
IO. Hoc faxit ipse rector, fata qui regit.
Sed ecce coetus iudicum nunc convolat.
CH. Achab et alter conferunt en seria
Colloquia. IO. Certe id ipsum et indicant manus
Capitisque nutus, admodumque argutuli
Gestus. CH. Ferunt nimirum et arduas, puto,
Gravesque causas. IO. O beatum, qui suam
Vitam seorsim ab omnibus forensibus
Negotiis agit, sibique victitat,
Deoque CH. Sic. nam id ipse censeo. IO. Pater
Paulisper hinc dum tota adest confessio,
Deambulando secedamus longius.

SCENA III.

Confluit iudicum consessus. duo deiudicis officio disputant. Hedioth, Histiob, presbyteri.

QUid'nam Histiob animus versat? Quid ponderas?
HI. Quid? quaeris? an pectus tuum curis vacat?
Qui iudicis munus geris tute ipse, quem
Non addecet solidam quiete absumere
Noctem: sed alta nocte somnum frangere,
Fraudare tete, ut publicum queas bene
Prospicere commodum. Tibi non natus es.
HE. Cui'nam HI. Rogasne? singulis mortalibus.


page 351, image: s0909

HE. Ain? Ego ignoravi, crede, id hactenus.
HI. An ambigis? HE. Non ambigo quidem. sed hoc
Haud ullus edocuit mortalium, neque
Memini quod unquam legerim. HI. Deus docet.
HE. Ubinam? HE. Rogas? HE. Rogo. HI. Legisse convenit
Legem. HE Rogo te atque obsecro, hoc edissere.
Legis peritus omnibus celebrior,
Peritior, prudentior, cordatior,
Facile es. Tuas enim id quidem sententias
Diiudicans adverti. Age explica mihi
Officia iudicis. HI. Dicam quid sentiam
De me: scio, supellex curta est admodum
Mihi domi, et pede me meo dimetior,
Infantior sum longe aliis: sed maxime
Libenter his concesserim locum, et meas
Aures eorum vocibus hic arrigam,
Si quis queat dignis modis de iudicis
Munere secundum scripta patrum dogmata
Disserere, tum secundum legem maxime,
Quam censeo esse oraculum. Quin iudico
Nefas morari, et vivere in republica,
Et non tenere, quid'nam iura dictitent.
Sed ecce iudicum conventus advolat.

SCENA IIII.

Alii duo eadem de re sermones conferunt. Agira, Maloco, Dadan, presbyteri.

AN coparatum est sic divinitus? M. Dadam
Audin, D. Quid audiam? M. Loquentem Agiram tibi.


page 352, image: s0910

Hominis scio officium, et boni semper viri
Munus, suis operam dare, atque tum obsequi
Clientibus, bonisque amicis omnibus,
Cum de suis rebus periclitantur, aut
Cum fama controvertitur. MAL. Sic res habet,
Nemo id negabit, ut puto. AGI. Sed nescio
Id quomodo fiat, negotiis fori
Abhorreo. Nam dum volo huic adesse, vah
En alterum in me prouocavero, boni
Aequique iuxta mantem, amicum etiam optimum
Et intimum. Lupus tenendus auribus.
MAL. Ut ille iudicum statum novit probe?
AGI. Et interim dum maxime omnibus paro
Gratari, et obsequi, perit benignitas.
MAL. Lepidum caput, quam scite verba isthic facit
Ad curiam? DA. Nihil minus. MA. Quid'nam male?
DA. Dicam hoc: is haud spectabit id qui dirimit
Lites, amicos'ne, an minus paret sibi.
AG. Quis isthic est? DA. Epices emendatio est
Iuris. AG. Meus Dadan, reor, vir optimus.
DA. Sed aequitate, Lesbia norma solet
Uti, Sed ille fert suas sententias
Ad gratiam. Studium valet. Conducitur
Mercede. MAL. Quantum publice interest Dadan,
Bonos habere iudices? AG. Nil audio
Quae verba fecerint, id nil moror, mea
Nihil interest. Auctoritate plurimum
Aurum valet. Nam illius aestimatio


page 353, image: s0911

Animum diu devinxit. Achab iustus est.
Nil ceteros moror: nam iniqui sunt. Eo.
Sed en forum totum strepit sermonibus.

SCENA V.

Parasceve iudicii. Adparitores laudant Ioakim. Abed, Cleter, apparitores. Dadan quaesitor.

CEleremus, instat hora. en omnes iudices
Adsunt. Ioakim et ipse cum socero suo,
Uterque summus. CL. Aeacus, Rhadamanthus, aut
Nostratium quisquam, mea sententia,
Integritate, candida prudentia,
Aliisque dotibus, eis nec est prior,
Nec conferendus. AB. Hic sapit, si quis sapit.
CL. Salomonem eius sapiunt bona ac prudentia
Consilia, pectus in gravi causa David
Refert. Agendis rebus inest constantia,
Animus sibi similis. tum et aemulus pius,
Ezechias in hoc, in illo is Iosua est.
AB. Si pergas illius pari studio bonas
Dotes vocare ad calculum, non sufficit
Totus dies. CLE. Eamus ergo, tempus est.
Apparitoris publici officium est boni,
Adesse, et apparere semper praesidi.
Sumus exsecuti o iudex dexterrime,
Quae dignitas praeceperat nobis tua.
D. Q. Fecistis, ut vos addecet. cum iudices
Aderunt, suum tum quisque munus sedulo


page 354, image: s0912

Peragat. AB. Erit curae id nobis. CL. Curabimus.

CHORUS SECUNDUS.

Ex VIII. Proverbiorum cap. sub persona Sapientiae.

NUnquid summa ferit sidera maximus
Clamor, quem resonat stans sapientia
Caelestis. semitis, per iuga montium,
Et portis patulis intonat oppidi.
Alta vos voco, vos voce mea viri,
Teque Adae soboles, quae male desipis,
Hoc prudens animo consilium meum,
Praeceptum hoc fatuus pectore claudito.
Auscultate, loquar conspicuum meis
Verum nunc labiis, ut doceam bona.
Guttur verilo quos pangere percupit
Sermones. Labium schismata abhorruit.
Plectris iusta piis dogmata proloquar,
Non fraus ulla meo, nec dolus ore erit.
Qui sanum sapiunt, his mea candida
Ac sincera sophis, simplicibus sopha.
Argentum superat Nuthesiae meae
Pondus. Corripite hanc, atque scientiam,
Aurum quae pretio praevalet optimum,
Quae gemmis melior, nilque iucundius.
Clarus cui titulus, quae sapientia
Compellor Domini, possideo bonum
Summum. Nam teneo nempe scientiae
Thesauros, opibus splendeo maximis.


page 355, image: s0913

Haud parum sapit is, qui timet optimum
Rectorem, Dominum stelliferi Deum
Caeli. Nanque Deum qui timet, oderit
Technas letiferi tartareas mali.
Nam fastum tumidum, quicquid et arrogat
Elatis animis, atque viam mali,
Et perversa dolis ora veneficis,
Detestor, fugio pessume et exsecror.
Et quaecumque gero consiliis meis,
Euentus docet haec confieri bene,
Aequum iustitiae tempero callide.
Nos inquam penes est summa potentia.
Nostris auspiciis imperium tenent
Reges, et proceres constituunt sacras
Leges, quas temerans, ius violaverit:
Iudex aequa meo numine iudicat.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Praeco mandat silentium, iudex auspicatur iudicium. Ioakim Quaesitor. Praeco. Nomenclator.

PRaeco, fori ritu manda silentium.
PR. Primo silentium vobis mandaverim:
Rursus secundo, et tertio, ne iudicum
Quis verba tentet murmure interrumpere,
Cui nulla fandi copia est a iudice.
Siclis duobus sentiet mulctarier,
Qui contumax nunc hicce contra fecerit.


page 356, image: s0914

QU. Nomenclator heus, recense nomina,
Quibus dies sit constituta, partium.
NO. Haiab reus vestra ampliatus maxime
Clementia, vadimonium, periculum
Causae timens deseruit. Atqui ceterum
In ius vocavi neminem. Pax undique.
IO. Laus optimo atque maximo Deo siet,
Cui pacis et concordiae studium placet.
Secede. Consultabimus nunc publica.
O Ioakim decus celebre, quam bene
Favet Deus suis ubique gentium.

SCENA II.

Accusatur in senatu a senibus Susanna. Dadan quaesitor. Ioakim. Achab. Chelkias.

INter duo contentionis optimi
Viri Israel genera referuntur: alterum
Est aemulationis aemulatio,
Studiisque honestioribus contendere,
Quae caelitus demissa olim est mortalibus:
Quae cum viget, florebit et res publica,
Quam quisque prudens recte comprobaverit.
Sed alteram genuit profunda nox, malum
Deterrimum, mortalium quod pectora
Diversa corripit, furorem concitat,
Facitque quod forum contentionibus
Strepit subinde, et iurgiis gravissimis.
Quoniam vero patres nil iam forensium


page 337, image: s0915

Causarum adest, Deo optimo sit gratia,
Quod pestis illa paululum cessaverit.
Proin cum sit opportunitas percommoda
Oblata nunc, ne tempus extraxerimus
Incassum. et nunc percommode nobis vacat
Dispicere, qui legem ruinas patrio
Et pristino nitori, et amplitudini
Queamus auspiciis divinis reddere.
DA. Suades probe, vir omnium sanctissime,
Proin quisque vestrum pro se dicat ordine.
Ubinam domus vicium gravissimum facit?
Achab tuam sententiam dicas prior.
AC. Quia iussus hac in re meam sententiam
Aperire, quamvis non lubenti animo, et gravi,
Animus iuvandi, et arcta conscientia
Instanter urgent, dicere hic piaculum.
Nunc publici status caput quam maxime
Laborat, et nutat, minatur acriter
Gravem ruinam. Nam caput si langueat,
Quid quaeso erit sperandum de membris ceteris?
IO. Apertius dicas. ACH. Patres Israel ah
Invitus hoc dico: tamen lex dictitat,
Id esse iudicis boni, nec ordinis
Rationem habere, dignitatisue, aut loci:
Sed iudicare aequum, scelusque avertere.
Proin pace Ioakim tua indicium deis
Faciam. Patres vobis opinor omnibus
Susanna pulchra cognita est, quae Ioakim


page 358, image: s0916

Amabilis coniux Chelkiae filia est.
Commisit haec scelus nefandum, adultera
Deprensa cum suo est adultero. IO. Hoc ain?
AC. Quae poena sit illi irroganda, lex docet.
IO. Eadem docet lex, falsa testimonia
Cavenda. AC. Mentior nihil. curate eam
Accersier, tum vos bene edocebimus
Quaecumque facta sunt. IOA. Procul domo mea
Sit haec calumnia. Senex mentem tuam
Et conscientiam tuam paulo altius
Examines velim, ne affectibus magis
Rem nunc agas, quam sancta veritas tibi
Studio siet. Nam conscius mihi bene,
Affirmo nil domi meae (quod iactitas)
Factum esse, quod luat caput. Precor
Desiste coeptis: obsecro, calumniam
Omitte. Si fossam fodis dolo mihi,
Ne tute in ipsam primus irruas, cave.
O mi pater, vides nobis technas strui,
Nunc ilicet, procul domum me conferam:
Nam fas non est, reos fori sedilia
Capessere. Atra vestis heu magis decet.
Abdico munus iudicis. sortem meam
Capessat is, qui digne possit fungier.
CH. O iuste iudex, pectorumque cognitor,
Vindex et ultor omnium dexterrime,
Cognosce nostras innocentias, Deus
Causam tuae fidei mandamus. Ultio,


page 359, image: s0917

Vindicta, mulcta, poenae et irrogatio
Penes tuam clementiam solam sient.
Fili, gener, dolere nunc nobis licet,
Nihil amplius? IO. Imo amplius licet pater,
Sperare spem. CH. Quam? IOA. Num rogas? Bonam
Pater. Deus, cui causam et hoc negotium
Iam credidisti, vivit. is non deseret
Vocantium fidem, cuius iuvamine
Meditabimur causam. Ipse cognitor siet.

SCENA III.

Conferuntur sententiae. Dadan. quaesitor. Agira. Histiob. Maloco. Hedioth. Dibon. Zabra. Dabrani. Iavan. Achab. Sedechias.

ONus grave et molestum vah nunc imminet
Humeris meis. Quiduis Deus magis velim,
Quam quaestionis istius iudex modo
Esse, atque luctu sordidus, doloribus
Meo cum amico atratus esse, quam ut toga
Conspicuus hic quaesitor occupem miser
Invitus haec modo tribunalia. o fidem
Hominum. Timor me habet, ne constuprata sit
(Quae casta et incorrupta legibus debet
Manere) mens ac iudicum sententia.
Sed si necessitas id urget, quid paro
Recalcitrare? Quin magis Deum precor,
Ut non agamus hoc quod non aequum siet,
Temerariumue. Iudicis munus boni


page 360, image: s0918

Hoc semper esse iudico, ut si causa sit
Magna ac gravis, qua fama agatur, aut caput,
Considerare recte circumstantias,
Natalium splendorem, et quae fortuna sit:
Et maxime omnium, quibus vitae modis
Aevum ante vixerit. Patres haec singula,
Dum ponderamus, atque inquirimus bene,
Non admodum scio, num sit praestantior
Et generis, et pietatis, atque ceteris
Nominibus. Atque sic puto esse partium
Nostrarum, in hac re longe circumspectius
Prudentiusque agere, atque si sint crimina
Confessa, et ante peracta vita perdita.
Sane, mea sententia, prudentius
Agemus, et magis pie, si quisque nunc
Nostrum, procul calumnia, famam malam
Avertat, atque dedecus familiae
Tantisper arceatur, dum res cognita
Fiat. Tuam dicas sententiam prior,
Sapiens Agira. AGI. Si me interrogas meam
Sententiam, dicam, sua ut cuiusque sit
et salva, et integra. Omnium clarissime
Quaesitor, hac in re tuae sententiae
Subscribo, nec probo manus crudelius
Inferre, sed vocarier per publicum
Servum modestius, Tum non puto satis
Consulto agi, si partibus permittitur
His assidere iudicum subselliis.


page 361, image: s0919

Praeterea cum secesserint, tum iudicum
Numerum repleri. QU. Histiob, tuum fer calculum.
HI. Videntur aequa, quae nunc iste protulit.
QU. Et tu Maloco. MAL. Agiras dixit candide,
Et aequitas hoc postulat. QU. Dic Hedioth.
HE. Probatur hoc, quod hi dixere: convenit,
Peritioribus lubens sus scripserim [(transcriber); sic: suscripserim] .
QU. Suffragium Dibon feras. DI. Suffragium
Idem fero. QU. Zaba, tu detegas quoque
Mentem tuam. ZA. Dixere recte singuli.
QU. Dabrani dic. DA. Loquuntur optime. et puto
Quod censuerunt, longe consultissimumst
Isthuc iubebit aequitas. Sic censeo.
QU. Iavan tuam pronuntia sententiam.
IA. Sic est, id annuo. QU. Consensus omnium
Decrevit, id quod est sollenne curiae.
Quapropter hinc senes seorsim cedite.
Nam partibus non convenit, quod iudicis
Est munus, hic subire. Controversiam
Meditemini potius piam, ac calumnia
Vacum. lubens dabo vobis (quod aequum erit)
Hanc actionem. ACH. Etiam si tanta auctoritas
Nobis sit, ut pro dignitatis ordine,
Propterque presbyteri sacrum munus fides
Dictis haberi conveniat nostris: tamen
Quia sic placet senatui, fiat. SE. Eo.
Causam modo peragemus, ut ne, iudices,
Fecisse nostram nos queat convincere


page 362, image: s0920

Quisquam, modo ut sistatur huc adultera,

SCENA IIII.

Mandatur apparitoribus ut Susanna sistatur. Quaesitor.

A Paritores ite, quod decrevimus,
Perficite. Coniugem Ioakimi optimi
Viri pudicam, et innocentiae decus,
Iubete iussu publico innocentiam
Suam tueri: in ius ut ambulet, bonis
Instructa testimoniis, fide bona
Validis, et amplis factionibus suis.
Capitis ream manibus prensate cautius,
Quo praxis hic servetur omnibus modis.
CL. Nos exsequemur publicum hoc negotium.

SCENA V.

Apparitores iussa expediunt, sed inviti. Cleter, Abed, apparitores.

EAmus, atque quod mandavit optimus
Quaesitor, expediamus ocius. AB. Sequor,
Celera. CL. Non admodum. Dolor magnus meum
Nunc pectus occupat. ni muneris modo
Necessitas iuberet, nunc absisterem.
Repugnat, an, Deus me amet, pectus meum
Abhorret, atque nescio quibus modis
Fiat, quid id genius faciat. AB. Praesagium est.

SCENA VI.

Suppletur numerus iudicum. Quaesitor. Nomenclator.


page 363, image: s0921

Nomenclator hoc negotium dabo
Tibi, moras tu rumpe, quo frequens forum
Siet. vocato Galaad, Ierobaal,
Aradan atque Besasan, vir os senes,
Numerumque iudicum dicas quo compleant.
NO. Curabo diligenter hos accersier.

CHORUS III.

Ex Psal. Beati immaculati. Principes persequuti.

HEu me prosequitur technis procerum mala turba
Non merito gravibus.
Horruit ast trepidum pectus formidine saltans
Ardua verba tua.
Eloquium rursum divini numinis almum
Pectora laetificat.
Haud secus ac spoliis dives, clarusque triumpho
Gaudia concipio.
Fraudes pestiferas fugitans, legemque beatam
In pretio posui.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Iudicibus subrogatis, Quaesitor causam proponit. Galaad. Ierobaal. Arradan. Besasa. Quaesitor.

QUid obsecro novi est? Quae causa? IE. Nescio,
Nisi quod gravis siet, necesse erit. Quia
Nunc ordo iudicum suis subselliis


page 364, image: s0922

Ex parte cessit. AR. Factionibus puto,
Ut mos habet, suisque quisque partibus
Indulget. BE. Hoc fieri potest. Nunc optime
Sciemus. QU. Hem, seniores Israel viri,
Capitalis est hic causa. eo capessite
Vices eorum, qui pro factionibus
Absunt, et actionem dictitant gravem
Sanctae piaeque feminae, quam cernitis
Huc ventitare. Iuris dictio mihi est
Molesta, Iubeo. locos illic capessite.

SCENA II:

Dum Susanna ad iudicium ducitur, parentes, liberi, et familiares dolorem testantur. Susanna filia. Beniamin filius. Ioakim. Rachel mater. Promptula. Chelkias. Quaesitor. Nomenclator.

QUo ducitis materculam, nequissimi?
DEN. Scelus, ne quicquam hoc feceris. IO. Ne liberi.
Venite ad me, mea cara pignora. BEN. O pater,
Quo ducitur mihi mater dulcissima?
RA. O scelera, pro fidem, doloribus meum
Cor rumpitur. CH. Modestius. RA. Cain genus.
PROM. Ferenda erat captivitas. Num hoc patrium est?
Tyrannus haud queat crudelius, si maxime
Volet. RA. Queat? Aegyptus olim aequissima
Patribus fuit, si conferas, o Promptula.
O tellus, hosce absorbe: o tarda fulmina.


page 365, image: s0923

CH. Memor decori, etiam male infortunio
Vexante, matrona esse debet. RA. Pro dolor.
O sacrilegum genus. CH. Suos innoxios
Deus tuetur, et probat periculis,
Quo clarior virtus probata splendeat.
IO. Animo bono coniux sies carissima.
Sicut tuam castissimam semper fidem
Hucusque castis moribus servaveris,
Sic senties comitem necis tractarier.
Constanter heus tuam nunc innocentiam
Testabor hic profusione sanguinis.
Stipulorque vitam, sponsione perfidis
Facta, Dei fretus fide dexterrimi.
Causa cadent, dubio procul. spem tu cape.
QU. Nomenclator, tu renuntia viris
Senibus licere, si volent intendere
Nunc actionem. NO. Nunc datur vobis viri
Peragere ream. Iudex modo statuet statum.

SCENA III.

Susanna sistitur iudicio, senibus datur actio. Quaesitor. Achab. Sedechias. Rachel. Praeco.

REam viri indicastis, hincque iudices
Id disputantes censuere singuli, ut
Suscepta cognitio scrutetur optime.
Assistit hic, quam detulistis vos, rea.
Inter eos delata nunc recepta sit,
Incumbit ulterius vobis procedere.


page 366, image: s0924

Legitimus esto contra eam processus, et
Absit dolus malus, ne per proterviam
Videamini obsequi malis affectibus,
Causamque vestram facere velle callide.
AC. Quaesitor, atque iudices populi Israel,
Id omne quod forensis usus continet,
Teneo, nec hic negotialis pragmata,
Aut formulas iuris ministret cognitor.
Id quicquid est, exercitati novimus.
Si quid fugit, subscriptor hicce suggeret.
SE. Condecet, ut haec modo detecta fronte sit,
Quo vos queatis ex oculis versantibus
Videre, quae sit frontis conscientia:
Non facile erit crimen non vultu prodere.
RA. Hem proditor, scelus, furor libidinis,
Non patrius illud ritus dictitat, scelus.
Nescis magistratum decere non modo
Manus habere continentes? Quin decet
Etiam vacare oculos omni cupidine.
Nondum satis satiastis hem nequissimi
Libidines? Sinister ignis aestuat,
Et odium nigrum, atque ardens vaesaniae
Telum. SE. Tacere tu potin' trivenefica?
RA. Vitam dabit vobis, pudicitiam suam
Dat nemini. AC. Quaesitor siccine convenit?
Num praeco mandavit silentium fori?
QU. Praeco ritu fori manda silentium.
PR. Primo silentium vobis mandaverim:


page 925, image: s0925

Rursus secundo, et tertio, ne iudicum
Quis verba tentet murmure interrumpere,
Cui nulla fandi copia est a iudice.
Siclis duobus sentiet mulctarier,
Qui contumax nunc hicce contra fecerit.

SCENA IIII.

Susanna fit rea. Causam suam agit brevibus. Quaesitor. Achab. Sedechias. Susanna.

NUnc quaestionem ferre commode potes,
Strepitus silet, ne quid nimiis affectibus
Indulgeas. Simplex veri est oratio.
AC. O' quaestionis iudex, atque ceteri
Viri patres, non indigemus, credite,
Monitu: sed aestimate nos eos magis,
Quibus bonum studio sit, atque aequum: velut
Vos conscii bene estis, nos potissimum
Operam dedisse, quo reis clementia
Praestetur, atque contumeliis Dice
Vacet, nedum cuiquam ex malis affectibus
Damnum struamus. ab sit hoc nobis procul.
Quoties dolor miserationis pectora
Movit, reus si plecteretur iustius?
Utinam, ne fur sit, aut adulter uspiam,
Velut ista, quae thalamos iugales perfida
Violavit, (haud enim placent suetae dapes)
Ritusque castos venere non casta exuit.
Nil circuitione usi, totam narrabimus,


page 368, image: s0926

Ut gesta sit rem vobis ordine.
Heri peracto prandio, cum Loxias
Obliquis radios vibraret, et mora
Aestum gravem faceret, nec tum forensibus
Nos occupatos casus huc perduxerat,
Paradisi et arborum iucunda opacitas
Illexerat, dum cedimus sub arbore
Collo quia rem publicam spectantia,
Incedit ecce casta, scilicet, suis
Binis stipata nymphis formosissimis.
Haec turbidis animis faciem pulchram induit,
Viduatque calceis eburneos pedes.
Quod si comes cum ea mansisset altera,
Poterat videre ibi corpusculum suum
Salientis undae rore velle spargere.
Sublata mox suspicio. Nam iuvenis celer,
Nec inelegans, ex angulo horti prosilit.
Congreditur hanc, statim salutant mutuo.
En locus ab omni liber arbitrio vacat.
Haud mora, sub arbore osculis in gramine
Viridi suavibus, lusere amplexibus.
Si quid licentiosius tentat puer,
Perfricta frons nihil abnuit vel paululum.
Cetera pudet viros dicendo promere,
Quae feminam scelestam facere non pudet.
Hinc, hinc patres videre consuetudinem
Potestis hanc fuisse illi creberrimam.
Verum ne debilis visus nos falleret,


page 369, image: s0927

Ex umbra tum sumus progressi, propius
Accessimus eos: iacuere turpiter.
Simulatque nos spectaculum turpissimum
Abominati detestationibus,
Acurrimus senili tardius gradu.
Deprensus attamen, nisi quod motu pedum
Melior iuventa fretus, atque corporis
Viribus valentior, lucta praestantior
Elapsus, et graves senes nos supprimens
Adulter in pedes celer se contulit.
Et ianuae postici insultans fortius,
Uno impetu vi limen audax transilit.
Liquit stupratam, civium accursum timens.
Ipsam tenentes, ecquis hic, quaesivimus:
Sed nec precando, quis siet, fidi fraga
Confessa, nec ullis minis extorsimus.
Aisne cuncta gesta, collega optime,
Ut diximus? Dic testimonium tuum.
SE. Contestor, et quae dixit assero omnia.
Si non fides satis valet, iurabimus.
Deliberate o incorrupti iudices,
Statuite ne quis vestra clementia locus
Queat videri apertus. Exemplum modo
Sit ceteris in posterum mortalibus,
Ne vindicet Deus commotus Israel.
Quapropter o Iudex fiat ana crisis.
QU. Susanna matronarum amplissimum decus,
Nunc quaestioni respondebis, quam tulit.


page 370, image: s0928

Fateris haec in universum, an excipis?
SV. Praecido eo modo, quo nulla exceptio
Siet. nego praecise quae dicunt senes.
Novit Deus doli perversam fabricam.
Nec quicquam eorum quae calumniis malis
Dixere, testimoniis queunt bonis
Probare. sufficiat mentem esse consciam.

SCENA V.

Feruntur sententiae. senibus ius iurandum oblatum permittitur. Quaesitor. Maloco. Ierobaal Hedioth. Arradan. Dibon. Zaba. Besasa. Dabrani. Iavan. Agira Galaad. Histiob.

HAnc quaestionem acerrimam, pii patres,
Audistis, atque audistis rursus alteram
Partem. Senes aiunt, negatque femina.
Capiti senes anquirunt, haec id abnuit.
Res controversa est, summa litis vertitur
Ex his, patres. status causae inficialis est.
Deliberate quid fiat nunc amplius.
Maloco, te rogo tuam sententiam.
MA. Quia nunc rogor sententiam, boni patres,
Aliis honorem eum quidem concesserim:
Dicam tamen, quod aequitas me iusserit.
Quid dixerint senes grandaevi audivimus,
Audivimusque quid matrona parcius


page 371, image: s0929

Responderit. Quod asserunt, haec pernegat.
Ob idque causae cardo vertitur modo.
Quapropter o patres actori censeo
Incumbat, ut probatio robustior
Tecmeriis et coniectationibus.
Sed nullius sententiae praeiudico.
QU. Ierobaal, tu sensa mentis detege.
IE. Satis videtur Achab rem dilucide
Narrasse, et actio satis probabilis
Videtur. Atqui si maturitas virum
Grandaeva, non satis pro aetate roboris
Habet, fides saltem siet sanctissimo,
Quod obtulere, iureiurando senes.
QU. Dic Hedioth, quid sit tibi probabile.
HE. Probatur id quod ceteris bonis placet.
Pedibusque in illius sententiam volo
Discedere. QU. Arradan tuam dic tu quoque
Sententiam. AR. Cum litis contestatio
Sit constituta, et actio probabilis
Audita, et frigidum admodum negatio:
Id restat, ut sexus fiat collatio,
Et ponderentur recte circumstantiae [(transcriber); sic: circumstantiae] .
Hinc sunt senes concordi testimonio,
Auctoritatis amplae, et huius ordinis
Primarii, quibusque relligio siet,
Quod obtulerunt, ius iurandum fallere.
Econtra liquet feminam esse fragilem,
Iuvenemque non libidinis resistere


page 372, image: s0930

Impulsibus potuisse, qui non frangier
Queat timore, et tam gravi periculo?
Si non delinquere illi relligio fuit,
Atque temerare sacram coniugi fidem,
Multo minus verebitur nunc fallere
Numen. Fero iudex meam sententiam,
Si non fides actoris testimonio
Habetur, at valeant iurata numina.
QU. Dibon bone, hac in re gravi pronuntia.
Quidnam videtur? DI. Hoc venia dicam bonae.
Longe alia mens mihi est, prorsus dissentio.
Si auctoritas grandaeva vobis tam valet,
Valetque tam senilis aestimatio,
Ut haec pudicitiae queat castissimae
Officere, nescio. sed hoc scio, patrem
Et coniugem splendere tam natalibus,
Tamque esse claros et graves prudentia,
Quam quisquam eorum qui haec intentant crimina:
Adhaec piis studiis Dei quam maxime
Sunt dediti. Respondet vita legibus,
Respondet haec natalibus. Requiritur
Quum fama controvertitur, quae vita sit
Peracta dispicere: ecquid audiat male.
Quod si laboret fama, tunc probabile est
Admissa forte tam nefanda crimina.
Sed praeter hos nil tale suspicatus est
Quisquam. Tacebo, ius iurandum esse improbum
Offerre, ne sit uspiam adversario


page 373, image: s0931

Conditio. sed videtur is sententiam
Pronuntiare velle de causa sua.
Nec sexus, ut non ipsa iuret, impedit.
Quapropter ut nunc conditio detur reae
(Quod arrogat sibi actor) aequum censeo.
Id ipsum et aequitas matronae adiudicat.
QU. Dic Zaba quid tu sentias. ZA. Hoc sentio,
Arradan hac in causa ego subscripserim.
Videtur aequitas favere actoribus.
QU. Dic Besasa. BE. Sic ut Arradan sentio.
QU. Dicas Dabrani, quidnam tua mens suggerit?
DA. Haec quae Dibon dixit, strepunt affectibus,
Qui longe abesse debent sancto iudici.
Amor facit, amori condonanda sunt
Quae dixit haec. Sed est isthuc sententiam
Pronuntiare? Nempe, sensa protulit.
Tam profuit causae, quam si defenderet,
Litemque pro virili faceret hanc suam.
Mihi magis, quod Arradan dixit, placet.
QU. Iavan, adde quod probatur calculum.
IA. Est ut Dibon bonus prudenter dixerat.
Non est (mea sententia) quod ceteri
Dixere. QU. Quid tu Agira? quid pronuntias?
AGI. Dixere multi multa, iusque fluctuat
Hinc inde: dumque dicta cuncta pondero,
Animus meus nutat. Num hinc est miseratio
Sexus, senilis illinc est auctoritas,
Cui plurimum subscribit conscientia.


page 374, image: s0932

Quae triste
[Gap desc: greek text]
dictitat, sed candidum
T
[Gap desc: greek text]
urget importunius clementia.
Amicus est Chelkis, atque Ioakim,
Sed amica certe veritas nobis magis.
Amicus his viris ad aras exstiti,
Sed veritas mihi modo praeponderat.
QU. Tu Galaad, dic quid tibi sit integrum.
GA. Vis magna testimoniis, testes valent.
In ore vel duum, triumue veritas
Consistit, idque lex divina dictitat,
Valetque ius iurandum in iure plurimum.
Medetur hoc iuri, si est lis perplexior.
QU. O Histiob, dic quod virum bonum decet,
HI: Quaesitor alme, nil valet nunc aequitas,
Laborat ut vides nunc innocentia,
Nil efficit nudum meum suffragium:
Dicam tamen nunc libere, quod sentio.
Amico flava veritas magis valet
Aliis, valetque aliis quod testimoniis
Convicta res (si diis placet) adulterae.
Trucidat alter amicus, alter legibus
Abutitur, facitque normam Lesbiam.
Agriam urget stricta conscientia,
Ut sit necesse tristem impingi literam.
O conscientiam. Quid? ampliatio
Occlusa erat, dum non constabat veritas,
Si non salutis tesseram severior,
At amplius pronuntiasse convenit.


page 375, image: s0933

Si non queo salvare castam, innoxiam,
Piamque feminam mea sententia,
Absit tamen manus foedare sanguine
Innoxio. Sed liberam pronuntio.

