ARISTIPPUS interrogatus quo modo differret homo doctus ab indocto, graviter resopondit: Sicut equus domitus ab indomito. Voluit significare vir sapiens, ut quemadmodum homo ineruditus rapitur suis depravatis affectibus, quasi per devia et praecipitia humanae vitae, tamquam equus indomitus ac praefractus: sic etiam qui est liberali doctrina excultus, praeceptisque philosophiae mansuefactus, non modo ut in hac vitae consuetudine cum quadam suavitate ac dignitate
inter homines vivere possit,
magis erit accommodatus, sed etiam
sibi et toti rei pub. ingentes
adferet utilitates. Nam qui gubernacula
tenent rei pub. homines
ineruditi, quid aliud quaeso [(transcriber); sic: queso] videri
possint cum pro tribunali sedent
iudicaturi de gravissimis controversiis,
quam quod vulgo dici
solet, canis in balneo? aut iuxta
Aristippi quoque sententiam, lapis
super lapidem? Vera profecto
eruditio in primis utilis ac necessaria
est ad omnem vitae functio
nem, quam verum
[Gap desc: greek text]
silvestris ac depravatae naturae
queas appellare. Haec una liberalis
philosophicae doctrinae institutio
vere medetur animi morbis,
iuvenibus adfert sobrietatem,
senibus solatium, pauperibus divitias,
divitibus ornamentum. In hac igitur una summis ingeniis e- laborandum est, ut quam plurimum crescant eruditione ac doctrina, suamque rem pub. augeant dignitate. Itaque serio cum animis vestris reputare debetis, optimi adolescentes, cum frequenter, tum etiam diligenter, non aliquo casu aut fortuna vos editos esse in hanc lucem, ut in otio aut suavitate vivatis, communi hominum more, servientes voluptatibus: sed certo supremi Numinis consilio vos esse natos, ut pericula Ecclesiae Christi recte intelligatis, et onera rei pub. Christiane, quoad fieri poterit, vestris humeris sustineatis. Nam quo quisque est vel nobiliore loco natus, vel fortunis amplioribus ornatus, eo magis
debet existimare publica pericula Ecclesiae reique pub. ad se ipsum pertinere. Dum in hac mortalitate versamur, utrumque oculum nostrum ad utranque vitae gubernationem intendere debemus. Primum ergo illud nobis proponendum erit in vita, ut aeternam salutaremque doctrinam Ecclesiae Dei accuratissime perdiscamus. Deinde, ut rem publicam ipsam honestis, et iuxta praescriptum verbi divini traditis legibus graviter et sapienter pro viribus nostris gubernari, administrarique curemus. Pro illustranda gloria Dei, pro conservanda doctrina caelesti, eaque ad posteros nostros integra incorruptaque [(transcriber); sic: incoruptaque] trans- mittenda, pro iusta defensione patriae, non modo qui ex animo
Christiani sunt, sed etiam qui inter ethnicos meliores fuerunt, sanguinem suum profundere non miserum, aut pertimescendum, sed gloriosum quoque, aut etiam expetendum sibi putaverunt. Haec vos perpetuo cogitare decet optimi adolescentes, hec sine intermissio ne meditari: et quoties in manus sumitis vestros libellos, toties arma vestra, et quasi divina quaedam instrumenta vos accipere existimate, ex quibus doctrinam verae religionis percipiatis, et omnem praeterea liberalem eruditionem vobis comparetis: quarum cum altera ornabitis olim Ecclesiam Dei vestro exemplo et doctrina, cum altera vero rem pub. etiam prudenter atque utiliter administrabitis cum magna, Deo
bene fortunante, dignitate. Ut autem utrumque hoc adipiscamini, omnia vobis domi forisque parata sunt, quae ad summam doctrinam cum singulari etiam virtute ac pietate coniungendam videri cuiquam mortalium possunt necessaria. Vestri enim ambo parentes, quorum virtutem ac pietatem quottidie cum ingenti admiratione debetis intueri, duo clarissima lumina sunt, quae ad capessendum alacriter et animose studium virtutis ac pietatis, quasi in sublimi atque illustri quodam loco posita vobis praelucent. Nam pater vester, vir clarissimus, nihil omnino praetermittit, eorum quae ad institutionem vestram putat esse utilia, aut necessaria, ut vos quamplurimum eruditione, virtute, ac pietate ceteris
vestri ordinis adolescentibus praestetis. Mater vero ea excellit pietate, prudentia, et integritate, eamque in omni actione tuetur gravitatem admirabilem, ut vel haec sola saeculi nostri ornamentum videri possit, quae in istis summis virtutibus cum antiquis illis Heroinis conferenda videatur. Vos ipsi testimonium illi praebebitis luculentum, quanta cura et sollicitudine vestram teneram aetatem instituat, quanta pietate illa ipsa precationis formulas vobis quo tidie prescribat, quanta gravitate orationis vos et totam familiam ad amorem religionis, ad studium virtutis soleat cohortari. erit profecto anima istius mirandae atque imitandae heroinae custodita qua si in fasciculo viventium apud Deum,
sicut alloquebatur sancta illa mulier Abigail Davidem regem: cuius mulieris simulacrum haec mater vestra repraesentat evidentissimum. Cum vero tanta virtute procreati sitis adolescentes, nequaquam satisfacere poteritis vestrae, quam de vobis conceperunt boni omnes, exspectationi, nisi pietate ac eruditione reliquos aequales vestros longo intervallo superetis. Nam a talibus parentibus degenerare, vobis sane fuerit turpissimum: eorum autem virtutem superare, cum gloriosum, tum etiam pulcherrimum. Permoveri sane debetis imitatione paternae virtutis, vestraeque digni tatis cogitatione, ne qua contingat, ut sedentes in publica sapientum hominum congregatione.
cum gubernatio rei pub. vestrae industriae permittetur, lapis super lapidem sedere videatur.
Quod si ab hoc exemplo virtutis domestico vestros oculos deflectatis, foris quoque videbitis non paucos eruditione ac virtute prestantes, apud quos certissimam pene opinionem de indole vestra concitastis: quorum aliquos ego novi minime sane vulgares, qui ut vos augere possint omni ornamento virtutis ac doctrinae, sollicite procurant. Pervenietis autem ad istam quam parentes vestriatque omnes boni optant eruditionem, si scientiarum studia, omnesque viros eruditos, non solum amabitis, sed etiam cum admiratione quadam tamquam caelestia numina intuebimini.
Nam ut gravissime docet Socrates
apud Platonem,
[Gap desc: greek text]
Ego quoque ut studia vestra promoverem,
vos que ad amorem
pietatis excitare, istos libellos
Dramatum sacrorum nomini vestro
inscribere volui: quos propter
argumenti varietatem, cum
utilitate non vulgari coniunctam,
arbitror vobis fore gratissimos.
Cum autem legetis argumenta
sacra, latina oratione in SCENAm
producta, videbitisque non pauca
ex illis esse partim a studiosis adolescentibus
vestrae civitatis, partim
eruditis viris, civibus quoque vestris
composita: cogitate in animis
vestris, vobis esse a me propositum
exemplum, atque etiam
calcar additum, ut vos quoque simili studio incensi, et honestissimo gloriae stimulo concitati, vel haec ipsa, vel ornatiora prestare aliquando contendatis. Valete:
Basilee, Calendis Ianuariis. Anno Domini 1547.
Deus, Adam, Eua,
Raphael, Gabriel, Michael, angeli.
Lucifer, Satan, Belial, daemones.
Serpens, Cherub custos paradysi.
SI quid vetustati sacrae debebitis
Unquam, viri spectatores, decernite
Ludo novo, cui Protoplasto nomen est:
Quod hic priores actionis continet
Partes Adam, unicus parens nostrum omnium.
Veterem, atque rem antiquam, novam ad vos profero.
Animum ad id huc quod ego loquor convertite.
Res digna visu maxime, quamquam antea
Periculo proprio fuit notissima.
In hoc sumus cuncti quidem proscenio,
Et ludimus hodie, atque longo tempore
Tractavimus, fere illius satias tenet:
Nec huic quis insit finis novimus.
Quanto magis praesenti luditur statu,
Tanto minus molestiae dissolvitur.
Augescit indies Adami crimine,
Qui nos suo lapsu gravis fecit reos
Noxae, dolis Serpentis atque daemonis
Seductus, horti possessor tam splendidi.
Qui posteros secum trahens misere adfligit.
Nec spes fuit, nisi Dei per filium
Venisset in mundum salus. qui conterens
Mali caput Serpentis, almo sanguine
Lavit, tulitque originis peccamina:
Salutis auctor omnium fidelium.
Sicut prophetarum ore dictum est antea,
Quam ventre nasci dignaretur Virginis:
[Note: Gen. 49.] Non auferetur sceptrum de Iuda tribu,
Donec veniat huc, qui suis mittendus est,
Et ipse gentium exspectatio fuerit.
[Note: Gen. 28.] Post haec sub illo benedicentur semine,
Omnes tribus terrae sacrato numine.
[Note: Agg. 2.] En commovebo caelum, ac terram, et omnia,
Desideratus veniet unus gentibus.
[Note: Mich. 1.] Exibit e sancto loco Dominus suo,
Descendet, et calcabit terram gressibus.
[Note: Esa. 35.] Deus veniet, et salvabit nos protinus.
Propter Sion tacebo nullo tempore,
Quieveroque numquam donec omnium
Salvator, ut splendor veniat eius mihi:
Iustum videbunt, gentesque inclitum tuum.
[Note: Psal. 131.] Iuravit ipse verum, et non
frustrabitur:
[Note: Psal. 88.] Eiusque semen permanet per saecula.
Hic ille qui Serpentis contudit caput,
Adamque restituit suis splendoribus,
Et nos sequentes posteros salvos facit.
Non fabulam damus, rem aeque cognoscite.
Arbitrium vestrum, vestraque existimatio
Valebit, an sit digna res tractarier.
Quod argumentum spectat, est sane breve,
Et omnibus vobis diu notum satis.
Quare pii sitis futuri iudices,
In re bona, ac probabili, dubio sine.
Quae res mihi atque vobis vertat optime.
Postquam creatus est homo primus, Dei
Manu, sacri pomarii custodiae
Praeponitur, quem summa rerum erat penes.
Dominatur omnibus super viventibus
Terram. beata iungitur coniunx Eua.
Et unica sub lege viverent, Deus
Sancivit arboris ne fructus caperent
Scientiae. Sed legis obliti statim,
Mulier ex astu Daemonis subducitur:
Malum rapit, gustavit, et porgit viro.
Hinc lapsus est Adam, suo periculo:
Secumque damnavit sequentes posteros.
Quare miserrimi sub orbe vivimus.
COELI plagas postquam vagi creaveram,
Terram rudem mox fluminis cavi sinu
Circumdedi, et lucem produxi protinus,
Quae coepit e caelo statim lucescere,
Et terra claro cernitur sub lumine.
Quod cum bonum vidisse laetabar, diem
A nocte certo dividens discrimine,
Caeloque terras, et solo undas abscidi,
Vernare coepit odore, et in medio nemus
Herbas virentes prata per concrescier,
Fructusque terra fertili de germine,
Et arbores iussi darent fructum suum.
Post haec olympo clara fixi lumina
Quae lucidam cunctis hanc mundi machinam
Facerent: diei Sol, et Luna noctibus
Praeesset. statim fit unico verbo sacro,
Quod iusseram brevi momento temporis.
Cunctis aquis tum piscium dedi genus,
Et bestias terrae, simul cum reptili,
Surgunt volatilia levi sub aethere.
Atque universa quae forent viventia
Moventur: astrorum diem cursus facit.
Mirantur Angeli caelorum spiritus,
Et me creatorem unicum esse praedicant.
Nec ulla stat regio suis animalibus
Orbata. spiritus tenent caeli gradus,
Et unda piscibus suo cedit loco,
Solum feras capit, uloucrium aer capax
Est factus, et sacro reguntur numine
Elementa quatuor suo sub ordine.
His expeditis, singulis animantibus:
Replete terram plurimo cum foenore,
Dixique, Crescite, multiplicamini super
Eam, creator omnium vestrum sum ego.
Et factum ita est, suaque natura duce.
Hinc tu suturus quisquis es, cognoscere
Facile potes factum manu Dei mea,
Et qua regantur firmiter per saecula
Potentia divina, et sacro numine,
Quaecumque caelum, pontus, terra sustinent:
Nec fit sub orbe quippiam temere cavo.
Ego fide tangam quaevis viventia
Tanta, ut per unum me, ex me, a me, in meque omnia
Fieri, creari, permanere, et insuper
Mori, interire, in nihilumque redigi probe
Intelligant: soli mihi vivant volo.
Veruntamen nec mundus per sapientiam
Suam, Deum cognoscet autocratora.
Quare necessum est, sola intelligant fide,
Quae facta sunt opere Dei mirabili,
In quo potens divinitas cognoscitur,
Quod ex nihilo sint universa condita.
Quod non erat, feci aliquid esset protinus.
Nec usus ullo sum instrumento, nec manu,
Sed unico verbo, quod ore protuli,
Quod ante principium fuit, nec praeterit,
Et tam potens verbum, quod ex nihilo creet.
Dixisse nanque, fit simul facere, meum.
Igitur manu forti regam, custodiam,
Et cuncta conservabo sacro spiritu.
Sed quis rudes plantabit hos nobis agros?
Hic sanctius deest animal, et capacius
Mentis, quod et dominari posset ceteris,
Scilicet homo, simile cui nil factum antea.
Faciamus ergo hominem ad nostram hanc imaginem.
De terra eum sumemus, et formabimus,
Ut discat unde ceperit vitae suae
Status, quid esset antea, et quid postea
Futurus, ex quo vel sit factus primitus:
Et quam nihil sit sine divino spiritu.
Nam quid superbiat pulvis, lutum et cinis?
Nunc Deus facta ex luto figura hominis parva,
proiectaque ea, ex fovea praeparata educit
hominem, et in faciem eius inspirans,
dicit:
En spiritum tuum vitalem percipe,
Ex quo sacrae rationis fias particeps.
Te fecimus puro quidem sumpto luto,
Ex pulveris globo. nunc vivere incipe,
Prodi, pedes figas tuos, rectusque sta.
Cunctis creaturis praeficiam te novis:
His ipse solus omnibus dominaberis,
Oboedientque tibi, cum propter te modo
Creata sint, hic quae sub sole vixerint.
Cetera creavi sine te, et ante te quoque,
Ad gloriam maiorem nominis tui.
In belluis vestigium mei datur,
Sed in te imago vere noscitur Dei.
In hoc triumphabo opere, et gaudeo nimis:
Igitur
[Gap desc: greek text]
post diceris mihi.
Sed interim terrae memento te levem
Fuisse massam spiritu tractabilem,
Quem de ore sufflavi modo in vultus tuos:
Vitam innocentem, puram ab omni macula
Post vive felix, summa cum sapientia,
Cumque reverentia cognitionis Dei.
Non vestibus, vel ornatu alio quopiam
Opus tibi est, cui cuncta serviunt quidem.
Angelicus et beatorum grex inclitus
Obambulabit una tecum sedulo,
Et collocutor ego tuus semper Deus.
Nihil tamen superbias in hoc velim,
Quia te ex levi terra membris coniunxerim.
Ego artifex, mundique rerum originis
Opifex: vide, cum terram spectent cetera
Animantia, os tibi dedi sublimius,
Caelumque cernere, erectos usque ad sidera
Iussi, timore nullo, vultus tollere.
Haec si probe consideras, tuum statum
Ter nobilem prae bestiis, at interim
Fragilem esse multum, protinus cognoveris.
Sequere: quid amplius velim, dicam tibi.
RA. Mirabilia sunt quae facit Dominus Deus:
Quod cogitavit, hoc simul fecit sine
Mora, diebus sex, quies cui parva fit.
Caelum paravit ceu tectum cultissimum,
Et pavimentum terra facta splendidum,
Possessio et opes eius sunt animalia,
Cum omni apparatu nobili terrae et maris.
Quorum omnium unus est homo dominus, Deo
Cretus, per eius unius potentiam,
Cui deest nihil, creata abundantissime
Omnia: diem dixit Sabbatum septimum,
Ex quo laborum finis, et quies data est
Homini, creatur aeter nobilissimae.
MI. O qui dedisti fructum terrae, et imbrium
Creator omnem copiam, et posthac dabis,
Ex unico fecisti verbo exurgere
Herbas, et arborum fructus suavissimos,
Vitae necessaria, quibusque homo indiget
Nunc plurimum. Quis enarrabit omnia?
Quis facta comprendet Deus per singula?
Bonus es, bonum facis, nihil quicquam mali
Operaris, ab quid amplius dicam tibi?
Auctor bonorum, non malorum, maximus.
Quaeso quis illum corriget? cui displicet
Quod fecit? aut quis porro prave conditae
Dicturus est, haec qui videbit proxime?
GA. Nemo omnium viventium, quotquot erunt.
His insuper pius creaturis Deus
(Ne forte dicerent caremus principe)
Hominem dedit, ad imaginem creatum suam,
Multo creatur arum nobilissimam.
Namque haec imago quid aliud? quam lumine
Sacro Dei perfusa sapientia, boni
Iustitia, gloria exornata maximi.
Cui lepra peccati nullatenus fuit
Innata, nec rationis sensus pravior,
Purissimus rerum intellectus, optima
Memoria, voluntas omnium sincerior,
Mortis metus nullus, morumque puritas.
Sublimitatem spectemus sancti Dei
Auctoris, et quo pacto talem fecerit.
Nam non potest leve esse, quod Dei manus
Confinxerit, flatusque caelestis regit,
Animavit in substantiamque mobilem.
Quem cum faceret imaginis similem suae,
Plenum atque perfectum absque fecit crimine,
Et dignitatem valde habentem in se sacram:
Qua ceteris praestans regit animalia.
Cui serviunt quaecumque sub terra vigent:
At ipse solus nulli, praeterquam Deo,
A quo esse coepit, aeternaliter manens.
Ut imperaret mundo, et seruiret suo
Solum creatori, hunc tantum sincere amet,
Et ceteras creaturas compelleret
Parere soli sibi, nec non intelligat
Oboedientiae tantum debere se
Deo, ipse quantum a ceteris exposceret.
RA. Tanto est homo prae cunctis quoque praestantior,
Quanto magis consilio usus Deus novo.
Nam qui hactenus de singulis paucissimis
Pronuntiasset Fiat, et factum est statim:
Fructumque terra proferat, mox protulit:
Nunc voce mutata, sedens lassus quasi,
Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem,
Et ecce factus est homo beatior.
Repleatur ergo os nostrum laude perpetim.
Et magnitudinem illius tota die
Cantemus una gloriose sedulo.
MI. Et hac necesse erat creatura quidem,
Cum nemo qui terram fecundaret fuit,
Nisi vapor rigavit illam funditus,
Ceu ros super campos sparsus latissimos
Felicius florem producit graminis.
Quare creavit hunc Deus quasi omnium
Rerum magistrum, principiemque fructuum,
Terram super, qui seminaret semina,
Coleret agros, et imperaret omnibus
Animantibus, siquidem non rationalibus.
Nec hunc creavit frustra, sive simplici
Modo, nec ex quovis limo terrae nigro,
Sed candido, molli, levique pulvere
Formavit, et digitis manus sacris suae,
Fecitque natura fragilem cum corpore,
Possit superbiae fastusque frangere
Stimulos, feroces discat animos ponere.
Modestiamque quaerat, postquam cogitat
Qualis, quis, et quantus primo, unde sumpserit
Initium sibi: plasmatorem Deum
Agnoscat intime, nec se persistere
Credat sua virtute posse, corporis
Pulcherrimis bonis, vel ullis artibus.
RA. Quid vero opus magni Dei beneficia
Referre longius? cum nil fecit male.
Nec nunc tamen quiescit otiosior,
Operatur omni temporis sui gradu.
Nec factus est ab aeterno mundi globus,
Sed cepit esse nutu maximi Dei.
Et ante quid nam fecerit, non nos decet
Scrutarier, nec est necesse scire nos.
Hoc sit satis, quod omnia bene facta sunt,
Et nil melius esset per orbem conditum.
Fungamur officio nostro, nobis dato:
Nec quae supra sunt, anxii scrutabimur.
GA. Bene admones frater quidem, quare ibimus.
DE. Ecquid placet mundi tibi ornatus novi,
Adam? quid ipse miraris molis gravem
Tantae, altitudinemque caeli sidera?
Numquid vides quod nolis, aut quod tempseris?
AD. Domine, nihil non optimum quod feceris.
Et ecce me, quem condidisti proxime,
Praeter meum consilium et praescientiam,
Qui certus huius vitae aeternalis siem
Hinc melior est eo status praesens meus,
Quod audiam, sciamque te verum Deum:
Et ita vocatus, et creatus in bonum
Finem, voluntatis nutu vivam tuae,
Hominem quia ex terra creasti me Deus.
DE. Nunc universa subdo denuo tuae
Animalia potestati, et ipsa servient
Soli tibi, nec alteri: dominaberis
Tam piscibus, quam belluis, et reptili,
Caeli volatilibus, idque omni tempore.
Et quia tu Adam quicquam nihil sollicitus es,
Ego rogatus numquam prospexi tibi
In omnibus, quae vita humana postulat,
Feci, dedique in promptu essent nulla mora.
otia rogas, pacem cupis, solus feres.
Quos comedas habes cibos, quid vel bibas.
Igitur mihi quantae sies curae, vide.
Quid porro opus mihi his, tuo quae nomini
Subiecerim? vel quid vita indigeo tua?
Quam tibi dedi, quamque aufero quando lubet.
Nam gratia uteris mea gratis data.
Nec posse te quicquam tuis ex viribus
Confide, si me amas, manus opus es meae,
Plasma es meum, Deus creator ego tuus.
Tibi meam rem publicam communico.
Sub te domum hanc novam volo disponere.
Habitaculum quoque ordinavi commodum
Ut esset in mundo, vicem geres meam.
Subiecta sunt tibi, quae vivunt, omnia.
AD. Soli tibi subserviam Domino meo,
Quoniam per unum te salus omnis venit.
Meque omnium rerum locasti principem,
Et imperare me viventibus
Animalibus, terramque omniparentem super.
Nunc cuncta serviunt mihi quo quo die:
Solus ego nemini subiectus vixero,
Nisi tibi meo Deo autocratori.
Bis igitur, et crimen duplex incurrerem,
Ubi minus pro dignitate debita
Deo meo seruirem, poena dignior.
Caelum tibi vestitur, et fulgoribus
Solis, dies sua vicissitudine
A noctibus cernuntur, aptis terminis.
Ornantur arbores sub frondeum [(transcriber); sic: frondium] comis,
Et silvae frondescunt omnes, floribus
Amoenus est campus, virescunt prataque,
Edunt suos nunc iam fetus animantia,
Parent tuo imperio, obsequia praestant sua.
Amnes fluunt, fontes suis scatent locis,
Maria coercenturque, augentur ordine:
Nec fit sub orbe frustra quicquam concavo.
DE. Vide quid amplius boni paraverim.
Hortum elegantem fructuum prae copia,
Locum voluptatis dulcis cultissimum,
Et omnis ignarum tristis molestiae.
Hunc destinavi tibi sedem vitae tuae,
In hoc quasi custos relictus sedulo
Operaberis, quamvis labor nullus tibi
Erit gravis, solatio futurus est.
Et interim fideli ibi custodia
Tueberis, quae culta diligentius
Sunt, his geres curam, coles hortum frequens.
Huc colloco te tamquam in arcem regiam,
Provinciam hanc tibi administrandam dedi:
Vasallus es mihi, dominus feudi sum ego.
Et liberum est hinc egredi quando voles:
Perambulare, ceteras terras licet,
Spatiari in illa, cumque brutis laudere
Tua voluntate, et nihil deerit tibi.
Haec in salutem praeparavimus tuam:
Cuius voluptate frui te concessimus.
Terrenus est quidem locus, sicut vides:
Nec conditus mundi extra terminos procul.
In quo genus ligni produxi multiplex,
Pulcherrimum, visuque delectabile,
Et insuper vesci multo suavissimum.
Hinc noveris plantantis diligentiam:
Cum deficit nihil, suoque foenore
Passim arbores fructus abunde proferant.
Et hoc tui solius factum est gratia,
Namque angelis caelum, sed paradysum tibi
Debebitur. Nunc unam oboedientiae
Collo tuo legem imponam, quo te mei
Cunctis diebus esse memorem intelligam.
De omni quidem ligno paradisi comedes,
Praeter scientiae lignum, boni et mali:
Quod hic in horti medio collocabitur,
Crescitque suavi semper cum fragrantia
Quocumque enim die de illo gustaveris,
Morte effera morieris aeternaliter
Subito, dolebis inque conspectu meo.
Et hoc tibi signum est, te habere me Deum,
Qui possiem mandare, legem imponere,
Frenare cunctos mentis affectus tuae,
Damnare, conservare, aut prorsus tollere,
Hinc facile nosces, humanae quid possient
Vires, tuum vel unde sumas vivere:
An ex te ego, vel tu de me dependeas.
Nihil boni omnino tuis in viribus
Fateberis fuisse, vel posthac fore.
Nisi quod a me habebis, et gratis datum,
Praeter tuum meritum: bonitatem conspice
Meam, Deique divitias considera,
Quarum usus est tibi datus legitime [(transcriber); sic: legittime] .
Ego te in secreta consili misi mei,
Una omnium mecum futurus particeps.
Fons largus ortus est tibi salienti aqua,
Ex quo suum ortum lata ducunt flumina
Quatuor, ad irrigandum mundi terminos
Omnes, nec unquam desinunt prolabier.
His ipse fine sine frueris splendide,
Multa voluptate irremissibiliter.
Restabit, ut cunctis animalibus sua
Des nomina: et quo vis vocabis nomine,
Vocentur usque in saeculorum saecula.
Et ecce coram te ambulant pecorum greges.
Abi cito: quod iussi, fiat ordine.
AD. Domine, vide paratum me votis tuis:
Tuus quidem, tuoque vivo munere.
DE. Bene facis, ubi cognoveris qualis sies,
Aut unde vitam sumpseris primus tuam.
AD. Ecquis meae finis voluptatis potest
Nunc esse, sub medio deliciarum? vide,
Nihil tibi defit, solus quem diligat
Deus, manuque cuius sic compactus es
Homo, tuis meritis nullis. ex gratia
Mera, nec hoc contentus, insuper mihi
Hortum paravit elegantem maxime,
Frugumque copia praedivitem nimis.
Custodiamque commisit soli mihi
Huius, quid amplius? dedit legem unicam,
Ne comedam [(transcriber); sic: commedam] de vitae ligni fructibus.
Servabo diligenter, nec necessitas
Urget, sub illa rerum opulentia omnium,
Transgressor ullius mandati sim Dei.
Quid debeam porro patri, et Deo meo,
Agnosco, seruitutis omnis debita:
Denique meam vitam, qua nil est dulcius.
Nec hoc satis futurum pro tantis suis
Beneficiis, quin gratulationibus,
Et laudibus cantabo magnificentiam
Eius, nec unquam desinam, dum vixero.
At tanta beneficiorum multitudo me
Vincit, meosque sensus auferet scio,
Et cogitationes rumpit funditus.
Et si oris obsequia totum tempus tenent,
Praeterque laudes concinent aliud nihil,
Et gratiarum insistat sedula actio,
Numquam recompensabo minimum quod foret.
At hoc agam, quicquid mihi mea fragilitas
Aufert, pia id devotio cum foenore
Reddat, sua mera coniuncta gratia,
Eius Dei in quam, qui dedit mihi vivere.
En solis aestus me premit, lassum facit,
Hinc iam parum natura dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] .
Igitur lubet viridi paulisper gramine
Dormire, stratis hac sub umbra corporis
Membris, aqua currente dulci proxime
Sono, levem somnum susurrus incutit.
DE. Nihil, quod orbi desit, esse cernimus,
Protoque plasto cuncta rite serviunt,
Posthac nec illi quicquam defore arbitror.
Ornatus omnis mundi perfectissimus
Constabit, et virtute sacra firmior
Semper movebitur suis in terminis,
In commodum viventium perenniter:
Cunctis homo dominabitur, tamquam suis
Et subditis, et servitutibus [(transcriber); sic: servitoribus] quidem.
At esse solum hominem in terra non convenit.
Nec est bonum: quid ille nam solus facit?
Iungamus ergo illi suum adiutorium,
Simile sui, rationis atque particeps,
Tamquam vir est, nisi quod inter se siet
Utriusque sexus quaedam differentia.
Hic vir manet, sed illa mulier sit, decus
Viri, suppellexque omnium purissima.
Ex his mihi duobus humanum genus
Sancta propagetur sobole terram super.
Namque ex viro maritum solitario
Faciam, daboque coniugem legitimam [(transcriber); sic: legittimam] ,
Ut de suo producant prolem semine.
Est etenim homo praestantior substantia,
Quam terra, caelum, vel sub illis quicquid est:
Beatitudinis futurae gloriae,
Et insuper divinitatis particeps.
Quid? belluis perliberaliter data est
Generationis causa, iuncta societas:
Et hac homo carebit solus omnium?
Nihil minus. Quamvis Adam quae sunt opus
Habet, tamen quod optimum est, hunc deficit:
Donum, puta, sibi gignendi liberos,
Amoris et successionis pignora,
Connubiique dulce vinculum sacri.
Nec hoc habebit unquam, si solus manet
Sine socia vitae, quae sola femina est.
Nec illa sit tantum viri adiutorium,
Sed instrumentum, quo vir utitur, sacrum,
Terrae plagas complendi prole gratia,
Turbamque sanctorum repletam reddere.
Quare gravem somnum dedi, quo longius
Dormiret ingratis Adam, nec surgeret.
Quoniam meorum operum, necesse non erit,
Exactam homo rationem intelligat statim:
Quantum ipse vel vigilet, quantumvis expetat.
Haec scire non oportet illum sensibus,
Qui sunt foris: hinc illos somno clausimus.
Sub mente vigilans noscat ea, sibi est satis:
Posthac id etiam quod nescit, resciverit.
Deus eripit Adamo costam ex
latere, dicens:
Ex osse duro protinus fiat caro,
Et una discernatur in carnem duplam,
Sic, ut tamen duo sub uno mentium
Versentur usque affectu indissolubili
Connubii postquam leges iniverint.
Heus surge, surge tandem, Adam expergiscere:
En hic tui simile, nisi quod femina est.
Haec sit soror, consors perennis gratiae.
Hanc do tibi, propriamque [(transcriber); sic: propiamque] coniugem dico,
Maritus illi sis fide constantior:
Quam procreandi liberos causa dedi.
Sumptam e latere tuo, tuisque ex ossibus,
Firmum [(transcriber); sic: Frimum] tibi adiutorium, solatium
Certissimum feci, ut foret semper tibi.
Quid porro opus costa fuit ad hanc rem mihi,
Quando licebat hanc simili tecum modo
Sub temporis creare nulla instantia?
Verum caro de carne nata gratior
Venit, paritque semper insolubile
Amoris et amicitiae sacrae vinculum.
Denique quid ipse coniugi debes vide.
Et quos ego iunxi, nec quisquam separet.
Benedictio mea provehat connubium
Vestrum, simulque castior Genius torum
Defendat: insuper multumque crescite,
Replete terram, multiplicamini nimis.
Nec in labore sociam habebis, nil opus
Sudore vestrarum manuum: quin liberis
Operam propagandis dabitis, et mutuo
Amabitis, solum his voluntas mea posita.
Adicientur [(transcriber); sic: Adicientur] affatim quibus opus est.
Ego videbo (nam curare frustra erit
Vos) si datam legem meam servabitis.
AD. Ex ossibus meis hoc es, et mea caro est.
Quare vocabitur virago nomine,
Quod ex viro desumpta, pars virilis est
Carnis mulier, at imperfecta dicitur
Caro viri, quae per sacrum connubium
Perfecta redditur, suoque cum viro
Fit una, quae divisa partibus fuit.
Nam propter hanc relinquit homo matrem et patrem,
Et huic adhaerebit soli carissimae:
Quod sint duo facti sub uno corpore.
Ita nunc fit inter nos inseparabilis
Amoris, atque affectuum coniunctio.
Et bestiis Domine dedisti feminas,
Suum genus quo conservarent longius.
Nunc bene facis, qui nos simul respexeris,
Ut posteros tibi relinquamus Deo,
In testimonium profundae gratiae
Tuae. Mea haec est uxor, et mea permanet.
AD. Dilecta coniunx, consolatio mea,
Veni, mihi adiutorium a Deo datum.
Ecce hic voluptuosus est nostrae locus
Habitationis, plena vita gaudii
Futura nobis, quae nec unquam deficit,
Augescit imo (fine nullo) plurimum.
Quid dulcius fructu? quid est pomario
Vel pulchrius, magisve delectabile?
Haec cuncta sunt potestati nostrae data.
Quid nam rogo pote esse gloriosius
Hac sorte nostra? qua beavit nos Deus.
En bestiae terrae, et volucres blandulae
Deserviunt nobis, doctae acquiescere
Tam iussibus nostris, quam nutui Dei.
Quod maximum porro est, tuos hic liberos
Dolore nullo enixa sufferes diu.
Partus levis futurus, educatio
Facilis, et ingens liberorum copia
Nascetur ex te matre fecundissima,
Benedictione maximi sacra Dei.
Tu mihi domus, refugium, mansio mea.
Merumque gaudium, quo saepe conferam
Me, quando natura utriusque postulat.
Parere soli uni Dei legi decet,
Ne nos voluntatis suae promptissimae
Oblitos esse sentiens, ac puniat.
Hoc cogita, mulierem honestam nunc sui
Fulgere gloria mariti splendide.
At quid mihi est, quod non idem tibi siet?
Quid possides, quod non pariter fiat meum?
Adeo nihil non inter nos commune erit.
Labore nullo eges, cum crescant omnia
Sua quidem sponte, et semper perenniter.
EVA. Hem mi vir, edoce Deus quid iusserit.
Talem me habebis, qualem optas permaxime.
AD. Ergo vide. Ex omni ligno licet edere,
Excepto eo quod in medio pomarii
Crescit, scientiae boni et mali ferens
Pomum, suaque ceteris dulcedine
Suavius, sicut videtur proxime
Spectantibus: plenum tamen periculi.
Hoc est Dei mandatum, serium nimis:
Quod integrum servari a nobis postulat.
Quare mea uxor, sis memor dicti mei.
Nam quo die quicquam ex eo gustaveris,
Morieris atro genere mortis funditus.
Habes amoenas arbores, et fructuum
Plenas, graves, curvasque dulci pondere.
Sume hoc, placebit: gusta, delectabile
Malum est. EVA. Nec ullum credo dulcius fore.
AD. Deambulabimus per horti terminos
Paulisper hic, quas delicias habet vides.
Variis en ornatum solum coloribus
Florum, quid esse amoenius quaeso potest?
Viride sub ipso pratum ridet gramine,
Multae feraces arbores cum frondibus
Stant, eriguntur altius, pendentibus
Foliisque placidas umbras e purissimo
Aere ministrant suavius recubantibus.
Ex fonte liquido proruunt dulces aquae,
Argenteis vadis, et alveo cavo,
Scaturiginis mirae, tinnitu quopiam,
Facilique flexu prata rigant omnia
Campos inundant rivulis plenissimis:
Nec siccitatem sentiunt, nec in super
Fluidus liquor campis nocet viridantibus.
Audi nemus volucrium canentium
Sonare dulcius melos, altissimo
Gutture, dies noctesque resonant arbores.
Quid est opus multis? habemus sidera
Propinqua nobis semper, et Solem aureum
Sub circulo maiorem visu splendido,
Lunam magisque candidam, numquam vagam.
Splen dentibus puris radiis lucescere
Caelo videmus clara noctis lumina.
Hic est serenitas, ab omni turbine
Quieta, tempestatibus, numquam madens
Aer, gravisque nulla surgit aethere
Pluvia, vel in alto caeli coruscatio [(transcriber); sic: corruscatio] .
Hic nulla regnat cura multum noxia,
Securitas, et otium, tranquillitas
Integra manet, pax sempiterna caelitus
Demissa vires usque corporis fovet.
Tum collocutor unus est nobis Deus:
Praesentia cuius laetantur omnia.
Nostri ministri spiritus caeli, cohors
Angelica seruit diligentia sua.
Et ne vager per infinita longius,
In comparabilis data est felicitas
Nobis. Quid amplius potest facere Deus?
Quid non dedit duplici suis cum foenore?
EV. Hem mira, mi vir, cernimus nutu Dei.
Hic summa virtus, petitur hac caelum via.
Tanto voluptatis thesauro nos frui?
Studio Dei, summaque diligentia.
O quanta erit beatitudo posteris
Nostris futura, quanta tum possessio
Datur bonorum, quis potest finis precor
Fieri sub his opibus? huc qui deduxeris
Nos gloriae plenos, tibi sit gratia.
Qui nos tuos elegeris, nihilo creans,
Vitamque iocundissimam largitus es.
Quid non tibi debemus omnium patri?
AD. Quid? quo loco morentur vidisti greges
Animalium, vel quo modo per pascua
Errent ferae? sequitur ubi usque masculam
Mas, lege natur ali, amor docet viam.
Hic crescit utriusque proles plurima
Sexus, cavus repletur orbis terminus
Viventibus animalibus varii ordinis.
Ubi sunt? videre gestio. duc protinus
Me: nulla satias pectoris tenet intima,
Cor mihi salit prae gaudio, quando licet
Videre, tu tamen decus domus tuae,
Et coniugis sacrum columen omni loco.
AD. Veni, videbimus, licet quod postulas
Praestare primum, non erit votis opus.
Aderit creator, qui pedes nostros regat.
Nec fera nocebit ulla, quamvis pessima:
Quibus imperare nostrum erit. EV. Abi prae, sequar.
LV. Livoris atri rumpor impetu miser,
Nec quo diutius modo invidiam pati
Possim invenio, conditionis nostrae memor.
Deperditi, caeloque pulsi funditus,
Nec quo gradu ascensus daretur scibimus.
Quis nam iste, nostri generis exitium, ac lues!
Quis tam potens sua manu casum parat?
Unus creator, generis humani sator,
Et conditor mundi, arbiter mali et boni.
Pudet profecto ob noxiam tam parvulam
Nos ire deiectos, dolor me maximus
Tenet: recordor quando nostrae pristinae,
Et obsoletae gloriae fit mentio,
Nec coeptus [(transcriber); sic: ceptus] unquam cedet ex animis furor.
Ulciscar hanc iniuriam novo dolo.
Possessor horti regnet? hunc tantae domus
Fortuna sequitur clara, spretis omnibus
Nobis, Homo pulvis, cinis levissimus?
BEL. Nec nos iuvat praeterita verbis plurimis
Memorarier. sententia lata semel,
Superbiae dedimus graves poenas: satis
Contemptui cunctis sumus viventibus.
SAT. Quid tam moleste tulerit, omnes novimus.
Cum dicerem, Ascendam in locum caeli sacrum,
Meumque ponam solium, sede qua lubet,
Super astra maximi, superque nubium
Longe altitudinem, similis altissimo
Ero: sed ipse fregit omnem mentium
Spem, cuncta nutu qui regit suo omnia,
Deiecit usque in Tartarum, tenebras graves,
Et segregavit nos ab angelis suis:
Hominem creaturam novam sibi eligens,
Exaltat illum super omnes choros sacros.
LV. In quem quid ego possim, videbo protinus.
Inveniam, ubi referam parem illi gratiam.
Captare praedam posse me spero quidem,
Industriae vires dolus dabit malus,
Struere docebitque homini iam fallacias.
BEL. Quid ergo faciendum putatis optimi
Socii, quod homo molestius posthac ferat,
Quando videbit ire se deperditum,
Humana gens, intercidatque funditus?
SAT. En quae voluptatis genera homo possidet,
Animal luto facili creatum primitus,
Et tanta possidere dignum gaudia?
Tot et frui deliciis sine cura decet?
BEL. Haec res, ubi nervos tuos extendere
Possis, data est, excogitataque: accingere.
SAT. O Lucifer, summa ad te solum nunc redit.
Feremus hunc diutius versarier
Inter sacros horti fructus, magno malo
Nostro? nihil minus. vide quid debeas,
In hoc saluti publicae, solus potes
Ulcisci, et illi auferre tantum gloriae.
BEL. Qui si statu praesenti salvus permanet,
Quis omnium nostrum similis illis foret?
LV. Iam cogito. Hem falli quibus habeo potest:
Sola superbia, et maioris gloriae
Spe, si Deum sese futurum crederet.
SA. Heus, non virum tentabimus, mulier erit
His rebus aptior. viri ingenium, scio,
Flecti nequit, frangi potest muliere duce.
Proinde antequam de firmet, aut vires paret,
Mulier petatur plurimis et sedulo
Tentationibus, parta est victoria,
Si quid modo suadebimus tamquam bonum:
Peribit ipsa prorsus, et perdet virum.
BEL. Constantior multo vir est, quam femina,
Quem si nihil movet, tamen mulier movet
Blanditiis, solum hoc quibus capitur genus.
Quid si prior suadebis ipsi feminae,
Fructum a Deo vetitum, saporis optimi,
Et esui esse ceteris vel dulcius?
Qua lege transgressa Dei, poenas luent
Inobedientiae suae nimium graves:
Deus scio quod nil inultum sufferat.
LV. Recte mones. Et qua via primum aggredi
Hanc debeam, novi. comes Serpens erit:
Qui callidus magis quidem quam cetera
Animalia, quibus solus homo mandare habet.
Eo utar instrumento ad hanc rem quam paro.
Hunc ego subornabo. nam tentandum est nefas
Atrox, nec unquam scelera ulciscimur, nisi
Vincamus. et quid esse tam bonum potest,
Quam si mulieri suadet, utque comedat [(transcriber); sic: commedat]
Ex arbore illa quam Deus fecit sacram,
Et praebeat pomum viro, communicans
Tantum boni, fiatque poenae particeps.
Et quid loquatur edocebo callide,
Subiciens verbumque verbo proxime.
Serpens ad hanc rem maxime fit commodus,
Pulcher, bonus, benedictus est, amabilis
Prae bestiis cunctis super viventibus
Terram, insuper quo cum libenter victitat
Homo. nec est dubium, facit me compotem
Voti. videbitis statim quid possiem
Facere, quod ex usu futurum est omnibus.
Quod si fit, ipse res meas probissime
Constabilisse puto, nec aliquid conquerar.
At singulari industria est opus tibi.
LV. Quin novimus, mandata quae Deus dedit.
Audivi enim auribus meis cum diceret,
Ex fructibus pomarii cunctis licet
Edere tibi, praeter quod est sub hortuli
Medio: sacrum quoniam mihi lignum illud est,
Et integrum manebit omni tempore.
Sed si tibi legem datam neglexeris,
Morieris, et mors poena sceleris est tui.
Hinc lege fracta, extemplo in exitium ruunt,
Et gloriae summo gradu mox excidunt.
BEL. Ita est: age omnes advocat [(transcriber); sic: advoca] , si deficis.
Nullum scelus putabis, aut fraudis locum:
Nil non licebit tibi, licet ulciscier.
Quicquid potes, nunc perge, nunc aude, incipe:
Et quod minus potes, cito nos invocamus [(transcriber); sic: invoca] .
Struantur omnis generis impii doli.
Fortuna causam, qua volet, nostram premat.
Tibi id negotii datur, praesta virum.
Quod si redieris victor nobis, ecce tum
Laeti triumphabimus, et ingens gratia
Debebitur soli tibi, praeque omnibus.
Abi, futuri seduli tecum sumus
Consilio, et ipsa re, quando usus postulat.
LV. Eo timere non opus vobis erit,
Invidia mihi laetam dabit victoriam.
Forti manu deiciendi [(transcriber); sic: deiciendi] sunt mihi,
Qui gloriosi partibus mundi imperant.
Id vero est quod mihi puto palmarium,
Numen meum iam fiet implacabile,
Sursum deorsum cupio cuncta subruant,
Modo pares damnatione effecero
Mihi, penes quos summa regnorum est satis.
Et ecce sola nunc venit deambulans:
Hanc alloquatur ipse Serpens protinus.
Vah, quam sibi pulchre placet, mala bestia.
I, quid moraris tardius? Serpens, face
Tuum modo officium, beneque cedet tibi.
Huic obviam procede, quid velim tenes.
SER. Cur te, mulier, hic conspicio solam, obviam
Fieri mihi? maritus ubi cessat tuus?
Quo te pedes? vel quid dubia circumspicis?
EV. Ego ambulandi gratia foras eo,
Ut qualis esset hic status cognoscerem
Rerum: viri progressus sum venia mei,
Iussitque, mox redeam domum: nocet mora.
SER. Dic quaeso, quid valetis in pomario
Voluptuoso, fructuumque copia
Tanta? placet ne cultor horti tam boni?
EV. Quid ni? per illum enim patet caeli via.
Deest nihil nobis, parata cuncta sunt,
Quibus necesse vita nostra habet: cibi,
Potusque copia est abundantissima.
Cur igitur hic male viveremus cogita.
Ex arborum fecunditate colligo
Quoscumque fructus optimos: una tamen
Quae stat sub horti medio, interdixit Deus,
Ne vesceremur ex ea, nisi cito
Vellemus omnium mori miserrimi.
SER. Quare Deus priuavit huius arboris
Fructu, creaturam tam nobilem?
Cur non facit participes omnium magis,
Quae sunt in hoc loco (nefas) crescentium?
Spectare concessit, frui vetuit quidem.
Quae porro vobis utilitas, versarier
In copia tanta, nec hac frui dari?
Igitur dolor tum nascitur maior, quia
Oculis videbitis quidem, sed tangere
Nulli licebit omnium viventium.
Putas ne posse perpeti diutius
Vos? credite mihi, ipsum Deum nil serio,
Praesertim in hac re prohibuisse, quod ipse non
Posuerit ad iudicium, in arbitrium quoque
Vestrum. quid ipse curat haec? vel comedas [(transcriber); sic: commedas] .
Vel non? Sed hic uni timet scientiae
Boni malique, si ex eo gustaverit
Ligno vir, aut tute, futuri maximi
Dii, qualis ipsus est, scientes omnia.
EV. Nec nos decet similes Deo esse, fragiles
Cum simus homines, et creatio illius.
SER. Qui posset in Deum cadere tantum mali
Livoris, ut privaret vos sapientiae
Tanto bono? EV. Nulla in Deum potest, scio,
Invidia cadere tanta: sed quicquid facit,
Id nostri amoris fit causa, ne nos fera
Mors opprimat, vitamque nostram perditam
Reddat. SER. Nequaquam fiet hoc, moriemini
Numquam, sed incipietis multo sanctius
Vivere. quia Deus novit oculos omnium
Protinus apertum iri: quare eius arboris
Fructu quidem interdixit, ore callidus.
Dii iudicabitis bonum, et denique malum
Quid sit, vel unde possit illud nascier.
Confide, gusta, crede mihi, non paenitet
Me tibi dedisse hoc consili, nec te piget
Obtemperasse consultori commodo.
Nec in virum peccabis ipsa plurimum.
Si quando participem boni tanti facis.
EV. Nunc si aquievero, statim legis Dei
Oblita, fecero viro quod displicet.
Nam solus est qui me voluntatis suae
Obtemperantem fecit, atque obnoxiam
Legi sacrae, quam docuit ipsus integre.
SER. Ah stulta, quid legem times, quae nil nocet.
Nescis quod omnes arbores plantaverit
Vestra quidem causa, nec alterius, quia
Nemo est adeo similis Deo. et quo nam modo,
Tam dulcis arboris fructus (quibus nihil
Vel crescit unquam suavius, magisve nil
Salubrius) prohiberet invidus nimis?
In bestias terrae potestas integra
Vobis data est, et interim ne fructibus
Vesci liceret singulis? quod creditu
Difficile, quin potius apud te cogita,
Quando omnium rerum Deus concesserit
Vobis potestatem, quid nam secluderet
Unius arboris fructus dulcissimos?
Is si dedit pecori, late dominarier,
Et omnium crescentium ius strictius,
Sine dubio usum quoque dedit vobis bonum.
Nec ipse frustra quid, scio, creaverit,
Quin commodo vitae futurae cresceret:
Ita neque pomo vesci delectabili
Prohibuit. igitur hoc a Deo factum nihil
Puta. Quod hic crescit, hominis proprium fuit
Semper, nec eius iuris esse desinet.
Ah stulta, nimis ignara consili Dei
Es. sequere me, Genius tuus bonus sum ego.
Tuae salutis gratia venio, tibi
Utile dabo consilium, nil causa mea:
Verum misertus sum tui, te libero
Omni metu, vera sollicitudine tua.
Quare tibi consilium quod verum dedi,
Animo bono, fortique nunc amplectitor.
Lex illa quam tulit Deus, non hoc modo
Intelligi debet, quasi strictissimam
Voluerit illam servari, nihil minus.
Edite: quid haec arbor nocere querit?
EV. Haec lex oboedientiae signum datur.
Nec pomo opus adeo est, nam crescunt plurimae.
Hic arbores, vescique commodissimae.
SER. Bene est, sed interim sub horti terminis
Huic similis arbor nulla crescit omnium:
Nec ulla tantum gratiae sub fructibus
Habet, nec est aliud genus vel suavius
Ligni. Taceo, quis huic color sit exterus.
Intus viget virtutibus, mirabile
Dictu, futuri Dii quam primum paululum
Gustabitis, nec ulla te satias capit
Eius scio. Quid stulta cessas? accipe,
Quod maxime cupis. salva es, si modo voles.
EV. Si commedo, morior cito, certo scio.
Hinc quod cavere possum, stultum admittere est.
SER. Adeo tyrannum esse. atque crudelem Deum
Putas? ut ob pomum gustatum te occidat?
Vah stulta mulier, cur creasset vos, rogo,
Si vellet occidere momento proximo,
Ob noxiamque parvulam? Quin age rape.
Quid ante rem subsidis? audendum est, age,
Gusta, moneo quod optimum vobis erit.
Quid nunc moraris stulta? quid dubitas diu?
Quod est in ipso scelere praecipuum nefas,
Hoc ipse sexus excusat: mulier facit.
EV. Et si licet, quid sentiam, mihi dicere,
Est elegans pomum, atque delectabile
Visu nimis, dulcissimum gustu arbitror.
SER. Ita est, vide, verum tibi praedicier
Intelliges. EV. credo, et scio: quare statim
Experiar, ubi primum introgressa videro.
SER. Hoc fac, et inde cum viro suavius
Vives, mihique gratias magnas ages.
At quo citius, hoc fiet ipso gratius.
EV. Iam nunc eo, degustatura paululum,
Quis insit huic pomo sapor, properandum erit.
SER. I sane: ego te, ut digna sis, tractavero.
Malis nocebo, quibus opem quaeris tibi,
Tu ne fruaris ibi voluptate optima?
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
Nunc vos, penes quos summa regnorum est, atras
Invisere decet umbras, implacabile
Ditisque numen deprecari perditos.
LV. Exspecto quo pacto meae processerint
Technae: studeo perdere virum, cum muliere.
At at, vide, quis est? bene est. Adam venit.
Habeat quid haec sermonis, auscultavero.
EV. Vix posse me exspectare, donec venero
Ad arborem scientiae boni et mali,
Credo, quod adeo illexit Serpens hic meam
Mentem mihi, fructus cupio: gustavero,
Et deferam viro. Vah quis nam affectus abstulit
Mihi me? nec ille viribus potest premi.
Ita meus animus tabescit mirabili
Magis atque mage desiderio gravi. vide
Haec arbor est dulcissimi fructus bona.
Decerpere hoc malum placet, quando licet.
Nescio quid animus sperat, et solito amplius,
Supraque fines cogitatus nunc tumet.
Sed grande quiddam est, ita sic hoc anime incipe.
Heu quam suavis est fructus? quid dulcius
Quam haec poma mitia, et saporis optimi.
Uno hoc iuvabit vescier, nec ceteris
Totius horti fructibus: hanc eligo
Mihi arborem, reliquas facio prorsus nihil.
Quod si antea id scissem, tantam dulcedinene
Inesse malis hic, edissem protinus,
Nec ipse Serpens falsa dixit, ecce me,
Non morior, ergo mox marito impartiam.
AD. Quid agis mulier? heus quam diu cessas mea
Tu? EV. Mi vir, ego tua sum, redeo quod iusseras.
Deambulare vix satis mihi datur.
En arbor illa dulciora ceteris
Fert poma, si scires. Quid amplius tibi
Dicam? boni malique simul una haec habet
Scientiam, reconditam sub fructibus
Suis. Vide quam sit coloris splendidi.
Gusta, rogo, mi vir, nec ipse dulcius
Quid comedes [(transcriber); sic: commedes] . si modo me amas, quin accipis?
AD. Hem quid iubes? insanis: aut nescis Deum
Hac arbore inter dixisse, et gravissime
Ne vesceremur prohibuisse plurimis
Verbis? et ipsa nunc contra faciam iubes?
Vide quid hic agas, quid fiat denique
EV. Nihil quidem, nec serio prohibet Deus.
Futurus es tamquam Deus, sciens bonum et
Malum, nec ipse plus timebis postea
Ne mors inopinatum supprimat. viden
Me liberam periculis mortis ferae?
Ede, mi vir, haud me paenitet tanti cibi.
AD. Quis haec tibi monstravit, aut dixit prius?
EV. Serpens amabilis, Serpens subblandulus.
AD. Et quando vis faciam, tuique gratia
Gustabo: nam delector illo plurimum.
Dulcissimus, nimisque delectabilis
Est fructus hic. Hem qualis est mutatio
Haec sensuum meorum? externorum quidem,
Oculi reclusi penitus sunt. Vah quid facis
Mulier? quid ascultaverim? o quam dolet,
En perdidisti utrumque nostrum funditus.
Nisi melius aliud Deus dispiciat, ah
Perimus ipsi. nuda cernis corpora?
Ubique pudet nudos (malum) hic incedere.
EV. Quid? AD. Non vides nuda esse nostra corpora?
EV. Video: pudet, quod antea nil advertimus.
AD. Imago mortis errat ob oculos meos,
Et membra pallidus timor mea occupat,
Quod est in isto scelere praecipuum nefas,
Hoc ipsa fecisti: dolo capta es malo.
Diabolus ubi blanditur, captatum venit.
Nostros dabis perductos in laqueum pedes.
Cui tanta credes? Quis fidem pacis dabit?
Mandata negligis Dei, spe pessima,
Hoc facinus ingens ausa, nunc rapta in scelus:
Hinc omne cladis mutuae fluxit malum.
Per regna maestus exul errabo vagi
Orbis, nec est quo me licet defendere.
Pars nulla nostri tuta ab insidiis vacat.
Vae mihi, Deum timeo nimis quem offenderim.
Decepta coniunx, imperii quassa est fides.
Custodiam amisi hortuli suavissimam,
Ob parvulas voluptates, muliere duce.
Membra aegra, dubius sanguis est, certi nihil:
Nil, quod doloris capiat accepti modum.
Nulla est relicta spes, nec ulla venit salus
Regno meo, pro vita nunc mors imperat.
Hem, qua siem fretus, quae me conieceris
In hunc statum ex re tranquillissima malum.
An non futurum hoc esse praedixi tibi?
Quid merita? sed tempus cavere mihi modo,
Haud te, mulier, ulciscier procax sinit.
En quo redactus sum? tantis nunc excido
Bonis, Deique legis transgressor [(transcriber); sic: trangressor] vocor:
Qui liberaliter fovit me sedulo.
Doloris et laboris expertem dedit
Vitamque longaevam, perenniter bonam:
Pro qua relictus flebilis gemitus mihi.
Quam facile possem, si haec quiesset, vivere.
Quae iam parata est, scelere linquetur domus.
Tremenda caelo pariter ac terris mala
Conspicio miser, ah gravior exurget [(transcriber); sic: exurgit] dolor.
Eversa spes est funditus, regna occidunt
Haec nostra, nobis nulla restabit fides.
Ah quod nefandas hauseris statim dapes.
Nec hoc satis, quid? fuerat hic animus tibi
Instruere similes inscio viro cibos,
Simileque [(transcriber); sic: Similque] leto sternere. hoc unum potest
Sciri, dedisti mortis hanc causam meae.
Nec effugis tamen, prior tanti mali
Auctor misera. nunc luce non grata fruor,
Trepidante semper corde, non mortis metu,
Sed sceleris. o bone Deus, haec quae fata sunt?
Mori iuvabit, poena nam gravior nece est.
Extrudimur, mentemque deserit quies.
En fraude capta, me capere non desinis.
Nunc huius horti quis per annorum vices,
Totoque in aevo poterit delicias senex
Referre tot, quas unus eripuit dies!
Poenas luemus pro tantis meritis, scio.
Quid ipsa faciendum putas? dic libere.
EV. Hem mi vir, nos pudenda nostra frondibus
Tegamus. AD. Adsunt, faciam subligacula,
Ne nos Deus nudos videat incedere.
EV. Recte mones. et hic ficus folia tibi
Sumas, mihi parabo rite singula.
AD. Ah suasor ille pessimus Serpens tuus
Consilia suggessit: quid illi obtemperans
Demum malo accepto sapere stulta incipis?
Audire visus sum Dei vocem sacram.
Fugiamus hinc, abscondentes sub vepribus
His paululum, videat ne nudos esse nos.
Nec confitebor, dum latere quero.
Facti pudet quidem: nec id reddi potest,
Factum quod est semel. Sequere tu uxor mea:
Sub haec folia repere libet, quod optimum est:
Si forte quaeret hic, ne inveniat ipse nos.
LV. Euge bone, rem numquid bene expedivimus
Ex instituto animi, nostra sententia?
BE. O optime, nec pote quidem melius fore.
SA. Abi, virum te iudico, functus tuo
(Uti decet fortes) officio sedulo.
LV. Hac unica causa debetur gratia
Soli mihi a vobis, quod impetraverim
Quae nullus ausus aggredi, vel peragere.
Quod angeli, Deusque maxime dolent,
Sibi molestum quoque futurum perpetim.
En habet Adam: quid gloriabitur sua
Felicitate, prae nostro infortunio?
Cecidit, uterque morte damnati iacent.
Inobedientes sunt Deo facti, rei
Praevaricationis. Et satis quidem
Videbitis poenae sequi, nulla mora.
SA. Heus tu fatere quo modo seduxeris,
Dic inquio: mirum nisi per callido
Consilio opus erat. Quid? solus congressus es?
Vel lubrici serpentis usus es opera?
Rem ipsam dolo nobis nullo effare ordine.
LV. Illuc reverti certum, et conata eloquar.
Rerum malarum facilis est persuasio.
Principio ut ipsam egressam conspicio foras
Solam mulierem, absente longius viro,
Suborno Serpentem: statim sequitur meum
Consilium. abit, doctus fuit quid diceret.
Coepit [(transcriber); sic: Caepit] mulieri illud voluptatis genus
Laudare, quod placebat unum maxime:
Et increpat utriusque somnolentiam,
Cur non suis rebus prospicere consulant:
Cum dis facile fieri possent, si modo velint.
Monet arboris vetitae vim tantam fructibus
Inesse, quo ligno nil unquam suavius,
Aut dulcius, per omnes horti terminos
Crescat. iubet malum gustare, et carpere,
Monente me, qui cuncta praesens subdidi.
Et hac superbia persuasa, protinus
Gustavit e ligno sacro, vetito sibi:
Et obtulit malum viro, qui comedit [(transcriber); sic: commedit] .
Deus volebat esse vir cum femina,
Bonum et malum scientes praeter ceteros.
Successit ille mihi dolus feliciter,
Obnoxius maritus est cum coniuge
Factus sua, poenaeque subiacent gravi.
Ipsus miser nunc deflet tristes exitus
Frustra, nec unquam deprecarier licet
Culpam, stat animi rata Dei sententia,
Poenas luent temerariae superbiae.
Illis tremunt ira Dei praecordia,
Instat metus, tristisque membra dolor ferit.
SA. Et ecce dii sunt facti Adam, atque uxor sua,
Norunt bonum malumque probe cernere.
Ubi morantur nunc, dei clarissimi?
LV. Nudi iacent absconditi sub vepribus,
Foliisque contecti arborum, Deum timent.
Fugiunt, sui pudetque facti turpiter.
BE. O bene quidem factum, beasti me tuo
Tam nuntio laeto. mihi melius erit
Nunc, quod habeam socios gravis poenae meae,
Et posterorum maximum numerum, nec hoc
Facile abolebitur, triumpho splendide.
Scio, dolebit hunc genus hominum diu
Casum. sed actum aget: quisquis causam dedit,
Hic ora frenis domita substrictis ligat:
Stimulus gravis peccati, nescit quiescere.
BE. Ilicet, Adamque gloriare si lubet,
Quae sint tuae voluptatis genera refer,
Quibus nec integro die datum est frui.
Ingressus es vix, egredi nunc incipis.
Me me puderet parvulae tam gloriae,
Si non frui daretur amplius mihi.
LV. Ridebimus, parta est nobis victoria:
Triumphus insuper ducendus agmine
Armis decorato, quod vicimus genus
Hominum. quid est, solidum si non hoc gaudium est?
RA. Ah quid querar? scelere doleo fratre novo.
Tam neglegenter [(transcriber); sic: negligenter] agere, tantam ne decet
Rem? Vah pudet me criminis, Adami loco:
Ipsum virum auscultasse stultae mulieri.
Quem sibi Deus similem primo creaverat.
Fastigio cecidisse tanto gloriae.
Qui fuerat immortalis homo perenniter
Formatus ex sola divina gratia.
MICH. Miris, vide, diabolus hunc circumdedit
Suis dolis: fallaciis imponere
Non destitit, postquam semel id inceperit,
Donec sub illa spe maioris praemii
Abduxerit captivam. allexit subdole,
Suggessit ut mulier sapere deposceret,
Quae dignitatem vincerent longe suam.
Inflata tandem spe fallacii perdidit,
Quod erat potestatis suae. Namque antea
Aeternam habebat vitam, illa nunc excidit,
Pomum boni malique postquam comedit [(transcriber); sic: commedit] :
Unde oculi aperti sunt, quibus praesentia
Cernunt, vagantur: et cum se nudos vident,
Fugiunt, quasi quicquam latere possiet
Deum, qui habet iustum oculum cuncta cernere
Absconditum cui nihil fit orbis circulo.
GAB. Nec ipsa contenta fuit, et viro dedit
Malum: quid o mulier fecisti pessima?
Quare doloso accepto consilio, sacram
Legem Dei pedibus conculcasti tuis?
Unde tibi tanta intemperantia venit?
Quo luxus insuper tuos sensus tulit?
Nonne satis hac fruitione splendida
Frui, bonorumque omnium pomarii
Dominam esse te? quid amplius? nil defuit
Ad commo dum vitae tuae, temeraria
Etiam ausa contrectare interdictos cibos?
Quanto satius erat fame tabescere,
Quam noxiam hanc admittere imprudentia?
Habita fide verbis, tibi quae dicta sunt
A callido serpente suasu daemonis,
Decepta permanes, serpens immunis est.
Cuius fideliora consilia putas,
Quam sint Dei mandata, commodo tuo
Sancita. Nunc decepta cum sies sciens,
Nulla quidem venia digna es. Quid cogitas?
Qui consuluit haec Serpens, tibi subditus
Erat, neque eiusdem naturae ut credere
Oportuisset illi tanta: denique
Suberat potestati tuae, tuum fuit
Mandare Serpenti, iugumque imponere:
A' quo tibi iam tanta constructa est lues:
Quare perire maluisti funditus,
Te ipsamque penitus o misera confundere.
Quare relicto illo cuius facta uxor es,
Ad cuius auxilium producta primitus,
Cuiusque dignitatum semper particeps
Fores, et eiusdem cum quo es substantiae:
His singulis spretis, societatem eligis
Serpentis, hostis nescii miserescere:
Ut a Diabolo per illam bestiam
Persuasa, sequeris Deo contraria.
Nec si es aversata consilium illius,
Ut de cibo vetito ausa sies edere, mali
Causam dedisti, ducta spe vanissima.
RA. Si se modo solam duxisset perditam,
Honore maximoque privasset suo,
Parum esset. at quod perdidit secum virum,
Tantae ruinaeque socium fecit sibi,
Miserandum erit, semperque abominabile:
Cuius saluti adiutrix esse debuit,
Eius fit inimicissima omnium quidem,
Et reddit infensum divinae gratiae.
Quae insania hanc induxit, ut tantum ausa erat
Facinus facere? quamvis vicem doleo viri
Tantum: ipsa namque pretium ob stultitiam serat.
MICH. Non sat fuit forsan, beatam degere
Vitam, omnibusque in paradiso crescentibus
Frui, nisi maioris etiam gloriae
Fastigium pertingeret, mulier nequam.
Sed hoc scelus poena gravi novit Deus
Ulciscier, virum ne impune luserit.
GA. Quare suam vitam vocant in exitus
Dubios, vir et mulier, nimis quorum dolor
Serus futurus est, et paenitentia
Nulla iuvat. malus quin hostis interim
Ridebit affatim, quando illos prospicit
Lapsos. nefanda fraude turpiter sua.
MICH. Ergo vide a quanta deiecti gloria,
Ad vilitatem miseri sint turpissimam,
Antea qui erant vita terrestres angeli:
Quorum potestati fuerunt omnia
Subiecta, quorum imperii fines clauserat
Orbis cavus late reges per omnium
Circumferentias, quas mundus continet.
Quid? imperabant ceteris qui bestiis,
Uni creatori suo et Deo negant
Seruire. dominatum exercebant inferum,
Tamen recusant Dominum rerum agnoscere,
Cuius manu facti fuerunt, negligunt
Eius subesse mandatis, vel vivere
Iuxta voluntatem Dei ter maximi.
Dominum time, patientem, quamdiu datur,
Ne sentias severum posthac iudicem.
At quem iuvat peccare turpiter semel,
Hunc propia segnities [(transcriber); sic: segnicies] subagitat mentis, aut
Temerarii actus, aut vitaeque vanitas
Sic mancipat viciis, ut iam sit omnium
Materia peccatorum, et servus impudens
Iniquitatum, falsorumque criminum
Minister, omnis culpae seminarium.
Quare suo pro merito exspectet praemium:
RA. Et ecce progreditur Deus, quid nescio
Circumspiciat, exspectandum hic est paululum.
Quid fit videbimus: peccato irascitur.
O homo, quid ipse fecisti? iudex tuus
Venit, tibi magnum daturus est malum.
DE. Heus heus Adame, ubi es? quid agis? ubi es? veni.
Tacent, et ora pallor albus inficit,
Mentesque perculsae stupent, arguit timor.
Putasne quod latitantem te non viderim?
Prodi. AD. Domine, post quam tuam vocem audio,
Exterritus, me abscondi sub pomarii
His frondibus, quia nudus incedo miser.
DE. At nuditas tua haec creaturae est mea,
Numquid tu eam ut rem turpem damnare ausus es?
AD. Non. DE. At scio quod nuditas confuderit
Te, non mea haec vox terruit. Quid denegas?
Et conscientiae stimulus hoc arguit.
Quid te ipse lacerans tam meum aspectum fugis?
Mens tua scelestum facere, non casus solet.
Haec est fuga tua, hinc lacrimae illae fluunt tibi,
Ille est pudor tuus, geris quem pectore.
Dic unde didicisti, esse nudum? Quid hoc?
Nescio quid est, tibi times, membraque tremunt.
Nihil gravius est, crede conscientia
Ex lege territa Dei, male conscia
Sibi. Quid? arborisne fructus comedis [(transcriber); sic: commedis]
Vetitae? ego qua interdixi sola serio
Ne sumeres tibi? numquid haec lex est mea,
Quam tu procax transgressus es? quoniam pavor
Ille tuus ostendit, reumque te iudicat.
AD. Domine, fateor, edi fructus ex arbore
Vetita. DE. Scio legis inobediens meae
Transgessor es. Num effugere manus putas
Meas? fugit semper perversus impius
Culpa sua, atque persequente nemine:
Et pessimus fervet sicut tumidum mare.
Nec est amica pax, nec est tranquillitas
Commoda. Malum qui fecerit, lucem statim
Odit, nec audet progredi, se surripit.
Ita tu fugis oculos meos, tenebras amas,
Et irrepis sub umbras frondium nigras.
Haec est enim peccati natura, ut statim
Cupiat in occulto [(transcriber); sic: oculto] manere proxime,
Nec innitentem lucem quoque ferrier.
Cur hinc fugis duris contectus inguina
Perizomatis? Quare fugam, dic mihi, paras?
An te putas tutum sub frondibus fore?
Quem ferrei montes, nec ulla ianua
Servare possent immunem: quid cogitas?
AD. Angustior mundus erit, quam ut tutus siem.
DE. Crede mihi, qui timet, non pude fieri potest:
Iustusque quasi leo fit ipse confidens:
Rectaque conscientia vivit pius.
Non effugit Deum, diu qui latuerit:
Absconditus nec est Deo, qui effugerit.
Cur tam bonus videbaris, quando tibi
Praeceperam, ne fructus eius arboris
Ederes? quis haec putasset omnium? nihil
Veritus meam vocem, ut dicis: quumque antea
Audire me dignatus es cum gaudio,
Quis iussit ut pomum tibi decerperes?
AD. Haec ea mihi quam iunxisti, pomum dedit,
Et prima come dere iubet dulcissimum
Malum quidem. Nec ego, sed ipsa corruit
Prius: sequutus mitior carissimam
Sum coniugem: et nisi dedisses, non erat
Factum: tum amorem coniugalem praetuli.
Edi, quid videbam nocere illi nihil,
Nec esse mortiferum putavi maxime,
Nullamque culpam subsequi, certus fui.
Ergo quod hic peccatum est, imprudentia
Peccatum erat mea: mulier causam dedit.
Hoc est penes te: si placet, damna ream.
DE. Ubi est ea? AD. Ecce Domine ibi est. DE. Ehem bona,
Quare mulier hoc fecisti? quid'nam taces?
EV. Decepta sum a Serpente, comedi [(transcriber); sic: commedi] , impio,
DE. Quoniam istuc ipse Serpens feceris, modo
Maledictus eris inter animantia omnia,
Terraeque bestias, super pectus tuum
Vitae diebus omnibus gradieris, et
Cibus tuus pulvis futurus turpis est.
Et insuper tantas inimicitias tibi
Cum muliere excitabo perpetuum graves,
Interque semen eius et semen tuum:
Id conteret tibi caput, tuque atteres
Calcaneum illius, gravi odio simul.
Quaecumque tibi fuere communia prius
Cum homine, statim nunc eiectus consortio
Eius, quasi ex mensa, propter crimen tuum:
Adeo ut ne pomo, vel dulci pyro tibi
Vesci liceat, immo rudem terram cibum
Habebis. In te tua multum mutabitur
Natura, nec retinebit illam pristinam
Vim, qua creatus eras statu sub altero.
Audi mulier, et quid posthac faciam tibi.
Tuum dolorem multiplicabo plurimum,
Si quando gravida eris, feresque liberos,
Paries eos omnes dolore maximo:
Et sub viri potestate es posita tui,
Ipse dominabitur tibi omni tempore.
Dominus tuus erit, tu illi contra subdita
Vives: viri iugum feres, nil mussitans.
Ast liberos illi dabis carissima,
Benedictione divina facies patrem.
Sed interim partus gravis, periculo
Plenus suturus omnis est, culpa tua
Retinebis attamen viri sexum tui.
Hoc te quidem dum vives consolabit,
Quia ex tuo nascetur olim semine
Semen, quod huic Serpenti conterat caput,
Qui tibi dedit causam infortunii illius.
Tibi porro Adam, quid ego velim, paucissimis
Dicam. Quia tuae uxoris audisti lubens
Vocem, obsecutus [(transcriber); sic: obsequvius] insuperque es iussibus
Eius, licet praeciperam [(transcriber); sic: praeceperam] tibi antea,
Non commedes (dicens) fructus scientiae,
Qui sunt sub ipsius medio pomarii:
Hoc negligens sumpsisti, quod placuit tibi
Edisti, et in nihilum putas haec me loqui:
Maledicta terra propter hoc facinus tuum.
Nam proferet spinas, dabitque tribulos,
Et germinabit zizania cunctis locis,
Dolore commedes diebus omnibus
Cibos tuos, herbasque campi devorans,
Errabis incertis locorum sedibus,
Sudore vultus pane vesceris tui:
Donec sub illam, de qua primo sumptus es,
Terram revertaris. quia levis pulvis es,
In quem reverteris vicissim postea.
Terra ex sui natura fecundissima
Est, innocensque ferret omni copia
Quod optimum foret: sed impeditur hac
Maledictione, quae scelera propter tua
Mala est, agri incipient statim sterilescere,
Tuique criminis campi poenas luent.
Cum nulla pars terrae sterilis antea fuit,
Fecunda quin, et fertilia passim omnia:
Nunc nil minus, meatuum clausa est via.
Panem tibi lassa tua quaeres manu:
Sudoribus cibos parabis corporis:
Labore vitam transiges gravissimo.
Nullus calamitatum finis tibi datur,
Praeter ferocis terminos mortis tuae.
Namque est futurum, utque resolvaris denuo in
Glebam, tuisque meritis sumas praemium.
Sic est tuus lapsus de vita in pallidae
Mortis graves poenas, in morbos plurimos
A'sanitate, soliusque iniuria
Tua: feras, culpare quod numquam potes.
Fit vita nulli mancipi, sed omnibus
Nunc usui conceditur, nec amplius.
Haec vestimenta pellicea feci nova,
Induite vos, ornati pulchra chlamyde.
Ecce unus ex nobis Adam ille factus est,
Sciens bonum et malum. Elegantes dii: vide.
Nunc ergo, post hac forte ne suam manum
Mittat, sibique sumat ex illa arbore
Vitae, ac edatque vivat aeternaliter,
Abi Raphael, et quod volo fieri face.
Expelle protinus virum cum femina
Ex hoc voluptatis loco, iube exeant
Nulla mora paradisi sacros terminos.
Abite, terram colite, de qua estis prius
Sumpti, periculis subiecti plurimis
Eritis, ego videbitis quid possiem.
Quid feceritis, ibi docebimini probe.
Illis prohibui ne fructus attingerent
Mortis: sed haec frustra sunt dicta singula,
Nec abstinebant a proprio suo malo.
Quare profecto curandum est, ne postea
Etiam arborem vitae tentent consumere,
Ut fata praeter viverent longissime.
Abite, dixi satis, haud ulli in posterum
Licebit hos paradisi fructus tangere.
Multo minus gustare: stat sententia.
RA. Exi hinc Adam, quae sit Dei sententia
Intelligis: quin coniugem una ducito
Tecum. Mora nocet, exite hinc: nullus locus
Hic diutius vobis manendi linquitur.
Quo vos pedes ferant, vide sub tempore.
Nobis nihil curae amplius, quo commode
Vivere tibi detur loco: merito tuo
Tam splendidae ius sedis amisti sacrum.
AD. Hem, mihi quis est finis miseriae? perditi
Quid fecimus? vel quo ibimus? nullus mihi est
Notus locus totius orbis, insuper
Nec quid sub illo scimus fiat tramite.
RA. Heus nihil agis, cunctationem quid petis?
Frustra est, eas, advesperascit proxime.
Tempusque postulat, claudendus hortus est,
Post cautius, sultis, mercari discite.
Verum memoriam praeteritorum amittere
Cave, ne quod de gratia Dei datur,
Temere aliquando amittas, curandum tibi.
AD. At quo ibimus? duc nos parumper, optime.
Vel redde comitem. fugere cur solos iubes?
RA. Quasi locus desit sub orbe maximo.
Abi. Veni Cherub tuo cum flammeo
Gladio, viam ligni vitae custodias.
Ne quis subintret, diligenter videris,
Remove procul quisquis propius accesserit.
Ne quando Adami quaesituri patriam
Posteri, sequantur huc vetera vestigia.
Haec est Dei voluntas nostri sanctior.
AD. Quando redibimus, reduc quaeso cito.
RA. Tace modo tu. de istoc cum usus venerit
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
AD. Peccata coniugis num ego dissolvam?
RA. Doceat maritus coniugem, non est meum.
Iam exisse decuit, quid seris fando moras?
AD. Supplex recedens illud extremum precor,
Ne culpa natos matris insontes trahat.
RA. Originis peccata sufferent tui
Tam liberi, quam successores [(transcriber); sic: sucessores] omnium.
Quandoquidem ambo exibitis pomario.a
Posthac cavete plurimum, vigilabitis
Multum, qui horam qua venturus est Deus
Nescibitis: praedictum sit vobis volo.
AD. Abeamus ergo, quando visum ita est Deo
Nostro, quis illi unquam resistet omnium?
EV. Hem mi vir, haec quae vita nostra dic mihi
Futura sub rerum tanta ignorantia?
Periculosa quidem videtur maxime.
AD.Exul fugio, me quippe iam poenae expetunt.
Quis iste, celerem concitus fugam facit
Sathan doli magister, et vanissimus.
Stat ecce Titan dubius emerito die,
Miratur hanc fugam: nec ulla pax dari
Potest, aegestas turpis est, magnum scelus
Commisimus nostra perversa audacia.
EV. Unum est tamen quod consoletur exulem
Me, scilicet successio per posteros,
Quorum data est utrique nostrum firma spes.
Quid tibi timendum est? pone iam trepidos metus.
AD. Ponam. Sed haec vita interim plenissima
Curarum erit, laboribus circumdata.
Terram colemus fructuum causa rudem,
Sterilemque factam ob nostra solum crimina.
Porro mihi deinceps uxor unica
Futura, quare sacro semper nomine
Euaque vocaberis, ceu mater omnium
Viventium. Serus quid hesperus ferat,
Nescimus. Omnis terra forti patria est.
Vale, locorum Paradise amoenissime.
EV. Ego necis, vitaeque consors ero tibi:
Quocumque abibis, te sequar comes unica.
AD. Sequere. Facis quod te decet, coniunx mea.
CHER. O quanta calamitas sequitur Adam scelus
Inobedientiae, miser andum saeculum
Eius, quis enarrabit hunc lapsum gravem?
Quantum periculi miser sibi colligit,
Deprensa culpa eius? Quis omnium potest
Tantum expiare sceleris? o silvae, o ferae,
O caelum, et o mare, et quicquid'nam illic erit
Vivum, dolete fatum hoc omni tempore.
Quanto fuisset satius, hoc operam dare
Ut viveres Deo, quam intemperantiae
Tete dares? Proh dolor, Adam manu sacra
Compositus, et rerum dominus unus quidem,
Praeterea homo immortalis ab ipso Deo
Cretus, Deoque familiaris, incola
Sanctissimus paradisi, cultor omnium
Crescentium, soli datus custodiae
Horti sacri, tam graviter poenas incidit?
Ob noxiam, ut videtur forsan, parvulam:
Crimen inobedientiae peius dolet
Ipsi Deo, quam quod erit unquam maximum.
Verum nec is solus qui peccavit, luit
Poenas: sed etiam terra quae nihil nocens
Fecit, gravi maledictioni subiacet.
Domine Deus, quam admirabile nomen tuum est
In universa terra, et in caelo supra.
Qui cuncta regis, solus tenes, dominaris et
Orbi, et quod ipsa terra sub se continet.
Hostem tuum verbo necas, et conteris
Dolos, ut hostibus tuis virtus tua
Sit nota. dextrae omnipotentis vires tuae
Cognovimus, mundi spatiosa ubi volumina,
Aut vidimus rutili caeli flammantia
Sidera, tuis manibus sub orbe condita:
Sensus subit nostros statim admiratio,
Quae'nam manus faciat haec? ergo talia
Cum facias, homo quid inanis est curae tibi?
Quem dotibus dignum putasti talibus?
Locasti Adam dilectas interres tibi.
Nec id satis fuit, corona ornasti eum,
Dominumque super opera instituis hunc omnia
Manus tuae, qui cuncta possedit simul.
Paulo minus minuisti eumque ab angelis,
Imo tui similem, post te quoque feceris
Ipsum secundum, quod nec nobis contigit.
Armenta, pisces, volucres, bestiae, ferae,
Omnia pedibus eius fuere subdita.
Quam gratus ille possessor fuit, vide.
Legem recusans unicam, posuit iugum.
Quantum boni tulisset homo, sinon Adam
Lapsus fuisset Protoplastus perdite?
Infausta certe nimium erit, lacrimabilis
Mortaliumque conditio. Quae filiis
Adam quies futura? quae est securitas?
Maerore, luctu, gemitu, voceque lugubri
Peragent dies suos, veteris umbram vident
Vitae: nec hoc integrum illis conceditur,
Hostis generis humani numquam desinet
Circumvenire posteros per callide
Astu, dolisque fraude novit optime,
Nunc a sinistris, nunc adest a dexteris.
Donec capiat, oppugnet, prosternat suis
Fallaciis quam plurimos Quis illius
Dolos, furorem, machinas, artes novas
Depinxerit? mille artifex, omnia probat.
Quis se putabit a tot, atque incursibus
Tantis, fore omni tutum puncto temporis?
Nemo est. Adamum suasu mendacissimo
Mortalium primum expulit tanto loco.
Cui vita nondum criminis fuit rea.
Quid de suis fore successoribus putas?
Quorum caro infecta est Adami crimine.
Propter quod omnis terra noxium feret
Loliumque avenas steriles, urticas rudes.
Etiam venena, noxiasque bestias,
Quae propter illius peccata invecta sunt
In universos mundi late terminos.
O quam fuisset vita felix, antea
Quam lapsus erat Adamus, omnium malo.
Possessor horti splendidi, solus fuit.
Ubi aura spirans salubrior, mali insciens
Odoris, aqua fecundior, fructiferaque
Mage terra, neminique noxiae ferae
Vivunt bonorum commodo, robore vigent.
Nunc saevus Auster cuncta disturbat freta,
Placidumque pelagus tumida tempestas agit,
Tremuere terrae, fugit attonitum pecus
Passim per agros, domini Adam non amplius
Memor, latet nunc omnis in saltu fera.
Imperia solvit, seque luctatur iugo
Eripere: cecidit quoniam Adam, praesentiunt.
Sensere facinus hoc caelum, et magnum mare:
Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
Si abominanda casus optata efficit.
En improbo labore terra arabitur,
Et vix sudore maximo fructus dabit,
Si modo boni quid proferat homini usui.
Omnia Dei ira deformata sunt nimis.
Ubi prius recubabat, et amoenissimas
Adam inter arbores, pratorum gramine,
Campique floribus, fragrantibus rosis,
Herbisque passim dulcibus perambulans:
Illic rudes herbae, sentesque pullulant
Hodie, molestum crescit urticae genus
In copia tanta, ut si quid boni venit,
Fere obruatur hominis cum dispendio.
Hoc tu malorum machinatrix facinorum
Eua efficis, donec virum seduxeris.
Cui feminea nequitia ad audendum omnia
Innata, nulla famae memoria est bonae.
Hoc dedecus numquam, vel vix absterseris,
Nec ipsa perpetuo impunita iam manes,
Poenam feres tuo peccati in corpore.
Labore magno cum viro panem tuum
Quaeres, eoque vesceris sudoribus.
Quae causa tanti criminis vos implicat?
Ambo novi tam mundo, quam loco hospites,
Et incolae cura soluti obambulant,
Gaudent, nihil malique suspicarier
Visi, fruuntur fructibus cum gaudio:
Amoenitate tanta vir cum feminae
Sperant in aeternum frui, mox concidunt.
Namque adfuit commotus invidia malus
Hostis, status hominum tam felicissimi,
Suggestione falsa primo mulieris
Illexit animum in ardorem legis Dei
Superandae, at illa suasit haec eadem viro:
Sic fit, quod ambo vetitos fructus ederint.
Ut omnibus caecus vitiis inest amor:
Ita quoque futurum despicitur omni modo,
Et in brevem suadent fructum praesentia.
Damni libido semper in vetitum ruit,
Secura poenae, dum mora est lucro, utile
Putatur instans, serum creditur malum:
Donec futurum damno praesens obruat.
Sic Eua boni praesentis ex dulcedine,
Nihil videt quid sit venturum proxime,
Rapit, viro porgit malum, qui comedit [(transcriber); sic: commedit] .
O caeca rerum, stulta quoque cupiditas.
Hi sunt, quibus Deo volente dominium
Mundi fuit datum, regnique aeternitas.
Et dum putant se per inobedientiam
Unam, Deo similes (volent modo) effici
Miseri esse sic cepere mortales statim:
Qui mortis imperium timebant antea
Nihil, metu nullo victuri perpetim.
His esus unus detestabilis, mali
Radix, et humani generis exitium erat.
Per hunc, quasi reseratis terrae postibus,
Vitia subintrant victricia mundum simul:
In posteros ruent Adami, quos cito
Sternent, agent, vertentque, mox pessum dabunt [(transcriber); sic: pessundabunt] .
Quorum malorum nunc est copia undique.
Hinc nuda paupertas venit, morbi genus
Varium, febris, cephalea, pestilentia,
Et lepra, lethargus, dirusque hydrops,
Eiusmodique multa alia. Gravissima
Peccata surgent indies mundo novo,
Caedes, adulterium, furtum, rapina, fraus,
Et pauperum despectio, cupiditas
Regni, libido turpis, et luxus cibi,
Potusque, bellum, pax rursus, doli mali.