SCENA VI.

Ius iurandum accusatoribus iudex praeit. Susanna damnatur etiam populi suffragio. Quaesitor. Achab. Sedechias. Populus.

MAior reis favor, quam sit actoribus,
Plerumque habetur: hic nil aequitas potest,
Hic non licet reae, quod fas actoribus
Est. veritas iacet, valent sophismata.
Osi liceret iudici rescindere,
Quod perfidis putet decretum calculis:
Sed quia modo necessitas sic postulat,
Ut hoc agam, quod exigit perversitas,
Sententias numeratas iam praetoriae
Facio ratas auctoritatis calculo,
Iurisque iurandi his concipio formulam.
Senes viri, dextras matronae in vertice,
Ut mos habet, positas tenete, verbaque
Dictabo docta, ius iurandum clarius,
Dum praeeo, sequentes omnes syllabas
Pronuntiate, ne qua mussitatio
Linguae siet. AC. Nos recte sumus conscii.
SE. Modum tenemus hunc forensis paxe
[Gap desc: greek text]
s.


page 376, image: s0934

A. S. Nos Achab atque Sedechias conscii
QU. Iuramus sancte per Deum viventium,
A. S. Iuramus sancte per Deum viventium,
QU. Testem dictis Deum vocamus Sebaoth
A. S. Testem dictis Deum vocamus Sebaoth
QU. Si non Susannam adulteram deprendimus,
A. S. Si non Susannam adulteram deprendimus,
QU. Si non res dictis congruat per omnia,
A. S. Si non res dicitis congruat per omnia,
QU. Vindex deus faxit Babylonis exules
Moriamur.--AC. SE.
Vindex Deus faxit Babylonis exules
Moriamur.--QU.
--Nec postliminio [(transcriber); sic: postlimino] revertere
Unquam siet fas,--AC. SE.
--Nec postliminio [(transcriber); sic: postlimino] revertere
Unquam siet fas,--QU.
--et nos terra sorbeat. AC. SE.
--et nos terra sorbeat,
QU. Sicut Dathan et Abyron antiquitus.
A. S. Sicut Dathan et Abyron antiquitus,
QU. Sic lepra corripiat, ut Naaman Syrum,
A. S. Sic lepra corripiat, ut Naaman Syrum,
QU. Et capitibus nostris maiorum crimina
Cuncta ingruant.--AC. SE.
Et capitibus nostris maiorum crimina
Cuncta ingruant.--QU.
--Et exsecrationibus.


page 377, image: s0935

Interminatis, legibus Mosaicis,
A. S.--Et exsecrationibus
Interminatis, legibus Mosaicis,
QU. Oraculisque vatum obnoxii male
Vexemur.--AC. SE.
Oraculisque vatum obnoxii male
Vexemur.--QU.
--Ut populo paradigma nos
Periurii semper posthac simus, Amen.
A. S.--Ut populo paradigma nos
Periurii semper posthac simus, Amen.
POPULUS. Rapiatur ad poenas. Scelesta nunc luat.
Lex mandat, ut domus Israel a crimine
Sit munda. Labes ista nunc ferenda erit?
Tollatur ergo haec e medio. Lex obrui
Saxis iubet. Isthanc decet mulctarier.
QU. Postquam religio senum sententiae
Fecit satis prolatae, iam nil amplius
Restat, nisi quod summum ius dictitaverit,
Et ut satis fiat populi furoribus,
Ut morte culpam praestes diram femina,
Nisi ad acta prouocaveris, vel termino
Nunc constituto (nam hoc triduum tibi damus)
Ad sceptra regis per nos appellatio
Concessa sit, cui summa iuris dictio est,
Quam victor ipse sibi Nabuchadonosor
Nunc vendicat, populusque victus omnia


page 378, image: s0936

Sua iura in ipsum transtulit. Ius Martium
Hoc est, sit victis praesentissimus dolor.
Id ecce libertatis habet captivitas:
De moribus legis licet cognoscere.
Deliberato cum dilecto coniuge,
Charisque cum parentibus. salus tua
Nunc pendet omnis ex Regis clementia.

SCENA VII.

Susanna coniugi, liberis et parentibus valedicit. Ioakim. Rachel. Chelkias. Promptul. Susanna. Beniamin. Susanna filia.

O Casta coniux, cor meum mihi rumpitur
Doloribus. RA. Pro, quid? iuvatne vivere
Quemquam? Malum malo geminatur. CHE. O Deus,
Captivitatis hoc molestiae malum
Gravissimum nunc additur. PRO. Tyrannidis
Vitavimus vim, castas esse martium
Ius sivit. Hera nil iuvat nos amplius
Vita frui. Senes tantum facinus modo?
CH. Aequissimus gnata est Nachuchadonosor,
Ad hunc licet nunc appellare. SV. Mi pater,
An aequitas in circumcisi praevalet?
Non, non videtur hoc probabile. IO. Hoc potest
Meum decus. SV. Tibi in fero nunc dedecus.
IO. Tantisper id, dum falsis instauraverit
Talia Deus iudex incorruptissimus.
V. Dicis probe. Nam is solus innocentiam,


page 379, image: s0937

Thalami tui fidem, secreta pectoris
Novit mei. Regem caelorum provoco.
Proin nunc valeto coniux mi carissime,
Tori fidem testabor rore sanguinis.
IO. O socia thalami, siccine adflictum virum
Hic deseris? SV. Commendo cara pignora,
O nate nunc valeas, o cara filia,
Te nunc pari relinquo expositam malo.
En mors pudicae vitae indignum praemium.
Idem malum tibi imminet mea Promptula,
Spudaea, Nil valebit ultra castitas.
PR. O hera, quam iuvat comitem esse, quam malis
Sic obici? SV. Tibi commendo liberos.
BE. Mater mane. SV. FI. Mane precor matercula,
Ne nos relinquas orphanos miserrimos.
SV. En vos parentes, ecce diligentiae
Fructus, et educationis haec trepteria.
Qui me pudicis enutristis moribus,
Aetate vos confectos, captos, exules,
Afflictionum ego gravissima omnium
Afficio. me vestrum pudet parentes, nil moror
Vitam meam fatis iniquis solvere.
RA. O gnata, et miseram nefanda mors rapit?
SV. Genitrix mea, haud miserum est fatis concedere.
Miserum est nefanda morte dignum admittere.
Mortalium id sors fert bonis iuxta ac malis,
Ut sint malis hic fortuitis obnoxii.
CH. Recte sapis, quod haec aequi boni facis,


page 380, image: s0938

Robur Deus tuis addat conatibus,
Virtutibus macta, et ferendo vincito.
Genuisse me mortalem haudquaquam nescio.
SV. Dominus Deus meus creator, sic suam
Ratione laudem perficiet mirabili.
Persuasum id esse mentibus vestris volo,
Hanc esse notam, quae dubio procul siet
Oblitteranda pulchre gloria nova.
Animi mei sententiam nunc iudici
Dicam. Valete, aequi bonique haec omnia
Facite. Deo negotium committite.

SCENA VIII.

Susanna, Quaesitor, Cleter. Abed.

VOs Israelis arbitri, iam contuli
Caro emo cum coniuge, ac parentibus
Vitae negotium. Quid appellatio
Prodest mihi? mos provocationis est,
Curare ne quis error uspiam siet.
Appello eum qui summa sceptra concutit,
A [(reading uncertain: writing unclear)] quo potestas iudicandi ceteris,
Etiam malis conceditur potentibus,
Is corda novit, et scrutatur viscera,
Erroribusque nullis est obnoxius,
Is vindicans iustam feret sententiam.
QU. Mori volenti deesse numquam mors potest.
Summi iuris fiat nunc exsecutio.
Iuris rigor Susanna saxis obrui
Nunc te iubet: apparitores prendite.


page 381, image: s0939

CL. Matrona nos precamur, quod sententia
Praecepit, ut ne acerbius feras. AB. Mea
Aequi bonique facias, nos necessitas
Themistos urget hoc ministros publicos.
SV. Corrupta vos urget Themis, nihil imprecor.
Causam meam Themis divina suscipe,
Tuum tribunal atque sceptrum dextrum
Imploro, te non fallunt testimonia
Adulterata, nil affectibus strepens
Oratio, nil lata legis fimbria,
Sed candor atque pectus integrum bene
Tibi valent. nil te fugit reconditum.
Tu scis, quibus me technis circumvenerint
Senes, suis cum nollem ego acquiescere
Votis libidinosis. Tute conscia es
Dolo malo geri rem: et hoc testabitur
Cruor meus. Gentiles, heus advertite,
Babyloniique cives, hoc potissimum
Studium siet vobis, quo salva castitas
Tam filiabus quam matronis floreat,
Quorum interest videre ne res publica
Quid detrimenti capiat: nec mala ingruant,
Mala consilia veteratorum retundite.
Alas mala haec pestis serpet crudelius,
Pudicitia laborabit letaliter.
Partim mali sunt, partimque his assentiunt,
Partim boni: sed pauci adversus nil queunt.
Sapite viri Israel meo periculo.


page 382, image: s0940

CHORUS.

Ex Psal. LXXXII.

PRaesens in mediis consiliis Deum
Divos cunctipotens iudicat impios.
Quis finis male fidis
Vestris iudiciis erit?
Quantisper facies praevalet impii?
Pompas magnificas respicitis foro?
Pupilli mage digna
Afflicti ratio siet.
Iustum iudicium pauperibus feras,
Suppressos inopes assere liberos,
Iniusti eripias bonos
Censoris violentia.
Ignorant stupidi, nec sapiunt bene,
Palpantes manibus, per tenebras eunt.
Hinc tellus tremit, atque
Diris turbida fluctuat.
Vobis summus honos, numina vos voco,
Excelsique Dei progeniem tamen
Sors Adae capiet vos,
Fatique imperium premet.
Summis praecipites fastigiis dabo,
Exurgas Domine, ut iudicium feras
Terrae. Nam dominaris
Cunctis gentibus undique.


page 389, image: s0941

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Daniel Susannam iubet in integrum restitui. Daniel propheta. Agira. Quaesitor. Cleter apparitor.

EHem, domus seniores Israel patres,
Immunis en sum ab innocenti sanguine.
AGI. Ehem puer, quid clamitas temerarie?
Quid vult tuus sermo? quid intercessio?
DA. Patres iniqua iudicastis hodie.
AG. Quaesitor en temerariam hanc audaciam.
Puer senes hic insimulat calumniae,
Et actiones inter peallat. Irritam
Rem iudicatam factitans, infamiae
Eximere nota satagit. QU. Tun puellule,
Ain? Tibine intercessori cedere
Senes cupis? DA. Deus reis hanc eximit.
Nec aequa, nec bona est vestra haec sententia,
Nec has vestras mentes celeres probaverim.
Imo Deus generis sator mortalium,
Legisque lator odit iustitiam nimis
Duram, atque plus satis rigidam. quid quod neque
Humana vita res Deo levis cula [(transcriber); sic: leviuscula] est.
Non lusus esto heus in periclo sanguinis.
Nec is sapit, qui rectum non intelligit.
Perversa crede, et callida est vaecordia:
Adiudicastis hanc neci, quae est innocens,
Scelerisque, quo de condemnastis, libera.


page 384, image: s0942

Aliena non erat, sed stemmate, et bonis
Natalibus domus Israel filiam
Damnastis. hem gradum ad tribunal vertite,
Restituite hanc matronam honestam in integrum.
AG. In integrum? Num ius suum non obtinent?
Aut unde tanta auctoritas puellulo?
QU. Divinitus puto. Nam qui prudentiam
Tantam dedit, tamque admirabilem Deus,
Idem dabit ius vindicandi innoxiam.
Quapropter o patres, honorem iudicis
Huic deferemus. AG. Deferemus? QU. Maxime.
Puer tenelle, qui prophetae pneumate
Donatus es, capesse munus iudicis.
Oraculum nobis tua sit sententia.
Quod spiritus dictabit, id ratum siet.
Vestros locos laeti patres capessite.
Manus tenellas liberate vinculis.
CL. Faciemus id Praetor manu promptissima.
QU. Restituite hanc matronam honestam in integrum.

SCENA II.

Absolvitur Susanna, vinciuntur senes. Daniel. Quaesitor. Achab Sedechias. Cleter, Abed, apparitores.

PAtres domus Israel inclitissimi,
Quandoquidem honorarium et amplissimum modo
Munus datum mihi, atque causae arbitrium st.
Audite paucis, quid nam in hac resentiam.


page 385, image: s0943

Nec latus efficiet clavus senatui
Aptos viros, nec picta lege fimbria.
Animis teneri iura certum est argui.
Sed aequitas praestabit iura singula.
Sed ne morer multis, senes seiungite.
Erat status coniecturalis, hinc senes
Oportuit probasse rem tecmeriis.
Iurare tam facile est malis periuria,
Quam candidis suae vitae innocentiam
Testarier. Viros senes secernite.
Sistatur alter ad tribunal, alterum
Foris tenete cautius, quo veritas
Patescat ex claris coniecturalibus,
Quae ponderis plusquam confusa iudicum,
Nec ponderata recte habent suffragia.
Nam ponderandas, non numerandas dixerim
Sententias, fallitque disquisitio:
Aliena mens, tribunal certe alienum erit.
QU. Recte puer monet, propheta maximus.
AC. Actum ne agamus. Hoc procul nobis siet.
SE. Iteranda ne pronuntiata causa erit?
O iura, quis vigor vobis nunc amplius?
QU. Nunc? Optimus. Apparitores prendite
Viros senes, missa Ioakim coniuge.
In hemicyclum sistite Achab fervidum,
Et alterum foras seorsum excludite,
Sed cautius, ne causam coeptam deserat.
AB. Ehem senex, timesne causae? perfide,


page 386, image: s0944

Mecum veni foras. CL. Deus laudem suam
Ex ore perficiet tenelli infantuli.
Huc siste nunc gradum. nunc iudici tibi
Divinitus dato responde libere.

SCENA III.

Damnatur Achaba Daniele. Daniel. Achab. Quaesitor. Cleter. Abed.

VEterator annis et dolis gravissime,
Nequam sceleste, quae vos dirae possident?
Ab unguibus teneris meditati crimina
Nefanda, et exercetis usque perdite?
Quo nam usque censes optimum atque maximum
Deum tuis nefandis indulgentius
His machinis sic connivere? Falleris,
Si hoc credis. Haud cedet bono clementia
Eius Dei, cui corda cuncta cognita.
Tutum esse facinus credis? et vacuum metu?
Astu doloque abscondere hoc tantum nefas?
At ille rebus lumen infundens suum
Mortalium sator, scelus tuum videt.
Negata magnis sceleribus semper fides
Contingere haud potest secundo numine.
Age, numquid hactenus patrata crimina
Nunc innotescunt omnibus mortalibus?
Hucusque vestris in genibus sita salus
Multorum erat, qui destituti dextero
Patrocinio misere periere innoxii.


page 387, image: s0945

Censura vestra agit columbas simplices,
Veniam et quietem dat coruis rapacibus.
Damnastis usque innoxios, et innocens
Pessum datus [(transcriber); sic: Pessundatus] poenas luit, te iudice.
Pravissimis albos ferebas calculos,
Et ex reis tu noxios exemeras,
Videlicet consortes, et per munera
Sententiam tuam expugnantes, perfide.
Id ille qui mundam quatit, non perferet.
Sed est tibi parum curae quod praecipit
Summus nomotheta, atque imperator maximus?
Quandoquidem eam vitilitigator videras,
Dic qua sub arbore eos amplexibus frui
Deprenderis. AC. Sub qua? Recordor. dixero.
Schinus fuit. DA. Memorem esse mendacem decet.
Ehem sceleste, qui proterviam facis,
Mentiris in caput tuum, poenam lues.
Summi minister habet latam divinitus
Sententiam, medium te
[Gap desc: greek text]
Is perditum.
QU. Certis signis calumniae hic convictus est,
Abduce cautius, vinctum custodias.
CL. Me consequere. QU. Sed alterum huc accersier
Cures. CL. Bene id curabitur. Veni.
Ehem, tua ferocia. nil efficis,
Nil te iuvabit ista torua luminum
Truculentia. huc Abed senem istunc sistito.
AB. Age nunc senex tuum dic testimonium.
Non fallitur prophetes hic infantulus.


page 388, image: s0946

Ehem, tremis? reatus forte conscius
Tibi es. Quid oris pallor? conscientiae
Signum? Tribunal hoc tibi est formidini?

SCENA IIII.

Damnatur Sedechias a Daniele. Daniel. Sedechias. Quaesitor. Populus.

HEm, degener Iudaea tuis natalibus.
Tu Chanaan sapis magis teterrimam,
Te forma praestans, elegantiae decus,
vultusque gratia impulit. Vaesania
Hinc nata, amorque falgrat caeco pectore.
Ingens furor libidinis cor occupat.
Multoque retro tempore, atque saepius
Vitium obtulistis filiabus Israel.
Dolo malo pudicas usque virgines
Temerastis, ac matres familias malis
Violastis artibus: quibus celebritas
Fucata vestra diu formidini fuit,
Petulantiae vestrae parebant crebrius
Miserae, fruentes vestra consuetudine.
Ast nata stirpe Iudae fortior fuit,
Animus probus probis quadrat natalibus,
Aheneus murus vobis fortissime,
Invicta victrix non dignata cedere:
Sed restitit truci minarum fulmini,
Dulces preces vestras inermes reddidit.
Ensemque melle tinctum casta viribus


page 389, image: s0947

Caelestibus fregit, technasque depulit.
Gladio peribis ipse tuo nequissime.
Sed ne putes forte hoc ex composito geri,
Dic quaeso, qua sub arbore ipsos mutuo
Deprenderis in horto amoeno colloqui?
SE Non fallor, arbor prinus est adulteris
Veneris nefandae testis, crede conscia.
DA. Sycophanta, ain? Mentiris in tuum caput.
Gladio Dei minister vindex imminet,

[Gap desc: greek text]
nunc medium. Nam haec ista est ultio,
Si talionis poena hanc vindicaverit,
Adiudicaveritque vos dignae neci.
QU. Tamquam exsecutor aequitatis strenuus,
Committe eos si sit animus nunc colloqui.

POPULUS, ex Psal. VIII.

QUam tuum nomen dominator omnis
Terminis terrae celebre, atque miris
Hoc modis clarum volat ultra cunctos Undique caelos.
Tu tuas laudes pueri tenelli
Perficis plectro resonante, quo tu
Destruas hostis pariter maligni Funditus artes.

SCENA V.

Populus. Quaesitor Nomenclator. Praeco. Cleter.

HOminum fidem? Populares, indignissime
Factum videmus. Claret innocentia


page 390, image: s0948

Nunc coniugis Ioakim? Pro calumniam.
Quid talionis lex? Valetne ea amplius?
Similis puto est aranearum stamini.
QU. Praeco, iube silentium. Nunc legibus
Fiet satis. PR. Quid vestra turbulentia
Sibi vult? satis faciet praetor nunc legibus,
Temerarius siclis binis mulctabitur.
QU. Utrumque testem rursum in circum sistite.
Apparitores, ad tribunal ducite
Senes reos, convictos testimonii
Adulterati. CL. Eatur ergo. PR. Pergite.

SCENA VI.

Damnantur senes sollenni iuris processu. Quaesitor. Arradan. Dibon. Zaba. Besasa Dabrani. Iavan. Agira. Galaad. Histiob. Maloco. Hierobaal. Hedioth.

QUam vis Deus iudex supremus omnium
Per pusionem vatem sic sententiam
Certam tulit, ne sit qui nunc id ambigat,
Quin veritas rei clare detecta sit:
Iuris tamen processus hic ritu fori
Servetur. Ac dicat quivis sententiam.
Arradan id quod sentis, hoc edissere.
AR. Iam video nil fidendum circumstantiis,
Nec fimbriae, nec canis, nec propendulae
Barbae. Caper sic esset iudicum ordine
Numerandus, atque lupus hirsuto tergore.


page 391, image: s0949

Palinodiam pudicae feminae cano.
Sed talionis poenam his falsis testibus
Adiudicaverim. Sed rex minister est,
Si quis facit capital, tum iuris dictio
Penes Nabuchadnezer est, non pessimum
Regem, nisi quod incircuncisus imperat:
Sed aequitate pollet plurimum. Dedit
Nobis subactis, ut causis moralibus
Ius limitandis esset: atque legibus
Permittit, ut sit vigor ille pristinus.
Videtur ergo, rem referendam esse integram,
Et transferendam ad regem. Sic inibimus
Dubio procul quandam tum benevolentiam.
QU. Dibon bone, quid animus tuus nunc iudicat?
DI. Non me fefellerat mens, quippe hos noveram
Intusque et in cute esse perversissimos,
Sed cordium scrutator corrigit vices,
Omnia sub auras tempus aperiens refert.
Age, exsequatur rex quod iste protulit.
QU. Dic Zaba. ZA. Si quid asperius in te Dibon
Dixi, memineris me hominem errori obnoxium.
Nam quod dedi, nollem datum. Sic iudico
Ut iudicarunt hi, qui me prudentia
Superant. Ero deinceps opinor cautior.
QU. Dic Besasa. BE. Sic ut Arradan sentio.
QU. Dic Dabrani. DA. Muto meam sententiam.
Id accidit, quod evenit creberrime,
Qus lingua non frenata, quique impendio


page 392, image: s0950

Loquaciores. Nam tacuisse nemini
Nocet, nocet locutum. Quam vicium sonat,
Quam nunc dedi hac in re, sententia? et solet
Proverbio dici, quod sit oratio
Eiusmodi, cuiusmodi est qui protulit.
Hanc deprecor suspicionem, fratres pii,
Possem videri esse Euripo inconstantior.
Necessitas cogit nunc vela vertere,
Palinodiamque cantitare iniuriae.
Nunc assero hanc matronam honestam, innoxiam,
Senibusque quod dixit puer, pronuntio.
QU. Iavan tuum videre dic. IA. Sto pristinae
Sententiae. Matrona nequaquam est nocens.
Mulcta gravi capitis mulctandi sunt senes.
QU. Agira mentis sensa detege. AG. Amplius
Pronuntio, atque lambda est noster calculus.
Ratio est, quod isthaec causa est admodum ardua.
Parum liquet, num quae geruntur, sint satis
Rata, aut puer legitime ius dixerit
Impuber. Atque recte iuris dictio
Transfertur, unde fluxit dignitas ea.
Verum bonus quaesitor hancce transtulit,
Quam non habeat propriam, suffragiis
Populi, atque presbyterorum rite calculis,
Quibus ipse iudex noster constitutus est.
Oportuit mandari. ob hoc id irritum est.
QU. Dic Galad. GA. Credebam testimoniis:
Quae iusta sunt, cum testibus fides bona est.


page 393, image: s0951

Hinc fit quod hac in re muto sententiam.
QU. O Histiob, suffragium profer tuum.
HI. Quid nunc Agira? arridet ampliatio?
Quid? ambigisne, an quid momenti
Habitura sit pueri? ast hoc crede plurimum.
Translatio est consensu facta maximo
Populique applausu: et quod tibi sit amplius,
Monarcha summus hanc in ipsum transtulit.
A quo venit potestas omnis omnibus.
Negas? Rogo miraculum considera.
Fateberis dubio procul divinitus
Haec esse. prorsus nil mihi hic est irritum.
QU. Et tu Maloco dicito sententiam.
MA. Consulueram prius, quod aequitas iubet,
Ut haec foret probatio robustior,
Tecmeriis et coniectationibus.
Nec me fefellit. Id prudens sagacitas
Pueri potest. Senes nos ita fatuos
Vaecordia occupavit, ut ne opus quod est,
Videamus in negotiis his arduis.
Quod si mihi plerique tum subscribere
Minime gravati essent, stetisset veritas.
Sed stat, Deo laus, et modo isto clarior,
Quam si lateret adhuc iniquitas senum.
QU. Ierobaal tuum videre detege.
IE. Detexeram prius, sed me fefellerat
Maturitas senilis, atque numina
Iurata. nunc necesse est ut sententiam


page 394, image: s0952

Mutem, sequarque Dei tribunal. QU. Hedioth,
Quid asseris? HE. Bonas probo sententias.
QU. Collecta nunc damnant senes suffragia.
Si quod quibusdam non fidei satis queat
Oraculum praebere. Restat amplius
Nunc exsecutio. En Nabuchadonosor,
Rex en stipatus, en satellitum agmine
Multisque satrapis, illi mandabimus
Negotium. Minister summi regis est,
Quo de puer vates tulit oraculum.

SCENA VII.

Causa ad Regem defertur. Signaeus. Strategus. Nabuchadonosor rex. Aspenax magister eunuchorum. Quaesitor. Achschedar et Persa, satrapae. Pachus. Toparchus. Adargazareus. Ephorus. Dethabraaeus. Symbulus.

EN rex Babel Nabuchhadnezer maxime,
En concio populi Israel non infrequens.
Si non meus me fallit visus debilis,
Forum celebrant. NA. Sed quid pusio facit?
Senes puello nimirum almum iudicis
Pro more deferunt munus. Quid moris est?
AS. An Bel me amet, Nabuchadnezer inclite,
Est Belthaschazar hic puellus aulicus,
Nuper meae curae mandatus, optimae


page 395, image: s0953

Spei puer, nec non donatus indole,
Quam vero quis vellet in prole regia
Videre. pollet is gravi prudentia:
Et ne suo fraudentur honore ceteri
Qui nuper ex eo genere fidei meae
Sunt crediti, Babyloniis felicius,
Studiis suis pergunt in usum regium.
Sed omnibus multo hic fiet praestantior.
Columen, decusque regni longe maximum.
NA. Ain? Videntur velle nos accedere.
Sistamus hic gradum: miror, spectabimus.
QU. Vinctos senes ad maiestatem regiam
Ducite. Patres, eamus omnes obviam.
Vates puer, dextram mihi tu claudito.
AC. Veniunt o rex Nabuchadnezer agmine.
QU. Vivat Nabuchadnezer rex Babylonius.
NA. Quid fertis o viri? Quid isthaec concio
Portendit? aut quidnam vincti sibi volunt?
QU. O Rex Nabuchadnezer victor maxime,
Hi testimoniis confictis, et dolo
Malo, pudicitia memorabili, et probis
Castisque moribus hanc mulierem, quia pia
Non obsequi voluit pravae libidini,
Satagunt ream facere. Sed nos tanta auctoritas
Virum fefellit, hancque condemnavimus,
Ut adulteram. Sed en Deus comparuit,
Cum nulla spes salutis esset feminae,
Misit puellum vatem, qui prudentia


page 396, image: s0954

Excellit omnes Israelis arbitros.
Convicit hos calumniae. NA. Hiccine pusio?
QU. Verumst. PER. Sagacitas puero est mirabilis.
QU. Hos lex Dei nostri iubet mulctarier,
Legisque sensus est peccati talio.
O Rex, tibi est in nos nunc iuris dictio
Capitalis, hoc tua aestimabit aequitas.
NA. Pronuntiavit hoc puellus iudicans?
QU. Imo. NA. Viri proceres, charique principes,
Miraculum hoc an non videtur maximum?
Convertite quaeso vestra in hac re symbola.
AS. O Rex Babel, nil possum in hac re infringere,
Quin rata sint quaecumque dixit Balthasar.
STR. Humana vis non est, sed fit divinitus.
PER. non abnuo, crediderim hoc. SI. O Rex, placet.
Spes magna, Rex, relucet in puellulo.
Ornabit haud dubie regnum Babylonicum.
PA. Dico ratum. ratum esto quod divinitus
Evenit. Esto oraculum. TO. Non displicet.
Hic temporis successu fiet satrapas.
AD. O magne Rex, spes ampla fit es Israel.
EP. Secunda cuncta sunt, et regnum floridum est,
Dum hic incolit populus felix Babyloniam.
DE. Mandetur ergo illis nunc exsecutio,
Crescatque Baltheschazar. SYM. Consulunt bene.
O rex Babel, Nabuchcadnezer maxime.
NA. O Israelis arbitri, nobis placet,
Quod exules in nobis non conceditis


page 397, image: s0955

Patulam fenestram iniquitatibus. Probo.
Calumnias maneto digna talio,
Quam patria lex statuit, Mosesue dictitat.
Nunc exsecutio vobis commissa sit.
Nos hic necis spectabimus specta culum.

SCENA VIII.

Redditur Susanna suis. sit magna congratulatio. Quaesitor. Susanna. Beniamin. Daniel. Ioakim. Rachel. Chelkias. Promptula.

SUsanna, singulare pudicitiae decus,
Examen ignis aurum vitutis probat.
Prudenter appellasti summum iudicem.
Congratulor tuae saluti, et nescio
An esse quicquam possit, quod gratum magis,
Magisque volupe sit, quam quod tua modo
Detecta (gratia Dei viventis) est
Pudicitia salva, constans, integra.
Fac modo animo praesenti sis cum coniuge
Caro, tuisque liberis. Deus bene
Vortat, tibique optata semper offerat.
SV. O summe deus, auctorque et rector omnium,
O iuste iudex, me periclitarier
Sinis, perire non sinis: praesens ades
Tum, cum adeo videor iam destituta maxime.
Freti tuae benignitati firmiter,
Numquam peribunt. quin submersae funditus
Tantis miseriis porrigens manum tuam,


page 398, image: s0956

Precor Deus ne me tentationibus
Gravioribus posthac velis committere,
Quin viribus validis mollem suffulcias,
Si tam tuae laudi sum accommodum organon.
O Ioakim coniux, nati dulcissimi,
Et vos parentes optimi, Deus potest,
Ut iam liquet, miseros rebus iam perditis,
In spem bonam et salutem praesentissimam
Sic collocare, ne deinceps periculum
Noceat. Opera Dei sunt mirabilia,
Qui consilia hominum vicissitudine
Invertit, haud ullis modis reciproca.
Quare Beniamin fili mi suavissime,
Tuum fuerit isti lepido puellulo
Grates agere de reddita matercula,
Quem summus ille iudex aequus arbitrum
Mihi dedit, causam meam qui vindicet.
BEN. O Daniel, lepidum caput, facis bene.
Qui pro tua commoditate meam matrem mihi
Reddideris, haec enim mihi est carissima.
Habeo atque ago tibi merito nunc gratias
Quam maxumas. Ubi quid usus venerit,
Lubens tibi benefaxo, pro modulo meo.
DA. Dicis benigne. En iam licebit gaudio
Tuo frui. Fruere, Domino Deo tuo
Debes tuam matrem, cuius vices gero.
QU. O Ioakim tuis laetor nunc partibus.
Senes periclitantur, atque in limine


page 399, image: s0957

Portus tibi est, tutusque in vado navigas.
Dominum Deum, pro moribus tuis, time.
De castitate coniugis iam certus es,
Aurum probatum habes probationibus,
Et lilium natum inter spinas asperas:
Uxor tua velut fructi fera vitis siet,
Prolesque tua sit instar olivae plantulae.
Dominus tibi benedicat in Syon largissime,
Sobolemque postliminio olim videas tuam,
Laetus redire. Quod si ea res tibi libet,
Licet tuis de inimicis ulcisci modo,
Et par pari rependere. 10. Non id moror.
In auctoratos hoc decet pro munere
Suo. Dominus etiam vindictam vendicat
Sibi. Mihi privato non decorum erit.
Hoc lex iubet, ne interficiam ego proximum.
Nobis magis conveniet laetis hanc diem
Domino Deo tripudiis insumere.
Valete Presbyteri, censores Israel,
Deo sint hanc ob aequitatem gratiae.
O socia thalami, quae fidem tuam mihi
Servaveris constans, ex quo conveneras
Mihi in manus nubens. Quin vulgo dictitant,
Castam esse eam quam nullus vir rogaverit:
Tentata precibus, restitisti machinis.
Non cessit animus, neque vim pertulit tuus
Pudor. SV. Deus vires dabat conatibus.
Quod iactitem nihil est, studium boni Deus


page 400, image: s0958

Auctor bonorum pectoribus mortalium
Larga sua bonitate inspirat. 10. O meum
Decus, beatus sum, talis cui contigit
Consors tori, taedis tuis felicius
Aut auspicatius nil usquam gentium
Fuit. Parentem pulchra prole me facis.
Iamiam pater iuvat procul forensibus
Negotiis vitam meam consumere.
Domus mihi deinceps amica, erit optima
Domus. Deo vivam, charaeque coniugi,
SV. O gnata gnata, quam pectus salit meum?
Affectibus variis rapior. Eadem dies
Plusquam satis funesta apparuit mihi,
Mihique reddidit te festivissima.
Benedictus esto summe rerum conditor.
Valeat deum vulgus reliquorum longius.
Tu tu Deus Sion, tu inquam rectissime
Dextra administras mundi gubernacula,
Tu flexuosa cuncta recte dirigis.
CH. Tu vera praedicas, coniux. o filia,
O mi gener, fili mi lachrumo gaudio.
Nam non queo modis aliis effundere
Quod pectus insiliens eructat. SV. Mi pater,
Materque, sic deinceps futurum iudico
Castis locum matronis, ac puellulis
Periculo tutum meo fore. PRO. Puto,
Speroque. Nil votis meis responderit
Unquam magis. nil ex animi sententia


page 401, image: s0959

Successerit magis unquam, quam castitas
Secura. si non hoc nefas vel maximum,
Pomario suo pudicam feminam,
Non dico ab hostibus saevis, sed maxime
Ab Israelis arbitris non tutam esse,
Profecto nescio quid possit amplius
Dici nefas, nisi sic Deus robur tuum
Mea hera eo modo probe tentaverit.
SV. Quid? Hau mea tu, hoc absit mea Promptula.
Natam hanc meam puellulam volo
Meo periculo laboribus consuescere.
Si tu sapis, cavebis dein' ab otio,
Ne te in periclum praecipitem duis.
Beatus ille certe qui ex aliis sapit.
Sed hinc eamus, ne videam hoc foedissimum
Spectaculum, aut ne cui videar vindictae amans.
10. Recte mones meum delicium maximum.

SCENA IX.

Sumitur de senibus supplicium. Abed. Sedechias. Cleter. Achab. Quaesitor. Praeco.

IAm tempus o miseri instat, ut vestrum scelus
Luatis. SE. Heus precor, sine ut populo loquar.
AB. Loquere. SE. Viri, puerique extorres Israel,
Babyloniique cives, hoc miseris date,
Quicumque publico splendetis munere,
Cavete ne fraus ulla nec dolus malus
Corda occupet vestra, aut prava libidine


page 403, image: s0960

Ruatis in praeceps. Sapite periculo
Nostro. Facinori dignam poenam pendimus.
Malum consilium consultori pessimum est.
Orate nunc Deum, quem iustum sentio,
Miseris suo ut parcat iudicio, quo satis
Habeat modo hoc paruo supplicio pro sua
Clementia, quamvis delicta maxima
Sient, sed hac magis ratione splendeat
Bonitas eius, magis si superet gratia.
AC. Sit fas mihi quoque pauca proloqui. CL. Licet.
AC. Monuit meus socius probe, sed amplius
Monebo. Nam non sufficit, nec crimine
Prorsus vacat, qui non designat: interim
Tamen manus muneribus gratis patent,
Caecique doro phagi ferunt sententias
Ad gratiam, quibus nos freti pessime
Deliquimus, Dicemque prouocavimus,
Nostro iumento accersentes nobis malum.
Fortuna parcit in poenam quam plurimis.
Vel sic Deo visum est, ut sese examinent,
Nostroque damno agant nunc paenitentiam,
Nec differant in sera fata piaculum.
Vestrae preces fiant pro nobis ad Deum.
AB. Ehem senes, Dice moras iam rumpere
Iubet. SE. Precor da paulum temporis
Deum precandi, si miseris avertere
Dicas velit, et ultiones tartari.
AB. Est sera crede in fundo paenitentia.


page 403, image: s0961

Speras tuam Liten, quod Ate tempore
Longo suis malis turbarit artibus,
Sarcire posse? SE. Tanta Dei est benignitas,
Suspiriis inclamo ex imo pectoris,
Gemituque paenitudinis seras preces
Eructo. Domine anhelas has voces meas
Accipe, tuas aures patulas pandas meis
Precationibus. Deus, quis sustinet,
Si iudicans scelera rigore examines?
Finis licet nullus meorum criminum,
Finis tamen nullus tuae clementiae est.
Ai tartari sum poena dignus maxime.
At tu tamen non dignus, qui crudelius
In noxios statuas. Salvabis Israel.
O si salus communis haec divinitus
Mihi scelesto iam queat contingere.
CL. Licet tibi quoque tuas preces attollere.
AC. Ne saevius domine Deus furor tuus
Me corripiat, et ira in me commotior
Nunc ingruens clementius me verberet.
En fulminis telum minatur acriter,
Et imminens manus terrore concutit
Mentem, et animus horret formidine nimis.
O scelera tetra. non est ulla sanitas
In carne tota, totus langueo miser.
Dum mente concipio quandam irae imaginem,
Nec conscientiae pax est meis in ossibus.
Quoties recordor quam caput nequitia,


page 404, image: s0962

Vertexque mersus, quamque onus pessum datum [(transcriber); sic: pessundatum]
Graviter premat, tremiscere tribunalia
Possum tua, sed ea haud possum vitare. Vae
Misero mihi, iustam tuam sententiam
Non sustinere possum, ni miseratio
Plus ponderis meis habeat nequitiis.
QU. Quamvis meum caput peccatis abrutum
Sit, attamen mos urget, ut exordiar.
Patres domus Israel e medio malum,
Ut dictitat lex Moseos, hinc tollite.
SE. Animam meam tibi mandaverim Deus.
AC. Animam tibi mando domine Deus meus.
CL. Habent satis lapidum. AB. Nunc tuta opinor est
Pudicitia. CL. Viden quam torua lumina
Hinc inde iactitant? AB. Ne spes vos deserat,
Cum patribus maioribus quiescite.
QU. Ponantur hinc exanima virum cadavera,
Terraeque mandentur pro more patrio.
PR. Vixere. Nunc domum se quisque conferat.
Exempla statuite ante oculos sibi
Quilibet. Adulteris sic fit in Israel.

CHORUS.

Ex Psal. I.

BEatus ille qui procul consessibus
Et impiis mortalium [(reading uncertain: layout problem)]
Synedriis, et peccatorum compitis,
Solutus omni crimine,
Nec occupet cathedras pestilentiae


page 405, image: s0963

Caecus malis dogmatibus, [(reading uncertain: layout problem)]
Nec ludicris diorum mentes inficit,
Felix et ter, et amplius,
Totus vacans Dei sacratis legibus,
Eas volutans sedulo,
Noctes diesque mente versat candida.
Is crescet instar arboris
Ad rivuli ripam sitae pellucidi,
Quae leta tendens brachia,
Fructus ferens suo rependet tempore:
Cui non nocebit Africus,
Non bruma frondibus comas detraxerit,
Huic cuncta fient prospera.
Non sic tibi, non sic continget impie,
Sed tu peribis funditus,
Cum ventus instar pulveris te iactitat
Per aera atque inania.
Hinc fit, quod impios arbitrium Dei
Pessum dabit [(transcriber); sic: Pessundabit] letaliter,
Hircos ab agnis cum pastor seiunxerit,
Quem nil latebit uspiam,
Viam piorum cognitor iustus sciet,
Mittet malos ad tartara.

EPILOGUS.

NIl quicquam aliud est SCENA, praestantissimi
Viri, patreque consultissimi, mea
Quidem sententia, quam clarum et lucidum
Mortalium vitae speculum, quod exhibet


page 406, image: s0964

Faciem maligni saeculi. sic Tullius
Romanus ille orator pulchre comparat,
Cum disserit, quid sit decorum singulis,
Iubet intueri Comici spectaculum,
Quo quisque personam suam recte gerit.
Sic contra dum suum persona scenica
Servat
[Gap desc: greek text]
, docet magis contrarium
Plerumque, quid deceat rarissime docet.
Senes scelesti dum decorum sedulo
Custodiunt, docent senes longissime
Cessisse ab officio, ac persona iudicis.
Susanna contra sedulo servat suum

[Gap desc: greek text]
. Videbit hinc matrona moribus
Petulantibus, se iam cessisse longius
Suo decoro. Ex paucis his sic cetera
Vos aestimate, dum is plectro vernaculo
Sonabit, ut cunctos populus intelligat.
Nos interim studii nostri specimen damus,
Non serii quidem. Haec nobis sunt ludicra,
Quae sunt gravia atque utilia mortalibus.
Visum id satius, ac si nugas Tragoediis
Agamus. hoc enim culpat paroemia.
Nos nostra sic studia semper paramus, ut
Lusus sit e republica. idque honestius
Nos iudicamus, quam si rebus frivolis
Indulgeamus, in quibus non commodi
Quicquam est. Sed hoc vestrum fuerit munus Patre
Conscripti, ut hoc curetis inter cetera,


page 407, image: s0965

Ne detrimenti quicquam in herba publicus
Capiat status. Capiet vero, si parcius
Studiis datur fomentum liberalibus.
Aequi bonique facite isthaec puerilia.

FINIS.


page 408, image: s0966

MATHAEUS PHILARgyrus Martino suo Osterminich.

HAec mandata dedit fortissimus ille deorum,
Credita ne merces suffodiatur humo.
Felix, o nimium felix, praecepta recondit
Qui iuvenum, expendens aurea dicta Dei.
His ego cum primis numero te dulcis amice:
Credidit en Christus munera larga tibi.
Ingenium felix, variis virtutibus auctum,
Doctrina exsuperans, relligione simul.
Non tamen hoc terrae mandas rubigine laesum,
Ut nihili servus, quem cecinere Sophi.
Nec maculas turpi divina libidine dona:
Non iacis immundo munera tanta luto.
Proicis obsceno ne quaque e stercore amomum,
Neve sub ignavos lilia rubra sues.
Credita sed reddis multo cum foenore dona,
Ut frugi servus, quem cecinere Sophi.
Praemia digna feres tanto pro munere, iudex
Talia cum dicet, Tu benedicte veni.
Huc Paradisiacis inter spatiabere campis
Serve Dei patris, regna parata cape.
Id tibi contingat precor, alti scandere Olympi
Limina, quin vesci nectare et ambrosia.
Caelicolas inter vitam det vivere dulcem,
Et contemplari numina sancta Dei.


page 409, image: s0967

ET MAIORUM SPLENdore et indole sua clarissimo adolescenti Georgio Heruvartto, Martinus Ostermincher S.

QUam vis parentis tui erga me liberalitas tanta sit, suavissime Georgi, ut aegre vel minime eius parti satisfieri possit: ne tamen animum gra- tum mihi similiter deesse existimares, sicuti facultas accepta beneficia tibi referendi deest, dies noctesque (quamdiu me parentis fovit benignitas) sudavi, et summa opera in id unum intentus fui, ut quamprimum ex aliqua lucubratiuncula cerneres, quam sim gratitudinis cupidus, et eximie studio sus. Ad quod consilium et opem habui doctissimi viri Xysti Betuleii, praeceptoris mei omni honore dignissimi, abundantem, et ex omni parte cumulatam. Is equidem non solum viam, modumque praescripsit, et monstravit, sed et praecurrit, ita ut nihil mihi deesset in ipsius summa benevolentia et pietate.


page 410, image: s0968

Drama nanque sacrum vernacula lingua a se ante aliquot annos conscriptum mihi dederat olim, ut id pro ingenii mei tenuitate latinitate donarem. non interim anxius curandos existimans aliorum nasos, qui me forsitan onus impar meis viribus (ut prima fronte videtur) suscepisse clamitabunt, indeque risu et subsannatione prosequentur: modo tibi placerem, et animi mei gratitudinem, ut par est, satis et abunde declararem. Praeceptori obsequutus, id feci, quod multis me nominibus, ut spero, omnibus doctis et piis commendare poterit, Dramaque datum pro exiguis meis viribus ex Germanico in latinum verti: quod sub tuo nomine (non ex me quidem, sed praeceptoris supra dicti instinctu, qui facem mihi in hac tota re praetulit) in vulgus propalatum vides. Ex eo autem, quo me parens tuus, clarissimus vir, et Augustanae rei publicae columen maximum, Thubingam, ad excellentissimum legum et politioris


page 411, image: s0969

literaturae doctorem Melchiorem Volmarium, unice observandum praeceptorem misit, maiorem eius partem absolvi, non ita feliciter negotio antea procedente. Tu, quicquid est, clarissime adolescens, aequi bonique consules, et hic summam animi mei gratitudinem velut in tabella depictam contemplaberis, eam apud tuos exornando, et me in plurium amorem rapiendo. Vale, Thubingae ad quintum idus Octobris, 1545.


page 412, image: s0970

PERSONAE.

Daniel [(reading uncertain: layout problem)] prophetae. Sechania [(reading uncertain: layout problem)] Sacerdotes
Habacuc Seraia
Balthasar [(reading uncertain: layout problem)] ministri Dani- el. Zodak
Hananias Cadmiel
Ariel angelus. Iozobad
Cyrus rex. Iedaia
Arioth architriclinus. [(reading uncertain: layout problem)] Ministri regii Hasbaddana
Nehemias pincerna. Philargyra [(reading uncertain: layout problem)] Uxores
Archigrammateus. Acolasta
Arbela. Pachys
Sitophorus. Philedona
Tamias.
Symsai Secretarius. Liberi
Catacoemistes, a cubiculo Puer
Praeco. Aedituus
Elam hypoenocus. Filius aeditui.
Rabsusin hypositophorus
Nahthoma pistor. rus.
Rabtabbath archimagei Sanallabath praefectus
Satellites 4. urbis.
Archimedes [(reading uncertain: layout problem)] artifices Thecolatra [(reading uncertain: layout problem)] cives
Cylindrius Polydemus
Gonius Stasiotes
Sphaereus. Thorybodes.
Vulgus


page 413, image: s0971

BEEL, TRAGOEDIA EX GERmanico Xysti Betuleii latine reddita, per Martinum Ostermincherum Vindelicium.

PROLOGUS.

UT ostendam vobis quicumque dramati
Nostro interesse non dedignabimini,
Sive id spectando, vel solum legendo sit,
Quemnam finem nos mente conceperimus
Huius nostri ludi, paucis advertite.
Mundus ferme totus dissensionibus
Inter se dissidet, quantum ad ipsam fidem,
Et religionem Christianam pertinet.
Hic nanque Petrum clavigerum censet deum,
Alius Paulum insignem fulgenti gladio,
Adorat tertius turri feram Barbaram,
Mariamque quartus, et quintus Elizabet
Conspicuam frusto panis atque cantharo,
Et sic infinitos sibi constituunt deos.
Alii deinde divino offusi spiritu,
Unum Deum colunt, eum qui condidit
Caelum, terra, mare, et quae continentur his:
Qui carne humana assumpta pro peccantibus,


page 414, image: s0972

Pilato iudice ad crucem damnatus est,
Vivisque exemptus inferorum contulit
Ad regna se, in quibus superato satana
Victor tandem surrexit luce tertia
E tumulo. sublatus posthaec ad astra, ubi
Iam rector mundi dextrae patris assidet.
Surgunt hinc inde utrinque bella atrocia.
Et qui Christum iactant, armis Mavortiis
Petuntur ab his, qui Christo posthabito
Idola honorant, et suam fiduciam
In idolis locant. Iam ferro dirimi
Pios videmus, nunc flammis flagrantibus.
Et sic quorum caro est infirma, territi
Multi fortem ducem suum Christum abnegant,
Iisque se adiungunt cohortibus, quibus
Huius mundi monarchas atque principes
Cernunt adiunctos, ubi secure vivitur,
Ubi nulla perferenda est contumelia.
Tu Christiane, qui coepisti agnoscere
Verum Deum, huiusque audire evangelion,
Tuo sub duce miles constanti pectore
Perge esse, ne te multitudo tam frequens
Domino adversantium seu arma tyrannica
Avertant. nam qui te afficit iniuria,
Sibi id Dominus adscribit: qui te negligit,
Hunc ipsum negligit,qui cuncta territat.
Quod cum sit, et Dominus huc usque a condito
Mundo numquam saevire impune siverit


page 415, image: s0973

In se turbam impia, quid est quod horreas?
Tuos nanque hostes luctus, et te gaudium
Manet: luctus inquam, qui sit perpetuo
Duraturus, nullis precationibus,
Nullis votis, nec exorandus lacrimis.
Dilucide haec vobis nostrum drama exhibet.
In quo sub sacerdotibus, et civibus
Babylonicis, vera Salanae ecclesia,
Qua idololatra comprehendo et antitheos:
Sub Daniele vero Christi pingitur,
Quae uno Deo, hoc est Christo capiti suo
Addicta, vexatur incursionibus
Idololatrarum, et longe afflictissima
Laetos tandem et triumphos inclitos agit
Sicut fidelis triumphavit Daniel,
Ereptus de fauce leonum frendentium.

ARGUMENTUM.

Terra est quam vocitamus Babyloniam,
Propinqua et adiacens Iudaico solo.
In hanc captiva olim ducta est gens israel,
Coacta ibi vanum colere idolum Beel.
Quod cum divinus recusasset Daniel,
Sacerdotes urbis Cyrus rex convocat.
Convincit hos vates, et fraudes detegit,
Ferocibus inde exponuntur leonibus,
Idolum Daniel cum templo destruit.
Peractis his, Draco adoratur civibus
Babylonicis, sua quem prophetes manu
Necat. quo concitatum vulgus humile


page 416, image: s0974

Senem rapit, leonibus similiter
Exponens. is diebus atque noctibus
Septem salvus versans cum bestiis,
Ex antro liberatur: huic succedere
Coguntur auctores. sic ludi finis est.

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Aedituus. Puer aeditui. Sacerdotes. Cyrus Rex, cum satellitio.

HAud arbitror praetermissa a me tempora
Ulla esse unquam, quibus non laboraverim,
Et diligentiam permagnam impenderim,
Ut munere hoc quod obtulit Beel mihi,
Sic fungerer, ne quis mihi quid vitio dare
Posset, et exprobrare negligentiam.
Quid quaeso postea mihi agendum putem?
Quid? dum videre clara solis lumina
Meus dabit Beel, sudabo pervigil,
Ut omnes uno me ore extollant laudibus,
Et sentiant me longe eos praecellere
Opera, studio, fidelitate, industria,
Qui praefuerunt ante me templo et sacris.
At multa quid iacto? probum exhibebo me,
Fidumque, et rebus in omnibus per strennuum.
Ac iam primum omnium curanda sunt sacra.
Heus tu puer, mihi pignus suavissimum,
Ades, iuva patrem. PV. Quid est quod me velis,


page 417, image: s0975

O mi parens? tibi commodare qualibet
In re velim, tenella si tantummodo
Aetas queat, minusculae et vires meae.
AE. Laudo indolem tuam, parentis unica
O spes, tuaeque matris dulce gaudium:
Campanula hac, ut poteris, pulses fortiter.
PV. Fiat pater. AE. Nunc satis est, discedas domum,
Dicens matri, curare prandium velit.
Sed ecce sanctiores huc se conferunt.
Domini, necesse erit ut praestolemini
Hic paululum, donec faces accendero,
Atque interim quoque cum suis Rex adveniet.
Verum nil obstat, si iuvabit, psallite.

CANTUS SACERDOTUM.

DEum Deus quam maxime,
Quam pura sanctimonia,
Et quam submissa pectora
Tuae plebis sint, respice.
Defende gloriam, Beel,
Tuam, superbos vindica,
Et hostium blasphemias
Exstingue, quaesumus, cito.
Elata colla deprime,
Et arce vim saevissimam,
Nocere quae tuis queat,
Semper tibi sit gloria.


page 418, image: s0976

SCENA II.

Archigrammateus. Cyrus Rex. cum Satellitio.

VIx mente consto, et extra se cor ponitur,
Sic me movet spreti Beel iniuria.
Nec animus hic meus solum percellitur,
Sed totiusque corporis membra omnia
Horrent, stupent, tremunt, ac si cruenta mors
Me spiculis suis petat letalibus.
Incertus haereo, hoc malum cui deferam.
Sed rex adest: ni fallor, e templo huc venit.
Huic indicabo, qui me vexet scrupulus.
CY. Quid scriba tam anxium potest tenere te?
Et quid modo huc, modo illuc ipsa lumina
Suspiriis voluta, praeferunt mali?
AR. Ah mi Beel. CY. Quid ingemiscis obsecro?
AR. Nil. CY. Dicito. AR. Nil. CY. Rem volo expiscarier:
An quid tibi aut tuis pericli contigit?
AR. Nihil, sed hoc dolores tot mihi excitat,
Quod undiquaque Bel noster contemnitur,
Spernitur, et ignominiose illuditur.
CY. Quid audio supreme Beel? capum haec meum
Superant. an in nostra aula blasphemator est?
AR. Est, Daniel latro notae quam pessimae,
Deprehensus est talis, negare non potest
Quin ipse blasphemator sit asperrimus.
Hic ille curvus ne tanti quidem facit
Beel, sed aspernatur atque despicit.


page 419, image: s0977

Quod certe utcumque tolerari aequo quidem
Animo posset, nisi alii adhaereret deo,
Eumque inter vulgus tentaret spargere.
Quod si petas Rex magne testimonia,
Aliorum erunt (mihi crede) multa milia
Nostrorum civium, quae illum convicerint.
Quare si regno consultum tuo velis,
Eradicabis funditus hunc apostatam.
CY. Bene est, probe mones: haec res si clarior
Eluxerit, luet luet dubio procul.
At nunc tamen conabor, an avertier,
Possitque reduci ad sanitatem pristinam.

SCENA III.

Daniel. Cyrus. Satellitium.

ETsi scio insidias mihi clandestinas
A veritatis adversariis strui:
Numquam tamen mali tanta erit copia,
Quae me a cultu Dei mei deterreat.
Teneo satis, quod perditus Satan, ut est
Non impiger, ambulet locis in omnibus,
Et angulis terrae, ceu rugiens leo,
Quaerens sua quem fauce devoret rapax.
Qui si nihil queat sanctis Dei optimi
Praestare incommodi, aut si versutia
Pios sua non est potis seducere,
Tamen mille artifex haud unquam desinit
Hostilibus iustos tentare machinis:
Videlicet suos ministros instruit,


page 420, image: s0978

Ut auxilio illorum damna inferat probis.
Haec quamlibet mentem possint consternere,
Veruntamen vel centum milia hostium
Timebo neutiquam, etiam petentium
Crebro caput meum iaculis letalibus.
Dominus enim colaphos incutiet malve volis.
Is turris est, et arx mihi fortissima:
Cuius potentia nisus et squalida [(transcriber); sic: squalida]
Cum morte ausim procedere in militiam.
Cuius voluntas ut fiat in omnibus,
Sic illius nomen laudetur undique.
Sed ecce Rex noster recta huc tendit via.
Prae se ferens haud vulgarem tristitiam.
Est hercle quod dolore eum magno afficit.
CY. Salvos sis Daniel. DA. Rex invictissime
Salve. CY. Cupis causam adventus mei? DA. Cupio.
CY. Mi Daniel, audivi nostrum numen abs
Te despici, nec eo modo aestimarier
Magni, sicut virum decebat candidum.
Atque quod inprimis dictu est mirabile,
Quidam mihi de te narrare, scilicet
Illum Iudaicum deum te agnoscere.
Quod hercule per intimas cordis mei
Penetrat medullas, atque mentis impotem
Pene facit, ut possim fateri libere,
Tam magnum me, quamvis perpessum plurima,
Dolorem non coepisse ex ullo unquam malo.
Res ardua est sane, nec non gravissima,


page 421, image: s0979

Ita ut sciam me horis nocturnis saepius
Nullum meis visurum oculis somnum, quoad
Versabitur res omnis haec in cardine.
At me tui miseret non parum Daniel,
In tam nefarium incidisse te scelus,
Tam turpiterque notam ingratitudinis
Parasse: non te talem iudicaveram.
Cur non tuae vitae statum miserrimum
Consideras, in quo vivere coactus es
Statim ac parens in hanc te lucem protulit?
Videlicet quam durum humeris tuis iugum
Captivitatis detestandae gesseris?
An immemor mei erga te es beneficii?
An nescis, et ex mente decidit tua,
Quantum tibi prae ceteris persolverim
Pretii? nempe quod servitutis vinculum
Rupi, ut esses liber, totoque in orbe celebris?
Ego te virum feci excellentem, et splendidum,
Magnique nominis apud omnes principes.
Omnes tibi cedunt, te observant unicum.
Tute hactenus circumlatus ore omnium es.
Igitur foret turpissimum, laudes tuas,
Famamque magnificam, atque cunctis cognitam,
Verti in maculosam infamiam.
Hoc ne accidat, tibi consulam fideliter.
(Existimes enim me noctes et dies
Curare, ut bene siet tibi, carissimo
Mihi seni, inter omnes quotquot confoveo)


page 422, image: s0980

Quapropter si qua gratia
Ignobile apud vulgus, et primarios
Etiam viros valere ex animo gestias.
Sic vivito, ut hominum consuetudo exigit.
Alioquin inimicos invidos pares,
Et incurres in acerbum omnium odium.
Nanque hunc amant ut plurimum, qui cuiuslibet
Obtemperare sic studeat sententiae,
Ut nemini rebellis sit, et nemini
Advorsus, sed in omnibus consentiat.
Desiste nunc ergo, ne quid novi inseras
Rei publicae: nec concites plebeculam
Rudem, si vis diu ut te amore prosequar.
Qui si in furorem convertatur impium.
Hoc dixero, quod in me non sit amplius
Ullus locus clementiae.
Ergo iterum atque iterum adhortor te quam maxime,
Ut hac relligione tua falsa posita,
Beel colas sceptrum ut decet flexo genu.
Quod si meis monitis locum reliqueris,
Experieris certe quantum inde foenoris
Brevi tibi possit cedere.
Tantum habeo affirmare, et plane promittere,
Donec tibi in tuo futurus corpore
Sit spiritus, nulla te unquam molestia
Oppressum iri, qin solus felicissimus
Eris, eminebis inter ceteros viros.
DA. Absit procul, nec hoc Deus concesserit,


page 423, image: s0981

Me caecitate tam nefanda involuier,
Ut prosequar divis honoribus Beel.
Inane sculptile [(transcriber); sic: scuptile] , in quo nec tantillum inest
Divinitatis, quo vel praestat quilibet
Hominum, quamvis mortalium.
An'non agi viderer ipsa insania,
Si duplices tollens manus procumberem
Vel ante lignum, aut ante saxum tetricum,
Quibus materiis Beel formatus est?
Non ulla vis, non ulla me violentia
Avertet, quin non fatear liberrime,
Vanum esse quicquid praeter unicum
Ducem rerum invocatur, vel terra, vel aequore.
CY. Eho quid audio? an'non ut debes Beel
Posthac coles, qui cultus est a condito
Orbe et viris et feminis, et omnibus?
Cuius potentiam indies cognoscimus,
Cuius divina vis ex plurimis micat
Signis, ut haud dubium sit quid subesse numinis?
Considera quid sumptus in hunc unicum
Ego conferam, et intelliges tum planius
Num sit deus, num sit colendus, reliqua
Ignobili spreta divum plebecula.
Certissimum est, ut scripta maiorum indicant,
Nostrum nihil vitali posse spiritu
Frui, nisi id edat bibatque ad corporis
Infirmi fulcimen et sustentaculum:
Sed ille luce qualibet, statim ac nitens


page 424, image: s0982

Opaca noctis nubila Phoebus depulit,
Bis [(transcriber); sic: Bix] sex panes, et illos maximos vorat.
Quibus tamen venter capax non fit satur:
Imo quottidie ingentia bidentium
Corpora ovium viginti bis, et plus glutit.
Ad hoc vini dulcissimi sex amphorae
Nihil sufficiunt: quas exhaurit eo modo, ut
Iurare possis, nil prorsus appositum ei.
An'non videtur sumptus esse, Daniel,
Quapropter quis iure optimo non diceret
Hunc omnium deum esse longe maximum?
DA. Nullo Deus cibi aut poti genere utitur,
Ut fragiles et aegri mortales solent,
Qui quolibet die praescripto tempore
Epulantur, et sumunt quod ipsa postulat
Necessitas, videlicet quo terreum
Corpusculum firmetur, et caro languida.
Nullo Deus cibi aut poti genere utitur,
Cum sit dubio procul solummodo spiritus,
Non visui obiectus, nec mole carnea
Indutus, ut sibi persuadent inscii.
Hic ille sidera incolit flammantia,
Manu sua sceptrum tenens, quo circulum
Rotatilis mundi gubernat et regit.
Huius ferax tellus scabellum dicitur,
Huius nutu creata pendent omnia.
Non est, mihi credas, non est obnoxius
Ulli ruinae, sicut ceteri dii.