Ludus frequens, ebrietas res turpissima,
Usura proximi, superbiae gradus,
Alterius insuper rerum invidia tetra.
Ingens pecuniae sitis, avaraque
Manus, calumniae studium, amor impii
Cultus, deorum relligio vanissima.
Praeterea et anxiae curae, tum seruitus,
Nec non suo gravis senectus pondere,
Manuum labor non deficiens, fastidium
Vitae. Sed ut multa in fasces recolligam,
Ludibrium fortunae, quae mundum regit,
Et occupabit iura per fas et nefas.
Haec sunt nihil, nisi sequeretur maximum,
Heu mors ferox, parcens omnino nemini:
Quae qua veniat hora, nescitur ab omnibus.
Incauta prorumpit multo ante tempora,
Hominem opprimens, inque nihilum cuncta redigens.
Quid haec tamen numerarier necesse erat?
Tremo, horreoque, post quam tanta dixerim.
Usus docebit, rerumque experientia.
Atqui his Adam si solus subiectus foret
Cum femina, parum esset hoc: sed noxiam
Fecit suo posteritatem omnem crimine.
Qui perpetrato peccato, atque lumine
Abeunte, quo fuere tum circumdati,
Intelligentes propriam ignominiam suam,
Quaerunt sibi latebras quo se contruderent,
Fugerentque praesentem Dei iracundiam,
Verum nihil iuvabat illos cognitos
Latuisse, iam Deus vocatos corrigit,
Et splendida patria expulit miserrimos,
Primos parentes omnium mortalium,
Qui nascituri sunt olim per ordinem.
Hi virgines paradisum egressi, liberos
Sub lege parient sacrati connubii.
Nec hoc quiete, sine fiet molestia:
Nam saepe sentient famem laboribus
Iunctam suis. Immite caelum algoribus,
Nunc frigore, aut aridum aestu intolerabili
Solum, videbunt nunc pruinas aethere,
Nives cadent, glacie constabunt flumina,
Crebrasque coruscationes [(transcriber); sic: corruscationes] perferent,
Et impetus ventorum, saepe fulmina
Ignita cernent, audientque tonitrua.
Serpentium morsus, ferarum incommoda,
Fugientque, liberos ab his custodient.
Quid porro opus multis? rerum pericula
Mille, sibique ultro quaesitam expavescere
Mortem incipere satagent: tamen frustra omnia
Fient. nihil lacrimae prosunt, queruli dies,
Noctesque nil iuvant:'est paenitentia
Sera, omnis et frustra lacrima cadet oculis.
Cupido denique pacis inanis, quies
Nulla est, loco laetitiae primas continent
Curae anxiae: tum miseriae eorum regunt
Mentes. Quibus potuissent omnibus quidem
Facile carere, si quiesset haec modo.
Quos' nam dolores ante, quas lacrimas sibi
Incognitas usque huc, timere intelligent?
Quanto igitur est res nova magis, tanto etiam erit
Amarior, illisque semper durior
Post toleratu. Urgent gravius incognita.
Vide, boni quantum Deus Adamo facit:
Ne solus esset, sociam iunxit coniugem,
Et virginem de carne transsumptam sua:
Ex qua sibi sobolem quaesisset plurimam,
Nihilo minus sub paradisi ipsis terminis.
Denique sibi crescebant sponte singuli
Fructus, laborare nihil opus illis fuit.
Verum volebant aliud esse sanctius,
Similes Deo fieri. quod ille intelligens,
Divinitatem morte punit acriter.
Adeo nihil relinquit et inultum Deus,
Ut nec suis etiam parcat carissimis.
Miror quid hic praesens illorum vita sit
Aliud, respectu praeteritae, quam mors ferox,
Cui subiacent, incipiuntque omni hora mori.
Nec ulla spes salutis his relinquitur,
Nisi sua agnoscant utrique crimina.
Ac paenitentia gravi pectus premant,
Donec misericors Deus illos respexit,
Et hoc quod ex illis futurum semen est
Serpentis illius caput fallax terat,
His qui dedit causam malis. Hac spe viget
Animus eorum, membra languent sedulo.
Conclusus hortus est, pedes nemo huc suos
Feret. Beatis hic locus fit angelis:
Excluso homine primo, propria culpa sua.
Felix ubi, ni peccasset, quiesceret,
Quam gloriam lapsus malus sibi abstulit.
Estote mihi caelum, arbores, montes, mare,
Flumina, ferae, testes rei certissimi,
Quam male Deo creatus homo Adam fecerit,
Intemperantia sua cum perderet,
Quod vix in aeternum requiritur bene,
Quamvis nihil nobis curae, illi luditur.
Quem penitebit serius facti tamen:
Et posterorum vox damnabit publica.
Haec est dies signandus atro calculo,
Quo generis humani periit misere salus.
FINIS.
Sed quoniam in hanc commonefactionem ingressus
sum, facere non potui, quin adycerem narratiunculam,
quae in quodam poemate exstat, non illam quidem
historicam, sed venustam, et erudite confictam,
admonendae adolescentiae causa: ut cogitet, et discrimina
ordinum divinitus instituta esse, et unicuique laborandum
esse, ut virtute suam personam tueatur.
Quod si Platonem decuit gravissimis disputationibus
inserere interdum
[Gap desc: greek text]
, concedatur et nobis in
epistola, quae non multum est absimilis familiari colloquio,
figura aliqua uti. Fertur autem haec narratio.
Longo intervallo post conditionem Adae et Euae, cum
primi parentes iam haberent familiam, visum est Deo
semel prodire, ac se illis patefacere, ut in illa mundi
solitudine quottidianis conflictantes aerumnis consolaretur.
Forte igitur e fenestra prospiciens Eua, vidit venientem
Deum conditorem cum comitatu angelorum:
et quoniam postridie festus dies futurus erat, liberos
coeperat lavare, affuturos patris sacrificio, et contioni.
sed nondum omnes laverat. Verita igitur squalentes
ac sordidos producere in conspectum Dei, iussit
ut hi se in foeno et straminibus occultarent, quae ad usum pecudum proxime congesta erant. Ceteris comptis mandat, ut stent ordine, exspectantes Deum in atrio. Cumque fuerit ingressus, et a matre salutatus, accedant ipsi, porrigant dextras paululum flexo poplite: et dicta salutatione, postea taciti suo loco atque ordi ne consistant. Haec cum imperasset, ingreditur Deus in atrium, procedit obviam pulcherrima mater, pudorem ac pavorem vultu significans, et venientem reverenter excipit amplexu. Deus comiter eam affatur, ac iubet bono animo esse, se patrem miseris esse, et non defuturum ipsis, quibus et vitam, et mentem, imaginem divinitatis, impertivisset. Postea accedunt pueri ordine, ut iussi erant: porrigunt dextras, salutant, deinde taciti ingrediuntur. Laudat Deus matris diligentiam, quod non modo ornasset liberos, sed etiam ad morum elegantiam assuefaceret. Sed hi gestus (inquit) elementa sunt disciplinae. Alia gravior doctrina accedere debet, ut sciant se praecipue nasci ad agnitionem Dei, ad propagandam eius notit iam, ad conservanda promissionem vobis traditam, ad exercendam oboedientiam erga Deum. iubet doceri eos de immortalitate, de poenis impiorum aeternis. Mater respondet, sedulo haec inculcari ipsis ab utroque parente. Et addit illachrymans: Memini miserandi lapsus nostri, et quanta benignitate nos receperis: eoque omni contentione annitimur, ut soboles nostra sit in officio, ne gravius te offendamus. Prospicimus quantae poenae impendeant posteritati nostrae, si te deseruerit. Haec igitur praecipua nostra cura est, ut te conditorem ipsis monstremus, et doceamus ipsos quae officia requiras, et quam
proposueris nobis spem salutis. Sed ipse velim eos audias: ut si quid non recte didicerunt, tua voce emendetur. Iubet igitur stantem Abelum primo loco recitare parentum dictata, et iubet clare ac praesenti animo pronuntiare'. Puer incipit: Credo unum esse Deum omnipotentem, sapientem, iustum, ac bonum, conditorem totius mundi, qui in hac rerum mole admirandam varietatem operum proposuit, certissimum ordinem caelestium motuum, temporum vices, leges ac vires nascentium, ut haec omnia testarentur mundum non casu exstitisse, sed ab aliqua aeterna mente conditum esse. Nobis vero hominibus mentem indidit, in qua tamquam imagine lucere divinitatis notitiam voluit. Addidit et intellectum, quae officia requirat, quae improbet, ut ipsi oboediamus. Addidit et mandatum parentibus, quo ostenderent se conditori suo libenter parere, et debere oboedientiam. Quod si paruissent, sine peccato, sine morte vixisset genus humanum. Et in hac vita fulsisset multo illustrior notitia Dei, arsisset in pectoribus nostris ingens amor Dei, et sine pravis cupiditatibus Deo fuissemus morigeri. Sed odio Dei diabolus, ut de formaret opus divinum, circumvenit nostros parentes, et obiectis falsis opinionibus, caliginem mentibus corum offudit, ne cogitarent quantum Deo deberent, quantopere requirat Deus, ne a suo verbo discedamus. Ita impulsos perdidit, quia violata lege Deum offenderunt. Quare cum omnia divinitus condita, bona essent, peccatum non a Deo, sed a diaboli et hominum voluntate ortum est. Hinc mors secuta est, et tyrannis serpentis, qui adversus genus humanum hostiliter grassatur,
et omnibus calamitatibus homines opprimit. Sed tamen ut essent in hoc mundo cultores et praecones Dei, noluit Deus prorsus perire genus humanum: ideo admiranda misericordia promisit semen nostrae matri, propter quod velit placatus esse generi humano, nos exaudire et salvare, ac reddere nobis aeternam vitam, lucem, sapientiam, et iustitiam. Praecipue vero immanitas odii in serpente inflammabitur adversus hoc semen, infiget serpens dentes suos calcaneo, et crudelissimo morsu lacerabit omnes ei addictos. Sed interea caput serpentis ab hoc semine conculcabitur: vivet enim in hoc semine divina natura. Ideoque mortem abolebit, et tyrannum serpentem in horribiles cruciatus abiciet. Credo etiam sacrificia, quae a patre fieri video, signa esse sacrificii, quod pro nobis illud semen offeret ad placandum Deum. Sic enim nobis Deus fit propitiius, si credimus non propter nostra sacrificia, sed propter illud semen nobis ignosci, nos exaudiri et salvari. Et quamquam in hac mortali vita haerebunt, peccatum, mors, et ceterae calamitates, tamen inchoatur divinitus nova lux et vita, in his qui haec credunt: qui quidem placent Deo, propter illud semen, ac incipiunt ei obedire, quod veniet etiam ut iudicet mundum, reddat vitam iis qui ipsi credent, et puniat aeternis suppliciis diabolum, et omnes qui semen promissum contemnent. Ad hunc cultum credo vocatos esse omnes homines, ut haec admiranda Dei opera et beneficia praedicent, ut Dei ira et misericordia innotescant, ut Deus timeatur et glorificetur, et multi salui fiant. Nec deterreri homines ullis periculis debent, quo minus hunc cultum praestent.
Erit enim semper coetus aliquis praeconum Dei, et si serpens
et contemptores Dei immanem saevitiam adversus eos
exercebunt usque ad iudicium, in quo immortalis gloria
piorum patefiet: qui et si erunt imbecilles, tamen in certaminibus
suis divinitus adiuvabuntur, ac servabuntur.
Hunc igitur Deum conditorem nostrum, qui pollicetur
nobis salutem propter promissum semen, timeo,
invoco, adoro: huic me commendo: ab hoc peto, ut mihi
propter semen promissum propitius sit, gubernet verbo
suo, defendat me adversus serpentem tyrannum, inserat
mihi suam lucem et pios affectus, ac credo me vere
propter promissum semen exaudiri ac respici. Oro
item, ut conseruet et augeat inter nos veram notitiam
irae et misericordiae suae, ac promissi seminis, nec sinat
obrui veros cultus astutia serpentis, ut regat meos mores,
ne ipsum offendam, et ne mea exempla ceteris
noceant. et quoniam ipse nobis vitam impertit, et ut
alat nos terram facit fecundam, rogo ut suppeditet
corpori victum, et conseruet valetudinem, seruet etiam
parentes nostros, ne desint nobis doctores, et gubernatores;
seruet et regat meos fratres et sorores, ut pie
et feliciter vivant, et ornent gloriam ipsius. Cum
Abel finem dicendi fecisset, interrogati ceteri, Seth,
et sorores, recensent eadem. Deus igitur non modo studium
eorum, et pietatem laudat, sed etiam orationis
et sententiae
[Gap desc: greek text]
et concordiam. ac hortatur
eos, ut hanc sententiam constanti pectore amplectantur,
ac profiteantur, diligenterque de doctrina parentes
audiant, nec opinionibus adulterinis contaminari doctrinam
caelestem patiantur. Iubet et in reliqua vita
parentibus morigeros esse. Testaturque hos cultus sibi
gratos esse, ac pollicetur se ipsis opitulaturum esse in
omnibus periculis. Deinde matrem alloquens, parentum
diligentiam comprobat. Iubet accersi ceteros liberos,
maximum natu Cain, et sorores reliquas. Obiurgat
Euam, quod existimarit minus cerni occultatos, quam
praesentes. Soror igitur accersit reliquos, prodit et
accidit Cain ad fratres, stat rigidus, torvitate vultus
contumaciam animi et ferociam prae se ferens. haerebant
in crinibus stipulae, et foeni gramina: non gestu,
non voce salutabat Deum. Interrogatus ut parentum
doctrinam recitet, incipit, et mutilatam ac corruptam
[Gap desc: greek text]
recitat: Credo unum esse Deum,
omnipotentem, conditorem totius mundi, quem colendum
esse censeo sacrificiis, propter quae fecundat agros
nostros. Sed an exaudiat invocantes, an peccata
remittat, ambigo. De immortalitate etiam tunc
videro, cum ex hac vita discessero. Sentio autem, bonos
mores colendos esse. Haec cum ille contumaciter
dixisset, obiurgat eum Deus, quod oblitus sit promissionis,
quod fidei doctrinam non teneat, ac iubet redire
cum in viam, et integram pietatis doctrinam discere.
Deinde inquit: Cum vos parentes humani generis
futuri sitis, velim vos posteritati etiam praelucere
doctrina, pietate, et virtute. Non minus vos oppugnabit
serpens tyrannus, quam oppugnavit parentes
vestros. Sed his qui meam promissionem conservabunt,
opitulabitur adversus serpentem promissus Heros.
Et quoniam regi genus humanum verbo Dei, et coheraeri
disciplina volo, deligam ex coetu vestro idoneos.
Tu igitur Abel ad me accedito, ut manus impenens capiti tuo, te consecrem: tibi meum spiritum impertiam, ut sis sacerdos, eritque tuum munus, doctrinam divinitus traditam ceteris omnibus proponere, et sacrificia facere divinitus monstrata, eaque recte interpretari. Nec defugies pericula, quae propter hanc professionem subeunda erunt. Nam agones tui testabuntur, piorum aerumnas esse cultus gratissimos, et significabunt quale sit futurum sacrificium promissi seminis. Te vero Seth, regem ceteris praeficio, sciesque et tuum munus geminum esse. primum, doctrinam, quam frater professus est, omnibus viribus tueberis, et impios qui convicia adversus Deum dicunt, punies ac tolles: punies et ceteros, qui societatem vestram turbabunt. Vobis duobus ventura posteritas obtemperet: et hunc rusticum Cain, qui ut est inculto corpore, ita mores habet agrestes et feros, servum esse volo, et metu legum et poenarum coerceri [(transcriber); sic: coherceri] , ne aut religionem contumelia afficiat, aut conturbet societatem vestram. Ita distributis ordinibus, Euam rursus alloquitur, eique curam liberorum regendorum, et erudiendorum committit. Illa lacrimans, testatur se consumi perpetuo dolore et cruciatu, quem adferebat horrendi lapsus recordatio. Tandem inquit: Re ipsa comperi, caelestes minas non esse irritas, quae mortem nobis irrogarunt. Assiduam enim mortem mecum circumfero. Quoties aspicio liberos, ac praesertim hunc rigidum filium, et prospicio ventura mala, toto corpore perhorresco, et exanimor. Veniam igitur gravissimi errati mei iterum peto, et mitigari calamitates
oro. Deus affirmat se illi ignoscere: et quamquam
genus humanum exerceri calamitatibus velit, tamen
rursus admonet eam promissi seminis. Hunc Heroa,
inquit, non defuturum esse invocantibus ipsum, et iis
olim daturum caelestem vitam, et gloriam. Hac consolatione
cum nonnihil levasset luctum eius, discessurus
porrigit dextram pueris. Mater abeuntem comitatur.
Cumque incensa studio sermonum dulcissimorum,
et amore conditoris procul iam a domo progressa
esset, amplexus eam iubet Deus ad liberos redire, et
pollicetur et ipsi et marito opem suam: docet etiam
hos suos comites Angelos, custodes esse familiae, qui gerant perpetuum bellum, et
[Gap desc: greek text]
cum serpente.
Quare solitudinem minus moleste ferre iubet. promittit
deinde futuram maiorem familiaritatem angelis cum tota familia, ut taedium solitudinis
minuant. Haec cum dixisset, nube
tectus in caelum rediit.
[Gap desc: greek text]
XYSTUS BETULEIUS BARbarae carissimae coniugi suae S.
HUnc ludum tibi rectius quadrare,
O coniux puto, cui Deus benigne
Prolem multiplicem dedit, amoris
Nostri pignora cara, nec maligne
Illis munera pro suo favore
Largitus, tamen ista sunt colenda.
Tu cultrix cole, sicut Eua, recte.
Istuc officium tuum requirit.
Nam situ genitrix voles haberi,
Quae natis sua iura diligenter
Praestet, quod pietas monebit ipsa:
Primum sit pietas, Deique cultus,
Hinc mores doceas eos fideles:
Hoc munus genitricis est fidelis.
Quod munus patris est fidelis, ipse,
Affectus patrius, Deique verbum:
In hoc gloria sola detur ipsi,
Qui prolem dedit elegantiorem.
Huc omnis scopus ecce Christiano
Tendatur, Deus ut solus colatur.
Hic ludo scopus esto semper omni.
Festiva sunt, nec sunt absurda Dramata,
Res tota sit licet conficta, si modo
Sub fabulae sensu latebit veritas.
In arduis rebus Plato gravissimus
Admiscet istius modi scriptis suis
Festiviores non inepte fabulas.
Non venditamus vera, nec oracula,
Foliisve quod Sibyllae conferri queat
Auctoritate, sed myth
[Gap desc: greek text]
tantum
[Gap desc: greek text]
,
Vim qui suam latentem vel sermonibus,
Vel quaestionibus praebent, loco suo:
Cuiusmodi est quae nunc agetur fabula.
Sub fictione non inepta veritas
Latet, gravis Dei magna sententia.
Est hoc quidem puerile, et valde ludicrum,
Sed moribus formandis certe proderit.
Cum nuper admodum legens Melanthonis,
Melanthonis viri longe doctissimi,
Pervolverem scriptum, occurrebat fabula,
Quae digna visa est actione ludicra:
Hanc offero bonis piisque mentibus,
Catonibus non ista, crede scripta sunt,
Aut Stoicis tam relligiose tetricis,
Quis ista semper magna sunt piacula:
Istos ab actione nostra arcebimus,
Hoc candidis acturi spectatoribus.
Tu fabulae summam paucis osten diot.
Mortalium genus postquam divinitus
Et conditum fuerat annis prioribus,
Et ob scelus paradiso eiecti, Conditor
Adae volebat res domumque visere.
Festus dies erat futurus crastinus:
Quapropter Eua sedulo natos lavat,
Ad sacra patris, quo lauti Deum suum
Purique adorent. Audit haec Iova, et videt.
Haec disciplina arridet optime Deo.
Benedicit his Deus natis ex ordine:
Cain tamen maledicit, ob mores suos.
Servum facit, mulieri mandat cetera.
Horum angelis mandat suis custodiam,
Abitque in auras, seque subducit Deus.
Iova. Seth.
Eua. Noaba.
Abel. Cain. Angeli.
IOVA.
ADibimus visuri quid rerum gerat
Nunc exul illa mundi solitudine,
Adamus ille Protoplastus, omnium
Mortalium parens in terris gentium
Futurus. Ecce coniux e tugurio
Prospectat, obviam gressura, liberis
Comitata: mater Eua certe sedula est.
EVA. Nati mei ridete eia dulcissimi,
En nos Iova est visurus, en noster Deus,
Creator ille noster, numen maximum,
Comitatus ecce incedit angelis suis.
Huic obviam compti Deo procedite,
Vos squalidi latete in foeno et stramine.
At vos in atrio exspectantes comptuli,
Postquam Deum salutavit matercula,
Acceditote iuxta aetatis ordinem,
Huic porrigentes quisque dexteram suam
Reverenter, atque flexo pulchre poplite,
Dicta Deo salute cum modestia,
In pristinum sistentes rursus ordinem.
Heu quam pudore vultus nunc suffunditur,
Quam cor salit, hac maiestate territum.
Gratus tuus mihi est adventus conditor,
Parensque noster, semper cultibus piis
Nobis colende: nil nobis est gratius,
Quam quod videmus res nostras clementiae
Tenues tuae esse curae, et providentiae.
IO. Virtutis hunc tuae colorem femina
Laudo. Interim bono mulier animo sies,
Et integro et constanti mecum pectore.
Miseris bonus sum semper: sed bonis quidem
Illis benignus, qui fideliter mihi
Pectus suum patri purum sacraverint.
Non defuturus illis qui sincerius
Nomen meum piis venerantur cultibus,
Quibus meus character est divinitus
Insculptus, et quibus divinam imaginem,
Tum cum daremus vivendi spiraculum,
Impressimus. EVA. Reverenter nunc puelluli
Dominum Deum excipitote, ut par est, singuli.
AB. Salva Deus pater, rerumque conditor.
SE. Salvato nos creator mi dexterrime.
NO. A te salus nobis contingat, o Iova,
Deus creator. IOVA. Hanc industriam tuam
O Eua neutiquam improbo, quod filios
Tam diligenter comptos educas tuos.
Magis tamen probo, quod moribus bonis
Tuos ab annis istos primis imbuis.
Nam disciplinae sunt elementa isthaec quidem
Non improbae: maior sed his industria
Requiritur, Dei nimirum agnitio.
Ad hanc enim nascuntur, et quae tradita est
Proli tuae promissionem divitem,
Oboedientiamque exerceant Dei,
Iubeto: et edoce quod digna praemia
Sient bonis, aeterna nempe gaudia:
Contra malis ignes inextinguibiles [(transcriber); sic: inextingnibiles] .
EV. Haec o Iova inculcantur istis sedulo,
Memores tuae bonitatis, qua receperas
Miseros, id in nostris posthac nunc liberis
Sarcire visum est, ut colant constantia
Numen tuum, maneantque in officio suo.
Adam meus, pater, nihil cur at magis.
Reversus ex agro, hoc unum negotium
Sumit sibi, ut natis innotescat suis
Bonitas tua ista, quam praestabas largius.
Idem iubet, laboribus cum se parat,
Ut sit mihi inter prima istud negotium.
Adnitor id quidem, nec succedit male:
Nec displicebit, ut puto, tibi Iova,
Nostra ista tam fidelis institutio.
Sed quin tibi specimen doctrinae praebeant,
Ut si minus quid recte traditum siet,
Id corrigat tua mi Deus emendatio.
Abel, Iovae recitato clare, quae pater
Materque te docuere. dic apertius,
Animoque praesenti, citra formidinem.
AB. Unum Iova Deum te credo maximum,
Te cuncta posse, et aequitate dextera,
Bonitate summa, summa providentia,
Te conditorem mundi sollertissimum [(transcriber); sic: sollertissimum] ,
Et hunc regis ratione non scrutabili.
Rerum vices, vigor terra nascentium
Testantur, et docent tuam potentiam,
Non exstitisse casu mundi machinam,
Sed providentia tua polum regi
Pictum, tuaeque mentis nostras lumine
Mentes, tuique spiritus accendier.
Divinitatis nanque nos imaginem
Habemus in nobis, honesti legibus,
In corde nostro scriptis omnes utimur.
Tua viva vox Iova nostris parentibus
Deder at quidem praecepta oboedientiae:
Quod sit ibi paruissent, non mors ius suum
Nunc obtineret in genus mortalium,
Essetque maior cultus nominis tui,
Arderet in nostris nunc cordibus magis
Flagrantiusque amor tui. Sed pravitas
Maligna daemonis miseris caliginem et
Opiniones offudit, ne crederent
Verbo tuo, istis artibus nos perdidit.
Illud foret nefandae ingratitudinis,
Si quae bene et prudenter sunt divinitus
Creata, culparemus te rerum sator.
Istud malum est totum ex maligno daemone.
Hinc mors sequuta est, hinc tyrannis, hinc quoque
Mortalium exstitisset interitus miser,
Ni tu Iova pro divina clementia
Tua, salutis instaurator, nominis
Quosdam tui praecones esse maximi,
Piosque cultores voluisses amplius,
Serpentis ut caput diri semen meae
Matris tuo iussu calcabit fortiter.
Et si latens ex insidiis calcaneum
Nostrum petat letali semper vulnere,
Superat tamen bonitas istud malum tua,
Qui spem salutis nobis isto in semine
Reliquam pia fecisti summam gratia.
Porro sacra ista quae pater tibi facit,
Credo esse signa perfecti et veri sacri,
Placare quod numen tuum solum queat.
Peccata nanqvenon propter nostrum sacrum,
Sed propter illud semen condonarier
Intelligo, credoque. Deinde quamlibet
Peccata, mors, vigent mortali corpore,
Vita tamen nova et lux est credentibus,
Illis videlicet qui complacent tibi,
Illis videlicet qui matris semini
Habent fidem, quod iudicabit saeculum.
In hac fide cunctos credo salvos fore.
Quare Iova ex tuo isto totus nomine
Ego pendeo, te solum adoro et invoco.
Timeo te solum, et soli supplicans tibi,
Commendo me soli tibi, ut faveas mihi,
Tuearis a serpentis diri morsibus,
Et inseras lucem mihi et mentem piam.
Nec ambigo quin propter nomen seminis
Exauditurus me sis, et notitiam
Veri augeas, nec obrui verum sinas
Serpentis astu cultu, et ut mores meos
Tuo regas divino spiritu, malis
Ne quem meis offendam moribus: quia
Nobis Iova vitam dedisti, nos alas.
Fecunda nobis terra fructus proferat,
Nos et parentes nostros serva sospites.
Da qui regant, ecclesiam mortalium:
Feliciter quo vita agatur undique,
Quaeratur ut nil praeter gloriam tuam,
Ut nunc, ita et per multa deinde saecula.
IO. Mihi satis probatur indoles tua:
Probatur et vestra, Eua, isthaec industria:
Probatur et praeclara isthaec confessio.
EV. Nunc ceteri recitate vos quoque ordine.
IO. Haec institutio probatur optime.
Studium pium laudo, placet symphonia,
Concors tenor, modus, mores castissimi,
Macte piis deinceps studete moribus,
Sententiamque istam constanti pectore
Servate, vestris et posthac parentibus
Parete semper, nec opinionibus
Adulterinis hanc doctrinam admittite
Vitiarier, hortor, dilecti sedulo.
Hic verus est cultus, qui maxime placet.
Hunc propter ipse opem vobis semper feram.
Teque Eua nunc compello (namque industria
Vestra haec placet) vos laudo, vestrum comprobo
Studium pium. Sed quin producis ceteros,
Illum Cain praesertim natu maximum?
An tu putasti me latere quippiam?
Cui cuncta nota sunt, priusquam mente vel
Concepta, vel meditata sunt cuiuslibet.
EVA. Ignosce quaeso, si quid hac re mi Deus
Parum satis prudenter factum est: candide
Muliebris istius meae imprudentiae
Rationem habere digneris. Sententia
Mihi fuit, meliores huc producere:
Ineptiores istos atque torpidos,
Et moribus qui sunt agrestioribus,
In stramine et stipulis illic abscondere.
IO. Produc eos. EVA No aba vade, accerse eos.
NO. Eo, quemadmodum iubes matercula.
Cain veni, venite vosque ceteri,
Iova iubet. CAIN. Venio quidem, sed non libens.
Abhorreo maiestatem. Quid nam mihi
Cum rebus istis arduis? BV. Viden' Iova,
Viden' Deus benigne, quam torvus siet,
Viden' quae luminum sit ista torvitas?
IO. Frons ipsa prae se fert quid contumaciae.
Quis vultus iste? quaeve est haec ferocia?
Quis hic rigor mentis? non isti flectere
Norunt genu? non signa sunt reverentiae.
Ecquid sibi stipulae istae in crinibus volunt?
Cur non eos docuistis ut hosce parvulos?
EV. Non est in illis neglecta institutio.
IO. Recense tu Cain, natu qui maior es,
Quibus tuis edoctus sis parentibus.
CA. Credo Deum, Deum quendam potentia
Valentiorem singulis mortalibus,
Qui condidit mundum vasta amplitudine.
Illum sacris ob id colendum censeo:
Ob haec enim fecundat agros fertiles.
Sed an vocantes audiat, nunc ambigo:
Veniamve det peccatis, prorsus nescio.
IO. Post hos dies credis ne vitam tum fore
Quandam? CA. Nihil certum statuo, sed ut puto
Fortassis est quoddam vitae consortium,
Sed inter istos caelites. Mortalibus
Quid sit futurum, nescio. Sed videro
Id forte, quando ex hac vita migrandum erit.
IO. Sed quem Deum tandem putas, quem tu colis?
CA. Soror mihi iam te Iovam esse dixerat.
IO. De moribus vero quid censes? CA. Censeo
Non negligendos esse. IO. Tu quidem
Pulchre, probeque (scilicet) responsitas.
Qui sunt tui mores compti, quos excolis?
Ecquid sibi isthaec contumax responsio
Praefert? tuo sic contumaciter Deo
Responsitas? Quid de promissionibus?
Quid de fide? deque hisce nullum verbulum.
Viden? silet prorsus, nequam prorsus stupet.
Culpa vacant parentes, qui fideliter
Pro viribus fidei tibi negotium.
Sicut tuis vere piis fraterculis
His, tradiderunt. Omnis negligentia
In te redundat. si quid negligentius
En hactenus commissum est a te, tempore
Dein sequenti sarcias. hoc ceteros
Vos admonebo, si vestro vultis Deo
Frui, loquor vobis cunctis, adtendite
Quoniam quidem parentes estis singuli
Deinceps futuri, et progenitores gentium,
Hoc par erit, vos anteire ceteris,
Et luce quadam praefulgere splendida
Virtutis et doctrinae et officii pii.
Nec vos minus serpens vetus crudeliter
Invadet, atque vestris his parentibus
Infestus exstitit. sed quis promissio
Servata erit, promissus hos servaverit
Heros, nihil serpens nocebit invidus.
Sed sic habet profectores: verbi volo
Vos disciplina in officio tenerier.
Quapropter ex coetu nunc vestro deligam
Quosdam gerendis rebus hic idoneos:
Prae ceteris Abel mihi indoles tua
Probatur, huc ad me puelle accedito,
Capitio tuo imponam manus, quo consecrem
Te principem sacrorum: hinc spiritum meum
Imperitam tibi, ut sacerdos sis sacer.
Munus tuum fuerit docere, quae meum
Numen monebit et dictabit, quae sacra
Mihi placebunt, et quae sint divinitus
Rite indicata, eorum agas interpretem
Dexterrimum atque longe fidelissimum
Haec per manus ad posteros transmittito:
Animo interim forti sis, ne te terreant
Si quae tibi ingruant ob hoc pericula.
Luctandum erit tibi sacro certamine,
Paradigma eris piis per cuncta saecula,
Testaberis gratissimos cultus mihi
Fore istiusmodi semper certamina.
Sacrificiumque tale erit promissi seminis
Olim futurum longe perfectissimum.
Accede Seth, propius accede, quo tibi
Benedictionem impertiam. Tu rex eris
Futurus, et penes te sit potentia:
Munus tuum geminum esto. Nam gladio tuo
Tueberis doctrinam, quam frater tuus
Confessus est Abel sacerdos. Haec tibi
Sit cura prima: et impii convicia
Coherceas: et qui Deo blasphemias
Dicunt, luant poenas meritas, te iudice:
Et punies eos qui pacem publicam
Turbare sunt conati pravis ausibus.
Vobis duobus omnis tunc posteritas
Obtemperet, vos esse agnoscant principes
Populi, per orbis cuncta passim climata.
Cain sed ille torvus atque rusticus,
Stipulas olet, olet foenum atque stramina,
Qui moribus feris est atque agrestibus,
Hunc legibus vestris multo dexterrimis
Volo parere servum, et hunc legum metu,
Pavore poenarum, subiectum vivere:
Ne turbet inter vos vitae concordiam,
Ista sua ferina contumacia:
Aut ne profanus relligionis dogmata
Qua contumelia volet contemnere.
Nunc Eva te de rebus istis alloquor.
Non parva rei publicae ista portio est,
Si liberi domi tenelli rectius
Tibi educantur, inde ab incunabulis.
Quapropter inter primas haec tibi cura sit,
Ut moribus regundis esse sedula
Pergas, ut incepisti: macte gnaviter.
EV. O mi Deus, tua maior est benignitas,
O mi Iova, tua maior est clementia,
Quam cui satis faciant conatus quamlibet
Magni. Dolore virque egoque maxime
Consumimur. cruciatus conscientiae
Animum meum consternit, perdite
Lacrimis meis genas semper rigo meas,
Quoties recordor nos peccasse turpiter.
Legem tuam sanctissimam negleximus,
Quae res dolorem adfert nobis tristissimum.
Ad haec, Iova, re comperi minas tuas,
Non irritas nobis fuisse. sentio
Quod mortis irrogarunt poenas maximas.
Diras enim mortis poenas circumfero
Mecum in sinu, quoties contemplor liberos:
Prae ceteris rigidum istum filium tamen,
Artus meos trementes horror occupat:
Quoties recordor quanta me sequuta sunt,
Et orta posteritati ex me nostrae mala,
Et ingemisco, et tota languens palleo.
Quare Iova, in maior sit benignitas
Tua, quam meum delictum longe maximum.
De spe salutis iam suerit actum meae.
Immensa sed Iova tua haec clementia,
Animum meum spe fulcit atque sustinet
Quare Iova veniam rogo mitissime
Et calamitatem nostram pro clementia
Tua levato nam licet digni sumus.
Parum, quibus salus contingat: sed tamen
Tu dignus es, qui nobis praestes maxime
Tuum favorem per clementem gratiam.
IO. Quamquam volo, ut miserum genus mortalium
Exerceatur aerumnis graussimis,
Dono tamen latam vobis culpam, sed hoc
Tui istius respectu tantum seminis.
Heros enim futurus ille maximus,
Non deerit ipsum ex pectore invocantibus,
Olim piis caelestem gloriam dabit.
Valete nunc spe firmiore, quam prius
Fueratis, hinc discedam. EV. Nunc puelluli
Hem dexteras Domino vestras nunc tendite.
Dulcis mihi Domine fuit sermo tuus,
Adeoque me illexit virtute vivida,
Ut te relinquere nunc gravissimum siet.
Quapropter o Iova boni istud consule,
Si paululum progressa te comitata sum.
IO. Ad liberos tuos redito femina,
Et gratia mea valeas cum coniuge.
Opem meam vobis praestabo singulis,
Quibusque temporibus per angelos meos.
His cura vestri mandate est divinitus,
Noctu diuque pro vobis custodiam
Gerunt fidelem, contra Serpentem malum
Bellum gerunt
[Gap desc: greek text]
. Quare ponite
Curas, et hancce vestram solitudinem
Animo integro debetis ferre, et angeli
Frequentius post sunt visuri, et taedium
Vestrum levaturi. Vobis mandaverim
O spiritus caelestes nuntii mei,
Redibimus nunc ad suprema climata.
AN. Faciemus o Iova, quae mandas, sedulo.
CAL. Abite quisque, et laeti cuncti plaudite.
Istius actionis summam, pauculis
Audite. Christus est ecclesiae caput.
Non vero est, ut Petrus clare disserit,
In quo salus sit, quam solo isto nomine.
In hoc Adam, sobolesque eius, salvatus est,
Alio quin ipsa gens antiqua funditus
Periisset in peccatis, in semen foret
Promissionis, quod caput nequissimi
Serpentis illius quassaret fortiter.
Certamen illud hic habemus splendidum,
Et gloria plenum victrici. Regna sunt
Duo videlicet, Christi atque Daemonis.
Tyrannis est mera istud regnum Satanae,
Cuius typus Cain homo est nefarius,
Qui Christianis semper est iniquior,
Affligit ipsos. ast Abel Christi gerit
Clare typum, sacerdos nempe regius.
Seth obtinet magistratus dexterrimi
Claram figuram. sic habes mysterium
Tam sacrosanctae fictionis splendidum.
Hic fructus est huius sacri spectaculi.
FINIS.
PRaesens quisquis ades Vindelici soli
Concivis, pueris dulce loquentibus,
Gratus porge tuas auriculas modo:
Quo possis melius noscere quid velint.
Solvunt haec, pueri, vota sollennia
Caelorum domino Christiadum Deo,
In terrisque magistratibus omnibus:
Quorum ius superum tangit imaginem.
Haec figura mali perdomuit nefas,
Qua promissus erat Christus ab aethere,
De poena eriperet nos miseros gravi,
Solvens purpureo sanguine, non nocens.
Unus nostra Deus debita per crucem,
Per quem vita reditque antea perditis
Nobis, quos Stygiis fluctibus abstulit,
Puros restituens iustitiae patri.
Soli laus igitur sit sibi maximo,
Quo non est alius sanctior omnium,
Post vitam miseram ducat ad exitus
Felices pariter corpora mentibus.
Thare pater Abraae
Hismael.
Abraam.
Isaac.
Sara.
Puer Abraae
Deus.
Aminadab.
serui Abraae.
Loth.
Bether.
Agar.
Eleasar oeconomus Abraae.
Geta pastor ipsius
Loth.
Rebecca.
Laban frater Rebeccae.
Gabriel. Raphael. Michael. Angeli tres.
Bathuel pater Rebeccae.
Melcha mater Rebeccae.
ADeste mystae, populus maximi Dei,
Audite Bibliae veterem historiam sacram,
Quam nos sumus nunc acturi plane novam.
Non est Terentii res ficta, aut Accii
Plauti, quibus serui currunt heris suis
Solliciti amicae de negotiis malae.
Non hic iniqua mulier rem facit suam,
Saevas superbus nec miles parat minas.
Edax parasitus, sycophanta hic nec impudens.
Leno nec ipse quaestum quaeritans male,
Nec tristis, et durus, vel saevus Demea
Hic ambulabit, vobis spectatoribus.
Sed summa caelorum Dei benignitas,
Qua nos suam creaturam, a poena gravi
Absolvit, et de inferno liberaverit.
Quare Deus de caelo misit unicum,
Sub carne filiumque aequalem gloria:
Id quod suis testantur testimoniis
Sancti prophetae, litterae sacrae undique:
Et mihi manus foderunt, et pedes meos.
Mittemus in panem eius lignum maxime.
Quae sunt in medio manuum vestrarum graves
Plagae? tibi vita quasi pendens tua.
Est captus hic in peccatis crudeliter
Nostris. ut haec levaret morte funditus.
Corpus meum dedi percutientibus ego.
Figura passionis Christi Isac erit,
Quem nunc pater mactare conatur suus.
Rexque Moabitarum, cum morte filii
Cives suos captivos reddit liberos.
Sic Christus in carne humana nos liberat:
Occisus ad redemptionem hinc Israel.
Et ipse pergit tamquam ovis sub victimam,
Nihil loquens, patiens usque ad mortem crucis.
Serpens loco deserti pendens aeneus,
Christi crucem signat sanctam fidelibus.
Haec actionis causam nobis plurimam
Dedere: res est sancta, qua non sanctior.
Id ita esse vos iam iudicare poteritis,
Si cum silentio animadvertitis.
Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,
Ut rite pernoscatis actor quid velit.
Nullum est hic dictum, quod non sit dictum prius,
Tamen comoediae formam induit novam,
Quae legibus subiecta alias historiae erit.
Rogamus omnes pariter, vestra aequanimitas
Nobis agendi plus augeat industriam.
Ex patria profectus Abraam senex,
In Chanaan, una cum Sarai coniuge, venit.
Ubi sibi gnatum famula genuit Agar
Suasu Sarae: facti tamen post paenitens
Exclusit hanc cum filio, quam parvulo.
Nam ei Deus sterili ventrem recluserat,
Et filium seni ex Abraam viro dedit:
Patriis bonis successorem, spem gentium
Magnam, patri pignus carissimum.
Hunc sibi Deus puram paravit victimam.
Offert pater, dum filium sontem nihil
Mactare cupit, e caelo cognovit Deus
Abrahae fidem: manu defendit parvulum.
Regressus hic ducit Rebeccam coniugem.
O Mihi nimis saeclorum optato tempore
Fili mi Abram, tuisque amicis omnibus
Pignus quidem carissimum, quem a parvulo
Eduximusque habuimus, et amavimus, ut est
Aequum parentes liberos, facere suis
Gnatis: id adeo naturae ductu bonae,
In te me oblecto, solum id est carum mihi:
Ipse ut item contra me habeas, facio sedulo.
Post quam ex ephebis Abram nunc excesseras,
Liberius vivendi fuit potestas, quam antea:
Verum cavebam ne peior licentia
Euaderes, malis praeveni moribus.
Hanc tibi dedi uxorem tum adhuc iuvenculam,
Eademque ob hoc ut apud te quam gratissima
Esset, quibus sub corpore uno animae duae
Forent, amice vitam iocundissimam
Feliciter ageretis, sacri nominis
Connubium auspice Deo felix cederet.
Hanc sic tibi inquam spondeo mea manu
Nunc denuo, tuaeque commendo fidei
Quod ego per hanc te dextram oro, et genium tuum,
Tuam fidem, perque huius solitudinem
Te obtestor, ne abs te hanc segreges, neu deseras.
Site in germani fratris dilexit loco,
Sive haec te solum semper fecit maximi,
Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
Te isti virum dedi, amicum, tutorem, patrem.
Ut solam ames hanc, quam diu vult Maximus.
Verum quod sterilis est, mihi nimis dolet
Patri. nam ego ibi partem nunc maximam fero
Lubens, et haec forsan voluntas est Dei:
Et nescis olim quid tecum faciat Deus.
Cui potestas servandi soli datur,
Cuius manu caduntque, stant et omnia.
Hanc sume tecum, consortem vitae tuae,
Necisque, perpetua fidei constantia.
Ad nos ego Loth meum nepotem convoco,
Ut eamus hinc in Chanaan, electum locum
Habitationis, per nostrae vitae dies.
Abi, para omnia quae domi paranda sunt.
ABR. Fiat pater mi optime, iussa capesso tua,
Et quid velis manda amplius. THA. Facis ut decet,
Cum istud quod postulo, impetro cum gratia.
AB. Sodes mi pater, hem egone istud conari queam,
Egone propter me illam decipi miseram sinam,
Quae mihi suum animum, atque omnem vitam credidit,
Quam ego animo egregie charam pro uxore habuerim,
Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
Coactum aggestate [(transcriber); sic: agestate] ingenium mutarier?
Non faciam. TH. Haud vereor. nam in te solo hoc est situm.
AB. Hanc habeo pater uxorem votis optimis,
Neque illius me paenitet: nec displicent,
Vitae ratio, morum integritas, industria
Animi probi, gestus pudici corporis,
Formae gratia, venustatis felix decus,
Aetatis ipse flos, pietasque candida.
Accepi, acceptam servabo. THA Ita spero quidem.
AB. Quin tu domi Sarai quae agenda sunt vide,
Et omnia quae nobis opus sunt, praepara.
Namque est iter longum, et satis durum nimis:
Deus velit felix esse quod instituimus,
Cui meliora vota dehinc persolvimus
Quo noster esse dux dignetur optimus.
SAR. Mi vir, faciam omnia quae modo me iusseris:
Quoquo ibis, est certum quasi umbra te sequi.
Tua sum, tuaque dicar oportet castissima
Coniunx, fidelis omnis fortunae comes.
Tu contra mihi spes, portus, et aura tutior,
Nostrum omnium refugium, et consolatio.
THA. Ita facite ut dixi, ego conveniam Loth, qoud hic
Actum sit ut sciat. pergite vos, mox sequar.
ABR. Ita quaeso pater, abi dum tu Sarai. SAR. Abeo.
ABR. Quam dulcis haec nobis erit ambulatio
Cum patre, cum uxore mihi carissima,
Meisque cognatis? Sed cesso pergere.
DE. Abram. AB. Domine quid vis. DE. Sum exercituum deus
Ego. auribus tuis vocem percipe meam.
Egredere de terra hac, atque relinquas eam,
Tuus pater requiescet hic tumulo suo.
Sed tu fuge a cognatione tua, et domo
Tua, atque ab omnibus tuis affinibus.
Veni, et sequere me aliam in terram, quam tibi dabo,
Propriamque perpetuo dicabo semini
Tuo, fluentem lacte, melleque suaviter.
Ibi ter faciam in gentem multo maximam,
Benedicamque tibi semper benedicentibus,
Atque maledicam maledicentibus tibi.
Ego tibi ero Deus, tu mihi populus meus.
Cognationes omnes terrae, nomine
Sacro tuo benedicentur multipliciter.
ABR. O Domine Deus pater caelorum altissime,
Ego tuus servus quocumque iusseris
Vado, nec ulla prohibet temporis mora.
Tu me Deus custodies pace optima,
Et proteges salutem hinc ambulantium.
Servans viam bonorum, sed peccantium
Perdes, ad inferosque poenarum locum
Pravissimos deducis, et iustos beas.
Valeant qui malefaciunt, et gaudent in malo:
Et insuper rebus subsultant pessimis.
Vivat Deo beatus corde simplici,
Quem veritas linguae suae non deserit.
Nec ore maledixerit altissimo Dei.
Beatus homo qui nam affluit prudentia,
Et invenit sapientiam, nec abicit [(transcriber); sic: abicit]
Correctionem Domini, sed diligit eam.
Et disciplinam eius gaudens assumpserit.
Nec deficit si a Domino poenam sentiat.
Dominus enim in latere pedem custodiet
Eius, ne capiatur manibus ab improbis.
Deludit ipse illusores, sed erigit
Iustos, et animo mansuetis dat gratiam.
Benedictus est homo, qui timet dominum Deum
Suum, et malorum non intrat malas vias,
Qui diligit iustum, atque peccatum oderit.
Indomita virtus colitur, et mundo vago
Narratur, hominesque evehit ad alta aethera:
Felicibus superis iungit terrestria,
Si sub Dei moriuntur iustis legibus.
Bene novit omnipotens Deus qui sunt sui.
Iniustus, impius, perversus, improbus,
Transgressor ipse legis, fallax, invidus,
Culpa sua pereunt post vitam funditus.
Cum iustus in caelo vivat perenniter.
His fretus ego spe vivo, et ducor maxmia.
Et ambulabo per vias Dei mei.
In nomine tuo gressus nostros dirige,
Et aequitatis semitas hinc ducito.
Sed eccam video ipsam exire Sarai foras.
SAR. Hem mi vir hic sumus, Loth, et ego. AB. Bene facitis.
Ubi sunt alii? SAR. Ceteros praemisimus.
Quoniam pedes nostros non possunt consequi:
Quod plura secum portant. LOT. Et gravia onera
Ferunt, aurum, vestes, et res quam plurimas
Alias, igitur eos praeire paululum
Decet. brevi illos consequuturi sumus,
Vacui, sine impedimento ullo ponderis.
ABR. Bene est. sed heus, noverunt ipsi'ne viam?
SAR. Probissime. AB. At sequimini vos quam maxime.
SAR. Sequimur. sed hinc advesperascit protinus,
Et lassa sum. nam aestus diei magnus est:
Mea mihi membra frangit, debilia facit
Omnia, Deus spero nostris laboribus
Finem dabit, meminisse olim nos haec iuvet.
ABR. Bono animo fac sis Sarai, et te ipsam quod
Fac consolere, nam fatorum terminus
Hic est, et insuper hanc communem patriam potes
Meis tuisque liberis puta fore,
Quod est Dei voluntas, et sententia.
Deponite huc pondus Loth grave, tu uxor mea,
Haec nostra fiet sedes, haec domus mea.
Ingredere, et hanc orna, lava, purga, et vide
Quid amplius sit opus: ego statim subsequar.
ABR. Laus sit Deo meo, et perennis gloria,
Qui me sua benignitate duxerit
Huc, rebus omnibus salvis, et corpore.
DE. Abram. AB. Domine. DE. Terram hanc vide tibi dabo,
Et semini dicabo in aeternum tuo.
Hic permanens mihi fige tabernacula,
Altariaque meo tibi fac nomine.
Hic servies soli mihi, nec alteri.
Zelotypus fortis tuus ego sum Deus.
Postquam sacram aedificaveris domum mihi,
Rite ibi sacrificabis pro peccatis tuis.
Et ad placandum me facias istud, memor
Mei immolabis vitulum, coramque Domino
Hinc sanguinem eius circum fundito manu
Arae per universum septies nota.
Et pelle detracta artus concidas probe
In frusta, et ignem lignorum strue facito,
Ac membra quae sunt caesa, scilicet caput,
Et cuncta iecori quae adhaerent, fixaque manent.
Et quae sub intestinis numerantur bona
Exure statim in holocaustum mihi suavissimum.
De pecore vero masculum tantum offeres
Sine macula Sed si oblatio de grege ovium
Fit, sive de columbis tum gementibus,
Vel de pudicis turturibus ipsis siet,
Ferro secabis minime, sed sanguine procul
Fuso in odorem Domini accendito tui.
Oblatio omnis quae offertur Domino Deo,
Haec absque fermento fiat purissime.
Nec meills aut fermenti quicquam tradier
Igni decet. Sed quod fertur ad altaria,
Hoc condies sale sacrificium maxime:
Et in omnibus rebus tuis sal offeres.
Peccans anima nimium per ignorantiam
Contra Deum. et mandata eius, male egerit,
Haec offerat pro peccato vitulum suo.
Qui tetigerit sub se quod est immundius
Peribit, et si per feram sit mortuum,
Aut a suae naturae fato ceciderit,
Immundum erit, numquam Deo acceptabile.
Iurans anima lingua sua contra Deum,
Haec paenitentiam pro peccato gravi
Agat, offerens, agnum de gregibus, aut capram.
At si pecus non habet ut offerat, satis
Est offerat columbarum pullos duos,
Aut turtures binos, marem cum femina:
Quod si neque id potest, panis partem ferat.
Spiritus enim contribulatus sacrificium erit.
Cor humile, neque contritum despicio, quia
Holocausta me non placant, neque sacrificium.
Sed qui per errorem peccans veniam rogat,
Exaudiam eius vocem, atque dabo gratiam.
Multum misericors sum, remittens plurima.
Lentoque commotus gradu me vindico.
Et semper exspectans procedo tardius,
Ad puniendum peccatores pessimos.
Et distraho diu gravem sententiam,
Sua via num convertantur improbi.
Sed si nihil me acturum iam perspexero,
Hanc tarditatem, poenae gravitate reputo.
Ignis mihi perpetuus ex ara ardeat,
Quem nutries reponens largius foco
Ligna super: ut numquam deficiat igneus
Calor, sed in dies in honorem splendeat
Dei tui, vestris diebus omnibus.
Omnis sacri ordinis sacerdotum hostia
In igne consumatur rutilo protinus.
Nex ex ea quisquam partem gustaverit.
Et qui sacerdos sacras offert victimas,
Hic possidebit pellem eius, nil amplius.
Si pro actione gratiarum oblatio
Fit, panis absque fermento coctus siet.
Adipem ovis, et bovis, capraeque non edes:
Nam quisquis ex his est, peribit sine mora,
Et nomen eius de populo delebitur.
Animalis etiam sanguinem nemo omnium
Gustabit, immixtum cibo. qui fecerit
Contra, peribit ille de populo suo.
Vinum, et quod ebriat, nullus bibat hominum,
Ut melius habeatis recti scientiam,
Possitis aequum et iniustum discernere.
Ego Dominus unus, Deus vestrum omnium:
Audite me, negligite divos ceteros,
Quis ora stulta sunt, nihil loquentia,
Aures habent, quicquam tamen non audiunt,
Manus habent nil palpantes, vanos pedes.
Ita similes illis erunt et ceteri,
Quicumque faciunt ea, qui vel fidunt eis.
Soli Deo tuo mihi da gloriam.
Et mea facite iudicia, et praeceptum meum
Servabitis per vestros vitae terminos.
Nolite morem populi huius terrae sequi,
Vivere neque ex eiusdem consuetudine.
Nolite fac ere quae vos ante fecerint,
Nec ambuletis in malorum semitis,
Nec polluamini pravis ductoribus,
Estote sancti, ego etenim sanctus sum Deus.
Idola non servabitis, reicite procul.
Dominus ego vester sum, quare attendite.
Leges meas qui diligens custodiet,
Vivet per illas felix [(transcriber); sic: felix] aeternaliter.
Non ultionem diram quaeras, nec memor
Iniuriae tuorum civium sies:
Sed diligas quemcumque proximum, quasi
Te ipsum. Nec observabis vana somnia.
Coram capite cano surgens, ama senem.
Time Deum dominum tuum omni tempore:
Et advenas ne negligas in aedibus
Tuis, sed esse te nunc cogita advenam.
Dein septimus dies erit sanctus mihi,
In hoc opus nullum fiat perniter [(transcriber); sic: pernniter] .
Ego dabo pacem vestris in finibus,
Et dormietis, nec sit qui vos terreat.
Quod si illa negligitis, et contemnitis, ego
Vester Deus faciam vobis haec scilicet,
Velo citer vos visitabo grandine,
Ardore molesto, aggestate [(transcriber); sic: aegestate] turpiter
Semen seretis, frustra terra arabitur.
Ponam meam faciem contra vos serio,
Fugietis hinc, et persequente nemine.
Quin ego recordabor pacti semper mei,
Quod fecerim tecum voluntate propria:
Nihil negans stabo promissis firmiter.
Si vixeris secundum me, vives diu,
Terra bona frueris omni saeculo.
AB. Faciam Domine quaecumque inssisti ordine.
Numquam tui obliviscar, donec rexerit
Hos spiritus meos artus per corpora.
Tu mihi Deus, tibi vivo, tibi morior.
Quid hoc negotii? satis decernere
Nequeo, nisi felicem me esse sentiam.
Hic non amandus? hic non venerandus Deus?
Itaque adeo magnam fecit curam mihi
Verbis suis, benignitate et gratia,
Ne forte faciam inprudens quod nolit, sciens
Cavebo. Sed cesso ire intro, ne nunc mora
Sin egomet meis, quod exspectant diutius.
Qui templa caeli numine commoves,
Iudex piorum tempore cor dium,
Qui nunc, et in patrum diebus
De tenero meditaris aequum.
Non sordidus mi pectora contudit
Fastus, superbum non animum male
Vexans Erinnys restringit,
Lumina celsa tuli nec unquam.
Non ambulavi sub lare divitum,
Auro superbus: nec rebus arduis
Immiscui vires meas, nec
Quae mihi sunt graviora tento.
Si mentiar, poenam meritus luam,
Et pono gaudens hanc animam meam:
Infans velut nutrice abiectus,
Qui valeat nihil absque lacte.
Nunc vivat Israel sub Domino suo,
Sperans in illum perpetua fide,
Omnesque per vitae dies, qui
Imperio regit unus aequo.
AB. Quam bene apud illos divina regit gratia,
Curae quibus fit inter se concordia,
Ut nos diu feliciter vitam egimus
Una, nec ulla nascitur discordia:
Quod ego sciam. avare rerum omnem copiam
Nobis sua largitus est Deus manu.
Ad haec voluntatem inter nos bonam satis.
Fortuna sed quae numquam perpetuo es bona,
Hanc auferes cito, nisi prohibet Deus.
Videre videor etenim nunc illum diem,
Quo nostra amicitia periret funditus,
Nisi animus aliter esset in nobis situs,
LOT. Ita est. sed heus quid sollicitet te, dic mihi:
Ego facile his rebus medebor omnibus.
AB. Nihil est quod ex culpa fiat frater tua.
LO. Quid'nam est? AB. puerile. LO. Quid est? AB.
Nihil. LOT. Quin dic, quid est?
AB. Et si iubes, nunc dicam rem tibi ordine.
Vides utrisque nobis esse gregem ovium
Magnum satis, nec hunc unquam diminui,
Sed plus in omnes augeri nimis dies,
Ut iam domus vix nostra capiat, sat scio.
Quid commedent? porro quid nobis miserius?
Et maximum quod est, res ipsa me monet.
Discor diae sunt inter pastores meos
Tuosque magnae, ut timeam nobis quid mali.
Sic est profecto, sic hercle ut dico tibi.
Sed quaeso nihil horum inter nos sit omnium,
Fratres enim sumus simul re et nomine.
Ecce universa terra coram te, obsecro
A me recede paululum quovis gentium.
Et fiad sinistram pergis, ego per dexteram.
Situ eligis dextram, sinistram mihi dabis.
LOT. Aequam tuam conditionem frater probo,
Utrisque non inutilem. nec est opus
Multis, quasi hoc a me impetrare oporteat.
Alium esse censes nunc me, atque olim, cum antea
Dixi tibi nil commodi in me claudier?
si in rem est utrique ut fiat, hoc parabimus
Iter: ego dextram tenebo, tu hic manes.
Namque hoc ego puto in primis esse utile
Ad nostram amicitiam conservandam. quia
Quo longius disiuncti, tanto firmius
Nostrae futurum foedus est concordiae.
Et praeter hoc odiosa res Deo foret,
Et ceteris nostris vicinis scandalum,
Nos litibus nos inter discordarier.
Quare ne fiat per amicitiam te rogo,
Quae incepta a paruis cum aetate accrevit simul,
Idem quibus velle et semper nolle fuerit,
Frater mihi es meus, una a pueris parvuli
Sumus educati, una semper suimus domi
Ambo, gravia pertulimus una plurima.
Quapropter nitar, faciam, experiar, denique
Animam relinquam potius, quam te deseram.
Ergo id repente nobiscum dissolvi
Absit, neque velim, neque necessum esse arbitror.
Etsi locus disiungit nos, animus tamen
Aequaque voluntas perpetuo iunget scio.
ABR. Quid istuc? si istuc animum in duxti nunc tuum
Fiat, tuus totus sum, et animo et corpore.
Iter iuvabo, consiliis, re, opera tuum,
Quantum potero. LOT. Non esse opus puto, mane.
Sed si quid est, indicabo quidem tibi.
ABR. Veniam, nec ulla unquam in me erit tibi mora.
LOT. Cras ibimus, vale. ABR. Et tu qui feliciter.
si fecerim quod placeat minus, ignoscito.
LOT. Tace rogo, nihil est quod tibi succenseam.
ABR. Abit, ac rogasse vellem. sed melius fore
Cras arbitror. Bene sit ei. o dii boni,
Nae illiusmodi iam nobis magna civium
Penuria est, homo antiqua virtute ac fide:
Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
Quam gaudeo, ubi etiam huius generis reliquias
Restare video, vah quam vellem illi omnia
Cedere bene, ex suique animi sententia.
DB. Abram leva sursum tuos oculos, vide
Ab hoc loco in quo stas omnes terrae plagas:
Hanc ego tibi quam conspicis terram dabo
In sempiternum, et semini propriam tuo.
Faciam tuum semen quasi pulverem soli:
Ut si quis hominum quit numerare pulverem,
Semen quoque tuum numerabit, dubio procul.
Surge ergo, vade, perambula terram hanc, quia
Illam tibi daturus sum per saecula.
Noli timere, ego protector sum tuus
Merces ego tua magna sum, nec altera est,
ABR. Quid mihi dabis domine? vide absque liberis
Vado, nec haeres ullus mihi legitimus est:
Et filius procuratoris parturit
Sibi liberos, et vernaculus ipsus meus
Haeres mihi futurus est. Ah dolor ingens
Patri, carere sibi natis heredibus.
DE. Confide, non est sic futurum, ut cogitas.
Haeres tuus fiet qui de tenascitur,
Et ex tuo utero progreditur filius.
En suspice, numera stellas caeli vagi,
Ita tuum erit semen. confide, et credito.
ABR. Credo Domine sine dubio verbis tuis.
DE. Ego Deus qui te duxi forti manu
De terra Hur, ut patriam relinqueres tuam.
Et hanc tibi terram, quam possides, darem,
Post te tuis possessione filiis.
AB. Genitor supreme, caelorumque conditor,
Dic unde scibo quod possessurus sum eam.
DE. Scito futurum peregrinum semen tuum,
In non sua terra, atque servitutibus
Sub dent eos, annis quadringentis sibi.
Verum vide, cui servituri sunt, ego
Gentem manu illa iudicabo fortiter.
Sed tu, sepultus in senectute optima,
Ibis quidem requiescens ad patres tuos.
AB. Certum mihi, quod ita futurum domine sit.
Non est enim mendacium in lingua Dei.
Quin dixit, et sunt facta, quae voluit semel,
Creavit, et creata sunt, nulla mora.
Quaecumque voluit, recte fecit omnia.
SAR. Domine Deus, qui me creasti feminam,
Legi viri per omnia sui subditam.
Igitur Abram mihi virum carissimus
Maritus, ex tuo solius numine
Amandus et venerandus omni tempore,
Qui mihi caput, sacraque meae vitae anchora.
Et me scio semper fecisse sedulo,
Ex illius, meum pararem commodum.
Ne nostro amori incideret mala vel calamitas.
Nam esse expedit nobis bonas mulieribus,
Quae illis honori sumus, et laudi maxime,
Per quas sibi generis ducunt sobolem sui:
Quae res amorem coniugum conglutinat.
Sed ego quid aut peccavi, aut quid feci Deus?`
Cui clausa ventris sterili mihi sunt viscera,
Nec prole patrem feci longo tempore.
Nullius etiam rei mihi sum conscia:
Sed tamen ob hoc sum iustificanda a nemine.
O dura fata semper, et sortem asperam,
Quae saevit, et non parcit ex aequo mihi.
Quo modo marito mater prolis parvulae
Dicar, mihique ludat in aula parvus puer?
Quid nunc? nihil demiror ego decrepita anus,
Cum idem minus iuventute mea fecerim.
Tamen voluntas maximi fi at Dei:
Cui laus, honor, gloria soli per saecula.
Verum scio quid faciam, si mihi datur
Gratia Dei, et mariti consensus mei.
En nunc famulam charam introducam Agar,
Ut dormiat cum Abram, quo nascatur mihi
Heres ex Agar hac patriae substantiae.
Tu mihi Deus da gratiam, fac compotem
Voti tuam ministram, ut vir consentiat
Precibus meis, et eius in sinu cubet.
ABR. Nescio quid uxor secum tacita murmurat.
Nisi quid est, nunc iam volo scire ex ea.
Atque ecce pergit horsum. salve uxor mea,
Quid est tibi salvae satin res sunt? ais?
SA. Mi vir, si ego invenio famula tua gratiam,
Audi loquentem, ut quid porro velim intelligas.
Ecce dominus matricem conclusit meam,
Ne quando parerem liberos tibi patri.
Ingredere ad Agar, hanc igitur ancillam meam
Si forte suscipias ex illa filios
Meae, tuaeque senectutis solatium,
Legitimos bonorum heredes omnium.
AB. Age fiat uxor, si vis. et quid amplius?
SA. Abi mea Agar, et sit felix quod coepimus.
AG. Fiat secundum verba tua domina mihi:
Faciam lubens, spero idque adiuturum Deum.
AB. Abeamus hinc intro, et quid fit videbimus.
LOT. Iamne parata sunt, et curasti probe
Omnia viae necessaria, ne quid mihi,
Vobisque desit, hinc iter facientibus?
GET. Non fit tibi dubium domine, curavi enim
Singula, nec est quod desit, pergamus modo.
LOT. Frugies. sed heus, dic, quid tibi regio placet,
In quam pari studio pergentes tendimus,
Ubi fata sedes longaevas piis dabunt?
GET. Quid ni? bene esse consultu omnibus puto.
Nam fertilis regio est, abundans omnium,
Ne iure quicquam possis unquam conqueri.
Ubi satis patebunt lata pascua,
Nec tibi malum laedet pecus contagium,
Hinc proximi vicini de latere tui.
Cythisum capellae carpent pratis succidum,
Boves, ovesque, pecora viridi gramine
Pascentur, usque floribus virentibus.
Nec lac novum frigore defit tibi, nec in
Aestatibus, redibunt pleno ubere domum
Vaccae, dieque bis pastor mulgeat eas.
Non deerit ingens lactis pressi copia,
Atque butyrum, condimentum cibi optimum..
Fortunate senex hic inter fontes sacros
Captabis ipse frigus, et somnum levem.
Fructus dabit tellus omnis generis: ibi
Crescunt nigrae castaneae, et poma plurima,
Olus, rapum, glandes, varia legumina.
Species bonae tritici, frumenti maxima
Pars, hordeum, et si quid melius isthoc erit.
Et bis serunt Cereris in anno munera,
Vuis nec est alia terra hac feracior.
Pascuntur hic apes mellis dulcissimi,
Doctae sua arte longe Hyblaeas vincere.
Nec interim turtur gemere cessat tibi,
Et tua palumbes cura ibi circumvolant.
Dices profecto fortunatas insulas.
Et gaudeo vitam meam isthic degere.
LOT. Laudo quidem. sed quo modo illuc ibimus?
GET, Facile, via est etenim cuivis tutissima.
Ego ceteros iussi praeire paululum:
Et credo eos itineris facere non parum.
Nos mox sequemur hos pedum lento gradu:
Nec est quod adeo properemus, cras ibimus,
Clarus priusquam phoebus attollet diem.
Nam etiam celeritas in desiderio mora est.
LOT. Cum liberis uxorem abire iube tuam
Hodie, ne sint molesti nobis per viam.
Si quid supererit, interim curabimus.
TET. Bene est: solemus omnes obliviscier
Aliquando prae nimia cura, quod melius est.
LOT. Non arbitror fieri, qui bene praevideris
Omnia, nihil praetermissum abs te conqueror.
GET. Si tibi quid feci, aut facio quod placet Loth,
Id gratum fuisse adversum te habeo gratiam.
LOT. Et nunc magis vel te quam oculos meos amo:
Propterea quod seruisti liberaliter.
Igitur apud me iusta tibi sit seruitus
Semper. GE. Habeo ergo gratiam. LO. Haud muto quidem,
Eo magis curae sunt mihi, quae agis omnia.
Et nunc tibi commendo res uni meas.
GET. Confide, tuto commendasti isthaec mihi:
Tuas agam res quasi meas, et candide.
LOT. Quid haec? aliud est quod restat maius etiam.
Tu perge facere quod tibi concredidi.
Nunc est eundum, ne quid simus in mora
Aliis. GET. Eamus igitur. LOT. Eo, tuque sequitor.
AG. Quam bene egit nobiscum Deus meus,
Quae cum gravida sum facta ex Abram semine,
Fructusque floret, ac tumescit pondere
Alvus, vide astris gradior, et cunctas super,
Altum superbo vertice attingens polum.
Nunc decora regni teneo, nunc Abram me amat
Prae ceteris, et summa votorum attigi.
Bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
Quid porro faceret cum vetula vir coniuge?
Cui clausus est venter, ne possit gignere.
Sed ego parentem prole facio Abram meum.
SAR. Quid dicis omnium? si non pol omnia
Haec nunc. Ita ego contemnor abs te pessima,
Reddam, et tibi poenam dies non auferret [(transcriber); sic: aufferet] .
Hem mi vir, opportune mihi venis obviam.
ABR. Quid est mea uxor? irasceris? hem dic quid est?`
Ah ne lacrimes, quid trepidas? pergis dicere?
Animum recipe. SA. prorsus. AB. quid ergo id prorsus est?
SAR. Agar. AB quid ea. SA. neque liberalis, neque bonae
Est functa nunc officio, quin prae se meum
Nomenque famam, fortunamque et omnia
Contemnit, et me habet vulgo despectui.
Haec illa, quam tibi dedi in sinum tuum,
Magnus dolor, probrumque grave: causam tamen
Possum tueri iudice infesto meam.
Nam me scio vixisse virtute comite,
Semperque honestatem fecisse maximi.
Diiudicet Dominus inter me et te Deus:
Non patiar, in me culpa multarum redit.
Id nunc rogo, defendas me miseram tuam.
Si unquam fuit tempus, cum ego fuerim tibi
Mi vir, voluptati, aut sum dicta uxor tibi
Olim voluntate, obsecro eius memineris:
Inopisque nunc tantum te miserescat mei.
AB. Cave, si me ames, istud posthac ex te audiam.
Animo bono sis, recipe turbatum malis
His pectus, animum mitiga, quo perferas
Adversa: nam tempus dolorem sublevat.
Ecce uxor ancilla in manu tua tibi:
Illa modo, per me, arbitratu utere tuo.
Hanc etiam ego conveniam, colloquar rogans,
Si est factura id ut sit officium suum
Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia,
Respondeat mihi, ut quid agam quam primum sciam
Ni faciat, illam quae aequum est, haud sic auferet.
SA. In te omnis haec spes est Abram mihi sita,
Te solum habeo, tues patronus, tu mihi parens.
Ille tibi moriens me commendavit pater:
Si deseris, perii. ABR. Quicquam cave dixeris.
Neque faciam, neque me pie posse arbitror.
SAR. Abeo. dominam me exspectant dudum, scio.
ABR. Nescio quid hoc negoti sit, nisi mihi
Male time am, ne quam turbam faciat ea
Ipsa intus, et nisi praeveniam. nam ita est homo,
Cum placo, adversor sedulo, et deterreo,
Et vix tamen humane patitur verba optima.
Haec (pia licet) praesertim mulier id facit.
Hinc quod solet dici verum est diverbium,
Per quatuor hanc moveri terram maxime:
Cum servus ex plebe superbus regnaverit,
Si stultus est satur ciborum munere,
Si mulier odiosa in coniugio permanet,
Et cum suae dominae ancilla haeres facta sit.
Id mihi quidem evenire video nunc nimis.
Quare penes meres haec est, meque attinet.
Quid hoc (malum) infelicitatis est? nisi
Me credo natum his rebus nunc miserrimis.
Primus ego sentio et rescisco omnia mala,
Et primus obnuntio, solus et aegre fero
Si quid fit, aut minus me vel illos decet.
Haec, me quidem non indicente facta sunt:
Ne fiunt etiam, quod testor, iussu meo.
Nunc redeo, num pacem componere liceat:
Ne maior ira fervens crescat. optimum est.
Quae ligat unanimes, pax sacra, fratres
Fructus ingentes utilitatis
Fert, quis nam dubitet dicere pacis
Commoda? per barbam balsama gratae
Flectit ab ore pii, vestibus haerent,
Suavem dant pulchri floris odorem.
Sicut ros Libani in montibus altis
Spirat, et hinc Sion reddit ubique
Fertiliorem. Ubi concordia fratrum
Regnat talis, sanctus deus ipse
Transmittit bona caelestibus oris.
Illa quies nummis non redimenda est.
GAB. Ancilla Sarai, dic unde huc Agar venis?
Vel quo cupis, per huncce desertum locum?
Heus quid taces? dic sola cur hic desides?
AG. Ego fugio a facie Sarai, dominae meae,
Quae me modis duris tractaverit nimis,
Offensaque observat, factorum Abrae memor
Veterum. melius est igitur abscedere procul,
Quam multa me non digna pati diutius.
Ego me in manus domini commendo: nam ipse me
Enutriet, conservabit famulam suam.
Nec alius est super hunc, deus, ter maximum.
GAR. Revertere ad dominam tuam citissime,
Et humiliare sub illius pia manu.
Veniam pete, ipsa enim miserebitur tui.
Filia, si inique peccasti, nil adice
Tuis novis erroribus, de pristinis:
Peccata quasi de facie serpentis fuge.
AG.. Lubens redirem, redeam quo pacto refer.
Exclusit, et numquam admittet, certa hoc scio.
Exul, pavens, invisaque incerti laris,
Deserta, pauper, quid precer? freta aut quibus
Abeam? gradus vel quis dux diriget meos?
GAB. Ego, redi ergo, vade veloci via.
Nam haec res nihil consilii habet, tace modo.
Neque perpeti poteris hanc miseriam diu:
Quin fac, redi, atque potius ita te compares,
Perferre: nam res ipsa docet, et admonet:
Patientia nihil homini melius fore.
Conside, tecum sum futurus ego Deus.
Semen tuum multiplicabo nimis super
Terram, neque id numerabitur prae copia.
Quia ecce concepisti, et paries filium,
Cuius vocabis sacrum nomen Hismael.
Eo quod audierit duram Dominus tuam
Afflictionem, et liberavit te manu
Forti sua. laus tua tibi per Hismael.
Hic homo ferus fiet, manus eius quoque
Omnes erunt contra, et contra hunc quidem omnium
Manus vicissim: bellator fit fortior.
AG. Tu quia Deus vidisti me, defende me.
Ibo ad meam dominam Sarai iussu tuo.
Quae libera fui dudum, nunc contra in metus
Revoluor, animus haeret, ac retro cupit
Corpus referre, moveo nolentes gradus.
Quid anime pendes? quidue consilium diu
Difficile torques rebus in certissimis?
Vanum putas quod dixerit Dominus? eo, et
Quemcumque dederit exitum casus feram.
Horresco semper ubi pultare occipio nunc
Hasce ad fores. heus heus, Agar sum ego tua.
Prodit quis et nescio: concedam huc paululum.
SAR. Et nunc quis hostium pulset, scire cupio.
Hem quisquis adsies, intro mecum huc eas.
Nil mihi respondes? pepulisti tun has fores?
AG. Etiam domina, supplex fores pulso tuas,
Miserae mihi veniam des, poenam deprecor,
Per has meas molles adhuc rogans comas,
Atque ubera ista, pene materna obsecro,
Depone tumidas pectoris laesi minas,
Dolorque fractus cedat e pectore tuo:
Et saepe donum in pluribus veniae fuit.
Precor furorem siste, teque ipsam adiuva.
Per ego auspicatos sacrati thalami toros,
Per spes futuras, per honorem Sarai tuum
Precor, brevem largire peccanti moram
Mihi tuae. Cumque insciens peccaverim,
Defende saltem infelicis vitam meam.
A me ipsa damnor: peccavi nimium tibi,
Merui manus praebere turbinibus tuis.
Agnosce parvulam prolem meo in utero,
Redde mihi vitam, fata ne extendam mea.
Veniam mihi da, recipe me comitem tui,
Agnosceque famulam. pro peccato gravi
Poenae parum satis tibi esse ducito.
Si digna sum, rursum adde me comitem tuis.
Me vel sororem Sarai, vel famulam voca.
Famulamque potius, omne servitium feram:
Te imperia regere, me decet iussa exsequi.
Si vera pietas Sarai quaerenda est tibi,
Iam mihi manus miserae pias porrige tuas:
Remittere scelus hoc, erit pietas mihi.
Nil te malorum moveat vox clamantium:
Hanc ecce quam exstrusit, rursum recipit eam.
Nec te moveat, quod totus in vultus tuos
Decurrat orbis, hinc et hinc populi fremant,
Totusque poscat vindicem mundus suum.
Contemne famam, fama vix vero favet,
Peius merenti melior, et peior bono.
Mentemque saevam flecte, non memor meae
Noxae, Deus vult hoc servator cordium,
Veniam petenti, quo praestetur gratia.
Caelestis ira quos premit, miseros facit,
Humana nullos: ergo posse consequi,
Me gratiam spero abs te largam protinus.
O misera pietas, si matrem mori vetas,
Et vivere optas, si mori pateris tamen,
In matre pecces, et prolem custodias.
Et si nil hic uterus, aut pietas te movet,
En sum parata, si tibi iugulo placet
Mersisse ferrum, sive maternum libet
Invadere uterum, intrepidum mater tibi
Praebebit animum. sed si non totum scelus
A te peractum est, dextra sternar tua.
SAR. Tam fortis animus omnium mentes movet
Ad misericordiam, ut mihi nunc fit quidem.
Nam obstare primus est gradus factis malis:
Pudor est secundus, si quisquam peccaverit.
Veniamque pro peccatis petere, est tertius,
Igitur ego veniam dabo quarto loco.
Hem quae siem cognosti tandem? et quam bene
Volui tibi semper? locoque filiae
Amaverim? satisque spectata haec fuit
Amicitia mea erga te, quam fecerim
E servula liberta modo ut esses mihi.
Satis pericli adire coepi pro tua
Vita. obsequique dum studeo meo viro,
Pene meam illusi vitam. et res ita tulit
Tum, nunc tamen non fert, ego non amplius
Dolore proprio me dicabor bono tuo.
Dubiis tamen miserta rebus, consulam
Tibi, tuoque nascituro fructui.
Recipio in aedes te lubens rursum meas.
Ergo sequere me nunc intro, facito tuas
Res ordines, ut cum partus tibi adsiet,
Desit nihil. AG. Faciam domina quae iusseris,
DE. Abraam, tuus ego omnipotens unus sum Deus,
Perfectus esto, et rectus coram me ambula.
Ponam meum foedus nos inter firmiter.
Vehementer etiam te multiplicabo nimis.
AB. Domine Deus meus quid vis? servus tuus
Ego sum. DE. Vide pactum ponam tecum meum,
Et eris pater posthac multarum gentium.
Nec amplius vocabitur nomen tuum
Abram, sed hinc Abraam mihi appellaberis,
Quia te patrem feci multarum gentium.
Faciamque crescere te dehinc vehementissime.
In gentibus ponam genus nobile tuum,
Regesque plurimi ex te egredientur boni.
Ponam meum foedus, eritque inter nos sacrum,
Ut sim Deus tuus, tuique seminis
Solus. daboque semini post te tuo
Hanc terram peregrinationis Chanaan, et
Quam possidebunt semper cuncta saecula.
AB. Domine rogo dic quo pacto haec futura sunt.
DE. Foedus meum perpetuo mihi custodies,
Tuumque semen omne post faciet idem,
Studio sacro in generationibus suis.
AG. Summe Deus, o pater, nunc serva me obsecro.
Der Deus opem miserae parturienti mihi.
ABR. Quid, quod Domine faciam tibi, mandas mihi?
DE. Hoc est meum pactum, quod obferuabitis.
Circumcidetur omnis statim masculus,
Scindatur ex praeputio carnis frustulum,
Ut hoc sit in signum inter vos pacti sacci.
Octo puer dierum scindatur probe
Vernaculus. servus tibi quem paraveris
Circumcidatur, quo mihi sanctus siet.
Et sic erit pactum carne in vestra meum,
Dei tuique in foedus aeternaliter.
Et masculus, cuius caro non scissa [(transcriber); sic: scisa] sit,
Delebitur de populo, et de terra sua:
Quia fecit irritum meum pactum mihi.
ABR. Custodiam quaecumque mihi mandaveris.
DE. Nec amplius tuam uxorem Sarai voces,
Immo Saram: nam benedicam illi Deus ego,
Et tibi dabo ex illa (crede mihi) filium,
Cui sum benedicturus per cuncta saecula,
Ex quo genus reges multi ducent suum.
ABR. Putas ne centenario mihi filius
Nascatur ex Sara nonagenaria?
Utinam superstes Hismael vivat modo,
Coram Deo Dominoque te sancto meo.
DE. Confide, coniunx pariet filium tua
Tibi, et vocabis Isaac nomen illius.
Pactumque constituam solum in illo meum,
Et semini eius post eum aeternaliter.
Super Hismaelque exaudivi vocem tuam:
Ecce benedicam ei, atque augebo illum nimis.
Illeque duces duodecim generabit mihi,
Et crescere faciam illum in gentem maximam.
Pactum meum tamen statuam ad Isaac tuum
Quem tibi pariet uxor senectute optima,
In proximo hoc anno felici tempore.
ABR. Forsan putet quis, hoc non verum: mihi tamen
Nunc esse sic verum, quo nil magis libet.
Ego deorum sempiternam adeo arbitror
Vitam, quod illis sunt voluptates pares,
Propriaeque. nam mihi immortalitas bona
Iam est parta, si nulla aegritudo accesserit.
Deus velit perpetuum hoc fiat gaudium,
Mali nec intercedat aliud quippiam.
Nunc ibo, et exspectabo promissum Dei.
Sed quam procul venire huc ad me conspicor,
Est ne haec Agar cum filio iam parvulo?
Ea est, salutabo nunc illam, et colloquar.
AG. En filius tuus, quem genui, tibi patri.
Scitus profecto puer, ut sit salvus modo
Quaeso Deum, qui mihi dederit hanc gratiam.
ABR. Fili veni, meorum dilectissime,
In quo mihi spes est futuri seminis,
Promissione maximi Dei mei.
Et ipse te benedicet omni tempore3
Nunc fac Agar, curae sit hic soli tibi,
Ne aut uspiam forsan cadit, neu algeat.
Ex lacte sit cibus, potus recens aqua.
Sit iusta noctu requies, sitque interdiu.
Assuefacito timere in pueritia Deum,
Ut ipse longaevus sit in terra sua.
Nam qui timet Dominum, huic non occurrunt mala:
Sed servat hunc pie in tentationibus.
Et qui timet Deum, non trepidabit diu,
Et non pavebit, quoniam ipse est spes omnium:
Oboediat tunc natu se maioribus,
Amet senes, nec quemquam prae se temnere
Praesumat, aut os alteri cui laedere.
Sic vita sit, facile omnes perferre ac pati,
Cum quibus erit, cumque una his sese dedere,
Numquam praeponens se aliis: ita facillime
Sine invidia laudem iuveniet, et amicos pares.
Demum omnia peragat vitae mediocriter.
Comis sint in omnes, atque adversus nemini,
Denique pius, clemens, arridens omnibus:
Sic illum amabo, bene faciamque sedulo.
Neque quid suo iure agere tentet turpiter,
Ut liberorum nunc mos nostrum est pessimus.
Mendacium fugiat, rem iuveni libero
Turpissimam, sit in ore veritas suo.
Et si facit quae fert adolescentia sua,
Ea me te celet, consuefacias protinus.
Nam qui mentiri, aut fallere insuerit patrem, aut
Audebit, tanto magis audebit ceteros.
Id quod videri nunc passim est hoc saeculo.
Vae vae parenti qui connivet liberis.
Et haec patrum iam sunt communia omnium.
Nam quod senex in animo vix nunc cogitat,
Audet puer, nil interim considerans
Aequum, bonum, pravum, prosit, obsit male,
Peiusve sit: nihil videt, nisi quod lubet:
Ad quo patrum benignitas iuvat frequens,
Hoc tempore malum tam tritum, quam pessimum.
Puer rogatus vix pro se respondeat,
Si etiam necesse fuerit, loquatur semel.
Sit inscius multorum, quasi mutus tacens.
Neque cogitet medio virum loqui senum.
Si diligis materno affectu filium,
Illique bene cupis, per vitae terminos,
Impinge multum illi flagella saepius:
Ut ipse laetetur novissimo suo.
Qui filium docet, cum illo laudabitur.
Qui illum docet sub medio amicorum bene,
Ex hoc super prudentes gloriabitur.
Nam quo modo iuvenem formabis filium,
Ita senties eum in senectute optima.
Et si pater moritur eius, nunc est quasi
Vivat, quod hunc parem sibi reliquerit.
Indomitus equus est valde durus, et ferox:
Ita filius remissus praeceps fit nimis.
Qui delicate a pueris servulum suum
Nutrit, is eum post contumacem sentiet.
Ne des potestatem in iuventa filio,
Curva cito cervicem eius, dumque liceat.
Vetulus canis duram non patitur virgulam.
Et tunde latera eius, dumque est infantulus,
Ne forte post induret, et credat nihil,
Hinc tibi dolor fiet animae maior tuus.
Eius ne quicquam vide in turpitudinem
Scienter offendas, neque causa sis mali,
Dominus enim peccatum de manu tua
Requiret, in generationem tertiam.
AG. Ego faciam quicquid mihi praeceperis,
Custodiam mandata diligenter haec.
AB. Abi, te ego recta sequar post paululum.
Nunc confitebor tibi Domine, laudabo te,
Et nomen insuper hinc exaltabo tuum.
Solus Deus, quo non alius est sanctior:
Tibi nullus unquam similis fuit, o conditor
Terrae omnis, et caelorum, elementorum omnium,
Et quae in eis sunt spirituum, magni maris
Dominator, ago tibi gratias o bone Deus,
Quod mihi dedisti semen ex serva mea,
Ex quo tibi nomen meum prae ceteris
Carum esse dignoscatur cunctis gentibus.
Nunc alterum est, quod me consoletur senem,
Quia ex Sar apromisisti prolem unicam.
Utinam meos ille oculos. et matris suae
Claudat, diesque nostros iam videat senex:
Patriisque solus utatur, post me, bonis.
Hunc esse genitum nemo non ex me sciat,
Ad gloriam Domine tuam feliciter.
Aestus diei quam numquam gravissimus,
Titan diem lumine suo nunc dividit
Medium, vapor surgit calidus, sudo graviter.