page 425, image: s0983

CY. Obiectus ergo est, ut dicis, Bel casibus?
DA. Quid obstaret, cum visui sit obvius,
Et tactui, cum sit ex terra conditus?
Quaeso quibus probas tum Beel deum.
Qui scilicet potestate in homunculi
Fuit, fieretne formae huius, an aliter?
Hoc dixerim vilissimum passer culum
Longissime vestrum Beel praecellere:
Quod olfacit, tangit, gustat, audit, videt:
Queis omnibus caret Beel, vestra anchora,
Ad quam rebus in adversis confugitis.
Quod si haec in hanc, Rex magne, meam sententiam
Te verba non trahunt, adhuc alia afferam.
Non arbitror latere ullum mortalium,
A' sordibus numen debere liberum,
Et immune esse ab omni turpi crimine:
At si Beel sic adeo infanda crapula
Convincitur, labe omnium deterrima
Quotquot scio quibus succumbit lubricus
Homo, iam deus nullo modo censendus est.
Sed quid opus tanto verborum circuitu?
Ego omnino mecum constitui in pectore,
Nihil non me prius experturum, quam hunc Deum
Negem, caeleste qui regnum Rex occupat.
Valeat Beel, valeat vulgus ignobile
Divum: sint qui velint, quos homines invocant.
Deo meo soli laus sit et gloria,
Cuius divina virtute atque robore


page 426, image: s0984

Confisus, non mundus, non mundi signifer
Satan, non tartarus ipse refertissimus
Cacodaemonum, mihi terrori esse poterit.
CY. Proh Bel, quid audio ex hoc deliro sene?
Eon' radiisse, ut nullus sit honor bibi?
Ut tu, quem veteres tam multis saeculis
Coluere, iam nullus, vili et passerculo
Minor habearis? quousque obsecro feres?
Catacoemista. CA. Domine. CY. Prodito. CA. quid est?
CY. Coetum sacerdotum festinare huc iube.
CA. Meam rex magne videbis promptitudinem.
CY. Per imperium, per sceptra, per Babylonicum
Nomen tibi iuro Daniel, poenam te eam
Daturum, quod si iniuste spreveris Beel,
Cuius atrocitatem magnam nullius
Sonori gutturis facundia protulerit,
Tendes me spectatore, ni mors praeveniat,
Dolore plenus et cinctus maestitia,
Tendes inquam tremulas palmas ad sidera,
Raucedine senili complens aera,
Cum sera te monebit paenitentia,
Cum lacrimas, cum vota incassum fuderis.
Tun' audes te praeponere his qui mysticis
In rebus sunt doctissimi, quibusque sunt
Reclusa arcana Dei, quem nos suspicimus?
Tun' tam late patentem tellurem undique
Decoratam viris exercitissimis
In rebus ad divina pertinentibus,


page 427, image: s0985

Erroris argues? duram provinciam
Hoc est suscipere, et onus impar viribus.
Praedixero tibi, cave cave oculatior,
Ne exedere oporteat te quod ultro interis.
Nihil tamen temerarius decrevero,
Sed aequa lance ponderabo singula.
DA. Nullas timere magne Rex minas queo.
Dum praepotentis Domini dominantium
Oculos super hunc suum crebro iustissimos
Sciam esse: quo tutore nemo cadat animo.
Qui quamlibet corpusculum hoc per fragile
Durissimis saepe obici miseriis
Sinat, nec non omnino perdier,
Animam tamen summis reservat gaudiis,
Quae sit olim victura in cuncta saecula:
Cuius nomen benedictum in aevum omne sit.

SCENA IIII.

Catacoemistes. Cyrus. Archigrammateus. Sechania, cum reliquis sacerdotibus.

ENimuero non amplius segnitiae
Socordiaeque ullus locus linquendus est.
Nam quid mali futuri mens praesagiat,
Nisi ocius tumultus et discordia haec
Sedetur, nescio: fieri aedepol queat,
Ut corruat, et solo aequetur tota Babel.


page 428, image: s0986

Etenim de lana caprina, quod dicitur,
Contentio hic non est, sed de gravissima
Re, quae multis possit afferre exitium.
Sed ago moras, quin fungar officio meo.
Rex magne, quod mandasti, feci sedulo.
CY. Bene actum est, tu me comitare Daniel,
Tragoediam istanc pacari curabimus.
AR. Hem magne Rex, coetus sanctorum confluit.
CY. Sacerdotes Beel, patres sanctissimi,
Huc vos venisse corde laetor intimo,
Praesentiam vestram credens nobis bono
Fore, et auspicatam Rei publicae.
Quare sic animum vobis affero meum,
Ut hunc nisi atra mors nil seiuncturum sit.
SE. Invicte rex, haud nos ea ignorantia
Habet, aut habebit unquam, ut simus inscii,
Dies noctesque singulis nostrum nihil
Prius, nihilque debere esse antiquius,
Quam fiat ut satis maiestati tuae,
Si quid praeceperit haec. nam potestatibus,
Et his qui sceptro regio prae ceteris
Insignes sunt, valde pium est morem gerere.
Quoniam vero benignitas Beel diu
Tam strennuum te fovit pietatis ducem,
Qui sustulit semper quae gloriam ipsius
Labefactare, et obscurare visa sunt:
Et iam negotio tempestas ingruit
Divino pergravis, nos merito navibus


page 429, image: s0987

Et quadrigis enixe laborabimus,
Ut quantum in nobis situm erit, malum imminens
Demus quieti, te sollicitudine
Et cura liberantes, si qua es saucius.
Quod accidet, si Bel piis precabimur
Votis, gerentes intus corda candida,
Si saepius sacratum altare implebimus,
Et victimis crebris, vinoque limpido.
At indicari, si maiestati placet
Tuae, velim nobis, quid hoc rei siet,
Quod accersiti sumus huc more insolito.
Spero iuvante Bel fortunata omnia
Futura. AR. Faxit Bel monarcha maximus.
CY. Thronos capessite o patres sanctissimi,
Dum Grammateus rem vobis enarraverit.
Fac Grammateu, diserte vir, fac indices
Dominis negotium, ut potes, paucissimis.
AR. Faciam meum officium, Rex magne, sedulo.
Viri patres, satis res haec est ardua.
Pectoribus hoc firmis, hoc uto credite.
Et causa talis est vestrae praesentiae,
Quae regem, et quenque pium, cui rei publicae
Salus curae est, merito tenerbit anxium.
Aiunt Beel, quem tam diu suspeximus
Velut deum magnum, esse idolum sculptile,
Quod struxerit manus fabri lignarii.
Et ut apertius dicam, tot copias
Magnorum sumptuum perire penitius,


page 430, image: s0988

Quoniam his Beel frui non posse comprobant,
Qui sensuum non sit donatus munere:
Qui nullius usus, sed truncus sit mortuus.
Quis ergo tot petulca agnorum corpora,
Quis tot vorat panes? vinum quis ebibit?
Hunc expedite paucis ancipitem nodum,
Si securo velitis capite vivere.
Quod si fueritis doli expertes mali,
Ne unum quidem pilum amittetis, credite:
Si autem nefariis technis et fraudibus
Deceptos nos usque huc sub auram prodeat,
Tetram ad mortem evestigio accingemini.
SE. Ita n'maligna fama regis pectora
Invertit, et falsam incussit sententiam?
O perversam mortalium nequitiam,
Quam non fides ulla integra est hoc saeculo.
Per Bel quaeso, rex invictissime, sinas
Vanam opinionem, et vanas vulgi fabulas,
Et mitiges mentem furore percitam.
Nihil etenim subire nos magis iuvat,
Quam te docere eo pacto, ut intelligas
Quicquid clamosum vulgus ad te detulit,
Instabile esse, et subdolum id mendacium:
Sicut patet citra omnem controversiam,
Nil imposturae prorsus exercere nos,
Sed Bel deum esse, quem tellus Babylonica
A' mole mundi condita usque in hunc diem
Studiose magni fecit, id quod indicant


page 431, image: s0989

Geminae manus sublatae ad celsa sidera,
Flexi pedes, nudum caput, et piae preces.
Quapropter ausim dicere, blasphemiam
Foedissimam esse, tam mordacibus Beel
Iactare verbis, et conviciorum insequi
Licentia tanta: ulciscetur hoc brevi,
Et obruet scelestos, qui audent talia.
Ubi demum cognosces quam simus candidi.
AR. Quin dicitis, quis tot sumptus consumpserit,
Quos omnibus modis rex cumulatissimos
Fecit multos annos, unius gratia.
Mirum est tantum esse come donem posse deum,
Cui nec census sufficiunt, nec reditus.
Senex hic canus numquam laudatus satis,
Vir magni nominis, cuius prudentia,
Et summa perspicacitas est cognita
Ab hinc usque ad astrorum nitida lumina,
Nec non Antipodas, quo demum sub aethere
Non accuratior veri inquisitor est,
Hic ille argumentis certe evidentibus
Docet, Beel nihil minus esse quam verum Deum.
Atque inde sumptus non pervenire ad eum.
Ob quod cupit vobiscum literarium
Inire certamen: quare adarmemini.
Quod si potestis illius propellere
Acuta iacula, et acutioribus
Superare, restabit poenam det, asperam
Mortem ferens, dignum patella operculum.


page 432, image: s0990

Si autem minus vobis cedet victoria,
Prae foribus vestris horrenda mors erit.
DA. Quod dixi, dixi, constans praedicta assero,
Quae quod verissima sint, probabo magne Rex:
Sed id facturus sum Deo meo auspice,
Quo opem ferente ostendam tam dilucide
Vestras technas, dolos, fraudes, versutias,
Quibus rudem seduxistis plebeculam,
Quam lucida sunt poli depicti sidera.
Vos quid moramini? quid statis hic rogo?
Quin innocentiam vestram depingitis
Coloribus suis? quod obtinebitis
Id, quod lignum deus sit, palinodiam
Canam statim, et ustram mandabo literis
Industriam, ut eius nemo non sit memor.
SE. Per Bel te quaesumus rex invictissime,
Ne vanis te nugis sinas seducier.
Nos equidem nihil timemus, nec existimes
Defectionem ullam apud nos iactarier,
Imo ipse videbis successu temporis
Quis'nam humectaturus genas tepentibus
Sit lacrimis, et quis evulsurus dolens
Capillos sit, cum sera paenitentia,
Et pectoris emendatio nil proficiet.
Verum ut palam fiat nostra innocentia,
Sic magne rex mihi videtur optimum,
Ut places ipse sacrificio Beel,
Manuque propria templi claudas ostium


page 433, image: s0991

Tuo sigillo pro tua prudentia
Obsignans, et eo modo communiens,
Ut accessum nulli patere liqueat.
CY. Bene est, istuc consilii mihi non displicet.
Atqui introibo. Daniel est quod tibi
Loquar: vos interea in templo parabitis,
Domini, vestras res, donec adsint singula.

SCENA V.

Sitophorus. Nehemias. Elam. Rabsusin.

Iussit me rex, ut iam relictis omnibus
Cur arem Bel honor ari sacrificio.
Faciam, quia id mei esse muneris scio:
Et promptitudinem meam auget plurimum,
Quod venit tempus, quo indaganda veritas
Sit, sed velim Oenochum quoque certum redditum
Istac de re: nanque et ipsius interest.
Sed ipsus advenit, celeri incedens gradu.
Quid est quod sic volat praeter morem suum?
Adibo: salve Nehemia. NE. Et tu plurimum.
SI. Nil rex tibi dixit? NE. Nihil, quid dixerit?
SI. Sacrificandum est Beel. NE. Recte me commones.
Rumpamus heus moram, deum colamus omnibus
Posthabitis, ut decet, qui nos clementia
Mira gubernat, et qui fons est vividus
Cunctae salutis hac in vita fragili.
Sed ubi ministri sunt? quid contrahunt moras?
SI. Adsunt domine, quid est quod transigi velis?


page 434, image: s0992

NE. Replestis'ne amphoras? EL. Non. NE. Replete ocius,
Suamque partem in templum ferte quilibet:
EL. Nil promptius faciam. RA. Scio quid sit meum.
NE. Nos interim templum petemus, vocibus
Castis precantes Bel, ut auferat malum,
Si quod rem publicam possit subvertere.
SI. Placet, probe dicis: Beel fortunet omnia.

SCENA VI.

Cyrus Daniel Nahthoma. Rabtabbat. Elam Rabsusin. Sechania cum reliquis sacerdotibus. Balthasar. Aedituus.

VEra indicas, sic res se habet:
Sed coepta perfici modo curabimus.
DA. Placet via haec fugandae noctis algidae,
Et lucis almae consequendae, in qua ambulans
Se prosperum vere esse quis adverterit.
Nunc laus sit autocratori quam plurima,
Illi Deo sit laus, qui lucidum poli
Struxit globum, et vario adornavit sidere,
Qui rauco cinxit terram ponti murmure,
Et qui soli feracis molem condidit.
Hic nanque preces fusas suscepit auribus
Pronis, et vota respexit servi sui.
Vix sum potis movere pedes ob oneris
Gravitatem summam: resumamus spiritum.
NA. Socii, quam valde lassa sunt membra omnia.
Merito in suam tutelam nos Bel suscipit,


page 435, image: s0993

Cui tam magnificas ministramus dapes.
Mihi numquam insignior visus est helluo.
RA. Haud credo quod solus insumat omnia.
Nisi id verum est, quod ventrem instar vinarii
Cadi distentum habeat. verum quievimus
Satis superque, res abeamus postulat,
Levate nates, heus heus accingimini.
Nisi me fallunt oculi, noster pistor obdormiit.
Dii te ament, sic rem divinam Nahthoma
Curas? cras stertito, iam tempus aliud exigit.
En somniatorem, vix dum expergiscitur:
NA. Quam sunt gravati oculi, et obtusum quam caput.
Eamus, ecce in templo cuncta perstrepunt.
CY. Sacerdotes pii, Beel sacrificium
Offerte: nam in promptu est, ut ipsi cernitis.
SE. Ecquid nobis causae tantae arrogantiae,
Tanti tumoris et insolentiae fuerit,
Ut magne rex rogari nos oporteat?`
Imo tuo ex nutu pendemus, et tuum est
Cervicibus nostris quiduis imponere.
Atque ut procedat magne rex negotium,
Divinum opplebimus altare sacrificio.
Tute interim prostratus, et presso ad solum
Vultu, sed ad poli splendentis aera
Mentis piae sublatis oculis, invoca
Ut convenit pro sanctitate tua Beel,
Id Daniel quoque cum tota aula fecerit.
DA. Os impudens, an non scis me autocratora


page 436, image: s0994

Meum colere, et non alius implorare opem?
SE. Scelus. DA. Tuum cura, nec me respexeris,

CANTUS SACERDOTUM.

O Beel vasti moderator orbis,
Dissipa murmur tacitum tuorum
Hostium, nomen tueare sanctum, Tolle superbos.
Fac sciat passim spatiosus huius
Circulus mundi, scelerum potentem
Vindicem te perpetuo fuisse, Et fore posthac.
Porrigas nobis validum tuarum
Robur et vires manuum, rogamus,
Nomen et laudes regimenque nostri Regis adauge.

ALITER.

TE laudibus Bel inclitis,
Tuam canimus potentiam,
Te cuncta gens concelebrat,
Totus te mundus suspicit.
Nos consecrati cultui
Tuo, solum in te fidimus.
Plebs nostra, rex, et principes
Omnes te agnoscunt unicum.
Et contra nomen Daniel
Solus tuum recalcitrat.
Quare precamur supplices,
Averte hanc pestem penitus.


page 437, image: s0995

Vires divinas exhibe,
Fac contremiscat ante nos
Tuo furore territus,
Tibi sit laus et gloria.

PRECATIO SECHAniae ad Beel.

BEel Deus, cuius non est effabile
Nomen, cuius humana lingua gloriam
Praeconio nullo potest depromere:
Tu qui per amplam huius telluris machinam
Extendis brachium tuum, qui nutu territas
Arcem caeli, et iuga ardua terrae montium,
Et aequoris tumultus, denique omnia
Solus potes: cernis quo te eludat modo
Daniel, osor tui impius, quo perplacet
Pulchre sibi, arbitrans sui esse muneris,
Si quid queat moliri in contemptum tui.
Quare deus tui nunc tandem nominis
Ulciscere blasphemiam, quo ceteri
Gravi periculo discant, te unum deum.
Sacrificium hoc sereno vultu suscipe,
Quod exhibet pium cor regis optimi,
Quam attollas ad felicitatis maximum
Culmen, fac semper pacem tranquillam ambiens
Iusto suum sceptro gubernet populum,
Huius semen bene dic, et omnes posteros.
Et insuper nostram salutem protege,
Ne quo malo haec ruat, et tollatur impetu


page 438, image: s0996

Hostili: nam videtur imminere iam,
Nobisque instare nescio quid incommodi.
Quod si premamur qui sumus sancti tui.
Premetur et nomen tuum atque gloria.
SECHANIA AD REGEM, An alme rex nunc quid requiris amplius?
CY. Nihil. SE. Restat ergo cures sacrificium
Ipse, et communias probissime
Templi ostium, tuo sigillo istoc notans.
Nos functi nostro munere, hinc discedimus.
CY. Bel fortunet omnia. DA. Ite, res placet.
O mi Deus, Deus salvator unice,
Numquam satis tuam laudem testarier
Possum, cuius magna et immensa benignitas
Diffusa per spatiosi mundi terminos
Omnes, modis quam plurimis aegros iuvat
Homines. hunc enim blanda ditat coniuge,
Et prole dulci, alium beat divitiis,
Amplis illum in republica ornat honoribus,
Et quarto indit rebus in adversis pectora
Fortia, quae nullo possint consterni malo.
Quintum perspicaci donat prudentia,
Qua me quoque munerum dispensator pie
Donavisti. etsi quod habeo est tenuissimum,
Grates tamen tibi persoluo conditor
Caeli summas, facturus quam diu solum
Pes hic senilis conteret.
Iam vero cum meum prorsus induxerim


page 439, image: s0997

Animum, patefacere technas et nequitiam,
Quam exercuere diu ii qui prae ceteris
Integritate debebant lucescere,
Bone o parens conamen hocce perfice,
Et me instrumento ostende tuam potentiam,
Qua gentium dii tollantur funditus,
Et te imbibant homines qui verus es Deus.
At ubi ministri sunt? heus heus prodite quis,
Te Balthasar opportuno offers tempore.
BAL. Si vel dulcissimam vitam profundere
Oporteat pro te domine, paratus ero.
DA. Animum, fidemque erectam Balthasar probo,
Laudoque, ocius cum cribro ferto cinerem,
Quibus usurus ad hanc rem sum quam praeparo.
BA. Fiet domine, per me non ulla erit mora.
IO. Sed quid si Daniel qua valet astutia,
Noctu veniet nobis commessantibus?
SE. Maneat: namque ipsius haud cupio praesentiam,
Cuius vel voce audita summe contremo.
Maneat procul, talem convivam non peto.
Nam parum laute viveremus, si foret
Praesto. IO. Sic est: sed quin penates visimus,
Eamus, et paremus nos ad crapulam.

SCENA VII.

Balthasar. Daniel. Aedituus. Cyrus.

QUod dominus iniunxit meus, curatum id est.
Et si quid amplius sit, quod studio meo


page 440, image: s0998

Meaque opera effici possit, id fecerim
Lubens: en here, cribrum et cinis praesto sunt.
DA. En magne rex, vide obsecro qua nam via
Sacerdotes capturus sim. exi Balthasar
Cum aedituo. CY. Mirandus es o Daniel,
Credo te neminem in terris prudentia
Superiorem esse. quis te hanc artem edocuit?
DA. Deus meus. Cribrum et saccum accipe Balthasar
Rursus. BAL. Paratus sum, accipio. DA. Tu magne Rex,
Ipsus, ut scis, communito ostium probe.
Aeditue claves porrige in tui Beel
Honorem. AED. Bel rependet id, iustissimus
Semper suorum distributor munerum.
DA. Nil efficis rex magne, his absque clavibus.
CY. Da igitur: en me sacerdotem, et diaconum,
Regemque Daniel simul. DA. Ceram hic habes.
CY. Cerae nulli parcemus. DA. Nec laboribus.
CY. Nisi me meus fallat animus, sic ostium hoc
Occlusi, ut haud facile queat invadier.
Eamus. DA. Bel, laute tuos tracta hospites.

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Sechania, Seraia, Zodac, Cadmiel, Iozobad, Iedaia, Hasbaddana, sacerdotes. Philargyra. Acolasta, Pachys, Philedona, uxores. Liberi duo. Puer. [(reading uncertain: layout problem)]


page 441, image: s0999

FRatres, Deus nobis longe omnium largissimus,
Quotquot mortalibus coluntur, contigit.
Nam regiis nos excipit conviviis,
Non aliter ac si simus incolae poli.
Age cum ipsius inexhausta munificentiae
Ultro tot et tantis nos oneret beneficiis,
His si fruamur, quis id improbaverit?
SE. Quid dictitas? imo crebris sudoribus
Quod porrigit meremur, nec spes est aliam
Nos posse venari praedam, hac deperdita.
Non oscitantibus haec, nec stertentibus,
Bel subministrat, sed in singulos dies
Usque ad ravim ipsam in templo clamitantibus.
Si igitur inungamus paulisper guttura
Defessa, et abluamus hanc raucedinem,
Quis mentis integrae et sani iudicii homo
Nobis vitio vertet? nemo est qui fecerit.
ZO. Pulchre dicis, Iudaeo fac quaeso indices,
Nimirum senties qua consecraverit
Nobis dapes salute. CA. Quid? si vivere
Vita salva et illaesis dignitatibus
Cupimus, non parva ope et nisu curandum erit.
Ne cuius forsan spargat lingua futilis
In invidum vulgus, secretam hanc crapulam.
IO. Recte mones. aurora namque crastina,
Fratres parum laeti et hilares curru aureo
Supra Horizonta lumen caeleste advehi
Conspiceremus: forsan mortis poena asperae


page 442, image: s01000

Hac nocte nostras pulsatura esset fores,
Si rude vulgus facinus hoc rescisceret.
Sed quid curamus haec? absit maestitia
Tristis procul, quin potius hanc festiviter
Noctem consumimus, evacuando pocula,
Et opplendo gulam ad summum quod est satis,
Ehem puer, vide ut calices pleni sient.
PV. Bibite, moras nullas faciam. IO. Sed interim
Tuam quoque curabis cuticulam PV. Faciam
SE. Dic qui, Sechania, tibi caro haec sapit?
SE. Mel Atticum inest, sat scio hoc. HAS. Apponite
Et nobis quid, ne devoretis omnia.
Edite filioli, carissima pignora,
Vobis Beel dat haec ditissimus deus.
Puer vino suavi hoc corona poculum:
En hic bibite. MAIOR FI. Nimium apponis mihi
Partem ministraturus sum fraterculo.
FI. MI. Dilecte parens, qua nam ratione inserviam
Beel, pro luxu ciborum tam dapsili?
HAS, Id gratiarum fiat actionibus,
Encomioque laudum, et gloriae ipsius
Praeconio frequenti, fili mi bone.
ZO. Cur vos matronae se detis tam abstemiae?
Ac si sponsae sitis? quin animo estote bono.
EE. Incommodo magno vestro feriamini
Materculae: genio indulgete. Cadmiel,
Uxor mea sit tibi curae, rogo si iuvat


page 443, image: s01001

Eam salutes poculo. CA. Obsequor lubens.
Puer vides quid desit? hic age tu mea,
Hoc calice exhauriendo, ita ut in imo nihil
Liquoris haereat, te morigeram mihi
Praebebis. PA. Hui mi domine, non tantum bibo,
Ignosces si pro decoro femineo
Respondero. CA. Velis nolis satis facies,
Et sic iucundior erit tua dormitio.
PA. Tentabo quid possim, quia repugnare non
Licet mihi. Vinum pol numquam dulcius
Nec vidi, nec bibi, nectar esse arbitror.
BE. Cessatis. IO. Nequaquam. SE. Potate largius.
Propino scyphum, exhaurias ut integrum.
IO. Quid, integrum? imo senties qui vir siem
In poculis, modo praebibas. SE. Fusuro [(transcriber); sic: Fusurio]
Puer cyathum hunc imple, et propone Iozobad.
IO. Ecce te quam sim ingurgitando strennuus.
HA. Vir es. sed quid si carebis luxuria
Posthac tanti vini, quid obsecro inquies?
IO. Alienum ab auribus plane dicis meis.
HAS. Qua tunc eris fronte? IO. Ignoro quid tibi velis,
Beel'ne nos privabit his beneficiis?
HAS. Sic est, sic auguratur mens vaticinans.
Nos Daniel ille nequam, tempus ad breve
Intra suos casses captos, tyrannus it.
Crudelis est, tractabit pro libidine
Sua: si non pestem et ruinam intulerit


page 444, image: s01002

Vitae, tamen famae atque dignitatibus
Nostris labem summis parabit viribus:
Et quod nobis diu fuit solatio,
Posthac in universum latro id auferet.
Videlicet ab hospitis huius diversorio
Excludet, et magnae egestatis causa erit.
IO. Nugare, te pleni calices sic garrulum
Fecere. UX. SE. Non nugatur, facile assentior.
Et sic futurum, sicut dixit, arbitror.
Namque id dolor intestinus et inquies,
Qui me hactenus pene enervavit, nuntiat.
Quem cum diu represserim, atque saepius
Percontanti [(transcriber); sic: Percuntanti] marito numquam voluerim
Aperire, vobis hanc ob causam detego,
Ne essetis inscii, hoc nihil significarier
Aliud, quam nostrorum omnium perniciem.
Id quod, qui paululum pollet prudentia,
Similiter exponet. SE. Isthaec miranda sunt.
UX. Accedit huc, quod nocte hac sum gravissima
Perpessa, quam totam insomnis duxi. SE. Enecas.
UX. Quare consilio callido, et prudentia
Serpentina opus erit, si extensa retia
Nostri in ruinam velimus effugere.
SE. Si vera sunt, fratres, quae modo dixit mea
Coniunx, a fronte et a tergo necesse erit
Simus oculati, circumspecti, et providi.
Et hercle si haec in vulgus commessatio
Non erumpat, miraculum esse duxero.


page 445, image: s01003

Tum per clementiam Beel diutius
Gulam pingui sucu [(transcriber); sic: succu] odor ati sacrificii
Pascemus, inveteratum illum in malicia
Et pravitate Iudaeum crudi phago
Leone contuentes laniarier.
Sed tempus exigit, ut suam domum petat
Quisque, ne de improviso nos quis obruat.
HAS. Imus, magnus Beel fortunet omnia.

SCENA II.

Daniel. Cyrus. Satellites. Sechania, cum reliquis sacerdotibus. Arbela Sitophorus. Arioth.

MIrabilis Dei bonitas in omnibus
Suis operibus lucet, ut vel saxeum
Pectus sibi verum Deum persuaserit,
Sanctum Deum populi Israel. qui condidit
Globum poli vario candentem lumine,
Et alveum maris, terraeque pergrave
Pondus, gubernans haec mira prudentia.
Sed iam lucescit, et croceo velamine
Aurora fulgens, oceani nimirum aquis
Mundata advehitur, pellens atra nubila.
Adibo regem, ut liberem ignorantia
Ipsum, qua obcaecatus, diu, complexus est
Verum pro falso. en ipse egreditur iam foras.
CY. Precor hunc diem tibi felicem Daniel.
DA. Tantundem quoque tibi precor, rex optime.


page 446, image: s01004

CY. Quid? an'non nocte hac curis exhaustus es?
An non senile pectus corrupit timor?
An non animum abiecisti in hoc negotio
Ta periculoso? DA. Cur? CY. Rogas? an immemor
Es, quae miseria maneat te si insimules
Falso sacerdotes tantorum criminum?
DA. Non sum immemor, sed quae siet causa, obsecro,
Me tristari, et edaci cura affligere
Hoc annosum caput, cum iusta sint quae ago,
Quae tento et molior, cum conscientia
Mea tam firmiter constrictum habeam, Deum
Meum, Deum qui cuncta nutu territat,
Suis adesse, suos manu fortissima
Tueri in omni tempestatum cumulo.
Age montium celsorum corruant iuga
Praecipiti turbine, et in terris sit fragor
Rabidus, hoc qui solum concutiat undique,
Et insuper frendat saevi maris sonus
Terribili murmure, caelum denique ipsum cadat,
Tamen nullus me occupabit metus anxium,
Cum iamdudum in cordis insculpserim intima,
Id quod divina scripta cantant crebrius,
Scilicet Deum sibi fi dentibus manum
Auxiliatricem ferre, quantumvis sient
Horrenda pericla, quae collum nostrum premant.
Id non possunt idola muta gentium.
Quae vana sunt, nulla valent potentia,
Nihil iuvant, nulla est speranda ex his salus.


page 447, image: s01005

CY. Proh, Beel, proh deum atque hominum fidem, quid hoc
Est Daniel? quid sibi vult occlusum ostium?
Et quid sigilla intacta? vae tibi seni:
Me plurimum tui miseret. quiduis deus
Vellem pati, quam te mortis tyrannide
Funestae perdi cernere his oculis meis.
DA. Rex magne, velim experiare diligentius
Singula. CY. Numquid vides non reseratum ostium?
DA. Video, sed propterea me sontem non sequitur.
CY. Tibi obsequar, et Hierodulum ipsus agam
Denuo, sciam nobis an factus sit fucus.
At at quid hoc? o te miserum mi Daniel:
Nefandus ille dies, quo te mater tua
In hanc foedam malorum sentinam edidit.
Satius fiusset, ut genitrix infantulum
Te strangulasset prima os pappa liniens,
Quam te canum ad durum supplicium oporteat
Trahi, et perire morte multo asperrima.
Invenias autem, qui id non fieri iniuria
Dicant, cum tu ipse imposueris humeris tuis
Duram hanc cruce, et ipsus sis causa omnis mali,
Eius dei fretus praesidio, quem vides
Aut non posse, aut non velle opitulari tibi.
Magnus igitur es o Bel, fortis, et praepotens,
Tu principem locum citra litem tenes
Omnes inter deos, nemo similis tibi.
Tute insequentes saevius tua nomina,
Et gloriam tuam Beel pessum dare [(transcriber); sic: pessundare]


page 448, image: s01006

Studentes, deturbas pudore tristius
Tinctos, tua et de facie pellis exules,
Non aliter quam candens radiis flammantibus
Sol aufugat gelidae noctis nubeculas,
Postquam per hemisphaerium sublatus est.
DA. Toto caelo erras Rex, pace tua dixerim,
Tamen et mutabis posthac hunc animum tuum.
Quin despice humi, et vide cuius vestigia haec
Impressa cineri sint, aliter senties.
CY. Nisi quis fucus resistat luminibus meis,
Vestigia haec a feminis relicta sunt,
Virisque, et pueris, et puellullis simul.
O mores hominum perditi, atque tempora
Scelerata, quam sunt pauci tuto credere
Quibus possis. tantum vero mihi obici
Mali tanta in re? in qua salus nostri imperi
Omnis sita est? haud perferendum censeo.
Abite satellites, et huc deducite
Mihi sacrificulos: exempla statuam
Digna in eos, ut discant quem suis dolis
Eluserint. abite, moramque frangite.
SA. I. Rex augustissime, merito furciferi,
Et iure suarum fraudum sument praemium.
Eamus socii, ne turpis socordia
In nobis forte dicatur grassarier.
SA. II. Quis obsecro non nostris sacerdotibus
Adscripsisset victoriam? SA. III. An es inscius
Qui Daniel vir sit? quae sit prudentia


page 449, image: s01007

Ipsius, et rerum omnium peritia?
SA. IIII. En obviam nobis fiunt sacerrimi.
Quid haec summo mane sibi vult praesentia
Vestra, domini? num visere Bel contenditis?
SE. Rem acu tangis. SA. I. Cyrus rex nos legavit huc,
Vos advocandum. is imperat, ut citissime
Suo in conspectu appareatis. namque habet
Quod dictitet vobis, reperietis eum
Cum Daniele conferentem rem arduam,
Ante ostium templi. SE. Itan ais? SA. II. Sic se
habet. [(reading uncertain: writing unclear)]
ZO. Sat scio quae causa sit, nos convocarier.
Nobis solatium unicum sit, conscia
Mens recti: eo tuti nitemur praesidio.
Nam murus est aheneus, nihil sibi
Mali conscire, nec culpa pallescere.
Quare laeti regem accedemus inclitum.
AR. Hui quanta paucitas sacerdotum venit.
Ubi reliqui? nimirum conscientiae
Torquentur pondere, et plumbum gestant
In corde suo, gravantur ut adesse non
Queam. at satis erit, si modo capita ac duces
Praesto sient, qui praetulere ceteris
Facem ad nequitiam et flagitia horrida.
SA. I. En magne rex, quae mandasti peregimus.
CY Video: movete vos abhinc, donec vocemini.
Vocati adeste cito, relictis omnibus.
Quid obsecro domini fecistis antequam
Sol ortus esset in templo? num aliquam Beel


page 450, image: s01008

Vestro missam celebrastis? at non prospere
Successit id, vobis ipsi perniciem
Moliti estis, ipsi inquam vosmet perditis.
SE. Alienum ab auribus meis rex optime
Dicis, non scire possum quid tibi velis,
Quomodo quid detrimenti accidere insontibus
Posset? an'non consumptum est sacrificium?
An non vides vacuata vasa singula?
Atque a nullo nisi Bel deo sanctissimo.
Tute ostium tuo hoc designans annulo,
Eo cinxisti robore, ut vel plurima
Hastarum milia non valuerint frangere.
CY. Mentire, vos fuisse hic sum certissimus,
Id edocent satis vestigia haec a feminis
Et masculis relicta hac nocte squalida.
Quae'nam unde sint, nequam perversi dicite.
SE Itan rex magne ira turpi convinceris?
Parce obsecro nobis, nec imprudentius
Causa nostra integra nos obicias malo.
Bel obtestor, quod hactenus omnia candide
Peregimus, viventes sine dolo malo.
CY. An pergis mihi (scelus) suffundere tenebras?
SE. O quam nunc experior iniqua tempora,
Quam parum tuta veritas, quam non iuvat
In hac vita ambulasse sine mendacio.
O innocentia, quam undique es paupercula,
Quam derelicta, quam destituta auxilio?
Quis tibi misellae adest? quis porrigit manum


page 451, image: s01009

Pressae tibi, et lerna malorum obrutae?
DA. Ecce insontes, eia rex magna iniuria
Dominis fit, cur sic excrucias innoxios?
CY. Durae cervicis homines, monstretis volo
Per quae ad sacrificium repitis latibula.
SE. Ah domine, supplex imploro clementiam
Tuam, ne irascaris, quam par est, saevius.
CY. Cur non irascerer, dum ad hoc me compellitis?
SE. O Bel rex superum, quam indurata pectora
Habes, cur sic taces alto silentio?
Cur non placido vultu ministros respicis
Tuos? an non te lenit haec miseria?
Seda Beel. seda quaeso hosce turbidos
Calamitatum fluctus, et nos de gurgite
Quo nunc immergimur, ut potens, es, libera.
An tot iuvas crebro qui nobis cedunt nomine,
Auctoritate, sanctitate, sanctitate, et gloria:
Et nobis electis tuis sic detrahis
Opem? ah viros bonos, pie parens, excita,
Qui nos educant tanto de discrimine.
At dormitas adhuc heus vos tribules,
Heus cives, nemo est qui erga nos tangi velit
Affectu misericordiae? heus accurrite.
Iudaeus hic vetulus, squalens, et tetricus,
Necem parat nobis longe indignissimam.
DA. Probe dicis, pergas te sic defendere.
At rex noster, ut amplectitur iustitiam,
Aures habebit occlusas: nec tibi fidem


page 452, image: s01010

Daturus est, cum sis ipsum mendacium.
CY. Quae vos incessit (scelera) contumacia,
Adhuc me circumducere delectamini?
Dicatis, impero, quod dudum petii.
SE. Miseris nobis veniam des clementissime
Rex, nos peccavimus: sed tu peccantibus
Propitius sis, et pro delicto gravi
Poenae parum satis tibi esse ducito.
CY. Quin clancularium locum hic ostendite.
SE. Sub altari meatus est, cuius quidem
Beneficio adiuti, de sacrificio diu
Laute atque splendide imprudentes viximus.
SI. Sat est. reliquum mea quidem sententia
Esse arbitror, vestro ipsius plectamini
Nunc gladio, et venenum exhauriatis id,
Quo instituer atis Danielem tollere,
Qui columen est domus Israeliticae.
AR. Aequissime dicis, tuam in sententiam
Pedibus manibusque eo. et si magnus rex petat
Suffragium meum, non aliud censeo
Ferendum, quam ut hi impostores dignis modis
Luant, sceleratae vitae digna praemia
Recipientes, quibus numquam improbi solent
Carere. nam plerumque facta turpia
Poena sequitur, non tardo, sed celerrimo,
Nec claudo, sed longe firmissimo pede.
AR. Sic est, id longa edocuit experientia,
Verti impiorum gaudium in tristiciam:


page 453, image: s01011

Et qui modo effuse ridet, lugentibus
Illum post lacrimis maxillas umefacere [(transcriber); sic: humefacere] .
Sed hi cum maiestatis laesae crimini
Obnoxii sint, et dolosam fabricam
Paraverint ei viro, a quo ne quidem
Unguiculam sibi offensam testarier
Possunt, ut interim alia taceam incommoda
Stupenda, quae invexerunt in Rem publicam,
Restabit ut per regem deturbentur in
Hanc foveam, quam struxerunt iustissmo.
DA. Videte nunc quotquot adestis singuli
Quae sint, et quid possint idola gentium.
Certum est, quod ora habent, at per ista eloqui
Nihil possunt, deest vox et omnis sonus.
Aures habent occlusas, quae non audiunt
Ullas preces: et ideo isti surdis canunt,
Quicumque ex his opem petunt suis malis.
Sunt caeco lumine, ipsorum et sub naribus
Nullus odor est, carent gustantibus organis.
Inutiles gestant manus, numquam pedem
Obambulandi causa possunt figere.
Haec qui colunt, suum Deo celsissimo
Honorem subtrahentes, in eiusmodi
Horrenda monstra transvertantur imprecor.
Non eos Deus Zelotes flagrantissimus,
Qui scelerum nostrorum acutus spectator est,
Sinat [(transcriber); sic: Sinct] esse impunes: sed suam gravissimam
Iram effundens, cunctos contemptores sui


page 454, image: s01012

Trucidabit, et contundet, ceu fremens leo,
Qui quamlibet feram solet prosternere.
Nec tum quiescet, si impium osorem sui
Extinxerit, sed ipsius in posterum
Semen, genusque totum saeviet. patrum
Enim vitam exprobrat memor nepotibus.
Caelum hisce mittit aeneum, atque ferreum
Solum, et pluvias aquas polo alto detinet,
Ne decidant fecundantes ipsorum agrum.
Ad hoc fame aspera et dira siti necat.
Cum sibi contra, vera fide credentibus
Sua munera absque mensura dispertiat.
Caelum his facit serenum, et solis lumine
Rutilum, creata quod telluris omnia
Confirmat, et suos fructus dare perficit.
Et insuper si sit necesse, nubila
Caelo praetendit, qui suis liquoribus
In terra operentur, et radios solis iuvent,
Ipsorum prata pingui ditat munere:
Granum unicum proiectum, aristas plurimas
Facit producere, atque laeta pascua
Ipsis ex valde sterili colle conficit.
Ibi educat herbas salutiferas sua
Virtute, et queis vescamur optima olera.
Sed quid benignitatem tam magnam in pios
Verbis meis pronuntiare gestio?
Quae cognita est ab orbibus caelestibus
Altum per aera, usque ad terrae machinam.


page 455, image: s01013

Tu magne rex quid iam restet, considera.
CY. Quid sit meum, nullo modo me praeterit.
Quin optime instructus sum, atque legibus
Edoctus, improbos tollendos e repulica:
Contra vero bonos tuendos fortiter,
Et protegendos malorum ab iniuriis.
Sed longius quam est tempus protraho.
Ministros accersam. heus adeste satellites,
Adeste inquam, vestra opera nobis est opus.
DA. Et te simul volo prodire Balthasar:
At audiunt, tumultum in aula commovent.

SCENA III.

Satellites. Cyrus. Daniel. Sacerdotes. Balthasar.

SA. I. Quis nos vocat? SA. II. Audivi regis stridulam
Vocem. SA. III. Curramus ergo, ne nobis mora
Dominetur. SA. IIII. Ad quid haec praeceps velocitas?
Dii perduint vos hoc una cum silice,
Qui me fecit cadere, pedemque laedere.
SA. I. Ha ha he, videte iacentem hominem nostrum solo.
SA. IIII. Etiam rides miserum? SA. II. Sinite haec, surge, ibimus.
CY. Manus ministri inicite sacerdotibus,
Et singulique singulos abducite
In carceres, ligate membra eo modo
Ut solvi ne queant ulla arte vincula.
Nam quod sibi ipsis intriverunt, id decet
Ut exedant, ne frustrentur labore suo.
SA. I. Ehem, ite nobiscum vos sanctuli Beel.


page 456, image: s01014

SE. O quam iucundum est viventi feliciter
Vexare, et hunc ridere quem infelicior
Et adversus hinc inde ventus iactitat.
O Bel, adhuc dormis? non expergisceris?
Aperi fenestram taberna culi tui
Sancti, et quae nos circumdet respice angustia.
An addecet deum pectus tam saxeum,
Tanta duritie [(transcriber); sic: duricie] rigens, et tam asperum
Habere? quin trunco et silvestri bestiae
Tribulatio haec adferre queat clementiam.
DA. Quid obtices Beel, cur subtrahis manum
Tuam a sanctis tuis? deus es pol impius:
O verba amara, miserere inopum mi Beel.
CY. Nil audit Bel, abite vestros in nidos.
Ac vos redeuntes, hos tres quoque abducite.
Tibi interim senex, mihi dilectissime,
Mi Daniel, divino semine edite,
Cuius virtus, prudentia et integritas
Nobis eo modo est spectata, sicut in
Ignibus aurum fuluum solet spectarier:
Tibi in quam, Daniel, trado in tuas manus
Idolum Bel, cum tota templi machina.
Tu pro tua, quae in te magna est, sapientia
Id agas cum his, quod e re nostri regni fuerit.
Ego abeo: vos si placet, sequamini.

SCENA IIII.

Daniel. Balthasar.

DEo meo, Deo cuius palatium


page 457, image: s01015

Corusca sidera sunt, qui fecit omnia
Verbo, tum aves alto volantes in polo,
Tum bestias specubus latentes in feris,
Et quae mortalibus iumenta inserviunt:
tum fulgidos profundi pisces aequoris,
Et quae usquam sunt res ab olympo usque in solum:
Huic inquam Deo grates persoluo maximas,
Quod tot meas preces suscepit auribus
Pronis, nec respuit servi sui suspiria.
Quod declaravit, me nihil te merius
Egisse, confutando inane sculptile
Tot annos, et spernendo falsa dogmata.
Atqui dum idolum cum templo in mea manu
Situm est, ostendam cunctis in propatulo,
Tam longe abesse ut sit Beel verus deus:
Quam longe abest, hunc culmum esse risibilem.
Quapropter Balthasar voca lignarios
Fabros, dic me iussisse ut adsient cito.
BA. Domine, nihil desiderabis in mea
Strennuitate, labore, et diligentia.
Mihi ipsi hercle placeo non mediocriter,
Nec infimum famulorum me esse existimo,
Cui contigit herus nominibus plurimis
Clarissimus. quid enim huic deest? quid non habet?
Quod obsecro decus, quam virtutem industria
Hum ana perscrutabitur, quae non siet
In hoc meo domino longe plenissima?
Sed tardiorem me esse vetat negotium


page 458, image: s01016

Praesens, quin eo ne videar forte plumbeus.
SA. I. Ubi reliqui sunt? nos quatuor curavimus,
At hic stantes lugent, contundunt pectora.
Venite: nil clamor, nil luctus proficit,
Nimis sero fit vestra paenitentia.

SCENA V.

Daniel. Balthasar. Archimedes. Cylindrius. Gonius. Sphaereus.

ADuesperascit, et sol inter nubila
Illic procul reconditur hemisphaerio,
Statim tegendus et lavandus in mari.
Velim praesto esse Balthasar.
At ipsus advenit, iamiam te optaveram.
BA. En domine, quae mechanicorum confluit
Manus tuum ad iussum? DA. Bene est, et perplacet.
AR. Salve senex, mystes multo sanctissime,
Nos per tuum ministrum accersiti adsumus.
Quid est quo nostra opera sanctitas tua
Eget? si vel vitae et rerum dispendio
Nostrarum unquam tibi commodare possumus,
Prompti erimus diebus atque noctibus.
DA. Monstrum hoc, viri, forti manu prosternite.
AR. Hui, cur nos imbecilles maximo Deo,
Deo potenti, cui telluris et poli
Potestas est, resistere, vel verbulo,
Nedum manus saevas inferre deceat?
Quis exitus? quae nos maneret ultio?
DA. Horrore liberate vestra pectora.


page 459, image: s01017

Si subsequatur quid vobis discriminis,
In hoc caput cudatur faba protinus.
Quin pugna fit? quin inchoatis proelium?
AR. Corroborasti me, et tua verba animum mihi
Omnino reddidere, cessit hinc timor.
Quare socii irruamus omnes in Beel.
Cur non fuga tibi de salute prospicis?
Heus heus Beel, quid hic taces iners? CY. habet.
Nimirum si queat nobis resistere,
Iam surgeret, et in nos quam crudelissime
Saeviret, sed lignum est: quis obsecro audiit,
Aut vidit unquam lignum contra artificem
Se defendisse? CO. Ni me fallant lumina,
Lignum est: dii vos perduint, qui tam diu
Nos simplices vestris tractastis artibus.
SP. Quid hoc? deum immortalem, quid hoc obsecro?
Cur admiratione extremum spiritum
Vitae meae non edo? et quid vivo amplius?
Egon lignum hactenus deum esse censui?
O facinus indignum, o scelus, o carnifices,
Latrones o nefarii. DA. Bone vir tace,
Iam restat ut templum quoque aequetis solo.
SP. Imo memoria nulla Bel posthac siet.

SCENA VI.

Cyrus. Pachys, cum duobus filiis et filia Satellites. Sacerdotes. Nehemias.


page 460, image: s01018

VIsam quid nam rerum agatur ad carceres,
Vinctique ut ineant fuluis cum leonibus
Certamen curabo, ut tandem quid fecerint
Videant, experianturque quid haec dextera
Possit, quam infesta iis siet qui male agunt.
Heus satellitium, has carnes leonibus
Propone. nam dudum inhiare iis scio.
PA. Iamiam demum sumus miserrimi omnium,
Iam non spes ulla nobis restat amplius
O filii, o dilecta mihi pignora,
Quae nos procella malorum circumdedit,
Quae calamitas supra caput nostrum imminet.
Bel truncatus, templum ruinae proximum est.
Non est magis quod nos possit solarier
Ullum subsidium, de vita simul et bonis
Nostris actum est, vae nobis, actum est liberi.
O illum infelicem diem, quo prodii
De ventre matris, quo mea me genitrix tulit
In hanc lucem: cur non primo me balneo
Necavit? quid conservavit periculis
Tantis? o immanem, o crudelem, et asperam.
Sed forsitan invita non discederem
Ego ex mundo hoc, modo vos voluptas unica
Mihi superstites essetis, nec crudelius
Ferrum mactaret hos artus tenerrimos.
Sed quid iuctus? quid lacrimae? quid suspiria
Iuvant? migrandum est hinc, praebete ah oscula
Mihi materculae vestrae, et liceat prius


page 461, image: s01019

Amplexibus mammas maternas tangere,
Quae vos diu (proh dolor) enutriverant.
Valete, nam diutius manere non queo.
Cor frangitur dolore, et me mors pallida
Suis petit iaculis, ut hoc corpusculum
Expugnet: hinc secedam, et ultimam meae
Vitae vim ipsa adferam. valete longius.
FI. MA. Quo vis mater, mane precor matercula,
Ne nos relinquas orphanos miserrimos.
FI. MIN. O genitrix cara, siccine nos deseris?
An non te nostri miseret? FILIA. O matercula,
O mea matercula hic mane, mane obsecro.
Non audit, quid soli nunc inceptabimus
Frater culi? nemo est qui possit aut velit
Succurrere orphanis, praeter materteram.
Eam visamus. FRA. MA. Ah me ferte hinc ad eam.
CY. Satellites, sententiam exsequamini
Latam de his. SA. I. Magne rex, fiet sicut iubes.
En hic regnum Bel, hic fruaris gaudio.
SE. O horridam mortem. SA. II. Et tu inde quoque desili.
SE. Au quo perveniam, sine, sine me superstitem.
SA. 3. Tibi hic locus manendi non conceditur,
Quare migra ad tuos. ZO. Ah da vitam mihi.
Quo miserum detrudis, et addis verbera?
SA. Committe te Beel. CA. O fata immania.
SA. I. Audi, te socius evocat, sequere. IO. Occidi,
Et vos sequimini. IE. Vae mihi. HA. Perii.
CY. Ea consequuti sunt puto, ad quae viribus


page 462, image: s01020

Summis diu tendebant noctes et dies.
Iam discedamus hinc ad regia limina,
Nostro expensuri animo quid cum mulierculie
Et prole sit agendum. sane in pectore
Meo dudum firmissime ratum fuit,
Me subversurum progeniem hanc: quod equidem
Fiet, ni consilium mutet clementia.
NE. Miranda sunt, miranda sunt certissime,
Distare tam paruo intervallo gaudium,
Tristitiamque quapropter verissime
Voluptatem esse mali parentem dicitur,
Eamque fetum miseriam relinquere.
Id literis ego commendandum censeo,
Ut plurimis exemplum sit, tripudiae
Voluptatesque vitandas summopere.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Therolatra. Hanania.

TErribilis o Draco, deusque praepotens,
Ego infelix homo tua numina supplico,
Me rebus in adversis auxilio tuo
Iuves, et munias adversus hostium
Meorum laqueos, quorum sunt plurimi.
Sic ipse me vicissim gratum numini
Tuo exhibebo sacrificiis frequentibus.
HA. Miror quid hic vetulus secum submurmuret?
Aut quid habeat cum Dracone commercii?
Adorat, nisi parum prospiciant lumina.


page 463, image: s01021

O utinam hero meo praesente istud facias.
TH. Quid de carnifice hero tuo mihi verba facis?
Desine, priusquam pugnis contundam os tibi.
Si me Beel donasset sceptro regio,
Te cum domino tuo confestim perditum
Darem. HA. At laetor, quod non queas. he dic mihi
Si Beel tuus divina praeditus fuit
Virtute, cur non fabris, imbecillibus
Homunculis istis, tum reluctatus est,
Cum ipsum de altari celso praecipitem darent?
TH. Lento gradu dii solent procedere,
Cum vindicare volunt lapsus mortalium:
Sed tarditatem et indulgentiam suam
Compensant postea Poenarum copia.
Interitum Bel non longe abhinc plorabitis.
HA. Ah stulte, quis furor tibi abstulit tuam
Mentem? quod aestimas id appellarier
Aut esse posse numen, quod est sub ditum
Imperio mortis, et quod huius nutui
Paret. haec creditu sunt difficilima.
Imo ipsa mors coram divino contremit
Conspectu, et cogitur huius mandata exsequi.
At haec sinam tractare, placet praesentia.
An spes te habet, Draconem tibi bono fore?
Eumque tuas partes defensurum in malis?
Cui tu magis queas opitulari, et deus
Dici. sed se cedendum est hunc in angulum:
Rex praesto est, et venenosam bestiam


page 464, image: s01022

Conspicit, o si dominus meus conficeret hanc.

SCENA II.

Cyrus. Daniel. Balthasar, Hananias. Archigrammateus.

QUae dicis vera sunt, nec non persuadier [(transcriber); sic: persuadier]
Iis possum, recondam in cordis intima.
Sed ex te audire velim tuam sententiam,
Hoc de Dracone: an non deum pronuntias?
DA. Haudquaquam, nec magis quam Bel pronuntio.
CY. Hem Daniel quid ais? DA. Unus est Deus,
Et ille olympum habet, terra non ingreditur.
AR. Ah quaeso Daniel, senex mihi iucundissime,
Ah canae parce quaeso senectuti tuae,
Os obsecro, linguam moderare, labia
Coerce, ne quid ex te incogitantius
Procedat. non te rerum usus erudiit,
Quot unicum verbum possit tragoedias
Ciere? quot tumultus? et quot grandines?
Contra vero, tacere quot amicitias
Paret, quam benevolentiae hominum causa sit?
An non tuis oculis occurrit [(transcriber); sic: ocurrit] , quod halat,
Quod comedit, quod bibit, quod graditur solo.
Non est, non est (mihi crede) ligneus, ut Beel.
Quare deum viventem iure dixeris optimo.
DA. Id absit, ut vero relicto numine,
Quod clemens est, quod mite, et misericordia
Inexplicabili affluens, saevae, truci,
Immani et detestandae beluae adhaeream:


page 465, image: s01023

Per quam peccata, mors, crux et tribulatio
Totum genus humanum invasisse dicitur:
Cuius suasu, Dei praecepta spreta sunt.
Quare ut brevi dicam, ante supremum diem,
Dei mei, qui machinam caelestem habet,
Cultura, in me non ulla vi extirpabitur.
Nam certo certius mihi Cyre est cognitum,
Ipsum esse solum et verum pantocratora,
Qui tam terrestres res quam olympicas
Imperiis aeternis regit, atque fulmine,
Nymbis, tonitrubus, tempestate territat.
CY. Magna equidem Scylla liberatus es prius,
At iam cave ne te Charybdis devoret,
Vivit Draco, deum ergo iure dixeris.
DA. Papae, deorum quanta futura est copia,
Si quod vitam degit, id omne nomine
Divino dignum erit? et Draco fragilis est.
CY. Quid an Draconem dicis corruptibilem?
DA. Et hac manu queat vita privarier,
Non fuste, non sagittis, et non lancea
Adhibita ulla. CY. Age tibi potestas plena sit
Draconis, at felici Marte proelium
Ineas vide: precor tibi bona omnia.
DA. Praestigiis plane nullis tractabo vos,
Sed candide, sed integre agam omnia.
Quod ut possitis intelligere singuli,
Balthasarum meum iubeo hic struere focum?
Hanania, tu picem et adipem proferas.


page 466, image: s01024

HA. Factum puta, prius mihi nil duxero.
AR. Quid aeger et delirus molitur senex?
Quousque destitutus esse animi, rogo,
Vi pergit? et quando sobrius esse incipit?
Vereor ne maximum malum sibi attrahat,
Ut Caecias nubes attrahere dicitur.
Nam citra controversiam vindicta Bel
Prae foribus est, quam non poterit evadere.

SCENA III.

Hananias. Daniel. Symsai. Nehemia. Arbela. Cyrus. Balthasar.

MAiori gaudio animus numquam efferbuit
Mihi, quoniam hunc diem videre contigit,
Quo verus ille Deus, de quo multa audii
Privatim ex hero, in vulgus ubique spargitur.
Verum istud omne debetur domino meo,
Qui morte spreta libere professus est
Hunc et verbis, et vita sincerissima.
At quid, quam par est, absum longius?
Move pedes Hanania, et fac sis tuo
Hero gratus: domine praesto sunt singula.
DA. Bene habet, appone haec igni, et fac liquescere.
SY. Praestigiator quid struit? DA. Et cum senseris
Satis liquoris esse, retrahe, et da mihi.
SY. Osi mea rex praeditus sententia
Esset, et haberet Symsatana pectora.
HA. En domine, sunt parata haec, uti iusseras.
DA. Rex magne, integritatem noturus meam


page 467, image: s01025

Accede, et experiere quibus artibus
Draco cogatur e vivis discedere.
Nimirum te Draco praedura vexitat
Urgetque fames, nec non sitis opprimit,
En ventrem imple tuam, sume en opimas dapes,
NE. Quid hoc? itan dii nostri potentiae
Nullius, ut queant humanis viribus
Adversari, et eas totum confringere?
Valeant ergo, posthac vel unguem offendier
Ipsorum gratia nullo patiar modo.
AR. Ut intumet venter, ut intus viscera
Tumultuantur saevientia invicem?
Ut torta cutis, ut ignita lumina,
Ut flammis aestuat undique, ut virus evomit.
Heus Draco, qui miseris opem praestare diceris,
Temet iuva, qui nunc extrema toleras.
DA. Tandem liquere existimo, vos hactenus
Vanis diis inserviisse, et pectoris
Oculos vestros obnubilatos tenebris
Multis fuisse. iam vero me spes alit
Haud dubia, vos lucem nactos clarissimam,
Vos hunc Deum agnoscere, qui semper fuit
Ab aeterno, qui verbo fecit omnia,
Cuius maiestas, cuius misericordia
Pertingit a terra usque ad splendida sidera.
Qui per natum suum, quem tot oraculis
Nobis promisit, omnem deleturus est
Labem, qui omnes fideles et iustitiam


page 468, image: s01026

Operantes salvabit, et in tabernaculum
Suum recipiet, ut vivant perenniter.
CY. O ter quaterque te beatum Daniel,
Quis usquam te mortalium felicior?
Qui talem habes Deum, aedepol circumferam hunc
Posthac vigilanter in corde intimo meo.
Hic fulcrum erit, hic forte propugnaculum
Mihi, et hic me sub umbra tutabitur
Suarum alarum: quoniam, ut audio, potest,
Et vult. DA. Procul dubio vult, dicis optime.
CY. Tempus nunc prandium desiderat, satis
Superque habet Draco, quiescat hic permolliter.

SCENA IIII.

Polydemus. Therolatra. Sannallabath Thorybodes. Stasiotes.