Recreare vires gelido sub tegmine libet,
Tantisper, usque currus flectit candidos
Phoebus suos, dum noctis tempus subruat,
Clarumque caeli sidus, et noctis decus
Hinc luna, terris transmittat lumina sua.
CA. En servus Abraam meus, arboris umbra levi
Lassus cubat, captans opacum temporis
Frigus, lubet nunc alloqui paucissimis.
AB. Dominus in hoc vere loco est, salus mea.
Nisi parum prospiciunt oculi, certe is est.
Si gratiam Domine inveni in oculis tuis,
Ne transeas servum tuum, Domine obsecro.
En adferam pauxillum vobis huc aquae,
Qua sic pedes laventur vestri puriter.
Requiescite sub arboris umbra, ire non sinam,
Ponamque bucellam panis cocti bene:
Quo melius, et cor confortetur intime,
Post haec licet transite quo volueritis.
Idcirco enim ad servum declinastis, scio,
Vestrum, facite igitur quae dixerim modo.
RA. Fac ut loquutus es, festinans adfer huc
Quicquid parati habes, vel quod penu potest.
AB. Audi Sara accelera, quicquid habes promito,
Tria sata similae misceas probissime,
Et subcinericios panes fer optimos.
SA. En mi vir, hic habes penu quod continet.
AB. Edite viri sancti, praeter id habeo nihil:
Gustate quantum vultis, et bibite merum.
MI. Ubi est Sara uxor tua? cur nos non visitat?
AB. Ea intus est, subque tabernaculo sedet.
MI. Ad te revertens veniam in isto tempore,
Vita comite, et habebit uxor filium
Tua parvum. SA. Ha ha hae, mulier senex puerpera.
Sic nos senectus nostra praecipiti sinet
Partu parentes fieri? credi non postest.
Mutatur habitus, nulla iam Veneris subit
Cura, et Cupido vadit incerto pede.
Iam viribus defeta, non idem vigor,
Non ora tingens nitida purpureus rubor.
Populatur artus cura, iam gressus tremunt,
Tenerque nitidi corporis cecidit decor.
Et, qui tenebant signa Phebaeae facis,
Oculi, nihil elegans, nec suavius micant.
Et desinunt muliebria iamdudum mihi.
Meus maritus vetulus est, anusque ego.
Cur nam voluptati operam, quaeso, nunc darem?
MI. Quare Sara uxor tua risit, secum loquens,
Num ego paritura sum iam facta dudum anus?
Numquid Deo difficile quicquam? credito,
Ad te revertar iuxta condictum meum.
Et hoc eodem tempore, uxor tua Sara
Habebit ex te filium iuvenculum.
SA. Non ego domine risi. MI. Nam audivi, ne nega.
Risisti, et hunc sermonem contemnis meum.
RA. Advesperascit: surgamus, abeamus hinc.
AB. Ducam domine mi te in viam recta bonam.
RA. Possumne celare Abraam, quae iam peragimus?
Cum sit futurus in gentem magnam nimis:
In quo benedicendae sunt gentes omnium.
Scio quoque quod praecepturus sit filiis
Suis, et omni domui post sese suae,
Ut bene viam Domini Dei custodiant,
Atque faciant iudicium, et iustitiam bonam.
Clamor Sodomae et Gomorrae ascendit aethera,
Et multiplicatum scelus eorum pessime,
Ultroque magis huc aggravatur mihi nimis.
Descendo igitur, ut inter iudicem pios
Et impios, exemplum sint aliis grave.
Solvantur igni, sulpure, pice sordida:
Corpora virum insepulta ferientur solo
Rastris, arator, perque campos pascuae
Hinc ventus vehet, et prorutus tumulo cinis
Mergetur, ossa fluctibus spargi sinam
Disiecta vastis: pretium peccati sui
Dignum est, et hoc si quicquam possit amplius.
Nunc quod minari maximum Deus potest,
Contingat, illos fata maturo exitu
Facilique solvant, in suo condant solo,
Et patria tellus peccantes graviter premat,
Ut luce careant, inter exstinctos male.
Sic visito errantes, sed hos moneo diu,
Vias scelestas in bonum flectant suas.
Sed mortuis frustra loquor, verba facio
Parietibus: verum est, et veritas latet
Numquam, quia Deum neglexerunt me suum.
MI. Nec abominandae mortis auspicium pavent,
Auspicia tamen hi metuunt, qui nil mage timent.
Fidem alligavi iureiurando meam.
Si peiero, timere quis Deum potest?
Sic omnibus faciam, quicumque negligunt
Praecepta mea, neque vocem exaudiunt meam.
AB. Numquid Deus perdes iustum, cumque impio,
Absit, Domine, longe ut iustus etiam occidat.
Fiatque iustus, sicut coram te impius.
MI. Si invenio quinquaginta perfectos ibi
Omni loco, dimittam propter hos viros.
AB. Quid si quadraginta forent, dimittis his?
Triginta quid? viginti quid? sed si semel
Coepi loqui, quid si inveneris ibi decem?
GA. Propter decem non delebo, dico tibi.
AB. Quam misericors Deus, qui iustus et pius.
Soletur omnes peccantes, vox unica haec,
Propter decem dicens non delebo locum.
Quantus vide numerus erat peccantium:
Vide Dei quanta siet veniae gratia.
Considera quisquis peccaveris male
Hanc misericordiarum multitudinem.
Igitur homo ne despera, veniam pete,
In hunc Deum confide, qui solus potest
Ad inferos ducere, salvosque reddere.
In hunc respice, nec mundi spectes gloriam.
Nil sunt Cupi dines, formae praestantia
Nil, divitiae cadunt sicut folia arborum,
Gloria, decus corporis, honor mundi vagi
Transibit, ingens fastus divitum perit.
Regum potentia, regna volitant perditum.
Stabile nec est quod mundus maximus colit.
Et miror usque adeo turbatur omnibus
Locis, et hoc nemo secum perpenderit,
Quod pariter omnes simus terrarum hospites.
Sed non minus quasi immortales nos fore
Aedificat omnis homo, nec quisquam sibi tamen
Aedes facit divas, aeternumque stabiles,
Ubi perenni vivat sanus gloria,
Cuiusmodi Deus dat diligentibus
Se. quod si homo secum mortalis cogitet,
Non esset impius vani lucri furor:
Nec tanta apud mortales imperii sitis,
Pro iure nec vires essent mortalibus,
Non esset inter nos egens pauperrimus,
Nudus suam vestem ferret, nec alteri
Molestus esset quisquam, nec ius vim ferat.
Ascrea nunc felices terrae terminos
Regeret. sed haec hominum fugit mores feros.
Totum per orbem maximum exortum est malum,
Luxuria, pestis blanda: cui vires dedit,
Roburque longum tempus, atque error gravis:
Collecta vitia per tot aetates diu
In nos redundant, saeculo premimur gravi.
Sed has quid hic frustra rationes deputo
Mecum? satis mihi sit, qui certus scio
Omnia perire praeter gratiam Dei.
Quae pia viget per saeculorum saecula,
NUnc Deum coetu celebrate toto,
Qui Dei statis sapienter aede,
Consulat vestris precibus, benignas Applicet aures.
Virginum turbae, iuvenem, senumque,
Tollite et serui duplices in altum
Hinc manus vestras, sacra sublevate, Dicite laudes.
Sit Deus celsa benedictus aula,
Qui mare et terras superumque caelum
Fecit in verbo, posuisse sancto Nos velit orbe.
SARA.
ID omnibus scio innatum mulieribus,
Stulte nimis nostris in rebus credulae
Simus, sed interim sollicitae non parum,
Et nil videntes quod futurum sit tamen.
Contra mihi nimium fit nunc haec omnia:
Nam contigit quidem, quod ego non credidi,
Fore ut ex me iam anu nasceretur filius.
Hem natus est, et gaudeo permaxime.
Risum mihi fecit Deus: quique audiet,
Ille mihi corridebit gaudens protinus.
Quis omnium auditurus haec nam crederet
Abraam? sibi quod Sara lactaret filium,
Quem tum senex peperisset admodum seni.
Dimitte nunc servam domine Deus tuam
In pace, quae fructum ventris vidit sui,
Spem gentium multarum, sub cura tua.
Quam ceteris in rebus fortunata sum,
Si haec unares numquam foret, praesentia
Pueri Hismaelis, utinam abesset longius:
Perfuncta sum satis, satias me iam tenet
Eius, mei Isac servibo nunc commodis.
Hunc me pietas matris suadet solum sequi.
Segreganda mater est procul cum filio,
Cuius tuli mores, mea modestia
Diu satis: tempus aliud nunc postulat.
HI. Isaac ego mittam, tu mihi signa locum.
IS. Mitte igitur. HI. Heus huc huc telum meum feras.
IS. Tibi tela frangam nostra, tibi nostrum puer
Rumpemus arcum cum pharetra, nolente te.
HI. Da mihi sagittas citius, da, dico tibi.
IS. En mater haec sunt mea tela, arcus quoque meus.
HI. Arma arma Sara, flagito, cura propere mihi
Detracta reddi, servo invitis omnibus.
SA. Profecto praedico tibi Hismael, cave.
Delet hoc, pater sed nihili pendet. vae mihi,
Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.
Isaac veni, sequere parentem me tuam.
Dimitte matri filium probum suae,
Tam bene similes lactucas labris sinito.
Tu meus es unicus, soli vivo tibi.
Nunc abiit ille. te curo, tu me attines.
IS. En mater obsecro. SA. Vidi, atque aegre fero.
Quicquam cave cum isthoc unquam post aegeris.
Sine, ego videbo quid nunc porro consulam.
AB. Hem tu mea uxor, quid sit, aut quid est tibi?
SA. Quid sit, rogas? si me vivam mi vir cupis,
Eice procul, cum filio ancillam suo.
Non est enim haeres cum Isaac nostro filio.
Neque patiar diutius mea in domo
Hanc vivere: aut illi cedam, si vis, ego.
AB. Abi domum. quis ferre posset amplius
Verba haec tua, vel mores, ingenium pertinax:
Quicquid facis, esse mulier nunc quam desinis,
Nequeo mearum rerum principium bonum, aut
Idoneum invenire, aut unde exordiar,
Ita tam repente, nihil opinanti, accidunt
Quae credidissem numquam, tamen oculis meis
Partim video, partim accepi etiam his auribus.
Quapropter exanimatum reddunt protinus,
Nec quid faciam de me, plane nunc cogito,
Vivus vidensque pereo, nec quid agam scio3
Si illum relinquo, eius timeo vitae nimis:
Sin opem fero, iam huius verba, et fugio minas.
Nam si me amare hunc ipsa paulum senserit,
Vel si libitum fuerit, causam aliquam ceperit,
Quo iure, quaque iniuria det mihi malum.
Abeo, et quid huic rei sit opus plus consulam.
ABraam tibi nihil videatur asperum
Super puero, et hac ancilla cara tibi.
Omnia tibi quae dixerit Sara, facito.
Audi illius vocem, quia in Isaac tuum
Semen vocabitur sacrum omni tempore.
Quin filium etiam ancillae, in gentem maximam
Faciam, nam et hic tuae natur semen est.
AB. Quando iubes faciam Deus nomine tuo.
Et si mihi carus, cum matre sit meus
Gnatus, tamen neglecto amore te sequar,
Heus evocate Agar, sed ipsamet venit
Cum filio. nescio quid turbatum domi
Absente me sit. non frustra est, quicquid siet.
AGAR.
NOn hic quidem durare quisquam nunc potest,
Si sic fit. ergo quot mihi sint domini, volo
Scire, aut procul ab oculis Abraae discedere.
In tempore ipso. iam opportune te mihi
Ostendis Abraam, Sara nos exclusit foras,
Abire iussit longius. nequeo satis
Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
AB. Ne sollicita sis, quod minus redeas domum:
Nam haec est voluntas mea, nostri iussu Dei,
Ut segregem vos: hinc tu discedas rogo.
Ne me tamen facere istud cogites mea
Causa, sacrum Dei responsum me admonet.
Quod ego tuam in rem sentio fore maxime,
Et Hismael tuum una hinc tecum ducito.
Abi in aliam terram, quam monstrabit tibi
Dominus, ubi tu et filius manebitis.
Hunc sibi Deus faciet in gentem maximam.
Et ipse erit vobiscum, tibi timeas nihil.
Heus heus puer, defer plenos utres aqua,
Panesque coctos nuper huc fer optimos,
Mox. PU. Iam hic adero. AG. Quid ita? quoniam iubet Deus
Fiat, nihil negabo tibi, manda amplius.
Quia dominus nobiscum, diriget vias
In pace nostras: ibimus, quando iubes.
HI. Sic tam cito dimittes parvulum pater?
Quo nam puer vadam, viarum nescius.
Cur me hinc patriis detrudis sedibus, quid est?
Itane brevi spatio prorsus de me patris
Animum abicis? quid ego tantum sceleris miser
Admisi? hei mihi. AB. Non sic fili mi cogites.
Haud ego minus patior aegre id, quam tu feras.
Nec aliud est, nisi quod tibi bene ex animo volo.
Ast nunc Dei sequor consilium, quod dedit:
Meum tamen te filium esse credito.
Cum matre nunc eas, ipsaque custodiet
Vitam tuam, cui sis proles carissima.
PU, En hic Domine sunt, quae iusti adferri omnia.
AB. Bene est. Agar nunc accipe haec humeros super,
Et vade quo te recta ducit haec via.
Abi, vale mea Agar, hunc diligas rogo.
HI. Vale pater suavissime. AB. Fili mi vale,
Hismael, et hinc patris fac sis memor tui.
HI. Meus hercle vero, et animo, et natura, pater.
DEUS.
ABraam heus, Abraham. AB. Domine quid vis? adsum tibi.
DE. Vidi quod omnia facis, quae te iussero:
Me ipsum timens, custodis praeceptum meum.
Quare tuus semper futurus sum Deus,
Et mortuo te seminis sacri tui.
Nunc laudo quod famulam ablegaveris tuam
Cum filio. cui ego providebo bene.
Ecce tibi filium dedi, quodque senibus
Vobis erat durum credere, soli mihi.
Ille tibi carus, et dilectus unice.
Hunc tolle tecum, unigenitum tuum, et mihi
Eum super montem, quem tibi monstravero,
Offer in holocaustum, sine mora, suavissimum.
Nunc vade, nec quicquam quod iussi differas.
Hunc filium tuum, quem diligis pater,
Carissimum hunc Isaac macta, offer mihi:
Hoc volo, iubeo, postulo, quod ut fiat vide.
AB. Novi, Domine, quod sis bonus in opere tuo,
Nec quid mali facias unquam, nec cogites.
Ibo, faciam quod iussisti servum tuum:
Et offeram tibi filium carissimum
Mihi, senectutis dulce baculum meae.
Domum prius revertar, unde huc filium
Vocabo mecum: et si grave sit, faciam tamen.
Quod ita iubet Dominus, fiat, ius postulat
Suum, quia is mihi illum dedit: ergo auferat.
Nec quicquam ego molestus sum, nec verbulum
Hodie quidem commutabo tecum Deus.
AM. Herus, relictis rebus iussit omnibus,
Nos, dum exeat, se exspectare hic solos foris.
Et nescio, nisi rem divinam Deo
Facturus ipse sit: namque hos fasces iubet
Portare nobiscum. sed ipse exit foras
Una cum Isaac, ferens faculam ardentem manu.
AB. Isaac veni, fasces hos statim subleva,
Tecum ferens me sequere, una ambo hinc ibimus
Vis hic pueri exspectate, dum redeamus huc.
Ego et puer profecturi soli sumus.
Postquam Deum his adoraverimus montibus,
Revertar ad vos protinus cum filio.
BE. Here quam diu voles, hic exspectabimus.
Felix modo siet quod inceptas precor.
IS. Pater vide. AB. Mi fili quid nunc vis tibi?
IS. Ecce ignis, et ligna adsunt. sed ubi victima?
AB. Deus sibi videbit pro victima bona:
Nesis sollicitus fili mi, perge citius.
IS. Eo pater pro viribus meis. AB. Vide,
Huc pone lignum, sacrificabimus Deo.
Altare sacrum hoc est, ignis fac ardeat,
Fumus iuvat Deum hinc ascendens aethera.
Si quisquam adest vos inter praesentes viros
Homo, paternis subiectusque affectibus,
Is quaeso secum perpendat quid sibi velint
Haec iussa caelorum Dei, summi arbitri
Rerum omnium: et quae sim facturus protinus.
In victimam iugulabo filium meum.
Vide quot impellat ad hoc machinis Deus.
Hunc tolle filium tuum (inquit) unicum.
Cuius parentis animum nomen filii
Non commoveret? labefactaret quoque?
Et quo esset etiam hic aries fortior, addidit,
Carissimum. nec hoc contentus nomine,
Quem diligis, dicit. Satis poterant quidem
Videri ad expugnandum haec patris pectora,
Quin addit insuper Isaac vocabulum.
A quo Deo audivi, In Isaac erunt tibi
Promissiones: plurimae gentes sacrae
Ex hoc tibi, nascenturque eius semine.
Et posteros optavi mihi dudum antea:
Nunc nulla erit posteritas, occiso meo
Gnato unico, per quem quidem futura erat.
Et hoc tamen non simpliciter facere iubet,
Sed imperat sibi immolari serio:
Ut inter apparandum identidem patris
Excruciet animum. miseroque mihi, orbo seni.
Nunc ubi meus paternus animus? ubi manet
Affectus ille pietatis? quis patris amor
In filium? si me roges, nullus foret.
Neque id sibi satis visum fieri fuit,
Ut sine mora interficeretur: namque insuper
Montem iubet procul me excelsum ascendere,
Ad quem die veni nunc tandem tertio.
Quibus putas mihi cogitationibus
Mentem patri piam subverti, et concuti?
Hinc sollicitante affectu humano percite,
Urgente contra hinc iussu divino Dei.
Quanto putas pulsata ariete pectora,
Med manu cum ducerem huc hanc victimam?
Quem non miseresceret obsequentis filii?
Cuius mihi patri simplicitas cognita est.
Hic innocens moritur, manu fera patris.
O homo, pater qui unquam fueris circumspice,
Cui liberi fuerunt cara pignora,
Qui nominis sui successorem sibi
Optavit unquam, quae sit haec crudelitas
Vide, patrem suo non parcere filio,
Et unico, et dilecto, denique parvulo.
Quem filii nihil miseresceret sui?
A patre vero credis hoc posse effici,
Ut filium occidat, maius monstro est nefas.
Quod si esset alienus, nec nominis mei,
Quid facerem? hoc non facerem, tam impium scelus.
Natura mea nunc legibus cedet suis,
Nefasque quod non ulla tellus barbara
Commisit unquam, ego commitam audax manu.
Nunc si quid in me peccasset, non grave foret
Ulcisci inimicum. at cui noceret hic puer?
Cuius tenella aetas, suam innocentiam
Sic indicat, quod quasi ovis venit ad victimam.
Quam diligenter hic custodiat vide
Ignem, futurum quid sit ipse nesciens.
Hoc modo cupit, patris obsequatur iussibus.
O mens iniqua, et dura patris pectora,
O fata inevitabilia, gravia nimis.
Quisnam dolor, tremor manuum, quis mihi timor
Incessit animum? vel quis horror me mihi
Aufert, ut omnino animi vix compos siem.
Animus dolore contabescit maxime.
Ex hoc ego miser sollicitus sum die.
In hoc mihi fuit filio solatium.
Ecce omnis adempta est spes, omne gaudium.
Ego senex morior vadens sine liberis.
Nam quid ego nunc dicam matri Sarai suae?
Quid porro amicis? quem si forsan quaeritent,
En ille filii occisor post clamitent.
Sed quid mea, quid haec frustra mecum puto.
Quin iam Dei perficiam mandatum mei.
Hinc cedat affectus patris, cedant procul
Vanique cogitatus pectoris mei,
Et nominisque generisque propago mei
Cedat procul: nam quod iussit Deus, exsequor
Nulla mora, satis sit mihi quod iusserit,
Potensque tota mente dominetur Deus.
Tibi Domine fido, et in te omnis mea fides
Posita sit. Et nunc adeo cur id differo?
Quoniam Deus vult ita, fiat, nomine suo.
Dilecte mi fili, sacrificium Deus
Elegit omnipotens sibi vitam tuam.
Hoc iussit, et vult, qui creavit omnia.
IS. Omipater, tuo parce mihi filio.
AB. Accipe Deus sacrificium gratus meum.
DE. Abraam Abraam. AB. Domine. DE. Non extendas manum
Super puerum, neque facias illi amplius
Quicquam, satis cognovi quod timeas Deum,
Et non pepercisti gnato proprio tuo,
Propter meam laudem, et sacrum nomen meum.
Is. Omipater, solve ocius mihi vincula.
AB. Ecce illum arietem, inter vepres, adducito.
Laudo Deus tuum nomenque opera tua:
Quia nil facis, nisi quod sit bonum mihi.
Accipe sacrificium hoc, tener caper est quidem,
Sit in holocaustum semper tibi suavissimum.
DE. Abraam Abraam, iuravi ego sanctissime
Per memet ipsum, quia rem gratam feceris.
Et non pepercisti unigenito filio.
Tibi benedicam, multiplicans semen tuum,
Sicut per aethera stellarum numerus erit,
Et velut arena quae nunc est littore maris,
Sic quoque tuum semen futurum est plurimum.
Semen tuum portas inimicorum malas
Vi possidebit, et in hoc gentes gentium
Salvae futurae sunt: quia sermoni meo
Obtemperasti, quod tibi reputabitur
Ad iustitiam rectam, per ora gentium.
ISA. Quid nunc pater fiet? cur non imus domum?
ABR. Recte mones, nunc igitur hinc una ibimus.
Aram super sine ignem hunc ad honorem Dei.
Sit laus, decus, gloria, Deo sanctissimo
Nostro, quod omnia quae voluit effecta sunt.
Isaac veni, spes unica nostri seminis.
ISA. Sequor pater te, non minus, quam antea lubens.
AMI. Dominus venit, vide, suo cum filio.
ABR. Recte facitis o pueri, quod sedetis hic
Adhuc redeamus ergo nunc propere domum.
BET. Timui domine, nec quicquam evenisset tibi,
Qui tam diu, discedens hinc, cessaveris.
ISA. Mater, scio, nos iam desiderio gravi
Exspectat. ABR. Ergo properabimus ipsi domum.
Quam gaudeo nobis animi ex sententia
Procedere quae volui, non ex merito meo,
Sed gratia Dei: cuius manu omnia
Consilia mea ponam, et me illi dedam unice.
Vitam quae faciunt beatiorem,
Iam dicam tibi Christiane quae sint.
Unum crede Deum. modesta lingua
Iurandi male nesciens per aevum.
Solis culta dies sacrata siet:
Maiorum timor, atque amor parentum.
Non armata manus, sed absque rixis
Vivas perpetuo. pudica vita
Sit, luxu sine, nec Cupido vexet
Te, nam dulcia mixta sunt amaris.
Non sis fur malus, aut iniquus ulli
Testis, quin studeasque veritati:
Hinc omnis ratio tuetur aequum.
Vicini domus, hortus, arbor, uxor,
Non debent animo placere nostro.
Fratrum cetera sunt in orbe nostrum.
Haec si rite tenes, dies per omnes,
Gaudebis magis, et minus dolebis.
Vitam quae faciant beatiorem,
Iam dixi tibi, Christiane, quae sint.
ABR. Servum haud illiberalem praebes te mihi
Semper, lubens igitur bene faxim tibi quidem:
Verum est, et ipsa re experiere propediem.
Nam is mihi est profecto servus spectatus satis,
Cui dominus curae est, ita ut tibi sensi, suus.
Nunc, quid ego te velim facere mihi, nota:
Manum tuam subter femur ponas meum,
Ut per Dominum rerum creatorem omnium,
Caelique, terraeque adiurem te firmiter,
Ne quando filio uxorem accipias meo,
De filiabus Chananaeorum pessimis,
Quos inter habitamus. sed in terram hinc eas
Nativitatis nostrae, et nostrorum patrum,
Et ad meam cognationem, nobilem
Pietate, genere, tempore, conditionibus,
Substantia, potentiaque, moribus.
Inde accipe meo filio uxorem suam.
EL. Si noluerit huc mecum tamen ire mulier,
Numquid tuum istuc filium ducere iubes?
AB. Cave, ne quando filium istuc ducas meum.
Dominus Deus caeli, solique conditor,
Qui de domo patris me deduxit mei,
Et de meae nativitatis terminis,
Qui mihi locutus est, et iuravit loquens,
Hanc semini propriam dabo terram tuo,
Ipse angelum coram te est missurus suum,
Ut accipias meo inde uxorem filio.
Sin te mulier sequi nolit, nullo modo
Teneris hoc iuramento mihi praestito.
Tantum meum ne ducas illuc filium.
EL. Ego tibi hoc iusto servitio debeo
Conari manibus, pedibus, noctesque et dies,
Capitis periculum adire, dum prosim tibi.
Quare domine, bona praesens iuro fide,
Quod diligenter sim facturus omnia
Quae iusseris: neque ulla in me fiet mora.
Iam vado, dominus sit viae dux, et comes.
Domine Deus domini mei Abraam te obsecro,
Occurre mihi servo, quod constitui iuva.
Fac misericordiam cum domino Abraam meo.
Ecce ego sto prope fontem hunc cura confectus, et
Lassus, nec quo vadam, aut quid nunc agam scio.
Sed filiae huius civitatis, huc aquam
Ad hauriendum venient iam sub vespere:
Igitur puellae cui dico, mihi da ut bibam,
Si id fecerit, dicens, bibas quantum cupis:
Haec ipsa sit, quam servo Isaac domine tuo
Paraveris, quam ducat coniugem sibi:
Quodque misericordiam cum domino feceris
Meo, hinc facile cognoscam ego servus tuus,
BL. Salve puella, rogo pauxillum aquae mihi
Ut praebeas hydria tua, quo modo bibam.
RE. Bibe domine mi quantum libet, et quantum sitis.
Quin et tuis camelis dabo, si huc duxeris.
EL. Accipe tuam virgo munus formam decens.
Et dic mihi modo cuius sis filia.
Est in domo patris ad manendum mihi locus?
RE. Sum filia Bathuelis filii Nachor,
Quem peperit Melcha sibi longa ante tempora.
Palearum quoque sat, tum foeni habeo plurimum.
Et insuper spatiosus hospiti locus.
EL. Benedictus et laudabilis dominus Deus,
Qui veritatem mihi suam non abstulit:
Et misericordiam mecum fecit bonam.
Qui me manu sua duxit feliciter
Ad hanc domum fratris domini Abraam mei.
LAB. Sunt mira quae modo narrasti intus soror,
Etiam satis nequeo mecum mirarier.
ELE. Itane domine spondes? BAT. Cur non, quin spondeo,
Hinc tolle tecum illam, domumque ducito.
ELE. Domine Bathuel itane spondes, hem? BA. Spondeo.
ELE. Benedictus in saecula Dominus Deus meus,
Qui me reddiderit omnis voti compotem.
Nam quid ego dicam plura? hoc confit quod volo.
En haec tibi sponsalia [(transcriber); sic: sponsalitia] munera iubet
Dari suae sponsae, en xenia tibi patri,
Et haec tibi matri socrui porbissimae.
Et fratris, affinis suavissimi sui,
Haec sunt. nihil restare video. nunc libet
Vivere etiam. Cur non imus recta domum?
MEL. Bene dicis. ite prae. nam ego cum patre sequar.
Non est dubium quin uxorem Gnato ferat
Servus fidelis, quem misi potissimum
Hac gratia, quod eius mihi cognita fides
Sit maxime: neque animus me fallit meus.
Praeterea ut est captus servorum, non malus,
Neque iners: nam solus meamque familiam
Sustentat, et meae gerit curam domus.
Cui ob eam rem, si quid usus tandem venerit,
Lubens benefacim [(transcriber); sic: benefaxim] : namque de me meritus est.
Qui habet bonum servum, hunc sibi seruet diu:
Nam nostra nunc aetas parum fidei gerit.
Tam dominus opus habet bono servo quidem,
Quam servus optimo domino seruit lubens.
Servus iunctus beneficiis animo facit
Omnia, tibi praesens, absensque idem ille erit.
Malo coactus officium suum facit
Nullo ordine, negligenter domino serviens.
Expertus haec dico: dominus haec qui nequit,
Fateatur se nescire imperare servulis.
Sed cur diutius absit miror, cogito
Tamen, omnia ex voto sibi succedere.
Defessus ambulando, nunc vero domi
Certum obsidere est, usque donec redierit.
LAB. Ecquid placet nostra haec regio frater tibi?
Prae illa tua, quam multo dicis optimam.
ELE. Non mala quidem, sed obsecro dimittite
Me, ut dominum vadam, quod tempus postulat.
MEL. Maneat puella nobiscum decem dies
Saltem, quibus finitis tandem transeat.
ELE. Nolite me retinere, quia dominus Deus
Viam meam direxit mihi feliciter.
Nunc igitur expeditis rebus omnibus
Vadam, ne culpam in me dominus hac transerat,
Satis diu gaudentes hic permansimus.
Praeterea dominus me domi exspectat, scio.
BA. Vocemus huc puellam, ut possis protinus,
Quid habeat animi, praesens iam cognoscere.
Abi sororem ad nos Laban voca tuam.
Et si potest fieri, mane hos dies decem.
Audi Rebecca, dic, placet discedere?
RE. Vadam pater mi, cum servo sponsi mei.
EL. Vade igitur, o mi filia, in pace domini:
Fac sis memor nostri, dum vivis filia.
LA. Nostra es soror, crescas in mille milia,
Semen tuum portas inimicorum in malum
Possideat, aeternaliter regnet super
Cunctas soli generationes fortiter.
Benedicta sis soror, vade in pace, et vale.
RE. Omnes valete, tu pater carissime,
Et mater, et frater. BA. Dominus tecum siet.
ISA. Exeo, patris iussu, num venientem meum
Huc conspicer servum. nam constitutum abit
Tempus. Sed hinc quos video ire obviam mihi?
Nisi me animus fallit, profecto hic ipsus est,
De quo tacens agebam modo. nunc me nihil
Fefellit, et secum ducens hominum gregem
Horsum pedes pergit. quid sit, vix suffero,
Quin obviam illis nunc eam. sed melius est,
Hic, dum veniat huc, exspectare paululum.
RE. Quisnam hic adolescens est, nos qui intuetur
Quique per agros in occursum nobis venit? (hinc?
EL. Ipse est Isaac dominus meus, sponsus tuus.
Here mi, tua venit sponsa nunc, filia tui
Cognati Bathuelis, quam tibi dominus dedit
In coniugem, hanc tibi commendo domine mi.
ES. Veni Deo dilecta, mea coniunx veni
Exoptata, meique thalami magnum decus.
Ingredere mecum sponsa mea, charaque soror.
RE. Isaac ego tua famula, fiat quod iubes.
IS. Num fuit haec tibi molesta deambulatio?
RE. Certe nihil propter teque, et amorem tui.
EL. Ite intro nunc, nam exspectat vos dudum senex
Abraam, diutius illi fuimus in mora.
Et vos foris frustra, moneo, exspectatis hic.
Nam si quid est quod restabit, non hic quidem
Agetur, intus transigentur omnia,
Intusque despondebitur. Vos plaudite
Sponso novo, et sponsae hymnum dicite thalami.
BEata feminae et viri coniunctio,
Quae sub sacrato fit toro.
Qui bina iungunt, uno sensu, corpora,
Ex lege maximi Dei.
Et esse gratas nuptias, Christus, sibi
Monstrat Chanae sub limine.
Haec angelos caelis, terrisque corpora
Parit, fovens mortalia.
Connubium multis probant omnes modis
Dei, deaeque caelites.
Maris nam arenam quivis ante computet,
Quam dona ter sacri tori.
Felicius quod fit, si iam timor Dei
Praecedit, et sequi solet.
Tunc te parentem coniunx prole plurima
Facit, domumque liberis
Implet. tuae stabunt domus in limine
Perchara vitae pignora.
Nihil secus quam si tenella vitis, est
Amplexa ramos, et gravat.
Fertilis oliva vel cum surgit palmite,
Extendit umbras longius.
Sic et lare aucto, spes parentum maxima
Astabit ingens liberum
Cohors, tuam circum mensam perambulans:
Donec tibi sub vertice
Cani seni crescant, manusque languidae
Solvantur imo corpore.
Haec thalamus adfert sacra vitae commoda,
Quae fine longo permanent.
FINIS.
Mago servulus.
Sephirah matrona.
Ioseph oeconomus.
Potiphar herus, praefectus satellitum regiorum, ut qui etiam praefuerit tum carceri, tum ipsi praefecto carceris, ut videre est Genesis 40.
Lorarii.
Hanno pocillator regius.
Puer.
Gulussa carcerarius.
QUod esse felix omnibus velit Deus,
Pariterque faustum, quot quot estis candidi,
Nigros enim nihil moramur, ni prius
Sese abluant, novae voluptatis novos,
Grege a novo, sum nuntius vobis datus.
Apporto nanque, non Plauti aut Terentii,
Quas esse fictas nostis omnes fabulas,
Vanas, profanas, ludicras ac lubricas:
Verum veram, sacramque porto, et seriam,
Castam, pudicam, sic ut ipsas virgines
Dictasse Musas, ac Minervam deieres:
Novamque, iam scriptam recens comoediam,
Cui iure, cui ex re, Ioseph nomen inditum.
Nil addo qualis cetera siet: ceterum
Vostrum illud esto iudicium. At si illae tamen,
Merito omnibus omnium eruditorum notis,
Censentur esse vitae speculum, atque eas
Spectare cuncti gestiunt, dum copia est:
Nihil minus, idem huic deferri historiae
Aequom est: ne quid maius dicam, sed verius.
Hanc exhibere hic iam cupit, si operam datis,
Vostri favore, vostrae item in spem gratiae,
Encaeniorum ferias, quibus potest
Modis, honestatura sacras, auspice
Christo, simulque Gratiis faventibus,
Auctore Croco, publicae pubes scholae.
Ceterum hoc agamus, huc qua ventum est gratia,
Ut argumentum disseram comoediae.
Ioseph fideli pectore reverens Dei,
Clari parentis filius clarissumus,
Pudore plus quam virgineo, cana fide,
Totaque virtutum catena praeditus,
Domi malignis fratrum odiis exercitus,
Et demum ab iisdem venditus, in Aegyptias
Delatus oras, seruitutem serviit
Satellitum praefecto regiorum hero.
Hic dum gubernat creditam sibi domum,
Aetate florens lubrica, et forma pari,
Lubidnosis captae amore amplexibus
Herae petitus, nesciit corrumpier:
Fugiens, relicto quo prehensus pallio est.
Quod recipienti se domum illa coniugi
Praetendit, immerentem Ioseph criminans.
Eumque falsis percitus querimoniis
Herus, profundo mancipat mox carceri.
Annis ubi duobus, aut eo amplius,
Clausus, profecta regi dum divinitus
Interpretatur prodigiosa insomnia,
Et missionem, et rem parit sibi simul,
Dei favore, et auspicatas nuptias.
Sic vincere animum sueti, quam quos animus, hi
Maiore semper post triumphant gloria.
Aeste sacri: res sacra est ut maxume.
Profani adeste: res profana est, sed sacre
Tractata: quae reddat sacros, lubentibus,
Ut par est, auribus recepta, ac mentibus.
Omne is proin opere maxumo oratos volo,
Linguis favete, et rem totam pernoscite.
Quod comicam si forte quis licentiam
Pedum putarit incessendam, huncce moneo,
Faciat ne intelligendo ut nihil intelligat.
Exstant bonorum exempla, qui cunctis placent,
Plauti ac Terentii: quibus, aliis idem
Licere facere, quod illi fecerunt, puto.
Quorum aemulari praestat neglegentiam [(transcriber); sic: negligentiam] , ac
Morosulorum obscuram diligentiam.
Quos ut quiescant potius, et faveant, rogo,
Novo, pioque puerilem pietatulam
Iuvandi publice studio, et mores bonos:
Quam ut tam religioso oblatrent negotio,
Superstitione livida. et veteri in nova
Re verbo ut utar, dent crescendi copiam,
Novarum qui spectandi faciant copiam.
UT dura res est Dii, servom prolibero
Esse, alieni simul iuris et iniuriae?
Iniquos adeo dominos hoc saeclum tulit
Noctesque diesque, plus satis usque est, et super,
Quo facto aut dicto est opus, quietus ne sies.
Aequom an iniquom imperent, nihil iam pensi habet
Quodcumque collubitum eis, licere postulant.
At olim heris, tum quom meliora tempora
Fuere, humanitais certamen fuit:
Non, ut nunc servos eodem, quo mulos, habent
Loco. Verum illud duplicat molestiam,
Morosioris forte servom esse domini
Si contigit, Deo irato, quales fere
Plerique. Ceterum multo ille miserrimus,
Heram morosam ferre quisquis perpetim
Cogitur, itidem ut nos hancce, iurgiis sine
Modo modestiaque quae scatet muliebribus,
Nulla adeo ex causa. rixarum ipsa auctor sibi.
Quocirca me foras eduxi ex aedibus
Parumper, hic ut nauseam levem, modo
Intus conceptam, quae quidem quam commodis
Pridem esse moribus solet, nulli gravis?
Herus sed postquam liberius coepit suis
Iampridem inseruire officiis, domo frequens
Abesse, Hebraei fretus oeconomi fide,
Aut bile oportet, aut amore percitam.
Sed comprimenda vox est, atque oratio.
Crepuit fores: mirum ni ipsa exit. ut nihil
Quieti loci relictum? eccam, ipsa adest tibi.
Utinam mihi hic esset quo me praecipitem darem.
Iam iurgio enecabit credo, imo scio.
Proin ocius hinc me ut intro coniciam optumum est.
Nam si responsem, irritem magis.[Note: Hic senarius perficitur initio SCENAe insequentis.]
SE. Hem, quid rei
Tibi hic cessator? iamne missus obsecro
Manu? quid hic monstri alis? MA. Eho, dixin' hoc fore?
SE. Hoccine agis, an non? MA. Ego vero istuc mea domina. SE. Ut
Te Iuppiter Diique omnes perduint scelus,
Quo nullus est scelestior qui vivat hodie.
Nequeon ego te interdictis audientem meis
Facere? abi intro, et quod facto opus est, face: ni velis
Cerebro hic tuo vias dispergier. MA. Lubens.
Pro dii immortales, quod genus hoc hominum? quae
haec coniuratio est?
Uno omnibus animo unum aeque studium est, esse
advorsos herae?
Iamne abiit ille? dicere hic quiduis licet? nimis male
Ego hunc metuo, ne mihi ex insidiis verba imprudenti duit,
Circumspectator, cum oculis emissitiis: ita usque me
Observat malus. ah Ioseph, Ioseph, quid ego nunc te laudem?
Ut dissimilis es servorum aliorum? sane numquam quidquam
Ita magnifice dici potest, virtus quin id superet tua,
Quae mentem animumque excantat mihi, prorsus oblita sim mei:
Non ista volgaris, quae spe metuque officium facit suum,
Verum germana, vero quae studio facit.
Sed mihi nimium proba, advorsus animi sententiam mei,
Vel proxume qui graviter appellanti respondit, Deum
Scelerum esse vindicem, nullum quem praetereat flagitium?
At qui maiores hi sunt ignes, verbis qui qui exstingui
Queant. respondet par virtuti forma, plus qui humana
Conveniunt mores divini, morumque amabilis gratia,
Tum index ingenii, animique speculum, oratio, quam cordata?
Quid verbis opus est? nihil pote supra. credo equidem virtutem
Una et naturam, in hoc certasse ornando: quidquepossent,
Vires periclitari suas voluisse. ut non pudori
Mihi esse iure debeat, uni hunc culpae succubuisse.
Nequeo durare, tantum mihi in pectore amor facit incendium:
Qui amarore et maerore me implet nimio. perii: at ipsa
Sperabam infelix, et gratiam inituram ab eo, mihique
Favore tam obvio sic devinctura, nihil ut quidque
Recusaturus esset: quis etenim servos homo tanta
Benignitatem herilem non cupide amplectatur, atque
Etiam bene secum esse actum dicat? imo non magnae ducat
Felicitatis loco, heram habere supplicem sibi suam?
Quid igitur faciam? quid restat miserae mihi? eheu, nequeo
Quin lacrumem. quanto minus spei est, tanto magis amo.
Nulla est me miserior: domi quae quod amem assidue videam,
Neque potiri liceat: nec qua via sententia eius
Flecti possit scio: saepe iam eius tentavi animum, saepe
Prehensum [(transcriber); sic: Praehensum] solum adorta: monui, cum bona potius mihi
Ut obsequeretur gratia, qui cum mala. frustra omnia,
Repulsa, spreta: rursum illi supplex fiam, qui precibus
Magis indurescit? meque aliarum ex moribus extimari
Patiar, iniuria quibus amorem addit misere? non faciam:
Et si me amor graviter tenet. Potius me ita comparabo,
Non perpeti superbi fastidia. quod utinam possem,
Nihil prius, neque fortius, magis lubet putare,
Haud obstinatione mihi negasse, sed pudore.
Illud cogito, si forte tandem expugnari queat, tanto
Deinde in amore futurum mihi constantiorem.
Experiar itaque, etsi iam saepe me spes haec frustrata est.
Deos quaeso, benignus erga me ut sit: quod cupiam, ne gravetur.
Aggrediar blande, ac benedice: spero emollescet. satisne
Sic culta incedo? satin' haec me vestis decet? dedi equidem
Operam sedulo. ita poliendo atque ornando hunc contrivi diem.
Vah, Salus mea servasti me. optume, ipse exit foras.
Diem festivom, et amoenitatis plenum hunc. o faciem bene
Pulchram. quantum ore egregio decus enitet? quae gratia?
IO. Hic heram astare aiebat Mago: atque eccam.
SE. Nunc est mihi
Adeundi ad eum tempus: accessero. IO. Quid huic hic est rei?
SE. Dii mihi vortant bene. IO. Pax tibi hera. SE. Ioseph mi, maxume
Animo exoptate meo, mea vita, mea voluptas unica
IO. Ecce autem iterum. SE. In quo uno spes opesque sunt sitae meae
Omnes. IO. Eia. SE. Per ego te deos, oro, misereat mei
Te, cuius tibi potestas summa servande datur.
IO. Missa isthaec face. SE. Quid, missa? o loseph,
Ioseph, utinam mihi,
Utinam esset pars aequa amoris tecum, IO. Ah odio me enecas.
SE. Itane odisse tibi videor, amore quae pereo tui?
IO. Obtundis. an ego, quaeso, toties de eadem re audiam?
Equidem te alia de causa adii. si pateris: quod mihi tua
Intus pera sit opus. SE. Et mihi hic tua, mea amoenitas.
IO. Si quid vis aequi ac boni, tua est: utere, atque impera.
Si quid honesti est, non defugiam auctoritatem. SE. Hem, dignior
Fuitne quisquam amore qui esset? non humanum est per Deos
Credo: nec mirum si te mihi difficilem praebeas,
Tam bellum, atque praeclara virtute. IO. Ne te longius
Amor, ac veritas provehat. SE. Hau, sic est: vera Praedico.
IO. Si quid istiusmodi est, Dei munus id est: non mihi
Ad alienam datum iniuriam, sed ad honestatem propriam.
SE. Hei quid formose avertis ocellos istos, solis mihi
Huius luce gratiores?aspice in me: ita te beet
Semper amor. IO. Decet non animum habere modo, sed oculos item
Continentes. SE. Eia, nihil nimis. summa vitio nihil
Interest virtus. decebat te quidem, prioribus
Neutiquam repugnare precibus meis: tum quod tibi
Hera sum, quae imperare meo pro possum, et cogere
Quae velim, ut facias: tum, quod vehementi capta amore tui.
Qui mihi tantum abest ut se remittat, ut magis ac magis
Crescat indies: neque iam par esse diutius queam,
Meque cogat dignitatis obliviscier meae.
Tu contra, obliviscere modo conditionis mihi tuae.
Et quod ultro defert domina, votis etiam, si sapis,
Optandum, accipe, dum tibi copia est, dumque aetas fert tua.
Quae tua forma sit vides. IO. Formae atque aetatis gloria,
Fluxa et fragilis est: virtus demum una, clara, aeternaque.
Vera forma est, oculis quae placet Dei, quaeque provocat
Ad honestatem, non quae mentes lubricas mortalium
Sauciat. sed non est consilium hera. SE. Cur non, lux mea?
At quaeso, in rem hoc tuam erit. IO. Ut quidem emoriar, prius quam eo
Dementiae veniam. SE. Quae haec pertinacia est? non credidi
Equidem, adeo inhumanum fore. eodem tu nempe, ac ceteri
Ingenio es: qui semper muliebri lubentes sunt malo.
Obsequere sane: ac corrige, quod pridem peccasti: novas
Nec preces exspecta. haud decet istos mores tam amabiles,
Istam formam ita liberalem, istam denique animi indolem
Adeo generosam, superbia, ne in principe quidem viro
Toleranda satis. IO. At decet constantia. neque moribus
Convenit, nec legibus Hebraeorum, ut alienum torum
Violent: sed prima tuendi pudoris cura est, integri
Nuptiarum foedere iungantur sponsis ut integris.
Ne tu igitur mihi, quem amare dicis, noceas: sed sine
Quam tribuit deus sortem, tueri, SE. Imo, ita volo, respice
Seruitutem tuam. IO. Equidem corpore servos sum,
non item quoque Animo. hoc me, haud illo, metiri par est. et tuum
Si respicias animum, potius quam istam, quae te huc impulit,
Conditionem herilem, et feminae tibi laudem probae
Auferas, et mihi demas molestiam, quottidie
Qua me obtundis misere. nam vel sermones isti tui
Lapides mihi videntur meri: unde aestumes licet,
Quanto res sit ipsa odio. neque iniuria. non mihi,
Ne quid erres, seruitute cessit exstinctus pudor,
Saepe indignum quem premit virum. proinde istam, precor,
Exue mentem, mea hera: spemque consequendi omnem abice.
Quae quidem, ut temere sumpta, huc te cupidinis perpulit.
Ita penitus abiecta, in tranquillum cito restituet statum.
Quam multas fuisse nobiles matronas credere est,
Quae forma captae aliena, tamen animo temperarint suo,
Nec turpi voluptati decus pudoris cesserint?
Iudicium, non affectum, qui semper inconsultus est,
Adhibe in consilium. finem respice. nec tam considera,
In praesentia quid, quam quid semper placiturum siet.
Nunc velle iuvat: mox voluisse pigebit. at quanto quidem
Satius, eas cupiditates proponere in animo sibi,
Quas et expetere honestum sit, et assequi praeclarum? Illud
Scitum est, non admittere, quicquid corrigi numquam potest.
Nulla reparabilis arte, semel laesa pudicitia est, hera.
SE. Facile tu isthaec fabulare, mei securus: ast ego
Sentio misera. non potis est: nam si tam tibi amari grave est,
Quid mihi sit amare cogita. emoriar, nisi impetrem.
IO. Isthuc sane praestat, quam sese scelere nefario
Comaculare. SE. At volgo id faciunt. vitium commune omnium est.
IO. Ut sit, tanto nos eam maculam effugere gloriosius.
Cogita tibi matrimonii non violandam fidem,
nec mihi servitii. talem etiam maritum neutiquam
Fallendum tibi, neque mihi herum, de me tam meritum bene.
Quod si cogites, remittas iam me onerare iniuriis.
Ei ne ego tantam male gratus reponam contumeliam,
Pro immortalibus eius beneficiis? tum vero pessumo
Peior, ac malo quovis dignus siem. SE. Amandus is quidem,
Digna qui praemia praeclaris meritis reddiderit tuis.
Sed beneficium promeruisse, retulisse gratiam est.
Neque nos nihil meritae sumus. at enim illum facile latebimus:
Ne quid te hoc sollicitet meticulose. IO. At non Deum: neque
Latebra ingenuo impunitatis spes, sed innocentia est.
Adeon me ignavom putas, aut porro ingratum, aut perfidum
Aut profanum, ut neque benignitas me, neque pudor, neque
Relligio commoveat, neque commoneat ut seruem fidem?
Tum, novi probe heri animum: advortit graviter. quae non censeas.
SE. Oh, illene, qui ipsus me negligit? ne quid vereare, mihi
Isthuc curae erit. IO. Et mihi quidem, ut ne, cavere quod queam,
Stulte admittam, nam. SE. Hau, numquamne concedes mihi? frequens
Solitudo domi, illius porro quottidiana absentia,
Pax. et si quid maxume subsentiat, putabit eo
Te mihi carum esse, quia ipsi intelligam esse carum: ita
Ut virtus meretur tua. IO. Decet ingenuum sinceritas
Sine fraude, etiam si latere possit. nam sibi reus
Quisque est prius, quam aliis. SE. Olim isti virtuti quondam fuit
Laus apud saeculum prius: nunc hoc, aliam iam vitam
Affert, alios mores postulat. Isthuc sapere est, numquam ita
Offirmato esse ad vitae institutum animo, quin suadeat
Si quid conducibilius res, aetas, aut usus tibi,
Amplectare. IO. Quin, cum turpitudine esse nihil potest
Conducibile. SE. Ohe, ne tam severe quaeso.
oculos age
Horsum in me tuos deflecte, mea lux: intuitum simul
Et basiolum largire, isthuc ut fas sit pignus tui
Mihi ferre. IO. Atqui tu illud scito, flamma fumo est proxuma.
SE. Hoc nihil dicis. abi, numquam cresces: nescis obsequi.
IO. Nil laboro crescere per flagitium et turpitudinem. SE. Hei,
Ne tam obfirma. acerbum hero funus facies, nisi tui
Mihi copia fit. exorem sine, gerito amanti morem mihi;
Ita herum industria, me obsequio demerueris: et gratiam
A me solidam perpetuamque inieris, ac bene stabilem.
IO. Auortat Deus, ut animum humani favoris gratiae
Ad malas unquam adducam partes demens. potior bene
Natis institutisque esse debet semper ingeniis,
Ratio honeste vivendi, quam gratiose. SE. Ah desine,
Frustra tu isthaec fabulare, quae mihi animum accendunt magis.
Si unquam erga te animo esse amico, mi Ioseph, sensisti, uti
Hanc mihi unam gratiam des pro illa, nunc ego te rogo:
Misereat te mei, bis miserandae, et amantis, et feminae.
Quod ego te per has lacrumas oro, et Genium tuum: per mala
Mea, quorum tu unus potes esse levamen. IO. Ah,
ne me obsecra
En, dominus meus cuncta meae fidei mandavit, mihique
In manum adeo tradidit, omnium ipse securus: neque
A mea quidquam exemit potestate, extra unam te hera.
Quid tandem ergo in animum inducere potero tantum mali,
Ut peccem in Deum?
SE. Quod gratis datur boni, amittere, Ioseph, inscitia est.
IO. Atqui isthoc bono nihil peius, nec est mihi, nec ibi [(transcriber); sic: tbi] .
Sed nusquam me avelles: sat habeo offirmatu istuc, Deo
Excelso fretus. SE. Miseram me: ergo disperii. hei mihi.
Ioseph, Ioseph, pro, pro, ego iniquis nata fatis: siccine
Decipis me, ita blanda fronte dirum adeo animum tegens?
IO. Imo tu me decipis. Nam ego tibi nihilo aliter sum, ac fui.
Tu, mutatis moribus, iniuria pro benevola es mihi.
SE. Ingrate, nuncubi benevolentiam meam
In te sensisti claudier?
IO. Non equidem eo dico, mea hera: sed quod quottidianis tuis,
Surdas iam aureis reddidisti mihi, appellationibus.
SE. Crudelis, quum tam commodum conseruis prae beat tuis,
Egon' una tam durum experiar? an me in misera periculum
Facere vis, gravitas et inhumanitas quid nam possit tua?
Si amore non flectare, senties quae odium ferat meum.
Vel ex coacto, amorem explebo meum tamen.
IO. Amor affectu exhibetur, haud vi cogitur.
SE. Ultor ad virum querelam deferam. IO. Falsam.
SE. Quem sic tibi
Incensum reddam, ut ne restinguas, lacrumis si extillaveris.
IO. Non sunt isthaec iam, amantis dicta. SE. Senties iam, quae siem.
Virum si novi, debitas scelestus hero poenas dabis.
IO. Miseret me tui. SE. Ten me irridere inultum servom hominem sinam?
Mortuam me malim. IO. Quod ferundum erit, feram: denique animam
Potius relinquam. SE. Itan' solido ex adamante pectus est tibi,
Ut neque lacrumis, neque precibus, neque pretio flecti queas?
Vide quid agas. IO. Stat sententia. SE. Nimis praefractus es. IO. Mihi
Sum. SE. Imo vero mihi miserae, merito haud meo.
Sed per Deos, si quis precibus locus, cave: neu me adegeris
Ut talis in te suero Ioseph, qualem neutiquam vellis.
IO. At tu cave commiseris, ut ipsa talem te mihi
Exhibeas, qualem neutiquam decet probam. SE. Hei cur ita
Aperte indicas malitiam? saltem lactares spe aliqua IO. Haud meum est.
SE. Si non ames, tamen odium tegeres. sed quid stulta hunc rogo?
Satis' ne fastidit mei? o facinus indignum, nunc ego
Et illum scelestum esse, et me miseram sentio. nec quid agam scio.
Abeo intro, quando proficio nihil. tu videris, scelus.
Abiit. Deum immortalem, ut insanum est amare? prohibeat
A me Deus tantam amentiam. sed quantum intellexi modo
Eius sententiam, aliquid haec mihi conficiet mali. neque
Quid agam, aut quid consilii capiam scio. si huic obsequor, Deum
Offendo: sin repugno, huius minas timeo, novi probe
Ingenium mulierum, vehemens in utranque sic partem nimis,
Sive in amorem, sive in odium. neque Deum, neque homines respiciunt:
Nec aequi ratio ulla constet, aut boni, dum quod studet
Effectum reddant sibi. se quid mea? quid timui autem belua?
Praeter culpam et peccatum, nihil homini accidere potest grave.
Quiduis satius est perpeti, qui virtutem relinquere.
Cedat, quod cedere aequom est: appetitus rationi pareat,
Voluptas virtuti, corpus animo ancilletur vile suo.
Ne sic insaniam, ut tranquillam recti conscientiam, et
Quietam mentem, maxumum utrisque in rebus solatium,
Turbida et inquieta permutem. Tum castitatis usque sunt
Amplexus dulces: mellis plurimus, fellis nihil trahunt.
Amoris contra etiam mel, fel merum est, ex vero si aestumes.
Lubido, ut avaritia, inexplebilis est: meliusque cavetur haud
Experta. non sic mei me assuefecere parentes, ut tori
Subsessor alieni fiam. Verum pudicitiam, simul
Pudorem rectum, et sedatum cupidinem, Dei metum,
Bene factorumque amorem docuere, et fidem. Ego'ne ergo domum
Eam, in qua clementer aedo sum habitus ac liberaliter,
Incesto polluam impius? perii, hanc ferat virtus no tam?
Nimis ignavos sim, si quom fratres, ob sororis
liberae
Puellae raptum amoris violentia concubitum, nuptiis
Pensandum regiis, viris ad unum caesis, relliquam
Spoliarunt urbem, ego tantum facinus mollitia admittam mea.
Si obliviosior sum, vel locus hicce redigat in memoriam,
Severe castigatum a Deo Parhonem, cum domo sua,
Ob verbum Sarae proaviae meae, et vicini Abimelech
Simili in re coercitam voluntatem. Quid Noah ille generis
Nostri orbisque instaurator? ac Loth item, avi patruelis mei?
Nonne inter omnis summam turpitudinis licentiam,
Honestatem sancte tutati sunt? nec illum totius
Exemplum mundi fregit, hic contra regionis vitia
Totius tenuit sanctitatem proin ille diluvio a Deo est
Ereptus, hic incendio. Non ego nunc primum scilicet
Advorsa ferre didici: sed quicquid feret Deus, cui
Sic est placitum, feram usque, et perferam, ipsius ope fortiter.
Malum qui patitur, idem post potitur bono.
Sed sic verba hic facio, quasi negotii nihil siet.
Ibo intro. Hei, quam timeo, quorsum haec res eva= sura sit mihi.
Ita obstinate operam dat, ut me illiciat. o Deus, tibi
Me commendo, et salutem meam. quaeso impium cupidinem
Compesce dominae, et me adiuva, ne animum labefactet mihi.
PErii misera, vae mihi, vostram fidem obsecro.
Properate: ferte auxilium imbelli feminae.
IOSEPH EFFUGIENS.
Sancte o pudor, quae haec est audacia? hoccine est
Muliebre factum, aut inceptum? hoccine officium
Herae? modo ut introii, forte illa solitudinem
Nacta, ferox, pallio me apprehendit: ad se trahit.
Procax et importuna lubido est: tum impotens
Autem femina. si pergas advorsarier,
Ex insana insaniorem facias. sentium
Similis est: quem quem attigerit, malo aut damno afficit.
Atque illud ipsa discit experientia
Semper, cui cum illis res incidit. itaque
Cuius finem haud vidi, abrupi negotium.
Vestem amisi; pudorem sed mecum extuli.
Nudus non est, nisi culpa quem nudaverit.
Pudicitia, decus ipsa suum est. Videlicet
Quae extra nos, nihil ad nos: animi demum bonae
Solius, et propria sunt, et aeterna. fuerit
Sane, fuerit patientiae, hactenus improbas
Tulisse preces, seruitutis respectu meae: at
Tam apertam ferre contumeliam, mera
Quidem sit ignavia. mori me satius est.
Dum verbis egit, verbis verba rettuli.
Nunc ita tulit necessitas, res ut forent
Referendae rebus. invitus feci, nisi
Quia necessum fuit. nam quid agerem, nisi
Ut me, quam minimo possem, captum redimerem?
Sed quum cogito, succensere illi, iniurium
Me sit: quando otio perpetuo, fomite
Nimirum summo amoris, corruptae, nihil
Quod faciat superest, praeter amare: ceterum
Mihi nulla iure sit peccati venia.
Utinam hoc sit defunctum modo. Unde quomodo
Me expediam, incertus sum: ita subito obiectum est mihi.
Neque cunctandi copia est. herus iam aderit, scio.
Peiore non potest res, quam in quo nunc mea est,
Loco esse. Vah numquam servorum aeque modo
Mihi dura visa est conditio. papae: quae illa
De me iam confictura hero est, ut vidi eam
Esse habitam? imo quae non confictura est? satis
Eheu constat, quam amari sint in femina
stimuli, lubido et ira. quae viros quoque,
Quae non audere scelera cogunt? quid igitur
Faciam? aut quamnam causam afferam? dicam ordine
Ut res habet? meque expurgem? minime opus est:
Neque placet, tantas ut turbas domi excitem.
Quod sane nolim, maxume heri causa mei.
Scitum est profecto, et in mediis malis ea
Sapere secum, quae sapere est opus: tum ipsum id male
Metuo ut credat mihi, soli, aetate lubrica,
Et indulgentia tanta. sat est, meum
Fecisse officium, si non id fama approbat.
Tacebo, et si mihi magnum ex hoc malum scio
Paratum. praestat suum tolerare incommodum,
Quam male alienum labefacere commodum.
Illiberalis prorsus est animi, sui
Sudio, alienam extimationem laedere.
At at, eccum: herum video. actum est, nisi quid opis Deus
Dat, disperii. abeam, an maneam? adeam, an fugiam,
Incertum est. una haec spes est, quidquid accidat,
Dei sumus. postremo, quando conscius
Ego sum mihi, a me culpam esse hanc procul, nihil
Mali accidere, innocentia incolumi, potest.
Magnam sibi quietem comparavit, servom qui bonae
Frugi comparavit sibi, per quem praesens absensque item,
Defecato esse animo possit. uti ego, quom Ioseph meum
Emi, felix, de Ismaelitis negotiatoribus.
Qui mihi iam inde usque serviit obsequenter maxume
Iuxtaque fideliter, atque ex animi sententia mei:
Nec minus etiam, quod vel primum puto, feliciter.
Ut, quo cum Deum esse prosperantem cuncta sub manus
Eius, sensi. Itaque feci, ut iusta illi apud me seruitus
Esset: neque adeo indulgentiam desiderare meam,
Nec benignitatem posset. ac denique cunctis eum
Praefeci, otioso mihi ut esse liceat, atque animo obsequi.
Sic vita est: heris morigerus esse, eorumque per omnia
Inseruire commodis, incommoda atque iniurias
Omneis conservorum ferre, et tegere contumelias
Sibi studio habet: nulli laedere os, advorsus nemini,
Compositus, pudens, modestus, placidus: scire est liberum
Ingenium, atque animum, sic siet modo, ut nunc est, quaeso Deos
Deasque omneis. Atqui hic profecto captus est rarissimus [(transcriber); sic: rarissumus] ,
Id genus quis sortiatur ut servom. contra improbum
Et servom frugi malae, nihil negotii ubilibet
Nancisci: qui ad heri fraudationem demum, callidum
Ingenium gerunt: in quibus hero nihil quidquam est praesidii
Si absit uspiam, aut ubi si cesset. Itaque iam heris quide
Pene tamquam aegris ex medicorum praescripto viventibus.
Vix pedem, miserum, efferre domo conceditur. Ab hac ego
Expedivi me molestia, pariter ac rem meam
Constabilivi. Tum est et alterum, unde iure mihi placeam,
Quod habeo uxorem, ut volo, placidam, probamque, quae me amat,
Et magnifacit, suos pudicae itidem ut viros solent:
Quam ego contra amo. Proinde duas has res habere me,
Praeter alios, praecipuas arbitror; velit deus modo,
Ut sint perpetuae. Sed quid hoc negotii est?
Proh Dii immortales, quem conspicio exanimatum, expeditum
Pro foribus? est'ne hic ipsus, quo de agebam? et certe is ipse est.
Perii: hoc quid sit vereor. nequeo satis mirarier. neque
Conicere scio, mihi nescio quid animus praesagit mali.
IO. Eheu, nec quid agam, neque quid huic respondeam scio. et pudet
Carere lacrumis, in maximas subito redactum
Has calamitates: quas oculi, mentis bene consciae testes,
Recusant fundere. nisi sic faciam, ut constitui.
POT. Per tempus advenio. Hem, quid istuc obsecor est mali? satin
Salvae? dic mihi. siles mi homo, atque ora pudibundae contegis?
Quid est pudendum? Hei mihi, quid'me absente turbatum est domi?
Quid sic ingemis? ecquid taces? divinus haud sum, nec, nisi
Audiero, cognosse queam. Heus heus, prodito aliquis actutum.
IO. Here mi. PO. Quin dic, quid est? IO. Perii. PO.
Dii melius faciant: sed
Quid peristi? quidquid est, eloquere age ocius mihi.
IO. Ah. PO. Quid ah? age, ingenue mihi fatere, uti soles.
Haud clam te est meus in te animus, ille amans tui, et propensior,
Scito, ceteris quam erga suos esse famulos solet.
IO. Fateor mi here, et immortales tibi gratias habeo atque ago.
MA. Praesto sumus here, si quid vis. PO. Quae nova
res domi? quae res nova est
Quaeso? tacetis? Hem quid tandem hoc est rei,
Quod mihi eodem omnes sitis affecti modo?
IO. Mi here, equidem id te arbitrari, quod est, velim:
Quidquid huius factum est, culpa haud factum est mea,
Sed ita tulit necessitas: in eum res redierat locum. PO. Quae, malum res?
Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum, quidquid est, certum sciam?
Vos istum asservatum curate mihi tamen.
Pro deum atque hominum fidem, ex illon tam illiberale esse facinus
Ortum? SE. Sic res habet, ut dixi, mi domine. vel hocce pallium
Documento est, ipsusque fuga, et tota clamoris testis mei,
Ut audisti, familia. PO. Me miserum, ut nulla homini est felicitas
Diturna in vita? quin si laeti quid evenit, ilico
Acerba multa se cumulant: quae mihi nec opinanti accidunt.
Euge serue bone, columen vero familiae,
Cui maxumam habui fidem, tun' illam, scelus? heram? aut
Me adeo dignum putas quem illudas? IO. Occidi.
Hem, mortuus quam vivos nunc sim felicior.
SE. Nimia illa licentia evasit tantum in: malum.
Non te ille virum, sed feminam retur. PO. O novam
Audaciam: quid agis impure? an non est viri
Istuc scelerati prorsum, et perditi? SE. Istane
Indigna, et intoleranda, quaeso per Deos?
IO. Tacen tu' SE. Minitatur etiam carnufex.
Mirum ni quod concinnat iam mendacium.
Cave isti quidquam credas, mi vir: qui, in malis
Ut fit, quae conferant sibi, loquetur. PO. O'
Ingentem confidentiam. tantamne rem
Tacita ut ferat postulas? ita depuditum est semel?
IO. Here, ne me spectes. PO. Ego te furcifer,
Si vivo. haeccine te flagitia facere? haeccine
Te admittere indigna esse ausum domo mea?
SE. Ec' quid pudet? IO. Pudere oportet eatenus,
Qua res ferat. SE. Ubi nunc fas, fidesque est, et qui erat
In falso tibi plurimus ore Deus? PO. At vide,
Quam immerito haec Ioseph aegritudo oritur mihi
Abs te potissimum, qui te pene a puero
Cur avi sedulo: docui, monui, bene
Praecepi et feci semper, quae potui, omnia.
Neque semel complexus, fovere destiti:
Propterea quod serviebas liberaliter.
Habui, amavi atque ornavi pro meo, denique
In omnia mea ius tibi feci, adductus tua
Ista modestia, moribusque, omni a dolo
Et perfidia, visis usque alienissumis.
Nunc derepente, benignitatis iam meae,
Tuaeque fortunae immemor, pro maxumis
Meritis hanc ingratissume gratiam refers
Mihi? promerito optume hoc praemii rependis? SE. Ut
Semel hypocrisis omnis se detexit tua?
Nunc quod fidelis et modestus antehac
Visus es, id non fuisse ex vera vita, neque
Animo ingenuo, palam nempe est. IO. Mi here.
PO. Quid mi here?
IO. Vix contineo, sed me reprimam. Unum hoc quaeso, ne mihi aetas
Obstet: neve ex aliorum iudices ingeniis sodes.
SE. Os impudens, et ferro inurendum. Imo iam ea
Aetate es, ut non sit peccato ignoscier
Aequom. IO. Nam quid peccavi, aut commerui? an quia
Non prorsus iniusta obsequor?
SE. Quid ais venefice? istuccine tu me rogas:
Qui me, et herum, et familiam dedecoras? vel fuga
Tua id tibi, quod quaeris, respondeat. quid hoc
Loquitur pallium? POT. Eho propudium: qui me stipitem,
Haud hominem censes. etiam sperasti inficias
Tantum ire posse nefas? adeo ne te neque
Pietas, neque ius et aequom, in officio improbe,
Continere potuere? SE. Vide, impudentia quid facit,
Et praeceps cupiditas? PO. Proh ingratitudinem,
Diis hominibusque invisam. SE. Ingrato homine nihil
Quicquam scelestius. nimio praestat mortuum
Quam ingratum esse. IO. Istanc cavi turpitudinem
Sedulo. PO. Parum est cavisse, non cavere. IO. Nil
Ego peccavi: nisi peccare est, hero magis
Fidum esse, quam sibi. PO. Quomodo sacer rume?
Fuisti, non es fidus. tum benevolentiam
Expertus es: meam nunc iram senties,
Quando huc provocas.
SE. Aequom est, gratiam qui ferre nescit, offensam uti
Ferat. IO. Here, ut servom inculpatum usque gesserim, domumque
Ut commodis haud aspernandis auxerim tuam, isthuc
Et ipse conscius testabere: ita ut, sive introires,
Gaudio fruerere tecum, seu prodires foras. PO. Ridiculum:
Verbis solvere postulas, quod re male feceris?
IO. Si quidem malefeci. PO. Si quidem? conatus mihi
Pro facto est. IO. Tot iam annos tibi servio, an tibi unquam a me ulla
Est orta iniuria? PO. At id restabat scilicet.
SE. An non est haec magna satis tibi? Quisquam ne ita
Animo est omisso, tantam ut contumeliam
Ferat? IO. Casus humanos qui norit. SE. Impudens,
Hocne evenire maius, aut gravius potest?
PO. Iam parce, sodes, coniunx. heus lorarii.
IO. Here, per clementiam tuam te oro. PO. Satis
Iam satis Ioseph, spectata erga te mea
Est clementia. SE. Satis et ipsa periculi adii.
PO. Faxo haud dicas, nactum esse, quem derideas.
LO. Quid vis here, aut quid imperas? PO. Abducite
Hunc intro. LO. Quem'nam? PO. Ioseph. IO. Siccine mecum agis?
SE. Patiundum est. PO. Meritoque id tuo. quom, quae non licent,
Haud veritus patrare, tolera quae non libent.
IO. Si deliqui, nullam causam dico here. sed etiam atque etiam
Vide quaeso, quae in tuos exempla familiariis [(transcriber); sic: familiareis] statuas,
Nam deinde causae quaelibet suffecerint uxori, aut
Alii, si quis cui servos ex sententia non sit satis:
Occasione tantum opus fuerit levi. SE. Tun'me scelus
Tam diri ausis facinoris insimulare? PO. Rapite
Inquam, atque auditin'? quadrupedem constringite.
IO. Nunc tandem apparet, amorem qui vocatur et videtur
Stultis, eum haud amorem esse, sed odium. SE. Odiosus es: tace, ac
Sequere infelix. IO. Infelix est, non qui accipit, sed qui facit
Iniuriam. pulchrum est, fidei, vel mortem obire gratia.
SE. Enimuero si vir sies, dignum hic iam supplicium luat.
PO. Nimis iracunde. censen reperire [(transcriber); sic: repperire] posse ullum servom,
Vitio qui careat? an quia non delinquont herae?
SE. Eho Potiphar
Aut tu morere, aut sceleratum illum pro meritis perde: exemplo uti
Sit, ne quis posthac temerarius, herili ausit pudicitiae
Insidiari. PO. Ohe uxor, ne saevi tantopere. SE. Quin tu parum
Perspexisse mihi eius videre audaciam.
Ita me Dii ament, ut video ineptam lenitatem nunc tuam,
Et facilitatem pravam: dimissurum eum credo, quo suam
Etiam sic exaedificet inchoatam perfidiam. PO. Inscitia est,
Nimium irae credere, quae nescit modum. post statuam. SE. Non tu illum
Capitis potius, quam te perdas, et familiam?
Equidem cupio misera, in hac re iam defungier.
Sed quae spes est, illum fore frugi? num pudor
Corriget? at iam depuduit. aetas grandior?
At ea, nunc ut fit, semper addit nequitiam.
Quisquis semel degeneravit, numquam bonus.
PO. Nescias uxor. multa accidunt mortalibus
Saepe in vita, atque aetate agunda, quae volunt,
Quae nolunt. SE. Improbitas alia aliam trahit.
PO. Hem, quid nam hoc rei? quid haec volt improbitas sibi?
Abi intro, ego quid facto siet opus videro.
Vae misero mihi: quanta spe decidi? hoccine de improviso
Mali mihi obici tantum? o tempora, o mores. quid iam
Credas, aut cui credas, quemue fidelem habeas, ne scias. adeo
Exulceratissumo iniquissumoque hoc saeculo, sunt
Fermentata omnia, fides, fidelitas, amor, pietas,
Amicitia, sodalitas, officia, beneficiaque
Omnium omnia. sese omnes amant, sua quaerunt, si bibene esse
Volunt solis. heu me infelicem. siccine dum ego tua fretus
Fide, domo absum demens, regi inserviens, Ioseph,
Tu interea rem tuam curasti, et me in tantum coniecisti
Mali? quem ego semper pudore et liber alitate
Prae ceteris retinui. quo vicissim, omnibus e seruis,
Heri nemo observantior fuit semper. quae nunc res
Repente mores vertit tuos, virtutem uti lubidini
Iam posthabeas tuae? an qui serui sunt, dimidio mentis
Capti sunt, ut nonnullorum est sententia? nam alioqui
Non est verisimile, neque inducere in animum meum queo,
Tantam virtutem tam subito degenerare potuisse.
Frugi, usque frugi est. sed quam mira rari pectoris erat
Praesentia? quae constantia vultus? quam ingenua modestia? at
Res est pavida et clamosa, mens sibi male conscis forsan illum
Atque hanc quispiam lusit dolis. sed qui tacet, fatetur.
Atqui genuina virtus, innocentia fidit sua.
Illi verbosi sunt, qui turpia facta oratione
Dissimulant. et verecundiam eius novi, liberalem,
Et reverentem mei. ac quom cogito, haud scio an, quae dixit
Uxor, sint vera omnia. quin nonnullum mihi scrupulum odio
Illo inecit suo. multa saepe verbis exagitantur,
Quom res secus habeat. Tum fieri solet, ut qui ipsi iniuriam
Fecere, expostulent. Iam, ut sit ita, peccatum magnum fuerit,
At primum. nemo sapit omnibus horis, nec ita sum calidae
Iucentae immemor, aut tam imperitus rerum, ut quid amor valeat
Nesciam. mea potius culpa est, qui nimium lubricae eius
Dederim aetati licentiae: cui tuta, etiam timenda
Sunt omnia. si eum occido, servom perdo, qualem haud temere
Iterum invenero, per quem plurima mihi commoda contigere
Tum autem, Deum eius metuo, quem mihi per eum usque sensi
Esse propitium. Illud existimo esse hum ani ingenii potius,
Ut includam, dum defervescat aetatis calor: ne
Posthac idem queat, tamen usus mihi ex eo non pereat. hunc unum
Hactenus expertus sum fidelem servom, heriliumque rerum
Amantem multa qui bene fecit, eius errorem ferre
Acquom est. iuvenis est, corrigi pensarique potest, quod iam
Mutari non potest. Satis profecto mali est ei, qui et
Servos, et peregrinus, et vinctus est simul. Itaque corrigendi
Quod deliquit, si deliquit, spatium dabo. mansuetudine
Et clementia nihil homini melius in vita. Ceterum
Non usus est, me illi temere aperire. Eho, ubi estis vos? foras
Agite huc, corruptorem isthunc servom meum Ioseph educite.
Adsumus here, si quid nos vis, impera. PO.
Age tu, huc procede bone vir,
Lepidum mancipium meum. Iam, ubi loci fortuna sient tuae,
Facile intelligis. equidem efficiam, ut, qui fueris apud me, et quis prius,
Scias: quando ego te video immutatis moribus esse, atque ingenio
Ingrata atque irrita omnia habere, quae benefecimus tibi.
Tune pudicitiam potuisti tentare herilem?
IO. Ah. PO. Quid mihi
Respondes? quid nunc sic taces? IO. Quia me eloqui indignum est, here.
PO. At tu factu esse indignum, cogitare debebas, scelus.
Ceterum, equidem nondum spem omnem salutis ab ieci tuae,
Ioseph: proinde quo te ad frugem recipere queas, vinculis
Tibi domare lasciviam contentus ero, graviora merito,
Pristinae id virtutis respectu tuae. Abripite eum in carcerem,
Tanti ut sceleris paeniteat. IO. Here, animum istum
laudo, atque amo tuum:
Quo usus benigno, et amico sum, dum licuit: nunc dum non licet
Mihi, ut possum fero. at abripite sane: confido fore,
Ut res me ipsa reduc at aliquando in gratiam.
PO. Non mihi negotium hoc volgaribus dolet modis: sed
Quid me frustra cruciem? quid me afflictem? quando iam infectum
Fieri haud potest. casus humani communes sunt, non mihi
Primo, neque soli, nec solus a deo hicce accidit. in re (ut aiunt)
Mala, bonus animus dimidium adimit mali.
Quid isthuc quaeso Ioseph est negotii? siccine te
Subito miserum aedibus eiecier [(transcriber); sic: eicier] in carcerem?
IO. Non in carcerem eieci [(transcriber); sic: eici] , sed carcere dignum admittere
Aliquid, miserum est. saepe vincula probis iuxta atque improbis
Accidere. dum ne ob malefacta patiar, parui aestumo.
LO. Dixisti honeste, Ioseph: verum huic dolor adest honesto.
IO. Est qui cito corrigere et mutare potest laetis tristia,
Deus: cui nota est causa calamitatis, et veritas rei. et
Ut perviam [(transcriber); sic: pervivam] in his ad summam usque aetatem, tamem breve
Spatium est perferundi miseriam.
LO. Sapis, qui nec, praeter quas carcer habet, addas molestias:
Et quas habet, recte feras. IO. Nam si me afflictem,
quid mihi
Lucri sit? nonne eadem sunt ferenda? nolenti tamen?
Quodcumque Deus ille facit, ferundum est aequo animo: cui
Pugnare, et frustraneum, et impium iuxta est. Inscitia
Est vero, gratis malum esse velle, quom liceat bono.
LO. Verum. Proin obdura, rebusque te serva secundis.
IO. Equidem semper ea volui, et feci, ut non modo secunda mihi
Sperare, sed advorsa contemnere queam. LO. Dii vostram fidem,
Hominis ingenium constans, ac praesens. lacrumas excussit
Mihi, miseretque me eius. hoc nemo fuit commodior
Semper, nec ad herilia negotia quisquam attentior: cui
Domus parebat tota modo. ehem, quo redactus subito
Est? ut mortale nihil florere diu potest.
Pro summe Deus, auctor, rectorque omnium, et mundi arbiter,
Quem tandem gravibus laboribus statues modum meis?
Perpetuo tenore adversis succedunt advorsa mihi
Aspicis haec Deus: nam te nihil fallit. domi gravem
Pertuli fratrum invidiam diu, immerito meo, a quibus
Etiam caedi destinatus, verum praesenti tua
Servatus ope, ab eis venditus, dulcem patriam exilio,
Libertatem seruitute commutavi auream. sed haec,
Tua benignitate, levia expertus sum satis: quasi
Me ita fratrum odio liberatum volueris. ecce aute, res nova
Orta est porro, quae omneis mihi rationes conturbavit, et
Extremam in sortem coniecit simul, o Deus. at pro fide,
Continentiaque, hoc praemii fero? Sed ne me paeniteat
Fuisse pium. sic praestabat, quam perpetua domi dissidia
Conflare. ego solus quom sim, facile hanc pertulero iniuriam,
Qui graviorem olim tuli. quid enim faciat aliena, quom
Ipsi in me fratres ad eum saevierint modum mei? ceterum,
Qui me ab iis eripuisti Deus, tute viam inveneris:
In te omnis spes est mihi. saepe qui, re gesta pessume,
Gestu ut sit probe facis. fortasse et sic mihi tua
Consulis bonitate, tutus ab impudica ut sim. sequor,
Quo me tua sancta voluntas vocat. addam et hanc tolerantiam
Superioribus. quid mihi refert Ioseph esse nomen, nisi
Factis probo? homo sum, humanis natus casibus obnoxius.
Cui nihil recusandum, quod communis fert conditio:
Neque gravius ferundum, quod vitari non potest.
Nae alba iam raraque in hominibus avis, fides et gratia
Est: quarum locum, perfidia ingratitudoque obtinet,
Ita bonis intermorientibus moribus iam, affatim
Succrescunt mali, magis ac magis indies: posterioribus
Semper deterioribus. haec mihi ex ipsa adeo re incidit
Cogitatio, dum concaptivi in mentem venit mei,
Ioseph Hebraei. quem ego in tam advorsa, aut evorsa potius,
Miserum fortuna, tantum temporis intervallum male
Gratus deserui. cuius me paenitet nunc, et pudet:
Miseretque eius. qui mihi in contubernio nuper carceris,
Qua non comitate sermonis, qua non ministerii
Sedulitate leuavit miseriam? quam sollerti [(transcriber); sic: sollerti] mihi
Coniectura, insomnii aperuit veritatem? Visus ut
Forte per quietem eram, triplicem videre palmitem
Botris oneratum; grandibus iam, et vindemiae idoneis:
Quibus a me resectis, expressisque in poculum regium,
Mustum regi offerre bibituro pergratum ei officium
Retuli ad ipsum anxius. ille, bono protinus animo iubet
Esse, portendique pristinae intra triduum mihi
Dignitatis restitutionem. quod vinum Deus
Exhilarandis creavit animis, solandisque laboribus,
Quo et amicitia conciliatur, diluitur inimicitia
Mortalibus. at te (inquit) obsecro Hanno, memineris mei,
Quom bene erit tibi: redde operam mihi apud Parhonem, carcere
Eximundum ut cures: quo detrusus sum nulla mea
Culpa neque merito, sed furtim Hebraeo huc adductus solo:
Dein ob innocentiae studium, indigna haec nocentium
Sustineo supplicia, sed cessatum a me usque adhuc fuit,
Captanti semper opportunitatem: ita, ut fit, iam duo
Effluxere anni. simul secunda fortuna ebrio,
Advorse oblivio, illiusque mihi obrepsit securitas.
At nunc eam pensasse utcumque tandem neglegentiam [(transcriber); sic: negligentiam] ,
Sane volupe est. atque ea quidem iam obtulit se occasio,
Ut non sine numine, vel hanc nunc, vel tunc oblivionem illam
Contigisse, credere sit. Sed quid cesso etiam adire eum,
Hoc ut tanto tamque insperato quam primum gaudio
Impertiam: lubentioremque faciam, quam lubentia est.
Aperite ocius hoc: heus, ecquis hic est? ecquis audit?
Hoc
Quis pultavit ostium? HA. Qui tibi proxumus astat. nuntia
Ut prodeat Gulussa foras: est, qui illum conventum esse volt.
PV. Nihil aliud dicam? HA. Ut venire properet, ne in mora mihi
Siet, itares est. PV. Fecero. HA. At iam factum opportuit [(transcriber); sic: oportuit] : vola.
GV. O salve mi domine. HA. Et tu multum salve, Gulussa mi.
Sed Ioseph iam huc, ex praecepto regis, producto est opus.
Maxumam cui laetitiam et triumphum adfero, adventu meo.
GV. Optume factum, et gaudeo. nam illi faveo iuveni: quem ego
Esse scio honore quovis dignum. HA. Est sane. at nunc matura, ita
Facto opus est. GV. Curabitur.
Nulla est conditio tam desperata, quae
Non in melius, quom Dii volunt, cito
Restitui queat. quod de me adeo cuivis
Facile est noscere: qui nihil sane minus,
Atque pistorum ille praefectus, reus
Peccati in dominum meum regem, illo in crucem
Acto, ego clementia eius pristinae
Dignitati restitutus vivo tamen.
Sed quem volui, eccum. Ioseph, te plurimum
Saluere iubeo. IO. Salve Hanno: isthaeccine
Est fides? HA. Peccavi, fateor: vincor. at
Nunc, quando tibi Deus et virtus tua
Reditum et restitutionem in meliorem statum
Aperuit, tuae fuerit sapientiae,
Magnitudinisque animi, quod accidit,
Oblivisci: quod instat, curae habere. ita
Aequom ac dignum aliis factis tuis feceris.
IO. More hominum fit Hanno, ut miserorum, male
In felicitate capiat oblivio.
At ego illud, scio, quam doluerit cordi meo.
HA. At nunc gaude, mi Ioseph. IO. Quid gaudeam?
HA. Equidem iam te fortunatum fecero.
IO. Isthuc Deo in manu est, ubi dignabitur.
HA. At, sine controvorsia, Ioseph, Dii
Te omnes adiuvant. IO. Ita velim: sed nihil
Sentio etiamnum. HAN. Faxo ergo ut sentias.
IO. Quin dic, quid tandem est bonae rei? HAN. Accipe hem,
A' Parhone rege missus sum modo,
Ut te adducerem. IO. Hem. HA. Ne verearis. bono
Animo es, Dii te, Ioseph, servatum volunt.
IO. Obsecro num' nam ludis tu nunc me? HAN. Egon
Te? quamobrem? IO. Nescio: sed qui isthuc credam ita
Esse, mihi dici velim. HAN. Dicam tibi.
Rex gemini sibi obversati insomnii
Confusus portentosis ambagibus,
Cunctis divinis ac coniectoribus,
Et quot quot tota Aegypto sapientia
Praestant, consultis frustra, ut cui nihil
Explicare quidquam possint, quom magie
Inde etiam consternaretur, de tua
Et opportune maxume sapientia
Suggessi, quondam ipse quam expertus fui.
Quare huc te accersitum iussit ire me,
Eiusdem quo beneficii, cuius mihi
Olim, nunc item ipsi facias copiam,
Perpetuo sic eum devincturus: simul
Et libertatem, et nobilitatem ex eo,
Et gloriam tibi, et rem pariturus. GV. Bene, ut
Me Deus amet, factum gaudeo. IO. Dic, bonane
Mihi fide isthaec verba dixisti? HA. Bona.
Non mihi credis? IO. Deus supreme, iterum
Mihi natus videor, si vera praedicas.
HA. Ita me amet, quam ego amo, ut haud mentior tibi
Ioseph. IO. Deus tibi oro semper omnia
Optata offerat. eamus: duc me ad eum obsecro.
GV. Isthuc Deus bene vortat. IO. Ita spero quidem.
HA. Fac modo animo praesenti ut sis. GV. Quin cave
Mi Ioseph, ne committas nunc, ut tibi
Ipse defuisse videare. quod quidem
Ita divina occasione, atque indole
Ista tam egregia, iuxta indignum foret.