IBo, Draconem supplicabo, ut filiae
Nostrae dignetur interesse nuptiis.
Uxor tute interim cura de prandio,
Ut rediens rite sint apposita singula.
Quid hoc rei? Draco intercluso spiritu
Hic mortuus iacet, nil audit amplius.
O facinus audax, o scelus nefarium.
Spes nostra (proh dolor) sublata est turpiter.
TH. Ecquid tu ais? quod nam facinus tu praedicas?
Pene enecasti me tuis clamoribus.
PO. Rogas? accede propius, et tum senties.
TH. Ni parum video, Dracon interemptus est.
Heus heus Draco, heus heus, nos adsumus tuum


page 469, image: s01027

Adoraturi numen, exaudi supplices.
Nil audit, PO. Heus Draco. TH. Surdo canis.
Polydeme, ferendum censes diutius?
Ut nos domemur, et subsimus foetidi
Senis iugo. quibus libertas maxima est.
PO. Prius, quam ad hoc ducar, mortem suspendio
Quaeram. TH. Imo me tellus prius absorbeat.
SA. Salvete cives optimi. ecquis spargitur
Rumor per urbem, quidque vulgus iactitat?
PO. Malum malo saepe audivi coniungier.
Et vera sunt quae dicuntur diverbio,
Nullum malum magnum solum mortalibus
Unquam contingere. nam internecionibus
Beel, sacerdotum, longe indignissima
Caedes Draconis accedit. SA. Hui quid refers?
PO. Sic est, vide. res ad extrema rediit,
Nobis sublatae omnes sunt caeremoniae,
Felicitas quam maxima, rex dormitat.
In sacra nostra pro suo arbitrio senex
Furiosus impetit, nil non tyrannide
Tollit, fanum profanat, et altaria.
Et quod meritissimo debet plorarier,
Deos blasphemiis ad usque tartara
Plutonia insequitur. nec id quidem satis
Crudelibus votis respondet: nam insuper
Vitam demit. nec hoc satis, quin mortuos
Affligit, et instar canum hinc atque hinc trahit.
SA. Tua me Polydeme verba plane iam ebrium


page 470, image: s01028

Dolore reddiderunt, ita patriae
Communis haec pestis graviter me commovet.
Restat, cives, ut firmo simus pectore,
Et Iudaeum, qui nos in tot angustias
Induxit, ipsi rapiamus ad supplicium.
TH. Praefecte, tu videris istud optime
Considerasse, quid sit e republica.
Tuam sententiam probo, consulte vir.
Huic instituto nulla commoditas deest.
Vulgus cunctum nostris stabit a partibus.
Sunt arma ei, sunt corda praesentissima.
Est audax spiritus, tum, cum infelicior
Ventus perflat fortunas ipsius et bona.
Accedit huc, quod fuerit praestantissimum
Natura summe infesta principatui,
Monarchis, et qui soli rebus imperant.
Taceo iam de odio Iudaici Dei,
Quo tantopere flagrat, ut potius omnia
Pati velit, quam hunc recipere intra limina
Sua. quid multis? nemo non dexteram dabit.
SA. Prudenter et ornate tu quoque disseris,
Thorybodes, et quid tu profers sententiae?
TH. Pro temporis necessitate non puto
Quicquam, cives, melius a quoquam consuli
Potuisse, quam quod nunc pulchre retulistis hic.
Quod pace non potest, id vi debet geri.
SA. Hanc ego meam fidem et promissa singulis
Vobis do, vos et vestra in tranquillo fore


page 471, image: s01029

Omnia, si non fracti animis, sed forti constantia
Omnem metum pellentes, adsitis mihi.
Quare domos discedite.
Si signa tubae clagnor dederit, currite
Huc ad forum, telis instructi et pectore.
STA. Curabimus nos nostras partes sedulo.

SCENA V.

Sanallabath. Buccinator Stasiotes. Thorybodes. Polydemus. Therolatra. Vulgus.

TV buccinator heus, properans
Fac classica saeva sonent citius,
Quo confluat armigerus populus.
BV. Quid haec trepidatio insolita?
Quid hasta sibi vult vulnifica?
ST. Heus classice, classica signa dato,
Facias taratantaricum sonitum.
BV. Satis est iam quod tu quoque iubeas,
Resonet taratantara nunc fremitu.
TH. Quicumque patriam et rem publicam cupit
Salvam, ille nos sequatur, et suum locum
Nobiscum una defendat ab iniuria
Tyrannica. Tu tympanistes, tympana
Fac resonent: quid moraris? quin populum excita.
PO. Adeste cives, heus adeste singuli,
Quibus libertatem incolumem servarier
Placet, ne lancearum obliviscamini.
Hastile de humeris pendeat, ensis de latere.


page 472, image: s01030

Ibi in foro praefectus urbis est, pater
Patriae, et caput totius rei publicae.
Ad illum currite, ille vester dux erit.
Quid cessas tubicen? TH. Cessas? signa cane.
Sed hanc virum sufficere multitudinem
Credo, si corda intus numero responderint.
Quis nostram non formidabit praesentiam?
Praefecte, tu viris rerum harum nesciis,
Qua es eloquentia, recense quid siet
Causae, quae nos praeter solitum obarmaverit.
SA. Haud me fugit quae vestra sit integritas,
Qui candor, et qui amor telluris patriae,
Cives mei optimi: quod cum deprehenderim
Ex argumentis multis, et asperserit
Animum meum voluptate incredibili,
Tamen prae ceteris id longe maximum
Oblectamentum semper attulit mihi,
Quod tanto studio, quod contentionibus,
Curaque tanta huc usque caeremonias,
Religionem, deos, et quicquid ad sacra
Spectat, defendistis, ne quo malo
Fato, ne quo casu possent subvertier.
Hinc inde totum orbem terrarum et gentium,
Laudes vestrae, nomenque magnum pervolat.
Vos praedicant, vos in altum caelum ferunt
Laudando, in omnium ore vos versamini.
Adeo manes profundos dico conscios
Famae vestrae. et quis ignorat Babylonicum


page 473, image: s01031

Populum decus totius mundi machinae?
Verum cum non tam pulchrum est laudes quaerere,
Quam eas cum sunt quaesitae, non amittere:
Macte o cives, ut incepistis, pergite,
Mecumque pro focis, aris, et gloria
Deum pugnate, tollamus ludibria,
Superbos contemptus et insolentiam
Hebraei, qui destituit omnibus sacris
Nos, et conatur reddere insuper suae
Potestatis. quod antequam cives fieri
Sinamus, in mortis demur discrimina.
Quare quicumque consentitis in necem
Iudaei, dextra sublata indicium facite,
In haecque verba clare uno omnes ore dicite.
Hac iuro dextera mea,
CI. Hac iuro, etc.
SA. Per Draconem et Beel deos,
CI. Per Draconem, etc.
SA. Me non sumpturum prandium,
CI. Me non, etc.
SA. Nisi Daniel occisus sit,
CI. Nisi Daniel, etc.
SA. Hoc ut fiat caput meum
CI. Hoc ut fiat, etc.
SA. Ponam, et omnes substantias
CI. Ponam, et omnes, etc.
SA. Cum nil rebellionis usquam appareat,
Ad regia recta tendemus limina, et


page 474, image: s01032

Nobis poscemus Danielem tradier.
Instructum sit agmen, ego vobis dux ero.

SCENA VI.

Arioth. Sanallabath, cum seditiosis. Cyrus. Daniel.

NIsi mente lapsus sim, non procul hinc audio
Fragorem armorum, crepitat en tellus sonitu.
At recte diuinavi: quid insania haec
Sibi vult, cives? quid arma (rogo) micantia?
Quid tantum in vos rex potuit committere,
Quod dignum sit tanta armorum violentia?
Hoccine est humanum factum, aut inceptum? hoccine est
Civis, duella inferre magistratui?
Quem summus atque maximus Deus
In terris constituit, ut frenum imponeret
Nostrae libidini, et tetris flagitiis,
Ut nostram pensitaret salutem vigil,
Et nos vicissim summa oboedientia
Ipsum audiremus, humiles toti et subditi.
SA. Unde tibi tot audaciae, tam libere
In nos stomachari? tace, non est animus
Nobis tecum agere, aut nostra aperire consilia.
AR. Bona verba quaeso. SA. Quin ad regem ocius referas,
Populum sibi velle loqui dic, sine mora prodeat.
AR. Hem magne rex, hem vir illustrissime, vide,
Indomitum, insanum vulgus colloquium petit.
CY. Ecquid tanta sibi intemperies vult? quid populus


page 475, image: s01033

Sanallabath tecum? quid hastae? quid gladii?
Dic quid sibi vult novus et Mavortius ille furor?
SA. Non est furor, sed merito susceptus dolor.
CY. Proh deum atque hominum fide, quid est si non furor.
Sed quid sibi turba tumultuosa velit, recites.
SA. Ego supplex nomine cunctorum astantium
Peto per Bel, Draconem, et sacra omnia,
In has manus nostras velis hic tradere
Iudaeum Daniel: quod si impetrabimus,
Confirmamus te tutum omni periculo
Fore: nec arma isthaec tibi Rex infesta erunt,
Sed valde amica, et multum salutaria.
CY. Quid obsecro mali vobis bonus senex
Dedit? quid erga vos deliquit? dicite,
Quid est quod vestram erga hominem hunc invidentiam
Plus plusque sic acuit? his donis egregiis,
Cumulatis, magnifice de vobis promerito,
Hic est honos? haec merces? haecce praemia?
Vos pro tot beneficiis ingentibus
Hanc gratiam refertis hoc probos decet?
O facinus nullius lingua excusabile.
SA. Quae Rex iactas hominis in nos beneficia?
Id benefactum dicis, tot sanguinis virum
Insontium fusum esse totque corpora
Sancta data dilaceranda saevis bestiis?
Beel caesum, Draconem cassum lumine,
Infectam urbem cultu Iudaci Dei?
Haec me hercle beneficia non salutem adferunt,


page 476, image: s01034

Sed damnum: non prosunt, sed obsunt maxime.
Quare non est quod haec nobis quasi exprobres,
Sed his omissis Danielem poscimus.
CY. Sapienter is et optime egit omnia,
Et quid in rem vestram esse possit, vos modo
Agnosceretis magnam pietatem viri.
Quapropter certum est animo, me nil non prius
Experturum, antequam auferatis hunc mihi.
SA. Dimitte nos cum Daniele, quaesumus,
In pace, priusquam uterque vestrum sentiat,
Quam bellatrix in obis iracundia
Latitet, quam non muliebris animus corporibus
His inhabitet, sed virilis et strennuus.
CY. Heu mihi quid faciam? quid agam? quid respondeam?
Miser intra sacra et saxa nunc gravissimis
Angustiis premor. SA. Cur sic rem protrahis?
Quod si nihil sub missa vota promovent,
Nil supplices preces, nil blanda monitio,
Nil dignitas, nil gravitas quae viris inest,
Serio rem agemus, atque armis tentabimus.
Nec est quod nostra paucitas tib excitet
Animum, et solatio sit. nam locavimus
Haud longe abhinc subsidia munitissima,
Quae et Ipsa suam nobis astrinxerunt fidem.
CY. Si manus abstinebitis vestras,
SA. Nil efficis. CY. At abducetis in carceres.
SA. Minime, sed ad necem die hac adigendus est.
GY. Heu grande malum. mi Daniel, rogo me leva


page 477, image: s01035

Tuo consilio, et quid sit agendum indica.
Da. Si quem duo mala urgeant, Rex optime,
Id expeti debet, quod in se continet
Securitatis plus, minusque periculi.
Multo ergo satius est unam animam exstinguier,
Eamque senio confectam, et quae desineret
Alioqui esse in vivis, quam multa milia
Strage et occidione foeda occidier.
CY. Tu si nos deseris, quis portus noster erit,
Et opitulatio adversus versutias,
Quibus subinde nos capient antithei?
DA. Ne perge obstare voluntati Dei mei.
Sic fatis nulli mutabilibus complacet:
Sic ille vult, per quem vivescunt omnia.
Et cum aliter fieri non possit, promptissimus
Resolvar, cum Deo vivens in saecula.
Dominus Deus meus creator sic suam
Ratione perficiet laudem mirabili.
CY. Robur, Deus tuis addat conatibus:
Virtutibus macte, et suo te spiritu
Iuvet, ut malum tam indignum fortis sufferas,
Et sufferendo vincas, hostium tuum
Superbientes insultus retundito.
Deus tuus hominum sator mortalium,
Tecum siet, suam praestando gratiam.
DA. Recte sapis, committendum [(transcriber); sic: commitendum] est negotium
Deo. Rex magne, vale. valete vos viri.
CY. O vos iniqui, o feri, o scelere acerrimo


page 478, image: s01036

Inflammati, o vos crudelissimi,
Qua nam e fornace tam vobis spirant graves
Irarum aestus? et tanta ruunt incendia?
Quid propagationi Israeliticae
Tam acerbi estis, tam infensi pertinaciter?
Erit dies, erit, quo mirum in modum
Paeniteat perpetrasse tam indignum nefas.
SA. Hic est triumphus? haec tua est ovatio
Iudaee? siccine tuas victorias
Magnas Parnasiae sequuntur laureae?
TH. Quin invocas tuum deum, cui subditam
Arcem Caeli refers, cuiusque pendeat
A nutu terra, et vasti circuitus maris:
Qui possit et velit suos defendere.
Hunc invoca, exhibeat nobis qui sit deus.
SA. Hic desili, hic sceptrum gerit deus tuus,
Cuius regnum desiderasti tantopere.
Habet, cives: domos vestras discedite,
Et si placet mecum communi prandio
Ad crastinam lucem simul laetamini,
Ibi plura agentur quae erunt necessaria.

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Haanias.

O Caeca, o crudelis o ferocissime
Immanis soboles Babylonica, integris, bonis.
Piis et sanctis, omnibus demum nimium
Heu pertinaciter inimica vatibus.


page 479, image: s01037

Quid est quod adeo commovit bilem tuam
In hunc spectatum hominem? quid, hominem dictito?
Imo sane quidem possem veracius
Divinum et caelestem prophetam dicere:
Ut qui nobis miserrimis mortalibus,
Stupenda pietate et prudentia ferens
Opem atque auxilium, minime recusaverit
Parare aditum ad caelestia arcis gaudia.
O vere scelerati canes, quos dicitur
Res sanctas rabidis lacerare dentibus.
O immundi sues, qui pulchras negligitis
Margaritas, et obscenis vestris pedibus
Conculcatis, fetenti vosmet stercore
Potius delectantes, et fimo putrido.
Cavete quicumque estis divini angeli,
Vates, et nuntii, divina oracula
Et fata arcana propalantes: admoneo
Cavete, ne vestri thesauri participes
Feras tam carnivoras velitis reddere.
Cruenta mors heri mei spectaculo
Vobis siet, ne visatis solum impium hoc.
Sed Balthasar meus huc ad me adventitat,
Qui plurimum mihi praestat solatii,
Quoniam calamitatis et curarum socium
Habere grande malum saepissime levat.
Hic praestolabor dum veniat.

SCENA II.

Balthasar. Hananias.


page 480, image: s01038

DUdum Hanania hic esse te, mihi incidit.
Quid cogitabundus ob ambulas? quid te cruciat?
HA. Violenta fata heri nostri considero,
Ex quibus haud exiguum dolorem concipio.
BA. Haud incusanda facis: sed aliud dixero
Tibi, id quod estinevitabile, neque
Potest averti, nec ulla depellier
Via, id inquam aequa mente sufferendum erit.
Non mussitandum, neque defectionibus
Indulgendum, sed animus erigendus est.
Cernis rerum omnium vicissitudinem:
Cernis, qui nunc palmae in morem altus eminet,
Quod premitur ille, et turpem casum perpetitur.
Cernis, quem nunc solis splendor illuminat,
Quod in tenebras ille incidit, atque in his perit.
Cernis post tempestates, postque grandines,
Caelum serenum, et clara sidera conspici:
Post nubila Phoebus, postque ponti murmura
Tanquillitas subsequitur. Sic dubio procul
Caeli gubernator, terrarum conditor,
Deus ille quem noster herus sudoribus
Tantis docuit, suorum neutiquam immemor,
Infringet omnem prorsus insolentiam
Eorum qui nunc sibi videntur tangere
Vertice caelum, et malum multo cum foenore
Iis reddet, qui sitiunt roseum sanguinem
Piorum, hoc plane tibi persuadeas velim.
HA. Non aberras. at quoties heri industriam,


page 481, image: s01039

Mores, prudentiam, et dulcem facundiam,
Gravitatem quoque tanta comitate conditam,
Naturam denique multo perfectissimam,
Tenax repetit memoria,
Toties eheu cur non licitum fuerit mihi
Insontem caesum saltem lamentarier?
BA. Sane multas perdis lacrimas Hanania,
Ad rem amissam recuperandam faciunt nihil,
Imo magis tuum dolorem exasperant.
Quare sinas, requiescit herus optimus
In pace tranquilla. sed ecce confluunt
Latrones, etiam Danielem mortuum
Convicio iactitaturi. audiamus hic
Quid nam velint, tu fac ne quicquam horum sentiant.

SCENA III.

Therolatra. Polydemus. Balthasar. Hananias.

EN Polydeme mi, ecce tyrones, novos
En discipulos sectae Iudaicae.
Quos ille liquit, ut possint testarier
Livorem et invidentiam permaximam
Suam, quae adeo dum inter vivos ageret, fuit
Inexhausta, ut quoque iam exstinctus cupiverit
Eam non exstingui, sed longa in tempora
Vivere. adeamus Polydeme, si placet.
Salutem vobis optamus, et omnia bona
Precamur, his tamen conditionibus,
Iisque legibus, ut posthac numquam ingredi


page 482, image: s01040

Magistri vestri velitis vestigia.
BA. Istud absit ut abnegemus hunc deum,
Quem noster herus Daniel testatus est
Fluore sanguinis: quin nostro statuimus
In corde, palam eum fateri velle nos
Ex tota mente nostra, et totis viribus.
PO. Quid? an vos duo stimulis recalcitrabitis?
Unde nova insolentia vestra? unde hic tumor?
HA. Id quod carissimus frater meus satis
Expresse dixit, approbo, nec ulla me
Vertet sententia. semel nanque pectori
Persuasi, numquam inter mortales degere
Mihi dulce fore, si non pro gloria Dei
Mei insignem perpetiar contumeliam.
BA. Si nanque omnes quotquot orbis complectitur
Properamus, et ad unam metam tendimus,
Si mors suas sub leges singulos vocat,
Et persequitur summos ex aequo ut infimos,
Cur non lubenti animo pro eo hinc discederem
Qui post mortem, quod credo nihil haesitans,
Aliam vitam donat, quae nullo casui
Obiecta, sed tranquilla et plena gaudii est?
TH. Multis tuum deum crepas: at quis videt,
Aut vidit unquam, quod ipse esse ostenderit
Se talem, qualem tu falso ore praedicas?
Si tantus est, et si super omnes maximus,
Cur non suum illud posse exhibuit proxime
Quaeso? vestrae cum factionis prinicipem


page 483, image: s01041

Abduceremus, et pro alimento bestiis
Proponeremus? hem quid nunc sic obtices?
HA. Leges modumue Deo optimo atque maximo
Praescribere, non decet quemquam mortalium.
Ipsius in manu sunt cuncta, arbitrii
Ipsius est iuvare quando et quomodo
Velit, novit rationem iuvandi optimam.
At si probares, possim tibi narrare nunc,
Ubi Deus ille meus constantibus fide
Adfuerit, et fortem dextram porrexerit.
TH. Audire non gravabor. PO. Dicet somnia.
HA. Postquam Nabuchodonezer princeps diu
Captivitate tenuisset domum Israel,
Locum idolo fecit, id imperitans coli,
Deo vero relicto, qui astris inhabitat.
Ibi tum deicolae quidam viri, sui
Creatoris fulti summa potentia,
Et quatuor praecipue, quorum in numero fui
Daniel, recusarunt deflectere a suo
Numine, et se ad idolum profanum vertere.
Eos autem prae ceteris locaverat
Summis in dignitatibus.
Praefecerat regionibus et oppidis,
Multosque alios honores atque munera
Maxima detulerat ipsis, ita ut hoc modo
Inter reliquos magistratus splendescerent,
Ceu lumen solis inter reliqua sidera
Affixa caelo splendet, omnia superans


page 484, image: s01042

Notore. quid multis? fuerant amplissimi,
Nemo non ipsos observare et suspicere.
At res haec cum per assentatores palam
Facta esset regi, et ipse seductus precibus
Coepisset animum habere alienatum a quatuor
Istis viris, priuavit primo honoribus
Illorum tres, Hananiam atque Misael,
Assariamque, et deinde in fornacem, strui
Quam iusserat, destinavit, ut ignibus
Consumerentur: ecce autem cum crederent
Omnes, flammis vitam ipsos finiisse suam,
Obambulare in medio fornacis simul
Socio angelo, tuti a flammarum iniuria,
Ita ut ne capillus quidem minimus fuerit
Adustus cuiquam, tanta Dei potentia.
Quod cum vidisset ipse princeps, egredi
Iussit, laudans vires inexplicabiles,
Et bonitatem immensam illius Dei, viros
Qui liberarat ex necessitatibus
Urgentibus. Inde per cunctos terminos
Babylonici regni edicto praecepit, ut
Quotquot suae potestati essent subditi,
Illum colerent Deum, quem vos illuditis.
Hic certe mihi credatis, haud diutius
Opprobrio vobis erit, sed exseret
Suas vires, caedendo coetus improbos.
PO. Compescito linguam scelus: si feceris
Posthac vel unum verbum. HA. Nimirum miseris


page 485, image: s01043

Nobis ignem quoque parare conaberis.
TH. Brevi vulgus Iudaicum experiemini,
Babylonicos vos cives irritasse sic,
Haud impune. BA. Nil unquam promovebitis,
Valete. PO. Ite in malam crucem: horae postulant
Tendamus ut domum, ubi collectis ceteris
Viris et civibus quid faciendum in loco
Hoc sit, communicabimus.

SCENA IIII.

Ariel. Habacuc. Daniel.

HIC locus est Habacuc, cuius te gratia
Ex finibus Iudaeae, in Babylonem, invidam
Sanctis viris terram duxi, absque corporis
Tui omni festitudine [(transcriber); sic: fessitudine] .
In hanc cavernam prospice, et propone cibum
Divino Daniel, ut inde domum
Solumque patrium me reductore petas.
Horrendae bestiae, heus leones, carnivorae,
Cedite viro Dei, abstinete vulnificos
Dentes ab eo, sic iussit exercituum
Deus, qui cunctis imperat animantibus.
HA. Pax tecum Daniel, salus et gratia
Altissimi Dei, qui me legavit huc
Ex Berzoar, ut essem nuntius tibi,
Se non tui oblitum, sed tenacissime
Memorem esse. quare te iubet clementia
Sua niti: quam ut perspiceres haud exiguam,
Cibum ecce cum potu mittit, quae recreent


page 486, image: s01044

Fame afflictum corpus, dent et solatium
Animo tuo, te posse liberarier.
DA. Benedictus es Domine, fortis Deus patrum
Nostrorum, et laude dignus in omnia saecula.
Benedictum nomen sanctum gloriae tuae,
Et concelebrandum sempiterno encomio.
Quoniam agnovisti humilitatem servi tui,
Eumque respexisti a caelesti throno.
Laudate Dominum gentes omnes quas togit
Sublime caelum, laudibus inquam extollite
Eum, quoniam pius, et misericordia ipsius
In aeternum durat, finisque nescia est.
Dic sancte vir, quod est nomen tibi? et genus
Tuum unde ducis? ut memor tui siem.
HA. Mihi nomen Habacuc, genusque est Simeon.
Ego quidem cum Iudaea propagatio
Captiva abduceretur, divino monitus
Oraculo, in secretiora contuli
Me loca telluris nostrae, ad quae furor
Ducis Babylonii non penetrarat. paulisper ubi
Moratus, dum quievisset saevities
Belli, tum prodii demum repetens domum.
DA. Ingenti me suffundit gaudio, Habacuc,
Id quod te spiritu divino ducier
Audio. sed expedi quomodo tam longum iter
Peragere potueris, seu quo perveneris
Huc comite. libet enim sic colloqui.
HA. Tempus erat Daniel, quo escam messoribus


page 487, image: s01045

Meis cogebar ferre. ibi tum rus exii,
Gestans quae vides hic praesentia vascula.
Et cum iam operariis propinquus essem, ii
Quoque exspectantes me viderent, intonat
Ecce subito de caelis vox altissimi
Dei, me detinet: et deinde nuntius
Missus ab eodem facie formosissima
Iuvenis, descendit, et salutat suaviter,
Iubetque confestim per oras Syriae
Arabiaeque ad Babylonem me tendere,
Et hoc te cibo pascere in specu abdito.
Ego his auditis, rem paulo penitius
Animo mecum considero, et respondeo,
Obstacula inter reliqua hoc esse maximum,
Quod longum sit iter, cuius prorsus sim inscius.
At stultus haud revoluebam potentiam
Dei summam, qui sicut verbo potuerit
Creare caelum et terram, et plenitudinem
Horum, sic posset me horae unius tempore
Per universas orbis partes ducere.
Ille, haec ut dixeram, apprehendit me capitis
Capillo, et evestigio ducit in locum hunc.
DA. Iucunda mihi tua verba sunt, o Habacuc.
Subindicant enim procul dubio, Deum
Miserari velle sui servi, atque vincula
Eius dirumpere, ut fecit saepe antea.
HA. Bene dicis, nec est quod aliter credideris.
Spera in Dominum, sic non potes confundier.


page 488, image: s01046

Ipse ut nosti, est potens robur fidentium,
Cui non ulla vis potest resistere,
Accedit huc immensa misericordia,
Qua erga suos iugiter numquam non usus est,
Si exempla maiorum respiciamus modo.
Et nunc quidem communicare plurima
Tecum voluptati esset, ni me tempus hinc
Vocaret. nam me messores mei manent
In aruis floridis: tu valeas interim
O frater Daniel, Deusque te suo
Sancto et divino spiritu corroboret,
Ut fortiter superando tot iniurias
Inimicorum tuorum, triumphare queas,
Et signa tropaea ferre, amplasque reddere
Laudes et gloriam Dei: in longum vale
Inquam, Deus tecum optimus, qui et maximus.
DA. Idem et tibi precor, summasque soluo gratias
Pro hoc beneficio, quo me revocasti ex mortuis
Quasi, et vitam dedisti: vale vir pie.

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Cyrus. Arbela. Daniel. Praeco. Satellites.

FAcile adhibere fidem possum verbis tuis:
Namque ipsemet idem, o bone, in corde sentio,
Quod tu recenses: et communis nos premit
Anxietas, navique in communi solvimus.
AR. Sic est. nam quis illo viro praestantior?


page 389, image: s01047

Quis se similem unquam iactitare ausus fuit?
Profecto si de caelo quis delapsus homo
Fuisset, haud potuissem persuadere mihi,
Illum divino praeferendum Daniel.
At exspectare non queo quin praeveniam.
Papae, quid hoc miraculi est?
Accede magne rex, accede ocius rogo,
Accede, videbis rem novam, et prodigium
Inauditum: stat saevas inter bestias
Incolumis Daniel: o fortem illum Deum.
CY. Supreme Deus, captum hoc longe vincit meum.
Scio esse te nec mendacem, nec perfidum,
Ipsa rei magnitudo tamen fidem negat.
AR. Sic est, accede. CY. Sane vera praedicas.
O Daniel, prae nimio lachrumo gaudio:
Nam non possum modis aliis effundere,
Et prodere, quod eructat pectus insiliens.
AR. Variis et ego rapior intus affectibus,
Et cor meum summa exsultat laetitia.
CY. O deus, o domine Daniel, quam sunt tua
Opera miranda, longeque excedentia
Cogitationes humanas. quis enim poterit
Aut mente concipere, aut lingua explicare satis,
Quae tu facis, quae tu rector mortalium
Moliris hac terra creata inter tua?
Cedo dextram, et ad nos ascende protinus.
Suorum, atque humana destitutorum ope,
Deum tuum custodem esse, aperte liquet,


page 490, image: s01048

Qui te quidem septem per noctes et dies
Inter feras homini omnium infestissimas,
Truces, immanes, immites et invidas
Sustentavit: ebenedictus ille in saecula.
DA. Iam demum existimo videre quemlibet
Sani iudicii posse hominem, hunc illum Deum
Magnum, inclitum, robustum, et super omnes positum,
Qui non solum vitam mihi a saevitia
Leonum muniit, sed et alimenta dedit,
Per Habacuc prophetam Israeliticum.
CY. Per hanc coronam, regia haec insignia,
(Si modo Deus tuus meos dignabitur
Iuvare conatus) per hanc inquam tibi
Iuro coronam, me ulturum brevi scelus
Babylonicorum civium. quod si minus
Factum fuerit, posthac me non putavero
Dignum, qui rex regni Babylonici vocer.
Praeco. PR. Paratus o rex magne, iussa tua,
Ut me decet, statim exsequar. CY. Abi cito,
Voca in nostram aulam principes.
PR. Negotium hoc, ut convenit, factum dabo
Promptissimus, segnis mora esto a me procul.
CY. Satellites. SA. I. Domine rex. CY. Accingimini,
Et praefectum cum foederatis prehendite,
Eos dico, qui collocarunt insidias
Nostro hunc Daniel. sed hanc geritote rem
Prudenter, ne quis deliteat dolus malus.
SA. I. Tenebimus memoria rex quod imperas.


page 491, image: s01049

Socii, quam nil non hoc mundo est mutabile:
Ecce te, actor cogetur luere pro reo.
SA. II. Merito. sic vindicat sese innocentia.
SA. III. Invertit cuncta ipsus dies, credite mihi:
Quae detegenda, ea detegit sine dubio.
Haec themistos natura est, ut succumbere
Iustos numquam sinat, sed semper erigit.

SCENA II.