Bene gerundae rei facultatem datam
Amittere, dementia est. IO. Faciam sedulo.
HA. Eamus iam ergo. IO. Atque aliquanto lubentius,
Quam quidem huc accessi. o Gulussa vale.
Gratias habeo atque ago merito maximas
Tibi: vicissimque, ubi quid usus venerit,
Bene faxo lubens. GV. Benigne dicis: vale,
Atque salve, Ioseph, ac bene rem gere.
Oh, quid est quod nunc malim, quam quod iam huic
Evenire intelligo: e paedore sic
Ad benigniorem tandem sortem uti
Euehatur, virtus ita ut meretur eius?
Nam si haec regi interpretetur somnia,
Ut fecit concaptivis antehac suis,
Et libertatem ei, et opes, et gratiam,
Cumulate partum iri scio. Quod reliquom est,
Spectatores, qui virtutem ducitis
Maxumi, aequom est Ioseph gratia,
Vos dare plausum postremo in comoedia.
FRatres Ioseph cum intelligerent puerum, fere
Quem in ultima senectute genuerat, seni
Patri in deliciis esse: commoti boni
Favoris afflatu, vendunt innoxium
Negotiatoribus avaris. Qui dein
Paulo post regio praefecto militum
In Aegypto venit. cui cum gratus foret,
Ob bene compositos artus, atque candidam
Faciem adamatus dominae. cui, dum nititur
Pellicere blanditiis ad incestum (memor
Ioseph probandae exemplar castitatis) hic
Repugnat totis viribus: castus tamen,
Falso: coargutus adulterii sordidi,
In carcerem conicitur. saevis vinculis
Postquam diu retentus, iussu regio
Tandem eductus, cum somnia Pharaoni scite
Interpretatus esset: constitutus est
In dignitatis excelsissimum gradum
A rege. Post vocat suos (qui venerant
Emptum frumenta tempore difficilimo)
Per fratres, dilectum parentem ad se, sua
Cognatione cum omni, et supellectilii [(transcriber); sic: supellectili] ,
Quam possidet, terramque lacte et melle dat
Fluentem patri habitandam, grandaevo seni.
Iacob duodecim filiorum pater Gabriel [(reading uncertain: layout problem)] Angeli
Ioseph Michael
Simeon Dromo [(reading uncertain: layout problem)] Lorarii
Zabulon Desmius
Levi Pharao rex
Gad Oenochous pincerna
Ruben Nephthalim
Xenius peregrinus Aser
Negotiatores duo Isachar
Iudas Daetrus coquus
Dan Oeconomus dispensator
Potiphar militum praefectus
Zephirah uxor Potipharis Beniamin.
SI quem iuvat constantia, atque castitas,
Huc sensibus se referat quam integerrimis.
Auribus acutis res gestas divinitus
Cupidissime hauriet. Non hac Comoedia
Mulieres depinguntur, quae hortos Adonidis
Ad pauculos dies vernantes, testulis
Quibusdam nutriunt, foventque animas brevi
Duraturas Non hic Iberae neniae.
Multo minus bellipotens quo modo Hercules
Tricipitem Cerberum, introitum cum Theseum
Et Alcesten Admeti Phoerei coniugem
Ab inferis eduxerit ad superos, ei
Negantem, barba coeperit, triplicique eum
Catena per Taenaron ad superos traxerit.
Sed hic vides sapientiam (auditor) Dei
Divinam, atque regimen potens. nam quem Deve
Exaltaturus est, primum deicit ita,
Ut quasi nullum eius respectum habeat amplius,
Deprimit ad inferos. Sic Ioseph contigit.
Attamen omnipotens mundi rector deserit
Numquam sibi fidentes. Quod testatur hic
Sapiens, cum inquit, Sapientia iustum venditum
Non dereliquit, verum a peccatoribus
Liberat eum, descenditque cum eo in foveam atra,
In vinculis non dereliquit. Dum potens
Illi offerret sceptrum regni, adversusque eos
Potentiam, qui deprimebant. Simul in hac
Historia Christus nobis quam scitissime
Depictus est per Ioseph. Similiter etenim
Actum est cum salvatore nostro ab invidis
Iudaeis, iuxta carnem fratribus. Patri
Primum diligitur filiis prae ceteris.
Hinc tunicam contextam filiis variis, pater
Dedit minori natu, quem coniunx parit
In nonagesimo primo aetatis viro.
Hic primogenitus filius felicis est
Rachel Iacob dilectae uxoris. Christus est
Sic primogenitus, in quo omnes alii sumus
Fratres dilecti. Variis quae coloribus
Autem tunica inter texta, sancta ecclesia est,
Quae donis externis insignita variis,
Unum tamen corpus, et aethereus spiritus
Unus, fides eadem, alii quidem fidem
Habem firmam, alii infirmam continent fidem.
Illis datum est, divinitus ut annuntient [(transcriber); sic: annuntient]
Promissiones divinas cultu pio:
His vero orare, et pauperibus ut serviant.
Somnia duo, Ioseph quibus vocatus est
Ad imperium, referunt salvatorem probe,
Dicentem, Ego et parens, unum sumus meus.
Oracula sunt prophetarum ista somnia,
Nec non figurae de Christo, quas infidi
Iudaei, neque prophetarum qui spiritu
Sancto loquebantur, neque Christi vocibus
Percipere voluerunt. misit gnatum Deus
In Sichem, id est ad debitores asperae
Legis, sed inventi traditionibus
Humanis servientes sunt. Ac denique,
Tunc iam cruore tinctam transmittunt patri,
Interque mortuos, atque reos deputant
Criminis, et dicunt devoratum a bestiis,
Id est, Pilato et gentibus. Postremo eum
Lacui demittunt, velut ad mortem et inferos,
Quare, qui amas audire vicissitudines
Rerum iocundas, et Ioseph constantiam,
Fave aequo animo nobis, et cum silentio
Adverto [(transcriber); sic: Advertito] , ut quid sibi velit Ioseph queas
Cognoscere, atque hinc mores transformes tuos.
Quibus tibi verbis Deus dignas agam
Suppreme gratias, pro inexhausta tua in
Me liberalitate? Cuius perpetis
Benignitatis fontem numquam claudier
In me sensi. Neque etiam unquam preces meas
Mea in tribulatione contempsi [(transcriber); sic: contempsti] pater.
Sed potius in rebus dubiis porrexeras
Dextram manum. dux, et propinquantis mali
Depulsor eras perpetuo, fidusque in meis
Profectionibus comes fueras mihi.
Per saxa, per syrtes, voracesque scopulos,
Per frigora, atque ignes per horridos procul
Insomnis, impiger peragrans iussu tuo,
Noctu diuque urgebar aestu, etiam gelu:
Et fugiebat somnus saepe ab oculis meis.
Sed istam afflictionem, atque laborem meum
Manuum mearum respexisti denique.
Forti manu incolumem reservasti tamen
Servum audientem semper dictis omnibus
Tuis. Dolores mitigasti pergraves,
Tu solus exhibuisti amara dulcia.
Vias molestas vertisti in suavissimas.
Ex improborum eripuisti me faucibus,
Mortalium mihi invidentiam [(transcriber); sic: invidentium] nimis.
Largitus es benevole abundantia [(transcriber); sic: abundatia] bona.
Bonorum enim thesaurum abundantissimum
Congessi, uti pecoris, et auri fulgidi:
Uberrimos greges, campos latissimos.
Mille meae Galaad errant agnae montibus.
Frugifer hortus non fabulosi Tantali,
Sed omnium celeberrimorum fructuum
Ferax, amomi, balsamique, et ceteras
Pretiosas continet arbores multi varias.
Sunt aedium longi recessus, hinc mihi
Scatet campus pecoris nivei prae copia.
Lac mihi nec aestate novum, nec defit hieme.
Dedit mihi de humi Deus pinguedine,
De rore caeli, vini, olei abundantiam.
Crescere me fecit, ac multiplicavit, modo
Praefecit me populorum turbis, et meae
Peregrinationis terram fertilem
Possedi. et dilatatus sum ad orientem, et ad
Septentrionem, ac reliquas [(transcriber); sic: relliquas] plagas duas.
Cunctae benedictae sunt in me, et semine meo
Terrae tribus. Fortunae muneribus, quoque
Naturae commodis abundo largiter.
Mihi bonorum acervus influit in domum
Sine fraude, nemini patrata iniuria.
Nec secus ac formicarum properantum greges,
Sic semper multiplicantur mihi magnifice opes.
Atque ista quoties inspicio, patriam domum,
Et coniugem, atque liberos. toties Dei
Beneficium videre me dico boni.
Porro vager senex, senectam supprimens?
Rigent manus mihi laboribus seni,
Sunt debiles pedes, pectora trementia:
Hebescunt sensus, membra torquentur male:
Praemoritur visus, auditus minuitur, et
Dentes ex ordine excidunt. porro vager?
Non faciam. quia nunc partum est mihi quo victitem.
Reconditumque, quod teram cum filiis.
Quorum duodecim numero, magna spes mihi
Sobolis futurae, quorum Ioseph suavior.
Sat hercle donorum Dei, quo filii
Vivant honeste cum parentibus, suis.
Quod supererit vitae, otio dare statui, ut
Indulgeat genio senectus ultima.
Tamen laboris ut vacuum ne dem mihi
Tempus, curabo: sed quod est necesse, agam.
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique,
Ruri agere vitam fecundos inter greges
Pecorum, susurrantes super gaudens apes,
Inter sacros fontes, liceat dulcissime
Senectutem finire depressam precor.
Nec tamen usque adeo ulli est voluptas blandiens
Sincere, sed subinde aliquid intervenit
Sollicitum laetis, nunc pluit, claroque nunc
Aethere Deus lucet, cuique ita mortalium
In vita comparatum est, ita placitum Deo,
Felicitati ut maeror assiduus comes
Sequatur. Nil quicquam datum divinitus
Tam prospere hominibus, quin admixtum tamen
Sit difficultatis aliquid. Nunc tristibus
Vitam Deus, nunc laetis miscet. omnia
Velut aestuario quodam recedere
Fluxu, refluxuque atque accedere subito.
Et reliqua miscet cuncta tempus impotens.
Terrae per has vis atque robur interit,
Simulque nostri corporis perit vigor,
Moritur fides, perfidia pullulat invicem.
Nec animus idem, nec eadem concordia.
Haud unquam durat amicus erga amiculum:
Si quidem his statim, illis post pusillum temporis
Iucunda quae fuerant, amara ac tristia.
Dolia namque Dei duo stant plena in limine
Muneribus, quae donat Deus, in hoc sunt mala,
In illo bona. miscens hinc dispensat, mala
Nunc distribuens, ac tristia, nunc rursum bona.
Et bona se iungere nobis haud malis licet.
Atque haec ex me coniectura assequi licet.
Gnatorum nam meorum, ex insolentia,
Pars morbidae parant senectae plurimas,
Diras quoque aerumnas, et indies gravant
Maerore, cura, iniuria me adeo senem:
Solus Ioseph veretur, est modestus, et
In eo me oblecto, solus est carus mihi,
Frugi satis nobis, sibique maxime.
Sedest ne hic ipse de quo agebam? certe is est.
Tristem plus solito video, fratres arbitror
Iurgasse cum ipso (uti solent) acerrime.
Satin tibi omnia cedunt ex sententia?
IO. Ego horreo dicere pater de iniuria
Fratrum meorum, quid querar? facere sine
Summo dolore non queo. qui maxumo
Amore in eos flagrat, ei reddunt pro bono
Malum. Me unum esse video, quem pro maxima
Pater observantia, iram opus subire sit.
Tanta est levitas in fratribus meis. eos
Ut non oboedientia delectet mea
Quam splendor et favor, quo me pater optume
Prosequeris, offendat, adeo sunt singuli
Mihi invisi, ut nihil ego acerbum non putem
Quod sit commune cum illis. manifeste invident,
Praesenti irascuntur mihi, absentem nimis
Exsecrantur, tantam invidiam vix diutius
Potis sum sustinere. IA. Tangitur animus
Meus dolore nimiumque necessario.
IO. Omnia habeo aequiora, et suaviora, quam
Animum fratrum. IA. Furore ab incepto cito
Perfecero revocentur. IO. In falsam pater
Et iniquam probrorum vocatus, ut siem
Video simulationem, cum tamen queat
Vestigium nullum libidinis mihi
Obici, aut petulantiae. sed has iniurias
Terere et contundere debeo, istuc taedium
Vorare. IA. Miror, quod viris praestantibus,
Virtutis et Probitatis studiosis, velut
Fato accidit quodam, improbos ut procreent
Plerumque filios. aequet raro patrem
Proles, sed ab his degenerant gnati plurimi.
Pauci parentes probitate superant suos.
IO Ego sane putabam nos eiusmodi
Fratres coniunctos esse necessitudine,
Ut nulla nasceretur inter nos parens
Irae atque belli discordia, regnis comes.
IA. Non meritas fratrum iniurias committito
Deo, qui vindex mali, ille ulciscitur
Iras iniustas. fili mi, quanto magis
Ingratitudinem significant tibi, minus
Tanto favorem consequentur apud patrem
Suum. Illud cogitabis, maiorem quoque
Laudem ferendo iniurias nos consequi,
Quam ulciscendo. Solius ultio Dei,
Qui vindicabit iniquitates omnium.
Pater relictis omnibus iussit greges
Pascere nos, in campis pasturis optimis,
Retinens domi Ioseph dilectum filium:
Reliquaque familia vacat a laboribus.
Dii boni, quam misera nostra seruitus?
Unum Ioseph fidum, et probum in suis bonis
Existimat inter ceteros. utinam puer
Sublatus e medio foret, dii velint.
Consultandum nobis fratres profecto erit,
Et vehementissime instandum omnibus modis,
Ut hanc tetram, tam horribilem, tam infestam omnibus
Nobis effugiamus luem, nullo modo
Possumus iisdem exsistere tuto parietibus
Cum Ioseph. ZA. Vendamus eum mercatoribus.
SI. Hoc quis ferre potest, hominem inertem fortibus
Viris insidiari. puerum stultissimum
Prudentibus? Nae ille vehementer errat, hic
Si pristinam illam lenitatem iam meam
Sperat futuram perpetuam. non est locus
Hic lenitati, sed res ipsa flagitat
Severitatem. ZA. Occasionem cernimus,
Quandoquidemque datam nobis, advocabimus
Ad nos eum, nihil dum suspicantem. Ad hanc
Rem conficiendam delectus sum ego optime.
Nihil est quod ipse non obire iam velim,
Vigilare, laborare, ut ego hanc a cervicibus
Nostris solus depellam molem saxeam.
Si ex his laqueis, quos strictim tendo exuerit, ac
Aliqua vi ac ratione modo se explicaverit,
Incidet in casses, atque maiores plagas
Ex improviso. mortem acerbam struximus-
LB. Occasionem oblatam arripiemus cito.
Namque aestas non semper fuerit. Componimus
Ad institutum nos. vivit Ioseph enim
Non ad deponendam proditionem, sed ad
Confirmandam rabiem, et ferocem nequitiam.
CAD. Latet mihi sub pectore repositus dolor,
Frequentis accusationis ad patrem,
Quem ego: sed praestat motum animum componere.
Ecce advenit, quid nunc sibi volt os impudens?
Adibo, quid sit, percontabor ocius.
Cur his regionibus te conspicio Ioseph?
Salve, ecquid mandati genitor tibi dedit,
Quod nobis praecipias? IO. Nihil, frater, aliud.
ZA. Quid isthuc, obsecro narra, si quidem placet,
Effunde nenias, quas fingis somnians.
Alienius tibi videtur, fratribus
Ut collocaris [(transcriber); sic: colloquaris] ? IO. Non, sed quidam me et pudor
Subrusticus tenet, et grave est haec dicier,
Quae vidi per somnum. SI. Dic, auscultabimus,
Ne tamdiu rerum novarum nos tene
Suspensos exspectatione. IO. Somnium
Audite fratres iam meum, quod videram
Secundum proxumam quietem, advortite
Animum. Putabam nos ligare manipulos,
In agro messis temporibus: et manipulum
Meum inter ceteros stare, et consurgere.
Circumsteterunt cito parati mergites
Vestri meum, inclinantes terrae mergitem
Adorare extensis palmis ad sidera.
SI. Numquid eris rex noster? tibi strati ad pedes
Cogemur seruire, tuaeque (malum) subicimur
Potestati? discede hinc in crucem malam
Praestigiator istis somniis tuis.
IA. En glomerati adsunt pueri, et inter se gerunt
Nescio quid occultae rei, minime integrae. heus
Quid mussitatis mutuo, nolite me
Celare, dum mea interest: quin dicite.
IO. Aliud quiescenti apparuit insomnium.
Vidi quasi Solem et Lunam, quoque undecim
Stellas adorare adeo potentiam meam.
IA. Quid volt sibi hoc instar monstri adeo somnium,
Quod videras? num ego pater et mater tua,
Fratresque tui ador abimus te ceu Deum
Terram super? quae filii praesumptio?
Custodiam tacitus haec verba somnii
Cordibus his intimis. Vos discedite, greges
Ouium boumque armenta pascitote iam,
Iussa capessite parentis, tu me intro sequere.
Si quando simultas inter fratres incidit,
Ea solet esse atrocior vulgarium
Simultate inimicorum, qui supra modum
Cum amant, iidem saepius supra modum
Oderunt invicem. lues foedissima est,
Res dira, verbis invicem altercarier,
Dictisque fratres dimicare mutuis,
Si quando lis inciderit, aut contentio,
At tollat e medio res est teterrima,
Frater fratrem, non perpendentes sedulo
Quam destituta est vita humana, obnoxia
Quantis periculis, quantis angustiis.
Sexcenta morborum genera hominem indies
Infestat, nec iam pauciores impetunt
Casus. ruinae, bella, terrae motus, et
Lapsus fulmen, et aliud quid non homini accidit?
Et hoc est animal illud, quod tantos parit
Et molitur tumultus? cuius orbis hic
Angustus est mundi vagi cupidini.
Illud velim considerent exactius,
Victoriarum ut omnium longe optima est.
Et prima, si quis se ipsum belle vicerit:
Ita ipsum se ipso inferiorem esse, est omnium
Turpissimum et foedissimum. Vincit quidem
Se ipsum, qui proficit in melius. Euadere
Autem se ipso inferiorem, est flecti semper in
Peius. et hi cantiones patrias haud canunt.
Adesdum, paucis te volo, fili, tui
Fratres morantur in Sichem, gregibus meis
Pascendis praefecti, arduis in montibus.
Percipe, dimittam nunc te celeriter ad eos.
IO. En adsum tibi, faciam quodcumque iusseris,
Hem praesto sum voluntati tuae obsequi.
IA. Vade, et vide num cuncta prospera sint tuos
Inter fratres, et errantes ovium greges.
Renuntia mihi quid agatur, gnate mi,
Tuo carissimum patri pignus quidem.
IO. Oboediens faciam genitor mandata, quae
Iubes, meis cunctis diebus, mi pater
Per saecula, ut vivam super faciem soli
Incolumis, et pretium feram divi Abraam,
Cui Dominus dicit, quod obedisti in omnibus,
Custodisti mandata omnia Domini tui,
Iis te accommodasti, propterea tui
Numquam deficient filii stirpe a tua,
Immo diebus cunctis coram me firmiter
Stabunt. Abeo, morandi non est hic locus.
IA. Heus fili mi, vale longum. Deus tibi
Omnipotens benedicat, ducant atque reducem
Incolumem faciant te dii, feliciter
Ingredere iter tuum, Deus sit tibi comes.
IO. Vale pater. IA. Tu quoque vale perenniter.
Ioseph ingreditur aedes, et se itineri accingit.
Obstupuit animus, gelidusque tremor mihi nimis
Currit per ossa, gelidus formidine coit
Sanguis, stantque comae horrore, et haeret faucibus
Vox iam. quis nam dolor mentem incessit meam?
Quisue tremor manuum, quisue oris habitus mihi?
Animus timore contabescit maxime.
Vix animi sum compos senex miserrimus.
Nescio mali quid animus praesagit mihi.
Tu tamen o supreme Deus, eripies meis
Periclis me futuris. tum praeconia
Tua cantabo cithara resonanteque graviter,
Quam sint magna tua quae facis pater omnia.
Quando opera aspicio, quae tua manus conficit,
Totus ceu laetitia rapiente confluo.
Qui sine principio es, qui sine fine manes Deus.
Et cuius sancta domus durabit firmiter
Annos in perpetuos, nulla hinc saecula ferent
Diem extremum. Qui sceptrum quassas fortiter
Dextra manu, tibi fido, tu cornua
Meae salutis attolles sursum, velut
Procera cornigerae ferae cornua Deus
Erigis. Ah caelestis pater tu protege,
Gnati salutem, et dirigas feliciter
Gressus mei, donec incolumis redierit.
Enimuero Ioseph loci nihil tibi
Est segnitiae, quantum intellexi patris hic
Sententiam, de abitione nunc tui.
Sed ubi queram? quem conter? quam insistam viam!
Ubi investigem fratres incertum est meos.
Hunc ego cesso montem ascendere valde arduum?
Abeo, ascendo, num possint illinc conspici,
Videbo accurate ex umbrosis vallibus:
Despexi, non quisquam apparet. quid nunc ago?
Alio me conferam? quorsum? perrexero
Ne ad laevam, aut dextram? utinam aliquis modo hic fiet
Quem perconter de proxima ad fratres via.
Ecce ex inopinato tibi vir conspectus est.
Heus heus ades, resiste. XE. Quis homo me vocat?
IO. Statua Mercurialis mi vir sies mihi
Precor, benignius monstra erranti viam.
XE. Mi adolescens, qua fortuna ductus advenis!
IO. Fratres quaesitum me pater misit meus,
Ah nescis ubi sint, non vidisti forte eos?
Demonstrato locum mihi ubi pascant greges.
XE. Recesserunt multo ante tempore ex loco
Isthoc. huc ades, o formose puer, hac greges
Compulerant Simeon, Zabulon, Nepthalique Dan,
Adolescentes iam florentes aetatibus.
Oues huc Simeon, Zabulon huc pepulit greges
Capellarum. cuncti requiescere poterant
Hic ubi viridis ripas praetexit arundine
Rivus tenera, eque sacra quercu examina
Resonant, ubi vallis acuta atque densa erat
Cupressu conifera, herbis salubribus virens.
Cuius in extremo est antrum valde concavum,
Qua cavus exesum antrum pumex te studinat,
Arte laboratum nulla. simularat suo
Ingenio natura artem: nam pumice [(transcriber); sic: puimce] cava,
Et levibus tofis nativum arcum duxerat,
Fons sonat a dextra tenui perlucidus aqua.
Hiatus gramineo succinctus margine
Patulos. Suavia posthabuerunt haec omnia,
Perrexeruntque unanimes in Dathain locum.
IO. Ago tibi suavissimas vir gratias,
Molestiam quod ceperis [(transcriber); sic: caeperis] tantam mea.
Hic gratia, mihi in demonstranda via.
XEN. Pergas feliciter, atque bellissime vale.
IO. Tu quoque vale, dilecte amice quam optime.
NEscio quid hoc negoti sit, nisi mihi
Male timeam, ne quam turbam Ioseph domi
Nobis fecerit: ecce nisi oculi parum mei
Prospiciunt, festinanter advenit eminus.
Is ipsus est. venite citi, dabimus eum
Neci, mittemusque in fontem algidum. graves
Poenas barathro praeceps immersus fero
Dabit, gemat barathro inclusus longius.
Dicemus patri: Absorbuit fera pessima
Eum. iam apparebit, vidisse somnium
Quid conducat scitissimo: tenebitur.
RV. Non interficiamus nostri fratris animam:
Deus etenim requiret eius sanguinem
Ex nostris manibus. Immo mandati Dei
Recordemur, iubentis, non homicidium
Facies. Nescitis qua poena multatus est
Cain? cum occidisset suum fratrem ferox.
Ubi est perustae frontis impudens scelus,
Dixit Deus. nunc igitur maledictus sies
Almam super terram, quae aperuit os suum,
Suscipiens sanguinem tui fratris, manu ex
Tua. Cum operatus fueris eam, nullos ea
Fructus dabit, et vagus et profugus eris super
Terram. praedixi enim, fi semper egeris
Bene, recipies: sin autem male, statim tuum
In foribus peccatum aderit horridum tibi,
Sciens quandoquidem conatus saevum scelus,
Primus impium attulisti umbris scelus,
Teque scelere inexpiabili implicas, ego
Deus sanguinei vindex sceleris. an improbe
Non hac poena terribili terreris? nefas,
Si mens rebellat tua adhuc poenae vindici.
Nihil times. ipsus poenis atrocibus
Ultro occurres? non te poenas existimas
Hausturum? SI. Dixisti pulchre. sapientia
Non nobis eadem est, quae tibi. consentis et
Tu in facinus Ioseph contra nos? utinam esset hic
Discerptus orci pallidi de faucibus,
Et draco squamosus furui orci ianitor
Absorbuisset eum. beatus ego forem.
RV. Prius homini supremus fatorum dies
Exspectandus, ne se beatum iudicet
Quisquam, nisi nihil mali ille exegerit
Aevum, passus. nec quemquam dic mortalium
Unquam beatum citius, atque mortuo
Illo, supremum videris vitae diem.
Tu te beatum existimas, quod flatibus
Fortuna provehit benignis iam tuum
Facinus? erras, in melius animo flectere.
Abice scelesta cogitationis (ut
Posterior esse ali quando cogitatio
Prudentior queat tibi, siquidem solent)
Consilia: si quid est Parum recte, licet
Corrigere posterioribus sententiis.
Beneficium semper beneficium parit,
Et gratiam concors meretur gratia.
Considerate quam felix concordia
Sit, fratres quae unanimes ligat. fructus habet
Uberrimos. consona fraterno vita si
Sit omnis amori, quis verae dubitet opus
Dicere pacis? tam sanctam sequitur gestiens
Pacem voluptas, quam pius pascens amor
Aethereo nectare. quoniam Dominus suam
In talibus mandavit contuberniis
Benedictionem firmiter manere, nec
Non vitam eorum durare in saecula nimis.
SI. Ni fallor, ipsus advenit. IO. Fidissimi,
Salvete una salute fratres singuli.
SI. In laqueos lupus, ades, teneris optime
Medius. Ornaberis virtutibus tuis.
Dignas lues Ioseph poenas factis tuis.
Invenit impium Deus tandem bonus.
IO. Qui sic? numquid mihi irascimini innoxio?
RV. Tales simus in alios, quales nos poscimus
Illos in nos futuro. qua mensura enim
Fueritis aliis mensi, eadem ceteri
Remetientur vobis: et quo iudicio
Vos iudicatis, eodem iudicemini.
Ob ista ne quid occultes, siquidem intuens
Cuncta, audiensque cuncta proferet dies.
Omnia pariter immensus ordo temporum
Occulta prodit, et idem prodita occulit,
Subigit atque fateri, quae quis superos apud
Furtim laetatus inani forte piacula
Commissa, in seram nimium mortem distulit.
Celatum nil quod non revelabitur, et est
Nihil occultum, quod nescietur. quin Deus
Quamquam nocentem non castigat ilico,
At faciet tandem, luerint sua crimina mali.
Ubi enim Deum quis laeserit, nemo queat
Effugere, quamlibet potens: et quispiam
Si falsurum speret Deum, cum agit aliquid,
Errat. Sed potius incidit mens improba
In extremam noxam. SI. Quin iam taces, sine
Tandem effutire somnium vanissimum.
Agamus arbitrio nostro, poenas dabit
Garrulitatis diras, furiae plectent scelus
Huiusmodi. RV. Ex malefactis perceptam dolor
Supplicii consequitur voluptatem miser.
Hominibus et Deo malignum est hoc scelus.
Et abominabile, ita caedem fratris tui
Perficere, quo scilicet interfecto pater
Perimetur, et mater luctu maesto simul,
Privatione filii, non legibus
Humanis facta: sed potius fratres mei,
Deseruitote cuncti temperantiae.
Praeterea vobis cunctis iracundiam
Supernam saeviorem concitabitis,
Si trucidetis, quem dignum iudicaverit
Noster Deus, praesit qui olim fratrum gregi.
SI. Lues quod admisisti, non sine foenore.
RV. Flectite animos, ad iniquitatem celeriter
Nimis propensos, ultionisque cupidos
Ferri potentis. Ferocem frenetis animum
Fratres. SI. Unde novus contionator venit?
Unde isthaec relligio nova tibi tam cito?
RV. Ego quandoquidem nihil proficio tristibus
Minis, discedam, nolo caedis particeps.
Videri. quum rapaces cernetis minas,
Cervicibus imminere vestris, tum feram
Frenabitis primum vestram cupidinem.
SI. Quid de cupidine ais? num ego movear tuo
Adhortatu? dabimus fratrem dirae neci.
RV. Ah non, sed potius has in cisternas, aqua
Carentes conicite [(transcriber); sic: conicite] . bene si morem mihi,
Quam primum gesserint, innoxium auferam
De cisterna clam fratribus, caedis avidis.
SI. Lues improbe poenas, factis dignas tuis:
IO. Ah quid peccavi contra vos innoxius?
Itane praeda feris sum futurus ego lupis?
SI. Os comprimas iubeo: lateas hic improbe.
IV. Negotiatoribus his potius vendite.
SI. Heus impiger mercator, heus adesto. MER. Quis
Me volt? numquis me hic vocat? abeo. SI. Adesdum mane,
Inquam mane, est tecum mihi negotii
Quiddam. ME. Quin dic quid est? SI. En mancipium illud est
Venale nobis. MER. Quanti abiectum venditas
Mancipium? SI. Agam paucis, viginti argenteis.
MER. En tibi pro mancipio quod postulas habes.
SI. Proh Iuppiter, numquis hic homo sequitur? nihil,
Nemo est. iam erumpere isthoc gaudium licet?
Nunc tempus est. o fors fortuna, quam bene
Stetisti ex partibus nostris, conatibus
Aspirasti meis, nisi stimuleum tibi
Statuissem supplicium, etsi omississem morae
Longe poenas ultrices, Mandrabuli modo
In peius evasisses indies. quia,
Qui vitulum aliquando tulerit, taurum denique
Tollet. semper enim degenerasses moribus,
Ioseph, Ioseph heus, non respondes? ubi lates?
Pro Iuppiter, facinus foedum, o adolescentulum
Infelicem, o scelestum, vi sub duxerit
Ex hoc lacu fratrem mihi carissimum.
IA. Me vox tua excivit foras amarior,
Mi gnate, cur non ingredere domum? quid? et
Turbatus hic perstas foris? quid est rei?
RV. O pater, eloquar, id quod res tempusque expetit?
Quam difficile est (dii boni) tacere, cum
Doleas. ferae faces ardentes de manu
Atque gladios, dirasque voluntates eis
Extorquere pater cupii, ut defendam meum
Fratrem, quem ex medio conabantur tollere.
Dumque haec animo revoluo sedulus meo,
Circumspicio, fratrem iuvare cogitans,
Ex faucibusque eruere ardentibus fame
Caedis volens, ecce e medio sublatus est.
IA. Lucis adimere usuram conati filio?
RV. Sic est pater. IA. O Deus, gubernacula tenes
Qui caeli qui terrae. o fortuna gravior es
In me, quam ceteros. ecquod unquam excidit
Ore meo verbum gravius, quod eos laederet?
Ex magnis diuturnisque gaudiis mihi
Repente pestis erupit iam maxima.
Quam cito laetitia conversa est in lachrumas?
(O dura fata) atque voluptas recidit brevi
Ad luctum omnis. Quid est mali, quod iam mihi
Miserrimo deesse videtur, filio
Crudeliter spoliato? aut alii cui novae
Calamitati relictus ullus est locus?
Exsistunt quaedam beluae immanes, ac ferae
Forma hominum indutae (portenta) hoc in tempore,
Istos non ad confirmandum scelus, sed ad
Poenas luendas furiae nunc agunt suae.
RV. Ecce pater. IA. Hem. RV. Nisi oculi me sallut mei,
Advenientem conspicio Dan. quid est rei?
Quid adproperat? quid gestat in manu sua?
Vereor mali quid sit. IA. Dolore augetur hoc
Spectaculo aeger animus. hoc sparsam gerit
Vestem cruore sanguineo. Vestis quid haec,
Crudeli tabe peresa? DAN. Hanc inveni pater.
Aspice, carissimi num fuerit filii
Tui tunica. IA. Cognosco, filii mei est,
Nota nimis misero, livido tabo madens.
Hunc ego te aspicio, fili mi miserrime?
Tune illa requies, tu sera senectae meae?
Ah fili fili, non te in tanta pericula
Misi, non affari extremum copia data
Misero patri. heu terra ignota iaces, data
Praeda feris, alitibusque. Nec funera pater
Tua produxi, pressive oculos, aut vulnera
Lavi. Quo te consequar, aut quae tellus habet
Artus tuos, avulsaque membra, atque lacerum
Funus? querelarum causa es lugubrium.
O nate: tantane me voluptas noxia
Tenuit videndi? quem genui, tuane haec pater
Per vulnera asservor vivens te mortuo?
Heu nunc misero demum mihi infelix seni
Exilium, nunc me fata tangunt impia:
O fatum ineluctabile, quo praeceps me agis?
Quem quondam virtutis gloria laude extulit
Cum summa ad caelum, eundem iniuriae premunt
Pravi saecli, invidiaque temporum nimis.
Ah quod putavi gaudium fore, exstitit
Id in exitium. o spem falsam, volucremque nimium
Sortem, Potestne tibi huius vitae haec lux probe,
Aut huius caeli spiritus reficere tuam
Mentem? vix credo. nullam in spem amplius vocor,
Abrepto filio obsequente probissime.
Fugiam conspectum vulgi, nusquam prorepam
Nulli videbor in publico atratus nisi.
Fili heus, affer cilicium vestem lugubrem,
Domo. IV. Pater mi, faciam quod me iusseris.
En tibi, ne te adeo discrucies pater rogo,
Ne tantopere luge mortem gnati tui.
Homines nos esse meminerimus, eo modo
Natos, ut omnibus telis proposita sit
Fortunae vita nostra, nos neque graviter
Eos feramus casus, quos non possumus
Vitare ullo consilio: eventus repete iam
Aliorum memoria, nihil tibi novi
Existimabis accidisse. IA. Beatus est,
Fili mi, qui natos numquam susceperit.
RV. Genitor, minus videntur hi miseri mihi,
Qui amiserunt temporibus difficillimis
Gnatos, His etenim tempestatibus cum eo
Non pessime actum est, cui culpa sine licitum
Est mortem cum vita commutare, genitor.
Vidimus aliquoties secundam ferre te,
Aspirantemque fortunam pulcherrime:
Fac nunc intelligamus te advorsam quoque
Posse aeque ferre. nec id maius, quod accidit,
Quam debeat videri, onus tibi. Dolor
Est nullus, quem non temporis longinquitas
Emolliat. IA. Tua consolatio levat
Me paululum. sed quoties reminiscor mei
Gnati, emergit luctus rursus, et ingens dolor.
Nihil tam vidi mite, ac placatum nihil.
Hunc unum fortuna hominum inconstans, omnium
Quos unquam sol Titaneus conspexerit,
Terris ostendit optimum, atque maximum.
Sed heu facinus, ostendit tantum, ac protinus
Subduxit: quid divinitus dari potest
Mortalibus, Deo inspectore cordum [(transcriber); sic: cordium] ,
Quod non in illo fuerit cumulatissimum?
Nihil potuit (ut visum est) dulcius mihi
Esse, idque cum verbis, vultu, tum denique
Animo. Magnus dolor meus, magnus pudor
Saecli nunc magna iniuria ademptae sobolis.
Tu mi fili, qui curam mihi saepissime,
Et angorem animi sermone levasti tuo,
Ubi nam es? ah quanto nunc fructu domestico
Privatus sum? iocunda mihi omnia ex eo
Contingebant. Verum Deo te maximo
Commendo. IV. Pater nil est praecipue quod in eo
Doleas, quod universis accidere solet.
Et si cares fructu quoque iocundissimo,
Et hilari vultu gnati, et consuetudine:
Multum tamen maerori diminutum erit,
Si hoc unum detrahi tibi potest, ne quid
Huic quem amisisti, contigisse putes mali.
Nemo mortalis est, quem non tangat dolor,
Morbusque: multi sunt humandi liberi,
Rursus creandi, morsque est finita omnibus.
Reddenda est terra terrae, tum vita omnibus
Metenda, ut fruges, sic iubet necessitas.
Sic cogitandum erit piis parentibus:
Ego, quod genui, moriturum scivi bene,
Futuras mecum commentabar miserias.
IA. Fili, vera quidem narras: si non ob oculos
Versaretur miserrima mors gnati mei,
Levarer, ceu Deus medicinam fecerit.
Ah refugere oculi, corpus macie extabuit,
Et lachrumae exedere humore exsangues genas,
Situ nidoris barba pedore horrida,
Luctus me totum compraehendit, coepitque me.
Revertar in aedes, luctui dabo locum.
O mundi rector, superum praestantissime,
Cuius ab humana nomen non effabile est
Voce: o rerum spes, via, vita, salus omnium,
In te praesidium statui per totum mihi.
Tota salutis spes in manibus condita tuis.
Non sine, ut abducant mala scandala mentem meam,
Sed me fide certa confirmabis, pater.
Huc age tuas aures flecte, quibus omnia
Percipis, et cito fer opem, quam ambit supplex tuus.
Sis mihi in auxilium, ceu rupes fortissima,
Quam vis armorum nequeat ulla rumpere.
Tu siquidem mea rupes, turris fortissima:
Tu dux igitur, tu rector eris gressus mei.
Quod posuere mali, de reti captum eripe.
Longe plus roboris est tibi, quam ceteris.
Errantibus lata via est pedibus: te duce
Autem pervestigabo semitas ego tuas.
Respice me, miserere pater, esto pius mihi
Roganti, miser immodicis aerumnis premor.
Contabuit luctu facies anxia rigido:
Vulnera sua sunt facta animae crudelia meae.
Aetas languit assiduis trita doloribus,
Fathiscunt aegra corda in aegro corpore,
Vix sucus [(transcriber); sic: sucus] miseris ullus ossibus inerit,
En omnibus ludibrio sum fratribus.
Negotiatoribus en venditus vagis
Primo, posthac rursus praefecto militum,
Factus denique fabula foeda omnibus meis
Digressumque foribus noti fugere, nec
Amicorum ullus voluit ferre opem mihi:
Nec superest ulla ratio reliqua miserrimo.
Creditus abiectae sum quasi silens rei
Umbra ego, cunctisque partibus meis vagus
Incessit corporis tremor, consilia dum
Capiunt, qua ratione interficiant me, et meam
Animam qua conditione capiant. nostra spes
Soli tamen constanter adhaereat tibi3
Manibus certe in tuis vita mea est condita.
Eripies me alme pater ab hostili manu,
Sparge in me radios, et lumina vultus tui,
Ne pudefiam fragilis vitae discrimine.
Hoc etenim saeculum immites dominos tulit:
Aequom aut iniquom imperent, pensio omnino nihil
Habent: quod collubitum est, licere existimant.
Abeo, quid agendum sit videbo in aedibus.
LAtius opinione erat (fratres) malum hoc
Disseminatum fecunde, manaverat
Per plurimas regiones pestis undique,
Ascenderat altas alpes serpendo malum,
Id opprimi sustentando non potuerat,
Quacumque potuit ratione reluctarier
Necesse fuit, nobis mox vindicandum erat.
ZA. Plaudamus fratres, quoniam non nobis minus
Iocundi atque illustres debent illi dies
Esse, quibus conservamur, quam illi, nos quibus
Nascimur. est namque salutis certum gaudium,
Nascendi incerta conditio: et quod nascimur,
Amabili sine sensu, nos cum maxime
Voluptate alacri conservati carbasa
Euro dabo, atque frena laxabo genio.
Scelerum improbumque machinatorem omnium
Aegyptiis mercatoribus hinc vendidi.
RV. Harum omnium rerum vicissitudo erit.
Impietate tua crudelis, quid arrogans
Superbis improbe? quid iactas de Dei
Bonitate talia? quorum nulla lux feret
Veniam tibi, perniciem lingua nocens tua
Cur meditatur sine intermissione? ceu
Acutum ferrum, veri nesciaque redamans
Doli? tibi nec est fides nota, nec ubi
Petenda sit, curas? num sapiunt tibi mali?
Qui populi corpus comedunt? que sanguine
Iustorum vivunt? eruet robora quae
Stirpis radicitus sata, nec erit tibi
In vivis nomen. qui facit foveam alii,
Plerumque primus incidit subito in eam:
Exitium qui alteri parat, sciat sibi
Pestem paratam, certo ut participet parem.
Hominum tibi poenas deesse adhuc puta,
Furorem supplicium deorum existima.
Quis est tam corde duro, cum suspexerit
In caelum, vindicem Deum non sentiat,
Hoc perse qui sancto velle suo numine?
Quis ex gigantibusque est illis, quos ferunt
Bellum conatos immortalibus diis
Inferre, tam impius? qui non mali hoc putet
Punitum iri a Deo ter longe maximo?
ZA. Relinquamus nugantem hominem (fratres) nihil
Quam fabulas nescio quas incipit leves.
RV. At praedixi, malum si quod vos obruat,
Non praedictum tibi nullo dices modo.
II. Delirus est, abeamus hinc. ZA. I prae, sequar.
IN rebus prosperis, et affluentibus
Voluntatem ad nostram, ne nos superbia
Amara tangat: vix enim superbia
Tumefacta, semper eventus dulces habet.
Indomitus et furor, atque fastus absiet
A me procul, freni impatiens superbia,
Quorum visque animus contingit Olympum ferox.
Nam ut adversas res immoderate ferre, sic
Secundas fastu, desultoria levitas
Est. Cum luxuriant animi rebus forsitan
Secundis, vel consiliis se ipsos construent
Salubribus, vel legibus bonis parent.
Huic cogitationi tribuamus locum:
Consideremus aliquando, quanto sumus
Superiores, tanto nos ut submissius
Geramus. Et cavendum, ne Gnatonibus
Patefaciamus aures nostras vilibus,
Qui fortuna et felicitate citissime
Alterius excitati, amici coeperint,
Ventri quo consulant, cum ceu lupus ululet,
Assentando aucupantur magnam gratiam,
Atque adeo ementiendo, obtrectandoque eis,
Qui de ipsis bene meriti sunt, saevas inferunt
Invirias. et cum servum frugi sibi
Quis comparaverit, per quem praesens, item
Absens negotium confectum redditur,
Abalienare quam primum conantur hi.
Quare prudenti animo necesse est hic sies.
Custodias Ioseph, a mercatoribus
Emptum impigris Ismaelitis, qui iam mihi
Inde obsequenter usque seruit maxime,
Iuxtaque fideliter, atque adeo ex sententia
Animi mei. magna est opinio de eo,
In excelso atque illustri est laus sua posita
Loco. Generosa virtus rebus singulis
Patiens, et immota omnibus adeo est casibus.
In illo sic adsunt adolescente omnia,
Ut cum quolibet antiquorum facillime
Eius virtutes compar ari possient.
Vera quidem laude probitatis dignus est.
IO. Laetus sum, laudari me ab laudato viro.
Ea est enim iocunda laus, quae permeat
Ab iis, qui aliquando et ipsi in laude vixerant.
PO. Nec minus id donum, quod vel plurimum potest,
Divinum duco, quod feliciter omnia,
Atque adeo prospere agit, quaecumque agenda sunt.
Deum caeli terraeque rectorem cum eo
Esse video. nam prosperantem cuncta sub
Eius manus intelligo. modestus est,
Compositus, et promptus, non indisertus, et
Nil est eo tractabilius, nil clarius
Ingenio, industriaque, mitis gratia,
Pura fides, et concors amor erga singulos.
Suavem placidus comitatur vultus gratiam.
In omnes conservos officiosissimus,
Adversus nemini, sed omnibus obsequi.
Quare iam cognitis eius virtutibus,
Faciam, iusta illi apud me seruitus siet.
Utque animus maneat idem, qui est ei modo,
Precor deos. nam captus hic rarissimus
Est, servom agilem et frugi sortirier, fides
Quem comprobat relligiosa, et constantia
Dictorum invicta, et factorum impenetrabilis.
Praeficiam domui (ut otioso post mihi
Liceat esse) meae, atque animo liceat obsequi.
Heus Ioseph, heus serue fidelis prodi foras,
Est quod loquar tecum Ioseph. IO. Domine quid est,
Quod tibi mea ars efficere possit amplius?
PO. Te a parvulo postquam emerim, ut semper tibi
Apud me iusta et clemens fuerit seruitus,
Scis: faciam e servo nunc sis libertus mihi,
Propterea quod seruisti liberaliter.
IO. Si tibi quid feci, aut facio, quod placet,
Atque id fuisse gratum tibi, habeo gratiam.
PO. Haud muto factum. IO. Ingentes gratias ago.
Sed tu uno verbo dic, quid est quod volueris.
PO. Breviter exponam tibi animi sententiam
Mei. Potestatem vides super omnia
Regis mihi attributamque potentissimi:
Animum meum vides ceu fluctibus obrui,
Negotiorum semper magnitudine
Herilium, distentum in rebus maximis
Gerundis, sustinendisque, ut molestia
Frangar fere. Insuper domesticae rei
Debilitat cura me. veniunt examine
Longo insomnes curae, ac angunt me mor dicus
Vigiles. quare perspectis virtutibus ego
Ioseph tuis, praepono te omnibus bonis
Meis, gubernabis riteque familiam.
Habeto ius summum conservos in tuos:
Credo universa tibi, excepta coniuge mea
Casta. quapropter si te ipse excitaveris
Ad omnes partes audiendi quam optime,
Non ut cum ceteris, sed ut quam maxime
Tecum ipse certes, etsi omnem denique tuam
Mentem, curam, consilium in rebus omnibus
Exellens excitaveris tuum modo,
Laboribus parabis aeternam tibi,
Et posteris olim futuris gloriam.
Delectat quoniam strenuos gloria nobilis.
IO. Cupio domine secundum nutum vivere
Tuum, modo praescribas aliquot leges mihi.
IO. Sic te domestici intuebuntur mei,
Ut quendam caelo delapsum hominem existiment.
Quare, ut maris gubernatores optimi
Vim pellunt, eius impetum saepissime
Euitant: sic regesque familiam meam.
Tibi data est summa potestas rerum omnium.
Nihil negotii est eos, praesis quibus,
Tranquille continere, cum te contines.
Voluptatibus abstineas, quae datae hominibus
Natura, cuius avidae sunt libidines,
Et effrenatae, quando in homines noxios
Remigrant, furtim virtuti invident gravi.
Eversiones hinc rerum tristes. malo hinc
Luxu voluptas coniuncta, trahit perditos
Secum casus. homines in praeceps haec rapit.
Tum corpori morsus venenatos quoque,
Tum animo stimulos addit acres, et morsus feros.
Voluptas nomen invidiosum, infamiae
Subiectum est, mater omnium improbissima
Malorum. corporis nulla capitalior
Pestis. Voluptates dominae blandissimae,
Maiores saepe partes animi detrahunt
A virtute dolorum cumque faces admovent,
Plerique exterrentur primo praeter modum.
Denique nullum est facinus, nullum demque scelus,
Ad quod suscipiendum voluptatis furens
Libido non impellat, non praeceps agat.
IO. Cavebo ab omnibus, quibus te sentio
Laedi, certe: qui fructus debentur tibi
Ex me, praestantiores ut queas eos,
Atque uberiores capere, curabo lubens.
Omnia studia, curam, operam, mentem denique
Tuis in rebus curandis figo. et loco.
Statui enim non officii duntaxat in eo
Fructum, sed etiam pietatis laudem mihi
Acquirere. et quid est, si defraudent tuos
Oculos: Domini tamen effugere nequeo mei
Conspectum, lumine qui conspicit omnia suo.
Ego quae ad te here pertinere existimo,
Tuosque liberos, omnis quam sedulo
Curabo: quae cum faciam, benevolentiam
Tuam studiose imitabor erga me. sequar
Etiam merita. Sed perge praecipere mihi.
PO. Domui toti rogo meae fac cognitum,
Tibi omnium (quibus praees) carissima,
Salutem, famam, fortunas, et liberos
Esse. et si quis erit, in quo nimis offenderis,
De quo aliquid senseris, huic credideris iam nihil.
Existimationis amplius tuae
Partem nullam, neque minimam commiseris,
Multis enim simulationum conditur
In volucris, et quasi velis obtenditur
Quibusdam, cuiusuis natura callida.
Frons, oculi, vultus, saepius pedes, manus
Ementiuntur, oratio saepissime.
Et sic fallaces sunt quidam, atque adeo leves,
Ut seruitute longa perditam parent
Se ad assentationem: quos ego tibi
Fugiendos ceu luem censeo: sunt namque non
Nobis fideles, verum assentando invident
Partam nobis dulcem, et lucentem gloriam.
Quare sint fundamenta dignitatis haec:
Tua primum integritas, et continentia,
Probitas, iustitia, facilitas, atque gravitas,
Quae non solum blandae resistat gratiae,
Verum tacitae suspicioni. Et omnia
Huc referas, ut ii qui sub imperio tuo
Erunt, beati penitus videantur sibi.
Sic omnes tibi domesticos devincies,
Amicitia, officio, atque benevolentia
Habebis implicatos, observantia
Summa erga te, bonos viros adiunxeris
Officiis, ad necessitudinem tuam.
Audistin haec? IO. Etiam domine, curabitur.
Neque isthic, neque alibi usquam erit per me mora.
PO. Nihil est, quam ut vivas ex praescriptis legibus
IO. Curabitur. P. Eamus nunc intro. IO. I prae, sequar.
Ah Ioseph, laudibus quibus te nunc veham?
Quam servorum aliorum es dissimilis? capta sum
Virtute tua. Crediderim virtuti simul.
Et naturae pugnam fuisse maxumam
In ornando te: conveniunt mores tui
Divini, eorum gratia est blandissima,
Et suavem placidus sequitur vultus gratiam.
Index ingenii, atque animi compositi bene
Cordata oratio. Figura corporis
Nova, color, vultus absque fuco verus est.
Qui vestitus, quae nitida habitudo corporis?
Linguaque numquam riget, carent rubigine
Dentes, nec male odorati tristis est tui
Oris anhelitus, aspectuque decorus probe.
Ah tota flagro amore tui, tantum mihi
Incendium molli facit flagrans amor
In pectore, ut nequeam durare longius,
Quin infelix ab eo impetrem, quod postulo.
Acer enim in extremis haeret amor ossibus.
Quid igitur daciam? quid restat miserae mihi?
Quanto minus spei est, tanto magis ego amo.
Ecce animum blanditiis furtim praendere placet.
Ut non quicquam recuset, sic devinciam.
Benignitatem herilem quis servos datam
Non amplectatur cupide? etiam secum bene
Actum putet, felicitatis non loco
Ducat magnae, heram habere supplicem sibi?
Nec faciem te pigeat eius laudare, nec
Ocellos, Phoebi clariores luce mi,
Et teretes digitos, nec non auratas comas,
Collum niveum, teneros artus. excitat enim
Laus adolescentulos, propensos maxime
A natura ad amorem. formae praeconia
Etiam abstinentes,fortesque oblectant viros.
Auis Iunonia ostendit saepissime
Laudata, pennas, singulari prosequor
Te affectu. ut stipulae demptis adolentur leves
Aristis, ardent ut spinosae facibus
Sepes, viator quas vel admovit nimis,
Vel iam reliquit gaudens luce forsitan:
Sic in flammas nimis ego acres misera abeo.
Sic toto pectore uror, sterilem nutrio
Sperando amorem, vix sustineo lachrumas.
At lachrumae prosunt, alliciuntque iuvenes
Ad nostri amorem. fac igitur ille videat
Madidas genas. si deficiunt lachrumae tibi,
Uda manu tere oculos, num allicire [(transcriber); sic: allicier] queat.
Tranantur obsequio flumina: nec vincere
Potes si contra aquam, quae te rapit, nates.
Rustica paulatim taurus indomitus subit
Aratra. hunc non flectas lacrimis, nec mitiges?
En ad opus omnes vires exigam meas.
Dii coeptis aspirent, perennes rogo deos,
Ut impetrem bona venia, quod postulo.
Ioseph aedibus egreditur. [(reading uncertain: layout problem)]
Atque eccum egreditur aedibus, spero satis
Mollescet. sed satis incedo culta? haec satis
Fulgens purpura dominam me exornat protegens?
Tingit rubor niveas flore decenti genas?
En nobilis auratos armos haec purpura
Vestit, non aversabitur meas preces.
IO. Nescio domina quid secum murmuret mea.
Accedo. Pax tibi domina candida: quid est
Quod adeo tacita [(transcriber); sic: tacida] tecum loqueris hera? dic
Quid est? SE. O Ioseph Ioseph, iam te offers mihi
Opportune. felicitatis advenit
Tempus. IO. Quid laeta sis, curque toties gemas,
Dicas. SE. O lux, o me a voluptas unica,
Anime mi, nolito reluctari meis
Quaeso precibus. hera tibi quod sum, intelligis,
Quae possum pro meo iure imperare, quae
Cogere potis sum te facere. quod postulo.
Tum quod vehementer flagro amoribus tui,
Et neque par esse potero diutius mihi.
Meaeque amores cogunt obliviscier
Ah dignitatis. tu igitur iam quod femina
Potens, atque adeo domina tua offert, accipe,
Dum tibi copia, dumque aetas florens fert tua.
Ah Ioseph Ioseph, tua quae forma sit vides.
Niveo lucet in ore rubor, argutos habes
Ocellos, qui radiant in morem fiderum.
Facies amorem exornat tua. brachia nive
Sithonia candidiora, allicere vel deas
In amorem possent quoque castissimas tui.
IO. Fragilis et fluxa est omnis formae gloria.
Formae meae nitor rapidus, vernalium
Florum prompta velocitate fugacior
Est: et quodcumque in me miraris, id potest
Dissolvi triduanae febriculae ignibus.
Vitreum et breve est, exigui donum temporis.
Sola est virtus clara, atque aeterna, quae facit
Fortissimum quemuis cupidum constantiae.
Nihil (crede mihi) virtute est formosius,
Alassimis defixa est haec radicibus.
SE. Luctantur, et leve ducunt in contraria
Pectus meum, hac amor, odium hac: sed amor puto
Superat. odero, si potero. si non, invitus hunc
Amabo. nec iuga taurus amat, sed tamen habet
Quod odit. rogo per faciem magni numinis
Instar mihi, perque tuos oculos, qui meos
Rapuere, ut mollescat tuum cor saxeum.
Quicquid eris, meus eris semper, tu selige
Tantum me quoque velle. et ne me contempseris,
Candida minus si sim: iunguntur saepius
Albae columbae variis, et niger ab ave
Viridi turtur amatur. non effectu caret
Ioseph, quod voluere duo. precibus te meis
Rogatum, rem tentasse non paeniteat: et
Dum bene ponendi munera tempus habes, tibi
Ne defuisse multo post tempore putes.
IO. Haec forma vera est, hera, quae placet Deo,
Quae honestatem insignem tuetur omnium,
Et fervidam coercet arctis vinculis
Libidinem, excitata membra fortibus
Captiva dat vinculis: non quae mortalium
Animos alliciat cupidos ad libidinem.
Si cura recti esset, si iustitiae tibi,
Cedere deberes ignibus ferventibus,
Et amborum conferre pericula horrida.
Tu dominum si tuum fefelleris, feres
Tristia cum magno damna pudore. nam Deus
Fronte oculos centum, nec cervice minus gerit.
Nullum hominum scelus ignorat,sed videt omnia.
SEP. Herum latebit facile hoc peccatum unicum.
Et si Deus conspexerit facinus, tamen
Longos in annos saepius differt gravem
Poenam. est enim cunctator. et si id accidit
Nobis quoque, interim agemus paenitentiam.
IO. Deus quidem cunctator est, sed desidem
Quoque tarditatem gravitate ultor pensitat
Poenae, atque peccati reos crudelius
Punit. Tantum inferam pro meritis ego mei
Heri malum? ah nimium ingratus merito aestimer.
Quovis malo dignissimum me deputem.
Est multo melius habere fiduciam in bonis,
Quae cognoscuntur, quam in malis, quae sollicito [(transcriber); sic: sollicito]
Timore celantur, spargunturque populo.
BP. Amandus est equidem, qui clara praemia
Meritis praeclaris digna reddidit tuis.
Horsum tuos in me flecte oculos lux mea,
Largire nunc mihi suavissimum osculum.
IO. Ah domina, fumo fervens flamma est proxuma.
Qui cupiat evitare prudenter malum,
Vitanda et (ceu pestis) est occasio.
Qui non velit corruptis esse moribus,
Ab improborum abstineat consuetudine.
Qui cum puella non velit cubare, ne
Det osculum. quamvis fumo nihil potest
Comburi, at flamma multa possunt. Fumus est
Indicium flammae, erupturae citissime.
SEP. Ah non te credidi adeo inhumanum fore.
Existim avi eodem te ingenio, velut
Sunt ceteri, proni ac prompti ad muliebria
Officia conficiendum. Formam dedecet,
Et indolem tuam egregiam, superbia.
Vultus severos exue, nec rigidi viri
Iura tuere. placet inconcessa enim Venus.
IO. In vetitum nitimur quidem, et negata nos
Cupimus, et velut infirmi mortales gravi
Morbo cum aestu, febrique iactantur, si aquam
Gelidam biberint, relevati videntur, at
Posthac gravius multo afflictantur:s semel
Si celebris honestatis fines transgressa sis,
Et genio indulseris satis ex arbitrio
Tuo, insanoque amori femina applices.
Et dux malorum, et artifex scelerum, tamen
Numquam satiaberis. Verum prioribus
Postrema fiunt deteriora, affectui
Isti satis nemo fecit mortalium.
SE. Ah quid refert succubuisse uni noxiae?
IO. Aut me rapax mittat edendum Scylla canibus,
Aut quoque supponat aquae statim Trinacriae.
Nocuisse posse sat est, si ipsa potestas iuvat
Alique. per mala nostra precor, quorum esse poteris
Levamen, per genus, atque per numen Dei
Cuncta videntis, adhibere preces molles sine.
Spiritus enim meus per auras has leves
Vanescat, quam thalamum domini violem mei.
Iudicium, non affectum, qui semper solet
Esse inconsultus, in consilium adhibe tuum.
Respice finem. nec cogita in praesentia
Quid placeat, quam quod semper placiturum siet.
Nunc velle iuvat, at mox voluisse nos piget.
Affectibus domina resistendum est malis,
Ac fortiter reluctandum, si possies
Obstare principiis. Orsus mali, malus
Finis. quod coeptum est pravisque rationibus,
Quamvis videtur primo succedere, tamen
Habet malum plerumque postremo exitum.
Et insuper Dei graves metue minas:
Quibus potest nemo, potens quamvis siet,
Effugere. aquilam Deus ferocem assequitur, et
Idem marinum delphinum praevertitur.
BE. Ne me sperne (precor) munera pro facto feres
Uberrima, vultus severos tandem exue,
Qui tenero lacrimas laetus in ore meo vides.
IO. Quid fles? et teneros lacrimis teris oculos?
Et pectora tenera plangis indomita manu?
Multae manent, quamvis custodibus carent,
Inter quam plurimos intemeratae procos.
Miror domina, unde hic appetitus sit tuus?
BE. Si formosus minus esses, petereris minus.
Audax venusta facie cogor ego tua
Esse. facis tu hoc, oculique tui, cedunt quibus
Ignea sidera, qui causa sunt flammae meae.
Hoc faciunt flavi crines, atque eburnea
Cervix. Nox sunt leviter districta pectora
Telo, descendit vulnus ad ossa mea grave.
Ab nimium simplex Ioseph ne inquam rusticus:
Ab numquam cresces Ioseph, nescis obsequi.
IO. Crescere ego non cupio per turpitudinem.
Parum melius est cum timoribus Dei,
Quam habere cum rubore magnas copias.
Qui iniquitatem seminat, metet mala.
SE. Hanc faciem culpa posse carere tuam putas?
Ah Ioseph, non tibi verba damus, vulnera
Mea sentis. Quod si forsitan praecordia
Ferrea tangunt preces meae, nunc percipe
Animo verba minora meo. namque sum tibi
Supplex, mihi quod tu fuisti saepius.
Nec moror ante tuos procubuisse iam pedes.
Non flecteris? crudelis et durus nimis.
Quid autem est hirto durius saxo? atque quid
Est mollius gelida aqua? dura tamen, aqua
Molli cavantur saxa. Tempore veniunt
Difficiles ad aratra iuvenci. tempore pati
Docentur lenta frena equi saepe alipedes.
Tu feminae resistis unicae? rogo
Per istas lacrimas, dexstramque te tuam,
Si bene quid de te merui, miserescat mei
Te. Quid precibus nostris esse potest mollius?
Hanc amplecti potes, arbitrio frui tuo.
Rogo per tuam fidem, et per solitudinem
Nostram. ecce texui lectum meum tibi,
Pictis stravi tapetibus pulcherrime,
Aspersi quoque roseum cubile fructibus
Benevolentibus [(transcriber); sic: Beneolentibus] , myrrha, cynamomo, et balsamo.
Veni fruamur concupitis (dum licet)
Amplexibus. non est enim vir in domo.
Abiit via longissima. IO. Quaeso edepol [(transcriber); sic: aedepol]
Domina, quando id fieri nequit quod vis, velis
Id quod possit. Quanto satius est te id dare
Operam, quo amoveas istum amorem hera ex tuo
Animo, quam semper id loqui, quo tua magis
Lubido incendatur? SE. Damus facillime
Omnes aegrotis (quum valemus) provida
Consilia. tusi hic sis, longe aliter sentias.
Gravior mihi morte est, repulsa, pallida.
IO. Domina, omnibus precibus oro atque obtestor, ut
In maximo affectu tuo aliquid temporis
Huic cogitationi impertias. Deus
Quam horribiliter Pharonem tum punit potens.
Plagis regem crudelibus, cum Sarai
Proposuisset vitiare Abraae coniugem?
Nimis ego ignavos sim, si, cum fratres mei
Ob raptum concubitum sororis, liberae
Puellae amoris desiderio, nuptiis
Pensandum regiis, cunctis caesis viris
Reliquam diripuere urbem: ego tantum mea
Mollitie admittam facinus, domina, absit procul.
Hem cogita, quod coniugem decet probam
Munus, pudicitia, modestia, pietas,
Timor Dei. confidit in frugi viri
Cor coniuge, reddet ei maritus omnibus
Diebus, operum mercedem vitae suae.
Casta et pudica mulier corona est viri.
At quae confusione res dignas gerit,
Deterrima est putredo in ossibus viri.
Quare accinge tuos lumbos fortitudine,
Et firma brachium tuum, ut resistere
Possis malis affectibus tuis, decor
Marito sis. considera domus tuae
Semitas, beatam dicant filii tui.
Est pulchritudo vana, et fallax gratia.
Nunc hic dies aliam vitam adfert, et alios
Mores iam postulat, abice mollitiem animi.
Difficile erit tibi, mihi in isthac re dare
Verba. SE. O mi Ioseph, tibi verba dare me putas?
Penitus quae amore pereo tui miserrima?
Ah Ioseph Ioseph, quod datur gratis boni,
Amittere, Ioseph permagna est inscitia.
IO. Atqui hoc dono peius nihil nec est mihi.
Tibique. nusquam me avellas, firmatus est
Animus. Qui adulter est, cordis sui ob inopiam
Animam suam perdet, sibique congregat
Damnosam ignominiam, atque turpitudinem,
Et opprobrium eius neutiquam delebitur.
Hominis vias Dominus scit, et considerat
Eius gressus. Iniquitates impium
Capiunt suae, et peccatorum constringitur
Compedibus, et tandem morte moritur miser.
SE. Non merui tandem precibus, dignae ut femina
Miserearis? quin amplectere, quid differes?
IO. Vel ante optem tellus dehiscat mihi prius,
Vel omnipotens pater adigat me fulmine
Ad umbras pallentes Erebi, mortemque me
Profundam, quam alieni subsessor sim tori.
SE. Ioseph, si amore non flectere, senties
Quid possit ira mea. feram' ne ineptias?
Et magnifica verba tua? quid si vi expleam
Amorem, tamen esset reluctaturus hic?
IO. Amor affectu exhibetur, haud vi cogitur.
SE. Dii deaeque perdiunt, ingratus es
Nimis. Abeo intro. quando proficio nihil.
Sed credito mihi, exacerbabo nimis
Dominum adversum te, ut non restinguere liceat
Unquam iram coniectam mariti in te mei.
Silices habes, et durum ferrum in pectore.
Te lapis, et montes, innataque te robora
Rupibus altis, te saevae genuerunt ferae:
Duris te genuit perfide horrens cautibus
Caucasus, et tigres admoverunt ubera.
Numquam fletu ingemuisti crudelis meo:
Non lumina flexi [(transcriber); sic: flexti] , non miseratus amantis es.
Quae sim, mox senties. inultum hoc auferes
Numquam. IO. Isthaec non amantis dicta sunt. ego
Patiar invidiam, passo dentur praemia.
Quamlibet accuses, et sis irata liceat,
Et licet imperiosa capillos vellas meos,
Oraque sint digitis livida facta tuis mea,
Perpetiar omnia. reseruent me compedes
Vinctum catenis (dum bene se, et quantum solet
Ira satiaverit ipsa) tum dices tibi,
Quam diligenter munit castitate se.
SE. Quid sim factura, furcifer experibere.
Furore multo saevit iratum mare,
Pronique fluvii, et ignis acris impetus,
Inopta acerba, acerba alia quam plurima:
Sed nil ita acerbum, et noxium, ut mulier malae.
Quod etiam testatur quaedam mala inquiens:
Sumus quidem quales sumus nos feminae,
Neque enim malae ausim dicere. namque incendio
Ut nihil formidabilius est, saevo mari
Nihil periculosius, unda vincitur
Raro maris: sic, his mulier simillima est.
Heram meam mulierum praestantissimam, et
Esse omnium probissimam, et castissimam,
Eius mentem longe remotam credidi
Ab omnibus libidinis et affectibus.
Sed experior miser diversu. evellere
Aculeum vesanae libidini puto.
Sed sic amore caeca fertur improbo, ut
Cupiditatem ipsius nulla retardare eam
Videatur turpitudo, etiam foedissima.
O feminae scelus longe turpissimum,
O feminae libidinem effrenem nimis,
Quae cupiit allicere ad nefandum me sui
Amorem. et ni monitus fuissem saepius
Parentibus meis, coepisset me suis
Callida retibus, huiusmodi praecepta sunt
Patris mei: Fili, cum praecordia licet
Modici motus tangunt, in primo limine
Pedem refer (dum tibi licet) mala opprime
Semina, dum nova sunt. nam medicina saepius
Sero paratur, praecipue cum per moras
Longas malum convaluit. nam vires mora
Dat, et teneras uvas coquit segnis mora.
Et validas segetes, quod fuit gramen, facit.
Id quale sit, quodcumque amas, circumspice
Mente celeri, et laesuro subtrahas iugo
Collum tuum, nec longe differes malum.
Dat verba amans omnis, reperitque (credito
Mihi) morando alimenta optima, sed proxuma
Vindictam quaecumque dies, diram a te exigit.
Quare, antequam laesus sies amoribus,
Dum furor in cursu est, tum furori cedito.
Natator difficulter ibit contra aquas
Adversantes, etiam si pugnet maxime.
Fallax amat mollia nimis Venus otia.
Quare qui quaeris finem amori, res age:
Tutus ab amoribus iam eris, quciumque amas.
Sed de his satis dictum puto. quae agenda sunt
Domi, curabo sedulo. o Deus iuva,
Ne herae meae blanditiis ducar impiis.
Abeo intro, dii bene vortant, et mecum sient.
Perii, nisi quis me Deus respexerit,
Nemon prodit, qui miserae feminae ferat
Opem? venite cito, venite iuvate me,
Rapite moechum, rapite, qui vim mihi intulit.
Ioseph hic ex domo domini fui effugit celeriter.
IO. O sancte Deus, qui caelum, qui terram regis,
In cuius omnium vita est condita manu,
Serva obsecro me, en quippiam nostrae domi
Operis facturus, nacta solitudinem
Hera ferox appraehendit pallium meum.
Per vim trahit castum constratum ad lectulum,
Cupiens explere libidinem diram suam.
O feminam procacem, o mulieris scelus
Incredibile et inauditum, o libidinem
Indomitam, o audaciam praecipitem feminae.
Non timuist Deum malorum vindicem,
Si hominum minus famam? prostravisti omnia
Libidine ac furore, vicit indecens
Pudorem cupiditas, honorem audacia,
Rectam vicit rationem ipsius amentia.
Nil in mea vita vidi scelestius.
Quae me, quae herum (facinus audax) fallere petit,
Omnipotens pro laude tui me aegrum nominis
Conserva, et opem feras mihi: tunam potes.
Duc dextra manu miseros, et percipe
Preces meas, animum tuum maesta moveat
Querela. En aspice, ut insultet domina mihi?
En quam furit ferociter in clades meas?
Crimen mihi quaerit nefandum obtrudere.
Animum metus, et horror saevus circumdedit.
O si mihi volucres quis alas necteret,
Qualibus ire in ventos columba saepius
Rapidos solet, cunctando haud differrem diu
Sed ocius effugerem, si forsitan queam
Euadere has tempestatis saevas a quas.
Quid est enim loci relictum iam bonis
Virtutibus, pudori, rectisque studiis,
Probitati, verae libertati hoc tempore
Gravissimo? ingratissimoque saeculo?
O Deus, quibus pro nostris immortalibus
Beneficiis, salus carissima debeat
Esse, et meae fortunae. tum propter scelus
Eorundem, nihil mihi intra parietes
Tutum domi, insidiis nihil vacuum ubique.
Quare age Deus linguas infames contere.
Hic ingrediantur angeli in proscenium.
Sed ecce quos cerno eminus illustres viros,
Eo obviam, et flexo genu honorem exhibuero.
Piissimi viri, quid est, quo pergitis?
Quive estis illustrissimi? ad me tenditis
Iter? GA. Ministri et custodes sumus tuae
Animae, atque corporis, legati a maxumo
Deo omnium, qui exaudiit miseras tuas
Querelas: nos misit, minuendi gratia
Tui doloris. quare fac animo sies
Forti, Deo confide maxumo, fore
Speresque, ut impetu dominae levissimo
Fracto, tua (credito mihi) gloria vetus,
Et dignitas rursus cedet tibi pristina.
Etsi tibi ex iis rebus, quas forsitan
Fortuna largita est, quid ereptum siet,
Et hominum invidia quippiam detraxerit,
Credas tamen id maiori fraudi illis fore,
Nec non periculo, quam tibi molestiae.
Rectae voluntatis, nam conscientia
Incommodis rebus sit consolatio
Longe praestantissima. nec est ullum malum
Tremendum, quod praeter culpas evenerit.
Quando moderate praestitimus id quod decet,
Vacare culpa, maximum est solatium.
IO. In multis et variis molestiis meis,
Tum me in dolore summo conscientia
Recte factorum consolatur maxime.
Iniurias existimo leves, gravi
Et firmo animo, tamquam fluctum a saxi impetu
Frangi oportere. quare conscientia
Recti mihi vivo, ne mortuo quidem
Unquam eripietur. At tu fidus es comes,
Durissimis Deus rebus mihi cognitus.
MI. Ioseph audiit et gemitus, et rogantia
Verba Deus supplicis. certaque fides facit,
Ut pacificam praestet ab inimicis tibi Deus
Tandem quietem, qui tibi tot iam modis
Esse studuerunt noxii. illos deprimet,
Solus manens in regno inexpugnabili,
Eorumque studia mala subito conteret.
Nulla est enim spes, posse mutari malos,
Nisi Deus saevis terat poenis eos.
Quare, qui amas iocunda pacis foedera,
Curas tuas omnes domino committito
Potenti: is tua, teque ipsum defendere potest.
Ipsus loco stabili facit consistere
Iustum, et laetificae pacis habere dat bona,
Ipsus pater gaudentes fuso sanguine
Tandem in mortis foveam praecipitanter feret.
IO. Habeo Domine magnam tuis verbis fidem.
Manebit in verbo Domini mihi gloria
Vera, et meas spes semper fixero in Deum.
UBi ubi est, celari non potest scelus diu.
Hoccine tam audax facinus facere ausus furcifer?
Ut heram falleret conari sordidus
Servus suam? hoccine est pium? si nunc mihi
Detur, ut ego facile unguibus venefico
In oculos involem meis. PO. Perii, quid est
Absente me turbatum in nostris aedibus?
Adeo, quid isthuc? quem quaeris coniunx mea?
Quid festinas? SE. Egon' quem conquiram, rogas?
Hebraeus, quem nobis dedisti, quas dedit
Turbas? PO. Perii, quid est rei? SE. Tu, illuderet
Ut nobis, hunc introduxi [(transcriber); sic: introduxti] ? diram suam
Libidinem cum femina castissima
Exerceat? (malum infandum) ecce ingressus est
Ad me, ut mecum condormiat, vi comprimens.
PO. Siquidem sunt vera, quae narras, quantum scelus?
SB. Tam vera sunt haec, quam supra nos est polus.
Ego nisi pudicior fuissem eo,
Et vim pepulissem a me nefandam, domine mi,
Succubuissem misera peccato maxumo.
Cum succlamassem, et audisset vocem meam,
Scelestus aufugit, relinquens pallium.
In argumentum igitur fidei certissimum,
Retinui pallium. PO Quid ais lectissima?
Quid isthuc'nam monstri fuit? Pro Iuppiter.
Exi foras sceleste. at etiam restitas?
Fugitive prodi, male conciliate. IO. Obsecro.
PO. Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
Quid huc reditio est, quid denudatio haec?
Cur me enecas, aedes contaminando meas?
Tantam doloris ferre vim non possum ego
In posterum, quod totius adeo familiae,
Nostrique nominis famam celeberrimi,
Probris tuis, flagitiisque violaveris.
Non magnitudo maleficii, si te minus
Existimatio movit mortalium?
IO. Opinionem falsam vestris mentibus
De me concepistis, nam conscius mihi
Sum bene recti, testor salutiferos deos.
PO. Huius tumet calamitatis es ingens tuae
Causa, et pudicas feminas, et candidas
Officiorum insimulatione furcifer
Fallendo. IO. Domine, homini innocenti nil magis
Est optandum, quam aequum iudicium. PO. Quid? quasi
Famae tuae quicquam per invidiam siet
Cuiuspiam nostri detractum iniuria?
Rem certiorem facere videtur et timor,
Et perturbatio, nec non creberrima
Mutatio coloris, et qui vultus est
Suspensus, ac incertus, furcifer, tuus,
Suspicionemque haec omnia faciunt mihi.
Animus item demissus. Homo acutissime ad
Excogitandum, et ad audendum improbissime,
Et ad efficiendum acerrime, et maleficii
Recentis conscientia conterrite,
Nil respondes? redargue me, si mentiar.
IO. Here, ut mare est tranquillum natura sua,
Quod vi ventorum concitari saepius
Tamen videmus: sic ego sponte sum mea
Placatus, sed iniquissimorum vocibus
Concitor. ah res ipsa indicat, te cogniti
Habere nihil, ac comperti de foeinore
Meo, insimulor cuius ego insons a coniuge
Tua. o si causa nunc pro se posset loqui,
Defenderer facile ab obiecto crimine.
PO. A crimine cupis liberarier scelus,
Es qui princeps et architectus turbinis?
Heus heus coniunx, exi foras citissime.
SE. Hem praesto sum mi vir, quid est quod me evocas?
Trifurcifer factum negas turpissime?
Hic cupiditatibus omnibus domum
Nostram marite manifestavit, caedere
Et familiam suo pro arbitrio, et sua
Lubidine. PO. Hem, quid audio de te mali?
SE. Abusus est demum omnibus nostris bonis,
Scortarier, baccharier, furarier,
Et nil coepit sceleris pudendi omittere.
Os impudens, quid poteris his praetexere?
Eloquere. quid obmutescis? et quid concidit
Vultus tuus? quin respondes? quid mussitas?
IO. Profecto erumpet aliquando ex me vera vox,
Et dicam sine mora miser quod sentio.
PO. Quid inquies trifurcifer? quod'nam genus
Sceleris, aut improbitatis praetermittier
Solitum est a te hoc facto unico? Ehem familiae
Columen, cui fidem habui maxumam miser.
Scelus, tuam dominam, an me adeo dignum putas,
Quos ludas? IO. Occidi, nescio quid sit rei
Cur me accusent. quid peccavi, aut commerui ego?
SE. Nimia illa licentia evasit tantum in malum.
PO. O ingentem confidentiam, tantam'ne rem
Posse occultari exsistmas? ita'ne semel
Apertam circumfers (malum) fraudem tuam?
IO. Permitte, me expurgem, domine audi me obsecro.
SE. Mirum ni quod concinnat iam mendacium.
Cave isti quicquam credas mi vir, qui in malis
Suis ut fit, quae conferant, loquetur. IO. Ah
Si quicquam mentitum invenies, occidito
PO. Age nunc, iam ego pol hodie, si vivo, tibi
Ostendam, heram quid sit pericli fallere.
Hic potiphar evocat lorarium.
Audi obsecro. DR. quid vis? p. sublimem intro hunc rape
Quantum potes. DE. Quem? PO. Ioseph. IO.
Quid feci? PO. Rape.
Cura adservandum vinctum. atque audin', quadrupedem
Constringito. IO. o Domine, flectere, quoniam meae
Fortunae multum iactatae diu hactenus
Portus fuisti, libera me a vinculis.
PO. Tuas preces cognosco, et vota nefaria.
Apagete, sin abducitis, omnes peristis hic.
Rapite, ducite, tanti ut sceleris paeniteat.
Tuam libidinem domare carceris
Poena volo. licentiam praecidam eam,
Libertatemque vivendi, qua abusus es.
Ab in coepto furore sevoceris. hoc
Itaque supplicio forte redibis in viam.
O. Me miserum, qui meis virtutibus, fide,
Probitate, humanitate in tantas incidi
Aerumnas, o maxima nostri insectatio.
Ah possum ego oblivisci sortis pristinae?
Qui fuerim, qui iam sim, quo honore et gloriae
Caream? o malorum vindex, ubi lates, Deus?
Quin vindicas me? sed multorum saepius
Hominum improbitate diu depressa veritas,
Emergit tandem, et praeclara innocentiae
Defensio interclusa, respirat, diu.
Quem virtutis gloria summa laude extulit,
Invidia eundem feminae improbissimae
Iam deprimit me ad supplicium indignissimum.
Vos vos, dii immortales, testor, qui meae
Menti, qui splendentia praefertis lumina,
Quod ad hanc calamitatem solus (deus) innocens
Delectus sum, mentes movere debeo
Iure omnium mortalium miserrimus.
Periculum iniuste creavi nemini,
Si lingua est mihi concertandum, innocentiae
Virtutibus fretus vincam celerrime.
Sed est mihi praecisa iam defensio.
Laetor tamen, et obtestor maximum Deum,
Atque adeo vos: non vitae turpitudine
Me, aut magnitudine scelerum, aut infamiam
Propter, subire iure, aut me persolvere
Supplicia merita. Quapropter videte, ne
Atrocitas, atque adeo Isthaec crudelitas
Experta in me, in vos convalescet [(transcriber); sic: convalescat] , et repat
Longius. Ego cervices audacter meas
Praebebo, ac animo aequo tacebo: quando me
Tacente, virtus pro me agit causam meam.
DR. Quando Ioseph praestiteris, quod tuum decet
Officium, liberaberis dubio procul.
INcessit ingens me timor, et subitus tremor
Corpus ferit. necesse nunc ut cogitem,
Res est opinione maiorque gravior.
Haec somnium quid sibi velit, quod proxume
Apparuit mihi secundum languidam
Quietem. nam non obrui nimio cibo,
Nec me potu heri largiore grauaverim.
Nam tunc solet fieri, ut moveatur maxime,
Et concitetur animus variis somniis
Inanibus. nos contra moderatissimo
Victu quieti tradidimus. neque viguit
Noster animus motibus indefessis, neque
Subiectus altis cogitationibus,
Quae mentes adeo sollicitant mortalium.
Horum nihil. nam solis mersum circiter,
Sedata iam ciborum mole in corpore,
Deposita rerum denique cura omnium,
Oblata species est praepinguium boum
Per somnium. quandoquidem conspecta sit
Visio solis ad exortum, iudico magis
Observandam, quod sol Phoebusque (fabulis
Si credimus) vates futurorum exhibent
Se: sanguinei quoque spiritus hoc tempore
Dominantes, claritatem conferunt suam
Cum somniali claritate: itaque solet
Eorum fieri magna concordantia.
At nunc quem interpretationem somnii
Rogem? o si detur aliquis obviam mihi
Apollo, qui explicaret hoc insomnii.
Omnes vocavi congregatim, qui mihi
Regi antecellere sophia doctissimi
Videbantur, consului, at non quicquam sua
Scientia explicare. Sed quis proxume
Astat? Peritos non viros sapientia
Qui praestent, nosti? magicis qui imbuti artibus?
Nuper confusus portentosis somniis,
Cunctis divinis coniectoribus undique,
Et quotquot tota in Aegypto sapientia
Praestant, consultis frustra, ut cui prorsus nihil
Explicari quicquam possit, quare mihi
Iam longius perquirendum est. OE. o Rex pie,
Incarceratus quispiam fuit puer
Hebraeus mecum, excellenti modestia,
Fuisse se divenditum propter sui
Ingenii acumen, nec non excellentiam
A fratribus, peregrinis, dixit mihi.
A mercatoribus posthac devectus est
In Aegyptum, hausit ibi puer brevissimo
Tempore magicas artes, atque sollertissimus [(transcriber); sic: sollertissimus]
Insomniorum vates evasit. nihil
Ei iuris divini, humanique nihil est
Incognitum, atque adeo hoc potui facillime
Insomnii ex solutione consequi
Mei. Videbam forte botris palmitem
Oneratum, per quietem, iam praegrandibus,
Aptis vindemiae: quibus promptissime
Resectis, expressisque in calicem regium,
Mustum tibi offerre bibituro protinus.
Anxius ei retuli. is mox me iubet bono
Esse animo, restitutionem pristinae
Portendi dignitatis. quod clementia
Est concessum mihi tua. PH. Adducto est opus.
Quam maxime potest, celer andum censeo.
Abi, pedem refer cito. iam libera.
OE. Maturabo domine meis pro viribus.
HEus heus aperite, ecquis prodit mihi obviam?
DR. Hoc quis pultavit ostium? OE. Men hoc rogas?
Qui proxume astat. Ioseph producto est opus,
Ex mandato regis. DE. Factum optume, feram
Illi ergo gaudium iuveni gratissimum.
Ego quidem te fortunatum fecero
Ioseph: Pharonis regis missus sum modo, ut
Adducerem in conspectum te Ioseph. Dii
Te servatum mites volunt. IO. Utinam sient
Quae nova narrasti, vera. num fides tuis
Verbis habenda? num'nam ludis obsecro?
DR. Egon te? quem dignum summis honoribus
Existimavi semper. experibere
Regis brevissime suavem clementiam.
Ecce tibi adest. tristem cave ne viderit
Te, aut immaturos sermones profundere
Intelligat, vel verbis inconstantibus
Insomnium explices. IO. Meminero horum omnium.
Nunc ergo eamus. PH. Adesdum, paucis te peto.
Mi fili, de tua opportune maxima
Sapientia suggestum'st. vidi somnia,
Nec est qui edisserat mihi. conicere te,
Nec non discutere posse sapientissime
Audivi. IO. Pharaoni Deus dicet sine
Me, quam prosperima [(transcriber); sic: prosperrima] : et ostendetur, quae salus
Futura sit regi Pharaoni per Deum
Meum, tuumque rex adeo invictissime.
PH. Me stare putabam supra ripam fluminis,
Deque amne conscendere [(transcriber); sic: conscedere] boves septem nimis
Pulchras, praestanti forma, et obesis carnibus,
Quae pascebantur in locis palustribus.
Has consequebantur aliae septem boves
Emergentes, de quo priores flumine,
Foedae, confectaeque macie, vix ossibus
Haerebant. atque in tantum deformes, ut in
Terra Aegypti numquam tales ego viderim
Quae devoratis, consumptisque prioribus,
Quorum fuit habitudo mira corporum,
Nullum tamen saturitatis vestigium
Dedere, sed simili macie, et squalore iam
Torpebant, nec fames repressa erat in eis.
Ego evigilans pressus sopore, denuo
Vidi aliud somnium. IO. Quieto animo audiam.
PH. Septem spicae plenae, omnium pulcherrimae
In uno culmo pullulabant, quas quoque
Aliae septem tenues, percussae uredine
Sequebantur, quae pulchritudinem nimis
Priorum devorantes. tum vigilans mane
Pavore post quietem saevo territus,
Ad omnes misi coniectores ocius
Aegypti totius, quibus iussu meo
Praesentibus narravi somnium, rogans
Eos ut explicarent, atque edisserant.
Eorum vero nullus vatum inventus est,
Qui posset somnii coniecturam assequi.
IO. Insomnium tuum (rex o piissime)
Unum est, quae facturus Pharaoni nunc Deus
Ostendit. PH. Hanc per imaginem quodammodo?
IO. Sic est. Sed percipe porro sermones meos.
Septem boves egregiae obesis carnibus,
Plenae spicae quae eodem culmo pullulant,
Ubertatis septem anni sunt, et somnii
Eandem vim complectuntur. septem quoque
Tenues boves, atque macilentae, post quae eas
Ascenderant: pariter spicae, quas videras,
Repercussas vento atque uredine nimium,
Significant annos septem venturae famis.
Et ecce complebuntur (Rex) hoc ordine.
Anni septem venturi sunt uberrimi,
Et fertilitate maxima affluentia
Tempora, in omni Aegypti terra, regno tuo.
Quos anni alii septem sequentur post (famis
Pestis) tantae sterilitatis, rerum omnium
Inopiae, ut omnis abundantia rerum prior
Oblivioni detur. consumptura inops
Est undique omnem terram latius fames,
Et perdet ubertatis magnitudinem
Inopiae magnitudo ita, ut non tam ferox
Charybdis, neque Scylla infesta siet navitis,
Quam ventura fames navarchis terrestribus.
PH. Ioseph, quae vero sunt rationes duplicis
Insomnii, obversati mihi, dic obsecro?
IO. Quod videras (domine) secundo, pertinet
Eandem ad rem, atque firmitatis maximae
Est indicium, eo quod Dei sermo gravis
Sit, et velocius impleatur. Nunc virum
Ergo eligat elementia tua industrium,
Et sapientem, quem praeficiat regionibus
Regni tui Aegypti, qui praepositos cito
Constituat per regiones, atque fructuum
Qui quintam partem per septem annos fertiles,
Qui iam futuri sunt, congreget in horrea,
Et cuius operis nobis et laboribus
Frumenti vis cellis condatur maxima,
Compressa sub regis potestate unica,
In urbibus seruetur ad diram famem
Repellendum futuram, septem proximis,
Post fertiles, annis, ne conficiat fames
Aegyptios, populum tuum. PH. Ioseph placet
Consilium, atque tua divina sapientia.
Ad spectatores. [(reading uncertain: layout problem)]
Num poterimus reperire tempestatibus
Nostris virum excellentiorem isto viro?
Qui spiritu plenus Dei sit? Cuius os
Divina cogitet? loquatur? vel magis
Pius, modestusque siet? ergo accommodus
Nemo magis mihi videtur partibus
Praeficiendus, vel dignior, regni mei.
MUltis tibi nominibus defero mei
Imperii splendidissima gubernacula,
(Suavissimum nostrae ornamentum familiae)
Ut dignitatem amplificari tuam velim,
Ductus tua erga me sum benevolentia,
Quae non opinionibus tacitis, sed et
Certis quibusdam declarationibus,
Et perspicuis signis ostenditur mihi.
Vir es fide, atque incredibili constantia.
Qui liberabis ingruente peste nos,
Ab immani terrore nos famis avidae.
IO. Clementiae tuae cliens, per omnia
Tuus, seque suosque labores modo regiae
Commendat. Sed scientiam piissime
Rex, quam in me esse putas, non mihi ascisco lubens.
PH. Quoniam Deus Ioseph tibi ostendit sua
Benignitate, quae locutus es mihi,
Sapientiorem, aut similem esse tui haud arbitror.
Quare tu eris rector super domum meam,
Et sub tui oris imperio cunctus tremet
Populus, atque ad nutum tuum convertier
Cogatur, audiens te studiosissime,
Et obsequens erit voluntati tuae.
Cum igitur nil excellentius fuerit tua
Humanitate, quam ipse si pro viribus
Te ad omnes partes audiendi quam optume
Paraveris, si omnem tuam incitaveris
Mentem, curam, atque excellentem cupidinem
In rebus omnibus, tibi paraveris
(Crede mihi) aeternam gloriamque posteris.
Quapropter hoc primum rogo, ne contrahas,
Aut demittas animum, ne tamquam fluctibus,
Sic magnitudine obrui negotii
Mentem sinas, contra sed ito audentior,
Et erigas. ultro occurras negotiis
Hortor. non etenim eiusmodi rei publicae
Partem geres, in qua fortuna perfida,
Sed plurimum ratio atque diligentia
Dominetur. in virtute quam positam tua,
Atque moderatione animi tui vides.
Quid est negotii tenere eos, quibus
Praees, si te ipse contines? facillimum [(transcriber); sic: facilimum]
Tibi, cuius natura talis est, ut hic
Etiam sine doctrina videatur fulgida
Posse moderata dici. ea autem est adhibita
Doctrina, quae vel possit vitiosissimam
Excolere naturam. tu tum pecuniae,
Atque voluptati, tum omnium rerum (ut facis)
Facilius cupiditati dirae cesseris.
Quid autem reperiri potest celebrius,
Aut expetendum tibi magis, quam istam tui
Animi moderationem et temperantiam,
In tenebris non latere, non esse abditam?
Sed in oculis clarissimae provinciae,
Et luce totius mei regni sitam?
In auribus famam tuam esse gentium
Adeo omnium? non itineribus homines tuis
Perterreri, nec sumptibus moleste eos
Exhauries: ut urbibus tuis virum
Mitem et pium videatur excepisse, non
Domus tyrannum, sed protectorem sui
Existimet recepisse. nec est iam satis
Te praeditum esse huiusmodi virtutibus:
Studiosius circumvagarier animum
Necesse fuerit, ut in ista provinciae
Custodia, non tibi soli, sed omnibus
Tui ministris imperii, atque civibus,
Atque sociis, id quod debes, praestare iam
Videare. praestabis vero istis finibus,
Quos ex domesticis coniunctionibus,
Aut ex necessariis voles tecum esse, non
Horum modo facta, sed etiam dicta omnia
Praestanda nobis sunt. minus vero tuae
Existimationi cupientes bene
Facillimum coerceas [(transcriber); sic: coherceas] , a quis rudis
Cum esses, videtur liberalitas tua
Potuisse decipi. nam ut quisque est optumus
Vir, itaque difficillime esse ceteros
Aut suspicatur improbos, aut perfidos.
Aures ad id quod audiunt, sient tuae
Attentae, ut aestimentur quam gratissime
Audire. non in quas lucelli gratia,
Aut exigui quaestus ficte insusurritur.
Sit annulus tuus non ut vas fictile,
Sed ipse tu tamquam, virum prae se ferat
Excellentem atque praestantem. numquam sies
Minister alienae voluntatis, sed et
Testis tuae. sit cognitum provinciae
Denique toti, esse tibi omnium (praees quibus)
Famam, salutem, liberos, carissima.
Et omnium fortunas ex aequo tibi
Esse et commendatissimas et gratius
Nil posse contingere. si qui numquam tibi in
Suspicionem venerit, nil est ei
Cur non committere, aut credere quicquam putes,
Sed si quis est, in quo sies offensus, et
Iam senseris quiddam, huic credideris prope nihil.
Existimationis huic commiseris
Nullam tuae partem amplius. si autem tui
Fortasse cognoveris amantiorem, eum
Numerum ad tuum libenter adscribito. genus
Nullum adeo in familiaritatibus siet
Magis cavendum, quam si videas temporis
Amantiorem, quam tui. quod noverint
Omnes vias pecuniae, et quod omnia
Pecuniae ipsi gratia faciunt, neque
Qui cum victuri non sint: cuius gratia est
Rara apud eos, inter quos vivere est opus,
Existimationi laudatissimae
Eius consulere curant. at si est quispiam
Fidelium servorum, is sit rebus tibi in
Privatis praepositus, nec non domesticis.
Quaeres ad imperii tui officium aliquod,
Aut partem aliquam Rei publicae pertinuerit,
Ne quid de his rebus servus attingat tuus.
Ac nemini fidas, nisi cum quo prius
Absumpseris modium salis, suadeo tibi.
Hominis enim ingenium potest non perspici,
Nisi convictu diuturno, et commercio
Longo. Ioseph, prudente nam sapientia
Haud alia res utilior est mortalibus.
Neque est amicus absque temporis mora.
Mora temporis probum arguit tantum virum:
At improbum vel unico agnoscas die.
Sit summa in iure dicendo severitas,
Et universis siet ex aequo aequabilis.
Constantia et gravitas adhibenda est gratiae
Quae sine mora resistat, atque facilitas
Adiungenda est in audiendo, et lenitas
Indiscernendo, et summa diligentia
In omnibus. si forte sies austerior,
Ne subditis severitas acerbior
Videatur, multis condimentis lenies
Humanitatis. multae enim urbes unius
Nutum hominis intuentur. Idcirco tuum
Fuerit, cuius natura cum moderata sit,
Tum etiam excellenti doctrina sit praedita.
Atque artium optimarum studiis, maxime
Cavere, in tam celebri potentia tua,
Ne alia potestas ulla ab iis quos subditos
Habes, desideretur. atque in oppidis
Prudentia abs te provideri debet, ut
Non ferveant tumultibus, aut discordiis,
Aut turbidis urbes seditionibus.
Pacem toti provinciae laetus feres.
Aures tuae omnium querelis pateant,
Nullius inopiam aut solitudinem tuo
Accessu excludas. Idcirco id confeceris,
Provinciae ut laetitia nostrum leniat
Desiderium. Quare quoniam in his urbibus
Summa potestate, atque cum celeberrimo
Verseris imperio. in quibus cernes tuas
Virtutes consecratas, laudatasque, et in
Numero deorum collocatas omnibus
In rebus, quas statues, quas decernes, ages,
Quid tantis hominum de te opinionibus,
Quid debeas denique tantis honoribus,
Tui provinciales [(transcriber); sic: provincialaes] quis te affecerint,
Excogites, erit necesse. id autem erit
Eiusmodi, ut consultum volueris omnibus,
Salutaribus a legibus, quarum auctor, et
Exactor es, non latius discedere.
Te unum esse cogitabis nunc omnium oculis
Expositum, qui vel veluti sidus splendidum
Atque salutare moribus innocentibus,
Rebusque humanis posse salutem maximam
Afferre. princeps etenim eo quasi loco
Est, ut si quid leviter ab honesto flexerit,
Protinus ad subditos multos serpat gravis
Vitae lues. atque haec eo non dicta sunt,
Ut mea te oratio excitasse sedulum,
Sed potius incitasse currentem bonas
Ad virtutes videatur. Idcirco tibi
Sume auream hanc torquem, bene concordantium
Virtutum consensum indicantem: tum quoque
Gemmis coronam insignitam, quae te quidem
Admoneat, omnibus ut praecellas ceteris
Heroicis virtutibus. Ecce sceptra, quae
Iustitiae, et undecumque pectoris integri,
Et incorrupti symbolum. Ecce purpuram,
Indicium eximii cuiusdam in rem publicam
Amoris. Haec tua cum vita, conferas
Gestamina. IO. Ego rex, ardenti studio quidem
Conabor manibus, pedibus, noctesque et dies
Capitis periculum adibo, dum prosim tibi.
Tuum erit, si quid praeter spem evenit, ignoscere.
Hoc forte efficiam, quod saepe viatoribus,
Cum properent, evenit: ut quando surrexerint,
Quam voluerint, fortasse serius quoque
Properando citius perveniant, quo'nam volunt,
Quam si de multa nocte fuissent per agiles.
Sic ego, qui in te colendo indormivi diu
Profecto tarditatem cursu corrigam
Tum velis, tumque equis, tum quadrigis Dei.
PHA. Occasionem oblatam manibus arripe.
IO. Fiet domine omni sine mora. nam occasio
Neglecta omnia. subvertit, et multa variat.
Os habeo amarum, dentes plenos, lippiunt
Fauces fame, ita vacuitate adeo lactibus
Lassis venio. Dura quoniam est mortalibus
Miseris mors omnis. at periisse miserrima
Fame, nihil est miserius: nec vis ulla sit
Crediderim, quae vitae afferat dispendium
Maius. Salutis detrimentum dira fert
Fames. affectum omnem excludit, verecundiam
In primis. Quare o filii, campum famis
Ubique cernitis, ingravescit in omnibus
Orbis finibus annona iam, unde explebimus
Hiantes ventris latratus rapidissimi?
Inops genus mortis fames ignobile,
Impatiens omnium, bilem in nasum trahit.
Magistra multorum improba exsistit fames.
Abeuntes descendite in Aegyptum iam citi,
Et emite nobis, quorum usus nunc indiget,
Necessaria. ne consumamur inopia:
Neres eo demum deveniat inopiae,
Ut alimentis absumptis, nos radicibus,
Et corticibus teneris, strictis oporteat
Vesci rubis, vel plane suffocarier
Nostram familiam famis omnem fluctibus.
V. Quamquam a pueritia mea semper, tamen
Temporibus hisce maxime, sicut decet
Gnatum, parentis audiam dictis mei.
Hoc tibi pater spondeo, nec animum, nec mihi
Assiduam diligentiam unquam defore,
Et detrimenti ne quid fiat omnibus
Nobis dabitur opera. Cupio enim mehercule
Nullam residuam sollicitudinem esse. Ego
Omnia momenta observabo, ut praestem exitum
Iis tibi quae polliceor, nullum tui
Locum iuvandi praetermittam mi pater.
Tu sis modo quieto animo, ingredere domum,
In aurem utram vis otio se ut dormias,
Volo. IA. Omnia vobiscum sumite, viaticum,
Res ceteras quae sunt necessaria viae.
Pecuniam, qua solvere fruges vos decet.
RV. Abimus omnia quibus opus est ad viam
Parare, ne quid nobis desit in via.
Lucescit [(transcriber); sic: Lucessit] , hoc iam cesso pultare ostium?
Quid ago? quid commoror? adeo, heus heus promptius.
IO. Quis quis pultaverit ostium, huc se paululum
Conferat ad me intro, quidque velit brevissime
Indicet. ISA. Ego cum fratribus simul meis,
Domine, haud sum dignus ingredi tectum tuum.
IO. Viri venite, et causam mihi proponite
Adventus vestri. aures sunt attentae meae
Ad id percipiendum, quod vos me poscitis.
IS. Ego tibi dicam Regio quae uberrima
Fuit hactenus, prae frugum inopia iam fame
Perit. IO. Quid audio? ISA. Rotat sic omnia
Fatum. gravissime fames premit Chanan
Patrium solum: nobis nec est quo vivere
Possimus, et periit pars hominum maxima
Nostris in urbibus. quae res miserrima
Spectaculum tremendum, adegit nos tua
Petere limina. quare rogamus nos tuam
Humanitatem, tempore difficillimo
Subvenias nobis, suppeditatis frugibus.
Annonae charitate subleuaveris.
Et quoniam praeclare admonemur hoc loco,
Nobis non natos esse solum, sed quoque
Ortus nostri partem sibi patria vendicat,
Partem parentes, partem amici: atque omnia
Quae in terris gignuntur, ad usum hominum nascier:
Homines autem hominum causa gener ati sumus:
Ut inter nos, ut aliis alii maxime
Prodesse possimus, et in hoc ducem sequi
Naturam debemus, quae nos commoda docet
Communia in medium mutationibus
Officiorum afferre, accipiendo, rursus et
Dando, artibus, tum opere, tumque facultatibus
Devincire hominum inter homines foedera decet.
Hominis Deus creavit agros gratia,
Caelum nitescere, arbores frondescere,
Vites, laetificas pampinis pubescere,
Ramos baccarum ubertate incuruescere,
Segetes largiri fruges, florere omnia,
Fontes scatere, herbis pratum vestirier.
Cum igitur Deus largitus est haec omnia,
Auxilio humano generi, te obsecramus, ut
Iuves nos annona, quoniam abundas ea.
Honestum erit, feras nobis hac in re opem.
Urbs servat urbem, servat itidem vir virum.
Est liberale officium, serere beneficium,
Ut metere possies fructum. Si singulis
Beneficia, atque privatim dantur, solent
Ea esse iis, a quis profecta sunt, magis
Iam fructuosa, quam si non beneficium
Dedissent. IO. Exploratores estis soli
Aegyptii, tragulam adornas inicere mi.
Putasne me in transennam doctis ducere
Posse dolis te? ac cuniculis me oppugnarier
Censesne iners? SI. Ah ne saevi tantopere, te
Nostri misereat: nam serui sumus tui.
IO. Infirmiora ut videatis terrae meae,
Venistis huc. Nil agis, assequeris, et nihil
Moliris, quod mihi latere in tempore
Valeat. multorum servant aures et oculi
Vos speculantur non sentientes, atque vos
Custodiunt, sica illa extorquebitur inops
De manibus, quamvis vos peperit ad amentiam
Natura, exercuit voluntas, iam diu
Fortuna servavit, tamen quos comparas
Malleolos, et faces ad incendia mei
Regni, tibi de manibus torquebo facile.
LE. Non est ita domine, sed venerunt huc tui
Serui ut parent cibos. viri omnes unius
Piissimi, integerrimique filii
Sumus. venimus pacifici, neque famuli
Hi machinantur quicquam facinoris mali.
IO. Cur igitur vobis vertitur color nimis,
Atque subinde evariat, nec mens certa manet, huc
Et illuc migrans, et vacillans cordibus,
Pedes in utrosque considit? cor palpitat?
Nec non tremit valde subter praecordia?
Fata putantes instare, dentes iam quoque
Occipiunt stridere. At innocenti neque color
Variat, neque valde horrescit fata instantia.
Sed mentem habes polypi vafri, qui protinus
Saxis quibus se admoverit, statim refert
Colorem eorum: sic tu quemcumque populum
Accesseris, genti huic te aptas scitissime:
Et in morem Protei, in omnem dictis tuis
Speciem te vertis, dum deorsum volueris,
Ac sursum, homo furens audacia (scelus)
Anhelans pestem. Res vos iam pridem, fides
Nuper deficere coepit, improbissimi
Scelerum omnium constructores. ISA. Nil fecimus
Serui tui unquam domine, quod contra tuam
Existimationem nos vellemus, et
Numquam profecto tibi nocere voluimus.
Sed domine ita habe certo statutum, nos tui
Memor iam et beneficium cum benevolentia
Summa servaturos, si nobis dederis id
Quod te poposcimus, frumenta scilicet.
IO. Unde est famis vobis tantum, nisi impiis
Ex moribus vestris repit vobis malum hoc?
Ex hominum enim improbitate, animi atque corporis
Omnes morsus, egestas ac mendicitas
Consequitur. Et si mente vos Deum pia
Coleretis, haec utique evenirent non mala.
Ementiendo multa falsa fingitis.
Quin etiam vestrum bis senos estis mihi
Mentiti, quorum numero duntaxat decem
Video. quid haec enormia vos mendacia
Contexitis? IV. Nobis ah parcius viris
Obicienda ista memento. Minimus cum patre
Nostro est domi, domine, alius non est super.
Nihil esse debet in nobis inane,,nil
Huiusmodi in nos convenit probri mali.
IO. Quid vero invidiosa isthaec nunc atrocitas,
Et verborum fulmina tuorum furcifer?
Iam nunc experimentum vestri capiam, fidem
Vestram probabo. vos non egrediemini
Hinc, donec veniat frater minimus. mittite
Ex vobis unum, qui adductum curaverit.
Vos interim in tenebrosi vinculis carceris
Custodiemini. ISA. Hau hau, itane iam decet?
IO. Donec probentur, quae dixistis, vera sint,
An falsa. alio quin per salutem estis viri
Pharonis exploratores. adeste mox
Satellites, heus quid moramini? morae
Quae causa? DR. Adsumus here. IO. Homines hos vos vinculis
Mandate. et aeternis custodite tenebris.
ISA. Hoi hoi quid fecimus? num'nam perimus hic?
Utinam mihi esset aliquid hic, quo me darem
Praecipitem, una cum fratribus miseris meis.
O rem totam odiosam: sed haec fors viderit,
Nam consilio nostro non multum uti licet.
O rem difficilem, et inexplicabilem: attamen
Est explicanda, quod fiat brevissime
Deos precor. IO. Diduc eos in carcerem.
Versantur in animo multae et graves meo
Iam cogitationes, quae nullam mihi
Partem quietis neque diurnae impertiunt,
Neque nocturnae, qui quam meam rectissime
Istam gubernem functionem. Ecce uteris
Officio iudicis, captos habes tuos
Germanos. propterea quid iuris, est tibi
Videndum, habeas. sapientis est, absolvere
Hominem, quem odit, quem non odit, damnare eum:
Et semper non quid ipse velit, sed quid bonae
Leges velint, et religio consideret,
Anima [(transcriber); sic: Anim] advertere: qua lege reus citetur, et
Quae res in quaestione versetur. Boni
Item fuerit, et iusti officium iudicis,
Cum iudicandi sumpserit tabulam, sibi
Non quodcumque cupierit licere, aut se putet
Solum esse, sed legem in consilio habeat sibi,
Fidem, aequitatem, et religionem maxime:
Autem libidinem, odium, et arrogantiam,
Invidiam, postremo etiam cupiditatis ab
Se omnem gustum removere: conscientiam
Mentis suae quam maximi aestimare, quam
Ab immortalibus diis acceperit.
Quae non potest unquam a nobis divellier.
Quae si optimorum consiliorum testis est,
Et factorum in cuncta vita nobis, sine
Ullo metu, et cum summa honestate, atque cum
Amplissimis honoribus vivemus. En
Fratres meos aliquid obscure agere argui,
Simulationis aliud specie, aliud quoque
Spe ostentare. Haec omnia suspicionibus
A me, et coniecturis duntaxat aliquibus
Coarguuntur. Hem desideria mea
Vexarier nunc? sicque latere in lacrimis,
Et sordibus foedis? idque fieri mea
Saevitia permittam perire vos meos
Dilectos? Et si ob vestram invidiam, qua diu
Adversus me inflammati eratis, sumpseram
Cornua, tamen labat consilium iam meum,
Quod hactenus fixum videbatur satis.
Quos magnitudo periculi, et summus timor
[Note: Hic Ioseph liberat fratres suos et ex carcere educit.]
Terret, vado deliberaturus cito
Miserrimos de vinculis crepitantibus.
Quantum (viri) est in me situm, vobis feram
Opem et salutem: itaque facillime meae
Et functioni, atque voluntati intelligo
Vestrae satisfacturum. non putabitis
Me adhortatione [(transcriber); sic: adhortamenta] vestra, quae cordi mihi
Et sunt, et haerent in visceribus intimis,
Abiecisse, viri, hedeorum [(transcriber); sic: edeorum] fui memor.
Itaque petitio mihi ista maximae
Curae fuit, non de me adeo, cui satis
Feci vel aetate, vel etiam factis, vel (hoc
Si ad rem quid attinet) praestanti gloria.
Sed me sollicitat [(transcriber); sic: sollicitat] inopia. quare saeculos [(transcriber); sic: saculos]
Vestros repleri iussi tritico. SI. Si tua
Clementia fert opem, omnibus rebus fore
Nos in tua potestate affirmamus, et
Tibi omnia officia, studia, curas, tuam
Quae ad gloriam spectare videntur, profiteor.
IO. Abite vos vimes, et ferte triticum
Laeti domum vestram, et fratrem adducite mihi
Qui vestrum est minimus, ut queam probate vos,
Vestrosque sermones. tamen vestrum unus hic
Ligetur. SI. Ah ne saevi tantopere, mei
Nec non meorum te miserescat, iam rogo.
IO. Nequeo loqui porro, lachrumarum tanta vis [Note: Ioseph avertit se.]
Oboritur: attamen perficiendum est, cum eis
Quod coepi. Heus exi nunc foras, constringito
Hunc. DR. Here adsum. IO. In carcere custodias modo.
SI. Hoi hoi parce innocenti domine, neminem
Praeter te habeo. te apello, reliquae spem tibi
Vitae committo. IO. Rape Vos interim domum
Abite, et facite quae iussi, celerrime.
Etsi ea sit perturbatio rerum omnium,
Suae fortunae ut quemlibet, regionibus
Praecipue nostris, maxime propter famem,
Quae suffocare coepit nos, paeniteat:
Nemoque sit, quin ubiusi, quam ibi ubi est, esse iam
Malit: tamen dubium mihi non est, bono
Viro apud nos esse miserrimum sit. idem ei
Sensus, et eadem est acerbitas, penuria
Rerum suarum atque publicarum. augent tamen
Oculi dolorem, qui ea quae ceteri audiunt,
Coguntur intueri, nec divertere
A cogitationum miseriis sinunt.
Et quamquam nos vivamus in ingenti inopia
Rerum, tamen miserius est nobis nihil,
Quam petere ab alienis auxilium: quod adeo per
Praefectum Aegypti expertus sum.Exaruit enim
Urbanitas plane vetus apud principem
Provinciae, summae videtur esse mi
Dementiae et inhumanitatis. maxima
Est eius insolentia, insectatio
Nostri. Imperatoris nos insolentia
Illudimur: non ratio, non apud virum
Mos, non officium, non existimatio,
Non apud eum valet verecundia, nihil
Denique quod vel multis solet esse commodo.
O infelix videas pater gnatum tuum:
Quem non talem, qualem reliqueras, neque
Quem noras, non eum quem flens dimiseras
Flentem ex tuo complexu, ne vestigium
Eius quidem, ne simulacrum, sed mortui
Spirantis effigiem quandam nunc cerneres:
O fili fili, diceres cum lacrimis,
Quo tua recessit forma? quo redactus es?
IV. Crepuit fores, pater egreditur, linguam tuam
Compesce, ne nos tristiores sentiat.
IA. Quid mussitatis filii invicem? quid haec
O fili fili exclamatio? ubi empta est ceres?
IV. Hic est pater. IA. Simeon ubi? IV. O pater iacet.
In praefecti Aegypti horrida custodia
Vinculis asservatus, manibus atque pedibus,
Eadem nos poena mulctati carceris.
IA. Me miserum, vos ista virtute, vos fide,
Atque probitate, humanitate, modestia,
Tantas in aerumnas propter me denique
Subito incidisse? Ah ordiar ego ab initio,
Et ad extremum ducam, etiam novissima
Cum primis conferam, quae non postera dies
Acerbior priore? et quaenam hora insequens
Calamitosior? aut ego profecto sum miser,
Ingenio egregie ad omnem natus miseriam:
Aut illud falsum est, quod passim vulgo audio
Dici, diem aegritudinem auferre hominibus.
Quoniam quottidie mihi quidem augescit magis
De filio aegritudo: et quanto diutius
Abest, magis tanto cupio, et desidero.
Sed dicite porro mihi retenti filii
Causam. LE. Locutus est pater durissime
Nobis provinciae heros nos putavit hic
Exploratores esse suae provinciae.
Cui respondimus, pacifici nos sumus,
Nec ullas molimur domine insidias. tui
Serui duodecim fratres uno patre nos
Geniti sumus, non superest unus: cum patre
Minimus natu domi est nostrae in terra Chanan.
Qui ait ad nos: Sic probabo, num bona fide
Sitis, fratrum vestrum unum dimittite meis
In vinculis, et cererem in vestras sumite
Aedes. abite, et minimum, fratrem adducite:
Ac deinceps habeatis semper licentiam
Emendi apud me, quae volitis. Cum singuli
Interea effunderemus frumenta celeres,
Invenimus pecunias nostrum omnium
In ore saccorum ligatas. quid sibi
Miraculum hoc velit, nequeo perpendere.
IA. Ah duras partes praedicas. non virium
Habeo tantum, ut dolorem ingentem hunc perferam.
Scio fuisse honestius tempus mihi
Moriendi, et utilius, sed non eo modo
Praetermisi. Ah non possum commorarier
Diutius in tam misera vita: et qui modo
Non liberis solum, atque copiis fui
Beatus, verum genere ipso pecuniae,
Auctoritate et dignitate ceteris
Praecellui, atque existimatione ego,
Et gratia non inferior, quam amplissimi,
Qui unquam fuerunt. Est quoque id miserrimum,
et maximum in meis malis, atque numero
Magno mearum miseriarum, liberis
Meis decrepita sub senectute (ah malum
Ingens) spoliarier. Ioseph non est super,
Simeon tenetur vinculis: et filium
Natu minorem Beniamin diducere,
Et ex complexu amabili divellere
Cupitis patris, secundum iussa principis.
Quid est praetermissum nunc atrocissimi
Mali? vagabimurne egentes liberis
Nostris, et cum coniugibus? hoc quid est mihi
Miserrimo miserius? suffocarier
Nos, et mancipia, nostraque pecora omnia
Per horridam famem? ecce denuo premit
Omnem terram fames atrox, rursum ibitis
Gnati in Aegyptum, et emite nobis paululum
Escarum. IV. Vir pronuntiavit omnibus
Nobis, sub attestationeque dixerat
Iuris iurandi: Non videbitis meam
Faciem, nisi fratrem minorem ad me citi
Adduxeritis vobiscum. Si igitur eum
Vis mittere nobiscum, pergemus pariter, et
Ememus tibi necessaria: si autem minus,
Non ibimus pater. vir etenim (ut diximus)
Denuntiavit vobis dicens, Non meam
Videbitis faciem, nisi adduxeritis
Fratrem minimum. IA. Hoc in miseriam (pueri) meam
Fecistis, ut indicaretis ei, habere vos
Fratrem. LE. Ipse interrogavit nos per ordinem,
Nostram progeniem, num nam suppresset [(transcriber); sic: supresset] pater,
Num nobis essent plures fratres. Singuli
Igitur respondimus, iuxta id quod nos erat
Scitatus consequenter. et nescivimus,
Quod esset dicturus, Fratrem adducite mihi
Vestrum. IV. Rogamus te pater, mitte puerum
Nobiscum, ut abeamus fruges emptum omnibus
Nobis, ne pereamus nos, atque parvuli
Nostri fame. Ego suscipio puerum: de manu
Mea require eum. et nisi reduxero,
Et reddidero tibi, peccati ero reus
In tempore omni. Si nobis dilatio
Non intercessisset, iam venissemus, et
Vice altera adportassemus fruges pater.
IA. Quoniam quidem ista conditio data est mihi,
Acerbitates et dolores ut feram,
Et omnes (filii mei carissima
Pignora quidem) cruciatus animi adeo mei
Libenter perferam, dummodo doloribus
Vobis meis, amicitia atque gratia,
Nec non salus pariatur. Hactenus tuli,
Et multa vos propter concessi, quo salus
Vestra esset maior. Et magno dolore me
Hic filius afficeret, nisi ipsa ratio, quae
Pepulisset omnes mihi fere molestias,
Et rerum desperatione mens mea
Obduruisset ad dolorem iam novum.
Etsi necesse sic est, quod voltis, mora
Per me non stat, facite optimis de frugibus
Terrae sumite, resinae, et parumper mellis, et
Stactes; storacis, et terebinthi, et amygdalae.
Pecuniamque duplicem, illam quae data
Est in saccos vestros, viro retribuite,
Et aliam, qua denuo ematis fruges: simul
Fratrem hinc minorem tollite, accedite virum
Toti Aegypto praefectum. Omnipotens iam Deus,
In cuius conspectu ambulaverunt patres
Mei, Deus qui pavit me largissime
Ab adolescentia usque in praesentem diem;
Et angelus qui me eruit cunctis malis,
Benedicat istis pueris, et nomen meum
Super eos invocetur. omnipotens Deus
Faciat virum vobis placabilem, meum
Gnatum tenet qui vinculis, remittat huc
Vobiscum una cum Beniamin gratissimo
Pignore mihi. Valete cuncti filii.
FI. Et tu carissime genitor, longum vale.
AS. Nobis secundo si herus cererem venderet,
Fratres quae fortuna, aut quae tanta temporum
Iniuria, aut quis horridus casus viri,
Huius queat delere gratam me moriam?
NE. Immo vetustas quae, ipsius tanti erga nos
Officii, quae oblivio delebit memoriam?
Tranquillitatem omnem, et quietem, referimus
Eius clementiae acceptam. GA. Quis est locus,
Aut ora quae, in qua non tum fortitudinis,
Tum vero humanitatis huius non patent
Impressa vestigia? IO. Meis laboribus,
VIri, et beneficiis meis hanc gratiam
Sum consecutus. non cesso benefacere.
GA. Ecce lupus est in fabula. IO. Rursus viri
Adestis, conspectus mihi est gratissimus.
Detre [(transcriber); sic: Daetre] heus heus iam tibi dico, introduco [(transcriber); sic: introduc] viros
In regiam orchestram domum, atque occidito
Mox victimam saginatam probissime.
Et instruas convivium, quoniam viri
Isti comesturi mecum sunt aedibus
In nostris. quare laute compara omnia,
Ut nos epulemur, et laetemur hoc die.
DAE. Ad nutum consequar tuum per omnia.
Sub hac, viri, umbra gelida conquiescite.
IS. Propter pecuniam, quam retulimus prius
Nostris domum saccis, nos introducimur
Dubio procul, devoluat ut calumniam
In nos, et violenti sua potentia
Nos seruituti subiciat. Domine audias
Nos, te rogamus universi supplices.
OE. Dicite viri forti animo, sunt aures meae
Attentae. RV. Nos descendimus iussu patris
Nostri, ut emeremus escas. emptis iam quibus,
Cum venissemus recta ad diversorium,
Resolutis saccis invenimus in oribus
Eorum nos pecuniam: quam pondere
Iam nunc eodem referimus. sed et aliud
Accepimus nobiscum argentum, ut quae sient
Nobis necessaria, paremus. territis
Nobis, minime constat per conscientiam
Nostram, quisnam posuerit in marsuppiis [(transcriber); sic: marsupiis] ,
OE. Nolite timere: Deus vester fortissimus,
Et patris vestri, vobis thesauros dedit.
Pecuniam, quam mihi dedistis, habeo ego
Probatam. Quo circa omnibus molestiis
Levate animo, erroris est causa optime
Sublata. Et quoniam omnes languetis e via,
Quiescite hic sub umbra frigidissima.
Pedibus lavandis limpidam apportabo aquam,
Simulque curo fratrem liberarier
Vestrum. IO. Quid haec sarcina gravis, quid est rei?[Note: Ruben sarcina onustus.]
RV. En munera, quae pater tibi mittit, cliens
Tuus: rogatque ut placide accipias, et boni
aequique consulas munus leviculum:
Et officium, quod offertur tibi, probes.
IO. Donis vel ipsum dictitant flecti Deum.
Certe inter homines, mille dictis luteum
Praepollet aurum prorsus, ac praeponderat.
Quin mihi voluntas vestra sit gratissima,
Et ceu divinae virgulae sint munera,
Oblatio. facitis enim alienum nihil
Necessitudine, et gratissima est mihi
Memoria tua coniunctionis patriae.
Quin eius augendae voluntas optime
His donis perplacet mihi placidissimis.
Quaeso, pater vester senex valetudine
Fuit secunda hactenus, et integra usus est?
IV. Beneficio valuit Dei bellissime.
IO. Faxint superi, ut isthuc semper sit proprium.
Est hoc mihi auditu nam iucundissimum.
Magnam mihi voluptatem denuntias.
Est hic frater, quem adducere iussi, parvulus?
ISA. Est, domine, promissis satisne fecimus?
IO. Recte inquam, perscitus natus seni puer:
Quaeso deos, ut sit superstes. qui quidem
Fert indolem prae se generosissimam.
Ingredimini mecum viri, convivium
Quidem est paratum, laeti convivabimur.
ISA. Nos evestigo [(transcriber); sic: evestigio] consequimur singuli.
ADesdum, paucis te volo. OEC. Dictum puta,
Nempe ut curentur istaec. IO. Imo aliud. OE Quid est
Quod tibi mea ars efficere possit amplius?
IO. Nihil isthac opus est arte ad rem, quam ego paro,
Sed his, quas semper in te intellexi sitas,
Fide, taciturnitate. OE. Exspecto quid velis.
IO. Saccos virorum imple frumentis optimis,
In tantum, quantum possunt capere, et ponito
Pecuniam inscientibus adeo singulis
In summitate sacci. calicem autem meum
Argenteum, atque pretium quod minor dedit
Pro cerere, pone in oribus sacci ipsius.
Et postquam fulget roseis aurora aurea
Capillis, acrore madet matutino humus,
Pariter eos dimitte ex nostra regia.
OEC. Fiet. sed quid mihi mandas amplius? IO. Nihil.
ME cum vetustas antiquae virtutis, et
[Note: Versus patriam Chanam unanimiter tendunt cum frumento.]
Tum dignitas hominum, tum vera ratio me
Humanitatis hortaretur, ut labor
Meus, sollicitudo, officia praesto omnibus
Viris sient istis, deceptus sum male.
heus tu voca egressos viros, ac dicito
Apprehensis, Quare reddidistis pro bono
Domini malum vestri? OEC. Nutu faciam tuo.
Heus heus viri sistite gradum. calix mei
Domini sublatus est a vobis clanculo.
Est ipsus, in quo dominus augurarier
Solet: male egistis viri. GA. Cur dominus id
Loquitur noster, serui ut tui commiserint
Tantum sceleris? pecuniam, quam invenimus
In summitate fundarum, retulimus huc
Ad te, de terra Chanaan. et quo consequens
Modo est, ut aurum aut argentum nos de domo
Domini simus nostri furati? convenit
Nullo modo: sed apud quemcumque id poculum
Inventum fuerit, morte multetur, erimus
Nos ceteri servitio perpetuo tui
Devincti. OEC. Fiat hoc iuxta sententiam
[Note: Hic Oeconomus saccis solutis invenit calicem in funda minoris.]
A vobus ipsus dictam: apud quem poculum
Fuerit repertum, ipsus siet servus meus,
Vos autem ceteri sitis iam innoxii.
Deponite in terram fundas aequaliter
Huc singuli, scrutabor etenim exordiens
A maiore usque ad minimum. Nonne vera ego
Iam praedicavi? Sed tamen putaveram,
Vestri inveniri non minimi fraterculi
Folle. IV. Hau, quid respondebimus domino meo?
Vel quid loquemur, aut iuste praetexere
Poterimus? Hau hau, quid restat nobis mali,
Quod non contigerit nobis innocentibus?
[Note: Hic ducit eos ad Ioseph.]
OEC. Quam vana est, et vaga iuventus, et lubrica.
Ut iusseras, adsunt viri, discrimine
Tuo aut plectendi, aut servandi. PO. Hem quid ausus es?
SA. Ah parcito seruis supplicibus his tuis,
Iniquitatem servorum invenit Deus.
En singuli domini nostri serui sumus.
IO. Satis viri, satis spectata est iam mea
Erga vos beneficentiae largitio.
Satis periculi, superque adire nunc
Coepi, orandi vos finem facite. nam ei
Faciam offerendi finem, quoque pavi canes
Catulosque luporum, qui me semper lanient.
An ulla fera tam ingrata sit, quae cum hominibus
Sit conferenda ingratitudine? (proh deum
Atque fidem hominum) quam beneficiorum fragilis est
Et fluxa memoria? quam tenax iniuriae?
Cur superiorum non habetur ratioque
Officiorum a vobis? ingratitudinis
Quare subitis crimen? GA. Inscientibus
Domine nobis, nescimus quisnam imposuerit
Scyphum. Unam hanc noxam mittito nobis levem.
IO. Videte quam sitis iniqui, neque modum
Benignitatis, neque quid me, perpenditis,
Oretis. Nam si cogitetis sedulo,
Remittatis me onerare istis iniuriis.
IV. Domine quibus? IO. At rogitas? Pensasti iniuria
Beneficium. Ego posthac non ulli ero placidus,
Neque benignus, nec mitis: sed fuero ferus.
Simulatque enim misertum, interiit gratia.
IV. Saevire desine, ecce omnes sumus tui
Serui. IO. Absit a me, ut sic agam. sed poculum
Qui surripuerit, ipsus sit servus meus.
Vos autem abite liberi ad vestrum patrem.
IV. Oro domine, audi me, loquatur ut tuus
Cliens in auribus tuis, et ne tuo
Irascaris famulo. rogasti nos prius,
Servos tuos, habetis'ne fratrem, aut patrem?
Respondimus tibi nostro domino: Senex
Est nobis pater, et parvulus domi puer,
Cuius uterinus diem obiit frater suum.
Ast cum dixisses, Ducite ad me, nam meos
Oculos super iuvenem ponam. dixi insuper:
Si abduxero patri dilectum filium,
Is prae dolore morietur. Tum dixeras
Seruis tuis, Abite, nisi veniat minor
Frater vester, videbitis numquam meam
Faciem. Cum ergo ascendissemus servum ad tuum,
Nostrum patrem, narravimus nos omnia
Ei, locutus est quae herus nobis meus.
Ad quae ille respondit. Vos scitis, quod duos
Uxor mihi genuerit filios mea.
Egressus est quorum alter ad meos greges,
Et dixistis, bestia eum deuoravit, ac
Hucusque non apparet. et si tuleritis
Istum, deducetis canos ad inferos
Meos. At cum spoponderim pro filio,
Dicendo, nisi reduxero, peccati ero
Reus. tandem cum caepissem in fidem meam,
Magno cum gemitu, et plurimis cum lacrimis
Dimisit nobiscum. Manebo itaque tuus
Servus ego pro puero, in ministerio mei
Domini, ut puer cum fratribus suis simul
Cito revertatur domum. non possum enim
Absque puero ad patrem reverti, ne siem
Calamitatis ego testis, quae premet patrem:
Ac ne parentis cogar augere et metu
Et ingenti luctu dolorem diutius.
IO. Ingredimini mecum viri, desidero [Note: Alligent equos clavis parieti affixis.]
Porro loqui de rebus his. Animo sitis
Forti, ne corda perturbentur hic metu.
VIso, queam num filios nunc uspiam
Reduces videre. en isthic non sunt, quam mei
Me (filii) exspectatio vestri tenet
Mirabilis? quantoque vos cupio magis,
Tanto minus videre vos conceditur.
Ego quid sperem, non dispicio: plurimum
Crescit fames. linquunt amici, deserunt
Partimque familiam meam. Istis rebus est
Non ulla spes, sed est dolor maior. etenim
Video voluntatem omnium solutam, et est
Virtus ligata. Reliquum est, ut me angant, suis
Quod absunt infelices a pulcherrimis
Gnatis, quibus nil potest festivius
Esse, ac summa pietate vos desiderant,
Et diligunt, absentes nihil minus colunt.
Quam in spem vocor? nobis prospicio ocissime
In hac vita esset tabescendum. Non enim
Ulla hic si spes nostrae salutis iam foret,
Pro singulari in me senem per squalidum [(transcriber); sic: persqualidum]
Amore, absentes essent grati tam diu.
Itaque nec praesidium, parandi gratia
Cuius retentus est apud me filius
Natu minor, cum et hic abreptus sit meo
Ex complexu, nec ullum praesidii locum
Video. sed quid? Commemorando augetur dolor,
Ingrediar aedes, exspectabo filios.
[Note: Absque equis egrediuntur.]Quod ego (viri) summa officia, beneficia,
Et quaecumque in me sunt bona, aut beneficio
Divino mihi tributa, aut parta laboribus
Meis, in vos hucusque fratres contuli,
Miraculum debet videri nemini.
Id feci adductus nimia charitate, qua
Incredibiliter erga vos motus. quis est
Enim nostrum, qui bene, qui liberaliter
Sit educatus, cui non quam carissimi
Educatores? cuique non cordi sient
Probi magistri, et doctores? cui non locus
Ipsus mutus, ubi alitus et eruditus est
Quilibet, in mente versentur cum gratia,
Atque recordatione? Sic fratres ego,
Vere estis etenim germani fratres mei,
Egonam sum Ioseph: quotiescumque mentio
Senis parentis facta a vobis est mei,
No vitam profundam, nullam partem tamen
Euis meritorum videor assequutus: ac,
Sed lacrimae impediunt ora rigantes loqui,
Spargunt enim lacrimae mihi corpus piae.
Pater meus vivit? propius accedite,
Ego sum Ioseph, quem vendidistis, nescii [Note: Hic fratres Ioseph tremunt, ac nomine fratris audito, stupent ac in terram prostrati lacrimis vultus rigant.]
Quid nam Deus per me foret acturus. neque
Pavete: nec dura esse videatur salus
Vestra, quod his vendidistis me regionibus.
Levate sursum fratres vestra corpora,
Salute pro vestra Deus praemisit in
Aegyptum me. biennium est enim, fames
Quod coeperit. Restant adhuc quoque residui
Quinque, in quibus non poterit arari, nec meti.
Igitur Deus praemisit me, ut seruemini,
Terra super divite habere [(transcriber); sic: hahere] queatis cibos
Ad vivendum, non vestro consilio, Dei
Vero voluntate huc missus, qui me patrem
Quasi Pharaonis fecit, atque eius domus
Dominum universae, et principem in regionibus
His, quas videtis, atque Aegypti singulis
Partibus. Idcirco festinate, ascendite
Patrem ad meum. dicetis, Haec mandat tuus
Gnatus Ioseph: Fecit Deus me totius
Aegypti dominum, descende ad me celerius.
Ne remoreris, et habita in terra Iessen, et eris
Iuxta me tu, tuique cari filii,
Et filiorum filii, tuaeque oves,
Atque armenta tua, et universa quae tenes:
Ibi te pascam: adhuc quinque anni sunt famis
Residui, ne et tu pereas, atque omnis domus
Tua, et omnia quae in possessionibus tuis
Habes. en oculi vestri, ac Beniamin mei
Fratris oculi vident, quod os ad vos meum
Loquatur. Nuntiate patri gloriam
Meam universam, et cuncta quae vidistis in
Aegypto. festinate, adducite ocius
Ad me. Iam singulos amplectar suaviter
[Note: A minori incipit Ioseph amplecti fratres.]
Iynge trahor, medullitus vos diligo.
Adeste deliciae meae (o fratres) meum
Suavium, desiderate iam diu.
RV. Addicti Domino pueri laudate Dominum,
Laudibus aeternis nomina maximi Dei,
Laus Domini primo phoebi floreat inclita
Surgentis ab ortu, usque super occiduas plagas.
O felicem, quem divinus tangit timor,
Qui scrutans praecepta Dei, et se oblectat in iis,
Praeclara posteritas nascetur a viro
Illo, huius erit semen in omni terra potens.
Huic rerum cunctarum copia numquam deerit,
et qui est bonus, facile ingenua pietate se
Accommodat, tribuens vicino largiter
Mutua pensa suo. dispergit pauperibus, et
Largas opes tribuit egenis. Opie
Frater, si quaedam offensiuncula facta sit
Perversitate nostra, animo tuo mihi
Ignoscito cum ceteris, et te velim
Ad lenitatem des, sceleris remittere
Poenam. Id enim est quod vocatur hic ignoscere.
Liceat semel peccasse impune, sit satis
Precanti medicinae veri confessio.
IO. Deus quidem precantibus e veniam
Peccati dimittit. Quid ego seruem meis
Peccata germanis? ignota singulis
Errata sint vobis. Ite ad parandum iter.
Ego, necesse quae fuerint, nunc porrigam.
Ne quid vobis desit, cum iam eritis in via.
In hac SCENA Oenochous primo, postea rex egreditur,
Ioseph vero evocatur.
DIi boni, boni quid apporto? PH. Quid est
Quod sic gestiat? OE. At ubi inveniam regem meum,
Ut expleam nunc maximo eius gaudio
Animum? Atque eccum, opportune adest: teipsum volo.
PH. Quid nuntias? OE. Fratres Ioseph prudentiae
Excellentes viri venere ex patria
Chanan. PH. Quid ais? OE. Summae probitatis afferunt
Spem maximam, etiamnum antiquae virtutis, et
Clarae modestiae, summaeque industriae:
Quare dabis operam, ut tam praestantes viros,
Quorum iucundissima vita est, severaque,
Verum severitas summa coniugitur
Cum humanitate, et tum firmis virtutibus,
Tum etiam fortuna (si hoc quid ad rem pertinet)
Honoribus afficias, quorum mores pii
Apparent, vere, si videas, deos putes.
PH. Heus nunc accerse ad me foras Ioseph cito,
Ut mandem ei, quid ego velim de fratribus.
OE. Fiat, Ioseph heus ex iussu regis voco.
IO. Quis me? sed eccum regem. quid velit sibi
Scire cupio, accedo. PH. Ex sermone hominum tuos
Fratres recenti, copiam sui tibi
Videndi fecisse audii. IO. Sic est pie
Rex. PH. Impera tuis fratribus, ut Chanaan hinc
Repetant, dicens, Tollite iussu regis patrem
Vestrum, et totam cognationem, pergite
Ad me, dabo vobis omnia terrae bona
Aegypti, ut comedatis medullam nostrae humi.
Praecipe etiam, ut tollant ex Aegypto mea ad
Subuectionem parvulorum et coniugum,
Plaustra. Atque dicito, dimittatis nihil
De vestra supellectili. Nam omnes opes
Aegypti erunt vestrae. IO. Domine verbis quibus
Agam tibi excellenti gratias viro,
Non reperio. Sed praesenti observantia,
Et assiduitate memorem officii volo
Me tibi probari in posterum. PHA=Quod iussi, age.
IO. Fiat. Vos dilectissimi fratres adhuc
Moramini, exeatis pariter singuli
Ad me foras. En tibi dilectissime mihi,
Xenia, pecuniam, et tantundem vestium
Mittam mero patri, atque vobis singulis
Intus dabo munera quam pretiosissima.
Nos hinc concedimus, vos me omnes sequimini.
Sicut solent, suum qui amiculum diu [Note: Post orationem patris sui Iacob, cum equis egressi patrem conveniunt.]
Absentem gestiunt redire, singulas
Perlustrare vias, per quas hospitem putant
Sese excepturos: sicque agendum censui
Mihi. Sed quanto diutius, tanto minus
Apparent filii. Proh dolor, quam durus et
Miser certe status parentum est omnium.
Ego quia filii non redierunt mei,
Quae cogito? rebus quibus nunc sollicitor [(transcriber); sic: sollicitor] ?
Sed hic (nisi me animus fallit) nunc de quibus
Agebam, eos ipsos vidi, profecto sunt.
Conspectus omnium vestrum est multo mihi
(O filii) iocundissimus, estisne ii,
Qui per fidem iurarunt se brevissime
Reversuros? quae causa desidis morae?
SIM. Tibi salutem det Deus ter maximus.
Tantum tibi feremus gaudii pater,
Ut antevortat omnibus facillime
Maeroribus cordis tui. IA. Quid gaudii?
SIM. Deum supremum testor, salvum filium,
Et incolumem tuum esse Ioseph. IAC. Lacrimas
Profecto tenere non queo prae gaudio.
Vivitne filius meus, quem bestiis
Putavi devoratum? SI. Sic (pater optime) est.
Aegyptii maiores unquam nemini
Habere honores, quam fratri. inque amplissimum
Ipsum ordinem coaptarunt, ae ipsi ea
Ultro petenti numquam, quae petentibus
Multis negarunt, ea tuo obtulere cum
Summis honoribus et amore, filio.
IA. Quid audio? SI. Quis clarioribus viris
Iucundior? quisue meliorum partium?
IA. Quam laetus ista percipio. RV. In amplissimo
Gradu locatus est. Et hoc robore animi,
Et indole hac, virtute, ac continentia est,
Ut respuat cunctas voluptates, ita
Cursum ut suae vitae in laude, ac constantia
Et dignitate conficiat. Sed qui locus,
Aut quae facultas redditur denique pater,
Honores atque maiestatem filii,
Qui ei exhibentur, enarrandi? Religio, et
Pietas in ipso abundat. IA. Impetus animi
Atque ardor mentis eius in pueritia
Ad iustitiam significaverunt: sicuti
In herbis fit, quae virtutis maturitas,
Et quantae fruges sint futurae industriae.
RV. Adduximus nobiscum ex iussu regis, et
Mulos, equos, camelos, et plaustra, omnia,
Viaticum, necesse fuerit hic quibus.
En xenia quae gnatus laetus mittit tibi.
IA. Hem, munera offers quam mihi gratissima.
RV. Iter suscipiendum quoque est nobis pater.
IA. Quonam dilecti filii? RV. Ad Ioseph tuum
Gnatum. Rex etenim ad habitandum terram dedit
Nobis fluentem melle et lacte, denique
Rerum omnium quas fert, abundantissimam.
Quare celerrime maturandum puto,
Steriles relinquentes agros, qui postulant
Desiderantque cultores, quales modo
Praestare nos non possumus. Nitidissimos
Campos potius, et agros fructu uberrimos
Possideamus, qui largius victum exhibent.
IA. Revixit spiritus meus, si vera sunt,
Quae dixisti modo. RV. Ex divino oraculo
Te accepisse putato. IA. Satis fili mihi,
Si adhuc meus vivit gnatus Ioseph. Eam,
Illum videbo, priusquam moriar. Interim
Dum redeant vestri ex campis filii, omnia
Parabimus. Plaustris imponemus bona
Nostra, et res omnes ceteras, ne quid morae
Nobis sit, omnibus reversis filiis
E' pascuis, gregibus abactisque pecorum.
Ingredior, sequimini. Videre filium
Quam primum ex animo gestio. RV. Sequimur pater.
Exhibita vobis, spectatores candidi,
(Nigros enim haud moramur) est non fabula
Expers veri, sed historia, nobis canens
Canam fidem, antiquam virtutem, et conscium
Pudorem castitatis, claram quae parat
Auctoritatem. Quae non spectatoribus
Ut risum moveat, acta sit protervius.
Sed hic vides exemplar integerrimi
Adolescentis, quem cum fallax occasio,
Et quottidiana tentatio circumdarent,
Inquit, Mihi omnia tradidit dominus meus,
Praeter te, quae uxor eius es: contra Deum
Ut faciam, procul absit. Vides hic, quam Dei
Pro verbo concepto servarit intergram
Hic castitatem? Non te saeva terreant
Pericla, quod Ioseph primo divenditus,
Posthac coniectus siet in caecum carcerem
Propter temerariam adulteram. Nos talibus
In difficultatibus oportet inscios
Esse Dei consilii, ut vitae nostrae brevis
Ductus fide in sola sit constitutus. Et
Quando omnia adversa adparent, tunc optima
Quaecumque sunt vicina. Quis'nam tam sagax
Esse potuit, qui crederet ei Aegyptios
Genua paratos flectere, qui ceu sordidus
Adulter, in tetrum conicitur carcerem?
Sic contra, qui voluptatem sectantur, ex
Insperato in mortem subito avaram incidunt.
Constans fides haec cernit, et complectitur,
Quae numquam confundit: sed potius erigit
Infirmos, consolatur peccati reos.
Quare orat hic grex noster, ut re mystica,
Pro corrigendis moribus fruamini:
Vestigiaque Ioseph sectemini probe.
Tum nobis, hic quicquam si commodavimus,
Actusque noster placuerit, plausum date.
IOSEPHI FINIS.
Gaudent carminibus Theseadum chori,
Et cantare melos instituit prius
Orpheus, Eurydicen quam repetit suam:
Rebus quo melius consulerem meis,
Georgi te pariter Musa petit mea,
In quo dona boni cernimus omnia.
Virtus commeruit sic, pietas tua,
Sollers [(transcriber); sic: Sollers] ingenium, carminibus potens.
Felix ut superes saecula Nestoris,
Votis, ominibusque et precibus rogo:
Gratus nobilibus, divitibus simul,
Gratus pauperibus, spes pia Musulis,
E' quarum gremio doctior advenis.
Res est magna quidem, raraque saeculo,
Uno tot bona sub corpore claudier.
Sic visum superis: quemque vetant mori
Dignum laude virum carmina, nec satis
Ornabunt mea, vis non mihi talium.
Mentis respicies munera, non rei.
In te tanta etiam spes manet omnium
Nostrum. quicquid erit, consulis optime.
Vani nil dedimus. prosequimur Dei
Summi facta, vetus Biblia quae docet.
Illic numen adest, teste quid est opus?
Nullis polluitur lectio vepribus,
Kissdus, atheus, et nil valet, impius,
In quo facta Dei fortia scribimus,
Regis qui tumidas contuderit minas,
Constantique manu per mare duxerit
Horrendum populos, quo voluit Deus.
Bellum qui domuit nutibus hostium,
Eius queritur hic gloria maxime:
Recte qui superos, et regit inferos.
Gratus ludus erit sacra petentibus
Ex desiderio, mentibus intimis.
Te postquam videant quod moveat modo
Verborum pietas, historiae fides,
Viventis pariter laus, honor, et decus,
Et rerum gravitas perpetuo manens.
Illic nulla noto, nulla favonio,
Surgent invidiae tempora, nec loca,
Sed mens aequa, nec unquam revocabilis,
Ex patrocinio non tacito tuo.
Nunc Georgi foveas, quae dedimus tibi.
Hoc vinces animo: quicquid habent Deae,
Ornabunt capitis tempora floribus,
Regum muneribus excipient quidem:
Nam parcent animae fata superstiti.
Hoc ita sunt magnae, paruo sub carmine, leges,
Maiores numquam legeris orbe vago.
Omnia sunt praecepta Dei verissima nostri,
Quae servanda suo iusserit ore piis.
Decretum est etenim, semel omnia discere raptim:
Huc ades, huc propera, perlege, nosce potes.
Deus Raphael, et Gabriel, Moises
Aaron angeli Iosue
Hur Caleph Iudas
Simon Maria Iuditha
Ietro Sephora Demus praeco
Populus Israel Phylax explorator Amalechitae.
MAgna est Dei nostri, ac inaestimabilis
Benignitas, et misericordiae suae
Quis numerus est? cui sedes caeli machina,
Pedum scabellum terra quicquid continet.
Exempla si tibi putabis defore,
Ea Exodus dabit sub omni copia.
Quot signa fecit ante per Moisi manus,
Quam frangeretur regis impetus mali?
Ut se Deum Israel potentem ostenderet.
Quid est maris transgressu vel praeclarius?
Cum fata aquarum concitabat unico
Nutu, rogantia ultro quo secederent.
Quid fonte de radicibus ducto petrae,
Mirabilius? aut pane caeli sanctius?
Quo pavit Israel diu populum suum,
Feliciori semper ducens tramite.
Durae licet cervicis gens, et pessima,
Vicit tamen divina eos benignitas.
Quare tibi manent honores debiti,
Illi Deo inquam, qui novit miserescere
Peccantibus, qui subvenit iacentibus,
Et erigit lapsos, timidis dat gratiam.
Cuius rei Nomothesia exemplo erit,
Sacris libris eruta, decemque continens
Praecepta, scripta de manu Dei optimi.
Haec sunt bonis spes maxima: attamen malis,
Ni corrigant vitam, poena, et gravissimus
Terror futuri saeculi: quo iustior
Viventium Deus suis dat praemia.
Quare pater delicta nostra subleva,
Idem creator omnium nos adiuva.
Idem altor adsis dexter, et precantium
Eo die benignus exaudi preces.
Vestrum silentium spectamus optimi,
Ut quid velimus possitis cognoscere.
Rem fecimus novam, qua vix antiquior
Lectoribus fuerit: tamen spero Dei
Gratissimam spectatori pro gloria.
Facite bonus animus labores comprobet
Actoris, ut meliora post industria
Eius det omnibus piis animo pio.
Novum ducem postquam sequutus Israel,
Omnis populus ad solitudinem, rubro
Mari relicto pervenit, pressus siti
Ob fontium defectum, murmurat. Ex petrae
Tactu, satis Moises bonae profert aquae.
Hinc liberat periculo famis gravi,
Et hostium vim frangit Amelech Deus.
Sacras decem legum tabulas scriptas dedit
Idolatras Mosies neci dat: ceteros
Abducit, officio functus ducis optimi.
NOs esse gratos filii Israel decet,
Nostro Deo soli, ac uni autocratori.
Nam quod maris procellis viret hostium
Prostravit, inque nihilum cunctos reddidit,
Facile est Deo. Quid miramur miraculum?
Quin potius unius celebre beneficium,
Prae ceteris multis quidem laudabile
Extollite pueri, viri, cum feminis:
Canamus illi carmen eucharistio [(transcriber); sic: eucharisticon] ,
Cognoscat omnis populi gratitudinem
Huius, per omnes latos terrae terminos.
AAR. Carmen Deo cultus venit gratissimus,
Non quod per hoc placetur optimus suis,
Sed ut vaego orbi nomen eius cognitum
Reddatur e psalmis, sacrisque canticis:
Miraculorum eius meminisse, sibi placet.
POP. Fiat, bonisque mentibus praecinite vos.
MOISES et AARON simul.
Qui gloriosus est, magnus per omnia,
Equum cum equite deiecit in Rubrum mare:
En fortitudo, et laus mea Dominus Deus,
Qui factus est mihi in salutem maximam.
Hic est Deus, quem glorificet anima mea.
Deus patris quidem mei, exaltabo eum.
Dominus quasi pugnator omnipotens, manu
Fortissima vicitque exercitum hostium.
Benedictum erit per infinita saecula
Hoc nomen eius, nomen ter sanctissimum.
Pharaonis Aegypti regis currus cito
Proiecit in mare. profundissimo vado
Haerent, et eius heroes ac principes
Periere submersi inque volubilibus aquis.
Hostes abyssi operuerunt rubri maris,
Instarque plumbi fundi terminos tenent.
In dextra Domine tua posuisti eos,
Fregisti eorum vim, adversarios male
Tractasti, in omni spiritu frangis. Quis est
Similis tui? manum extendisti fortiter
Eos super, donec voraret eos solum.
Sed tu fuisti dux Deus populi tui,
In misericordia tua portasti eum,
In fortitudine nos, tuosque protegis:
Dominus in aeternum regnabit, et amplius.
Ingressus est Pharaon suis cum curribus,
Equites sequuti sunt eum velociter,
Pedites, cohors armaturae levissimae:
Sed mox reduxit super eos Dominus aquas
Vagas, quibus sunt obruti profunditus.
At nos profecti sumus, omnesque liberi,
Nullo metu, certo gradu, sicco pede,
Periculo procul in vado tutissimo.
Laudabilis Deus, sacros super choros,
Caeli beati: laudate illum omnes viri,
Pueri, senes, puellulae, cum feminis.
Cantate, laudem gloriae dicite suae.
Sanctus Deus per saeculorum saecula.
POP. IS. Amen. MO. Vide Aaron, soror venit tuae
Cum cymbalis cantans praecedit feminas.
MAR. Cantemus o mulieres maximo Deo,
Qui gloriose hostes deiecit in mare,
Equum, suumque ascensorem quam turpiter:
Qui nos sequvit sunt, delevit funditus.
MO. O Israelitae. ex mari rubro sumus
Nunc liberati, viventis Dei manu,
Et omnibus defuncti fratres modo malis,
Nullus relictus commorandi hic est locus.
Quare senes, pueri, et mulieres surgite,
Me sequimini vestrum ducem, datum a Deo. [Note: Praecedit nunc Moises populum Israel, ad alium usque locum proscenii. ac inde sic alloquitur eos.]
Nolite deici carissimi mihi
Animo, quod huc spatio dierum venimus
Trium, viaeque nescii per aspera,
Labore non paruo: quin consolamini
Vos mutuo, lassi sumus, peractum iter.
Rebusque nunc secundis vos servabitis:
In rebus optima spe tristibus est opus.
Hic castra ponemus, fovete corpora
Potu, cibo, requie, et si quidnam aliud erit.
Qui liberavit de manu hostium, potest
In hac necessitate etiam salvare nos.
Nec est mihi dubium, faciet omni die,
Praesertim in illa dura solitudine.
AAR. Et cogitate, fratres natos esse nos,
Nostri laboris unquam paeniteat nihil,
Dabit Deus meliora, meminisse haec iuvat.
P. IS. Quid vos (malum) quid dicitis vanissmis
En tres dies perambulavimus mora
Nulla, nec est finis laboris improbi.
Quod maximum est, aqua dulci caremus hic:
Sitique cogimur perire protinus.
Quid est? aqua haec absynthio est amarior,
Porro ad bibendum idonea quidem nemini.
Et de salute nostra actum esse suspicor.
MO. Quae vestra mentis haec frequens mutatio est,
Animique dubii sedula inconstantia?
Alia est priori oratio haec sententiae
Contraria nimis: quae vestra haec sunt murmura?
Patientia est opus, sub his molestiis.
Aaron et ego necessitatibus probe
Vestris mora sine ulla providebimus.
Animo bono sitis modo, putabitis
Ne, is qui salutis auctor, nosque liberat
Ex regis Aegypti manu, nunc dormiat?
Oblitus omniumue nostrum sit? minus
Nihil. videte si vos per rubrum mare,
Salvosque duxerit, sine dubio sitim
Sedabit optimo quidem potu, et cito.
Probat Deus patientiam vestram, fidem
Lustrat: quid animi habetis, poscit noscere.
Quare melius oportet optimi mei
Sperare. nam Dominus aquam ex petra potest
Dulcissimam, atque in copia producere.
Faciet quidem. Verumtamen spei nihil
In viribus vestris erit. igitur in Deo
Solo erigite spem: languores hic sublevat.
Vah quam levi momento frangitur fides,
Et pectoris nunc de imo prorsus tollitur,
Qui tot Dei miracula oculis cernere
Potuistis in terra Aegypti. Quid in mari
Fecit Deus, numquid memineritis animo
Grato? nec id plures ante annos, proximis
Quidem diebus. Itane despondebitis
Animum, ob aquae parvam dulcis penuriam?
Donec redeo, vos paululum exspectabitis.
Ite potius domesticas curare res.
Mox hic ero, volente maximo duce
Meo Deo, in quo spes mihi omnis ponitur.
PO. IS. Eas modo, nos interim exspectabimus.
At si fefelleris, faba in te cuditur:
Poenas dabis, dignasque tanto principe.
Et insuper quod unus intricaveris,
Tibi exedendum erit, nos in vado ibimus.
MO. Deus meus, mihi in his afflictionibus
Succurre. iudica populum, qui murmurat,
Nec sustinet donec tu ipse venias Deus.
Demitte nobis auxilium ex alto tuum.
Quid facimus, ut reddamur omnes liberi?
Araron et ego serui tui: defende nos
Ab hac, mali populi, molesta iniuria:
Haec est Deus gens cervicis durissimae.
Igitur bonum quod est, in me dium consule.
DE. Lignum quod hic coram iacet te, sumito,
Et id in aquas profundius transmittito,
Potabiles tibi statimque faciet aquas.
MO. Numquam fefellit me Deus, tentantum erit.
Profecto dulcis omnis est facta haec aqua.
Haurite singuli, bibite cuncti viri,
Salubris et dulcis facta est vobis aqua.
Haec non ego, sed qui caelos regnat super,
In gratiam vestram facit quidem omnia.
Quid amplius deest? quid porro quaeritis?
Non haec futura vobis esse diximus?
Nunc vos itineri crastino praecingite,
Sitis parati, cras enim discedimus.
Mox ego adero. SI. Quando voles tecum ibimus.
Tibi Deus soli debetur gratia,
Qui liberasti populum, ne gravi siti
Periret, et me conservasti fortiter.
Nam mortis heu circumdederant pericula,
Nisi dedisses fontibus dulces a quas:
Me sustulissent funditus, turpi nece.
DE. Moises. MO. Domine. DE. Vocem quando meam audies,
Aut feceris quod sit bonum, rectumque me
Coram, meisque mandatis obtemperas,
Custodiesque praeceptum meum sacrum,
Cunctum quem in Aegypto languorem tibi dedi,
Non amplius super te inducam, quin eum
Mox auferam: sanator ego Deus tuus,
Populique medicina tui ero certissima.
MO. En alloquar populum Israel. nam ego nihil
Tibi denego, obsequar tuis domine Deus
Tam legibus, quam mandatis, omni die.
O Israel, vocem Dei tui fero.
Quem si audierimus, atque eius servabimus
Praecepta, languores sanabit omnium.
Quid sit futurum praesentes attendite:
Leges dabit certas, suaque gloria
Dignas, et in salutem rei publicae
Nostrae salubres, quo quis recte possiet
Vitam hanc agere suam, multo cum commodo.
Dabit magistratum in terra loco suo,
Qui sit boni exempli rectique formula.
Huc usque in Aegypto serui omnes viximus,
Nec legibus sacratis unquam subditi.
Ast haec dies alios mores expostulat,
Aliamque vitam adfert, relicta pristina.
Nostram probare cupit oboedientiam
Deus, iugum an possimus imponi pati
Nobis, et illius praeceptis obsequi.
Quare quod ipse dixerit, siet ratum.
Rem publicam geret sub iusto tramite:
Modo voluntati audientes fuerimus.
Nec ipse statuet, quod foret ferri grave,
Nec quod siet aliquando intolerabile.
Sic cogitandum erit, sine regimine nihil
Durare posse salvum, vel persistere
Unum diem: quod ipse novit sanctior,
Prospexit omnibus sua prudentia.
Qui deprimit superbos, erigens tamen
Humiles, suosque numquam iustus deserens.
Audite me, non amplius manebimus
In hoc loco, quin discedemus crastinae
Sub luce prima, quare cuncti surgite,
Sitis parati, facile [(transcriber); sic: facille] : recta enim via ad
Helim, gradu ducam quidem certissimo
Vos: dux ego vobis datus, me sequimini.
Hic mons aquas dulces, purissimas quoque
In copia sua dabit: nam sunt ibi
Numero duodecim fontes potus optimi,
Ibi fovebimus animalia rectius,
Et nostra restituemus corda viribus
Suis, cibo, cunctisque terrae fructibus
Omnis generis. et proxime locabimus
Tentoria quidem castra, cumque exercitu,
Ne forte quid desit, necessum quando erit.
Discedite domum nunc, sol cedens duplicat
Umbras, et hic iam nunc advesperascere
Coepit, gelida phoebe cupit splendescere.
SUrgemus [(transcriber); sic: SUrgamus] , occidamus impios duces:
Me sequimini viri, senes cum feminis.
Hi sunt inopiae causa tantae maxima.
Cur huc loci deduxerunt? o pessimi
Quidem duces, latrones, fures improbi.
Quid? num feremus amplius tales viros?
SI. Cur obsequuti consiliis pravissimis,
Suis suasionibusque pessimis?
Ex copia multorum fructuum bona
Deducerent, in huncque desertum locum,
In solitudinem tantam? quis omnium
Diutius feret? Mox irruimus in eos.
Animam seni primum exstinguemus perdite,
Quo tam impuratum poterimus nostro modo
Ulciscier. ne nos illudat saepius.
Tumque alterum capite in terram volo statuere,
Cerebro viam quo dispergat passim suo.
Placet capere, ruere, rapere, prosternere,
Exempla ceteris sient. Quin sequimini:
Satis mihi supplicii erit: quos si modo
Ulciscar, ex illisque poenas sumpsero.
POP. IS. Perimus ah fame, miserique omnes, fame
Perimus, heu perimus protinus quidem.
AAR. Hem quae sit in castris, vide, seditio ibi.
Clamant, quid hoc sibi vult nescio, vide
Animo malo huc versus nos adfectant viam.
Et vereor ut turba haec placari possiet,
Nisi Deus prospiciat, prorsus actum erit:
Uno impetu veniunt. Quod subitum hoc est malum?
MO. O Israel quid hoc, quaeso? infandos procul
Averte sensus, pectoris sani parum,
Magni tamen. compesce dementem impetum.
Quid hoc? Gigantes arma pestifera movent,
Vos non decet. Turba hac gladiisue quid est opus?
Et quaeso, quo vos caecus invergit furor?
Eversa manibus saxa vestris concidant.
Quod res erit, praesentes animo dicite.
IV. Quo nos duces tandem caeci deducitis?
Quanto melius in Aegypto essemus quidem
Demortui, per sacratas Dei manus:
Quando sedebamus splendentibus focis,
Ad carnium ollas saturi, plena copia,
Cura soluti. viventes quam splendide.
Cur huc volebas in desertum ducere,
Nisi ut simul deleres multitudinem
Omnem, viros cum feminis et liberis?
Antea siti enecasti longo tempore,
Rursus fame excrucias. Quid fiat denique
Nescimus: an vobis ita tandem idonei
Videmur adeo, quos cupitis illudere,
Freti quibus sumus ducibus? o pessimi.
Irruimus in hos, mox sequimini fortes viri.
MO. Heus Israel popule Die, quid illud est?
Sic agitis, o viri, nobiscum? attendite.
SI. Nihil agis, induxisti huc nox omnes, vide,
Illae arbores fructum bonum numquam ferunt.
Quis est cibus? quid autem edemus? nil erit:
Vos estis in causa, triginta nunc dies
Perambulavimus labore maximo:
Et quae fuerunt, consumpta esse cernimus.
Reliquum nihil habemus, fame pereundum erit.
Lapidabimus te mox, hominum nequissime.
AAR. Nolite, nolite viri illud tantum mali
Facere: brevibus audite quid frater velit.
Cum dixerit, facite, quod optime placet:
Frater meus Moises his rebus consulet.
MO. Oblivionis atque ingratitudinis
Quis nam modus futurus est? itane decet
Beneficiorum oblivione vos capi?
Vestri misertus sum, nostra refert nihil.
Duces tamen vestri sumus, quodque optimum
Fuerit, oportet consulere nos sedulo.
Si quid mali evenit, nostris pro viribus
Avertere a vobis, bonumque accersere
Decet: rogo patientiam, silentium
Volo, quod omnibus vobis vertet bene:
Nam corrigemus quod sinistre evenerit.
Nunc quid hodie vobis desit pernovimus:
Sperate melius, quia vivit Dominus Deus.
Hic liberabit ex malis praesentibus.
Et quod per illum differtur, non protinus
Aufertur, hac probantur regula boni.
Patientiam vestram, atque tolerantiam,
Alio modo potuit numquam cognoscere.
Quod si boni obliti fueritis pristini,
Praesentis ob mali tam parui incommo da,
Quid ipse sperabit de vobis postea?
Exoritur aliquid maius, de malo, bonum:
Nondum ruentis Israel fatum venit.
Nullas reperiet, ut velit, clades Deus.
Quem si velitis pessimi contemnere,
Quod non statim ex voto aderit, est iniuria.
Hucusque nil mentitus est vobis per hunc
Aegyptiorum vim effugistis fortiter.
Oppressit hostes vestros non una vice.
Sanguineus aliis fluvius, est potabilis
Factus, salutiferusque vobis singulis,
Ex illius mera et divina gratia,
Nullisque meritis vestris, pertinaciter
Non vultis [(transcriber); sic: vulitis] opera eius modo cognoscere.
Postquam arma non erant, in copia dedit:
Abegit hostes pro vobis, sua manu
Pugnans, ut omnes salvos redderet pius.
Nunc vult probare vestram in hoc patientiam.
Sperate melius, providebit optime.
IV. Miserrimum est sperare, cum speres nihil.
MO. Hem sustinete, non abest procul Deus,
Qui scire vult, num ferre fortiter animo
Possitis adversa, an seruire requiritis.
Quid maesta multum turba laceratis comas?
Miseraque tunditis quid. vestra pectora?
Vel quid genas effuso vestras plurimum
Fletu rigatis? levia perpessi sumus.
Ego nihil sollicitus [(transcriber); sic: sollicitus] pro vita mea,
Vestri doleo causa, ne per lapides graves,
Quos hic manu fertis contra me perciti,
Poenas daturi sitis aliquando Deo:
Quem rebus his damnare iudicamini.
Convertimini ad (obsecro vos) paenitentiam,
Scelere relicto tanto: orabitis Deum,
Et ipse vobis haec remittet crimina,
Salvosque reddet unus omni tempore,
In quo salus posita est vestra, et redemptio.
SI. Gratissimus certe aspectus Moisis ducis,
Et sermo suavis illius. Quisnam potest
Illi repugnare? obsequemur paululum,
Redibit, ut opinor, promissionibus
Plenus Dei: quem solus omnium audiet.
MO. Videte, ego revertar ad vos proxime.
Nunc crastinum exspectabitis tantum diem:
Melius habebitis, soli mihi credite.
AUdi fidelis serue Moises, quid tibi
Velim. Ecce ego pluam de caelo panibus,
Omnis populus egrediatur post colligens,
Quae sufficere possunt ad sedandam famem.
Tentabo eum, probabo numquid ambulet
In lege maximi Dei sui sacra.
Verum die sexto dic ut duplum inferant,
Nam septimus sanctus mihi vocabitur:
In quo nihil facient operis. Haec dicito
Populo meo, melius erit sine dubio.
MO. Audite me seniores paucis Israel,
Domini salus apparuit, is vobis dabit
In saturitate panes, colligite modo.
Scitisne quod vos ex Aegypto duxerit
Vespere, videbitis mane eius gloriam,
Domini Dei nostri. Nos vero quid sumus,
Quia mussitastis contra nos? Domino Deo
Iniuria haec facta est, non nobis, credite.
Qui enim resistit obstinate principi,
Domino resistit, is potest retribuere.
Et nunc Deus cognovit vestra murmura,
Sanabit omnes languores sub tempore
Brevi, modo ibitis domu, cras surgite.
Et quid Deus possit, gratis videbitis.
AAR. En vesper est, in castra eundum nunc erit.
Cras mecum enim ibitis sub aurora rubra,
Et nunc magis magisque concussi labant
Convexa caeli, spissior densis coit
Caligo tenebris, noxque se in noctem abdidit.
Omnis dies fugit vos. o fratres precor
Hac unica exspectate nocte, quod parum est.
POP. IS. per Simonem.
Et si iubes, volentes exspectabimus.
Si quid datur praeter spem nostram in crastinum,
Festum diem celebremus consensu pari:
Augere nox istaec voluptatem potest.
Eamus ergo, spectantes quid nox ferat.
HUc spargimus rorem felici nomine
Dei, cibus fiet populo durissimae
Cervicis, omnes terminos terrae expleat,
Per quam populus iste ambulat.posthac sibi
Hinc colligant, quantum volent, erit satis.
Hic panis in saturitatem est illis datus.
GA. Quod si volent ingrati pro beneficio
Tanto esse, dignos quovis dicerem malo.
Nam sufficit semper, numquam corrumpitur
Caeli hic cibus, qui de supernis decidit.
Nos ibimus cum surgent, mane colligent
Quantum placet cunctis, satis relinquitur.
MO. Exeo. Manhu, quid hoc erit? gustabimus.
Cibus sacer de caelo vobis missus est.
O Israel, salus tui Domini Dei
Descendit, atque ros conversus in cibum est.
POP. IS. Manhu Manhu? mirabilia Dei. Manhu?
SI. Gustabimus, quam sanctus hic erit cibus,
Suavissimus, quovisque melle dulcior.
AAR. Nunc colligite viri, quod unicuique erit
In hunc diem satis, deinde singulis
Diebus unum modium, nec quicquam amplius.
Nihil reseruetur etiam superfluum,
Quod vel diebus commendatur [(transcriber); sic: commedatur] proximis:
Nam quicquid est, a vermibus corrumpitur,
Amarus etiam redditur vescentibus.
MO. Vide Israel, tibi Deus quid fecerit,
Hoc te cibo pascet dies per plurimos,
Nihilque vobis deerit. Nam hic panis est
Quem tibi dedit de caelo vescier sacro.
Et hic erit semo Domini ad populum suum:
Sibi quisque colligat Gomor, perque capita
Singula, nec amplius. nam qui plus colligit,
Non interim plus habet: aut qui sumit minus,
Nec is minus reperit, et omnibus satis
Erit, sub hac mensura quovis tempore,
Quicquid requiritur alimenti singulis:
Nec in futurum mane quid servabitis.
Scitis quid hesterno Deus sub vespere,
Et praeter omnem spem, atque vota fecerit?
Venti dabant coctas coturnices vagi,
Nunc mittit e caelo panem per copiam
Magnam, sine ullo termino. sex collige
Dies sequentes, observabis septimum:
Namque est sacer Deo, nihilque operaberis
In eo, nec invenies panes ullos, domi
Intraque castra temet ipsum contine,
Omnisque turba sabbatizet septimum
Diem, quod ipse commendas [(transcriber); sic: commedas] ex proximo est.
Tu sume vas Aaron, Manhuque compleas,
Quantum potest Gomor capere, reponito
Coram Deo, in generationes Israel:
Sicut mihi Dominus quidem praeceperit.
AAr. Ponam reservandum, subque tabernaculo.
MO. Verum ne sit mora illius rei, vide.
Nam cras procul discedimus, tempus vocat
In Raphidim, quo castra ponemus loco:
Satis diu hic fuimus, et longo tempore.
MEa tu soror, Iuditha, quid fit obsecro?
Quis est laborum tandem finis omnium?
Unum malum ex alio malo deducitur.
Quae solitudo haec est? praeter panem nihil
Habemus, aqua nos omnes rursum deficit.
Pereundum erit sane, nisi quid aliud velit
Deus: Sitim quis tantam ferret amplius?
Nisi Deus dignetur auxilium dare.
IV. Ita est Maria, timeo peius omni die.
Haec siccitas nihil boni prorsus feret,
Pessum dabit [(transcriber); sic: Pessundabit] animos fortes viventium.
Decreta mors, et quaeritur fati genus
Per castra: sanitatis est spes parvula.
Prohibere nulla ratio periturum potest,
Ubi quis mori constituit, et debet mori.
MA. Moderare alumna mentis effrenae impetus
Animo coerce, dignam ob hoc vita reor,
Quod esse temet addictam neci putas.
Et si pati hoc malum coacti cernimus,
Nunc cogita perpetuum nil durum fore.
Omnis secundis rebus exsultat nimis,
Fluitque luxu, semper insolita appetens:
At quando vis adversae surgit turbinis,
Despondet animum, quasi non viveret Deus,
Nec quid faciat sedens sancto solio piis
Diiudicant, cernunt tantum praesentia:
Quid sit futurumque optimum nemo videt.
IV. Spes nulla, tantum posse leniri malum
Quis nam putat? fontes aquis carent suis,
Torretur aestu tacita mens animalium.
Ut interim taceam viros cum feminis,
Artus premitque intolerabilis sitis,
Nemo est virorum qui diu hos casus graves
Ferat, soluto labitur moriens gradu
Fortissimus quisque omnium, somni immemor,
Nec se quieti reddit, et si maxime
Cupit, potest: quin semper impatiens sitis,
Quaerit quod ipse bibat ex imis fontibus.
Mutatur habitus, nulla iam cereris subit
Cura, aut salutis, quaerit omnis tantum aquam.
An non misera res est? quid autumas boni
Futurum? ego sperabo nunc prorsus nihil.
MAR. Domini Dei scio potestas maxima est.
Hic subuenti mediis, procul dubio, malis.
Vigilare nostrum nihil erit sine Domino:
A quo salutem plurimam exspectabimus.
Quin ibimus mea tu domum: res postulant
Domesticae. Quid hoc? timeo nobis ne quid
Absentibus nostrae turbatum sit domi.
HEu principes tribuum, quid haec gravis sitis
Mali ferat nescimus: hoc constat tamen,
Perire nos, nobis aquam viri date,
Bibamus, et sitim exstinguamus maximam.
IV. Aquam nisi dederis Moises, male audies.
SI. Et quam diu feremus impios duces?
MO. Proh sancta pictas, proh gubernator poli,
Et qui super terram tenes regnum Deus,
Unde ista venit generis infandi lues?
Est prorsus iste gentis armigerae furor
Innatus: redit ad auctores pravum genus,
Stirpemque primam degener sanguis refert.
Ubi vultus est prior, atque maiestas viri
Decens, scelere tanto placuit ordirier?
Iam iam superno numini grates ago,
Testorque caeli magna sacri sidera,
Me non dedisse causam tanti criminis.
O vita fallax, abditos sensus geris,
Animisque pulchram turbidis faciem induis.
Factum nefandum, quae haec animi mutatio?
Estne Deus aliquis in vobis? aut nullus est?
Quid sic (pudor) iurgamini contra duces
Vestros, Deum sanctum nimis tentabitis.
SI. Sitimus, et perimus insuper siti,
Aquae penuriam quis vestrum solverit?
Curue maceras Moises, si salvos reddere
Cupis tuos? Cur eduxisti pessime
Ex optima Aegypti terra? quid rogitas?
Si modo potes, mox universos suffoca.
Tua esset illa gloria, ac summum decus.
Duc ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus,
Si dux es, illuc ire morituris placet3
MO. Hem sustinete paululum, dum dixero.
SI. Quid perdis ultra verba? cur haec pectora
Mollire tentas precibus? hoc animo sedet,
Effundere potius luctantem animam diu
Cum morte, tenebrasque petere, atque Tartaro
Condi iuvat, quam tantam ferre longius
Sitim. Libet, quod tandem oportet postea,
Furi: quis unquam prohibere hoc quaeso potest?
MO. Si dixero, quid tum placet, faciundum erit.
IV. Quid ista tandem verba proficient tua?
Iuvat mori, te modo neci dabimus prius.
MO. Pauca audienda tantum, magnanimi, precor.
Non te ut reducam veteris ad specimen domus
O Israel peto, sed in terram optimam.
Et hoc decebat, roboris tanti viros
Non esse sub dolore, nec victos malis.
Meliora polliceor, dabit finem Deus.
Hic sustinete paululum, viri optimi.
Revertar proxime, feram quod est bonum
Vobis, boni cuius vos numquam paenitet.
IV. et PO. IS. Quo velit eat, nisi statim dederit aquam,
Malum feret. Qui simus, ipse viderit.
MO. Domine Deus, populo quid huic faciam? rogo
Dicas. adhuc est paululum, ac me interficit.