Praeco. Arioth. Sitophorus. Nehemias Tamias. Daniel. Cyrus. Satellites. Sanallabath, cum seditiosis. [(reading uncertain: layout problem)]

EN magne rex, en exsequutus sedulo
Id sum, quod iniunxisti mihi famulo tuo.
AR. Nisi me fallant oculi, conspicio Daniel,
Qui nuper est datus ris [(reading uncertain: letter unclear)] leonibus.
SI. Is est. AR. Ah quot modis onustus gaudiis
Ingentibus sum: o incompraehensae illum deum
Maiestatis, qui nobis restituit virum
Tot nominibus tollendum adnitida sidera.
Salve pie praesul. SI. Salve antistes optime.
NE. Sis salvos vir clarissime. TA. Aue ipsa sanctitas.
DA. Grates, viri illustres, summas ago singulis.
AR. Gaudemus Daniel te nobis redditum.
CY. Merito gaudebit tota natio Israel,
Tantum se rursus consequutum esse decus.
Sedete viri, agemus rem necessariam.
Videtis arbitror dilucidissime.


page 392, image: s01050

Deus ille quem nobis reverendus hic senex
Tanto occinit labore, quam mirabiliter,
Prout clemens et fortis est, servet suos
Videtis insuper, quam iniuste agantii,
Qui sanguine sanctorum suas rigant manus.
Id quod Deus caeli et terrarum conditor
Satis et abunde declaravit in eo,
Quod Danielem haud passus est ab horridis
Feris, leonibus, antro in caeco diripi,
Sed vitam prorogavit, quam vivat diu,
Depellens humanorum cordium tenebras.
Quare visum est mihi auctores accersere,
Qui sunt nocentes ista peragenda nece,
Ut videant quam contempserint summum Deum.
Atqui veniunt trifurcifert huc, homicida gens
Babylonia, et sitiens iustorum sanguinem,
Cur insequuta es tantopere bonum hunc virum?
Qui contulit in te ingentia beneficia:
Et in Deum ipsius, quod est miserabile
Et dictu et auditu: cur tanta convicia,
Tantas blasphemias et contumelias
Tam obstinate edidisti? iam nunc senties
Lupina gens, quid adferat oves persequi.
Dic Daniel, quid sit tibi probabile.
DA. Non id videtur, Rex, esse dei colae viri,
Vindictae, quam Deus caelorum conditor
Sibi reservat, inhiare: quin ei
Cuius nutu terrentur cuncta animantia,


page 393, image: s01051

Qui dicit, se manus habere vindices,
Se posse retribuere cuique pro merito,
Ei negotium totum commiserim.
CY. Dic Arioth, tuam profer sententiam.
AR. Quia nunc rogor sententiam, permagne rex,
Aliis honorem eum lubens concesserim:
Dicam tamen quod aequitas me iusserit.
Ac iam primum omnium constare existimo,
In quem finem nobis magistratus siet
Praefectus, et in quem usum concessus gladius
Ei, nempe ut malum auferat e Republica,
Et populi motus suppliciis coerceat:
Quo ceteri conspicientes eiusmodi
Documenta exemplorum, discant desistere
Et abstinere se a delictis, atque vivere
Quiete tranquilla, in hac societate hominum.
Quapropter cum hi facinorosi inter reliqua
Flagitia hoc longe perpetrarint maximum,
Quod communem pacem turbantes, optimum
Virum, et nulla unquam in re, quod scio, culpabilem,
Absque omni causa sunt conati perdere,
Et non vulgari, sed nece atrocissima,
Id rei publicae mea sententia
Salutiferum esse videtur, mortis hoc genus
Subeant, quo machinati insontem tollere
Sunt Daniel. atque haec mea est sententia.
Iam consultandi aliis locum relinquere
Decet. CY. Suam mentem nunc detegat sequens.


page 494, image: s01052

AR. Probatur id, quod huic bono viro placet,
Pedibusque in illius sententiam volo
Discedere. nam iura, haud ignoro, postulant,
Et aequitas, ut iam dictam poenam luant.
SI. Non haec possum mutare, quae prolata sunt.
Sic sentio, ut hi dixerunt, invicte rex.
NE. Cum et ipse nunc iubear, quid in re hac sentiam,
Pronuntiare, et addere calculum meum,
Id approbo quod nunc disseruistis, patres:
Et malefactores hos meo suffragio
Damno in spelaeum, quo leonum habitaculum est.
Quod si simili modo esse possunt per dies
Septem, praesidio Bel et Draconis sui,
Incolumes, forsan vitae ipsorum consuli
Poterit, et domini regis cor invertier.
TA. Hos magne rex miseratione iudico
Dignos, cum res in tuto iam et pacata sit.
Nam quid sibi vult tantus legum rigor?
Qui saepe princpium est et causa incommodi.
Non tamen omnino liberos evadere
Debere dico, sed culpam hanc praestare queunt
Alia gravi poena: quare hoc delibera.
CY. Haud sic fiet. nam quae dicis, affectibus
Strepunt, quibus solutus sit sanctus iudex.
Amor facit, id amori condonandum erit
Quod dixisti: quin fiat exsequutio
Acribodicaei. ehem ministri, prehendite hos,
Et ad leones, queis cum Daniel fuit,


page 495, image: s01053

Abducite: heus curate, ut nostis, optime.
Nos iam porro invicem communicabimus,
Quid sit agendum cum gente Israelitica,
Quo pacto unus Deus annuntiarier
In nostro regno possit, Deus ille Israel:
Vos iam spectatores valete, et plaudite.

CORONIS.

HAbetis rem totam, auditores optimi:
Quam si prono et intento audistis pectore,
Immortales vobis habemus gratias.
Precamur et, ut singulos altissimus
Deus, cui tota mundi moles subdita est,
In adversis rebus donet constantia,
Ea qua Danielem donavit, ut hoc
Aperte vidistis in nostro dramate [(transcriber); sic: drammate] .
Nunc ad suas se conferat res quilibet,
Omnem Deo soli dans gloriam:
Cui laus, honor, triumphus et victoria.

FINIS.


page 346, image: s01054

IOANNI ENTOMIO, quod feliciter absolverit Zorobabelem, Matthaeus Philargyrus.

Sunt homines soliti rebus gaudere secundis,
Ex animo nobis prospera cuncta fluant.
Sed tamen inprimis variis procul errat in oris,
Si quis amicorum littora rauca secet.
Huic si contigerit felices tangere portus,
Vel datur optatos cernere quando locos,
Festa dies dicetur, io laetentur amici,
Laudabunt superos, restituisse virum.
Restituisse virum, puppim rexisse per undam
Fluctisonam, ne mors proh patienda foret.
Quare praecipuos inter venerande sodales,
Laetitia exsulto, quod tibi contigerit
Per mare velivolum ventis solvisse secundis,
Optatosque navim quin petiisse locos.
Hoc mihi nil fateor potuit contingere maius,
Quo tamen audieram tempore, laetus eram.
Det tibi caeli potens, omnis [(transcriber); sic: omneis] sic tangere portus,
Navita, qui ventos, qui mare, cuncta regit.
Hic nobis Helice, nobis Cynosura, per altum,
Hoc, si vela dabis tu, duce tutus eris.


page 497, image: s01055

ZOROBABEL, DRAMA SACRUM COmicum, ex Esdrae libro. In quo typus est regni feliciter constituti: unde monarchae discant, virtutibus et prudentiae praemia esse constituenda. Primum vernaculo Rhythmo olim Basileae a Xysto Betuleio scriptum, nunc per Ioannem Entomium Augustanum Latinis numeris redditum.

PERSONAE.

Darius rex Persarum Buccinator
Aulaeus scriba. Onys, tabellarii
Talthybius praeco regius
Dromaeus Cophus, Satellites regii
Tachystus Oenocrates Persiae Satrapes
Colax Mediae
Zorobabel Aethiopiae
Hipparchus Signifer
Cancellarius Phrurarcha
Atriensis Dapifer
Pincerna Nomophylax, principes
Quaestor Caduciferi, sive
Praefectus annonae Caduceator
Diadochus
Thraso Anander, milites gregarii


page 498, image: s01056

PROLOGUS IN Zorobabelem.

NIhil Domini Dei magis quod provehat,
Seu quod fovere possit, almam gloriam,
Quam si magistratus, piique principes,
Intelligant, Deique discant dogmata.
Testantur haec sacrae tibi volumina
Legis, docebit ista frequens lectio.
Tacemus hic locos ubivis obvios.
Iam ponderabimus quid hoc velit sibi,
Quod exhibet, sacrisque dictat literis
Esdras: probabis, displicebit neutiquam.
Ut rex Darius, a parentibus genus
Ducens regalibus, pioque stemmate,
Cultum Dei receperit fideliter,
Spretis diis, quos odit maximus Deus,
Pluris putans princeps bonus prudentiam
Honoribus, venantur isti quos viri.
Sanguine genus metitur haud iam nobile,
Nec opes Darius ipse suspicit suas,
Regni sui miratur haud potentiam.
Praestantiorem ducit, et laudat magis
Famulum suum praestantem intelligentia.
Honore et dignitate cunctis praetulit,


page 499, image: s01057

Solam respexit iste rex prudentiam:
Dei benignitas ob hoc beniginter,
Multas viro largita opes, potentiam:
Prae ceteris regem probavit omnibus,
Deum quod agnovit salutis arbitrum,
Babylonicis populum remisit finibus
Iudaicum, manumisit rex optimus.
Aedem viris reparare permisit sacram,
Illis potestatem colendi fecerat
Deum, piis obsignat illud iussibus.
Sed rem videbimus penitus amabilem.
Breussime caput rei tentabimus.
A calce mox ad fines usque proferam,
Quantum tenera feret labensque aetatula,
Quae non dies vitae suae multos habet,
Nulla est habenda aetatis nunc ratio meae.
Quare rogo, precorque cum silentio
Audite quaeso hoc dramatis notabile
Factum, patebit fructus hic amplissimus.
Intelligetis inde, quam sit ut ile ad
Rerum statum, si princeps in republica
Prudentia divina praeditus siet,
Aut iuxta praescriptum vivant prudentium,
Quando his viros tales Deus concesserit.
Tacete nunc, adeste cum silentio,
Turbas viri cavete praestantissimi.

DIXI.


page 400, image: s01058

ARGUMENTUM.

Celebrans suum Darius natalem diem,
Tunc sumptuoso satrapas convivio
Excepit omnes, et tractavit splendide.
Certamen acre tres parant Satellites.
Primus satelles vina laudat fervida:
Regis secundus evehit potentiam:
Zorobabel autem feminas laudat pius,
Sed veritatem candidam longe magis.
Victoriam quare reportat masculam:
Pro praemio victoriae mox impetrat,
Redire quo possit postliminio domum,
Templum Deo ut suum instauretur inclitum.

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Darius rex solus.

MIhi fideles principes, carissimi,
Hilares meam sententiam perpendite,
Quae causa sit quod vos ad me vocaverim,
Huc regiae iubens subire limina,
Post sumptuosum quod meis convivium
Feci viris: pro more plane regio,
Celebranda natalis dies mihi cum foret,
Pro se ministri quisque ad aulam convolat.
Qui se cupit nostro approbari nutui,
Spectare tum varia solent spectacula,
Varios videre ludos et certamina,
Iactant iocos tunc libere, ac facetias,


page 501, image: s01059

Ludos equestres, curvum certamina,
Victoribus corona praemium datur.
Quidam sagittis corpus exercent suum,
Pro viribus certare tentant quilibet.
Tunc quisque pro se rem gerit fortissime,
Quo gloriam reportet hinc laudabilem,
Meam sibi ut quoquo modo clementiam
Devinciat, mihi se totos approbent.
Regalis hoc modo ecce liberalitas
Ad liberales artes incitat viros,
Tam praemiis quam honoribus propositis.
Regno probe possunt nostro conducere,
Pro temporis successibus, tales viri.
Novum genus videte nunc certaminis,
Nullo prius quod ante visum est tempore.
Non aula nostra, nulla regni portio
Eiusmodi vidit genus certaminis.
Prudentia est huius certaminis typus.
Audite, cum cibo refertus surgerem,
Suaussimo corpus potu cum maduit,
Mox me quieti tradidi placidissimae.
Securus ut diu quievi molliter,
Somnoque postquam expergefactus intimo:
Me convenere tres vires validissimi,
Qui corporis mei gerunt custodiam,
Quod diligenter exsequuntur, et bene,
Hunc offerunt mihi libellum supplicem,
Qui singulis vobis coram recitabitur.


page 502, image: s01060

Quis sensus huius sit, studiose attendite.
Recitato schedam aperte Cancellarie,
Ut principes petita illorum intelligant.

SCENA II.

Aulaeus scriba.

ATende quae petamus, o rex inclite,
Honos, decus regni tui laudabile:
Humiles preces nostras rogo perpendito
Clementer, et benigne, quod semper facis.
Regem favore prosequuntur qui suum,
Nomenque regis laudibus concelebrant:
Nihil fuit quod comparare gloriam
Possit mage, et regni decus tutarier,
Quam si locus prudentiae relinquitur,
Nutritur, et summis ornatur praemiis.
Quare decet tuam magis clementiam,
Multa benignitate prudentes viros
Fovere, dignitatis his gradus dare,
Honoribusque ornare. Multi en hodie
Retulere dona pro virtute splendida,
Victoriis, quas quisque nactus, acribus.
Melior tamen nulla exstitit victoria,
Prae ceteris, quae sit vehenda laudibus,
Prudentia quam si quis antecellere
Possit viros multis gradibus acerrimos.
Quare preces nostras, rogamus supplices,
Exaudias, parui nec aestimes viros,


page 503, image: s01061

Rex magne, qui tuis decori subditis,
Si nostra nil valet tuis auctoritas,
Tuos ministros esse quod sciant, viris,
Nos rectius ministros intellexeris.
Monumenta prisca multa exempla continent,
Humili gradu viros fuisse praeditos
Prudentia, et praecelluisse divites.
Hic nobilis valde est, qui praeditus probe est
Prae ceteris vera viris prudentia.
Sapientiam non bulla aut vestis arguit.
Humanitatis est tuae rex maxime,
Posthac viris prudentibus proponere,
Praestantius multo, et brabeion dulcius,
Homini ut locus privato, sitque accessio,
Queat bonis honoribus fungi suis.
Problema nostrum quisque habet rex maxime,
Probae quod cupit pro viribus suis,
Et qua valet sua gravi prudentia.
Primus sibi vinum videri dictitat
Donum Dei longe omnium fortissimum.
Alter favorem gratiamque maximi
Regis, contendit fortiorem ceteris.
Sed tertius, quiddam novum iam proferet,
Assignat iste feminis robur valens:
Exceptione sed servata maxima,
Quod veritas palmam teneat victoriae,
Semper manu sua potenti fortiter.
Sed te penes, Rex, sit censura, et principes,


page 504, image: s01062

Cui vestra palmam adiudicant suffragia,
Ille esto victor gloriosus, praemium
Reportet, et coronam cum victoria.
Hoc nomini semper tuo laudabile
O rex erit, si praedicetur undique,
Si fama divulgabitur apud exteras
Gentes, tuae quae ditioni subiacent,
Summum quod hic tenet locum prudentia.
Celebris docet vulgaris haec paroemia,
Artes honos alit, fovetque largiter,
Virtutis nutrimentum est optimum.
Quare preces hae supplices, o sceptriger,
Curae velim forentque consultantibus,
Nostrique voti compotes nos redderent,
Posthac magis magisque quo prudentia
Plantetur, et regnum tuum per saecula
Laudetur, longe celebretur undique,
Operamque nunc summo nostram studio tibi
Trado, bonique consulito quae scripsimus.

SCENA III.

Darius Talthybius.

VOs principes, et regni nostri satrapae,
Populum gubernantes meum fideliter,
Ex supplici libello quid viri petant,
Satis superque vobis nunc est cognitum.
Nunc ocius vocabimus ad nos viros,
Qua sint viri prudentia aestimabimus:
Pro dignitate dein rei sententiis


page 503, image: s01063

Per ordinem collectis, iudicabimus.
Quare viros nobis voca tu Talthybi,
Mox apparere ne morentur impera.
TA. Mandata rex nunc exsequar celerime.

CHORUS PRIMUS.

Ex Psal. XV. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo?

QUis nam cunctipotens incolet, o Deus,
Templum conspicuum laudibus hic tuum?
Quis dignus fuerit, quis poterit rogo
Versari sedulo montis in arcibus?
Vivens innocue, pectore candido,
Quod iustum est operans, veraque dictitans,
Qui non alterius nominis est nocens,
Non damno socium turpiter afficit.
Vicinum opprobrio haud afficiens suum,
Famam non lacerans nomina proximi,
Assuetos homines turpia prodere
Contemnens, mala qui facta volunt sequi.
Observans Domini dogmata qui colunt:
Qui iurans, opus hoc haud facit irritum:
Usura insuper haud auxerit aes suum,
Insontem super haud munera sumpserit.
Hoc quisquis faciet tempore quolibet,
Perpurus manet hic, crimine dum caret,
Hic salvabitur ut supplicio carens,
Aeterno perit haud tempore, sed manet.


page 505, image: s01064

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Talthybius. Cophus. Darius. Oenocrates.

VOs regis apparere iussu dictito,
Qui literis praetenditis certamina.
CO. Prompti studemus iussa regis exsequi.
DA. Iam vos ministri, quos fideles arbitror,
Prodite voti compotes, fit copia
Vobis ministris nunc dicendi libere.
Aetate qui provectiore, initium
Orationis auspicetur, interim
Vos auscultate summo cum silentio.
OE. Quando quidem nunc copiam fandi dedit
Rex maximus, pro regia clementia,
Omnesque quotquot assident viri boni,
Quid quisque possit pro suo arbitrio loqui,
Proferre quae viro placent cuilibet:
Ex plurimis propositum hoc solum placet,
Prae ceteris vinum puto fortissimum.
Manifesta res cunctis patet mortalibus:
Probatione res puto non indiget.
Nil fortius profecto in rebus omnibus
Exsistit, alta mente si quis reputet [(transcriber); sic: repputet] :
Nil latius vires, quam vina fervida,
Extendit, orbe toto, ubique gentium.
Tyrannidem diram hoc exercet. Non sinit
Mortalium quemquam esse iure liberum,


page 507, image: s01065

Pessum dat [(transcriber); sic: Pessundat] universos viribus suis.
Non ulla vis, non ulla usquam potentia
Quae possit huic vel paululum resistere
Non ipse Rex Medorum, nullus satrapum
Procerumue ab istius liber tyrannide est.
Adusque servum futilem, dominium quidem
Exercet hoc, nullis parens mortalibus.
Nemo fuit tam prudens ullo tempore,
Tam cautus, ut vitaverit tyrannidem,
Potentiamque vini inevitabilem.
Vis quaelibet, sit quanta quanta, sternitur,
Cum vina virtutem atque robur exserunt.
Est magna virtus mentis, ut quae caelitus
Traxit suam (praeclara res) originem:
Succumbit ast magnae vini potentiae.
Sed nulla vis menti potest resistere,
Potest suis vinum sedare viribus
Sensus, caputque deicit loco suo,
Ratio sagax vino captiva ducitur.
Aequaliter vinum universis imperat.
Vinum penes non est respectus divitum.
Fert susque deque principum potentiam:
Nullamque habet rationem ullius pauperis.
Pastorque Rexque idem sunt, seu servus miser,
Seu principis sit constitutus quis gradu.
Privatus atque rector aeque serviunt,
Parentque victi, vini fortitudine.
Non istud est fortassis tam mirabile.


page 508, image: s01066

Nam quolibet retro fuit id tempore,
Ut si quis esset vel rex, vel dominus potens,
Mitis, benignus, liberalis maxime,
Huic promptius servire quilibet volet:
Isto modo fit regnum multo firmius.
Similis inest vino natura, et indoles,
Est mite, dulce, forte, ad haec bibentibus
haud parva praestat cum virtute munera,
Hoc plura, quo quis haurit istud largius.
Melius enim sermo fluit post pocula,
Diserta multo lingua redditur magis,
Omnem procul profligat maestitudinem,
Fert gaudium, multam laetitiam merum.
Animosiores reddit largum pectore:
Parui facit putare divitias, opes,
Curare nil de debitis, inopia,
Omnes dolores abici atque negligi.
An credas esse, terra quod ferax alat,
Virtute vino conferendum quod siet?
Ubi enim locum tenet vinum dignissimum,
Ibi est honos, decus, remota turpia.
Quid? quod solet magnam regis potentiam
Domare? quid, quod principum tyrannicos
Animos facit, fiant ut mansuetissimi.
Imo facit quo dignitatis regiae
Non sit memor, decori oblitus turpiter.
Non sceptra, non coronam, non diademata,
Non purpuram curat temulentus amplius.


page 509, image: s01067

Contra suas merum virtutes exserit,
In pauperis fortunas mirabiliter.
Virum prius qui vixerat pauperrimus,
Ut moribus superbis sit, reddit merum:
Inflatque mentem, vana ut arrogantia
Tumescat, oblitus sortis pauper suae,
Ut iactet amplas divitias felix suas,
Cui non domi suae fuit teruncium:
Et verba profert surgens sesquipedalia,
Qui mutus ante, conscius miser sibi.
Vis quanta sit vini, observabis amplius:
Coniuncta rumpit vincla amicitiae cito.
Non foedus est, non hospitalis tessera
Tam firma, tam suffulta iustis legibus,
Quam non refringat aut rumpat virtus meri.
Amor nihil, faterna nilque charitas
Illi valet, vinum ista cuncta despicit.
Vinosus ecce ferrum stringit, non habens
Rationem amici, quemlibet virum petit.
Invadit omnes non servato discrimine,
Numerum nihil curat, nullam frequentiam,
Discurrit et confert manus cum milibus.
Sed per quietem si vinum edormierit,
Statim vanescit omne quod voluit prius
Vino gravatus exsequi suavissimo.
Vestris viri perpenditote mentibus,
Num iure vino debeatis optimo
Victoriam, et num cunctis fortius siet.


page 510, image: s01068

SCENA II. EX CAPITE QUARTO,

Darius rex. Colax satelles.

VIdere dic tuum Colax suavissime,
Cunctis tuam declara nunc prudentiam.
CO. O rex tui regni decus laudabile,
O principes regi Dario qui favent,
Pro dignitate ut quisque compellandus est,
Dicturus hic quae sim brevi cognoscite,
Ex universis vobis atque singulis
Problema quoddam propositum quaesiverim.
Ullo ne percepistis ante tempore
Mortalis ullius viri potentiam,
Terra, mari, per cuncta mundi climata,
Quae conferenda sit.
Non tanta creditote ullis temporibus
Fuit potestas, quae sit ausa Mediae
Sceptro et coronae, maiestati Regiae,
Temerarie quoquo modo se opponere.
Parere et obsequi paratus quilibet.
Ad bella si suos iubet rex subditos,
Capessit arma quilibet crepantia,
Montes iugis quae celsa tangunt sidera,
Turres, poli ferire stellas quae solent,
Nituntur isti viribus convellere.
Montes suis movere sedibus volunt,
Direptioni quisque civium studet
Urbis, soletque in hac sudare strenue.


page 511, image: s01069

Mandata regis tam pie colunt viri,
Ut turpe ducant in duello gnaviter
Rem gerere, sed certatim pro se quilibet
Forti manu cupit cum perduellibus
Vel cominus vel eminus iam congredi.
Non ultimus, sed primus esse quilibet
In hostium castris, in muro, in aggere
Contendit, idque tantum regis nomine.
Iactura vitae ducitur parui brevis.
Haec omnibus semper viris sententia,
Nullo modo regis mandata linquere.
Luetque bello parta praeda uberrima,
Quae sita et armis gloria ex victoria
Debetur omnis Regi longe maxima.
Quid, quod suis laboribus terram colens,
Ut sospes atque salvus esse rex queat,
Aulam suis laboribus regis fovet,
Satis superque sit vini atque tritici,
Ut commeatus toti regno suppetat,
Retinere quo suam possit potentiam,
Tributa fisco principis reddenda sunt.
Sunt verba regis optimi lex vivida,
Auferre vox regis potest vitam omnibus.
Praescribit ille quo modo se quilibet,
Moresque debeat suos componere.
Recte facit, regis praecepta qui colit.
Solus potest rex, quae placebunt, optime,
Et quae videntur usui esse, perse qui.


page 512, image: s01070

Cibum capit, indulget vino largius,
Carpit levem somnum, vigil rex excubat,
Nulli tamen facti rationem reddere
Tenetur, arbitrio gerit suo omnia.
Satellites fidi curam fideliter
Vitae gerunt, et corporis custodiam,
A quo recedunt ne latum digitum quidem,
Huius tuentur maiestatem fortiter.
Orationi nunc meae finem viri
Impono: vos hanc nostram controversiam
Nunc aequitatis lance recte expendite,
Maior ne veritas penes virum siet
Qui iam prior dixit, vel me penes modo.

SCENA III.

Darius. Zorobabel.

MInister heus fidelis, te vices habent,
Problema nunc tuum paucis edissere.
ZO. Quoniam quidem mihi rex loquendi copiam
Fecit, sine omni dicam contumelia,
Orationis nunc meae telam ordiar.
Testabor hoc vos omnes incliti viri,
Verissima esse quae nos dicturi sumus.
Rationibus vos edocebo liquidis,
Quod nec potens rex sit, nec vina fortia,
Si conferantur his quae nos probabimus.
Nam si meam quis percipiet sententiam,
Muliebris antecellit haec sexus sagax.
Potentior censenda causa effectibus:


page 513, image: s01071

Rex ipse natus est potens de femina,
Hinc quidquid est hominum, genus traxit suum,
Seu sit colonus, rex, pastor, dux, artifex,
Originem de feminis trahit suam.
Mortalium totum genus est ex femina.
Immensa si quis possidebit pondera
Auri nitentis, aut talenta argentea,
Hinc si puella arriserit venustior,
Opes nihil quam umbra illi levis.
In hac vigil, somnoque pressus mentem habet
Defixius, cogitatione sedula
Placere quo possit puellae amabili.
Illi magis vultus puellae lacteus
Arridet, auri gaza quam ditissima.
Nati parentes deserunt carissimos,
Et patriam relinquunt en dulcissimam,
Qua nil potest antiquius contingere,
Causa elegantis atque amatae feminae.
Mulierculis plerique affectant obsequi,
Parere, nil recusant ne vilissimum
Servitium quidem detrectant exsequi:
Tam caeco amore amant mulieres plurimi,
Vento ut levi vitam audeant committere.
Haud ulla sunt tam dira illis pericula,
Quae non amoris causa perferant viri,
In universum cuncti. Namque bellicos
Motus amoris causa saepe concitant,
Et saxa, et ignes, et maris discrimina


page 514, image: s01072

Subire nil recusant isti mancipes,
Ut mos geratur imperiosae feminae.
Uxorios videas viros quam plurimos,
Qui non habent rationem honesti, turpiter
Res perpetrant, modo obsequantur feminis.
Negatis hoc? nemo negat, certo scio,
Nec principum quisquam, nec rex ipsus negat.
Rapina, furta, caedes, insidiae, doli
Fiunt, modo ut mulieris imperio satis
Fiat, libido ut expleatur insolens.
Discrimen haud ullum fuerit tam flebile,
Tam dira nulla sunt, inquam, pericula,
Uxorius quae non subire pervelit,
Dum coniugis servare gratiam queat,
Et expleat luxuriam insatiabilem.
Unius amplexus noctis pecuniae
Summa gravi, turpis gynaeocratumenus
Emit, sibi favorem ignavus comparans.
Dignam rei siquis fidem desiderat,
Exempla sunt eius rei quam plurima,
Quod feminarum amoris causa plurimi
Aequum bonum, atque honesta qui reliquerint,
Charaque libertate et vita turpiter
Miseri privati sint. Id evidentius
Fiet, magisque exemplo nunc probabile.
Quis quaeso vestrum est, qui negare id audeat,
Quin rex siet fortis, potens prae ceteris?
Huic comparandus nullus usquam gentium est:


page 515, image: s01073

Vidi tamen meis istud oculis, viri,
Quod concubina regis gnata Bartaci,
Primarii viri, sedebat Apame
A dextra regis monarchae maximi,
Diadema regi detrahebat regium,
Regis decus: suo imponentem vertici
Regemque verberat haec laeva manu.
Ad haec bonus rex contuetur pellicem.
Et ore aperto arridens, non gry mussitat,
Hanc contumeliam vorans acerrimam.
Si rideat ista, ridet ille rex miser.
Sed cum tuetur illo toruo lumine,
Blanditur illi ceu captator gratiae,
Tantisper illi conciliata haec annuit.
Quare viri, nemo negabit ut puto,
Mulierculis potestatem esse maximam,
Quibus parere pro se quisque virum studet.
Quid, o viri, in me sic vos intuemini?
Quid murmuratis? quidue haec mussitatio
Sibi vult? Sunt vestra isthaec suffragia?
Sunt ludus atque iocus, quae iam diximus.
Quid porro sim dicturus, hic attendite.
Fortes quidem mulieres, nemo istud negat.
Immensa terrae magnitudo, ad haec polus
Opinione celsior, mundum tamen
Radiis vagans sol ambit vinco die,
Solus potest haec efficere verus Deus.
Mortalibus stupenda haec sunt miracula:


page 516, image: s01074

Sed maius hoc, praestantiusque est omnibus,
Quae manat ex eodem veritas Deo.
Nil veritate fortius mortalium
In rebus. Hanc orbis sinuosus laudibus
Ad astra fert, caelorum hanc concelebrant throni,
Elementa rerum veritatem maximam
Merito timent, tremiscunt, horrent singula.
Non error ullus est in ista lubricus.
Si conferas cum veritate fortia
Ex vite nata vina, iniqua maxime:
Iniustus ipse rex est saepiuscule,
Plenae dolo fallaci sunt mulierculae.
In universum, tota gens mortalium
In vanitate mersa oberrat perditissime,
Non veritas inest rebus mortalium
Corrupta sunt sed vanitate singula.
Mendacio peribit gens mortalium,
At veritas aeterna durat saecula.
Non hanc penes respectus est mortalium.
Nam pauperem et potentem iuxta haec aestimat.
Haec aequitate quae facit, statuit bona.
Iniquitati non tamen locum dat veritas:
Cunctis benignam se exhibet. mitissima
Hinc innotescit illius potentia,
In orbe terrarum, per regna et oppida.
Aequum bonumque quod bene servat iudicans.
Illam penes robur, maiestas regia,
Et dignitas potens in multa saecula,


page 517, image: s01075

Huic veritatis sit Deo laus maximo.

CHORUS SECUNDUS, In laudem veritatis.