Lapidabit, irruens ira nimis fremit
Contra tuum servum, Domine Deus adiuva.
Quemadmodum panem dedisti proxime,
Sic praebeas potum suum sitientibus:
Et liberes siti, quando volunt ita.
Quod si negas, cibi peribit gratia
Suavissimi, causam sibi dari mali
Omnis putabunt, peccandi promptissimi.
DE. Ergo tibi quid sit agendum, paucis nota.
Tecum senes, qui sunt in populo, sumito:
Praeibis illos, Israel sequente te.
Fustem manu tolles tua, quo nam antea
Percusseras fluvium, animo fortissimo, et
Vi percute petram: ego super montemque Oreb
Stans, te iuvabo meo sacrato numine:
Exibit aqua statim cum multitudine.
Unde bibat omnis populus, et largissime.
Hoc fac, et ipse vives, et populus tuus.
MO. Faciam Deus quaecumque iusseris omnia.
Audite seniores viri, atque sequimini.
Promisit ex petra Deus vobis aquam:
Si fuste tantum praesenti percussero,
Manabit. Ecce magnus exit rivulus
Aquae, bibite quantum quisque omnium volet,
Non deficit. Quid amplius cupitis viri?
Nonne satis facit omnibus, qui de petra,
Ex virgulae tactu, tantum dederit aquae?
SI. Miramur hoc repente tantum commodum.
Haec est aquae dulcissimus fons. Gratia
Sit tibi Deus noster, et unus ter maximus.
Nihil amplius conquerimur: beneficii satis
In nos tulit, qui regnabit per saecula.
IV. Quantum boni confert Moisi nostro duci:
Vir est Dei, atque nos populus eius sumus.
MO. Memento quantum in te boni transfuderit
Deus, nec ingratus sies in posterum.
Vide, tibi praesentem habebis perpetim,
Si te modo memorem esse beneficii videt,
Quod si satis bibistis omnes, ibimus
Quo nos dies vocat, et hoc tempus postulat.
Huc Amalech totus misit me exercitus,
Quid Israel faciat, cognoscam certior.
Bellum movebunt contra perciti nimis,
Neci dabunt (peregrinus est populus) eos,
Suisque profligabunt finibus procul.
MO. Adeste fratres; quid sibi nam vult homo
Is quem nova forma, sub istis vestibus
Video? habitus alienum esse indicat virum:
Quid fiat hic, videndum prorsus, advenit.
AAR. Quantum licet coniectura capere mea,
Nihil boni futurum ab illo suspicor.
IO. Quare rogabimus quid habeat rei.
Vel quo velit, cur hic, examinabimus,
Qui sit, quis huc vel miserit. Quod si negat
Verum loqui, capiendus est: sub vinculis
Narrabit omnem rem. vos illic interim,
Hur, et tibi coniunctus Urion, simul
Post hostis illius tergum latebitis
Aliquantulum ex insidiis, ut quando opus erit
Adsitis ex improviso tamen mihi:
Nam ego volo succenturiatos esse vos,
Cum deficio, ne frustra nos lacesserit.
Heus quis quis es, quid hic rei, dic mihi, tibi?
PHY. Mihin'? tibine dicerem? Scias, nihil.
IO. Nil sic ages, aut dices, aut male habueris.
Quem quaeris, hic? aut quis misit mastigia?
Dicturus es, vel non etiam: meus igitur es
Captivus, huc reddas fidem certissimam.
Adeste vos socii, rerumque conscii:
Habemus hominem captivum, deducite.
PHY. Heu quid agitis, parcite mihi miserrimo.
IO. Huc huc eas, et quidnam veneris edoce.
PHY. Si vixero, dicam. viri miseremini
Mei. date veniam vitae: si quid dixero
Falso, occidite. IO. Salvus eris, ubi vera loqueris.
Heus frater, heus Moises, habemus en virum,
Ut arbitramur, exploratorem hostium.
Ex hoc licebit quid fit hic cognoscere,
Quid porro agendum, quidue fugiendum siet.
MO. Hem dic aperte, quid vel cur huc veneris,
Timore nullo, incolumi vita dixeris,
PHY. Huc Amalechitae primum misere me,
Quid hic agatur explorem studiosius.
Nam exercitum collectum, tum fortissimum
Habent in armis, adversus vos. Israel
Circumdabunt in crastinum, forti manu
Haec castra primum oppugnabunt, et postea
Omnes dabunt internecionibus, ne quis
Vestrum supersit omnium. MO. Quid amplius?
PH. Sunt congregati omnes inhabitantes Gaboth,
Petramque, conturati quinque regibus
Veniunt ducibus: hi pugnatores gentium
Sunt maximi, simul cum re fortissimi.
AAR. Si ita est, ut hic dicit, res non feret moram.
MO. Abducite hunc intro viri, atque vinculis
Custodiatur cautius. Tu Iosue
Paucis adesdum, te volo, res postulat.
IO. Quid est quod ars mea efficere possit tibi?
Mandare, non rogare servos, est tuum.
MO. Nunc maxime tua fide est nobis opus,
Virtutibusque bellicis quidem.
Instat gravissimum bellum, populi impii,
Quantum modo intelleximus: quare tibi
Hinc optimos bellatores fortis animi
Selige viros, qui fortiter norunt manus
Conserere, pugna contra hostes,nos libera.
Quin ipse populus arma comitatus tua
Tibi militabit. vade, et id bellum gere,
In quo patres matresque pugnanti tibi
Favere possint, frange mox belli mala.
Ego comitibus his duobus protinus
Hunc proximum ascendam montem, orabo Deum,
Victoriam dabit sua praesentia.
Licet nec armis ad bellum ornati sumus,
Nec rebus aliis: attamen semper piis
In spe Dei, auxilioque constant omnia.
Vincemus in Deo facile, qui noster est
Protector: et quis omnium contra potest
Facere? Duce hoc super abimus sine dubio.
Habemus illum, qui manu fortissima,
Ex hostium vi liberavit saepius.
Et cogitate quod solus succurrerit
In plurima fame, sitique maxima,
Cur non adesset, e periculo gravi
Nos liberaret, hostium frangeret
Vim, quem penes stabit potestas omnium?
Adeste tribuum principes, audite quid
Velim: parantur bella nobis maxima,
Defendere patres nostros et matres decet
Cum liberis. pugnate fortiter viri.
Invictus acie, gentium domitor, Deus,
Quot interemit nobiles, iuvenes, senes,
Sparsos mari rubro, scelere pressos suo?
Sic ille gentium feros harum impetus
Domabit unus. Quicquid est, fratres, precor,
Haec cogitate. Martis incertae vices.
Licebit omne tecum orbis vagi robur trahas,
Licet arma longe miles, ac late explicet,
Fortuna belli semper ancipiti loco est.
Primum tuis favisse fac votis Deum,
Victoriam tandem dabit cum gloria,
Tradetque gentes in manus statim tuas.
Dux vester est Iosue, ex tribu Ephraim,
Robustus, et laboris patientissimus.
Vos o viri audite hunc, et sequimini:
Ego rogabo pro victoria Deum.
Non est morae dilatio, fratres viri:
Simon, Caleph, Iudas, tribuni, principes,
Vos eligo populi duces, me sequimini.
Hoc ordine instituo, bonis avibus ego
Praeibo: tu cum vecti, si quid est opus,
In agmen hoc, ut hostium vim frangere
Possis: sed isthoc ceteri in cornu probe
Dextrum locabuntur, sinistrum vos habet.
Hoc cogitate, sultis esse modo viri,
Quod iste honoris gloriam veri petat,
Qui animo magis quam voce laudari volet:
Laus vera, et humili saepe contingit viro.
CA. Audite buccinam hostium, clarum tuba
Sonat: nihil cunctandum, quantum iudico,
Pugnaeque tempus, tota undatis venit
Acies in armis, aera iam bellum cient,
Signoque pugnam signifer moto vocat:
Et quinque reges bella dispositi parant.
SI. Adsunt, repugnemus duces pro viribus.
IO. Pro me nihil iam metuo, vos facitis viri
Spem proximae, volente Deo, victoriae.
Estote fortes animo, nil timendum erit,
Dux est Deus noster. supremus omnium.
Quis contra eum? quis audet? vel quis cogitat?
Vestrum esse credo, quicquid est, fratres mei
Meum: quis hac potiri gloria vetat?
Hoc est Dei bellum, haec et est acies Dei.
Quae vos molestat pessimos dementia?
Huc, si lubet. Quis armorum furor malus?
Quis iste mentes agitat attonitus nequam?
Aut vos Erinnys quaenam vexet dicite.
AM. De finibus nostris statim discedite,
Aut morte pessima simul peribitis
Hic quotquot estis, destinatas victimas
Superis dabimus, armorum vi clarissima.
IO. Absit. Deus noster vos in nostras dabit
Hodie manus, vim vi licet repellere.
Prodatur omnis ira, et ex animo timor
Erasus abeat. perimite hos o milites.
En subiacent, fugiunt. se quim ini, sequimini.
MO. O qui fide dignos servas. sperantium
Protector omnium Deus, nos libera.
In te Domine speravi, ne confundar in
Aeternum, et erigas, nostramque spem fove.
Eripe tuos. facias salvos, defende nos:
Et ex manu peccantium Domine rape.
Hac de manu quae contra agit legem tuam,
Iniquitati ne locum des obsecro:
Neu me sub hoc proiciasque tempore,
Cum deficit virtus mea: ne decesseris
Modo, ne longius patiaris impetus.
Dimitte pugnas, libera populum metu.
Luctu parentes feminas, cum parvulis,
Tandem Deus in axilium nostrum respice.
Deus meus, ne elongeris de me rogo.
Defessus artubus totius corporis.
AM. Nolite fugere, terga vertunt: sistite
Gradus. fugatus Israel, victoria
Sumus potiti milites fortissimi
IO. Haec quae fuga est? o Israel, resistere
Hosti decet, quin pectus antiquum advoca,
Victasque magno pectore aerumnas doma,
Resiste tantis in malis: vinci malum est.
Si moreris, antecedo: si vivis, sequor.
In hos ruamus, dum prior quovis eo:
Perire sine me non potes, mecum potes.
MO. Domine, vide hostis clamat, Ubi Deus Israel
Moratur, aut cessat? victi sumus quidem,
Nisi tu Deus venias, praesens opem ferens.
Quis eripiet illorum nos de faucibus?
Ne deseras tuos, in quo spem ponimus
Firmissimam. Laudabo iustitiam tuam,
Tota die cantabo nomini tuo.
AM. En denuo fugiunt, sequamur proxime
SI. Perimus omnes heu, devictis subveni
Deus, malorum consilia mox reprime.
MO. Accedite Aaron, Hur, simul fratres mei,
Defessus omni parte corporis male,
Manus suum officium negant, levate eas,
In altitudinemque prorsus tollite,
Ut invocem Domini Dei nomen sacrum.
Si lassus ero manibus, mox hosti subiacent:
At quando eas levabo, vincunt fortiter.
HUR. Ecce hic lapis praesens, quem supponam tibi:
Huic inside, ne lapsus causam es mali.
IO. Nemo hostium in nostra manu vivat, Deus
Nobiscum erit, cuius fit haec victoria.
Non vos decebit roboris tanti viros
Hoc esse sub dolore, nec victos malis
Dare terga: non est, ut putatis forsitan,
Virtus, timere vitam quam debes Deo,
Sed viribus primum malis ingentibus
Obstare, nec se vertere, ac retro dare.
Qui nos cupis salvos, sequere cursu incito:
Non haesitabit gressibus fortissimus.
Ubi debuisti, redde supplicium vetus
Cum occidis, et cum parcis: olim iam tuum
Est hoc cadaver, perage mandatum ducis,
Iamque et Dei: animus gestit antiqua exsequi
Supplicia. Stringe gladios, ac in sanguine
Madidos recipe: tandem timorem omnem exue,
Ut te videat hostis victorem postea,
Quando cadit gladio parvus cum maximo.
Ruat ira in omnes: hostis est, quisquis mihi
Non monstrat hostem: ulciscier malos iuvat.
MO. Oblite nostri vindica forti manu
Deus inimicos, clade qui tanta obruunt
Populum tuum. eripe nos saevis ab hostibus,
Et libera, consilia mala mox destrue:
Qui nescio quae damna nobis comparant.
Nec noceat hostis fuso gaudens sanguine,
Tantumque cui semel bonum esse displicet.
Et ecce contra nos pravi pugnant viri,
Quos laesimus nihil: nec quid peccavimus.
Saltem vacent quod nostra culpa pectora,
Hinc invident, atque in nostram concurrere
Student gravem perniciem. in occursum veni,
Surge Deus, aspice quantis et quot molibus
Nostram petant vitam, insidiisque perdere
Volunt. Deus tu exercituum invictissime,
Vires tui populi firma potentior,
Ne his sis pius qui nil queunt, quam quod malum est
Probare, fugiant fac retro sub vespere,
Et more blaterent mutua canum murmura.
Per urbis ambulent vicos, et moenia:
In urbe nec profugis locus detur aliquis.
Quod si meis fit maior hostis viribus,
Tu tu mihi praesidium es et ductor meus.
Disperge rector maxime vagos, quo duce
Nullius hostis terror ullus terreat.
Docent iniqua, nectunt nil praeter dolos,
Maledicta iactant crebra proximis suis,
Ergo tui reprobos feruoris in manu
Perde age, ne digna, fax [(transcriber); sic: faex] mala, sit aliquo loco:
Ut te Deum videat terrae, et magni poli.
Tunc se ferent vacui ventres ieiunia
Digna, et serent loco cibi sua murmura.
At carmen est mihi tuae potentiae,
Dicamque virtutis sacrae vel nomina
Vel factaque canam, quam diu me spiritus
Regit per artus, laudes non tacebimus:
Tu nostra siquidem pietas, tu tota es salus.
Spes optima est in te posita viventium.
AAR. Omnes vide vertere terga, pessimi
Fugiunt, potiti nostri sunt victoria.
Et adhuc calentes viscerum venas motant.
MO. Delebit omnem memoriam Amalech Deus,
Nil amplius sub caelo sit generis super
Huius. Nec interim tegat caesos humus,
Nec solvat ignis, avibus epulandi licet
Ferisque triste pabulum saevis sient.
Votum est sub hoc quod esse supplicium solet,
Quisque insepulta spectet horum corpora.
In hoc loco aedificabimus Domino Deo
Altare, cuius tanta sit victoria.
Dominus mea exaltatio, salus mea.
Descendimus triumphaturi proxime.
IO. O ter quaterque prospero fato dati,
Sistite pedes, advesper ascit, sit satis.
Intro eamus castra. quae iam cepimus,
Praedam licebit dividat vobis viris
Quando redibit Moises. Ecce ipsus venit,
Penes quem erit rerum potestas omnium.
Vos arma colligite, spolia sunt fortium
Haec militum, inque castra nostra ponite.
Ad Sinai montem cras mane pergimus.
Quanto meum generum non vidi tempore,
Moisen? lubens igitur venio, videam modo
Quid valeat: aut quid fit, cupio cognoscere.
SE. Et ego, ita me Deus amet, cupio meum virum
Videre, pater, antequam contingat mori.
CA. Ietron video, socerum Moisis? certe ipsus est.
Quid tu insolens in desertum Ietro venis?
IO. Evenit. CA. Equidem miror adventum tuum.
IE. Sed est ne salvus Moises? quid dicis? gener
Meus? CA. Valet, cupis videre? IE. Cupio quidem.
Ubi obsecro est? CA. In castris forsan ambulat.
Huc evocabo: paululum spectabitis.
IE Recte quidem facis, modo venisse dic,
Et convenire cupere tandem sedulo.
Quantum audio, canunt ob hanc victoriam,
Feliciter nactam praedamque dividunt.
Nec paenitet venisse me, quando pedem
Huc auspicato contuli. SE. Nec me pater
Piget. Sed ecce quisnam ille est qui huc advenit.
IE. Is est gener meus. profecto gaudeo.
Venio socer tuus, o gener suavissime,
Cum liberis legitimis [(transcriber); sic: legittimis] videre te.
MO. Salvus sis o socer, tuus gratissimus
Adventus est. o uxor, o et filii,
Felicitatis omnis equidem pignora.
Felix dies illa est, quo coram contigit
Videre singulos, post tot pericula.
Nam vos latere eiusmodi non arbitror,
Quaenam sumus perpessi in seruitutibus
Pharaonis Aegyptii regis: donec Deus
Nos liberaret ex malis his omnibus,
Et denuo victoriae eius gloriam
Contra Amalechitas dedit sanctissimus.
IE. Audivimus quidem, atque scimus omnia:
Et hoc profecto gaudium pro te fuit,
Gener optime. benedictus est in saecula
dominus Deus, qui vos tantis et tot malis
Dignatus eripere: Dominus magnus super
Omnes deos, quia fortiter tecum egerit.
MO. Quare Deo pacificas offeram hostias
Hodie: sed ipse tu mecum sub crastinum
Ibis, iuvabis me modo praesentia
Tua socer, coniunx, et o carissimi
Nati mei. IE. Quo cras ibis? dic serio:
Aut quid negotii est gravis sub vespere?
MO. Iudex sedebo pro tribunali meo,
Et iudicabo populi lites Israel.
IE. Quid? sunt tibi curae quaeso Res publicae?
Aut quid facis sub plebis huius ordine?
MO. Ad me venit plebs universa, iudicent
Causas super suas graves, sententiam
Meam feram, ius postulant omnes suum.
Si aliqua suboritur vel iuris quaestio,
Meis stat omnis res, caditque legibus.
Praecepta confero, legesque sancio:
Meque audiunt, soli mihi omnia deferunt.
Fani simulque profani ius est meum.
IE. Malam facis rem, inquam, labore futili
Consummeris, stulto ne dicam: intelligis?
Vitra tuas vires hoc est negotii.
Quid vis tibi, vel quae cogit necessitas?
Numquam potes solus facere cunctis satis.
Quin audias consilia mea, Dominus erit
Tecum: quod est res ipsa proloquar, tenes?
In his Dei quae sunt, ministrabis tuo
Populo, doce quae sit voluntas maximi,
Quaeque iubeat, quae non velit fieri sibi.
Ritum, ceremoniasque constitue bonas,
Reice malas. Viros prudentes selige
Ex plebe cuncta, rebus his qui praesident,
Et iudicent populum. bonos sumes tamen,
Quos non avara mens vexat, superbia
Nulla insit, atque veritatem diligant.
Prudentiores inquam sumito tibi,
Iustos, fide bona, qui ament concordiam.
Ex his tui populi constitues iudices.
si casus aliquis incidit nimis gravis,
Huc deferant, et iudicandum tibi dabunt.
Hoc fac, et omni salvus vives tempore,
Tu, et populus ille, cuius es dux inclitus.
Quod si facis, complebis imperium Dei
Domini tui, et praecepta servabis sacra,
Quae tibi dabit Deus tuus: quo etiam modo
Omnis populus ad sua revertetur loca,
Cum pace fortunatus terram possidens,
Quam se daturum promisit vobis Deus.
MO. Recte mones, faciam quod ipse iusseris.
Tu modo socer, meaque coniunx, cum filiis
In castra proxima ibitis, mox ego sequar.
Habeo negotii parum: necessum erit
Agere prius quam neglegentiae [(transcriber); sic: negligentiae] arguar.
Probe admonet, nec frustra est quod dicit socer.
Quantum queo, sequar eius consilia senis.
Curabo divinum: quae civiles erunt
Res, iudicandas aliis prorsus liquero:
Et optimum est, levique fit molestia.
DE. Audi meam vocem Moises, Dei tui,
Dicesque domui haec Iacob, et toti Israel:
Quod viderint permulta quae feci sibi,
Portaverimque eos superque alas sacras
Aquilarum, et insuper mihi assumpsi quidem
Eos, nec alios. si ergo audiverint meam
Vocem, meumque pactum conservaverint,
Custodientque quodcumque sibi dixero,
Mihi in peculium, et populus erit meus.
Haec est mea omnis terra, omnis provincia
Mihi subiacet. vos eritis perfectissimum
Regnum sacerdotale, et gens sanctissima.
Haec verba filiis vide dic Israel.
Quid amplius porro tibi velim audies,
Cum veneris sub montem sanctum Sinai.
Ubi moratur praeco? festinans abi.
DE. Quid est domine, quod me facere velis modos
HO. Abi velociter per castra singula,
Annuntia, signumque buccina dato,
Ut protinus veniat huc omnis Israel,
Mandata quae Dei sunt coram edisseram.
DEM. Quicumque subditi Domino autocratori
nt, protinus sequantur huc mesine mora,
Ad castra Moseos ducis populi Dei.
Is quid Deus velit, edocebit ordine.
AAR. Omnis venit plebs advolans, Moises viden:
MO. Silentium rogo plebs paululum date,
Quid ego velim probe possitis noscere.
Haec dicit unus omnium Deus Israel,
Vos non latere quae pro vobis fecerit,
Quonam modo Pharaonis ex tyrannide
Eduxerit, per mare, per desertum quoque,
Sitim famemque sed avit saepissime,
Hostes graves vobis extinxit proxime.
Nunc si audieritis vocem eius, vocem Dei,
Faciet sacerdotale regnum vos sibi,
Peculium eritis eius, atque sancta gens.
POP. IS. Quaecumque Dominus est loquutus, omnis
Faciemus unanimes diebus singulis.
MO. Placet voluntas haec, studium vestrum probo.
Annuntiabo proxime, atque aequum arbitror,
Quum gratia bona quae vult Deus impetrat.
Nec is potest vobis hoc pacto irascier,
Quando facitis id quod voluit, et iusserit.
LAudabo populum obtemperantem perpetim,
Et tam benignum. Quare respice Domine
Populi voluntatem tui, sinu fove
Amplissimae simul divinae gratiae,
Quo te Deum protectorem fidissimum
Et unicum, et verum possit cognoscere.
DE. Quid est? Renuntiasti Moises omnia
Quae iusseram populo cervicis pessimae?
MO. Renuntiavi Domine mi. DE. Quid hi tibi?
MO. Quaecumque iusseris, ea facient sine mora:
Grati quidem, dubio procul, nulla prece.
DE. Nunc denuo vade ad meum populum cito,
Eosque sanctifica cras, et hodie prius
Suas lavent vestes iube purissime,
Ut in diem parati tertium sient.
In hoc enim descendet omnipotens Deus,
Ad Sinai montis stans supra verticem
Altissimum. Verum cave ne quis velit
Ex plebe montis verticem transcendere:
Nam quisquis illum tetigerit, moriatur, et
Lapidibus obruatur duris proxime:
Sive fuerit iumentum, non iuvat quidem.
Haec ipse dicas populo, et ut fiat vide.
MO. Dicam Domine mi, diligenter omnia.
P. ISR. Descendit istic Moses, quid nunc adferat
Novi videbimus: forsan multum boni.
MO. Audi Israel, sanctifica temet mutuo
Per tres dies, vestes laventur omnium:
Quo Domino ab omni macula puri sient.
Paratus omnis dico in tertium diem
adsit, tonitrua audietis maximo
Quodam sono, clangorem buccinae quoque
Nullo periculo ego educam vos cautius,
Et sistam, ubi debetis omnes ordine,
Quid vos velit Deus, exspectare commode.
Nunc ibitis domum viri, facite omnia haec:
Ne forte vobis irascatur maximus,
Cuius potentiae universa subiacent.
AUdite me: dies haec nunc est tertia,
Estisque purgati satis, quantum arbitror.
Vitae integrae nullis malis obnoxii.
Venite, sequimini ad radices montium:
Nec terminos ultra hos quisquam transcenderit.
POP. IS. Et ecce mons fumat, clangorque buccinae
Ingens, quasi tonitruum, caelo furit.
MO. Descendit ipse Dominus e solio sacro,
In montis ipsius stabit cacumine.
Vos hic manete, ego ascendam paulo altius.
DE. Descende protinus, mandaque serius,
Ne forte transcendere velint hos terminos,
Ad me videndum, ne pereant omnes cito.
MO. Nemo Domine poterit quidem transcendere
Quos terminos feci, atque iusseras diu.
DE. Descende, vade cura quod dixi tibi,
Tum rursus ascendas, una frater tuus
Tecum Aaron. Sacerdotum nullus tamen,
Nec populus huc ascenderit videre me,
Ne forte Dominus illos perdat funditus.
MO. Audi Israel, Dominus quae dixerit tuus,
Ne terminos quisquam transcendat omnium,
Quos hic ego praescripsi diligentia,
Immunis etenim is numquam erit. Veruntamen
Aaron veni me cum, ascendas, Dominus iubet.
DE. Ego sum tuus Dominus Deus, Deus tuus,
Quite manu ex aegypto duxerim mea:
Nullos habebis peregrinos unquam deos
Prae me, nec etiam coram me: nec sculptile
Facies tibi, nullamque similitudinem,
Quae sit sub ipso caeli magni sidere,
Vel quae sit in terra deorsum maxime,
Vel quas aquae fluentes aliquando dabunt:
Nec ea coles, nec ea adorabis perpetim.
Ego sum Deus tuus zelotes fortior,
Nullam feram quicumque facit imaginem.
Ego quidem inquam zelotes ter maximus
Sum, visitans iniquitatem omnem patrum
In tertia et quarta generationibus:
Et facio misericordiam his qui diligunt,
Custodiuntque mandatum meum sacrum.
Nomen Dei non assumes in os tuum
Frustra, vel in vanum: quoniam sanctissimum est.
Memento sabbatum sanctifices mihi meum:
Namque ego diei benedixi olim septimo.
Tuos parentes afficies honoribus,
Timorque maiorum versetur ob oculos:
Si vis modo in terra longaevus vivere,
Quam ibi Deus sanctus dabit feliciter.
Non sint manus armatae, nullumque perimas.
Nec ipse adulterabis, nec moechaberis.
Non fur malus sis: aut iniquus proximum
Contra tuum testis. Domum fratris tui,
Servum, nec aliquid quod tibi forsan placet,
Nec concupisces coniugem, ancillam, bovem:
Aut quicquid illius fuerit, ne tetigeris.
POP. IS. Nobis loquere, o Moises, dux fortissime,
Non Dominus, ah ne forte moriamur, quasi
Dolore contremiscunt nostra corpora:
Invasit omnes nos tremor mirabilis,
Perterriti sumus, atque concussi nimis.
MO. Nolite o viri timere: nam Deus
Voluit probare vos, quo terror illius
Inesset omnibus vobis, ne postea.
Peccare cogitaretis per saecula.
DE. Populo meo dic Moises, quod audiverint
Me iam loquentem de caelo sancto tibi:
Idola ne faciant sibi, quin in Deum
Et unicum credant, quamque diu vixerint.
Quod si impotenti pertinax animo abnuet,
Stat tollere omnem penitus Israel domum.
Porro quid ego velim nosti, atque intelliges
Cum proxime loquar tibi, et fiet cito.
AUdi Israel, Dominus quaecumque dixerit,
Et ea tibi per me iussit proponere,
Unum Deum credas, neque eius nomine
Iurabis. Omnem solis sanctifica diem.
Parentibus honorem tribue, ac maioribus.
Ne sis latro. non fur, moechus. falsum neque
Dicas. Nec ullius uxorem sumas. Domum
Desideres nullam, vel quicquid aliud est,
Quod non tuum est, nec iure possides bono.
POP. IS. Id quod locutus est Deus, Faciemus, et
Erimus oboedientes illi plurimum:
Cuius rei testis nobis futurus es.
MO. Igitur ego aspergo vos isthoc sanguine.
Qui sanguis est sacri concussi foederis:
Quod ipse pepigit vobiscum Deus super
Cunctis meis sermonibus, quos habuerim.
Nunc sequimini me, Aaron, Nadab, atque Abiu,
Vosque seniores Israel, videtis hinc
Deum Israel? pedibus sub illius quasi
Saphiri lapidis opus, quasique splendidum
Caelum, vel ubi serenum ac rubrum est desuper.
DE. Ascende Moises ad me in montem hunc altius,
Et esto ibi, daboque tabulas tibi novas
Duas lapideas, continentes omnia
Praecepta, quae docebis Israel meum:
Digito meo sunt scripta, mirabile opus est.
MO. Heus Iosue, ascendamus. hic vos interim
Donec revertamur, parum spectabitis.
Habetis Aaron, et Hur, vobiscum viros,
Et principes, et sapientes, et denique
Pios, bonae fidei, rerumque consules.
Si quaestionis quid tum nascitur gravis,
Referatis ad eos tamquam vestros iudices.
Ego redibo, quam primum me absolvero.
VEnite, me sequimini quid faciemus hic
Nunc per quadraginta noctes, et tot dies?
Moises abest: nec descendit. Quae est haec mora?
IV. Quin eligamus alterum novum ducem,
Quis huius exspectabit adventum diu?
Adeamus Aaron, quae sit sententia
Nunc nostra declarabimus, viri probe:
Sic ambulare longius, nec vivere
Consultum erit: spes omnis eius concidit.
Nam si secundae res de adventu essent suo,
Dudum profecto venisset moises, scio.
Vereor tamen ne quid adversi illis accidit:
Quia multa concurrunt, occasio, locus,
Tempusque tantum non exspectandum puto.
SI. Heus Aaron, totus grex, et populus Dei
Ad te venit, non est praeter causam, cupit
Necessitas idem, quod ipse forsitan
Nil cogitas, aut quid fiat minus vides,
Dum tu in quiete, et semper in tuto ambulas.
Quin surge, fac nobis deos alios novos,
Qui nos pedum praecedant recto tramite.
Nescimus etenim Moisi quid nam contigit,
Huic viro qui nos ex Aegypto antea
Deduxerit. Nolumus eum diutius
In hoc loco exspectare. nec venturus est
Unquam: dies sunt nunc quadraginta, aut eo
Plus, redde quod praediximus novos deos,
Novos duces. veteres nihil curabimus.
AAR. Ah quid facitis? haec vestra pertinacia est.
Vel dura cervix. non potestis amplius,
Donec veniat, exspectare? ah audite me,
Nolite tantum perpetrare rogo scelus.
IV. Ah volumus. Quid? aut quem exspectandum putas?
Quae dicta sint tibi, audisti modo satis.
Fac quod volumus, et vives: sin non feceris,
Ipsi duces nobis erimus, et optimi.
HUR. Audite, ne peccetis in nostrum Deum.
Redibit omnino Moises, mihi credite.
SI. Nihil agitis, facite novos nobis deos:
Qui nos viros praecedant, ubicumque hic siet.
AAR. Et si adeo vultis, fiat. ego sine noxia
Ero, scelus vestrum est, nec me tangi velim.
Idcirco viri, inaures quotquot sunt tollite
De filiarum et coniugum statim auribus,
Adferte proxime huc ad me, quid possiem
Videbo, quo fiat voluntas omnium.
POP. IS. Faciemus id quidem nulla mora quoque.
HUR. Aaron, vide quid sis facturus hic mali.
AAr. Nolim mea culpa quid huius perfici.
Nam si hic mali est quicquam, hem illi huius rei caput.
Horum periculo fit: ego in portu abiero.
SI. En hic habes omnia quaecumque tibi cupis.
Quicquid facis, fiat vide quam proxime.
AAR. Fac ignis ardeat, ea in hunc proice statim:
Et quicquid inde natum est, sit vester Deus.
Adferte ligna, ut ignis ardeat probe.
Nunc quicquid huius est, inice Simon prior.
Sine ardeat, dii proruent vobis novi.
Cantate laudis canticum vos interim,
Per circulum saltantes gaudio simul.
POP. ISRAEL cantat saltans.
Israel specta, tibi mox redibunt
Huc duces sancti, bene fortiores
Quam fuit Moises patriarcha quondam:
Mortuus ille est. [(reading uncertain: layout problem)]
Cur eum speres adeo morantem?
Quaere quo possis duce salvus esse,
Te inque promissam deitate possit Ducere terram. [(reading uncertain: layout problem)]
AAR. Ecce vitulus, novus deus, forma nova
Prodit. Deum vestrum psalmis laudabitis.
Huic erigite, facite, columnam ponite,
Statuam Deo vestro dicate splendidam.
Hic est enim, vos quem exspectastis sedulo,
Hic ducet in terram pinguissimam cito,
Modo sequimini tam fortissimum ducem.
Cantate plura: cantus illum nam iuvat.
POP. IS. Vos rogo audis, iuvenes, senesque,
Feminae castae, pueri, puellae:
Aiis, quibus vivit nihil orbe maius, Dicite carmen.
Hi per Aegyptum potuere solum
Israel sanctis manibus tueri,
In maris rubri timidos vado per Ducere tutos.
Palma caelestis vitulo relicta est,
Non semel dicemus io triumphe,
Vota per plebis dabimusque divis Tura benignis.
Te decem tauri, totidemque vaccae
Inloco caesae, celebrare sancto
Postea debent: merito decebit Te decus omne.
AAR. Altare iuxta aedificetur sollenniter,
Ad gloriam vestri dei, vituli novi.
Sollennitas cras eius est, omnis aderit
Homo, vocatus signo buccinae dato.
POP. IS. Io bibamus et edamus, celebrabimus
Festum diem, novos deos habebimus,
Qui nos malorum expertes possunt reddere.
Salui sumus, si nil praesenti gaudio
Intercidat mali: quis fortunatior
Nobis? At hoc dii conservate gaudium.
AAR. Ite hostias vestras parate in crastinum.
Adferte, si quid diis offerre placuerit.
MOises abi, descende iam. populus tuus
Peccavit, et depravatus factus nimis,
Deflexit a via recta, quam docueram.
Iste populus, quem ex Aegypto tu duxeris.
Fecere sibi de auro vitulum loco Dei,
Dicuntque verum esse Deum, a quo sunt liberi
Facti per Aegyptum, et rubrum cuncti mare,
periculo salui, proculque aufugerint.
Quare sine me, ut irascatur furor meus,
Conficiam eos, ducamque ex te gentem mihi
Magnam, video cervicis esse perditae, et
Durissimae. delebo omnes igitur eos.
MO. O Domine, cur irascitur furor tuus,
Praesertim in illos quos ex Aegypto manu
Fortissima, et vi singulari eduxeris?
An ut aliquando iactent post Aegyptii,
Huc esse ductos fraude per te callida, ut
In montibus perimeres, atque tolleres
E medio? id absit, rogo Deus quin hanc tuam
Iram reprime, decet, remitte noxiam
Populo gravem: parum quia supplicii satis
Pro maximo peccato tibi Deo, ac patri est.
Memineris Abram et Isac, et Iacob, quibus
Iuraveris, multiplicaturum semina
Sua, ad vagi sidera caeli, ac ad pulveris
Numerum soli, atque arenas maximi maris:
Et insuper daturum te terram bonam,
Quam possídeat horum semen perenniter.
DE. Recedat igitur ira mea: sed tu statim
Descende, tabulas tecum sumito has duas
Legum, tibi quas fecerim manu mea.
Digito meo scripsi, populi pro commodo.
Hoc ipsi opus Domini Dei servabitis.
PRAE. Signum damus vobis sonora buccina,
Quod haec dies sollennitatis sit Dei.
Omnes ad offerendas hostias voco,
Adsitis una mox viri cum feminis.
POP. IS. Hoc die sacrum celebrate nomen
Omnibus votis vituli, coronas
Floribus gratae variis rosarum Nectite matres.
IO. Pugnatur in castris, nam clamorem audio.
MO. Nullus videtur clamor, et adhortantium
Pugnare, terga vel vertentium sua.
POP. IS. Hostias largas cape, vota sume,
Qui Dei functus vice nos tueris,
Protinus gratam potes unus omni Reddere terram.
MO. Quid tibi videtur? audio cantantium
Vocem: nisi me animus meus fefellerit.
POP. IS. Nos per Aegyptum simul a Pharone,
In mari tutos voluisse scimus
Semper: hinc cultus dabis, ut precamur, Omnia salva.
MO. Cantum audio laetantium, accedamus hinc.
Hei mihi, quid hoc, quod ego video miser, scelus?
Idolatrae facti patres, cum matribus.
Totus ego, totus iracundia ardeo.
Valeant sacrae tabulae: quid ego me plurimum
Amentia illorum macero? quid hae mihi?
Frangatur ipsae penitus, et pedibus lubet
Calcare, frustra scriptae sint. Sequere statim.
Ah frater, ah frater, quid hic populus tibi
Fecit, scelere tanto obligares perdite?
Male imperatur, cum regit vulgus duces.
HUR. Moises venit, quem Iosue sequitur, fremunt
Ira, quid hic fiat timeo. Nihil boni
Sperandum erit. dudum tibi praediximus.
MO. Quae est haec frequens animi mali mutatio?
Isti dei qui sunt. sine modo ulciscier.
Quis hic honor in idolo fit turpissimo?
Fac protinus novus focus mihi ardeat,
In pulverem idolum foedum dissolvam,
Donec cinis fiat. bene est, inicite mox:
Cinerem statim nefandum misceas aquae,
Ut ebibant: bibite vos filii Israel,
Haec una merces idolatriae est malae.
Quid fecit hic populus tibi, utque induceres
Illud malum, frater, super eum maximum?
AAR. Noli mihi irasci, qui noveris probe,
Quam sit populus hic perversus, quam denique
Durissimae cervicis, ad quaevis mala
Pronus. sibi facerem deos non destitit
Efflagitare, donec ipse fecerim.
Quid contigit, dicebant, Moisi, nos latet:
Aliis opus diis, qui nos praecedant. ita
Vi victus, aurum quod habebant iussi dare,
Hoc posteaquam combussi igni, vitulus hic
Est ortus illis, colere quem iam coeperint.
Itaque vides nudatos esse singulos
Suis quidem ornamentis, ignominiae
Causam dedi inter hostes belli tempore.
MO. Nudum video populum, et ulciscier iuvat.
Si quis Dei Dominiest, iungatur proxime.
Mihi: bene est, omnes Levitae mecum erunt.
Agite viri fortes, acommodate mox
Ensem suum quisque lateri, perimite simul
Fratrem atque amicum: parcite prorsus nemini:
Iramque nostram sanguine exstinguant suo.
Haec tibi Deus Dominus tuus dicit, nota,
Ite et redite de porta, usque ad alteram
Portam, per omnia castra nunc viventium,
Occidite viros, nulli cuiquam parcite:
Pueros, puellulas, senes, et feminas,
Donec Deus satis sit ultus Israel
Idolatras turpissimos et postea
Tali modo perdet, quicumque coeperint
Idola colere, Deumque verum temnere.
Plebs temeritate fertur in praeceps sua,
Malis domanda est, et gravi semper iugo
Premenda, ne quid simile tentare audeat.
POP. IS. Peccavimus, peccavimus contra Deum
Quis liberabit de manu Domini Dei,
Punire quando praesumit: quid fecimus?
O liberi fugite. Innocentibus viri
Parcite, viri fratres, vitam defendite.
IO. Haec vox nihil iuvat, perimite viri malos
Idolatras, occidite omnes impios.
Nex finis hic cruoris, aut caedis siet,
Donec per amplum viderint campum mala,
Stillante sanie, liberorum vulnera,
Matres, patres misere orbati carissimis.
Omnes in unam contulit Deus necem,
Talemque nasci fata voluerunt diem.
Nos quoque manebunt castra, si saevo prior
Ense occupo [(transcriber); sic: occuparo] quicquid infensum est mihi.
Nobis quietem, ac Israel pacem dabo.
Haec summa virtus, petitur hac caelum via.
Admissa quamvis morte puniri parum est,
Graviora meruit impium plebis scelus.
Veruntamen finem faciam, sit quoque satis.
Heus sustinete viri gradus, consistite:
Sic satis erit. poenam qui meriti sunt, iacent.
Servate cives principi, et patriae bonos.
Factum est quod ipse iusseras Moises probe,
Milia viginti tria cecidere hodie virum.
MO. Hem consecrastis optimi vestras manus
Domino Deo: benedictio ter maxima
Vobis dabitur, eo quod idololatriam
Ulti estis in pravis hominibus et impiis.
Peccastis omnes peccatum permaximum.
At nunc ego ascendam ad Dominum nostrum Deum,
Videbo quomodo quero prece
Mea precari pro scelere vestro gravi.
Vos hic quiescite, revertar post paululum:
In castra recipite vos. donec me absolvero.
Obsecro Domine Deus, populus tuus
Peccavit omnium peccatum maximum.
Ignosce, fecerunt sibi aureos deos:
Dimitte eis hanc noxiam vel unicam.
Quod si minus facis, simul me deleas
Ex hoc libro tuo sancto viventium,
Quemque ipse manibus scripseris Deus tuis.
DE. Quisquis mihi peccaverit, delebo eum
Meo ex libro. Tu vade modo, quam tibi viam
Monstraverim, aut quo sum loquutus antea,
Et angelus sanctus praecedet te meus:
Ego in die ultionis visitaboque,
Et corrigam hoc peccatum contra me grave.
Nunc ex loco isto vade cum populo tuo,
In terram eam, quam iuravi me Patribus
Velle dare, Abram, Isac, Iacob, multo optima,
Et lacte melleque fluentem perenniter.
Non tamen ego tecum ascendam, durissimae
Cervicis est populus, ne te perdam in via.
Haec nuntia illis, convoca. tecum loquar,
Ut audiant omnes meam vocem sacram.
ADeste cuncti vos viri, cum feminis,
Deponite ornatum vanae superbiae,
Dominus hodie appropinquabit: videbitis
Eum, sua loquentem voce mihi quidem.
HUR. Atat columna nubis hinc altissimae
Descendit, usque ad hostium Moisi ducis.
Flexis genibus adoremus Dominum Deum,
Ipse venit omnipotens, magni caeli arbitrer.
DE. Quid vis tibi, quid vel spectas Moises diu?
HUR. Audi Dei vocem, loquentem proxime
Moisi, quasi a facie ad faciem. mirabile:
Amicus ita amico loquitur, et vir viro.
DE. Quid vis? loquere. MO. Domine Deus, tu praecipis
Educere populum: nec interim indicas,
Quem'nam velis comitem mecum una mittere,
Quare Deus, si gratiam inveni tuam,
Et in tuo conspectu salvus vixero,
Ostende mihi faciem tuam, quo te sciam.
Respice tuum populum, gentem piissimam.
DE. Quid tibi? mea facies praecedet te, atque ego
Requiem dabo tibi sub omni tempore.
MO. Nisi ipse praecedas, locum hunc non auferes.
Quo'nam modo nos invenisse gratiam
Scimus? nisi una nobiscum ambulaveris.
DE. Id quod loquutus es, lubens faciam tibi:
Quia gratiam invenisti coram me bonam,
Novique te, tuo iamdudum ex nomine.
MO. Ostende gloriam tuam Domine mihi.
DE. Omne ego bonum ostendam tibi. insuper quoque
Miserebor ubi, vel quando, vel cui voluero:
Clemensque ero, in quem'nam mihi posthac placet.
Verum meam faciem videre non potes,
Non enim homo me videbit, et vivet. tace.
Praecide tibi tabulas duas, novas volo,
Instar priorum lapideas, super quibus
Scribamque quod tabulis prioribus inerat,
Quas tu nimis commotus ira fregeris:
Esto paratus mane, quo ascendas statim
In Sinai montem, nam te exspectavero:
Stabisque montis verticem mecum super.
At nullus ascendat prorsus tecum virum,
Neque videatur aliquis ambulans ibi:
Boves, ovesque non pascantur eo die.
Si diligis me, fiat protinus, vide.
Quam mitis est cordis sanctus Dominus Deus:
Saivi sumus, siquidem comes et dux erit
Noster viae: quid amplius facere potest?
Audi Israel, quae sit voluntas maximi
Dei tui, ipse nos praecedet ordine,
Ad usque terram promissam ante saecula
Nostris patribus. Hoc salui imus quidem duce.
Vos hic parum exspectabitis me denuo.
Nam me redire iussit una cum novis
Tabulis duabus, in quas scribet omnia
Praecepta, quae servarier recte cupit.
Ego abeo, quam primum tabulas paravero.
Nemo alius ascendat montem, neque pecora
Pascantur interim ibi, prohibuit quia Deus,
Servate vosmet prosperis rebus, rogo.
POP. IS. Fiat probe, fiat optime, atque sedulo.
Nunc exeo, tabulas novas mecum ferens:
Ut iussit, ad montem recta porrexero.
Sed ecce per nubem Deus descendit huc:
Nunc alloquar. Dominator omnium Deus,
Patiens, misericors multum, clementissime,
Qui in multa milia ostendisti gratiam
Tuam, atque iniquitatem aufers, scelera tegis:
Nullus tamen per se quidem viventium
Est innocens coram te, nisi tute dederis.
[Note: Prostratus in terram dicit.] Si gratiam invenio
sub conspectu tuo,
Domine, obsecro gradiaris nobiscum Deus.
Populus enim cervicis est durissimae,
Iugumque non feret, recusabit meum,
Et auferas peccata, nosque possidens
Ducas via recta: nam te duce vivimus.
DE. Cunctis videntibus pactum inibo sacrum,
Faciamque signa, quae ante numquam facta sunt
Terram super, multo minus sub gentibus
Ullis. novum videbitis miraculum:
Ut cernat iste populus, in cuius sies
Medio, Dei terribile opus faciamque ego.
At cuncta quae mandavi, observabis, tibi.
Cave ne cum habitatoribus terrae illius
Commercium sis habiturus: nam sunt tibi
Ruina, pestis, perditio planissime.
Porro Deum noli alienum venerarier:
Dominus mihi zelotes est nomen meum,
Deus aemulator maximus magis ac magis.
Per sex dies operaberis, sed septimo
Cessabis a laboribus cunctis tuis.
Haec scribe verba, quibus ego tecum egerim.
Et quomodo pepigi meum cumque Israel
Foedus: decem praecepta populo quae dedi,
Expone protinus post descensum tuum.
At ubi mihi aedificabis aram, et insuper
Templum, satis dictum est tibi, ut fiat vide,
Nunc vade, tecum ero diebus omnibus,
Hac in via populi tui. quid amplius?
Solidamque pacis alligo certae fidem.
Fui quadraginta dies in montibus,
Cumque Domino loquutus sum, nil commedens:
Nec erat cibus, panis nullus, nec ulla aqua:
Ieiunio consumpsi tota tempora.
Sed verba scripsi foederis sacri decem,
Perque tabulas illas digessi ex ordine.
Nunc ergo descendens, ut his annuntiem,
Nos esse ituros crastino statim die,
Quo destinavit omnium nostrum viam
Dominus, fruique gaudeo tali duce.
POP. IS. Et ecce Moisi facies cornuta est, quid hoc
Sibi velit nescio: procul fugiamus hinc.
Hem monstrum alit, turpis forma est tanti viri.
MO. Heus quo fugis, revertere Israel, gradus
Cohibe tuos: quid tibi velim, mox audies:
Ex re quod est, et commodo tuo quoque.
AAR. O principes populi, manete paululum,
Audite quid dicat boni. mandatum habet:
Silentium vestrum loquendi copiam
Illi dabit. non vos decet sugere ducem,
Quem iam sequi necessitas expostulat.
Vestra est salus, illumque audire convenit.
MO. Quid Israel feci tibi ut fugeres modo,
In gratiam cuius dies tot abfui?
Vobis nihil pericli ex indicio meo
Fiet quidem. nam nuntium porto bonum,
Cuius volo omnes participes fieri bonos.
AAR. Adventui Moises tuo quotquot sumus,
Congratulamur omni benevolentia.
Nihil timet populus, praeterquam ne tua
Antiqua nimium etiam illa duritia aucta sit.
MO. Nihil minus: severus esse desino.
Audite me: praecepta sunt decem data,
Tabulis novis conscripta, sicut cernitis:
Quae si pie servabitis, melius erit
Vobis diebus vitae vestrae singulis:
Terramque possidebitis perenniter,
Quam iam diu promisit patribus Deus
Nostris. daturus est etiam quam proxime
Cum liberis, tum posteris nepotibus.
Nunc iam sacras ponam leges reconditas,
In intimum templi quoque tabernaculi:
Has diligenter cordibus tenebitis,
Ne negligentes nos Deus circa sua
Praecepta cognoscat, quod non bene verteret.
Porro quid insuper tenendum praecipit
Hoc audietis crastino quidem die.
Haec hora discedendum vos omnes vocat.
Quare parate cuncta quae paranda sunt,
Praecedet auctor et dux omnium Deus.
Confidite, ille vobiscum est. cras ibimus:
Signum dabo per buccinam. Vos o viri
Dormite sub castris hac nocte suaviter,
Donec sub auroram vos omnes convoco.
Vos plaudite viri, spectatores incliti.
Manue, pater Samsonis. Thamnateus pater sponsae
Æ cara, mater Samsonis Thamnatis sponsa Samsonis
Samson, iudex Israel. Palestinus exercitus
Eleasar [(reading uncertain: layout problem)] Israelitae Dalila
Heber Abra famula
Ioachim Laomor tonsor
Iacob Philistiim, qui Samsonem
Nuntius apud Daliam capiunt
Agrypnus [(reading uncertain: layout problem)] principes Philistiim
Iabis Talion carnifex
Micha Puer.
Grex triginta sodalium
GENEROSO AC ILLV.
stri viro et Domino, D. Ioanni Iacobo Baroni a Mer
sperg, et Beffort, etc. domino suo observan
dissimo, Hieronymus Zieglerus S. D.
Generose o Baro, quibus te laudibus
Feram satis, vel nescio,
Vel me Camena deficit: magna virum
Efferre dignum gloria.
Nunc me genus iuvabit antiquissimum
Tuum, parentes, proavi.
Quid stemmatis dicam gradus altissimos?
Antiquitate viceris.
Praeclara rerum accedit his substantia,
Quam tu, beatus termino
Nullo deum donis benignioribus,
Rectoque titulo possides.
Hoc laudis usque contines, quod nec tui
Fortuna mutet ingeni
Mores: nec interim gravis superbia
Divexet unquam pectora.
Verum nihil non fragile sub caelo, nihil
Non per caducum gentibus
Intelligis probe, sapis prudentior,
Spem ponis inque his parvulam.
Sors cuncta versat aeque, et impotens hera
Nutu regit quicquid fuit.
Haec possidet magnos duces, et oppida,
Et nationes nobiles.
Ab usque Bactris, ultimisque Gadibus,
Huic sub iacent soli omnia.
Superba virtutis tamen sub viribus,
Protervior praeceps cadit.
Petuntur arva, divites et insulae,
Virtutis obliviscitur.
Sic stulta gens mortalium sub dispari
Quaerit decoro gloriam:
Decepta spe fallaci credit optima,
Quae vanus orbis continet.
Hunc nobilem atque divitem tantum putat,
Cui sunt renidentes lares:
Vel qui suo quam splendide vult vivere
Censu beatus dicitur.
Mundus quid est? cinis levis, postquam semel
Aufugerit spectaculum.
Felix mihi fiet satis, cui splendeat
Nomen perenni gloria,
Virtutibus, prudentia, vel ingeni
Sit comprobatum dotibus.
Qui rura patris excolit dulcissima,
Solutus omni foenore,
Qui pectoris sui divino munere
Viget, fideque splendeat,
Et interim nihil virtuti comparat,
Nil maius esse cogitat:
Nec fas, piumque denegabit pauperi,
Sed aequitatem consulit.
Hic ter, quaterque felix iusto iudice,
Hominibus, et gratus Deo.
His mancipasti te bonis, ter nobilis
Heros: quid amplius cupis?
Quid te magis dignum invenire queris?
Haec vera sunt insignia,
Hoc stemmatis decus feres, dum vixeris,
Fovebis in tuo sinu:
Quam digna laus genere tuo. Nunc macte, viri
Virtute fiunt nobiles.
Ergo beatus centies, et millies,
Tibi tuisque diceris:
Quitam tuis virtutibus, quam patria
Ex stirpe Baro natus es.
Verum quid ipsae muneris mittant tibi,
Nostrae camenae cogitant.
At quid laboris possiet genus tuum
Maius facere vel clarius?
Nihil: tamen gratissimum arbitror fore,
Quod prodit ex fide intima:
Vel consonum est quidem sacratis literis,
Deique constat munere.
Quare tibi Samsonem heroa scripsimus,
Ex Bibliae sumptum libris
Hunc offero, tibique commendo, simul
Bonique consulas rogo.
Idem rogant Musae, sacro sub omine
Fatis moveri nesciae.
TRagoediam spectatores fero novam,
Quaeso ut benignis accipiatis auribus:
Quae sit licet per severe antiquissima
Tamen sub hac facie quis vidit antea?
Huic argumento hoc elogium quidem fuit,
Quod spiritu factum Dei sit, quicquid est.
Nunc vos velim omnes aequo animo cognoscere,
Indigna res sit repetere quod est antea
Dictum. Mihi videtur esse aequissimum,
Ex Bibliae quod sumitur libris, bene
In alteram formam nunc posseque redigi.
Nam si quis optat profanis incumbere,
Terentii, vel ipsius Plauti legat,
Quas fabulas scripsere moribus suis.
Sed Christianos perdecet primum e sacris
Exempla morum, et vitae normam discere:
Ut imbibant Dei quae sint oracula,
Quid is velit fieri cognoscunt rectius:
Quae sunt vagi mundi sequuntur omnia,
Porro mihi facite rogo audientiam.
Turcas timent omnes per orbis terminos,
Christi fideles, nec quemquam resistere
Vel posse, vel cupere putant: ridiculum.
Quasi Deus nostri non amplius memor,
Iri suos deperditum sina: nihil,
Hoc Israel testatur non uno loco,
Quos unus atque idem Deus poena gravi
Capituitatis punivit longissimae,
Subiecit omni seruituti gentium,
Fame, siti, mulctavit pestilentia,
Sed esse numquam exstinctos permisit tamen?
Quin dextera leuavit fortitudinis.
Quantum fuere Samsonem ante iudicem
Passi Israelitae? reliqua taceam modo.
Nonne est suos ultus tandem rectissime
Samsonis unius sub sacris viribus?
Etsi fuit captus, caecusque redditus,
In morte plus tamen quam vivus, dat neci:
Philistiim quo noscerent Deum Israel,
Quantus, quis, et quam magnus defensor sui
Esset, periculo quorum, nec id levi,
Domus ruina testis est certissima.
Quare bonis sperandum erit viventibus
Victoriam sibi dari, sed cöitus
Contra hostium vires, Turcasque barbaros,
Quando Deo visum est: cuius sententia
Et stant, caduntque res mortalium.
Huius rei tibi fidem historia faciet
Samsonis. hanc si legeris, tum intelliges,
Quid amplius secum ferat Tragoedia.
Intelligatis, dabimus operam sedulo.
Estis benigni: merito amant vos caelites.
Samson patri promissus ante filius,
Adultus, Israelis iudex factus est.
Maioribus votis Philistiim manu
Sua vir omnium vincit fortissimus.
Ob hoc timor fit hostibus, quos et cupit
Non voce tantum, sed factis ulciscier.
Illi tamen referre par pari student.
Victoque turpi amore, amica Dalila
Dat verba, crines aufert intactos prius.
Ex hoc inermis, captus, oculos perdidit.
Is crine post dato, est iniuriae memor,
Rapit domum, vertitque funditus. virum
Electa turba concidit, cum feminis.
REspexit omnipotens Deus me sedulo,
Auxitque dignitatem cum substantia
Ampla, super quod est satis vitae meae,
Per plurimos mihi dedit amicos, sacrum
Connubium fecit, iunxitque coniugem,
(Quod alterum felicitatis aestimant
Gradum esse) qua non est in urbe hac pulchior,
Nam feminas inter centum eminet scio:
Et quae viri sit plus amans, nullam arbitror.
Hanc etiam ego contra foveo, et amo quidem.
Sed hoc mihi molestum erat primum pati,
Sterilem diu absque prole mecum vivere.
Quare rogavi, qui me exaudivit, Deum.
Hic misit Angelum suum, qui diceret,
Enasciturum nobis esse filium,
At optimum, clarumque fortitudine,
Hostes manu nostros sacra qui sterneret
Philistiim. Sed iussit ante singula,
Monuitque, dicens, irrasas gerat comas
Suas, nec illas ferrum tangat: interim
Aquam bibat, studeatque temperantiae.
Et ecce peperit uxor omni gaudio,
Natusque filius, crines irrasus, a
Primo die vitae usque in hodiernum, tenet:
Ergo Nazaraeus dicitur, iussu Dei.
Samson vocavimus: nam robustum sonat
Hoc nomen. et successit effectus quidem
Rei, quod illo nemo vivat fortior.
Procerus est, et staturae longissimae.
Quid tibi Deus faciam contra, quod gratum eat
Tuum ante conspectum? nam sanctitudine
Tua choros superas caelorum maximos,
Cuiusque gloria per terrarum extenditur
Orbem, nec ullus gratiae finis tuae
Futurus est. Dixit [(transcriber); sic: Dixti] , sunt facta protinus
Omnia: nihil falsi sub ore cernitur
Tuo. Deus spem confirma de filio
Nostro, per hunc da liberetur Israel.
Ipsum super constituisti populum tuum,
Et iudicem facis, cuius manum rege,
Ac brachium salutare tuum porrige,
Opere iuva, vias illius protege.
Is filius tuus moritur ipsus tibi.
Respice, quod hostibus fuerimus subditi
Diu, nec ulla spes redemptionis est:
Nisi velis ipse Deus omnium quidem
Protector, in te unum fortis sperantium.
Vide, malum fecit coram facie tua
Populus, ob id dedisti eos sub hostium
Manus quadraginta annis, tandem libera.
Si tibi satis poenae est, per te fieri potest,
Ut eripiat a nobis hoc iugum grave
Samsonis (ipso te sancto duce) dextera.
Salve vir, et quid tacitus hic obambulas
Solus? quid est? quia te diu exspectavimus.
MA. Ego? mea uxor, nescis an ne, quanta nos
Divina circumfulsit demum gratia?
Et filium dedit, animi cui sunt bona,
Nec alius est illi similis. Et nunc vide
Quo dignitatis sit gradu prae ceteris
Positus: super populum Dei iudex erit,
Super Israel primus, per quem spes maxima
Exoritur, et nec nos quicquam fefellerit.
Hic liberabit, duce Deo, gravi iugo:
Aut ultus inimicos quietos reddere
Potest suos, in quo divinus spiritus
Viget. Quis haec fuisset ausus omnium
Optare, quod nostri Dei fit munere?
AEC. Hem mi vir, uxorem demus. spero fore
Nepotibus nostrum genus clarissimum.
Nunc quia tibi sterilis, anusque sum nimis.
Is liberos pariet scio fecundior:
Quod teque passim vicini admonent tui.
MA. Id ipse curabit. habet aetatem suam:
Quid conveniat, is optime sibi consulet.
Fiat maritus, nec deest unde coniugem
Alat: potest, quando volet. nolo tamen
Illi esse causa eius rei, cuius quidem
In posterum paenitet multos, est magna res,
Deliberatione egens permaxima.
Nam quos Deus iunxit, homo numquam segreget.
Et est parentum, liberos cogere nihil:
Praesertim ad hanc rem quod facit. nam vidimus,
Coacta connubia raro felicia.
AEC. Ita est: neque ego porro velim, si denegat.
Rogabimus cuius sit animi, primitus.
Si denuo placet, tum habemus plurimas
Honestioris nominis puellulas,
Et demus illi quae placeat oculis suis.
MA. Nunc ibimus. sed si quid ipsa intelliges,
Me diligenter admonebis proxime.
Festus dies futurus est in Thamnata,
Cras illo iter faciemus, una filius
Ibit, regressi plura consultabimus:
Bene cogitata fortunet ter maximus.
Nunc exeo, virum optimum Heber, et meum
Cupio alloqui vicinum, pauca conferens.
Et ecce quem volo progressum conspicor.
Quid tam insolens, solusque tam mane in foro?
Praeter tuos mores. HE. Evenit. ELE. Igitur tuam
Huc dextram cedo, salve. HEB. Et tu plurimum.
ELE. Numquid, quod ipse iusseram, egisti diu?
HEB. Quidnam? puto Manue, causamque filii.
ELE. Istud quidem. HEB. Iam dudum aetatem sedulo.
ELE. Quid is? HEB. Probavit, et laudavit omnia,
Tumque insuper vobis peregit gratias:
Et spero confore, ut daturus coniugem
Sit filio suo. nam quod dedimus modo,
Multum placet consilium. ELE. Industriam tuam
Laudo nimis. fiat quaeso quod optimum est.
Pii parentes sunt, bonique nominis,
Rarissimae famae, Dei sub legibus
Studiosiusque educti utrique a parvulis,
Nec est mihi dubium, quin filium pari
Ratione doctum conati sunt reddere.
Spes magna patefit, nec me iam fallet scio.
Est temperans in omnibus rebus suis.
Quis abstinentior cibi, potusque sit,
Nemo est in urbe tota nunc viventium.
Futurus est propheta maximus Dei.
Ex ventre matris benedictus fuit angeli
Verbis. Quis illum vincit fortitudine?
Superstes hic modo siet, spes Israel
Erit: Philistiim odit, quantum vel potest.
HE. Et ego Philistiim audio iam concuti,
Timere nonnihil subque illo iudice:
Quoniam vident eum manu niti Dei,
Et spiritum eius secum in castris vivere.
Indomita virtus colitur eius, concavo
Narratur orbe quoque, nec sat terrae patet
In illius laudes et fortitudinem.
EL. Quis credidisset, ex sterili illa muliere,
Pulchra licet, talem virum unquam nascier?
HE. Idem obtigit Abraae cum Sarai sua.
EL. Evenit utrumque quidem horum divinitus.
HE. Quid igitur esse faciendum censes in hac
Re? differemus'ne, vel maturabimus,
Negotium de uxore ducenda, modo
Quod diximus? quare utile quod est, consulas.
EL. Quid ni iuvabimus, quantum nobis datur.
Pro viribus facturus est, quae volo, scio,
Certe omnia. sed heus tu, profectus est nuper
In Thamnat, ad festum diem, nec est domi,
Parens uterque, et filius abiit simul.
Postquam redierit, alloquamur protinus,
Sententiamque animi illis declarabimus.
HE. Recte mones. fiat igitur. Quid nunc facis?
EL. Eo domum. HE. Sed ego hinc eo ad forum quidem.
Nam me vocarunt arbitrum quidam boni
Viri, quibus de finibus lis est. Dabo
Operam lubens, vicini res tutarier
Decet: quod unum me vicinitas docet,
Quam ego propinqua parte amicitiae puto.
Sunt etenim alendi vicini quam plurimum,
Ubi evenit fame premi miserrima.
EL. Bene dicis. At si quid, domi ero. HE. Teneo, sat est.
AUdio pater te tantopere rebus meis
Consulere, fiam ut tibi maritus proxime
Cupis, quod et mater iubet, cuncti volunt
Cognati, amici, omnes quoque necessarii,
Populusque cunctus Israel. quid ipse ego
Id denegem? votis satis faciam bonis:
Et coniugem cupio mihi, pulchram date.
MA. Multo omnium nunc me fortunatissimum
Factum puto esse, gnate, cum te intelligo
Dignam facere modo tuo rem nomine,
Porroque gratam maxime nostro Deo.
AE. Pol ego tibi dabo elegantem virginem,
Quoniam quidem fili cupis, mihi credito.
SA. Quam mater igitur das? AE. Vicini filiam.
SA. Rufamne [(transcriber); sic: Ruffamne] ? non possum, mea mater optima.
MA. Quamnam cupis tandem Samson fili. SA. Vide,
Cum tecum eram in Thamnat, vidi pulcherrimam
Et elegantem virginem, ut supra nihil,
Forma bona, succi plenam, suavissimi
Sermonis, atque moribus per blandulam.
Mundus puellae serta publice gerit,
Et fronte detecta color rubens micat.
Hanc ego volo, mihi hanc uxorem iungite.
MA. De gente vis aliena ducere coniugem?
Non inter Hebraeos habes, quod sit satis?
Quid? perpetrare flagitii tantum cupis,
Ut sumeres uxorem ex inimicis tuis?
Quasi tuos inter nulla omnino foret,
Quae te deceret virgo, vel quam duceres.
Moisi Deus dixit, ne filiis suis
De gentibus daret uxores prorsus, ne si
Cum diis fuissent fornicati, filios
Suos in alienos deos deducerent.
Facerentque fornicari una secum pios.
SA. Pater hanc volo, nec dabitis aliam modo mihi,
Nec vivit ulla quae magis oculis meis
Placeat. sine igitur ducam eam, optime mi pater.
AE. Ah fili, oportet istuc quaeso facere te?
Numquid tibi deest mulier inter tuos
Fratres? et ex Philistiim vis coniugem
Habere, qui sunt incircumcisi, et mali?
MA. Quod si uxor est ducenda tibi, duc rogo parem,
Genere bono natam, claris parentibus:
Si modo voles nobis consultum esse omnibus.
SA. Hanc expetivi, contigit, servaboque,
Moresque conveniunt: valeat, quisquis velit
Discordiam inter nos. ferox mors auferet,
Alius quidem nemo. per unum quoque Deum
Iuro, hanc eam me deserere nullo modo,
Non si sciam capiundos inimicos mihi
Omnes amicos. accepi, acceptam volo.
Quare pater, si poterit fieri ut des eam
Mihi, placet: sin minus, ego ducam tamen.
MA. Aetatem habes: quid tibi prosit, melius vides
Forsan quam ego. si aedo vis fiat, ducito:
Ne me tamen causam fuisse post putes:
A me procul volo remotam maxime
Culpam hanc. SA. Periculo nullo fiet tuo.
Nescis pater, quid sibi velit connubium
Hoc. Me nihil fallax movet Philistiim
Religio, nec deos illorum percolo:
Tantum volo uxorem, et ducam planissime.
MA. In pace vade gnate mi: quod est bonum,
Videbiturque Deo, is faciat ut sibi placet
Tecum. tamen primum vide, quid ipse agas.
Difficilis est res, qua non est alia magis.
Nam quid calamitosius est, obsecro, viro,
Quam non potiri socia fida coniuge?
Credas quibus res haec forsan male cesserit.
Illi foris, domique sunt numquam boni,
Sed semper infortunati, atque perditi.
Adeoque muliere nullum damnum vir mala
Maius potest habere, moderata nihil
Melius: id o fili ante tecum conputa.
Quando maritus uxorem ducit domum,
Non accipit solum, ut videtur, coniugem,
Sed aut bonam sociam, aut sibi contrariam.
Malum mulieres sunt omnes, et singulae:
Verum sine hoc malo inhabitare non licet
Domum, nec est tutum, nec valde convenit.
Quicumque nuptias sibi fato malo,
Non destinatas ambiunt, frustra illi agunt.
Res sunt duae ducturo uxorem maxime
Considerandae: facies, et mores boni.
Namque haec duo inter sese benevolentiam
Alunt profecto mutuam, servantque eam.
Adhuc iuvenis es, et forsan succi optimi
Aetatis illa: convenietis igitur in hoc,
Quonam potest modo melius vobis quidem
Fieri, voluntas si par vobis iungitur?
Inimica res mulieri prorsus est senex.
Incommoda quoque uxor iuvenis viro seni.
Et filias nunc elocare virgines
Aetate convenit, matres prudentia.
Haec est tuae vitae futura particeps,
Dum vivitis superstites feliciter.
At gloriantes divitiis, genereque viros,
Mulier domi stulta infames omnes facit.
Magnum satis regnum est marito, liberi,
Et uxor optimorum morum cognita.
Virtutis est penu, generosa femina.
Primum ad salutem est, quando uxor numquam a viro
Dissentit: optimus consensus denique,
Si uterque coniunx servat temperantiam.
Melius, bene educatam uxorem ducere
Sine dote: quam vel cum pecuniis, male.
Virtutibus, non forma, oblectantur viri.
Haec omnia prius fili mi considera,
Quam vel tibi ducas uxorem, suadeo,
De gente praesertim aliena. grave est iugum,
Quod non facile collo excuties posthac tuo.
SA. Faciam pater mi, et spero mihi comitem Deum.
MA. Deus quod in coeptas, fortunet optimus.
SA. Abeo, valete pariter, mater et pater.
LUcescit [(transcriber); sic: LUcessit] , hic iam cesso pultare ostium,
Manue mei vicini, et optimi viri?
Nam video miserum hunc tam excruciarier nimis
Ex filii discessu, consolarier
Oportet: et senex quod potero, iuvo senem.
Ut ceteros amicis atque aequalibus
Suis video seruire sub negotiis,
Ita et senes est aequum senibus obsequi.
MA. Aut ego profecto ingenio valde ad miseriam
Sum natus, aut illud falsum est quod audio
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus.
Nam mihi quidem quottidie augescit nunc magis
De filio aegritudo: et quanto diutius
Abest, magis tanto timeo, en quid mali
Fiat. quid animus mihi meus praesagiat
Iam, nescio: nam nuptias istas nimis
Horreo, fugio, deuoveo miris modis.
EL. Et hunc foras egressum video, colloquar.
Manue, salutis plurimum tibi precor.
MA. Bona tibi salus Eleasar, tam mane quid?
EL. Nihil, nisi quod te conventum voluerim.
Quaeso, quid aut quaeris tibi, quidue maceras
Vitam tuam, quoniam nihil te respicis,
Nihil remittis quoque laboris, iam senex:
Haec non voluptati esse, satis certo scio,
Omnia facisque praeter aetatem tuam.
Si quid laboris, nolim: si quid est mali,
Dic obsecro, consilio ego, aut re iuvero.
MA. Hem, filium unicum mihi adolescentulum
Scis esse? nunc habeam, necne, incertum est quidem,
EL. Quid istud est? ego non intelligo. MA. Scies,
Quem iudicem constituistis populi Israel,
Nosti, regitque iam diu feliciter,
Rebusque gestis optime vivit, sine
Uxore longo caelebs, ut scis, tempore.
Nunc quia opus esset uxore, ut dem cogito:
Et quam darem elegi, is sibi aliam quaeritat
Ex gente peregrina, incircumcisa quidem,
De filiabus illorum Philistiim.
Dolet, quasi nulla hic in Israel foret
Quae nuberet sibi. imo forsan pulchrior
Fuisset inventa. at quid tibi dicam? hoc ita est.
EL. Non est viri fortis, tam ferre duriter
Adversa quae sunt aliquando. quin cogita
Potius Dei voluntate fieri. vides
Nos iam Philistiim captivos subici,
Iugum ferentes illorum gravissimum.
Quaerit igitur Deus, quo pacto ulciscier
Eos queat tandem quod nunc per filium
Poterit tuum facere quam commodissime.
Nescio quid animus maius, et solito amplius
Sperat, magistratum sub filii tui.
Facis, quasi id non factum sit quoque antea.
Quod si ita Deo visum fuit quid mussitas?
Quum tu, neque ille eius quicquam sententiam
Mutare possitis, melius sperabitis.
Deo datus tibi est, rerumque temperans,
Virtutis unicum decus, quo nullus est
Magis hominum modo qui vivunt fortior.
Deus comes futurus illi est, credito:
Quicquid aget, ipse diriget manu sua.
MA. Bene dicis. at quaerebam primum coniugem
De gente nostra sancta, quam coniugerem.
Narravi amicis consilium multis meum,
Quid animi erat, dixi laudarunt hi quidem
Uno ore filium: beatumque esse me
Duxere singuli, qui haberem filium
Hoc praeditum ingenio, quo sibimet consulat.
A filio sapienter factum praedicant:
Nisi stultus ego sum, vel Deo fidens minus.
EL. Manue rogo, audisti dic mihi unquam antea,
Opulentiores pauperiorum filias
Ducere domum, vel indotatas maxime,
Et saepius felicius procedere?
Quid si modo hanc ducit quam filius cupit,
Maior data est occasio contra suos
Hostes Philistiim. faciet ut rem malam
Metuant, minore nos vivemus postea
Timore, iudex dum nostram ille iniuriam
Ulciscier potest sacra sub dextera.
Hac subdet inimicos, nobis ut serviant,
Quemadmodum nos illis longo tempore.
Bono iubeo sis animo, quoniam nunc venit
Optata forsan plurimis bonis dies.
Posthac id etiam quod nescis, resciveris.
MA. Bene me mones, igitur facere certum est ita.
EL. Heus tu, forum qui frustra circuis modo,
Iubere melius prandium dari decet,
Fortasse enim iam filius tuus advenit.
MA. Ita faciam. Salutigerulus obviam
Prodit puer, quid sit spectabis paululum.
PV. Here mi domum redi, venit tibi filius,
Diluculo cras summo discessurus est.
MA. Quid filius redit? PV. Sic est. MA. Hui tam cito?
Nimis videre cupio. quid tu nunc agis?
EL. Oportet hunc rogare vicinum meum
Sit advocatus mihi: quamquam dudum domi
Praesto esse apud me cogito, visam tamen.
QUid? enecant, dum sanctas nuptias nimis
Student facere, mater paterque. iam diem
In apparando consumpsere protinus:
Nec dumque eunt, quando isse dudum oportuit.
In crastinum dictae diem sunt nuptiae:
Non hic, sed in Thamnata fiant postulo.
Venio vocare saltem amicos proximos,
Festum diem sua celebrent praesentia.
Et ire cras uterque promisit parens
Mecum, licet senes ambo sunt, tamen eunt.
O me quis omnium vivit felicior,
Cui tam secundae res sient? de nuptiis
Nihil pater mutat, nec ipsa mater est
Irata mihi: salvus sum, nemo hercle magis.
Porro pater descendet, et convivium
Faciet me ae sponsae, sicut mos iusserit.
Quid nunc novi dicam? mirabilia nimis.
Et ecce cum primum descendi comitibus
Parentibus meis, occurrit mihi leo
Rugiens aperto, furibundusque gutture,
Animosus, audax, et rabidus omni modo.
Hunc ubi video, quid ego inermis? stans quid velit
Exspecto, mox in me iratus, frendens ruit.
Quem ego manu arripio, statimque suffoco.
Non hic opus erat armis, nec gladio quidem:
Armatus armaturae vir multum gravis,
Est servus armorum, quae fert, et alteri.
Sic ille mortuus leo manibus meis
Iacet: nec id cuiquam dico, taceo quidem.
Nam nec mihi tribuo, sed uncio Deo:
Cuius potentia magna feci omnia.
Postquam redeo, videre accedo gestiens
Cadaver hoc, ibi mellis dulcissimi
Favum sub ore eius, quem fecerunt apes,
Invenio, tres favos mihi capio statim,
Meae puellae detuli, dono dedi,
Cum ceteris sponsaliciis [(transcriber); sic: sponsalitiis] donis novis:
Quae cuncta suscepit, summeque diligit
Me. Denuo quis vivit fortunatior?
Deus potestatem suam ostendit sacram
In me, quod haec subito congruerint commoda.
Nunc in vado omnis res erit, una fit domus,
Uxor patri se commendabit unice.
Hoc gaudium perpetuum sit, faxit Deus.
Sed ne mihi ipsi sim mora, intro nunc eo:
Quo sese itineri accingant, curabo probe.
SCitis futuras hic Sampsonis nuptias
Cras, iudicis super Israel fortissimi:
Quare timendum, ne nos possit fallere,
Et turpiter nect det fallacissimus.
Igitur quid hic agendum sit, vos dicite.
IA. Recte mones: nam scimus omnes Israel
Populos graviter infensos nobis omnibus,
Quod tam diu nostrum iugum ferunt grave:
Hocque duce forsan quo se pacto liberent,
Quaerunt. malus animus quidem, mala quoque mens.
MI. Verum est quod hic dicit, quid fiet nescio.
Is nunc apud nos semper permansurus est,
Propter novam sponsam, simulque coniugem
Suam: profecto si potest, dabit malum.
AG. Iungamus illi triginta iuvenes bonos,
Fortesque, sermonis comites, ut interim
Hi diligenter obseruent sponsum, ne quid
Iniquius vel tentet, vel committere
Praesumat: est enim mentis non fractae homo.
MI. Sed advocandus est, prius quam fiat hoc,
Ne quid mali forsan putet fieri sibi,
Iramque factum permoveat ei nimis,
Et inde se ulcisci pro tanta iniuria
Volet: scio quod ira pietatem fugat.
Homo est malorum contemptor, cui nil nocet
Adversitas: virtus eius quiduis premit.
Mortis metus nullus ei inest: fortis animus
Dominatur omni fortunae, etsi pessimae.
Praecogitatis finis felicissimus.
Proin quid est? nunc tempus et spatium date:
Quod ratio nequiit, saepe sanavit mora.
AG. Nulla mora est opus, ubi vult necessitas.
Adibimus, quid dicat audiendum erit.
Iuvenes volo custodes esse corporis
Nostri, simul populi tanti Philistiim.
Abi Micha, illos convoca, redi cito,
Adducito: nam tempus instans postulat.
Sed ecce pergit huc Samson, qui nunc redit.
SA. Vos o viri salvete plurimum: quid est?
In nuptiis mihi hospites eritis meis?
AG. Quid ni? sed heus Samson, vides omnes senes
Nos esse, nec te illa oblectarier scio
Aetate: quare triginta iuvenes tibi
Socios dabimus, hi cunctorum vices gerent,
Tecumque erunt omni loco, omni tempore,
Sub nuptiis: his finitis, si vis, quoque.
SA. Placet viri. ubi'nam sunt illi? huc mihi date.
AG. Adsunt, viden quos secum deducit Micha?
MI. Hi sunt tuarum nuptiarum seduli
Socii, tibique servient quantum voles.
PV. Parata iam sunt omnia intus, sponse duc
Intro viros. nam vos exspectant singuli.
SA. Praeite vos: statim sequemur ordine.
VEnite iucundissimi socii mei,
Vobis ego, si modo placent, aenigmata
Propono. primum si diebus maximis
Septem mihi solveritis,vobis syndones
Triginta, et itidem tunicas tot dabo bonas:
Sed si minus solveritis, dabitis mihi.
Intelligam saltem vestram sapientiam,
Cum gloria prudentiae, lucrum grave,
Et possidebitis simul victoriam.
PRIMUS SODALIUM. Propone problema
tuum, quid est novi? [(reading uncertain: layout problem)]
SA. Qui cuncta devorat, suavem genuit cibum,
Licet nimis sit ipse insuavis omnibus.
Hoc si mihi dies per septem solvitis
Convivii, dabo quod promissum fuit.
Quare quid omnes possitis, vigilabitis.
PRIMUS SODALUM. Tentabimus pro viribus,
quamquam grave est: [(reading uncertain: layout problem)]
Tamen adeo difficile nil, quin facile sit
Quaerendo, quiduis vincit improbus labor.
Nullus etiam socors, celebris quidem vir est.
Labore saepius parta est generositas.
2. Omnes laborantem pariter Dei adiuvant,
Quaesita quoque tandem invenimus omnia probe.
3. Industria et labore prenduntur bona.
Dicunt enim Sophi, cura sapientiam
Ut plurimum indigere, tamquam maximo.
4. Quod quaeritur, comprehendi facile potest:
Effugiet autem, quod tantum non quaeritur.
5. Quae pulchra sunt, infinitis laboribus
Possunt parari, sordescunt ex otio.
6. Labore praecedente vendunt omnia
Bona dii, nec ulli quicquam denegant boni.
7. Subiecta mundi cuncta diligentiae.
8. Stillante gutta desuper, durus lapis
Cavatur in scissuram altissimam qui dem.
9. Plus diligens viro tribuit industria,
Quam vel bonum ingenium, aut fortunae aequalitas.
IO. Fit sedulus labor per consuetudinem
Se levior ipso, et circa finem dulcior.
11. Eas voluptates venari nos decet,
Quae vel labore consequuntur optimae.
12. Exercitatione plures sunt boni,
Quam reddit aliquando naturae puritas.
13. Iuvenem labores effugere, res est mala,
Imo omnium rerum quidem turpissima.
14. Res nulla magna sine labore provenit.
15. Necessum erit laboret, qui felix cupit
Fieri, nihil stertenti collocabitur.
16. Qui gloriosam laudem consequi velit,
Oportet illum esse deditum laboribus.
17. Nulla ratio effecti prorsus laboris est:
Namque est suimet certum virtus praemium.
18. Iucunda praeteriti laboris memoria.
19. Quid haesitamus? quia laboranti nihil
Negatur: et quicquid cupit, statim evenit.
20. Virtutis omnis laus sub actione stat.
21. Labore, non verbis, opus fuerit quidem,
Aenigma quisquis recte nostrum solverit.
22. Iocundus est labor, quem quis lubens facit.
23. Nec sollicitus [(transcriber); sic: sollicitus] ero solvendo aenigmate,
Si modo laboris nil taedebit, nec piget.
SA. Tentate, propositum victori est praemium:
Et maius hoc, laudis perennis gloria.
24. Industriam durus vincet nostram labor.
25. Iustus labor dignus cunctis honoribus,
Et praemiis decoratur ornatissime.
26. Nil sine labore maximo mortalibus
Natura sollers, vitaeque ratio dedit.
27. Laboribus nihil parcamus, dummodo
Solvi queat, ne nos deceptos iudicet.
28. Nullum laborem vincet cogitatio,
Problema donec veritate solvimus.
29. Graviora passi quondam, dii solvent scio.
30. Igitur sodales cogitate singuli,
Usque in diem, qui dictus nobis, septimum:
Nam parva res, parum deliber abimus.
SA. Vel tu quidem solus divinabis proba
Porro tibique factu facile hoc est, quia
Deo volente navigas vel vimine.
Quid vultis o adolescenies mei intimi,
Quod me vocastis, serium est quiddam, foras?
ISO. Audi, tuum nunc officium age, respice
Tuos amicos, libera gravi metu.
Problema nosti, vir quod solvendum dedit,
Id quia modo nullo detur dissolvere.
Et sexta nunc dies, unus tantum est super.
Blandire molliter viro, ut nosti, tuo,
Ut is tibi dicat certum, quale hoc siet:
Porro id statim subindica nobis tuis.
Quod si recusas, continuo teque et domum
Prorsus tuam incendemus igni torrido.
At si per unam te rei sit veritas
Patefacta, gratiam parabis tibi bonam:
Quoniam potes facile. tuum audere est nefas.
THA. Novi probe, quo pacto tractandus siet.
Hac nocte cum dormire mecum advenerit,
Rogabo primum amoris signum aenigmate
Ostendat. ille vix, scio, mihi denegat:
Et si me amabit, hoc dicturus est statim.
ISO. Eas igitur, fortuna te comitabitur.
Non est mihi dubium, quin vincat callide
Mentem viri. nam mulierum blanditias
Nostis, quod imperitae in rebus sint bonis,
Verum omnium malorum opifices optimae.
Quae parum causae ad dicendum invenerint
Addunt alia: quoniam nihil sani loqui,
Mulieribus voluptas est ter maxima.
2. So. Omnia scio tentabit: astuta est nimis.
Cur non faceret? ex nostri generis semine
Prognata circumcisum cur amet virum?
3. So. Cras liberabit illa nos, certo scio.
Nihil profecto vidi unquam mage splendidum,
Omnia voluptatis sunt hic plenissima.
Tum sponsus Hebraeus virum fortissimus,
Vitae gravis, morum integerque, temperans,
Qui nec cibi, nec vini multum est appetens,
Modestus omni re, loquitur parcissime.
Quare timeo, ne nobis victor sufferat
Super Israel iuris quod iam diu fuit.
Nisi ex amore sponsae victus de sinat:
Non vincitur nec viribus, nec artibus.
Et is triumphat serio pro aenigmate,
Quod non sibi solvi putat certissimus.
Quanta elocutione nostris praevalet:
Quicquid semel coepit, sapienter dicitur:
Prudens animus eius, sermo constans quidem.
Astutus est, catus, quantivis pretii.
Imo nihil supra, quid dicam nescio.
Sed ipsa sponsa nova venit. miror quid est.
Verum videbo, et huc parum concessero.
Heus heus puer, sponsi voca comites mei.
Nebulo quid hic cessas? mox perge, cas. PV. Eo.
Novi quid hoc? quid est boni? bonum adfero
Sine dubio. sed cesso pultare has fores?
SO. Quis hic? PV. Vocat vos Samsonis coniunx nova.
Venite mecum, exspectat illic sedula.
SO. Imus. Quid ipsa vult, nisi iam problema scit?
THA. Audite amici, quid velim. vici virum
Lacrimis meis, quamquam negaret saepius:
Victus tamen, solvit nodum problematis
Sui, mihique dixit illud quale sit,
Amoris ergo: quod vobis dicam modo.
1. SO. Hem mea, quid est? dic verum, bene facis optima.
THA. Primum videte Samson quid nam fecerit.
Manu leonem discerpsit. post haec abit:
Deinde mox rediens, sub ore eius novum
Favum invenit, mellis plenum dulcissimi.
Hic est cibus suavis, quem protulit leo
Ferus, animalium omnium insuavissimus.
Nunc vos potestis hoc problema solvere.
Verum ne me dixisse quisquam proferat,
Cavendum erit. dixi, facite quod iusseram.
1. SO. Adest dies hic septimus, tempus iubet
Aen gma [(reading uncertain: letters unclear)] solvi Samsonis, vocabimus
Ei, foras. Abi, dic praesto nos fore.
3. SOD. Heus Samson, huc prodi, tibi si modo vacat.
SAM. Quis me cupit? vos nunc aenigma solvitis?
3. SOD. Volumus quidem. SAM. Dicite. 4. SO.
Dic tu, nosti optime. [(reading uncertain: layout problem)]
SOD. Neque est Leone quicquam insuavius fero,
Nec dulcius aliud melle est utentibus.
SAM. Nec quicquam aliud est muliere hac dolosius:
Quae nunc meum exposuit verbum, et sensum meum.
Mulier, dedit natura cui pronum malo
Animum, ad nocendum pectus instruxit dolis:
Solvam tamen promissa crastina die.
Vos ite modo domum, cras siquidem habebitis.
Si non arassetis cumque hac vitula mea,
Non invenire potuissetis (credite)
Aenigma magnum, et insolubile nimium.
Vos facinus ingens ausos? assumpta in scelus
Consorte nostri perfidi facti tori.
Gravissimum fit coniugis nefas meae,
Iusque omne pereat: non sit a vestris malis
Immune caelum, cum micant stellae polo,
Phoebusque servat debitum mundo decus.
Nox atra fiat, excidat caelo dies:
Misceo penates, odia, caedes, funera.
Excede pietas, si modo in nostra domo
Unquam fuisti dira furiarum cohors,
Discorsque Erinnys veniat, et geminas faces
Megaera quatiens. non satis magno meum
Ardet furore pectus, impleri iuvat
Graviore monstro, neque id inultum perferent.
Nullum relinquam facinus, et nullum est satis
Ferrum, nec ignis, mille scelera cogito,
Numquam meus cessabit in poenas furor,
Crescetque semper vindictae studium mihi:
Nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides
Nulla mihi erit, facere licebit omnia.
Odi mulieres, te vero nunc maxime:
Quae quando cogitas malum, quodque loqueris
Blande mihi, scelesta te quae nam magis
Vivit? miser, nunc demum sentio scelus.
Metuenda mulier est vehementer, et statim
Verbis benignis si utitur: nam decipit
Virum, nec ullius manet fidei memor.
Nunc quanta mens insit mulierum pectori,
Novi, atque sum probe expertus damno meo.
Quis quis mulieribus credit, is et furibus
Credit, vel impostoribus pravissimis.
Non impudentius animal muliere fit.
Rarum est beneficium mulieris improbae.
Ex hac facio coniecturam, miser, mea.
Quam blanda finxit ore mendacissimo,
Donec quod aenigma esset, perdi dicit probe.
Serum est cavendi tempus in me diis malis.
Abibo mox Ascalonem, quos opprimam
Novi viros. feram tunicas, et syndones,
Quibus satisfaciam, atque promissis stabo.
Sed non abibunt odia, vivaces aget
Violentus iras animus, et saevus dolor
Aeterna bella pace sublata geret.
Quid bella? quicquid horrendum tellus creat,
Quicquid vel ipse pontus, aut aer tulit
Terribile, dirum, pestilens, atrox, ferum,
Huic inferam domui quidem Philistiim.
Quid sit futurum, nonne dudum diximus?
Samson viros triginta iam neci dedit,
Tunicasque syndones illorum sustulit.
Illis eas, quibus nam debuit, dedit.
Quid porro fiat nescio: non desinet
Ulciscier suos inimicos, quam diu
Vivit. Sed ecce portans haedum huc advenit.
Hinc ego procul discedam, me hoc in tempore
Nolo videat, animus dum irritatus [(transcriber); sic: irriratus] nimis
Est eius. optime quidem discessero.
SAM. Heus heus quis huc prodit? nemon? quis hic erit?
Ubi est mea uxor? quis nam respondet mihi?
THAM. Quid est? redire te numquam putavimus.
Quare dedi cognato coniugem suo.
At si sororem illius vis, dabo tibi.
SAM. Nolo. Quia hoc fecistis, et contemnitis
Me simul, ab hac die nulla in me culpa erit.
Quantum potest, odio tantum te prosequar.
Mulier fefellisti fidem, dico, meam.
Nunc ecce tibi renuntio, divortii
Mittam libellum, nec te dicam coniugem
Meam, nec ipsa me tuum volo nomines.
Vix tempero animo, vix dolor frenos capit:
Ulciscar omne scelus, et incestam domum
Vertam, et penates impio Marte obteram,
Ne post superba ferat caput fastu gravi,
Contra Philistiim quod possum fecero,
Cunctis mala inferam: atque donec vixero,
Ero memor contra vos tantae iniuriae.
Posthac videbitis Samson quid possiet.
Nescitis o viri, quod Samson fecerit
Contra Philistiim? qui nobis imperant,
Quorumque sub diti sumus. nec cogitat
Quid inde fiat Israel periculi,
Saltem suae faciat satis libidini:
Rectum, bonum, pravumue sit, nihil putat.
Quid nam videtur subsequi vobis boni?
IO. Timeo misere. nam nuntium audio malum,
Omnes in armis esse praedicant palam.
HE. Libet ire contra. fortuna ignavos premit:
Numquam potest non esse virtuti locus.
IO. Quid dicat hic prius audiamus nuntius.
Huc pergit, ille est quem dixi vobis modo.
NV. Audite patres, quid nam designaverit
Samson, scelere novo fecit se nobilem.
Vulpes feras cepit trecentas pessimus,
Et lampades ardentes caudis singulis
Affixit, et binas coniunxit firmiter,
Quas postea immisit sub messes hostium
Philistiim: depopulatusque omnes agros,
Exussit omnium fructus, inque nihilum
Redegit arva: quare nunc armati eunt
Contra Israel, vindictam pro tanto malo
Cupiunt. Quis est qui liberet, nemo potest.
En castra ponunt sub Lechi modo sua,
Vestrum quidem oppugnantes urbem prodeunt.
Quid vos? nihil potestis prorsus: actum erit.
Quando suum praeconem huc ad vos miserint,
Consulite quid respondendum hostibus siet,
Velitis aut pugnare, aut illis cedere.
Vestra est salus posita in magno periculo:
Ipsi sibi vide pepercerunt nihil.
Nam qui dedit causam mali, Thamnateum
Socerum eius, atque filiam, simul domum
Illius igni combussere funditus.
Quid fiat hinc de nobis, divinabitis.
IO. Ubi est, ubi Samson latet? dic optime.
NV. Sub Ethen (hoc est saxum valde altissimum)
Habitat, locus munitus, et tutissimus,
Nec vincitur vi, robore expenso tumet,
Et posse caelum viribus vinci docet
Suis, agendo subdet et cunctos sibi:
Nec flexit humeros molis immensae labor,
His viribus quaesivit ad superos viam.
Quod cum viderem, me quoque invasit timor.
HE. Audin procul clangentium belli tubam?
Praeconis hoc signum est, portas mox claudite,
Huic obviam ibimus. quia nam, dicat, velit.
PRAE. O vos ubi estis Israelitae viri?
EL. Quare venitis huc deperdendum pios?
Numquid sumus serui Philistiim antea?
Quid nunc mali peccavimus? quin parcite.
PRAE. Ligare Samsonem hostem nostrum venimus.
Reddamus illi quaeque in nos operatus est,
Professa quaerunt odia vindictae locum.
EL. Culpa est, viri, Samsonis tota iudicis,
Samson petatur, solus is poenas luat
Quas debet, a nobis levate iniuriam.
PRAE. Date ergo Samsonem in nostras captum manus.
EL. Ibi sumus, faciemus hoc. dic modo tuis
Ut paululum exspectent, nec quicquam ausi sient
Agere, priusquam verbis praestetur fides.
Captum dabimus illum vobis: quid amplius
Fieri potest, voti dum sitis compotes?
PRAE. Satis quidem. namque hoc pacto servabitis
Et liberos vestros, vos atque coniuges.
Hoc nuntiatum defero militibus.
EL. Levis est dolor, qui capere consilium potest.
Abi igitur hinc tu Ioachim cum militum
Forti manu, captumque Samsonem statim
Philistiim potestati traducito:
Ex quo sibi poenam sumant, quam modo velint.
Neque est ne cessum, ob unius culpam luant
Et ceteri poenas: videat quid fecerit.
Prodi tuorum civium, Samson, mala
Reique publicae pernicies. ubi lates?
SAM. Quid est, mei cives? quid his armis opus?
IO. Nescis Palestinos habere in Israel
Ius imperi? SAM. Scio. IO. Cur ergo male memor,
Segetes eorum incendis? SAM. Par retuli pari.
IO. Vinctum modo te demus illis, venimus.
SAM. Siquidem mihi violentas non fertis manus,
Vivumque traditis, ligate, abducite.
IO. Fidem damus: nam sic volunt, sic convenit
Inter tuos inimicos, et populum Israel.
PA. Adducitur capitalis hostis Samson huc,
Numquam effugiet, ulciscendi tempus datur.
Venite, sumamus vindictam de viro.
Irruimus in eum, quid mora facit haec viri?
Nunc nunc tibi finis vitae instabit tuae.
SAM. Si quid animi est, agite, vinctum me aggredimini.
PA. Perimus, abrumpit laqueos, et vincula.
SAM. Disrumpite laquei, comites discedite
Procul. nihil mihi est opus praesentia
Vestra, impios hostes Dei mox conteram.
Perge ira, perge, et magna me ditantes preme.
Congredere, manibus ipse iam lacera tuis.
Domini Dei in me spiritus fortis viget.
Nil arma moror, hac maxilla pugnavero.
Huc si quid, huc venite, detestabilis
Cohors, et impios tuos animos age.
Certetur omni vi, nunc altera vice
Stringantur enses, nec sit irarum modus,
Pudorue, mentes caecus instiget furor.
En fortitudo sub manu Domini Dei.
Vos ipse conteret. Iacet pars maxima.
Et signifer cecidit, dux ipse exercitus
Periit. Viri cecidere mille, et amplius.
Domine Deus, qui in maxilla asini tot viros
Percusseris Palestinos, dextrae tuae
Opus fuit, quod in manu victoriam
Serui tui dedisti, tibi sit gratia.
En nunc siti morior. sitio praeter modum,
In intimis mihi incensum flagrat siti
Cor, et perustis flamma visceribus micat.
Nunc in Palestinorum devenio manus,
Quod me nec amplius possim defendere,
Nisi bibere des, et restinguas modo sitim.
Sed ecce de maxilla surgit fons aquae,
Bibam. bona est, heus quam dulcis potus aqua.
Domini est opus, iam spiritus redit mihi,
In me vigent vires totius corporis.
Huic sit loco ex maxilla nomen inditum
Perenniter. Sed ego modo discessero.
Pate facta forti mihi manu retro via est,
Et membra dirae mortis in aperto iacent
Campo. quis haec terrae mandet, curo nihil.
Ego triumphabo superbifica manu:
Sed in Dei mei viventis gloriam.
Cum forte fortuna nuper fecissem iter,
Gazam usque perveni, oppidum perelegans,
Ubi puellam vidi forma non mala,
Vultu modesto, quae iam coeperat oculis
Placere nimis. accessi, dormivique ibi.
Sed principes Gazae edocti praesentiam
Meam, urbis omnes clauserunt portas suae,
Ne quo liceret vel discedere clanculum.
Custodibus mandarunt, servarent vias,
Et exeuntem vinculis me traderent.
Hoc ego tamen praesentiens, portae fores
Vi sustuli, totoque solvi cardine,
Sub noctis intempestae tacito tempore
Exivi, et id prorsus sciente nemine.
Has nunc in Hebron montem mecum deferam,
Quo me mali incircumcisi pernoscere
Possint, quis et quantus sim gratia Dei.
Quod si fit, in vallem Soreth quam proxime
Ad Dalilam ibo, amatam candide mihi.
Haec etenim erit quae nunc oculis placeat meis,
Mulier diserta, moribus blandissimis,
Et plena succi, flos aetatis optimae.
Exspecto Samsonem meum, qui se quidem
Promiserat venturum praesenti die,
Hodie. quid ergo cesset tantum, nescio,
Prodire sub forum lubet, num conspicer
Venientem eum: nusquam est, nec quem rogem scio.
Quare domum redeo recta, quod optimum est.
Ibi mihi exspectandus est amasius
Meus. nam amore victus, non mor abitur
Diu, virum quotquot vivunt fortissimus.
PRI. Heus Dalila, exspecta, est quod dicamus tibi.
DA. O principes viri quid est? dicite mihi,
Facite sciam. votis vestris non deero.
PRI. Taciturnitate, tuaque nobis est fide
Ad hanc rem opus, quam nunc omnes paravimus:
Nec paenitet nostris seruisse commodis
Te serium est, ausculta paucis quid velim.
DA. Quin dicitis quid sit? quod iusseritis, ego
Faciam, nec ulla me tenet excusatio.
PRI. Habes ne Samsonem tuis in aedibus,
Istum Israelis iudicem? nosti bene.
DA. Non o viri, sed ipsum exspecto hoc vesperi:
Quoniam sub hac se nocte venturum mihi
Promisit. et veniet, non me fallit scio.
PRIN. Si venerit, primum tibi dicat, roga,
Quae fortitudinis suae sit maxima
Causa, aut ubi potissimum tantum gerat:
Et quo modo vinci queat, quibus artibus
Frangantur eius vires tantae corporis.
Quod si facis, docesque nos illud tuos,
Argenteos tibi mille centum solvimus.
DAL. Ne mihi tamen fraudi fiat, curabitis.
PRIN. Tu sine metu vives, procul periculo.
Hoc expedi modo, quod postulavimus:
Et non negabit ille, tui carissimus:
Si te quidem unquam amaverit recte et bene.
DA. Amat, scio, me non solum, sed deperit,
Quare negare nil mihi quicquam potest.
Verum volo statim vos animadvertere,
Clam sub meo tecto noctu vigilabitis
Cum dormit, ipsa quando vos vocavero
Adsitis armati, capite, et abducite.
Pecuniae summam tamen numerabitis.
PRIN. Bona fide promittimus, si nos tamen
Nihil fefelleris: quod est dictum, siet.
DAL. Ego? nisi mihi Samson (quod numquam quidem
Credo) daturus verba sit, quin firmiter
Stabo quidem promissis omnibus meis.
NUnc forsitan mea Dalila male cogitat,
Me odisse se, quod absim longius parum,
Ultraque promissum tempus, data fide.
Sed gaudeo redisse me tandem bene
Et prospere valentem, animoque corpore.
Quare in sinu requiescam dilectae meae.
Quam volo, video. quam opportune obviam venis,
Salve mi Dalila mea dilectissima.
DA. Salve anime mi, o mi Samson salve, ut vales?
Salvum venire gaudeo. SAM. Teneone te
O Dalila, animo maxime optata meo?
DA. Cur non? quid hoc rogas, Samson carissime?
Iam nunc ego desperassem adventum tuum,
Nec te redire posthac ausa credere.
SAM. Adeon putas me ingratum, difficilem quoque,
Ut te, mihi dilectam, tam cito deseram.
DA. Audivimus mi Samson, facta fortia
De te frequenter fieri, nec quis fortior
Te vivit unquam, dictu mihi mirabile.
Licet ne Samson orare, ut dicas mihi,
In quo tibi sit fortitudo corporis
Tam firma, vel quibus ligatus nemini
Nocere possis, ulli nec resistere?
SAM. Si funibus septem novis ligaveris
Me, fio sicut ceteri sunt, debilis,
Infirmus, et tantis privatus viribus.
DA. Mirabile est, anime mi, creditu, modo
Sunt vera quae coram praesens ex te audio.
SA. Ita est, fidem astringo tibi firmissimam.
Profecto dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] , mea Dalila.
DA. Ergo in sinum meum recumbe paululum,
Dormique nam iam vesperascere coepit,
Tandem probe cenati intrabimus torum:
Nunc lassus es. SA. Faciam quod ipsa iusseris.
DA. Hem dormit: heus famula, novos laqueos feras
Septem, videbo numquid vera dixerit.
AB. Adsunt, cape. DA. Mea tu, liga, quantum potes.
Discede nunc, ligatus est tutissime.
Philistiim Samson super te, quin fuge.
SA. Ehem mulier ubi sunt? frangantur protinus
Funes, quibus ligaveris manus meas.
DA. Ita decipis me Samson? hem credam tibi?
Quid misera credam? non me post deluseris.
SA. Non amplius te fallam, sic se res habet.
Quando mei capitis crines septem accipis,
Eosque circum clavum ferreum ligas,
Terraeque fixeris clavum, infirmus quidem
Futurus ipse sum. Sed ne molesta sis
Quaeso mihi, sine dormiam parum modo.
DA. En denuo dormit, tentabo et alterum
Quod dixit. evellam crines septem sibi,
Circumligatos hinc clavo, figam solo.
Et ecce iam cessit probe. Samson cave,
Philistiim super te, surge mox, fuge.
SA. Ubi nam? Quid mihi molesta multum mulier es?
Et neminem video, nugaris pessima.
DA. Sic digna visa sum tibi, quam saepius
Ludas dolis Samson, quod numquam credidi.
Hic est amor tuus, quem fingis sedulo.
Discede, quaeras aliam, me missam face.
SA. Non sic, anime mi, non sic te facere decet:
Iocatus equidem dixi, vera proloquar,
Si me modo audies, irata ne sies.
Ferrum caput meum ascendit numquam, quia
Nazaraeus ipse sum, quod est sacer Deo,
Id quod sub utero matris promissum est meae.
Nunc si caput fuerit abrasum forcipe,
Recedet a me fortitudo protinus,
Deficiam, et ero sicut mortales ceteri.
Verum tibi dixi, mihi illud credere
Oportet, ibimus cenatum [(transcriber); sic: caenatum] intro: mea
Dalila, tuus sum, porro volo dicar tuus.
DA. I prae, sequar. nam paululum negotii
Restat. vide parata sine, mox ibi adero,
Omnia, morabor nusquam, Samson anime mi.
ECce ipsa prodit omnium astutissima,
Quae saepius decepit exspectantium
Animos. rogabimus, cur isthaec fecerit.
DA. Hem o viri, opportune adestis principes.
PR. Quid tu tibi mulier? sic nos circumvenis,
Et verba saepe das, non uno nomine.
Quid porro credendum tibi putas plurima?
DA. Non fit mea culpa, delusit me ioco.
At iam loquutus serio, verum mihi
Confessus est: quare praesentes vespere hoc
Adsitis armati volo, non frustra erit.
Operam dabo, ne nos deludat saepius.
Illum in manus vestras tradam, dubio procul.
Nam quo modo fieri posset, perdocta sum
Probe, nec ultra me fallet, certo scio.
Ego ad virum aliquam fabricam finxi novam.
Quod vera dixerit, vici fortem licet.
PR. Vide ne denuo nos fallas Dalila.
Hoc si fit, ipsa poenam pro scelere lues
Tanto, nec unquam facile excusabis quidem.
DA. Nihil minus. vos interim conducite
Qui me domi obseruent, vocatique adsient.
PR. Non negligemus, imo iam fortissimos
Viros tibi triginta mittemus domum.
Hos instrue, doce quid fieri velis, iube.
Ne praeda nostris elabatur faucibus,
Quam nunc sequuti tandem fere prendimus.
Eamus hinc, ne quid nobis noceat mora.
HEm Dalila mea quo nunc, dicas, ibimus?
Saturi quidem cibo et potu, quantum sua
Cuiusque naturae necessitas cupit:
Advesperascit. caelo fulgent sidera.
DA. Deambulabimus domus per porticum.
Et si placet, totam noctem hic requie scimus
Una. vide, quid aere illo salubrius?
SA. Ita eat. Ego quidem sub hac cupio domo
Dormire, postquam paululum ambulavimus.
DA. Quicquid iubes, fiat. tua unica fuero,
In te me oblecto, et solum id est carum mihi.
SA. Quin tu vicissim spes mea, atque gaudium,
Et corculum, mea lux, meum suavium es:
Quo non erit aliud vel elegantius,
Vel dulcius, socia meae vitae manes.
DA. Numquid fefellisti, quod ipse dixeris
De fortitudine crinibus sita in tuis?
SA. Qui credis hoc, me posse mentiri tibi?
Nemo (mihi credas) me vincet perpetim,
Dum irrasus usque vixero meas comas.
Videbis: exspecta, et dices in posterum.
DA. Hoc Samson ambo pernoctabimus loco.
SA. Placet, tibi me dedo Dalila maxime.
Quiduis iube: faciam quaecumque iusseris.
DA. Caput tuum pone in sinum Samson meum,
Et dormiemus una suaviter diu,
Tu famula, si quid est opus, curam gere,
Sub serviasque diligenter nutui
Meo. Quid hoc Samson, quam nunc dormis cito?
SA. Nondum, sed usque dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] nimis.
DA. Iam colloqui decet. SA. Oculi somno graves
Sunt, paululum sine dormiam: tu idem face,
Quod postulat tempus. Vale, iam dormio.
DA. Sinam te anime mi, quam eum [(transcriber); sic: quaneum] dormias cupis.
He famula, dormit: tonsorem mox advoca.
AB. Adest domina tonsor. TON. Quid est quod me vocas?
DA. Ecce hosce crines Samsonis cum forcipe
Abrade penitus, hoc volo, hoc iubeo quoque,
Nulla mora fac, et priusquam edormiat,
Surgatue de somno, et quid fiat, sentiat.
Septem comas scindes [(transcriber); sic: scindas] , nec his plures, nota.
LA. Quid amplius vis? hoc factum est probissime.
DA. Sat est, abi modo, procul discedite.
Heus tu, Philistiim propere veniant iube.
Philistiim Samson super te, quin fuge.
SA. Hem mulier, o quid fecisti in me pessima?
Recessit omnis fortitudo corporis,
Roburque membrorum, crines quia perdidi.
Fragilis nimis fractus sum ego miserrimus,
Libet experiri viribus fractus meis,
An cedat animis temere conceptus furor-
Nihil facio, succumbo prorsus hostibus.
PH. Quid hic agis? quin ambula, captus sies.
SA. Quo me viri, quo ducitis? sic ne decet?
PH. Satis diu lusisti nos, o inclite
Iudex, virum qui vel vivunt fortissime.
Quae te, viden, vicit mulier est. Omnium
Iniurias solves, modo si vivimus.
QUid est? habent hominem, tumultuarier
Hinc audio. Captum ducunt ad nos virum.
PH. Habetis inimicum Samsonem principes
Vestrum, facite quae digna sunt fieri. mali
Quem sensimus primum auctorem, poenas luat
Tandem, ne quis post ausit agere huiusmodi.
PR. Putas ne te impune in nos semper ludere
Samson? quid ais? ubi est tui nunc corporis
Robur, tuaque nam fortitudo virium?
Nostri dei vicere te, in nostras manus
Dedere captum te, quid amplius putas
Superesse vitae? dic. poenam nobis dabis.
SA. Non dii quidem vestri, sed peccati mei
Poena est, neglexi patrias leges, senum
Statuta contempsi, moresque gentium
Imitatus, haec merui: quod fuerit initium
Omnis mali: si quid patior, hinc mihi venit.
Non sunt dei ultores vestri, mihi credite:
Qui nec vident, nec audiunt, nihil valent.
Sed quid tamen nunc plura mecum deputo?
Fortuna opes auferre, non animum potest.
Compesco verba, parco iam captus minis,
Casusque semper tempori aptari decet.
PR. Abducite hinc in carcerem teterrimum,
Ubi fores occlusae sint videbitis.
Quid vos rogo sententiam, nunc dicite.
ALTER EX PRIN. Dignus gravi poena, tamen non arbitror
Prorsus necandum, quin vitae aerumnas ferat,
Oculos ei eruendos esse censeo,
Caecumque molere faciemus Gazae quidem,
Ubi molestus nemini, laboribus
Datus luet poenas malorum, maximas.
PR. Placet tuum consilium, convocetur huc.
Samson, super te audi latam sententiam:
Vita tua donavimus te, sed oculum
Eruimus utrumque tibi, caecus ambules.
Tu carnifex cape hunc, satis sententiae
Fac principum Philistiim, sed publice.
CA. Quod est meum officium, facio, nec amplius.
SA. O luna, et o sol, te numquam video, vale.
Hau quo redactus sum? ve ve misero mihi.
CA. Numnam satisfeci, cives, sententiae?
PR. Satis. per urbis vicos caecum ducito,
Ut hunc suum cernant inimicum singuli,
Pueri, senes, mulieres cum puellulis,
Quibus molestus nil futurus amplius.
Devicimus sola hunc deorum gratia.
At nunc pecuniam numerabo Dalilae:
Fidei satisfecit, quare aequum iudico.
SA. O quid mali in me peccas Dalila,
Vah omnium quidem mulierum pessima,
Culpa tua nunc caecus ambulo miser,
Omnis mihi vita est gravis, cupio mori.
Qua nam fui fretus, cuique animum credidi
Omnem meum mulieri prorsus impiae?
Pretium fero iustum pro stultitia mea.
Nec tu puto auferes inultum longius,
Quae me pecunia sumpta prodere cupis:
Et perdidisti amatorem planissime.
Nunc si dolis meram liceret querere
Victoriam, mulieres imperent viris.
Dira est quidem vis fluctuum, magni maris,
Vehemensque fluvii, ignis ferventis impetus
Intolerabilis, paupertas pessima
Res est, aliaque sunt mala innumera quoque,
Immanius tamen nullum muliere malum,
Si iram capit magnam, atque meditatur dolos.
Nam non potest scribi nec verbis exprimi,
Quas aegritudines viris solent dare.
O res nimis passim miserae mortalium,
O perditi muliebres insuper animi:
Quanta aegritudine affecistis plurimos.
Amarulenta mulier natur aliter,
Effrenis etiam, et disciplinae negligens.
Ego hoc mulieri unum credam, non amplius,
A morte quod numquam reuivat mortua:
In ceteris licet omnibus diffidere.
Mulier in optimis fit imperitior
Rebus, malarum mirus est tamen artifex.
Te Daliam valde probam concredidi,
Sed me fefellisti. Haec amantis est fides?
Hoc foedus, haec est gratia? et tantum nefas
Quis vidit antea? sceleris quis est modus.
Ne des mulieri animae potestatem tuae,
Nec in tua virtute sustineat gradus.
Quod si facis, confunderis: sicut mihi
Factum est. Cave quisquis sapis, tutus meo
Exemplo eris: certant in omne facinus, et
Pensi nihil dicunt, si praecipites agit
Iratus animus, nec nefas aliquid putant
Scio quo ferantur, quanta moliri parent.
Propter mulieris speciem perierunt boni
Quam plurimi. Quisquis fueris, audi meam
Vocem, ne credas meretrici quod dixerit.
Meretricis etenim labia distillans erunt
Favus, nitidius guttur oleo eius stabit.
Novissima autem amara illius sunt, quasi
Absynthium: gladio lingua est acutior.
Ad inferos gressus eius penetrant. vagi
Sunt quoque gradus, investigabiles pedes.
Fovea profunda meretrix est, fomes mali,
Quae per viam insidiatur omnem latro quasi,
Ut devoret quos incautos deprehenderit [(transcriber); sic: deprenderit] .
Quisquis nutrit scortum, perdit substantiam.
Ego vero, et oculos cum substantia meos:
Cuius rei causa est iniqua Dalila.
Captivus insuper, futurus risui
Cunctis Philisteis ex iudice Israel.
Quid est mulier. amicitiae hostis sedula,
Ineffugiabilis [(transcriber); sic: Ineffugabilis] poena, atque calamitas,
Malum quoque necessarium, tentatio,
Domesticum periculum, fraudis comes.
Cur ego miser sum passus haec fieri? dolis
Deceptus: ah nimis sero me paenitet,
Obtemperasse Dalilae verbis malae.
Non cessit animus, vim licet corpus tulit.
Blandum malum mulier, et ante cognitum
Paucissimis, quam expertum sit: semper nocent,
Et profuere numquam. exempla me docent.
Quid concupiscit mulier, quod non ausa sit
Tentare? quid vult, quod etiam non possiet?
Quaenam ingeni vires, artes, laquei, quibus
Vigent, valent, queunt struere fallacias?
Quot, quanta nefaria, etiam horrenda pessimis
Teguntur oris picti sub pellicula,
Sub vestibus, gemmis, anulis, et purpura?
Utinam intueri animo liceret libere,
Quam sit libidinosum, et infidum, procax
Animal mulier, iracundum, superbiae
Natum, studens vano, sed vero rarius.
Si mentiar, quaecumque fecerint patent.
Euae cupido mali cunctos perdidit:
Derisit ipsa Sarai nuntium angeli:
Quid filiae Loth perpetrarint, novimus.
Illae in patrem tantum ausae sunt facinus suum.
Rachel parentem delusit, dum quaereret
Idola: Iosephum accusat Zephira viro.
Nec non Moabitae mulieres filios
Israel dolo deceperunt. Idem Raab
Meretrix facit: dumque exploratores malos
Quondam fefellit arte quadam industriae,
Iahel fit obviam dolose Sisarae,
Atque in suas aedes ducit, et interficit.
Quid contigit mihi, quando problemate
Uxor soluto inimicis prodidit meis?
His omnibus monitus nihil cavi tamen.
Quid me iuvat tot enumerare incommoda?
Quae ego satis sensi sub Dalilae fide.
Ornata vitiis mulier fuit, ab hostibus
Instructa dormienti crines abscidit,
Effeminatum reddidit, vinctum dedit.
Amantis haec pietas? crudelitas
Fuit mulieris. sic fides agit inclita?
Quem nullus hominum potuit unquam vincere,
Non vincula, aut ferrum captivum stringere,
(O nulli longi temporis felicitas)
Nunc a mulieribus vincor, latrunculis
Fortuna agente: ubi hostibus meis fui
Quondam gravi terrori, nunc versa vice
Conversus in ludum, caecus vivo miser.
O bone Deus, deceptus heu sum a coniuge,
Dudumque, et iterum in fictas lacrimas Dalilae
Meretriculae memet dedi, culpa mea.
O ultor omnium Deus, me vindica.
CA. Hem desinas, frustra est expostulatio.
Nam quod semel factum est, infectum non potest
Fieri, feras quod vitari numquam licet.
SA. Duc ergo quo me vis, sequar, suades bene.
Ego tamen cunctis ero exemplum viris,
Ne facile credant feminis, cauti meo
Damno, cavebunt sermones blandos nimis.
CA. Sies licet, mihi nihil est huiusmodi.
Malo capere de te exemplum, quam tibi dare.
PRIN. PRIMUS. Iam liberi facti sumus gravi metu,
Hostem tenemus vinculis tutissimis,
Et id dei Dagonis solum gratia:
Is in manus nostras Samsonem tradidit,
Qui fructuum nostros agros exusserit,
Multosque percussit manu fortissima.
At nunc iocus factus, nec non et fabula,
Caecus, miser servusque noster mancipi.
Celebrandus est festus dies hic annuus
In urbe tota, perque fundi terminos
Nostri: virique munus offerant Deo
Nostro quidem Dagoni ter sanctissimo.
SECUNDUS PRIN. Convivium parabimus iam publicum,
Ornentur omnia templa pulchris floribus,
Solumque repleatur passim gramine,
Frontem virensque nobis viola protegat.
Laetamini pueri, senes cum feminis,
Haec est dies festus Dagonis. altius
Ascendite aedes, una ibi cantabimus.
TERTIUS PRIN. Heus tu, iube Samsonem adduci proxime,
Ut saltet hic. Fiat, cura centurio.
Saties dapis nos, nec minus vini tenet,
Augere Samson hanc voluptatem potest.
Ipsus venit, profer sonoras fistulas,
Adeste musici pariter omnes ibi.
Saltabit Israelis iudex inclitus.
Crescunt comae, crinisque factus densior,
Manus recenti sanguine etiamnum madent,
Vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
Oculos furoris cerno, dii fallant metum.
Bibat prius, Centurio da poculum.
Bide Samson, hoc modo poculum infusum cape
Gentile vino, vina libentur deis.
Post haec honorabis saltu festum diem.
QUid ego miser, caecusque gaudii feram
Saltando vobis hic, utroque sum pede
Lassus, nec usquam visus dirigit viam.
PR. Nil hic agis, salta pro consuetudine
Tua, secundum Hebraeorum mores quoque.
Cantate cithara musici, quin ludite,
Videbimus quid iudex possit Israel.
Et ecce quam salta probe Samson, bene est,
Perge hoc modo, saltus placet: discedite,
Viam date, viro saltanti. namque hoc deo
Nostro facit Dagoni, qui vivum cupit.
SA. Sinite rogo miserum parum requiescere.
PR. Quiesce paululum, redibis denuo.
Nos interim bibamus. huc o principes
Philistiim venite, meque sequimini.
SA. Heu quam gravis calor. defessus sum nimis,
Sudor per artus spumat, et gelidus fluit.
Nequeo amplius, saltu disrumpunt pectora.
Heus tu puer, dimitte me, tangam modo
Illas columnas, in quibus fixa est domus,
Et tota moles eius incumbit, volo
Requiescere illic. tu discedas longius
A me: quid in quam nunc agunt Philistiim?
PV. Edunt, bibuntque, circiter tria milia.
SA. Satis est, tace: tu abi, vocatus adsies.
Domine Deus meus, memento iam mei,
Et fortitudinem mihi da pristinam,
Deus meus, ut ulciscar hostes impios,
Et pro duorum amissione luminum
Unam ultionem sumere liceat mihi.
Haec celsa pollens daemonis domus mali
Ruat, vel in me, dummodo inque hostes ruat.
Age anime fac, quod nulla posteritas dolet,
Sed nulla taceat, ulciscendum erit nefas
Atrox, cruentum, quod Philistiim mihi
Dedere magnum: quare respiciat Deus
Modo cogitata, pergo non dubio animo.
Ruat domus, ruant omnes, pereant viri
Cum feminis, hic quotquot adsunt perdite.
Moriatur anima mea nunc cum Philistiim.
Mors innocentem sola fortunae eripit.
O Dira fata numinum, o caeci furor.
Heu facta saeva, miseranda, horridaque nimis,
O triste casus illius magni malum.
Ah corruit templum, ruina maxima.
Heu civitatis calamitas, o respice
Dagon, quid hic caecus mali tibi dedit.
Pereunt viri quotquot sunt, feminae simul,
Puerique, nec salva est una ex illis caro.
En hic iacent, pes, et digiti, ibi brachium,
Caput amputatum parte sub vulnere stupet:
Ex corpore hinc manat turpis trunco cruor,
Exundat, illinc ora cum fremitu iacent.
Iuncta est cruenta coniunx et viro suo,
Et uberi iunguntur hic parentibus,
Ac signa caedis veste maculata gerunt.
Videte acerba caede funestam domum.
Eversa domus est funditus, tecta occidunt.
Quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest.
Hinc hinc reliquias vehite cives corporum:
Nam densa terra cuivis incubat viro.
Periere cuncta, concidit noster status.
Nam principes hic lapide permisto iacent.
Urbi timetur, ne nos Israel opprimat,
Et qui solebant viventes defendere
Rem publicam, demortui misere ruunt.
Quoscumque luctus flevero, flebo meos.
Sua quemque tantum, me omnium clades premit.
Damnum quod ingens deerat, hoc Samson dedit.
En cumulus est templum, sunt et pariter viri.
Agedum, quid? an patres, vel coniuges fleam?
An vel iuventam? an me, vel nostram patriam?
Haec est viri hostis Samsonis captivitas?
Haec ultio sui damni conquiritur?
Qui mortuus plures, quam vivus, enecat.
Quid nunc futurum est? quid porro sperabimus?
Nulla est salutis spes: quaeram exilio locum,
Ultroque vulneri gravi opponam caput,
Ne mihi videndi siet occasio mali:
Fugere libet procul, patriamque deseram.
FINIS.
Noemi vetula Loedorus.
Orpha Viduae admodum iuvenculae. Boos.
Ruth Misobigamus.
Attabas. Thaltybius. [(reading uncertain: writing unclear)]
Numenius. Eutrapelus. Quibus accedent septem seniores.
Eudulus. Prodicus.
Lerna. Philopolites
Philoponus.
ET si sciam, viri optimi, quam dignitas
Et tituli, et auctoris, subinde frigido
Cuivis operi, quamplurimum addit gratiae:
Numquam tamen diffido, quin vel o pellulae
Nostrae huius hoc tam sordido titulo, mihi
Aliquantulum invidiae, licet non ambiam
Hanc: scaenicae arti gratiae, quamvis nihil
Desideret: vobis quidem, risus satis,
Quem plurimum cupitis, parabo non parum.
Quid quaeso, ut obticeam interim de auctore, cum
Zelandi ob ignorantiam a quibuslibet
Male audiant, vocabulo Ruth, homunculis
Abiectius, contemptiusque est? namque ne
Isthoc laborent, mille se periculis
Obicere non verentur. ut vitent idem,
Quos non labores perferunt? per saxa, per
Mare cursitant, aestumque frigusque tolerant.
Praetereo nunc iniurias, sacrilegia,
Proscripti unculas, latrocinia. neque
Iniuria, quom ubique ab hoc, quo alienior
Mortalium quisque sit, eo suspicitur et
Extollitur mage. Tituli vocabulum
Quanto laboret odio, habetis optimi
Viri, modo quam nomini ingenium male
Conveniat, et quam sit Silenus, fixius
Si habueritis, percipite identidem precor.
Peregrina nostra isthaec Ruth est, poetico
Vestitu adornata, nova, confecta senio
Tamen. homini vestitus, et formam, et etiam
Famam parat, conciliat. Haec itaque nova
Est, digna cognitu, venusta auditu. Id et
Scire volo, quid desiderari posset in
Hac forma? at hac quantumvis occidua, Helene
Non cederet scio: absit huic dicto tamen
[Gap desc: greek text]
Dicito, pudicitia? hercule
Si Caesaris Pompeia cum hac certasset, haud
Repudium passa solvisset arbitror.
Quid obsecro, Dos? aedepol mirum quam in hac
Re polleat prae ceteris mulierculis,
Et id quidem vera. nihil moveor super
Talentorum [(transcriber); sic: Talentulorum] multitudine. perit et
Hoc quicquid est dotis facillime. si enim
Tali fuissent praeditae uxores Neri,
Bene scio, numquam has sustulisset gratia
Dotis. Equidem opportunus adsum, et inclitus
[Gap desc: greek text]
Siccine heus Neptuno aquam,
Apollini lumen? Statim se hic sistet in
Proscenio vobis. tum enim quam quodlibet
Potius ei competere nomen, quam quod dicitur,
Posset videbitis. Senes, quos vel tenet
Alterius uxoris cupido, huc repite:
Nisi cuculos cupitis, huc aures date,
Addiscituri quam ambietis coniugem.
Concurrite et iuvenes, qui ob imperitiam
Rerum, proci mehercle strenui, verissima
Pro dote falsam cupitis, ambitisque: quam
Stulte tamen, saepissime vestro malo
Docetis. Huc inquam, futuri callidi
Verissimae dotis, pedem conserte. Sed
Quid singulatim quosque quaeso huc advocem?
Cum neminem volumus ab hoc spectaculo
Excludier: linguis modo hic et auribus
Faveat, licet non perbenignis, attamen
Patulis. cum id haud secus atque nomen novimus,
Quin hic habebit forte quod quaerere alibi
posset, futurum neminem. nam Zoilo
Tacite quod invidere, Momo mordicus
Quod vellicare, candido auditori item
Aeque quod approbare posset, arbitror
Hic defuturum numquam. At auditor bone,
Si quisque in hac mellis medullam reperiet
Sibi, reliquum quidnam est? quam ut auribus obviis
Hanc scenicam actiunculam accipias. Modo
Id feceris, tyrunculis ad scenicos
De cetero ludos, mihi auctori quidem
Ad dictitandum animi addidisti plurimum.
Socrus peregrina, peregrinas quum nurus
Haberet, orbantur maritis socrus, et
Nurus. Socrus studet reverti in patriam,
Una comitatur hanc, parentes negligens
Proprios, penates, atque cognatos. Suae haec
Socrus volens ire obviam indigentiae,
Spicas honeste honesta colligit, quibus
Socrus famem sedat. Deinde occurritur,
Quas unice flet, orbitati et
[Gap desc: greek text]
Consilio ut usque valent senes. suadente nam
Socru, magistra fit metentium. Parit
Dein filium, unicum socrus solatium.
Instabilis heu fati rotam esse mobilem,
Vel cuilibet per me licebit noscere.
Ego quae fui matrona quondam nobilis,
Opulentula et potens, ad haec beatula,
Praedita viro et gnatis duobus: at modo
Ignobilis, paupercula, impotens, adhaec
Misera, viro atque liberis orbata sum,
Pro summe Iuppiter, tibi pro ludon'est
Acheronticam hanc tam obruere donis dolii
Tui sinistri? siccine in mulierculam
Saevis tot incommoda? quibus quamvis foret
Vir Ianus alter, nec salutem quampiam
Reperire posset: nedum ego muliercula,
Tum consilii tum consulentis indiga,
Quam luctuosa et anxia infortunia.
Heu perpulit me a patria procul famis
Violentia, atque alimoniae ingens caritas.
Digressa et illinc sum admodum dives, viro
Pol optimo inter optimates [(transcriber); sic: opimates] praedita,
Quem mihi ferocia invidere diutius
Fata. exin utraque soboles hic coniuges
Ducunt, satis quidem probas. Demum utraque
Obit absque liberis. Decem annis hic moror
Aliena, pauperie laborans maxima.
Cum haud suppetit, quo farciam mihi indigum
Stomachum, labore nec mihi corradere
Valeo. sum anus namque impotens. nisi et meae
Nurus probissimae mihi ferrent opem,
Quid quaeso praeter restim huic reliquum foret?
Hae vero non tam beneficae semper mihi
Erunt, licet (quam sunt pio erga me animulo)
Semper futuras benevolas mihi, satis
Certo scio. nam nubiles sunt, et bonae
Formae quidem. communis atque est mos viris,
Aegre ut ferant, si digamae nimium colant
Socrus priores. ergo quid misellula
Agam, haud scio. saltem unica est mihi via
Salutis: haec si fallit mulierculam,
Illius in dubium scio vita veniet.
Age, conferam me in patriam quam ocissime,
In venero fortassis illic quempiam,
Qui vel mei miserebitur: namque audio
Famem esse profligatam. Ob hoc prae foribus hic
Volo desidere modo, usque donec redierint
Nurus. scio ut non ostiatim garriunt,
Re acta domum se conferent. Vah, commodum
Huc conferunt se. ubi dixero haec ipsis, scio
Numquam sinent. Sed quod statutum est in animo, id
Conficere quam primum arbitror consultius.
Quis mea Ruth, est mortalium tam saxei
Pectusculi, quem acerbior Rhamnusiae
Euentus haud deiceret in luctum? Virum
Quem suspicabar, heu, mihi fore comitem
Perpetuum, et hic quam brevi, imo temporis
Vel punctulo subtractus est mihi. O fera et
Saeva Atropos, sic unice carum mihi,
Quid? imo charius quam ego ipsa sum mihi,
Divellere a me scilicet tibi libuit?
Quot sunt, diem connubii ulnis obviis
Laetum manentes alterum? istos negligis,
Respuis inofficiosa. ubi pessima volunt,
Non vis: ubi nolunt, venis ultro. atque item
Ubi copula est hac luce carior, invida
Saevis: ubi vero est tenebris tristior
Cymmeriis, male blanda blandiris. Mea
Ruth, nunc piget vivere. utinam in materculae
Licuisset oppetiisse nixu infantulae.
RV. Siste lacrimas. Quid adiumenti conferunt
Hae lacrimae infortunio? Mortalis is
Fuit. OR. Ruth, o, fuerit licet mortalis is,
Quoties tamen virum imaginor carissimum,
Pol tum penes me non sum ego. Quid femina
Est sine viro? RV. Quid femina inquis sine viro?
Quam stultula es. Tune peteres viro alteri
Nubere, ubi tam probum habueris? Pol, ita me Hymen,
Etsi ordinis iam patricii viro forem
Nuptura, crede, potius ipsa mihi necem
Asciscerem, quam nuberem: sic me viri
Demortui astrinxit sibi gratissimus
Amor. viri mortem aequius ferrem aedepol,
Colloquia si minime negarentur mihi.
Sed id est quod excutit mihi saepe lacrimas.
OR. Imo alia me excruciant magis. RV. Nempe generis
Interitus. id doleo etiam. OR. Imo alia. R. Alia?
Quae? dicito. OR. Curis domus, Ruth, anxia est.
Vir fuit, is intercepit. Et si quando erat
Epulandum apud nostratium non infimos,
Tamquam umbra eum comitabatur officiosa: Sic
Mihi videbar inter optimas quidem
Non infima. at neglecta iam, et satis anxia,
Contineo me domi. RV. Et quidem satius puto.
Sibi femina placente nihil est stultius.
Denique probae est mulierculae, domesticam
Curare rem, minime studere epulis. Ea'
Ne te Orpha sollicitant [(transcriber); sic: sollicitant] ? OR. Adhuc quid est: sed id
Est religio eloqui. RV. Hancce religiosulam [(transcriber); sic: relligiosulam] ,
Quam similis es tui. Tibi ista male anxiae
Relinquo. ego saltem mihi salubria
Colloquia denegari: id inquam unum fleo,
Quam casta, et heu, qui sancta erant. Dicere solet,
Unum suos colere Deum, quique omnia
Creaverat, leges adhaec dederat suis
Autographas. OR. Sanctas. RV. Eas si quipiam
Servaverint, olympico fruerentur hi
Elysio. Et ad suos mihi dedit fidem
Nos demigraturos, fames ubi suos
Destituerat. Quam eius fui cupida, Deus
Pol ille noverit. OR. Et ego eius quoque fui
Usque cupidissima, sed viro comite. NO. Audio
Illas loqui haud scio suis quid de viris.
RV. Si, sed aliquis peccasset in leges datas,
Perpetuus illi poena tartarus foret.
OR. Quam Theseas hic porrigat lapsis manus,
Quamque facilis sit aditus iisdem ad hunc, ubi
Deliquerint quicquam, meus tandem addidit.
NO. Loquuntur audio de suorum coniugum
Confabulati unculis. Mihi mora
Quaevis odio est. Huc huc adeste filiae.
OR. Socrus vocat nos. RV. Ipsa ubi est? OR. Hem respice.
RV. Tun hic eras mater? Quid hic iam desides?
NO. Exspecto vos. RV. Prae foribus? NO. Hic nisi domus
Dium sit. RV. Absit. quid rei est tibi in animo?
Ut quae soles cochleae instar assidue domi
Latitare, nunc prae foribus hic modo sedeas?
OR. Sane id ego demiror quidem. RV. atque ego aedepol
NO. Egressa sum actura hic periculum, num anus
Iter animo acceptum queam conficere. RV. Iter?
OR. Iter? RV. Quod acceptum iter ais? NO. Habetis ex
Me, nos adactas huc famis saevitia.
RV. En mater hic nulla est ciborum caritas.
OR. Imo omnium est hic magna vilitas. NO. Satis
Experta, novi. Interloqui sed sistite.
Comitata coniuge et duobus liberis,
Coniunx obit. Ducunt deinde in coniuges
Vos: id mihi displicuit, ut quod maxime
Mihi placuit. OR. Dii boni, beatulas
Nos dicerem, si essent adhuc superstites.
NO. Ambo moriuntur absque liberis, ita
De genere nostro actum est, quod unice fleo.
RV. Sic, mater, erat in fatis. Quisnam potest
Contra renitentia reniti fata? NO. Pol
Belle, renituntur mihi fata oppido.
Ego quae fui quondam Habraamo ditior,
Sum inops modo. Et nobilis: at o quid modo minus?
Comitata, sed sola modo. RV. Mater conqueri
Cessa: nec es pauper, nec ignobilis, et haud
Sola es. Putas te pauperem, horribilis ubi
Fortuna subtraxerit id a te quod suum est?
Nos e matris alvo nudae in hunc mundum sumus
Ingressae, et haec fovet suis nos reculis.
Iam si manum retrahere huic libeat, agas
Tum gratias, velut usa alius reculis.
Porro alterum hulcus quod animo tuo dolet,
Papula est. Ais te ignobilem? OR. Arbitraris hanc
Nostra ex domo nobis adesse mater? Haec
Aut ex Stoa, aut Academia Platonica
Prodit, quae ita in numerato habet philosophiae
Dogmata. RV. Si ego tibi lapides (mater) loquor,
Hic comprimam me. NO, Tun mihi lapides? pol ex
Animo loquor, meras mihi loqueris rosas.
Perge obsecro. RV. Quod vero ais te ignobilem,
Mihi videntur fabulae. Haud holosericae,
Aut florulentae, mater, aut id vestium
Genus, aliquam indicat esse nobilem: neque
Anteambulonibus, aut pedisequis [(transcriber); sic: pedissequis] quidem
Stipata, sit vocanda nobilis. sed haec,
Quam nobilem generosa virtus efficit.
Cuius fuisti absque dubio usque sedula
Cultrix. NO. Deus qui cuncta novit, noverit.
Pulchre quidem tu philosophata es. ceterum
Quod sola sim, non quit negari. RV. Sola tu?
Mane parum. OR. Num solitudo nos premit? RV.
Quid at hesperus serus vehat, nescis. meus
Mihi tamen dixit maritus saepius,
Futurum id, ut numerosiores vel habeat
Deserta proles, atque quae viro nupta est.
Forsan et habebis qui excitabit indolem
Ex te, aut tuis: mutasse te ut fateberis
Feliciter. NO. Quid dicis, ex me? nihil quidem:
Sed ex meis sperare possum quidpiam.
Certum est ob hoc iam, filiae, ingredi: ut ocius
Mihi parem viaticum, quo utar ego in hoc
Itinere. quando adire patriam mihi est
In animo, et hinc migrare. RV. Mater siccine
Nos deseres? NO. Sententia est mea. RV. Pol ego
Comitabor hanc quoquo iverit, cum illa quidem
Vel ad suos proficisar. OR. Atque ego sequar.
Pro summe Iuppiter, haud scio quidem de me
Quid fiet, omnes coriolae [(transcriber); sic: choriolae] meae latrant:
Et lippiunt fauces mihi fame. Eheu me,
Qui mihi color? quae habitudo corporis quondam
Fuit? modo at squalidus sum, et aeger, et sentus,
Et id mea culpa quidem. Paternam rem
Namque abligurivi impigre alea et vino
Chio. NV. Hicine [(transcriber); sic: Hiccine] est heus Attabas, loci, nec non
Nostri ordinis? certe ipsus est. Quid hic narrat
De Chio et alea? num is exulat mecum
Patria, quod hunc regione in hac modo cerno?
Crede. Et num is omnem rem alea abligurivit,
Chium quod incusat? ita suspicor. Sed cur
Virum alloqui, atque interrogare rem cesso?
Heus Attaba. AT. Hem quis nominat me? NV. Ego.
AT. Quis tu es?
NV. Numenius, tuus hercle amicus. AT. Hem noster?
NV. Sic est. AT. Qui ego te conspicor, mihi enarra,
Hoc in loco? NV. Me? AT. Te inquam. NV. Id ordine efferam
Tibi: sed ea lege, ut et item mihi narres,
Qui huc veneris. AT. Recipio me illud acturum
Tibi. differor quamvis fame, attamen scire id
Desidero. NV. Fame hem? viatici quaeso
Nihil tibi est? AT. Idne monogrammica haec pulchre
Tibi arguit facies? viatici quicquid
Erat, id iter prodegit. Ast libet scire:
Sed Asianus ne esto. NV. Ero Lacon. Nosti
Quare exulem patria: ergo ubi reliqui exul
Patriam, Corinthum adnauigavi, onustus re
Ampla. ast ubi appuli, ilico haud scio sane
Qui occurrere, et rogare, quid novi adferrem.
Sed penitius post quam videre me, noscunt quid
Vener. Officiose adest probus quidam,
Ut rebar, exquirens, petesseremne ipse
Probus, probum hospitium, annui? Probus tum ille
Duxit me in hospitium, aedepol videbatur
Primitus honestum. Intrantem ubi viderunt me
Famuli, exhibent sellam mihi, assido. numquid
Libeat mihi? rogare. prandium dixi
Pontificium volo. oboediunt statim, sternunt
Et lectulos. decumbitur. papae, quos non
Hic apparatus? dubium erat quidem. AT. Ah Come,
Quam iniquus es. si esset mihi modo panis
Aterrimus, faterere me lupum. NV. Mox te
Iuvero. AT. Mihi exigua mora annus est hercle. NV.
Mox dixero. accubuere homunciones hic
Mecum hercle festivissimi, potabamus
Hilariter. mox de Planesio hic, alter
De Thaide occipiunt loqui. AT. Disertos hos
Fecundus effecit calix. NV. Tenes. Quidam
Mihi tacenti, Heus nulla Naevia, aut Thais
Est tibi? ego, Nulla, inquam. sed unica est Lais,
Hunc quae Corinthum allexit. ille tum. Magno
Meret. Hic ego: Pecuniae satis, detur
Modo potiri. ostendi et ocius zonam
Aere tumidam. Hanc ubi videre, dicebant,
Num Laidem petis? Peto. ilico fertur
Per servulum. Iunonia advenit, secum
Trahens decem pedisequas [(transcriber); sic: pedissequas] . AT,. Num erat forma?
NV. Forma? hercle praetulisset hanc Alexander
Veneri. ego saxeus videndo femellam
Sedi. Salutatis quibuslibet, nostro
Lateri statim se adiunxit, haud scio quare:
Puto me advenam credebat unicum forte.
[Gap desc: greek text]
assedisse me, hercle iurassem.
In facie et in lingua gerebat haec ipsam
Venerem. Misellulus ego Bacchus, haud Mavors,
Venerem ambiti [(transcriber); sic: ambii] hanc: noctem precabar insanus.
Respondit, Heus noctem meridie? adsit nox,
At interim Veneris amica gustemus.
Nam absque Cerer et Baccho Venus iacet. Vera
Per Herculem inquis, ego. eia Bacchus et munda
Detur Ceres. qui exoluet, est modo praesens.
Vah Bacchus et Ceres? datur cibus talis
Hic capite damnatis, ait. Miser rursus,
Quicquid tibi Lais lubet, licet, dixi.
Bromia ades huc, inquit, per optime nosti
Vinum palatulo meo unicum nectar:
Ferto amphorarum par. AT. Tot, Iris haec, villi
Sola ebibit? NV. Mane Tu Edusa, quam primum
Ambrosiam stomacho meo pares velim. (hercle ad
AT Morigerae erant? N. Monosyllabae. A. Probe me
Perniciem erant instructae. NV. Erant? mane, nondum
Omnem rem habes. Editur, potatur, et tandem
Chorea ducitur. tibicinum princeps
Aderat. is Hedymeles erat, mea sane
Sententia. AT. Hercle longus es. NV. Molestus tu:
Iam fecero. Estur et potatur, ut dixi.
Ubi nox adest, ad calculum vocantur tum
Omnia, minae consumptae erant ibi plus quam
Novendecim. AT. Novendecim? die et uno?
Vah, satrapes quamvis fuisset illius
Amator, haud potuisset hos tamen sumptus
Sufferre. NV. Sumptus hos? mane parum, audi id quod
Plus est. Domum se quisque proripit, praeter
Laida, suis cum ancillulis. Precari tum
Coepi miser noctem. inquit illa, Tun credis
Posse precibus te id consequi? nihil sane
Agis. Quid, inquam, precibus? optime exolam [(transcriber); sic: exoluam] :
Atque etiam ita, ut dicas bene esse tecum actum.
Ne sic quidem, numerato mille drachmas (si
Te admitto) Caelozonae, ait, meae. AT. Invisum
Propudiolum. Hem
[Gap desc: greek text]
tua haec Venus certe est.
At qui se habebat zona? NV. zona? belle. Hanc tum
Ancillulae in lecto locant, ego et ducor
Apud hanc. Papae, vitam deorum adeptum me
Putabam. iniqua lux adest: adest quaedam
Placide rogans, num Laidi placet quicquam?
Odiosa Lais, ait, ubi moraris? te ex
Agitet Venus. vel prandii appetit tempus.
Nondum, inquio. Facessito, parato mox
Ut vestiar, dixit. aliae statim adcurrunt,
Hanc vestiunt, abeunt, citus sequor. Rursus
Ientaculum paratur elegans, lautum,
Indulsimus genio beatuli. Sed quid
Multis? ago hanc vitam pecunia salva.
At perdita, nusquam ipsa Lais, ancillae et
Nusquam, imo fracta est tessera. AT. Obsecro dicas,
Quid commodi tu consequutus es tandem,
Ex Laidis forma? NV. Rogas? quid ex Cires
Comites Ulyssis? AT. Haud scio. NV. Id tibi dicam.
Hunc reddidit leonem, et alterum vulpem.
AT. Aut es leo, aut vulpes? NV Ego et leo et vulpes
Sum. quid? cum enim vi extorqueo a viatore
Pecuniam, dic, num probe tibi functus
Munere leonis videor? et cum ubique omnes
Circumvenire proditoria fraude
Conor, quid heus? num rite dicor et vulpes?
AT. Sed num satis tuto quidem? NV. Quid, hem tuto?
Quam sit superstitiosus iste, non nosti,
Populus. Hic unum credere in Deum se, inquit,
Qui vult, reseruetur sibi in malos poena.
Potius enim (credito) manus in ignem, quam in
Latrunculum aut furem inicerent. AT. Inauditum
Genus hominum. At qui huc veneris, scio nondum.
NV. Faxo scies. Forte ut fit, incidit sermo
Inter epulas, zona valente, diversis
Super hominum ritibus et institutis. Haud
Sine omnium ritibus et institutis. Haud
Adduxit in medium, animo meo insculpsi,
Mecum arbitrans: Vacua crumenula, id certum
Mihi erit asylum. Factum opinioni mox
Respondit. AT. Hic ne my quidem huius audivit,
Regionis ignarus etiam est. pudor namque
Hunc reddidit patriae exulem. Haud potest dici
Quam gaudeam, me repperisse te longe
A patria. Numeni eris mihi praesens
Deus, famem sedare si velis, qua nunc
Crucior Saguntina. Nv. Id rogas? meum quicquid
Est, id tuum esse existimato. AT. Fac detur.
NV. Sequitor. Mane, quem video? AT. Quid tibi cum istoc?
NV. Cum isthoc ais? per Herculem, haud secus
tales
Quam Corycaeus subsequor, tum et observo.
Namque cruciarer eripi bolum nostris
E faucibus. AT. Certe ex meis bolum impune
Auferret haud quisquam, scio. Bolus gaza
Mihi Persica esset, valeat ille. Narrabo
Mox tibi meum infortunium. NV. Lucrum nobis
Huberrimum spirabit hinc, scio: quaeso
Lateamus hic paucillulum. AT. Fames atque
Sitis nihil super lucro moventur: quin
Vel panis atri frusto, et undulae haustu quam
Minimo [(transcriber); sic: Mimimo] , Midae regno hercle cederem. NV. Numquam id
Faceres scio, si Soebidas fores. Hem audi.
Iussit me herus rebus relictis omnibus
Prodire rus, et qui se habent agrariae
Res visere. illuc prodii. video alios
Cribra cula, atque alios cylindros, et alios
Messorias falces parare. Quisque pro
Se operatus est sedulo ut aceruarent diu
Fruges petitas. Haec ubi video, inquio
Mecum, Quam inique comparatum est, ut qui egent
Minus, laborent magis, et otiosulos
Suis alant laboribus. namque agricolae hi
Non sibi, at heris serunt, metunt. nam victitant
Olusculo et sero atque lacte: cum interim
Heri impigre obsonant, potant, unguenta olent.
Quid hoc malum infelicitatis est? nisi, ut
Credo, hos ferundis miseriis natos. At haec
Dum ego reputo, imprudens reliqui villam heri:
Id sentiens, rursum revertor. Ast ubi
Illuc redi, conspicor herilem villicum
Nil agere. coepi mecum ego cogitare, Ehem
Si rite quid factum expetis, mandes huic,
Qui ceteris operantibus latet domi
Securus. hiccine villicus frugi est? virum
Adii, rogo, num se otii pudeat? Qui ita?
Ille. rogo, Num vides alios rei dare
Operam? inquit ille, omnia parata esse, et nihil
Desiderari hic absque coadiutoribus.
Quantum queo, conicio me mox in pedes,
Isthaec hero renuntiaturus. At ubi
Inveniam herum nescio, domi, an apud forum.
Sed estne hic ipsus de quo agebam? et certe is est,
Nescio quid hic ambulet. adibo, et alloquar.
Numquam hercle amico amicus es tu. NV. St, tace,
Quaeso morare paululum, te contine,
Fortassis obicietur hic ovis lupo.
EV. Salve here. BO. Mihi quis herus? adesne Eudule mi?
Frugi es, probo negotium capessere,
Atque expedire id ocius. EV. Sic est. BO. Sed heus,
Qui res agrariae se habent? dicito, satin
Salvae? EV. Satin? maxime here. BO. Laetor. Quomodo
Fruges se habent interrogo, et quid villicus,
Messoribus num eget? EV. Rogas, fruges? Here
Quondam hos agros fuisse nudos frugibus,
Modo si videres, diceres. BO. Id arguit
Fames decennalis. EV. Here, et ante istos decem
Annos. BO. Potest credi? EV. Nihil magis. BO. Deus
Bone, quam benignus es in tuos male meritos.
AT. Illud vide silicernium, beneficium
Cereris suo asscribit Deo. NV. St, ne audiant.
BO. Demessione num etiam egent? EV. Num egent rogas?
Iamdudum et aream, quid dico aream? imo iam
Omnia parata, villici otium arguit.
BO. Quid otium? num somnium illud otio
Torpet modo? EV. Non, coadiutores sed manet.
BO. Coadiutores? indicasset id tibi
Per servulum, si villicus frugi esset. At
Scis quid volo? EV. Si dixeris, sciam. BO. Volo
Cras strenuos operarios conduxeris,
Qui arcere noctivagos latrunculos queant.
EV. Fiet. Here numquid aliud? BO. Hoc curato. EV. Iam
Curatum erit. BO. Villico renuntiato, te
Diluculo summo adfuturum. EV. Illuc eo,
NV. Nunc faxo edes, modo sequitor me. Agant
Quidquid velint, mihi messis huius cedet haud
Exigua portio tamen. Sequeris? AT. Libens.
NV. Foemellulae. AT. Foemellulis nihil boli est.
POl non anilem credo fabulam esse, sed
Oraculum Mosaicum, quod inquiunt,
Quemuis viatorem bonam partem itineris
Fecisse, si porta sit egressus. nam ego
Egressa vix anilibus pedibus domo,
Videro mihi absolvisse iam medium iter, et
Adhuc pedes mihi pruriunt, fugamque item
Ardent. ita et vivit Deus, si non putem
Alas mihi esse, aut Mercuri talaria
Vestri. Nam ego quamvis sum anus, veruntamen
Mercede vel promptissima, non cederem
Vestro aedepol Ladae, aut Doloni, aut Herculi,
In itinere hoc faciendo. et ignoro quidem
Qui hoc fit. mihi namque si allo esset iter, haud
Testudinem praeverterer. Credo haud secus,
Quam aliquis equus non bene satur: quo si tibi est
Certum uspiam pergere, opus est bene stimules
Calcaribus: sed ubi reverteris domum,
Freno indigebis tum. OR. Paterni quam soli
Auida est socrus. RV. Mater, solum omne patria
Est forti, ut aequor piscibus. NO. Sed immemor
Sui ut sit, haud sinit tamen cuivis sua
Patria. domum quaeso revertimini. RV. Domum,
Mater? OR. Domum dicis? RV. Nihil faciam minus.
Quin ad tuos pergam simul tecum. OR. Atque ego.
NO. Quid mecum? RV. Ita est, tecum. NO. Ad meos? RV. Imo ad tuos.
NO. Absit rogo, ut vestros relinquentes deos,
Iurare velletis mei in leges Dei:
Quae quam graves sint, nostis. RV. Hem graves? NO. Graves.
RV. Stipendium at dulcissimum est. NO. Non ambigo,
Sed apostatae a vestris vocabimini. RV. A in hem?
Apostatae? nihil minus sumus. Iam enim,
Si vera fas sit eloqui, re apostatae
Sumus. cum enim sint hi dei, si dii tamen
Sint nominandi scilicet, manuum hominum
Opuscula: insuper os habentes, nec loqui
Posse: et oculos, nec cernere: atque aures, neque
Audire: quid magis sumus quam apostatae,
Hos si deos coluerimus? OR. Per pol eadem
Audivimus meo ex viro. RV. EX meo omnia
Haec habeo. Ceterum, Deus bone, quantula
Et o quam inaudita in suos beneficia
Mihi retulit collata vestro et a Deo.
Pol sic ubi haec verissima esse credidi,
Cupida hinc migrare et advolare illuc, fui.
OR. Fuit mihi idem animus quidem semper. NO. Fide
Bona, nihil vos commovent cognatuli?
RV. Tu mihi pater, tu mater. haud ullus est
Cognatulus praeter tuos. NO. Sed facilius
Hic consequemini viros, cum filiae
Estis bonae, bonis item prognatae. at id
Quod aucupantur huius aetatis proci,
Dotem puto ingentem, parum est. nihil sed est
Quod conquerantur ceteris de dotibus
Naturae, adultae cum estis, et formosulae.
RV. Me suspicaris velle nubere viro
Unquam alteri, quam praeter ex te mihi datum?
Id absit a me. NO. Ineptin' hem? num ex me virum?
Nonagenaria pareret tibi virum?
Ridiculum id est. Esto tamen, puellulus
Gignendus esset (nugae) ab hac iuvencula
Nonagenaria: sterilis certe, prius
Quam masculesceret puer, foret utraque.
Morare. OR. Pol, nil verius. NO. Consultius
Est vos redire in genus vestrum fere
Nullum: sepultum semper optatis, quod et
Bene stabile, aeternumque forsitan foret.
OR. Credito mihi, non dimoverer a tuo
Latere, nisi istud me moveret. RV. Hau, quae ais?
Tun dimoveberis? NO. Rogo, comitare tu.
RV. Te? NO. Illam. OR. Aedepol mater (ita me omnes oderint
Dii) redirem, sin id urgeret. Vale
Itaque diu mater. NO. Vale et tu filia.
Det tibi Deus concordiam cum coniuge,
Quem sortitura es. RV. Siccine abscedis? OR. Vides.
NO. Tu sequere eam, ut coeptum queam conficere iter.
RV. Sequererne ego? ne unum quidem latum pedem abs
Te dimovebor, quin futura sum comes
Tibi, vel ad imos aedepol manes. NO. Procul
Avertat id Deus optimus maximus. RV. Ita est
Tamen. N. Ais ad superos. R. Mihi placet. NO. Si sic tua
Sententia est. cum fabulando trivimus
Tempus, adeundo resarciamus id ocius.
RV. I prae, sequor. saltem impera, et factum puta.
NEmo aedepol me astutior, vel cautior
Nemo est meo in quaestu. Oenopolas quoslibet,
Primarios etiam, ego respuo femina
Prae me. Scio si transuehi accidat
Potentiorem heroa, et heroida etiam,
Divertit hic potens ad oenopolia
Frequentia, et iuxta forum posita, ut potens
Sic scilicet videatur et quibuslibet,
Famulitia hinc sollicita sunt ob istius
Adventum. Item postquam parata mensa sit
Sybaritica, aut etiam apparatu Persico
Pulchre apparata, tum potens mensae assidet
Solus, aliis astantibus: de quolibet
Hic apparatu paululum gustat. proin
Idem apparatus ob feruntur ceteris,
Tum servulis. Papae, quam avidi cibi hi
Sunt? namque Betylum vorarent: purpura
Voraciores, credo. Sic superest nihil,
Quo servuli et ancillulae famulitio
Lassi, queant stomachum latrantem reddere
Placidum. Insuper cum ad calculum sint singula
Vocitanda, vix caupo audet officio suo
Fungi, imo praefinito vix audet loqui.
Quicquid datur, saepe accipit: vultu quidem
Hilari, animo sed non satis placido. Itaque
Conducitur magno domus, similiter et
Famuli. Quid huic? nonne nimium debitum, ilico
Pro fugium habet certissimam comitem? mihi
Quidem videtur: et omnium experientia
Rerum magistra, docuit id quam plurimos.
Ego quidem his astutior: domunculam
Pecunia emi mediocri pone moenia.
Quid mihi rei isthoc cum foro est, quod cum meo
Questu usque dissidet? Nihil quidem, quia
Hi qui videri non volunt, primum obtinent
Locum mea in domo. nam ab his mihi aedepol
Pecuniae non minima portio venit.
Ipsi si enim deverterent alio, meus
Frigeret omnino mihi quaestus. Sed id
Ne fiat, artes mille sunt notae mihi.
Bona pars meorum sunt iuvenculi, patrum
Qui sunt sub imperio: eidem modo quaeritant
Hospitia clancularia, ignorantibus
Parentibus possint suo pro ingeniolo
Vivere. Etiam sunt mihi aliquot puellulae,
Formae quidem non mediocris, vicinae: eas
Accerso, ubi veniunt mei, per pol probae,
Istos, uti in nassam bene illectos tenent,
Et nostrae inauctorant scholae. Et si quando non
Supersit illis aes, fides negatur haud
Ipsis: ea lege attamen, redeant brevi
Pecunia praesente. vel si adhuc deest,
Quicquid queant subripere clam parentibus,
Id adferant. sic neque Ceres, neque caro huic
Unquam deest, cum clanculum hanc ex horreis,
Isthanc item ex tinis ferunt furaciter.
Sed quid mea unde? modo habeam, gratum est lucrum.
Denique malorum omne genus ad me non secus
Confluit, uti ad Lernam Atticam omne sordium.
Quare in ditum merito est meum nomen mihi.
Ditescere at qui vult, opust a quolibet
Accipiat ulnis obviis lucrum, nihil
Curans de honesto. Quid mihi, si appellitent
Subinde me Lenam? parum est discriminis,
Num Lerna vel Lena vocor. At plaudo mihi,
Postquam meus quaestus calet: quem mihi bene
Stabilem peto, et perpetuum. Is aedepol modo
Recte se habet. nam sunt mihi hospites duo
Boni vana vellem: scilicet quod patria
Ipsi exulant, et per latrocinia, etiam
Furta, in animo esse hic victitare. At stultulae
Magni aestimo id? tales si enim propellerem,
Excluderem, edepol [(transcriber); sic: oedepol] mihi res colum
Ilico rediret. Quod quidem aiunt adfore
Genium Temesseum, in diem istud est. Neque
Haec tractitet secum in animo, ditescere
Qui vult. Sed hem? num video eos? certe quidem.
Transcurso opust hinc ad forum ocius mihi,
Deinde ad macellum, obsonii ut quid comparem.
Pol, polyphagos hos dixerim vere: usque enim,
Quid edet, rogant. Siccine moror? lingua ubi agitur,
Victoria est mulierculis certissima.
Nam lingua ubi soluta sit, nescit modum
Silentii ullum. Sed ego ne loquacula
Videar eis, forum adeo quam citissime.
MOdo hercle non ad clepsydras paratus sum
Confabulari: pomeridianum sed
Tempusculum hoc transigere fabulis totum
Libet, et quidem illis continentibus. NV. Sane
Ne continens sis metuo. AT. Vah, calet lingua:
Neque bos, foret quamvis Batavus, haud linguam
Tamen coerceret. NV. Quid? Attaba hem, tu quae
Tibi, nemini. heus audin? cave. Nam henas, nosti,
Repetita fit chilias. AT. Tun arbitraris me
Quidquam? id mihi relligio maxima esset. Scin
Casus meos enucleare, tamquam rem
Sacram? tibi libet. NV. Agito id. AT. Parentes hic
Aiunt nihil magis salute gnatorum
Desiderate. Sed meos magis credo
Sitisse perniciem meam (impium quamvis
Sentire talia de parentibus sit) quam
Salutem. NV. At heus, credi id potest? Parentes num
Sunt uspiam in tantum improbi, improbum optarent
Qui filium? haud credo quidem. AT. Prius rem ipsam
Audito, tum dicas id. Hercle vix quinque
Decembribus nato, mihi exhibet gnato
Pecuniam matercula haec. nuces mercor,
Lusurus his cum aequalibus mihi. verum
Iaciendo in orcam, mihi perit statim grumus
Nucum omnis. Hic puer revertor ad matrem,
Exigo pecuniam. dat ipsa quamplurimum.
Itidem facit plus milis. Nuces vero
Ubi reliqueram, atque traderer cuidam
Probo magistro, allexit haud scio quanam
Re, stulta matercula puellulum invitum,
Ut salices capesseret iugum gnatus
Scholasticum. Puero placet, duce et matre
Adeo magistrum primitus mihi blandum.
Postea ubi me panaria laborare
Temulentia videt, suum probe munus
Facit, vel Orbilio ferocior quovis.
Non ausus id matri referre, compulsus
Feci meum officium: et quidem probe. Namque
Ne quidpiam manare posset ad pravum
Hunc plagosum, sedulo hercle cavi, dum
Illud rescitum iri arbitrabar. At quando
Id clam putabam fore, redibam ego rursus
Impigre ad ingenium. Hic ubi modum vero
Nullum facit, puer hic satis superque audax,
Matrem rogabat: si superstitem vellet
Me gnatulum, retineat a schola saltem.
NV. Sed quid animi mater tum habebat? AT. Hem mater?
Ultro patrem accessit, aliquid suo gnato
Indulgeat modo obsecrans, et hunc saltem
Puerum sinat vivere sua voluntate.
Nam non necesse habes tuo marite, inquit,
Agitare pro imperio omnia. Ipse tum durus
Coepit preces retundere ipsius. Tandem
Vero improbis orationibus victus,
Gerito ipsam curam filii, inquit. utrum aut hic
Salvus sit, aut perditus, ad hunc nihil spectat,
Curato tu. NV. Quaenam Attaba haec fuit Gello? et
Hicine [(transcriber); sic: Hiccine] pater? qualis fenestra aperta hic tum
Fuit tibi ad nequitiam? AT. Id exitus multum
Miser probavit. liberum tum enim factum est
Mihi, meam inclinare quolibet mentem,
Quia exulabat natibus severus tum
Orbilius. hinc cum aequalibus meis, buxo
Certare, globis, atque item pila coepi,
Quaeque animus affectabat exsequebar. NV. Num
Et parvus invisere soles suburras? AT. Non,
Quia illud aetas vetuit. Ex ephebis sed
Postquam exii, penitius huius inquam tum
Ingeniolum scisses. Quid huic fuit cura
Tunc unica, experientia doceri, quid
Aut senio ferret lucrosus, aut quidnam
Damnosa raderet canicula. NV. At numi
Ande? AT. Unde ais? mater pecuniae plusquam
Satis administrabat, patre inscio. NV. Numquid
Pater rescivit postea? AT. Nihil quidquam.
Imo si aliquid subinde is, connivebat. NV. Vah,
Nimia
[Gap desc: greek text]
parentis. Omnino
Exuere sic patris animum, patrem? AT. Illud, sed
Sero modo conqueror. uterque tum mortem
Moritur parens, haeres relinquor ex asse
Solus, nihil relinquo in aedibus, nec vas,
Nec vestimentum, imo nec ollulam, quin mox
Corrado quaelibet. Deinde servos et
Ancillulas produco, vendo. mercede
Inscribo item aedes [(transcriber); sic: aedeis] , talenta congessi
Plusquam viginti. NV. Vah, tot aeris uni ne
Homunculo suffecit? obsecro qui iste
Tibi periit tantus pecuniae coetus?
AT. Id audies. Moritur parens uterque, ut mox
Dixi: et quidem exspectatus. Attalo me tum
Opulentiorem credidi. NV. Mihi Plutus
Sane fuisses. AT. Nortiae arbitrabar vel
Me gnatulum, cui nullus esset aequalis,
Cuique omne liberum foret. NV. Papae, mira et
Prava arrogantia divitum. sed enarra
Quaeso, unde tam subita opulentulo evenit
Tibi metamorphosis, beatior Croeso ut
Euaseris iam Irus? AT. Scies, modo posses
Tacere. provocare in aleam audebam
Tum quosuis, imo sorte maxima quavis
Apposita. ego solus monarcha regnabam,
Tanta potens pecunia, nec audebat
Quisquam aleae certamen aggredi mecum,
Vel provocatus. ceterum advenit quidam,
Nescio quis. NV. Isne erat opulentior te, vel
Potentior? AT. Nescio quidem, ast eundem me
Potentiorem vel fuisse, monstravit
Rei exitus. Paratus hic erat mecum
Sortem aleae experirier. Fuit nobis
Praescripta lex, ut quisque senionem vel
Coum iacit, tum alter talentulum ponet.
Qui vero chium vel caniculam mittit,
Idem talentum poneret. sed is qui tum
Venerem iacit, bene cumulatum acervum idem
Tolleret. utrique lex placet. rem adimus, non
Auibus bonis. NV. Malis? AT. Monarcha nummatus
[Gap desc: greek text]
illinc abeo. NV. Ain Attaba? et zona et
Re perdita? AT. omni. NV. Ex gnatulo privignus est factus.
AT. Verus. NV. Sed id merito quidem tuo. scisti
Namque Venerem non convenire cum uxore
Summi Iovis. Iunonius, potens, stans pro
Iunone, quando eras monarcha, vellesne
Venerem tibi propitiam? Iniquum id est hercle,
Beneficium exoptare ab hac, cui numquam
Benefeceris. contrariae imo cuius tu
Parti faves. AT. Riden' Numeni in hac re tum
Misera, tum iniqua? NV. Iniqua ais? manet mente
Alta repostum odium hercle iniquae in Aeneam
Iunonis. AT. Haud aequum facis, dolentem qui
Rides amicum: credidi dolorem esse
Communem amicis. NV. Doleo maxime, sed nos
E poculo laetor bibisse eodem. nam
Iniuria Veneris uterque rem nostram
Haud paenitendam amisimus. Mala arbitror
Communia esse mitiora. Sed quod sors
Fert, animo id Attaba feramus aequo. In re
Enim mala, iuvat animus bonus multum. AT. Huic
Credis animi quid deesse? Si hercle ferveret
Militia, haud facerem pili quidem. Sed nunc
Ex Attaba fiam Irides miser, dum sim
Laboris inscius. NV. Ecce me: se qui si huius
Dogmata voles, numquam Irides eris faxo.
AT. Ego, si modo posses, nihil recusabo
Laboris, efficiendo quicquid obtrudes.
Famelicus namque peteret vel e flamma
Cibum. NV. Viden nostram? AT. Quam, heram? NV.
Ipsam. AT. Ain? quidnam
Operatur? NV. Ostia ambit, ut solet. AT. Num ergo
Loquax? NV. Loquacissima. Negotium si illi
Sit ad forum, saepe annus est priusquam illinc
Redeat. AT. Ita est. NV. Hinc audiamus haec secum
Quid garriet. Desint si huic quibus narret,
Quicquid animo gerit, experire, num longo
Sermone id aut lapidibus, aut luto dicet.
HA ha, hae mihi iam nunc quidem ex animo libet
Ridere, cum video omnia ex animi mei
Sententia succedere. Haud credo deos,
Etiam si id intime velint, posse alicui
Magis esse propitios. cui quaeso citius,
Aut etiam abundantius opes obtrudere
Possent, quam huic modo faciunt? Pol nemini.
Sustineo sola familiam lautissimam,
Et id quidem paruo meo quaestu. Attamen
Carissimam annonam fuisse nemini
Latet. Quid at modo faciam? ditissima
Fiam brevi est necesse. Nam baculo licet
Pecuniam propellere optarem, haud secus
Atque inquiunt Graecos famem solere, pol
Minime valerem. Annona nam vilissima est.
Hodie ubi deveni in forum, concurrere
Cupediarii, coqui, cetarii [(transcriber); sic: caetarii] :
Offerre non, sed potius obtrudere mihi
Merces videbantur. Papae, quam subita mox
Mutatio rerum, ex inaudita cibi
Penuria, per maximam ecce copiam.
Obsonii tantum emi ego, quod vel novem
Hospitibus esset satis, ut arbitror, tribus
Argenteis. Hinc mihi lucrum est uberrimum.
Causabor annonam esse caram, id arguet
Mecum prior rerum indigentia. At pol mei
Flocci facient id hospites. non sunt enim
Ut
[Gap desc: greek text]
hi, qui vel ob minimum obolum
Tragicas cierent, alteri parui Hercule,
Turbas. Mei tum liberales, tum boni
Homunciones sunt. qui enim nos calculum
Facimus, placet. Quidquid deinde asscribimus
Pro eduliis, haud displicet. Demum aedepol
Creta mihi sulcata est: ita et subinde ubi
Incaluerint potu, duae a me lineae
Ducuntur una. hi calculo facto nihil
Obmurmurant, imo, satis faciunt probe.
Tales ego blandiloqua blandis attraho
Semper mihi verbis. meus qui tum potest
Iacere quaestus? imo quid vel obstaret,
Quin ego opulentula ero brevi? At monet
Tempus, me ut hinc iam conferam ocius domum.
Struxisse dudum namque oportuit toros.
TRivenefica hinc siccine abiit? capin Numeni, quid
Inepta garriit? NV. Per optime, at dixin
Hoc fore? AT. Mea sententia quidem nobis
Mutandus esset mox locus. NV. Locum dicis?
Stulte sapis, tutius ubi pararemus
Nobis asylum nescio. AT. Sed hercle isthaec
Vel satrapen exenteraret. NV. Id credo
Quidem. Sed audistine saepe, quod partum
Sit male, male id rursum subinde dilabi?
Dignum iam habet patella operculum. AT. Quid tun
Numeni habes vel male pecuniam partam?
NV. Nonne id tibi dixi, me huic rei totis
Incumbere hic nervis, quo
[Gap desc: greek text]
privem
Non segniter pecunia viatores.
Mecum edere si velis, animust ut hos viatores
Non segniter spolies pecunia et vita.
AT. Vita? satin sanus es? NV. Opinor occisos
Mordere non posse. AT. Au, modo scio quorsum
Tendas: nec hic me defuisse tentabis.
NV. Probo. Ceterum si quidpiam quit auferri
Domino inscio, audin? auferes id impune?
AT. Nescio. NV. Scies, vel a me abi. AT. Virum dices.
NV. Scis quid velim modo facias? AT. Id autem quid
Est dicito NV. Non te illius puto ignarum,
Quod servulo silicernium suo iniunxit.
AT. Numen quod et Cereris suo Deo asscripsit?
NV. Recte tenes. Demessione facta, audin?
Hic moris est habere in ipso agro aequatam
Satis aream, in qua ventilant suas fruges.
AT. Ab acere scilicet. NV. Tenes. in hac condunt
Frumenta temporis aliquantulum, donec
Sit in acero sum, quicquid ex agris illuc
Potuere congerere. AT. Scio. sed heus, quid me
Vis facere? NV. Dicam. fortis es, deinde aptus
Praecipue ad hanc rem quam paro, ibis illuc tum
Videns, ne convasare quid queas noctu.
At. Hem. scisne quid vel de latrunculis noctu
Ab area arcendis loquutus hic sit? NV. Phy
Stolide, putasne hos posse deprimi somno?
AT. Scio. At loci inscius sum ego, atque ob id furto
Inidoneus. NV. Docebo te locum, et furti
Modum. Tu huic dabis operam rei, ipse autem
Dabo interim alteri periculi multum
Maioris, ut qui exercitatior, nec non
Loci et modi mage conscius. AT. Placet, dexter
Mercurius adsit modo. sed. N. He tibi aute. AT. quid?
NV. Mercurius intervenit. A. Ain? NV. Vide. AT. Nu est is
Silicernii servus? NV. Tenes, facessamus
Hinc. Nam ut diei tempus est, morari nos
Credo hospitam, ut quae lectulos modo stravit.
NAe stultus est, qui se manus credit Dei
Effugere posse pedibus humanis: licet
Accipitre sit pernicior, longae hercle sunt
Dei manus, nec non inevitabiles.
Expertus id sum hodie. Ego namque rure cum
Reverterer: video duas mulierculas
Ante praeeuntes, cupidus has dinoscere,
Praeeuntibus quantum queo, insto, consequor,
Saluto, cognosco resalutantes: erat
Nostras Noemi cum nuru, ut dixit, sua,
Hanc de Elimelech rogo, mortuum cum filiis
Dixit. Quid et sic sola nudaque veniat,
Interrogo. flens tale responsum dedit:
Egressa sum plena, vacuam iam me Deus
Reducit. Illius hercle fortunae oppido
Modo miseret me ut quae solet numerarier
Inter opulentulas, modo pauperrima
Redeat. Hero haec cur cesso nuntiare? nam
Fortasse paupertatulae huius obviam
Ibit. Tamen vereor ne conspiraverit
Tenacibus pecunia Plutis: quibus
Quanto est pecuniae magis, tanto hercle sunt
Attentiores ad rem. Egenus atque si
Quicquam poposcerit, audit ilico male
Ab eisdem. herum tamen meum illis imparem
Spero. Monet tempus, domum ut me hinc conferam,
Ne si hic diutius modo subsisterem,
Cum advesperascit, forte post festum adforem.
Multa hercle adhuc nox est meis oculis, idem
Et solitudo huius fori arguit. Solet
Enim die crepusculo frequentibus
Forum scatere operariis: nullum modo
Video. Quid hem? ni ambigua lunae lux sit, aut
Ni aedituus indocte, ut solet, modo rexerit
Horologium, vix tertia est. Ego dum nimis
Hero obsecundare studeo, multum meam
Defraudo naturam. Quid hic modo faciam.
Ignoro. Obambulare liberum est mihi hic
Ad satietatem usque. Si operarios enim
Manere, uti certum est, volo, discedere e
Foro haud licet. Sed heus, Noemin et nurum?