SEmper laudibus est vehenda magnis,
Quam laudat bene, veritas, satelles.
Hanc palmam tribuisse veritati
Dicemus, merito vehenda laude.
Dixit Pythagoras, deus colendus
Quod sit, post tamen ipsa veritasque:
Non hac qui fruitur, beatiorem
Contingit fieri, daturue cuiquam:
Ullusue est animo cibus repertus,
Qui sit dulcior ipsa veritate,
Durat saecula veritas, manetque
Conflans plurima: sed peribit ille,
Mendax qui fuerit, loquensque falsa,
Ceu fumus periit leves in auras.
Christum vos celebrate veritatis
Auctorem, bona qui rependit omni.
Vocem tollite vos, movete cantus,
Quorum pectore veritas resedit.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Rex cum principibus suis consultat, quo quisque satellitum praemio dignus sit. Darius, Satrapas Persiae, Satrapas Mediae, et reliqui principes.


page 518, image: s01076

Ex tribus istis, principes carissimi,
Quis ceteris videtur hic prudentior?
Docete, quisque proferens sententiam.
Tuum videre expone praeses Persidis.
PE. Quoniam fateri veritatem maximus
Rex iussit, ecce veritas palmam sibi,
Sententia mea, nam victrix, vendicet.
DA. Quid sentias, palam dic princeps Mediae.
SA. ME. Animo placent viri meo isti singuli:
Longe tamen videtur hic praestantior,
Qui veritati gloriam tribuit suam,
Huic candido nunc suffragabor calculo.
DA. Hipparche mi, cui tu palmam tribuis rogo?
HI: Zorobabel esse dico vere nobilem
Virtute, fortitudine, et sapientia:
Quae vera, non famosa tibi est nobilitas,
Distabit a bonis nihil virtutibus,
Bona fide rex magne tuto hoc credito,
Palmam cuiquam hac in re nolle obtrudere,
Vel auribus cuiusquam hoc blanditiis dare,
Zorobabel arridet quod prae ceteris.
Quis non putaverit, quod omnipotens Deus
In gratiam Regem receperit suam:
Quin te corona regia donaverit,
At tot bonis, potentia et virtutibus:
Idem sed ipse te donavit hoc viro,
Regni tui decus qui praestantissimum 'st
Cuiusmodi dabit tibi posthac plurimos.


page 519, image: s01077

Honore quovis dignus est ivenis bonus,
Reverentia summa colendus omnibus.
Quotquot, velim, sunt principes regni tui,
Ad hunc modum sint praediti prudentia,
Ut praeditus satelles hic novissimus.
Hoc si queam votis effectum reddere,
Non dubitarem id iactura substantiae.
En tantum abest, ut hoc iniquo animo feram,
Si principies inter posthac numerabitur.
Hic evidens virtutis exemplum meis
Oculis erit, semper tueri quod lubet.
Gens ipsius gaudebit hoc merito viro,
Cui sum futurus ego posthac faventior.
Saepissime mirabar, o rex inclite,
Quae causa sit quod Cyrus huic adeo favit,
Regnum bonis cum retineret legibus.
Sed iam videre me causam istius puto.
Pietate rex erat plenus, prudentia,
Quae provenit divinitus mortalibus.
Haec serio, quaecumque sunt rex, dissero
Ut me movet simplicitas, quod res docet
Suadere nunc velim postliminio [(transcriber); sic: postlimino] virum hunc
Reduceres, Cyrus sicut fecit prius,
Qui pristinam dedit potestatem suam.
Nunc ceteri quid hac de re pronuntient,
Quae singulis probentur, ex his quaerito,
DA. Ecquid fidelis legum custos, dic tua
Mihi pro fide, et legum vigore: quis tibi


page 520, image: s01078

Videtur optime dixisse. NO. Maxime
Rex, libere quidem fateor, sed imprudentior
Tamen, meam. Putavi, sed stultissime,
Non posse quemquam quicquam de virtutibus
Prudenter aut cordate veris dicere,
Ni sit prius titulo tenus Doctor: sed hic
Videmus hoc, cordata quod prudentia
Satelliti data est talis divinitus,
Qualem sibi vero vel Rex, vel principum
Quisquam suis rebus gerendis pervolet
Dari. DA. Tuam sententiam doctissime,
In quaestione isthac, mi Cancellarie
Aperi. CAN. Lubens quidem istud o Rex fecero.
Semper putavi cordatam prudentiam
Cum maxima potestate esse vinculo
Vinctam insolubili copulatam: sed modo
Video secus, in hoc vili satellite:
Non annuli, non vestis rubens murice.
Satellites sapienter pro se singuli
Dixere, sed prae ceteris hic Zorobabel,
Sapientia divina et eloquentia
Instructus haud vulgari, dignum praemio
Pronuntio, victorem praestantissimum.
DA. Tuque Atriensis, tu fidelis regiae
Custos meae, dic quid de controversia
Satellitum disertorum tu sentias.
AT. Hipparchus hoc, o Rex, dixit, quod sentio.
Est laude digna istorum concertatio:


page 521, image: s01079

Palmam tamen Philalethes iste retinet [(transcriber); sic: rettinet] :
Ornandus est profecto insigni munere
Et evehendus ad quoddam fastigium,,
Et principes inter numerandus maximos.
SI. Nolo amplius posthac, sicut consueveram
Nullius aestimationis spernere
Prae me viros, parui putare proximos.
Fatebor, illi do locum, cedo procul.
Si militaribus licet decernere
Decursibus, praestare me virum queo,
Sensus fugit prorsus meos prudentia.
PH. De commeatu providere possumus:
Si verba sunt facienda de prudentia,
Satelliti palmam promptus concesserim.
DA. Non credidissem tantam inesse satelliti
Prudentiam, quem nullus observaverit.
PI. Ego hactenus vinum, ut munus quoque postulat,
Operam dedi quo nil cuiquam desit meri.
Cui debeatur, qui quidem prudentiam
Parum curavi: sed tamen satellitem
Laudavero, qui intelligit sapientiam.
QU. Isthiccine est Zorobabel, qui non dudum
Tribunus exstitit? sed nescio tamen
Quibus modis favore regis maximi
Exciderat. estne restitutus gratiae?
Hic auferet iure palmam victoriae,
Aliis quibuslibet longe praestantior.
Iudaeus hic quamvis sit, attamen potest


page 522, image: s01080

Ornare dignis veritatem laudibus.
Tecmiriis certis patet, Iudaicum
Populum, Deum verum coluisse cum fide.
PRAE. AN. Si quis fidem verbis meis incredulus
Hic derogaverit, videat, documenta sunt,
Non est iocus, sunt vera quae is nunc praedicat.
Ex pectoris Dei sinu haec prudentia
Dubio procul fluit profuse et largiter.

SCENA II.

Zorobabeli offert votum, defert honorem, ad dignitatem evehit. Zorobabel admonet promissi, petit postliminium. voti sit compos. Darius. Zorobabel.

Spectata nobis est satis, o mi Zorobabel,
Diserta iam prudensque dexteritas tua.
Maioribus rebus minister natus es,
Quam qui satelles noster esse debeas.
Quare minister o mihi Carissime,
Votis locus iam sit tuis liberrimus.
Tu iure compos ecce votis, si petas,
Fieri potes. Ne sis petendo segnior.
Locus tibi a me consecretur proximus,
Propinquus appellaberis semper meus,
Quod exstitisti ceteris prudentior.
ZO. Quoniam mihi data est per te Rex maxime,
Pro praemio evicto petendi copia,
Paucis adverte quid velim rex inclite.
Meministi adhuc opinor anno proximo,


page 523, image: s01081

Babylonici cum sceptra regni sumeres,
Votum Deo vovisse, si respexerit
Benignius, teque ut maiores auxerit,
Te velle mox gentem postliminio piam
Reducere, et suis donare finibus,
Quam rex Babel Nabuchadnezer maximus
Gravi prius captivitate presserat:
Urbem sacram instaurare, et genti reddere
Nostrae: atque vasa sacra, quae Cyrus prius
Decreverat Babylonico discrimine.
Tu voveras o Rex templum Deo sacrum,
Summo prius vastatum a gente barbara,
Incendio ab Edom nefaria manu.
Huius memor voti tui rex inclite
Sis, ne sequantur te nefanda incommoda.
Edicta per regna et per territoria,
Ne gentium quis quam impediat votum tuum,
Affixa curato, ut Maiestas salva sit
Dei, salusque rerum regni rex tui.
Hae sunt preces, heac vota Rex sunt maxime,
Quae pro mea abs te nunc peto victoria.
DA. Quaecumque fide corporis custos mei
Petis tibi ista spondeo per dexteram
Fidemque nostram, per caput iuro meum,
Et per coronam, et per sceptrum hoc eburneum,
Voti tui tu victor compos factus es.
Id osculo hoc amico testatum volo,
Amplexibusque amicis, Nunc tu principum


page 524, image: s01082

Fulgebis ornamentis clarus ordine.
En purpuratus esto nunc, et annulo
Decorus. Ecce te ducem pronuntio,
Populi ducem tui, quem liberum volo.
Vos principes multo mihi carissimi,
Testes adestis istius negotii.
Vos interim facite moras hic paululum,
Negotium istud dum scribae mandavero:
Heus scriba, nos sequere intro. SC. O Rex promptus sequor.

CHORUS III. Ex Psalmo CXIII. Laudate pueri Dominum.

LAudibus tollant pueri tenentem
Regna terrarum, nitidumque caelum,
Nomen aeterni celebrent Tonantis
Carmine dulci. [(reading uncertain: layout problem)]
Duret haec cunctos speciosa in annos
Gloria, et soli Domino ferendus
Est honos, vivo simul, et potenti,
Non simulacris. [(reading uncertain: layout problem)]
Solis ex ortu rutilantis, atque
Qua cadit noctu regione caeli
Lumen hoc clarum, celebrentur almi
Nomina regis. [(reading uncertain: layout problem)]
Haec super celsi volitare caeli
Cardines flexos, super astra picta
Aetheris magni videas potentis
Nomina regis. [(reading uncertain: layout problem)]
Ecquis est nostro similis benigno


page 525, image: s01083

Atque praecelso Domino, polo qui
Despicit terras, humilisque summum Spectat Olympum. [(reading uncertain: layout problem)]
Adiuvat cunctos miseros, egenos
Pulvere ex foedo misere iacentes
Sublevat clemens, domat et superbos, Terque potentes. [(reading uncertain: layout problem)]
Principes inter medium potentes,
Hic locat fidum populi patronum,
Ut regat dextra pietate gentem, Iustitiaque. [(reading uncertain: layout problem)]
Hic facit laeta steriles parentes
Prole fecundos, generationis
Inditur summi dominantis almo Robore virtus. [(reading uncertain: layout problem)]

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Dum haec intus transiguntur, principes conferunt inter se sermones varios. Nomophylax. Atriensis. Satrapes. Mediae. Hipparchus. Dapifer. Signifer. Quaestor. Praefectus annonae. Satrapes Aethiopiae.

QUonam modo vobis placet contentio,
Inter satellites quae commissa est modo,
Ridiculi nihil hic est, principes boni.
Orationes has equidem probaverim:
Verum tamen res ista, ut stultus, omnino


page 526, image: s01084

Nobis malum portendet haud dubie exitum.
AT. Sic ipse, (nescio quid mens praesagiat,
Animo) licet paulo ante diu indissimulaverim.
Hebraeus at captivus iste homo mancipi
Euectus in tantum princeps fastigium,
Magnum dabit nobis (vereor) potens malum.
Nobis peribit fastus et potentia.
SAME. Periculi nihil fuerit nobis puto,
Ad arduos honores si quis advena
Pervenerit virtutibus, laudabile
Nomen sibi paraverit, non artibus
Malis, dolo, aut mala fraudulentia.
Nihil nobis nascetur hinc incommodi.
NO. Iniqua tantum est, credite, invidentia,
Parvam viri quod hinc reportant gratiam,
Odisse virtutes solemus exterum.
Livoris istius haec causa est unica.
Quin hoc magis summo labore incumbere
Cunctos decet, virtutibus laudem bonis
Nobis parare, gloriam, vitae decus.
HI. Saepissime mirabar infortunium,
Quod advenas vexat: spernuntur undique.
Tantum veremur, nostra ne superbia
Minuatur, et fastus premant nostros viri
Sapientia praestantes. haud opinor hic
Tam pertinacis nulla causa odii subest.
DA. Obtestor hoc summi Dei atque maximi
(Verbis meis procul invidia tamen)


page 527, image: s01085

Babylonicas res non floruisse tempore
Alio magis, nec ipsas inquam Persicas,
Quam cum generosus iste Daniel
Ex Israel captivus in Babylonico
Praecelluit regno, clarus prudentia,
In regis aula gessit rem dexterrime.
SI. Miror quid hac in re tu Quaestor sentias:
Quid sentiant illi, nos intelleximus.
QU. Feliciter regi Dario quaelibet
Tum contigere, cum vates Daniel pius,
Babyloniae terris virentis advena,
Zorobabel ut posthac erit semper bonus.
SI. Mecum facis profecto. Nam sic sentio:
Historias veteres si quis domesticas
Non neglegenter [(transcriber); sic: negligenter] lectitans excusserit.
Satis superque exemplorum producere
Poterit, quibus res ista fuat probabilis.
Cum fertilem Iosephus Aegyptum pius
Penetraret, et locum teneret proximum
Regi, decus, summam et nactus potentiam,
Magis viri semper, magisque gloria
Accrevit, auctus non honoribus minus,
Quam dignis ipse antehac fuerat virtutibus.
Quae causa sit, praefectus annonae mihi
Hic explicet velim, mihique suggerat.
PR. AN. Si quaeris ex me causam, chare signifer,
Dicam tibi verum, ut res poscit, ordine.
Israelitae verum noverunt Deum,


page 528, image: s01086

Hoc libere pronuntiabo iugiter.
Designat hic in pluribus miracula,
Sed maxime per hos quos iustos et pios
Novit, licet statu servili serviant,
Per hos tamen suam potentiam exserit.
HI. Ego nil moror, quod quidem parum candide
De gente Iudaeorum hinc inde sentiunt.
Zorobabel hic, mihi probatus admodum
Est nobilis, totus licet natalibus
Obscurioribus plane provenerit.
Multo tamen conducit hic regi magis
Virtutibus, prudentia atque industria,
Quam plurium Chaldaei vel autochthones.
Et quid, parentibus bonis prosapiam,
Genus meum quod duxerim virtutibus
Sunt aestimandi, nobiles qui sunt viri.
Virtute qui praecellit, ille est nobilis.
SA. Ae. Est vera sane, quam profers, sententia:
Generositas non sumitur a parentibus.
Claro genere natus si quis, sed negligit
Artes bonas, parentes dedecorat suos,
Generi suo labem affert turpidinis.
SA. ME. Res disputatione certe haud indiget.
Thesaurus est longe optimus prudentia,
Auferre quem nullus vel fraude vel dolo
Poterit: viro qualem videmus inditam.
Hunc nobilem dico, atque dignum principis
Gradu, probatur indoles,


page 529, image: s01087

Ac nescio, an possit certare maximis
Qui claruerunt ullo saeculo viris.

SCENA II.

Miles quidam ambit succedere in locum Zorobabelis. Diadochus. Phrurarcha.

PHrurarcha, quid miles petat gregarius,
Auderto, quaeso amotis hinc ambagibus.
Non te latet, quod cesset istud temporis
Nunc militaris functio. Quare rogo,
Pro me precator maiestatem regiam,
Seu tempus id, sue postulet necessitas:
Quod militem bonum fortemque convenit,
Id sedulus curabo semper credito.
PH. Miles tui rationem mi fortissime,
Ut par erit, habebo sedulo,
Meritis tuis debetur istud strenuis
Ut tu satellitis fungaris munere,
In hunc viri locum succedes arbitror.

CHORUS QUARTUS. Ex Psal. XLVII. Omnes gentes plaudite manibus.

PLausibus crebris populi frequentes,
Voce festiva resonate laeti,
Grata gaudentes Domino potenti
Iubila ferte. [(reading uncertain: layout problem)]
Imperat celsus etiam potenter,
Territans rerum Dominus caducae
Incolas terrae, spatiosa mundi
Climata rector. [(reading uncertain: layout problem)]


page 530, image: s01088

Subdidit verbo populos potenti
Christus a cultu fidei remotos,
Regna subiecit pedibus maligna
Plurima nostris. [(reading uncertain: layout problem)]
Fecit heredes, statuitque regni
Nos sui charam sobolem Abrahami,
Quos pio sanctos adamavit almus
Pectore Christus. [(reading uncertain: layout problem)]
Iubilo vectus Deus est ad astra
Celsa, quem clara tuba voce tollit
Aetheris summa ad rutilantis usque
Climata caeli. [(reading uncertain: layout problem)]
Nunc Deum psalmis celebrate sacris,
Et melo dulces canitote laudes,
Cuncta regnanti cithara sonante
Ludite regi. [(reading uncertain: layout problem)]
Rex enim terrae Deus universae,
Iussa quae Christus iubet imperator,
Factitent cuncti studio fideles
Omnia prompto. [(reading uncertain: layout problem)]
Qui regit gentes, populos gubernat
Extimos, sanctus Deus ille rerum
Rector, in sancta sedet en honoris
Sede benignus. [(reading uncertain: layout problem)]
Principes ultro et populi venere,
Qui Deo subdant sua colla terrae,
Quem ferunt multum coluisse semper

[Gap desc: greek text]
[(reading uncertain: layout problem)]


page 531, image: s01089

Nam super reges proceresque terrae
Altior, magnum et celebre gerentes
Nomen, haud ulli gerit ipse sceptra
Rite gerenda. [(reading uncertain: layout problem)]

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Zorobabel solus obambulat secum, ac Deo gratias agit. Zorobabel.

BEnedictus o noster Deus celsi throne,
Prudentia qui nunc me ornasti plurima,
Servum tuum, beas tantis virtutibus.
Vehendus es semper mihi summis laudibus,
Dedisti quod servo tuo prudentiam,
Per hancque dignitatem longe maximam,
Nomen tuum multis iactabo laudibus.
Beneficii tanti non obliviscar o
Deus benigne, donec hosce rexerit
Vitalis artus atque membra spiritus.
Sit nomini laus et perennis gloria
Semper tuo, et vitae diebus omnibus:
Quoniam tuis largiris dona plurima,
Nomen tuum per nostrum praedicabitur
Os semper posthac, in cuncta saecula.
Sed ecce Rex ipse, Darius ipse nunc venit.

SCENA II.

Rex dat Caduceatori publicandi decreti negotium. Darius. Caducifer.


page 532, image: s01090

Heus tu Caducifer, legito bullam viris,
Auro nitentem fulgido, verissimam
Mentis meae testem recense clarius,
Ut universi singulique intelligant,
Zorobabelem propter hanc victoriam,
Factum ducem postliminii Iudaici,
Sicut prius Rex Cyrus destinaverat
Abire liberos, et urbis inclitae
Solymae instaurare mandans ille moenia,
Fierique sacra summo ac maximo Deo.
Sed morte rex et fatis interceptus est,
Opus istud impeditum est fraudibus, dolo malo.
Verum Dei nunc nactus ipse gratiam, ut
Successerim regno ipsius tam florido,
Prognatus ex obscurae gentis stemmate,
Domum Israel ego manumissam volo,
Zorobabel nunc eius rei volo ducem:
Id esse firmum, publice pronuntia.
CA. Quod me iubes curavero rex maxime,
Negotium non est quod me morabitur.

SCENA III.

Caduceator publicat regis edictum de Israeliticae domus manumissione, datur Prius signum tuba. Caducifer. Buccinator.

HEus buccinator, fac tubae clangor sonet.
BV. Fungar meo probe, ut vide bis, munere.
Nunc tuba datur signum. [(reading uncertain: layout problem)]
Silentium populares atque principes


page 533, image: s01091

Praestate, dum decreta regis dixero.
Favete linguis universi et singuli,
Audite quae regis voluntas dictitat.
Darius ipse Rex vester Babyloniae,
Et Mediae, atque Persiae, atque Syriae,
Phoeniciaeque, quae ad Libanum celsum sita est,
Et Indiae, Aethiopumque, summi maximi
Dei minister, universis singulisque
Optamus et precamur vobis principes,
Populique nostro passim sceptro subditi,
Et gratiam et favorem Regis maximi,
Qui cuncta nutu maiestatis concutit.
Postquam mei regni satelles aulicus,
Zorobabel, Israelis ex tribu suum
Referens genus, summa virtute praeditus,
Meruit suis virtutibus dexterrimis,
Locum secundum post thronum istum regium,
Efflagitavit ut suae gentis gravem
Captivitatem, qua tenetur, solverem,
Liceat domum postliminio reducier.
Edicimus ergo, si quis Clementiae
Nostrae favorem salvum et integrum volet,
Nullo modo faciat viris negotium,
Aut impedire tentet his iter suum,
Solymorum ad urbem, at territorium
Suum, ut colant agros suos, Deo suo
Queant sacram domum instaurare, et moenia,
Vastata ab Idumaeis, atque diruta,


page 534, image: s01092

Faciantque sacra patrio ritu et modo,
Vero Deo. Verum deum fatebimur,
Quem cultibus piis veneratur Israel.
Qui in re belli possederunt praedia,
Agrosque, villas, casas, seu tuguria,
Cedunto eis locum, et colant novalia
In finibus patriis longo post tempore.
Nunc annuo sumptu dabuntur aurei
Bis sex viris sic mille, donec optime
Structura templi consummatur incliti.
Peragantur insuper Deo libamina
Boum, satis palantum quoque ipsis de grege
Dentur volumus haud gravatim regio.
Et dignitatem Antistes servet pristinam
Salvam sibi suam, et honores integros,
Praestetur illis victus omni tempore,
Ad rem sacram peragendam dentur aurei
Sex mille in annos pensione singulos.
Et exstruentibus pensetur praemium,
Quod maximum est, libertas grata et aurea:
Mercesque digna singulis laboribus,
Communicatio laboris aequa sit,
Et militi qui missus in praesidium,
Ex aere nostro habeat suum stipendium.
Thesaurus autem templi qui Babyloniae diu
Servatus est illaesus retro tempore
Salvusque longo, quem Nabuchadnezer is
Qui duxerat captivos hos gravissime,


page 535, image: s01093

Ad impios simulacrum cultus transtulit,
Aurum micans, argentum seu solide nitens,
Seu gemma candens, sive ebur sit Indicum,
Sive ornamenta, vasa seu fulgentia,
Reddantur istis cuncta nunc, procul mora
Sit, stat meae mentis constans sententia.
Non esse fas agnosco, gaza regia
Quicquam sacrae rei teneri. Ob id volo,
Quemadmodum prius Crus decreverat,
Reddantur haec Domino suo aeterno Deo:
Quod hactenus neglectum fraude perfida
Septem tyrannorum dolo regnantium.
Sed me Deus postquam respexit optimus,
Faciam satis voto potentis, quod prius
Zorobabel hic contendit a me sedulo.
Edicta nostra haec servet, qui clementiae
Nostrae sibi favorem affectat integrum.

SCENA IIII.

Datur nuntiis negotium, ut edictum per regna divulgent. Darius. Scriba. Ocys, Dramaeus, Tachistus, nuntii.

NUnc archigrammateus quae sunt fidei tuae
Commissa, non mireris: exsequere ocius.
SCR. aut ARTI. Huc nuntii cursum volantes tendite,
Audite quid regis velit clementia,
Hinc aufer Ocys litteras, te proripe


page 536, image: s01094

Babylonicas revise terras ocius.
Tu, literae tradantur omnes, perfice.
OK. O scriba, nunc iter paratus ingredi,
Recte, optime curabitur quod praecipis.
SC. Nec tu moreris o Dromaee longius,
Fac commodo pergas abire tempore.
De monte tu iubeto nunc Libani cedros
Omnes secare, et conere bipennibus
Structura templi ut consummetur incliti.
Ne causa praetendatur ulla dicito.
DR. Pro viribus conor meis discedere,
Mandata quae sunt ocius nunc exsequar.
SC. Terram Palaestinam Diactor ocius
Perambula Tachiste, istud diploma da
Populis, Idumaeam terram incolentibus.
De pace namque publica est haec actio,
Ex parte sunt mandata, quae praelecta sunt.
TA. In me futura nulla discessus mora,
Pervius hinc volabo more Pegasi.

SCENA V.

Phrurarcha intercedit apud regem pro milite, ut in locum Zorobabelis subrogetur. Phrurarcha. Darius. Scriba. Diadochus. Thraso. Anander.

ESt quod petam a te Rex, pro nostro munere.
Creandus est novus satelles, corporis
Custos tui, qui fidus atque martius
Sit: en virum fortissimum in re bellica,


page 537, image: s01095

Cuius fides spectata nunc penitus mihi.
Comperta ni sit vita militis probe,
Numquam tuam rex fallerem clementiam
Existimatione falsa credito.
Sicut decet, se gessit hic viriliter,
Et militis probe perfunctus munere.
Quare mei me rex voti fac compotem,
Non paenitebit hoc tuam clementiam.
DA. Hic integer cum sit, fortis, cumque impiger,
Edoctus ut primum, mihi nunc spondeat,
Suo probe velit quod fungi munere.
Heus scriba, verba huic dictita sollennia,
Ut quid boni poscat munus satellitis,
Sciat, suo et probe fungatur munere.
SC. Adeptus est a rege si quis gratiam,
Ut fecerit regni sui satellitem,
Hic audiat quid munus eius postulet.
Haec illius praescripta est norma et regula:
Iurabit hic se velle summa iugiter
Vigilantia observare regem, neutiquam
A rege ne latum digitum discedere,
Summa fide corpus regis tutarier,
Forti manu a domesticis et exteris
Arcere damnis, et malis periculis:
Subeat prius vitae suae discrimina,
Quam rex malum seu damna noxia sentiat.
Subesse perfidam fidem si senserit,
Mox incidet manus hic carnificis rudis,


page 538, image: s01096

Rex ut prius decrevit hoc mitissimus.
PH. Heus nunc manu forti bipennes arripe,
Ne deseras quod ius iurandum te movet.
DI. Certe meo rite perfungar munere,
Putare quod velim, mihi et confidere.
THR. Fortunet omne quod facis deus potens,
Laetor secunda quod fortuna affulserit.
AN. Fortuna saepe commodum fert alteri:
Apparet illud hoc praesenti tempore.
Quae laetior fortuna nuper contigit
Zorobabel, haec nunc commodo tibi quoque.
DI. Semper locus bonis datur virtutibus.
Thesaurus ingens virtus est olympica.
Virtutibus nihil exstitit praestantius.
Virtus prudentiae coniuncta est optima,
Satellitis nacto munus. Vos plaudite,
Valete spectatores festivissimi.
DRAMATIS FINIS.

CHORUS V. Ex Psalmo CXXXVIII. Super flumina Babylonis, etc.

Zorobabel.

QUum sederemus rapidos ad amnes,
Terra quos nutrit Babylonis altae,
Flevimus, planctus miseri edebamus, Illachrymantes.
Nam Sion mentem quoties subibat,
Fudimus semper lacrimas amaras,
Saepe nos tristes madido rigamus


page 539, image: s01097

Flumine vultus. [(reading uncertain: layout problem)]
Musicas illic citharas dolore
Fiximus ramis salicis amarae,
Quas alit ripae gelidis aquosas
Humor in uluis. [(reading uncertain: layout problem)]
Sorte qui dura tenuere captos,
Festa poscebant citharae sonantis
Signa, quaerebant caneremus ore
Carmina tristi. [(reading uncertain: layout problem)]
Inter et nostros gemitus iubebant,
More nos nostro ut patrio canamus,
Exigunt cantus hilares Sionis
Edere avitae. [(reading uncertain: layout problem)]
Quomodo cantus aliis in aruis
Possumus laetos canere, hic alacre
Quis diis quaeso melos insonabit
Carmine vanis? [(reading uncertain: layout problem)]
Cum tui numquam meminisse possum.
Civitas magnis opulenta donis,
Amplius cum non poteris amari
Patria dulcis, [(reading uncertain: layout problem)]
Tunc meet Musae taceat sonorum
Carmen, ac nostrae sileant Camenae
Non Deo deinceps citharae potenti
Plectra sonanti. [(reading uncertain: layout problem)]
Intus haerescat stupido palato
Lingua, si vivens meminisse cesso,
Gaudeo si quid magis est futurum


page 540, image: s01098

Urbe beata. [(reading uncertain: layout problem)]
Sis memor gentis genitor Idumes,
Quam tuum tractent populum maligne.
Saevior cunctis fuit illa nuper
Hostibus urbis. [(reading uncertain: layout problem)]
Funditus mandat sacra civitatis
Erui sanctae loca, iniquiores
Ne qua pars possit superesse fundi
Iussa iterabunt. [(reading uncertain: layout problem)]
Tu manu forti Babylon peribis.
Lege qui reddat tibi cuncta eadem,
Quique mensura metietur aequa,
Dico beatum. [(reading uncertain: layout problem)]
Qui tuam prolem teneram secabit,
Conteret saxis teneras puellas,
Iste dicatur magis esse felix.
Tempore quovis. [(reading uncertain: layout problem)]

EPILOGUS.

AUdisse vos opinor omnes optime,
Viri virtute quavis praestantissimi,
Plantanda quod cunctis modis prudentia:
Quam nationibus cunctis id conferat,
Bonis si magistratus esset artibus
Instructus, atque intelligeret cultum Dei,
Non paenitenda res in urbibus foret,
Quod proh dolor fit rarius. Sed quo brevis
Oratio sit, multa praeteribimus.
Iam quae vidistis, sunt opinor cognita.


page 541, image: s01099

Hic, auditores, facta templi mentio.
Sed forsitan sunt qui non intellexerint,
Erroris hinc causam mali rapiunt sibi.
Nam scripta Petri qui revoluit altius,
Procul labore intelligit mysterium
Venerabilis templi, domusque fulgidae.
Non haec domus saxis quadriangularibus [(transcriber); sic: quadrangularibus]
Constructa, templi signat hoc mysterium.
Nunc Christianos innocentes, et pios,
Per saxa tu quadrata imaginabere,
Generata per baptismum sancta pectora.
Sed in locatione tum fundaminis
In primis observandum erit (sic arbitror)
Ne sumptibus parcatur ullis, aut bonis.
Nam pendet ex illo totum negotium.
Fundamen illud virtus est heroica:
Dico fidem, qua consummantur omnia.
Numquid, domus ni fundamenta iacta sint,
Non tecta, non paries ponuntur solide.
Quare patres vos nunc rogamus optimi,
Res sita nunc vestram penes est custodiam:
Vos publicarum nunc rerum estis praesides,
Existimate vestros ecce liberos,
Nos, postmodum in vestros locos succedere,
Sic ut Deus commiserit quibuslibet,
Nos liberos putate praestantissimi
Vestros viri: nos non sues, nos non canes,
Nos publicae rei sed seminarium,


page 542, image: s01100

Animosa gentis totius spes, credite-
Quare pii si vultis esse praesides,
Hoc aestimate lucrum praestantissimum,
Ut collocetis optime fundamina,
Quae sustinere possint structuram bene.
Huc destinata quondam erant ecclesiae
Piae facultates nostris maioribus,
Alimentum ut senes primum, dein literis
Iuvenes piis enutrirentur liberi.
Non est satis, honos divini numinis
Si duret tam diu, quam vita permanet:
Doctis viris est consulendum in posterum.
Rem publicam considerate rectius,
Hoc diligenter vos monemus, o viri.
In pace nunc abite, et hinc discedite.
Multas, viri, vobis habemus gratias,
Quod nos dignati estis vestra praesentia.

DIXI.

ERRATUM.

Pagina 528. vers. ultimo lege, probatur liberalis indoles. DRAMATUM SACRORUM TOMI SECUNDI FINIS.