Quas tamen ob hesternam profecti unculam
Scio defatigatas fuisse oppido. Equidem
Ita est, adibo interrogans quonam velit.
Nemini ego plura acerba suspicor homini
Unquam accidisse, quam mihi mulierculae
Oblata sunt. heu me miserrimam, hanccine
Non licuit una cum viro atque filiis
Posuisse vitam? hacine [(transcriber); sic: haccine] ego causa tantum eram
Cupida revertendi in solum natale? cui
O quanto erat praestabilius, gentium ubivis
Vitam agere, quam huc redire, et hanc penuriam
Pati. Etiam et in patria datur stabulare sub
Dio. Num id est itineris exhausti, Deus
Bone, praemium? rogito inopis te nunc mei
Miserescat. RV. Obsecro bono mater animo
Sis. Satius aedepol fuisset, arbitror,
Huc non migrasse. Sed tamen quando hic sumus,
Quaeque obferuntur, perferamus ea animo
Aequo. EV. Noemi hem. NO. Me Noemi nominas?
Pol, falso id est nomen mihi inditum. Quis es?
Ho tune es Eudulus? EV. Tenes: quo tenditis?
NO. Sane haud scio quo tendimus, ferme ubi sumus
Ignoro, tanta me aegritudo oppressit. EV. Hem
Quid aegritudo? quaenam ea est? NO. Dicam tibi,
Intrasse me nosti die hesterna oppidum.
EV. Crepusculo nostis, scio. NO. Vacuam quidem. EV. Id
Dolui etiam. RV. Fortunae id inconstantiae
Asscribito. NO. Siccine fuit Rhamnusiae
Pro ludo, huic vetulae novercari, ut etiam
Ne obolum reliquerit, unde restim emat? equidem
Haec iam mihi foret expetenda maxime,
Si hominis nihil superesse post mortem, citra
Putidum cadaver crederem. EV. Quaeso bona
Verba. neque fortunae imputes: cum quicquid est
Tibi, credito, infortunii, id tibi a Deo
Penitus profectum sit, etiam ne dixeris
Tibi esse eundem iniurium: quia forte vel
Maiora de illo merita es. RV. Hem, tun' hanc, bone
Vir, in Deum peccasse diceres? NO. Volo,
Commeruimus malum: attamen dignum hisce vel
Iniuriis numquam. EV. Deus novit. NO. Quid hem
Vetula aliquid committeret, quamobrem fame
Periret? EV. Id numquam sinent cognatuli.
NO. Pauperculis cognatus est nullus. nam heri
Dum veni in urbem, quia pecuniae nihil
Mihi erat, adibam alicuius aedes misera, quem
Mihi suspicabar esse vel primarium.
Pepuli fores graviter quidem. BV. Scio veterem
Ob familiaritatem id egisti. NO. Tenes.
Mox prodit hospes, me rogans quidnam velim.
Tibi loqui, dico. fores aperit, rogat
Quae sim. Ego, Noemi. Quae Noemi inquit. Quasi
Non noveris, dixi. sobrinus tu mihi es.
Cognata non est nomine hoc mihi, quod sciam:
Respondit. Ev. Hunc forte ob diutinam arbitror
Absentiam, nomen tuum praeterierat.
NO. Quid si apud Hyperboreos talentum rem decem
Mortua reliquissem, anne vir bonus ille me
Bene nosceret? Sane, et quidem memoriter
Meam usque progeniem, ab avo atque atavo ordine
Bene numerans. EV. Bona verba quaeso. NO. Imo mala
Potius. E. Noemi perge narrare. NO. Quid opust
Verbis? meos homini missellula aperio
Casus. EV. Ut evidentiora scilicet
Indicia noscendi te haberet. NO. Id tenes.
EV. Quid deinde? NO. Quid deinde quaeris Ista dum
Oratione satis quidem longa eloquor,
concludo, nil pecuniae mihi esse. EV. Quid?
Nihil obtulit? NO. Nihil. E. Nec hospitio excipit?
NO. Imo nec agnoscit. Die sed crastino
Nos latius confabulaturos, mihi
Promittit, hac dere. EV. Interim hospitio cares.
NO. Quia egens, relicta misera sum ignoratur heu
Nomen, ego negligor. Vide quianam facit
[Gap desc: greek text]
omnibus molesta. EV. Ubi hac nocte stabulum
Nacta es? NO. Ubi? sub dio. EV. Deus bone quanta et o
Quam paenitenda incurrit humanum genus
Si vixerit diu. NO. Atque si cognatus id
Egit, quid acturos putas alios? RV. Bono
Mater animo sis. hunc dolorem ponito.
Ego cellulam parabo conductitiam
Nobis. NO. Sed unde victum, et hospitii quis hem
Ius solvet? RV. Ipsa nendo, noctes et dies
Operamque dando, nos alam ambas. NO. Quaestus is
Eriget modo: nec possis hinc corradere
Ius filia hospitii. EV. Aedepol nimis anxia es,
Haec consulit bene. eius exsequitor, rogo,
Consilium. RV. Ita interea aliquid fiet scio.
NO. Id aliquid est nihil. Sed ut res postulat,
Faciendum est tamen. EV. Probo hercle, commodum
Operarii huc se conferunt. Vos agite rem
Vestram, his necesse est ut loquar. Habebitis
Me semper hercule, id quod unum valeo ego,
Cum lingua, tum mente vobis benevolum.
Valete. NO. Tu quoque valeas. Ruth, quid agimus?
RV. Quicquid tibi lubet, mihi mater placet.
NO. Obambulemus oppidum. RV. Non abnuo:
Nil aeque, ut otium, mihi cum sit odio.
Mulierculae huius per Iovem infortunium,
Vel lacrimas extunderet silici. Vide
Quam occidua sint bona quae homines tam avide ambiunt,
Desiderant. PH. Eudule salveto, quid haec
Frons tetricae vult sibi? quid? domin' recte omnia?
E. Ita quod sciam. P. Sed hem, quid est quod lacrimas
Etiam excutit tibi? E. Elimelech uxor. P. Quid haec?
Num Elimeelch reversus est? E. Quam vellem. L. Ob id
Tu lacrimaris, sin minus diu valeat? EV. Valet,
Numqui hercle posthac male habiturus. PH. Obsecro
Te Eudule, quidnam aegri in animo tibi sit? rogo
Ne animum meum diutius suspendito.
LOE. Idem obscro. EV. Vidistis has mulierculas?
P. Mox in foro? vidi. LOE. Atque ego. E. Noemi erat,
Altera nurus. PH. Cuius? EV. Noemi. PH. Elimelech
Cum filiis aderatne? EV. Dixit mortuos
Esse. LOE. Idne fles? quodsi adforent iuvenes, seni
Iniuriae nihil ortum. EV. Ain? LOE. Si Caspius
Vixisset, inclusus, fame confectus is
Dudum fuisset. EV. Riden heus? LOE. Nequa qui: is est
Mos Caspiis, sexagenarios fame
Conficere, scilicet. imo erat genitus, ut et
Moreretur. EV. Id nullus negat. Sed alia res
Est. PH. Explica obsecro. EV. Eius uxor rediit huc.
LOE. Plures idem efficient scio. EV. At tali hercule
Fortuna, ut eius te recusares fore
Rivalem. LOE. Ob id misera arbitror. EV. Miserrima:
Nam neque obolus, restim quo emat, superest ei.
PHI. Non dicis id. EV. Nihil magis. PHI. Mutatio
Tantan Deus bone rebus insit? quam male
Fortuna saevis, lubrica et vaga. Ne obolum
Reliquum esse, tantum habuisse? LOE. Tali miseriae
Nil miserius dici potest. PHI. Sed obsecro
Te Eudule, qui illi periit substantiae
Tam magna portio? EV. Deus novit. PHI. Neque id
Retulit tibi EV. Id quod retulit, narrabitur
Tibi postea. Prius volo rem agere meam,
Verba mihi ne lucrifaciam. Dicite mihi,
O perarier vos velle falces arguunt,
Vultisne heri demetere fruges? quantum enim
Quisquam suis operariis dederit, is et
Vobis dabit. PH. Iamdudum id optabamus, ut
Qui scivimus nobis ab ipso opellulae
Solatium promptissimum esse. LOE. Tun bone
Vir, opellulam vocitas? PHI. Labor non est labor,
Mercedem ubi recipis. EV. Probe dicitis. Agite
Adeamus agrum: hic vos labore, ego fabulis
Tempusculi molestiam triverimus. PH. Id
Nobis placet. Sed num puellulae tibi.
Frugem ut? EV. Scio, sunt, video herum. Quam ocissime
Abeamus hinc. LOE. Is non potest videre nos,
Quum non habet vitreos ocellulos. EV. Male
Dicax, num herum rides? PH. ingenium hominis
Est hercle. EV. Loedorus, papae, ingenium audio
Cum nomine optime quadrat. PH. Rem ipsam tenes.
Fidem quis in servo, obsecro, unquam quaereret?
Num rara avis servus fidelis? Quis hominum
Id diffiteretur? Fidelem isthunc meum
Dico esse, si quisquam alius. Ad quaevis quidem
Negotia expedienda non ineptus est.
Credo, suae non parceret vitae, modo
Posset mihi prodesse: tantum abest ut ab
Hoc luderer dolis. apud me est hercule
Illi fides tanta, ut etiam si posset, haud
Me falleret credam. Quid eius praedicem
Laudes? Mihi est et nomine et re Eudulus, hic
Sane mihi est monosyllabus. Nam iniunxeram
Illi de hesterna, ut operarios modo
Conduceret laboriosos. obsecro
Quam is habuit id curae? Mihi, ne forsitan
Oppressus alto somno is, id minus bene
Curasset, hercle cura somno inimica non
Defuerat. Experrectus hunc voco, volens
Hominem excitare. at ille nil contra, insolens
Quidem id facit, mecum inquio. Ipse aliquantulum
Iratus e lecto prosilio, et ad
Cubiculum eius pulsitans graviter fores
Prorepo, nec quemquam audio, cubile item
Cerno vacuum. Quietior recipio me in
Lectum ocius, mecum inquiens, eiusmodi
Servos nequaquam esse minimum decus aedium,
Ego semiplena luce ubi resplenduit
Sol, vestibus me vestio, atque huc ad forum
Venio: nec hic video virum. De eo hos viros,
Nisi ruri enim scirem esse, percontarer. At
Certum est mihi illuc ire, sacrificium ubi
Diluculare sit absolutum, id in animo est.
Modo Attaba audin? ipsa res manus poscit.
AT. Qui sic? NV. Rogas? eane excidere quae dudum
Dixi tibi? AT. Quae nam? NV. Hercle dixerim Lethem
Te verius, quam hominem. Seni aream? AT. ah, tamquam
Nomen meum. NV. Nunc demum opus tua exprompta est
Astutia. AT. Hercle exprompta bellule, namque hac
Mea periere talenta. Sed virum dices,
Modo mihi significes locum et modum. N. Laudo,
Portam hanc bi turritam viden? AT. Nisi credas
Oculos mihi deesse. NV. Ea exeunda est a
Cena tibi. AT. Villam haud scio. NV. Mane, postqui
Exieris hanc, aedificio eleganti aedem
Exstructam ad hanc manum videbis, illaec est.
AT. Iturne eo per publicam viam? NV. Itur. Sed
Exorbitabis tu sciens. AT. Scio. Nempe
Privata res quia geritur, via utendum est
Privata. N. Ita st. AT. Quid si aream insciens tum non
Invenero? NV. Invenias facillime faxo,
Graminea, quam diximus, ubi via haec esse
Desinit, habet semitam frequentem ab utraque
Manu, una ducit ad aream, aut aedeis,
Altera sinistra, hac sursum ab aedibus tendit,
Hac facito iter. AT. Tun me iubes aberrare
Ab aedibus, quum pone eas tamen praeda
Deliteat? NV. Haud scis quo velim. prius totam
Rem audi. Via isthaec te in nemus culum ducet
Villae obiacens, latitabis usque in hoc, donec
Tempus aliud poposcerit. AT. Scio donec
Operarios somno obrutos putem. NV. Recte.
Descendito tum per nemus, domum versus,
Ibi area est propter, tu in hac tibi iniunctam
Rem denique efficito. AT. Sed haud scio, quonam id
Fiet modo. NV. Faxo scies. Solet talis
Res aggredi a primatibus viris huius
Sectae, priusquam inimica lux propinquaret.
Ego id volo a te ante mediam aggredi noctem.
AT. Proflare toto pectore arbitraris tum
Operarios somnum? NV. Tu eos negas esse
Homines? Die non segniter laborare, et
Noctu excubare, suspicaris humanum
Id esse? AT. Quid si officii id, alteri cuidam
Acheronticus commiserit? NV. Quid et si nun
Caelum ruat? Veruntamen suus cuique
Est villulae
[Gap desc: greek text]
tibi est is obiecta
Placandus offula, periculi forte
Ne quid latrando tibi parare posset. Tum
Vero. AT. Hem tibi. NV. Quid? laudo. cetera ex me mox
Scies. AT. Placet, modo Laverna conatus
Iuverit meos. NV. Iuverit, scio, modo audax sis.
Profecto vere dicitur, spem fomitem
Laboris esse. haec deambulatio licet
Parum laboriosa, quam me anum male
Affecit: aedepol mihi profectio
Hesterna ludus, non labor visa est: prae ut haec
Hodierna, qua quid mihi laboriosius
Esse potuit nescio. RV. Ita ais mater? Satin
Sana? stadio tu comparas passum? NO. Mihi
Spes, filia, alas addidit tum. Hanc vero ubi
Viderimus esse vanam, et alas et animum
Abiecimus. RV. Non vana: quin habeas agrum
Incolumem adhuc. NO. Pol neutiquam degenerem: is est
Neglectus aeque ut domina: glaream, haud agrum
Dicas: decem annis vomerem non passus est.
RV. Attamen ubi voles, ab hoc pecuniae
Aliquantulum abrades. NO. Parum id quidem est. RV. Parum
Habere praestat, quam nil tamen. Aureum
Numisma, quantumvis etiam exile, esset et
Mendico opes Pactolicae. Ipsa vero, ubi
Vir ille dixit esse nil quod conqueri
Posset Noemi, agrum quum habet, qui vel suae
Iniurias penuriae propellere
Potest: statim exilui animo. Atque (ut dicitur)
Me provolutam ad Miluios videbar. id
Et tacita mecum agens, Bene actum est, salva res
Est: ego laboribus, et ager proventibus,
Salvae sumus. NV. Proventus ille erit admodum
Parvus. RV. Pusillitati ego eius obviam
Ibo, laborando, imo iam certum est mihi,
Nisi secus imperitaveris, prodire rus,
Atque sicubi nacta fuero philo pauperis
Domini agrum, ibidem colligam spicas. NO. Probo,
Nam messis hordeacea est. Et sane ego
Congrediar. RV. Id pol non sinam. Tu quae soles
Hic patricia esse, aetatis occiduae etiam,
Modo praeter aequum et praeter aetatem tuam
Corraderes spicas? opus negotii haud
Parui. sinam? nihil minus facies. Sed hinc
Te conferes intro, atque pones (si sapis)
Isthanc tuam aegritudinem. Nimium es enim
Sollicita [(transcriber); sic: Sollicita] de victu. Deo relinquito hanc
Curam: ipse enim qui cuncta pascit, non sinet
Suos fame extrema perire. NO. Ego facile
Hanc de annuis mitto. Si huic Maalion,
Vel Chloelion parvulus in aula luderet,
Nil aegritudinis esset amplius. RV. Omnium
Rerum arbiter Deus, si id ex re censeat
Tua esse, et invitae puellum obtrudet. NO. Id
Verum esse quis negat? RV. Interim aegritudinem
Istam evome ex animo tamen. ne te, obsecro,
Mater mea excrucia. Futuri enim exitum
Deus in sua unius manu tenet. NO. Aedepol
Ruth quanta quanta es, ipsa consolatio es.
Age age tuis parebo dictis, quae mihi
Omnem dolorem adimunt. RV. Pol optime facis,
Patienter hunc feras. Dabit Deus huic quoque
Finem. NO. Facillime feram. RV. Recte. Est enim
Cuivis dolori remedium patientia.
Quam saevit irata Nemesis. vah opulentule.
En pro pecuniaria zona, hunc habes
Modo sacculum. Rerum vicissitudinem
Quaeso vide. Si haec hercle praescisses, scio
Non tua talentula tam habuisses vilia.
Stultus malo accepto sapis. Sed quid egomet
Me concoquo, exedo, in animo voluens miser,
Partum alea infami malum? Satius quidem
Puto, si quid aegritudinis sit in animo,
Penitus id evellere. Quid in felicius
Enim, quam in ipsis pectoris penetralibus
Gestare veros inferos? Quique inferi
Horribiliores mente conscia sibi? At
Dignus profecto sum odio ego, cum muliebri
Isthac loquacitate. Nostra ex re foret,
Obire iussa Numenii potius, viri
Per Herculem vaferrimi. Iussit is, ut a
Cena oppido exirem, aucupandi gratia,
Casses enim hos mihi dedit, queis non parum a
Silicernii surripuero frugibus, et id
Hac nocte, si modo mihi Laverna sit
Propitia. Nunc vero exeo, commodius ut
Mihi tempus eligere queam. Satius enim,
Quam adesse post mala, ova morari censeo.
Omen [(transcriber); sic: Omem] sinistrum. Proripit se huc, cuius in
Igni modo ferrum est. Papae, scipionem habet,
Tripes animal quonam velit demiror. Hinc
Facillime observabo eum, quonam iverit.
Qui procul ab aedibus operarios habet,
Si non gravetur hos subinde invisere,
Viae laborem foeneratum sentiet
Pulchre sibi. Id nunc scilicet me prolicit,
Etiam facit quo iniurias aestus feram
Aequius. Eo illuc vero nunc, ut quidnam agan [(reading uncertain: last letter unclear)]
Sciam. Solet vulgus operariorum enim
Plerumque heris absentibus, tempusculum haud
Labore, sed magis otio atque fabulis
Terere. Meus si Eudulus acquisiverit
Tales, ne ab iis latum ibo culmum, imo neque
Domum revertar, usque donec opellulae
Pensum diurnae absolverint. Veruntamen
Habeat licet fide probata operarios,
Nun quam tamen dum ventilavero aream,
Domum revertar. Nam scio, vigilantius
Praesente me incumbent, ut et noctu area
Libera sit a latrunculis et furibus.
Rem nosciturus itaque recta ad villam eo.
AT. Argis licet custodiam commiseris,
Faxo tamen de praeda optima maereas
Tu, atque ego triumphem. I, callidum me senties.
Philopone tam mane ne, domum cum sero heri?
Euripus ipus es hercule, inquiete cum
Isthac tua. PH. Loedore scin? insomnia quidem
dormire me haud sinunt. LOE. Quid insomnia ais? o
Quam vellem, ut Arcadicam habuisses hanc modo
Noctem: meae uxoris nates a frigoris
Iniuria sesquihorulam, vel plus eo
Defenderem. suspicor adhuc, insomnia
Quae haec sunt? PH. Quid id verbi est prius mihi dicito.
LOE. Apud Arcades insomniorum visitur
Nihil, inquiunt. PH. Credi potest? LOE. Nihil magis.
PH. Noctem lapillo candido dignam. hercule
Id ducerem felicitatis maximae
Loco, una si talis daretur nox mihi.
LOE. Dabitur, modo illuc demigres. Sed dicito
Qualia fuere insomnia haec, quae hac nocte te
Philopone, exagitavere? PH. Qualia censeas,
De isthac peregrina. LOE. Noemi de nuru
Scilicet. PH. Habes. LOE. Mirum profecto ni parum
In somniando fuerit huic discriminis
Tecum. PH. Facesse hinc in malam crucem scelus,
Cum hac opinione parum pudica. L. Quid, scin heus
Quid arbitrer? PH. Facile id tuo ex ingeniolo
Conicio. Certe honestiorem, vel socrus
Amantiorem vidimus neminem. Etiam
Id dicere ausim ego, quam habet virtutem, hanc ei
Fore
[Gap desc: greek text]
LOE. Per herculem obsecro
Ne factites arcem ex cloaca. PH. Optem Eulogum
Te ex Loedoro. Sed id quod asserui modo,
Vel argumentis evidentibus optime
Docere possum. Honestius negabis, hic
Vidisse te arbitror aliquam nostratium
Legisse spicas, quam haec per integrum diem
Nuperrime. Denique quid hanc pellexit huc?
Num opes socrus? Sic hercle consultum probe
Eius fuisset inopiae, spicas item
Colligeret hic modo sedula. Ast quid? num viri
Spes consequendi hic a socru? Veruntamen
Nullos huic sciebat esse liberos.
Quid igitur? L. Erga socrum amor censes? PH. Rem acu
Tetigisti. LOE. Ego demiror aedepol aliquem
Posse faciei eiusmodi monstro allici.
Quod si essem ego viduus, magis quam talium
Cuticulae, pecuniae rubiginem
Ambirem. PH. Abi hinc cum ambitione isthac tua.
Scin esse Virtuti suum Cupidinem?
LOE. Venerisne is est puer etiam? PH. Caelestis. Hic
Mortalis est tuus Cupido. Nec ut tuo,
Caduca forma huic placet, sed mage animi
Probitas. Hic arctius proborum hominum animos
Amore sancto colligat. LOE. Deformis hic
Sit est necesse per Iovem, qui, ut praedicas,
Rationem habet nullam elegantiae. Liquet
Enim omnibus, simile usque gaudere simili.
PH. Stultus ego, qui tecum habeo verba: cum es boni
Sermonis infestissimus gladius. Id in
Animo habeo, videbis hunc Cupidinem
Bene meritum de eadem. At hic ne fabulis
Male collocamus tempus? Hinc adire rus,
Vel solis exortus monet. LOE. Philopone, quam
Operariis mercedula est solatio.
Quid, censen hunc herum priori? prompta ne?
PH. Tun id times? operarios mercedula
Fraudare, relligio foret tali arbitror.
LOE. Animum ad laborem dederis hercle. age, sequor.
AEquo videntur longiores aedepol
Noctes mihi quantumvis aestivae, arbitror
Id esse propter coniugis demortuae
Absentiam. Deus bone, haec si uti fuit
Dulcis iuventae socia, solatium etiam
Potuisset esse meae senectuti, hercle me
Polycrate fortunatiorem dicerem.
Rem quam habuimus non medicorem a parentibus,
Mirum quidem qua industria hanc tutata sit.
Haec solitudinis propulsit taedium,
Qua nunc miserrime angor: haec. Sed augeo
Mihi aegritudinem. Hercle idem nolle atque idem
Velle usque iuxta mecum huic fuerit. neque
Forma, neque dos etiam movebit me, ut aliam
Ego coniugem unquam duxero, cum rara avis
Mulier proba est. Tentasse me laetor tamen
Quam veritati affine sit, Mulier bona
Pars bona. Etiam de cetero cavebo, ne
Vel sentiam, quam non sit improba mulier
Simplex malum. Quid est enim quod me haud sinit
Esse
[Gap desc: greek text]
quid, Generis interitus? duo
Sunt mihi puelli. Venereae tentigines?
Aetate sum frigidus ego. quid tum? nihil.
Veruntamen permulta sunt quae me magis
A' bigamia deterreant. compellerer
Uxorculae, morosa si contingeret,
Libidini inseruire, iam aevo frigidus.
Non possum. agam quiduis prius. Novimus enim,
Seruire multis, sortis esse miserrimae.
TAntumne inest formidinis, ut etiam
Formidet umbram? AT. Umbram inquis? hercle spectrum erat
Deforme: sed brevius culum, niveum caput,
Cetera nigrum. NV. Femina fuit. AT. Gibber etiam
Totum fuit corpus. NV. Scio, hordeaceum,
Mirum hercle ni praedam tibi interceperit.
AT. Noctune sola femina? haud credo quidem.
NV. Viragines non credis esse feminas,
Audacia quae vel viro non cederent?
At qui hercle degenerem animum timor arguit.
AT. Si credidissem ego id fuisse feminam,
Per herculem intercepta praeda iam foret
Nostra. NV. Ah belle quidem: si feminam
Fuisse scisset, facinus aedepol viro
Exercuisset dignum. At heus, quid si virum?
AT Aeque quidem Sed credidi spectrum esse, vel
Daemona. NV. Periculum de eo egisses quidem.
AT. Prae horrore constupui fere. NV. Quando timidos
Statuisse vidisti tropaeum unquam? Hercle quod
Si talis oblatus fuisset mihi bolus,
Vel e famelici lupi faucibus, is hic
Adesset ereptus. mihi praedae nihil
Tunc temporis visum est, solum vertere mihi
Hercle in animo est. AT. Diutius subsistere hic,
Numquam scio ex re nostra id esset. NV. Quaeso quo
Divorteremus? AT. Quo lubet: dispice aliquid.
N. quid? hem scio. A. quo dicito? N. huc aurem admove.
AT. Hercule equites illic futuri sumus. NV. Habes.
Sed hem, quid? audistine? NV. Sane etiam nihil
Non his licere, et id quidem impune, mihi
Dixere. NV. Quid tu? iusque fasque esse inquiunt,
Quemuis viatorem pecuniario
Levare fasce. A. Quid itaque hic te detinet?
NV. Impunitas mali. AT. Haec ubi est summa? NV. Regio
Contermina huic regioni habet sane haud scio
Quos Hercules, aut Theseos, acerrimos
Talium equitum hostes. AT. Ne Hercules contra duos
Tamen. NV. Nihil periculi foret aedepol,
Ni doryphoris stipati adessent. AT. Metuis id
Ne? fuga timoris socia tum nobis erit
Subsidio. NV. At heus, quid si comprehendimur? AT. Id quoque est
Ferendum. ii enim qui aut in rota, aut in cruce obeunt,
Mortem magis propitiam habent, arbitror, eis
Qui vel phthisi vel calculo miseram exigunt
Vitam. NV. Age age, quando ita accipis, non abnuo
Rei exitum experirier tecum, modo
Respondeat linguae animus. AT. Id re senties.
Non tantum enim in loculos, sed in corpus etiam
Usque tibi coniunctissimus ferociam.
NV. Recte quidem. cedet scio in diverbium,
Coniunctus est suo Attabas Numenio.
AT. Quod si paroemio graphus dedisset id,
Per Herculem immortale nobis iam foret
Nomen. Sed heus, accingimurne iam itineri?
NV. Iamiam. AT. Grave et longum est, ad haec viatici
Parum. NV. Nihil nobis molestiae, arbitror,
Sarcinulae onus pariet. Viaticum in via
Nobis erit curae. AT. Sed hem, Lernae nihil?
NV. Valeat, suum sibi foeneratum sentiat
Munus. AT. Equidem pulchre. Deus, quantas ciet
Turbas. NV. Licet caelum inferis huic misceat
Per me: hinc ego facesso. AT. Subsequor libens.
DOsonis agnomen dehonestat hercule
Virum. Mea sententia, potius viri est,
Rem habere cum verbis simul promptissimam.
En commodum quos quaerito; et Thaltybius hos
Sequitur, laboris plurimum mihi dempserit
Adventus horum. Vos viri huc adeste, opus
Vestro mihi est arbitrio. tu Thaltybi
Praeco, Polybulum et ceteros accersito
Huc, patricii ordinis viros, ego interim
His aperiam sententiam meam. TH. Vin ut
Omnes? BO. Vola, fac sint decem numero. TH. Abeo.
Desiderantur septem adhuc, tertius adest
Philopolites. BO. Quidnam mihi usu venerit,
Viri, et quid optem, iam audietis, PR. Quid nam id est?
BO. Nostis Noemi suspicor nurum, cui
Nomen Ruth est. EV. Probitare rara: novimus.
B. Secunda abhinc nocte accidit mihi quid novi ab
Hac. Ventilueramus aream, atque tum
Hilarior ipse aliquantulum, me reposui
Iuxta manipulos dormiens. tandem haec ubi
Me sensit alto, suspicor, somno obrutum,
Prostravit a pedibus meis semet. PH. Nurus
Noemi id? hem. BO. Sane. hic ego nocte mediae
Expergefactus, sentio iuxta pedes
Nescio quid. PR. Haec erat? BO. Arbitrabar daemonem, aut
Spectrum esse. PR. Tantum audaciae puellulis
Inest, ut ad viri pedes? BO. Mane parum
Audacior, coepi rogare quis foret?
Respondit intrepide: Ruth ancilla tua sum.
Necessitate extrema adactae, socrus et ego,
Compellimur proscribere atque vendere
Agrum, precamur hunc emas. modo tamen
Hanc tegito pallio tuo, propinquus es.
EV. Edocta sic erat a socru, laudo hercule.
Quid tu tum? BO. Ego laudabam idipsum, tulit et a
Me mite responsum aedepol. Cognovimus,
Ego et meae urbis quivis, inquiens, probam
Te esse mulierem, et quia secus quam ut assolent
Puellulae, non concupiveris viros
Aetatulae tuae idoneos magis, ideo
Non defetiscar unquam ego experirier,
Donec tibi quod me petis confecero.
Sed alius est propinquior me, huic aperiam
Rem omnem, arbitris praesentibus. si is abnuit,
Ecce ipse adest, qui hanc tibi adimet curam ocius,
Vivit Deus. Vos itaque in hac re mihi volo
Testes et arbitros. EV. Probe facis quidem.
BO. En advenit propinquior me. EV. Quid, num is est
Misobigamus noster? BO. Tenes. Quod si modo
Praesto forent alii viri, iam arbitrio
Defuncti abiretis. EV. Scio, mox praesto erunt.
BO. Misobigame huc ades, assideto paululum,
Est quidpiam tecum rei mihi. MI. Mecum ais?
BO. Tecum. EV. En adest Thaltybius, atque ceteri.
MI. Quidnam? BO. Audies statim. Assidetote his viri,
Ut et mihi hac in re arbitri et testes sitis.
Res, quam paro, communis est Misobigamo
Mecum. Elimelech demortui uxor vendere
Exoptat agrum: id tibi aperire statuimus,
Senioribus praesentibus. Novisti enim,
Quantum subinde pariat et periurii et
Molestiae, isthaec clancularia emptio:
Quum venditori genere proximus, interim
Vel panis excitus bolo, temerare non
Veretur aram, qua nihil vel sanctius,
Imo vel antiquius homuncionibus
Exsistit. hunc si empturus es, mihi dicito.
Quod si secus de hac re tua est sententia,
Respondeas mihi, ut sciam quidnam ego agitem.
MI. Proventibus dominum annuis ager beat:
Cum scrinia interim pecunia futilis
Rubigine inficit. emam agrum. BO. Laudo quidem.
Nostine mantissae quid agro vendito
Oportet accedere? MI. Quid? BO. Id dicam tibi.
Quicumque agrum emerit, Ruth ipsius nurum
In coniugem accipiet. MI. Egone coniugem?
Nec nomen illud, nec etiam ferret animus.
Non mihi satis superque curae coniuge ex
Prima relicti liberi pariunt? egon
Hereditate propria fraudarem eos?
Propinquitatis cedo iuri. BO. Testor hos,
In huius indicium tuum mihi calceum
Sufficito. MI. Malo incalcatus [(transcriber); sic: incalceatus] vivere,
Quam coniugem ducere modo, accipe. BO. Viri
Per optimi, vos testor ipse, quod omnia.
Nunc quae fuerunt Elimelech possederim, et
In coniugem Ruth duxerim, ut vel suscitem
Demortui nomen, sepultum quod Deus
Sane esse noluit. PR. Sumus nos eius et
Testes, et arbitri. EV. Deum precor habeat
Muliercula haec usque sibi propitia, ut Rachel
Atque Lya, certe specimina Israeliticae
Domus evidentia. BO. Hic tuus sermo arguit,
Quam vere id es quod diceris: gratiam habeo.
Heus Thaltybi, renuntiato celeriter
Isthaec Noemi, quae dolore ac miseria
Tabescit: illi fueris optatissimus
Legatus, id scio. viri, qui nam placet
Factum? PR. Rogas? nos sumus id auctores tibi.
PH. Speramus ex sene iuniorem modo Boos,
Qui neutiquam a parente degenerans suo,
Rem publicam vita hac magis charam, haud secus
Quam rexerit pater, reget. BO. Saepenumero
Philiopolite hoc audivimus, quod re modo
Ipsa experimur, te esse amicum urbis meae,
Ut qui precatus fueris illi principem,
Rem publicae rei salutarem, bonum.
Laudo id ego. Ceterum viri, negotii
Quicquid mea causa subistis, postea
Vobis rependam, per Iovem haud sine foenore.
Veruntamen meis volo vos nuptiis
Hodie interesse, pro arbitratus praemio.
PH. Suscipimus id libenter. imo hercule decet
Et nos in hac re, et in alia quavis tibi
Generose princeps dare operam. BO. Bene facitis.
ITan' ais? uxoremne? TH. Maxime. NO. Boos?
TH. Ipsus. NO. Boos ducet meam? TH. Sane quidem.
N. In coniugem? T. ah. non credis? hac die. N. hac die?
An quaequam erit Ruth te beatior? viro
Quae principi nubes: an et felicior
Quaequam me erit? Sed cui hoc bonum acceptum fera?
Mihi quae dedi consilium? an huic quae incipere sit
Ausa? an Deo qui eius gubernator fuit
Rei? Deus bone, obsecro haec nohis bona
Servato. TH. Fac serues modum, nimia hercule es.
NO. Tu Thaltybi non exilires gaudio,
Tibi si accidisset simile? Pol sunt fabulae
Quae garriunt de Pitana, ego ni vera sim
Pitana. Quam, ut hanc, aeque viro superstite
Cognoveris felicem? at hoc demortuo,
Quae fuerit infelicior, vel miserior?
TH. Legationem isthanc obivi hercule lubens:
Ut quem tui miserebat infortunii.
Sed modo tuae consultum erit miseriae: ego et
Vicem tuam laetor. Paratote ocius
Vos, ne morae sitis, ubi venerit hodie
Petiturus uxorem. Valete. NO. Thaltybi,
Antiqua si conditio vitae adhuc staret,
Bene tibi id evangelium iam diceres
Pol foeneratum. TH. Benevolus placet animus
Saltem valete. RV. Thaltybi praeco vale
Multum, diuque: senties me usque memorem
Huius. NO. Valeto Thaltybi. Quid dixin hoc
Fore filia? RV. Hoc viro nihil constantius.
NO. Dei id opus est vere. RV. Quis est potentior?
Quis ditior? quis misericors magis Deo?
Quis humilium mage rationem habet? licet
Caelestis aut mortalis is fuerit. Deus
Bone siccine e limo erigis me inopem? et honos
Sit auribus, siccine misellulam evehis
E stercore, ut me nuptui vel principi
Viro dares?
[Gap desc: greek text]
quid mater Deo
Dignum occinemus? NO. Filia omni laude is est
Superior, absit ut arbitreris laudibus
Te posse respondere munificentiae
Illius. Hoc certo scio, is me ex inferis
Reuocavit ad vitam. RV. Qui ita? NO. Audies. genus
Per me stetit solam hactenus, sterilem tamen.
Me fertilem modo reddidit per te Deus.
RV. Qui scis, utrum tibi filium pariam? NO. Id rogas,
Cum fertili vetulus? nihil certius. Ego
Auia ero, ego nutrix, ego gerula, ego: sed
Ut nos paremus in huius adventum modo,
Praestat. RV. Etiam tempus monet. NO. Sane quidem
Nihil est quod amplius moremini: intus haec
Mea modo despondebitur Si etiam quid est
Quod restet, intus transigetur. Plaudite.
FINIS.
TRactare res sacras nulli vitio dari
Existimo, facie aliqua fabulae nova,
Quod ante nos boni permulti fecerint.
Quare licere nobis id putavimus,
Illoque iure uti, quo usi sunt ceteri.
Hanc igitur historiam forma Tragoediae
Emittimus. Tamen respondendum arbitror
His, qui frequenter voce turpi clamitant,
Contaminari non decere res sacras.
Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant.
Quam primum ego meum huc animum ad scribendum appuli,
Id mihi negotii credebam nunc dari,
Ne quid religioni aut adversum dicerem,
Aut ore maledico pios ut laederem.
Verum quod aliis Plautus, aut Terentius
Placet, nihil moror. latinum est elegans,
Concedo, nec facile fit aliud purius.
Sed Christianum mage semper duxi fore,
Ex literis sacris, mores discere sacros:
Quod spiritum sanctum testem certissimum
Habeant. Et in profanis turpe luditur
Plerumque, sed in his veritas summi Dei
Ostenditurque sanctiatis symbolum.
Date operam, adeste aequo animo per silentium;
Boni piique spectatores noscite
Rem ipsam. sed interim, haec consule lector boni.
Heli summus sacerdos Theander
Ophni [(reading uncertain: layout problem)] filii Heli Deus
Phinees Samuel
Eleasar Biniamites nuntius
Iacob Nurus ipsius Heli
Puer Obstetrix.
Ioachim.
Duos cum haberet filios Heli senex,
Eos sacerdotes magnos fecit Dei.
Qui compotes voti, vivunt privissime.
Licentia patris luxuriae student
Omni, sacra officia frequentes negligunt.
Quos dum pater mansuetior nil corrigit,
Summi gravem Dei incurrit sententiam.
In proelium pergunt contra Philistiim,
Domi manente patre, filii duo.
Ubi, cum malo pugnaretur fato, occidunt,
Et arca foederis capitur ab hostibus.
Hoc audiens senex, de sella protinus
Retro cadit, cervice in frangit, turpiter
Uno die moritur pater cum filiis:
Quam sibi tulerunt poenam neglegentiae [(transcriber); sic: negligentiae] .
CUr nostri Deus oblitus es omnium.
Avertisque oculos? Respice denuo,
Fac ut vel videam, vel ferar ante te.
Urgent me dolor, hinc hostis et impius,
Qui nec consiliis esse sinant locum.
Quanto vexat iners tempore cor labor,
Hostis quamue diu me miserum tenet.
Festina, auxilium fer Deus optime,
Accendas nivei lumina pectoris.
Da sublimem animum, quo malus occidat.
Applaudatue nihil hostis atrox sibi.
Nec dicat, super hunc praevalui virum.
Cristas atra dies imminuat suas.
In te semper erit spes mihi libera,
Cor gestitque meum cum Domino Deo.
Hinc cantabo tuas, concelebraboque
Laudes, perpetuis dulcibus bis sonis.
Vivo namque tibique, et morior tibi.
Quod spiro, et placeo, si placeo tuum est.
AUdite filii perchara pignora,
Meae senectutisque baculum dulcius,
Rerumque successores, atque nominis:
Quos ego Dei solius habeo munere.
Utinam diu superstites sitis mihi,
Ego senex decrepitus sum, tremulus nimis.
Nec ullus animi, corporisque mihi vigor,
Imago visum dubia iam fallit meum.
Nec non paludi Stygiae morte proximus,
Mortalis aevi cardinem extremum premens.
Nil viribus valens, nil officiis Dei
Ex usu, et ipsius pondus inutile soli.
Ergo mihi succedetis, nunc tramite
Iusto patris sequimini vestigia pii,
Servate sacram patis exemplo fidem.
Fungi meo nuno officio vos postea,
Et sancta sanctorum ingredi solos decet.
Laetamini, gaudete gnati, plurima
Vestra est salus: vestrum firmate spiritum.
Dominus ad hoc elegit vos duos Deus.
Eligere Dominus nescit mala, bona deamat.
Quis tam sinister, qui improbet factum Dei?
Soli super caelorum aras Dei sacras
Sacrificium offeretis, incensum quoque.
Et ipsum Ephot vestimentum portabitis
Magni sacerdotis, coram domino Deo
Nostro, diebus vitae vestris omnibus:
Omnia tamen facite Dei ter maximi
Ad gloriam, cuius ministri fueritis.
Cognoscite Dei iudicio quemuis sui
Sceleris nocentem debitas poenas dare.
Hic iste veri rector, atque aevi arbiter.
Qui cuncta nutu dirigit, regit, tenet,
Conservat, et alit multiplici fructu suos.
Est ipse Dominus, cuius aspectum timet
Peccator omnis, iniustus, cumque improbo.
Ego quia nimis vos amo affectu patris,
Mores tuli vestros mea licentia.
Quicquid placuit unquam facere, copia fuit.
Sumptus dedi, indulgentes ut patres decet.
Amoris in vos maximum regnum fero,
Amoris impatiens vos usque prosequar.
OPH. Cognovimus pater animum mitem tuum,
Tua adeo nunc opera vivemus suaviter,
Qui omnia tibi esse post putaris maxime
Prae commodo nostro: famam, peccataque,
Maledicta, amorem, et si quid aliud maius est,
Id transtulisti in te, nihil supra pote.
O quid pater ego te laudem? quid amplius
Dicam? superet id quin virtus maxima tua.
Ita nos habere praeter alios arbitror
Hanc rem, patrem primarum principem artium
Hic neminem magis. Quare pater diu
Vivas tuis: nam nos nemo alius respicit.
PHI. Et nunc pater, quod officium spectat sacrum,
Non est quod ipsus sollicitus multum sies,
Neque dubites, tradita nobis provincia est,
Spartam sumus nacti munere Dei, et tuo.
Hanc diligenter exornabimus quidem:
Artus perennis dum regit per corpora
Spiritus, et imo pectoris sedet sinu
Mens sana. Nam tibi patri succedere
Nobis datur laudi, ac honori vertitur
Tibi, filios tales tali natos patre.
HE. Recte facitis o filii, pergite modo
Esse ut cupio, et ut iam coepistis antea.
Nullus labor durus, nullum tempus grave
Debet videri, quo beatitudinis
Acquiritur posthaec perennis gloria.
Ite hinc ad officia, nam tempus postulat,
Ne quid videte desit: nam culpa est gravis,
Sum mo minus quo fiat sacrificium Deo,
Abite vos, ego mox intro consequar.
O qui Deus summam omnium rerum tenes.
Sedes volubilis caeli cui machina,
Terraque pedum scabellum speciosa est tuum,
Et qui profundi imperium habes maris magni,
Qui dividis Titan orbi clarum cavo,
Considera mortalium res, actaque
Perpende iustior, nutu dirige tuo,
Tibi sume habenas genitor, et flagrantibus
Loris tribue moderari pectora haec fera
Mortalium, ne nos in infernum trahant
Scelera gravia hominum, est quos omnis res penes.
Defende populum: saevit infelix amor
Numi, superbiae fastus, luxuriae,
Fraudisque, proximi invidia gliscens malum.
Quodcumque numquam pontus aut tulit nefas,
Aut neque videbit Isthmos effera, horrida,
Tremenda caelo pariter, ac terris mala:
Haec nunc ferunt fluidi huius mundi saecula
Furore violento, ius est quod cui placet.
Non est amor tui Deus, gloria valet.
Impia regit passim manus, nihil pudet
Quemquam, voluptas falsa cupientes subit.
O placida quam diu nimis sunt numina,
O quis futurus est finis mortalium?
Sed tu Deus festina, libera metu,
Et subveni tandem tuo erranti gregi.
Fidum crea pastorem, consilia adiuva.
Et mitte nobis munus aetheriae domus,
Decusque regni, spiritum sanctum tuum.
Ecce hic Heli tuus sacerdos maximus,
Tremulus senex, pedibus, manibus et corpore,
Iam qui Israel quadraginta iudex regit
Annos, satis nunc functus officio suo:
In cuius o Deus locum tibi elige,
Qui nos voluntatem iuste edoceat tuam.
Et qui rite opimas ante aras victimas
Mactetque thuris aras exstruat tibi.
In te Domine speramus solum, tu dabis
Sperantibus sacrum auxilium de alto Syon.
Nunc flecte mentem nostram, pectus advoca
Antiquum, in unum te nostraque opera erige.
Nam iusta sunt tua quae facis per omnia:
Exstingue fortiter nomen peccantium
In te, tuoque nomini da gloriam.
Sed quid adeo tristem vicinum conspicor?
Et murmurantem ire obviam solum mihi?
Huc paululum concedam, ut quid velit sciam
Oratio haec: non frustra est, timeo quid siet.
Heu quo pios deduxit dira calamitas
Hoc saeculo, omniumque perditissimo.
Ita res hominibus commississe perditis
Nostras, quibus sacrum est, nisi sit utile, nihil.
Quae haec caecitas nostra est? quae dirae nos agunt?
Animum feralis aut quae Erinnys occupat,
Furiosa regit et vexat semperque stimulans?
Quo usque genus humanum illudi patitur sibi?
Heu me parum felicem, qui huc vertice nive
Albo magis pervenerim, vitae ted et,
Actum est quidem de re praesenti publica.
Hinc vultur, illinc luctifer bubo gemit,
Omenque triste resonant infaustae stryges:
Nunc mihi sinistra praedicit de quercu avis,
Et alta caelo tacta signant culmina,
Et arborum horrent fronde nigrantes comae.
Quid sit futurum, nam mihi timeo male.
ELE. Hoc quid siet nescio, subveniendum arbitror.
Et nunc peropus est, cum ipso de his aliquid loqui.
Heus heus mane, exspecta Iacob, sistas gradum,
Quid tecum ais? cur clamas? quis frendens dolor,
Quae cura, vel metus sollicitat, dic mihi,
Te? dic, sumus soli, vicinus ego tuus.
IA. Rogas? miser sollicitus ex hoc sum die,
In hunc enim ministri sunt facti Dei
Heli senis perversi filii, malae
Vitae, superbi, avari, mendaces, pigri
Ventres, honesti osores, et pleni mero
Noctes diesque, amatoresque turpium
Mulierum, et ut ludos taceam foedissimos.
Igitur boni nihil sperandum, his regentibus.
rerumque maestus finis, et mundi ultima
Sunt tempora haec. ELE. Siquidem tu vera praedicas,
Hem istosne dicis, quibus haud dissolutius
Ullus quidem vixit, luxu omni perditos?
IA. Ipsos eos, quorum vitam probissime
Nosti. loco peiore res non esse quit.
EL. Quis igitur illos iussit, aut quis auctor est?
IA. Nescio. nisi malus genius nobis male
Voluerit, hoc qui hominum induxit pravum genus.
ELE. Quid? olim erat apud priscum saeclum clericis
Mos alius, etiam consuetudo sanctior
Quam nunc, quibus cordi verbum Dei fuit.
Cuius loco ventosa nunc superbia
Regnat populum qua miserum omnem supprimant.
IA. Rem ipsam tenes. Numquam tamen vim sufferet
Verbum Dei, summique patris veritas.
Sed quod tu ibi speres, profecto nihil erit.
Quos novimus pravos his vitae moribus
Vivere, patris nec unquam verbis corrigi
Audivimus. ELE. Neque a via puer sua
Recedet, ubi senuerit, quia sibi placet.
IA. Patri tamen dolor stultus fit filius.
ELE. Et quis bonus, nisi puer iam ceperit
Esse bonus, aut flagellum quem domat patris?
IA. Cui filii sunt, illos curet parvulos.
Gloria patris probo de filio venit.
ELE. Et neque pater per stultum delectabitur.
IA. Boni parentes generant liberos bonos.
Nam qualis est urbis rector, tales erunt
Qui possident eam, imitatores mali.
Rex stultus omnes perdit subditos cito.
Ve ve parentibus, qui connivent suis.
ELE. Sero nimis perversos corrigi vides,
Et difficile quidem: exemplo sunt mihi duo
Hi filii, quorum delirat et pater
Heli senex, quem commonentem negligunt,
Nec audiunt. rident delirantem senem,
Gaudent iugo a cervice iam excusso suo.
IA. Et crede refert multum, quo puerum modo
Iam parvulum educas annis melioribus.
ELE. Et quando perventum nobis adeo est eo,
Edissere breviter quid sentias in hoc:
Aut qua putes educandos potissimum
Ratione pueros, a primis anniculis.
IA. Etsi mihi longum, iubente te tamen
Faciam brevi compendio, quantum potest.
Paterni ubi animi iacta iam sunt semina,
Instatque partus, non locus, tempus, dies,
Vel astra sunt curanda tibi fatalia:
Necessitant numquam, sed inclinant frequens.
Dein proxima est cura, ut pater natos regat,
Ut esse genitos nemo non ex se sciat.
Porro (quod aiunt) mox ab incunabulis
Est pectus informandum rude pueri optimis,
Quae post suo suppullulant in tempore.
Nam quod semel erit imbutum, diu manet,
Et longum odorem servat testa tibi recens.
Praeceptor insuper gnato quaerendus est
Doctus, pius, non corruptus, sed integer,
Longo gravis rerum usu, cui sinceritas
Vitae faciat auctoritatis non parum.
Nam clavus in navi numquam committitur.
Qui genere claro praestat, aut natalibus,
Sed qui fide, et gubernandi scientia
Superat: ita et iuvenilis mens, est protinus
Tradenda, qui virtutum vincit dotibus.
Nam saepius qui curent eligis canes,
Auem, aut equum: nihil referre deputans,
Cui filium formandum primo mitteres.
Cum pleraque ingenia vergant mortalium
Prona in malum, nec tam felix ullum fuit
Quod non mala educatione perierit.
Nam si puer apud nutritur stultissimos
Scurras, bibones, aleatores malos,
Inter voluptatum architectos optimos,
Quid aliud hic discit,vel audit rogo? nisi
Meras voluptates, luxum, et nugas, quibus
Plenus, scholae eius fit gnarus discipulus.
Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,
Neque commovetur animus in ea re tamen,
Scias posse habere iam ipsum vitae suae modum:
Et scito magnum exemplum continentiae.
Denique satis non est revocare a turpibus
Animos rudes puerorum, immo quod ad bona
Invitet inculcandum menti sedulo.
Omnem insuper movendum lapidem esse arbitror,
Ne se sodalitio iungat pravo puer:
Quoniam voluntas, et iuventus, vana sunt.
ELE. O dii boni quam regia educatio.
IA. Sed heus, mane, quod est potissimum vide:
Ante omnia ac primum infigendum penitus est
Puero, ne male de vero sentiat Deo,
Sed eius omnia legat dogmata diligens,
Et haec in intimos cordis fundat sinus.
Quo nil sibi ducat praestantius fore,
Quam si sacras eius leges ita combibat,
Ut sive dormiat, sive vigilet, nihil
Quam verba cogitet piissimus Dei.
Quod si fit, haud dubium quin vir probissimus
Euadat. et quod aetas posthac postulat
Virilis, id locus, res, tempus commode
Illum docebit, lege non constringitur.
ELE. Credo. sed ipse quid de filiis Heli
Sentis? pater quos numquam vere corrigit.
IA. Et corrigit eos quidem: alio tamen modo
Quam se decet. nam non vera est correctio,
Sed mala magis, lenis, licens, remissaque,
Numquam gravis, nihil seria, semper levis.
Ita negligentia corrupti primitus,
Neque quod bonum, neque quod pravum est diiudicant.
ELE. Rogandus est igitur Deus, quo gratia
Sua benignus adsit, iustus protegat
Rem publicam. IA. Nam ex his est sperandum nihil,
Quorum scelus nullum non est tyrannicum,
Non desinit, sed crescit noctes et dies:
Dentes eorum similes sunt leonibus.
Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
Quum subit in animum tanti sceleris memoria.
Maius scelus eorum quam nunc capiat fidem.
ELE. Ipsi videbunt: atqui accipiet praemium
Eductionis aliquando dignum pater.
IA. Negotii mihi paululum restat domi,
Igitur eo, ne quid me exspectent longius.
Vale diu. ELE. Et tu valeas rursus optime.
Qui regis terras, superumque caelum,
Quam est tuum nomen super universo
Orbe mirandum, merito elevatum Aethera supra.
Ore de infantum tua laus profecta,
Conteras hostem manibus potenter,
Nota sit virtus Domini, potestas, Et decus omne.
Ipse si caelos oculis videbo,
Solis et lumen, rutilasque stellas,
Hoc opus mecum, manuum tuarum, Miror in aevum.
Si facis iustus fabricator illa,
Cur memor nostri? quid homo? quid aetas?
Quid tibi curae sinis esse multum Infima rerum?
Qualis est mortalis homo, quod inter
Res tibi caras statuisti, et ipsum
Inde sublimi decoras corona, Sospite cursu?
Insuper mundi dominum creasti.
Cuncta quae vellet sibi subiugando,
Cum bove et capris, pecus omne campi Nomine frenat.
Et maris pisces, volucresque caeli, et
Quicquid in curvo viget orbe vivum,
Hic domat solus, dominusque rerum Factus in aevum.
Qui regis terras, superumque caelum,
Quam est tuum nomen super universo
Orbe mirandum, merito elevatum Aethera supra.
Quam bene patris consilio eveniunt omnia.
Frater. nihil enim nobis unquam defuit
Optantibus, voluptatis fit plurimum.
Benignus est pater, benevolus nos amat:
Ne nos parentis pigeat consili, vide.
Cuius potestas dudum vires suppetat,
Auctoritatis multum geminabit scio.
Si confugimus ad hunc, placatos hic sinus
Expandit affectu patris, nec desinit
Amare nos: talem ad caelum feras patrem
Laudibus, et hunc nobis Deus vetat mori.
PHI. Recte profecto dicis, etiam gratulor
Utrisque, ob eius in nos benevolentiam.
Verum necesse erit principio, ut dicitur,
Rem perfricata fronte audacter aggredi,
Ne nostra nobis obstet pigra tarditas:
Et plus laboris incumbat, quam commodi.
Quare puer subornandus nobis erit,
Qui nostra nutu iussa capessat protinus,
Et quid sibi faciendum siet intelligat.
Heus age puer, quid opus sit facto denota:
Sin negligis quicquam, tergo penas dabis,
Virgis novis caesus pensabis turpiter.
PV. Quid est, mea ars quod vobis efficere potest?
PHI. Tua fide sola nobis in hac re opus
Erit, labore nullo, tantum industria.
Me ergo vide, porro quid cupiam intelligas.
Ad victimas quam primum coctas veneris,
Manu tridentem fuscinulam mittito tuam
In testam, et ollas: hinc quod optimum est leva,
Et tolle tecum deferens, huc in domum
Nostram, mihi fratrique in cenam splendidam.
Sed si quis prohibet, vi quicquid lubet rape,
Nil interim voces cura praesentium.
Haec nostra sunt, haec fieri mandamus tibi.
Nunc advoca astus, nunc fraudes, omnes dolos
Huc tende, nil timeas, hic ingenio est opus.
Fidem alliga mihi iureiurando tuam:
Si peieras, timere quid gravius potes?
PV. Non est opus monitore, scio quid debeam
Vobis meo servitio, nullos hic metus
Animosa mens admittit: audet, cum videt
Gratum esse vobis, contra fas, contra nefas
Spoliare, rapere vi, de victimis Dei.
Quod optimum fuerit carpam, cetera aliis
Arae ministris relinquam nolentibus:
Dummodo placet, rationeque stat sententia,
Et haec fide qua possum curabo optima,
Quo nihil voluntati vestrae desit modo.
Eo. OPH. Ita facito, ne cures quemquam. credito,
Nostra est potestas hic faciendi quidlibet.
Et quando bene successit, hunc hilarem diem
Sumemus, una curantes probe cutem.
Eccum patrem video, quo se nunc proripit?
PHI. Huc obviam nobis venit: maneamus hic,
Ut colloquamur, et salutemus semel.
Hem vos eratis hic, dilecti filii?
Quid fit? quid agitur? PHI. Bene, si tu salvus sies.
OPH. Hem mi pater, numquid tibi, ut dicis, placet
Quod agimus in tuo conspectu, et omnium?
HE. Bene est quod agitis filii, pergite rogo
Esse mihi honori, vobis laudi maximae.
Facite quod ego praemonui, et docui sedulo.
Sacrificiis adeste diligentia
Vestra, Deo seruite per omne saeculum.
Peccata fugite, quasi de ipsis serpentibus.
Et cogitate vos non pueros, sed viros
Esse: haec dies alios mores expostulat.
Nam quicquid ante fecistis, nil me attinet.
Dum tempus ad eam rem tulit, sivi lubens
Ut quisque moribus animum expleret suis.
PHI. Ergo pater te plus quam oculos amo meos.
Tu gaudium, tu spes vitae nostrae unica.
OPH. Domum ibimus, si nil vis amplius pater.
HE. Nil nisi mentem vobis dari optimam.
Age age, probe experior quid ego nunc possiem
Agere benigne, et blande dicere, quia eo
Haec provocat dies: ego quoque a meis
Me cupio amari, et magni pendi postulo.
Si id obsequendo, et dando fit, numquam feram
Partes quidem posteriores. Blandus vocor,
Benignus, et lenis pater. Tum me colunt,
Et praedicant, et usque in caelum subuehunt.
Ibo intro: nam me exspectant iamdudum scio.
Probe aedepol curasti commissum tibi,
Lauteque munus administrasti tuum.
Abi, virum et servum frugi te iudico.
Postquam videbam quod cruor largus pias
Inundat aras sacratis de victimis,
Nihil loci segnitiae, neque socordiae
Vidi dari, quin hac tridente protinus
Partem meam extraxi, non hercle pessimam:
Quam nunc domum mecum dominis feram meis.
Ius postulant suum. Quid id refert meae,
Cum murmurat [(transcriber); sic: mumurat] populus, aut cum querulus fremit?
Illis modo morem geram, mihi erit satis.
Nam nunc meo damno fere inveni viam.
Ne mihi fames molesta sit, res pessima.
Domini mei libenter laute victitant,
Nec unde sit curant, adsit modo, sat est.
Idem ego facio lubens, paro convivium
De ipso die in diem, genio indulgens meo.
Etsi scio me contra ius facere, tamen
Facio coactus. Imperavi quoque mihi
Nunc omnia adsentari, quod et uberrimus
Quaestus apud hoc genus hominum deperditum.
Verum quid ego de dominorum vita loquar
Plurima, vel illorum mores describerem?
In omnium ore est, quo modo vivant: colunt
Ventrem, Dei res negligunt planissime:
Curios foris simulant, Bacchanalia domi
Vivunt: magis promos quam condos diceres.
Attamen ubi ventum est in publicum semel,
Nihil putares sanctius, nec castius
Illis: ita didicerunt populo imponere.
Sed cur ego anxius isthaec mecum deputo:
Ibo domum, ac me ibi curabo molliter,
Et hunc diem cyathos sorbillans conteram.
Haec in cenam coquenda dominis sunt cito,
Igni fovendus est focus largissimo.
Omnia vide coquantur haec probissime
Nobis in hanc cenam. Piscem sed interim
Istum lupum prius pura sinito in aqua
Ludere Parum: si venero, exossabitur.
PHI. Quid vult sibi pater suis cum moribus,
Qui nos (quasi necessum siet) usque admonet
Vitae piae, officii, conditionis sacrae?
Et hoc quidem dum vivet, ad aurem obganniet.
Sera est nimisque, et frustra castigatio,
Quae post pubertatis tenerae fit tempora.
Si is illius animi fuit, cur distulit
In hos dies: nam verba parietibus facit,
Et mortuis loquitur, delirus est senex.
Nunc singulari studio noctes et dies
Gaudentium interturbat nostra gaudia.
OPH. Facit ut senes omnes solent, stulti nimis,
Qui nos putant statim a pueris nasci senes:
Errant mea quidem longe sententia.
Satis mihi fuerit senectae incommoda
Sensisse, sub Charontis cymba pallidi:
Post aliquot annos sapere sufficit mihi.
Iuvenes sumus, et aetas in prospero statu est,
Viresque florent, sorte felici vigent.
Si fata cogunt, ante tamen veniunt diem.
Nam si quis ultro se malis offert volens,
Hic omnia bona perdere est dignissimus:
Quia nescit uti. Ergo annorum vivam memor:
Mentem relaxabo, dum per tempus datur.
Curas mihi Bacchus pellat dulcis graves:
Qui bene potest, laetitiae maximus dator.
Aetate mobili fruar: nam labitur
Cito pede, nec exspectat reges inclitos:
Corrumpit omnem mundi machinam vagi,
Nihilque stabili gressu permanet suo.
Satis mihi est cana sapientia frui.
Nunc facile pectus est, mens nullis obruta
Curis, seniles nondum sentio gradus.
Hos optimos vitae dies perdere sinam
Tristi mea vita? numquam faciam quidem.
Nam ut saepe dicitur, decet tristis senem
Frons, laetitia iuvenem, et fovet rectam indolem.
Quid me coercerem rerum molestia?
Quid porro patri auscultarem exsangui seni?
PH. Sine ut haec dies veniat, quo moriatur pater,
Tum liberior erit potestas omnium.
OP. Utinam quidem, quod cum salute eius tamen
Fiat, ut ita modo decumbat lecto suo,
Ut surgere triduo hoc prorsus numquam queat.
PH. Ita fiat, et si quid possit nunc rectius.
Namque hos dies, ut coepimus, cupio nimis
In gaudio perpetuos dulci degere.
Quando senuerimus, tunc paenitebimus.
OP. Sine evenire quod volo, videbimus
Quid alter alteri inseruire possiet.
Nunc est domum nobis eundum, tempus est
Cenae: ne corrumpatur illa, cautio est.
Sum nactus ex sententia pisces, vide
Vini optimi copia. PH. Bene est, eamus hinc.
PV. At at mihi sunt verba data. nam quod bibi
Vinum, pedes vicit, luctator pessimus.
Et lingua faucibus pendet. Quid ominis?
Et me bibere plus vini memini saepius,
Tamen videbar semper pulchre sobrius.
Hoc nisi sit, ego quod suspicor, aliud genus
Vini fuit: nam vix sex cyathos ebibi.
Dominos video meos, dissimulandum est mihi.
Domini, domi vos exspectat sodalium
Cohors, et ipsa cena iam corrumpitur:
Parata sunt omnia, properandum est. OP. Ibimus.
QUanto magis magisque mecum cogito,
Heli profecto filii magnum malum
Dabunt religionique, et vitae publicae.
Quemadmodum partim stans hinc procul, auribus
Audivi, et oculis his partim vidi meis.
Nam quae haec amentia est? puerum plenum mero,
Dominos adhuc madidos hesterna crapula:
Eos modo quos hinc abire vidimus.
Sunt hii Dei Christi quaeso? O bone Deus,
Hanccine vitam, hoscine mores, hanc dementiam?
Actum esse plane divinare nunc licet
De his omnibus, solum quibus privata res
Cordi est magis (dicere pudet) quam publica,
Nec omnia minus pessimi prae studio agunt,
Quam si esset ingens laus, et vera gloria,
Perdere gregem quem sibi Deus concrederet.
Ecce similia sunt omnia, omnes congruunt:
Omnes quidem noris, si unum cognoveris.
Omnes magistro ab uno docti daemone,
Et ex eodem ludo, eiusdem quoque gregis.
Est sumptuosa domus, et luxu perditi
Sunt filii, serui sequunturque dominos:
Senex delirans. ipsa si cupiat Salus,
Servare prorsus non potest hanc familiam.
O scelera, o hominum mores et pectora,
O maria, o caelum, genera sacrilegaque,
Hi sunt sacerdotes, quibus hic omnis salus
Committitur, rei praesentis publicae?
Adeste, adeste sceleris ultrices deae,
Comam solutis squalidae serpentibus,
Atram cruentis manibus amplexae facem:
Adeste protinus, perdite pravum genus
Radicitus, fundite, rumpite, prosternite
Quicquid relictum erit, procul hinc reicite deae.
Sua quemque tantum, me omnium pestis premit.
Ut qui aedificat urbem foedato sanguine,
Et praeparat in iniquitatibus suis,
Circumdabit eum calix Domini dexterae,
Et vomitus ignominiae eius per gloriam.
Nam iustum et impium Deus diiudicat,
Et impios vidi sepultos funditus,
Qui etiam cum adhuc hic viverent sancto loco
Erant, et ibi laudabantur quasi optimi, et
Operum bonorum effectores sanctissimi.
Verum quid ego plura anxius dicam? penes
Heli patrem est omnis culpa haec: ipse videat.
Hic ille qui corrupit liberos suos,
Conixit [(transcriber); sic: Connixit] omnibus factis turpissime,
Sumptus dedit frequens, materiam omnis mali:
Et negligens correxit, si correxerit
Tamen: quia id raro factum esse novimus.
Vae vae sibi, quod liberis pepercerit.
Nam visitabit peccatum Deus patris,
In tertium et quartum generis sui gradum.
In his, Dei nullus, vel iustitiae est amor:
Auidi lucri, imperii, superbiae, doli,
Fraudis, breviter ut dicam, omnis pariter mali.
Certant in omne facinus, et pensi nihil
Ducunt, ubi illos animus praecipites agit:
Nefasque nullum, per nefas nati, putant.
Illos suae patriae nullus tangit pudor.
Nec ulla ratio subditorum civium est:
Quos laniant misere, rapaces sunt lupi.
Idque adeo patris mansueto animo factitant:
Cuius licentia deteriores nimis
Facti, reduci nullis viribus queunt.
Ita fit, ubi (malum) non vere vivitur.
Igitur ne peccent filii, curet pater,
Et victimas pro illis sacras Deo offerat:
Sed ipse neglexit. Quamvis mea nihil
Refert, adeoque nihil curo: doleo tamen
Nostras eo res venisse, ut si omnes sua
Consilia conferant, atque huic tanto malo
Quaerant salutem, auxilii nil quicquam adferant.
Ibo domum, ut quid facto opus sit consulam.
TIbi confitebor Domine, quoniam iratus es
Mihi furor tamen tuus
Conversus est: et consolatus me es Deus.
Igitur agam bono omine
Fiducialiter nihil quicquam timens,
Quia fortitudo, meaque laus
Es, et in salutem factus maximam mihi:
Meumque solus gaudium.
De fonte salvatoris cum laetitia aquas
Exhaurietis funditus.
Illaque dicetis die, qui vivitis:
Inventiones maximi
Dei, facite notas cunctis mortalibus,
Et confitemini Deo,
Quoniam bonus, iustus, multumque misericors,
Et invocate eius sacrum
Nomen, quod est excelsum super omnia nimis.
Cantate, quia magnifica sunt
Quae fecit, et mirabilia sancti Dei
Annuntiate pluribus.
Lauda, Sionque exsulta: nam in medio tui,
Magnus regit rex Israel.
LUcescit [(transcriber); sic: LUcessit] , hoc iam cesso pultare ostium
Pontificis, ut ex me, quo pacto filii
Vivant, sciat. quamvis adolescentes quidem
Hoc nolle satis intelligo, et patrem quoque.
Vicinitas tamen, et mea conversatio,
(Quod ego in propinqua parte amicitiae puto)
Facit, ut audacter moneam, et familiariter.
Quia mihi videntur praeter aetatem suam
Facere, et honesti rationem, foedissime:
Diutius ferri profecto non potest.
Ipsum foras egressum video, et alloquar.
Heli sacerdotum princeps, et maxime,
Salvus sis. HE. Et tu, sed quid tam mane insolens?
IO. Ita me dii amabunt, ut tuarum miseritum est
Permaxime fortunarum, quare exeo.
HE. Credo hercle te gaudere, si quid mihi boni est.
IO. Verum sacerdotem Dei te maximum,
Virumque grandaevum, verbis monere me,
Est turpe: qui domi consilia habes bona.
Sed quicquid ego facio, tuorum causa sit.
Nam me tuam vicem dolere credito.
Omnibus amicis, mihi quod est, cupio esse idem.
HE. Sunt quos sciam esse animos, sunt quos suspicor:
Sunt quorum ingenia atque amicos non possum satis
Cognoscere, inimici, an amici veniant boni,
Ad me. sed ipse mihi ex amicis optimis
Certissimus venis. Quare si me improbe
Fecisse deputans, nil accusaveris,
Tute ipse eris mihi obiurgandus plurimum.
IO. Numquam licebit obiurgare te mihi,
Cui subditus sim, tu dominus unus meus,
Magnus sacerdos. Admonere me tamen,
Si nesciente te quid fit mali, decet.
Denique tuum est bene corrigere, quod fit male.
Nam proh deum atque hominum fidem, quid vis tibi? aut
Quid quaeris? annos nonaginta natus es,
Aut plus eo, ut conicio, dives et opum,
Servos habes complures, filios duos
Tamen male eductos, (ut pace mihi tua
Liceat loqui) quos corrigere tuum foret.
Nam liberos habere nihil est plurimos:
Sed institutos bene, laudi patri datur.
Nec est satis genuisse, nisi reddas bonos.
Igitur ob hoc maiorem curam habeat pater
In filiorum animis alendis, dum licet,
Quam corporibus ipsis (quoniam mens corpori
Praestat) quod est officium patris optimi.
Hominis enim laus ex honore patris sui:
Et dedecus, sine honore, filii pater.
Numquam placebit impius Deo suo,
Et gloriam sapientes possident pii:
Stulti sed exsultatio vanus pudor.
Verum quod ex tam claro genere natus es,
Et filios degeneres tibi produxeris,
Vitio datur tibi, quorum tusis pater.
Et nunc rogabis forsan me, quid fecerint,
Nequeo tacere enimuero, quos neque pudet
Quicquam, neque metuunt quemquam, neque legem putant
Tenere se ullam. Nam illa quae antehac facta sunt
Omitto, modo quidnam designarint, vide.
Primum quod est, sacrificio homines detrahunt
Dei, malum ferendum nullique penitus:
Hei nescientes officium quam sit grave
Dei sacerdotum. Exemplo quibus forent
Chore, Dathan, Abiron, quos ignis perdidit.
Cur elevantur populum super eius Dei,
Cuius genus sunt electum, regaleque
Gens sancta, verbique sui praecones sacri?
Cum mulieribus, quae templi observant ostium,
Hi dormiunt: quas est nefas vel tangere.
Nam propter mulieris speciem mens frangitur,
Et plurimi pereunt. et ex illis quasi
Ignis rutilus, exardescit animus viri.
Vitam quis hanc dissolutam ferre poterit?
Numquam tam mane egredior, neque tam vesperi
Domum revertor, hos quin plenos conspicer.
Quod mihi dedit tum existimandi copiam,
Quottidianae vitae consuetudinem:
Quae cuiusque ingenium, ut sit, declarat maxime.
Quid te futurum censes, quem assidue exedent?
Qui diligit epulas, in egestate erit.
Qui vinum amat, numquam vere ditabitur.
Melior igitur est pauper, et sapiens puer,
Rege sene, stulto quoque, qui nil quicquam sibi
In posterum cavere melius possiet.
Homini bono inconspectu Deus ipsus dedit
Sapientiam, et scientiam superfluam:
Afflictionem contra peccatoribus.
HE. Non me sciente fiunt haec, neque iusseram
Adeo, sed hac dere conveniam illos statim.
IO. Satis vehemens causa ad obiurgandum tibi est.
Ea primum ab illis nunc animadvertenda erit
Iniuria, ipseque id operam cito dabis:
Hoc est tuum [(transcriber); sic: tuvum] officium, te spectant omnia.
Quin restituis eos, ad frugem corrigis,
Ei rei operam dare fuerat multo aequius,
Si qui probiores facere possis. non quod in
Similem, et eandem accederes infamiam,
Malumque eorum misceres tuo malo.
HE. Curabo sedulo. IO. Felix sit quod cupis.
Lachrumas mihi excussit, miseretque eius nimis.
HE. Nec nil, neque omnia haec sunt, quae dicit, tamen
Molesta sunt dici mihi. sed ostendere
Me aegre pati illi nolui, quamvis bene
Monet. profecto iniuriam faciunt mihi
Hanc filii: taedere credebam omnium.
Sperabam iam deferuisse adolescentiam.
Gaudebam. Ecce autem de integro, nisi quicquid est
Volo scire protinus. Sed quos, video, volo.
Et aperiuntur aedes quo ibam commode.
QUid audio mali o filii mei?
Quid agitis? usque quo quaesonam infantiam
Diligitis, et sequimini quae sunt noxia
Vobis, mihi, totique nostrae familiae?
Nolite filii, convertimini ad meam
Correptionem, vobis ipse ego proferam
Huc spiritum meumque ostendam oris mei
Verba, patris affectu: solumque audite me.
O filii observate tempus, a malo
Ceu peste devitetis longius procul.
Ne differatis converti ad Dominum Deum.
Subito venit, et opinantes nil opprimit.
Namque ira praeceps illius, taciti gradus:
Et vos brevi vindictae perdet tempore.
Nam si in virum vir quid gravius peccaverit,
Placare ei Deus potest, veniae dator:
Si autem in Deum peccaverit, quis ibi rogat
Veniam viro? nisi detur sola gratia.
OP. Quid igitur est pater? quid tandem fecimus?
HE. Rogas? Dei populum mandata transgredi
Facitis, et ipsis mulieribus operam datis
Turpem: mero pleni omnem vitam vivitis.
Erratis, animi si me ignarum dicitis
Vestri. nec est quod me lateat, palam quod est.
Sumptus in his rebus, quos fecistis, tuli:
Et tempus esse dixi, lusum quoque satis.
Quae tum, obsecuti mihi, fecistis ut decet.
Nunc vos eandem in vitam rediistis scio.
Quin dirigite vestras vias in optima,
Et ambulate per vias rectas Dei,
Sic permanebunt actus vestri perpetim:
Sin volueritis, et permanseritis, ego
Immunis ero, vos ambo perietis tamen,
Et facitis adeo mihi, et omnibus iniuriam.
OP. Nil esse pater istorum, quae nunc dixeris,
Dabimus quidem ius iurandum [(transcriber); sic: iusiurandum] : et quid amplius?
HE. Gaudeo ita me dii ament: nam vos pariter amo.
PH. Cui est pater tantum otii de re sua,
Ut curet aliena, nihil quae ad eum pertinent?
Tu quoque pater (quod hic dicendum sit tamen)
Es credulus nimium, non laudo, nec oportet.
Iam bis puer, pedem in Charontis cymba habens,
Moveris his dictis pravis mortalium,
Et nos habes propter paucos contemptui.
OP. Namque hoc student, scio, paternum animum tuum,
Ut transmovere possint a nobis quidem:
Quod si futurum est, iam perimus funditus.
HE. Non filii, non sic fiet, credite mihi:
Sed haec facere vos sedulo tantum velim,
Quae essent honori vobis, et laudi Deo,
PH. Nihil pater sit tibi curae. namque omnia
Quae curque fiunt, recto fiunt ordine.
Nec iure quisquam possit unquam conqueri.
Facimus, ad extremum usque vitae spiritum.
Quid vis aliud? HE. Ut curetis vestram fidem.
PH. Fit sedulo pater. HE. Valete filii.
HEus heus Heli, siste gradum, sta, respice.
HE. Quid est? loquere domine, quid vis? ego audio.
TH. Haec dicit unus cuncta qui regit Deus,
Numquid locutus sum patris domui tui?
Cumque esset in dementi Aegypto captus, in
Regis domo Pharaonis? illo tempore
Elegi eum ex omni tribu sacra Israel
Mihi in sacerdotem meum, ut ascenderet
Ad sancta sanctorum, sacra munera offerrens.
Cur calce victimam abiecistis pessimi,
Et munera mea, quae offerri praeceperam?
Et magis honorasti ipse, quam me filios
Tuos, ut omnis primitias sacrificii
Ederent mei populi. Quare Dominus Deus
Ait, locutus sum loquens, ut tua domus,
Tuique patris mihi ministraret Deo
In sempiternum, in conspectu sancto meo.
Nunc dicit ipse Dominus, absit hoc procul:
Sed qui me honorificat, glorificabo illum ego.
Ecce venient dies, ut brachium tuum
Sic praecidam, ut non sit senex tua in domo.
Hoc signum erit tibi, quod ve uturum est tuis
His filiis duobus, Ophni et Phinees:
Uno die morientur ambo turpiter.
Et suscitabo mihi sacerdotem novum,
Pium et fidelem, servum iuxta animam meam.
Hic ambulabit mihi coram Christo meo,
Cunctis diebus felix omni tempore.
Ne dixeris, peccavi, et quid mihi accidit
Nunc tristius? Deus patiens altissimus
Est redditor: sed in peccatores gravis
Ira illius, duplicique poena respicit.
Sapientiae est radix, timere modo Deum,
Et illius rami longaevi maxime.
AUdi Samuel, audi. SA. Loquere domine Deus.
DE. Opera vides Heli sacerdotis, quem ego
Diu vocavi, et extendi meam manum,
Sed ipse renuit caecus consilium meum,
Denique meas correctiones respuit:
Ecce ego facio verbum meum hoc in Israel
Ut quisquis audierit, illi aures tinniant.
Illa in die, contra sacerdotem senem
Heli, malum omne suscitabo percite.
Quodcumque sum locutus super eius domum,
Fiet sine mora, et complebo, ut dixi antea:
Quod ego suam essem iudicaturus domum,
Propter scelera et iniquitatem eius nimis:
Eo quod ipse noverat male filios
Agere, nec illos serio correxerat.
Idcirco iuravi domui, in ira mea,
Suae, nec expietur illa iniquitas
Ullo sacro munere, nec ullis victimis.
Qui scelere partus est, scelere pereat gradus:
Sic ego Deus faciam cunctis parentibus,
Qui filiis indulgent, et nil corrigunt.
Peccata eorum de manibus quaeram patrum;
Aut hic inopia, aut illic aeternaliter.
Abominatio mihi est lenis pater,
Et negligentem proprios circa liberos
Ulciscar hac mea manu gravissime.
Maledictus erit in civitate sua quidem,
Et horreum suum cumque domo corruet.
Maledictus et fructus fiet sui soli,
Omnique tempore sustineat calumniam,
Et opprimatur hostium violentia.
Caelum quod est supra illum, fiat aeneum:
Et terra quam pedibus calcabit, ferrea.
Vita mala parvulorum interficiet eum,
Illumque prosperitas stultorum perditum
Faciet, timorem qui non suspicit Dei.
SA. Domine Deus quis tibi quaeso resisteret?
Novi quod es iustus, quaecumque dixeris
Facis. Ego me commendo tibi deus meus.
Heu mihi, quis horror incessit animum meum?
Numquam Dei sententiam ulli dicerem,
Multo minus seni patri: ni me mala
Premerent gravia, quae sunt futura protinus
Heli super, domumque eiusque liberos.
ME. Samuel veni meorum dilectissime,
Dic quid locutus est Dominus tecum Deus?
Oro ne me celes quicquam, quae dicta sunt.
Sed si mihi ex illis aliquid absconderis,
Faciat tibi Deus ea, et addat plurima.
SA. Irascitur Dominus in te graviter Heli.
Neque auferetur de domo tua malum,
Tecum furentes sceleribus poenas dabit
Uterque filius, adest mortis terminus,
HE. Quod est bonum in oculis suis, faciat Deus
Ego sub potestate eius sum, ipse Dominus est.
Fatum sequar, quo me cumque ire iusserit.
Spes nulla monstrat rebus afflictis viam.
SI casus metuis graves, videsque
Sub vita dubia, timore plenus.
Quid possis melius? precesque vota
Summo funde Deo, iuvabit ipse
Exclusis procul omnibus molestis.
Te aegrum sancta sui umbra sublevabit,
Mittens auxilium sacrato olympo:
Decertaque Sionis aede, iustus
Te forti digito tuebiturque.
Cui sunt munera grata, quae dedisti,
Tenebit memorique mente cuncta
Et quicquid petis ipse subministrat,
Cordis consiliumque complet omne.
Exsultabimus in salute multa,
Ponentesque Deo tropaea sancta.
Nam pondus faciet preces habere
Nostras, nomine sub suo potente.
Certus denique sum, quod unus ipse
Conseruet, foveat pius suum unctum.
Nam caelo residens, vocantis audit
Clamorem, unde salus venit ad imum.
Confidunt in equis, rotisque multi:
Nostra autem in Domino Deo manet spes.
Hi victi siquidem cadent sub armis,
Cum nos pectora celsa stare cernas.
Nobis auxilium Deus fer, audi
Vocem, solliciti cum opem petemus.
Proh sancta pietas, proh gubernator poli,
Unde ista rerum subita venit calamitas?
O filii, victores sunt Philistiim,
Hominum genus pravum, quo non aliud magis.
Idolatrae, cultores vani daemonum,
Quibus tamen cadunt omnia feliciter.
Fortuna fallax abditos sensus gerit,
Animisque pulchram turbidis faciem induit.
Quid fiet amplius? mei non sum potens.
Et ipsa nostrae fata cognosco domus.
Nam caesa sunt quatuor virorum milia,
Statimque totus Israel reversus est
Ad castra sua, relictis spoliis optimis.
Natuque maiores dixere ad invicem,
Huc afferamus de Silo arcam foederis
Domini Dei nostri, ut salvet nos de manu
Philistiim. Levemus arcam, forsitan
Pugnabit illa nobiscum, quoniam in ea
Sunt sancta testimonia domini Dei,
Quae patribus praescripsit nostris, sancto
In monte Oreb, post Aegypti longam fugam.
Igitur voluntati patrum resistere
Non licet. et ipsa res agitur hic publica.
Quare sacra mittamus arcam proxime
In castra nostrorum quidem popularium,
Quo de manu salui fiamus hostium.
Vos ite filii, itinerique accingite,
Vestram est opus, munusque sacerdotum pium.
Parate cuncta quae necessaria fore
Putatis, ut quam primum fiant liberi.
Pervos, metuque solvantur nulla mora.
OPH. Tuum pater mandare, nostrum est exsequi
Mandata, quod probos decet nos filios.
Ibimus, et hanc divinam rem iuvabimus,
Pro viribusque fortiter pugnabimus
Ad gloriam Dei: is victoriam dabit
Populo suo Israel. cuius sunt in manu
Mortalium consilia, quo vult dirigit.
PHI. Ergo pater tu solus hic manes domi?
HE. Maneo, vir exsanguisque bello inutilis.
PHI. Igitur Deum precare. namque illum tibi,
Certo scio, quo vir melior multo es quidem
Quam nos sumus, ita obtemperaturum magis:
Ut omnia ex sententia nostra cadant,
Saluique tibi redeamus ambo propediem.
HE. Utinam cito, sed cum vestra victoriae.
Huc huc pias et duplices palmas tendite
O Israelitae, in caelum, pro gratia.
Nam barbari has segetes habebunt milites,
Agros quibus miseri nostros consevimus.
En huc malorum nos duxit discordia:
Armatus accedit miserescere nescius
Hostis, timendus quo non est alius magis.
Haec nostra franget victor, haec spolia auferet,
Victosque ducet cum pueris, ipsos senes:
Matres ab ipso coniugum raptas sinu
Saevus catena miseras imposita trahet.
Nos, nostraque bona Martiis telis petet,
Flammisque tecta, et exiguo trudet lare:
Nisi veniat e sublimi victoria
Caelo, suumque populum respiciat Deus.
Quin hostibus virtute vestra obsistite,
Reicite iugum, libertatem defendite:
In seruitutem cadere de regno grave est.
Nec interim timendus multitudine
Hostis sua, ad disperdendas leges patrum,
Qui nunc venit: verum fortes pugnabimus:
Dominus Deus sub nostris manibus conteret
Eos, et in facie eorum nos liberat.
Adsunt manu fortissima, dudum stetit
Acies in armis: aera iam bellum cient,
Diramque pugnam signifer motus vocat.
Accingimini, et estote viribus viri.
Quoniam melius est infausto bello mori
Nos, quam videre gentis Israel mala.
Clamemus in caelum, et nostri miserebitur
Deus, memorque fiet foederis sui,
Sanctique testamenti, quod cum patribus
Nostris prius fecit. Dabit pacem omnibus
Sperantibus. fidelis est Dominus Deus,
Nec derelinquet electum populum suum.
Sed ecce prodeunt cumque arca filii:
Laudate Dominum omnes gentes, psallite Deo,
Quoniam super nos eius misericordia.
Pergite viri, nec ulla vos frangat mora.
Dominus manus ducat vestras ad proelium,
Pugnetque pro vobis Deus, dux sanctior.
Heu quid mali futurum miseri cernimus.
O terque quaterque beati, quis contigit
Ante ora patrum oppetere, Mose sub duce,
In invio deferto, aestu gravissimo.
O Israel, tui appropinquat saeculi
Finis. Quid autem magne regnator deum
Tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
Ecquando saeva fulmen emittes manu?
Aut quando peccatum contra te erit satis?
Nemo tui curam gerit planissime.
Illi, penes quos omnis est auctoritas,
Cunctis mala imitandi vitae exempla exhibent.
Nunc quum foret pugnandum adversum vim hostium,
Commissa ratio est belli perditis viris,
His qui tui arcam foederis secum ferunt,
Homines quibus sacri nihil quicquam placet,
Contemptui quibus populi tui est salus.
Te te creator caelitum testem invoco,
Qui cordium scrutator es mortalium,
Actum est, periit omnis res nostra publica.
Videor videre illum diem, quonam simul
Labem hanc pudoris eluet noster cruor.
Hinc me paternis laribus expellit timor.
Quae posse fieri non putem, metuam tamen.
Cuncta expavesco, meque non credo mihi.
In nos aliquid iam fata moliri parant.
Nam quid rear, quod generi isti deperdito
Commissa sit, non bene, res omnis bellica.
Omnes gravi quidem reservamur malo.
Proh misera pietas, eloqui fatum pudet.
Nos tandem eo devenisse miseriae dolet,
Ut sit periculum vitae: res nil moror,
Si modo liceret aliquo pacto vivere.
Est pauperies [(transcriber); sic: pauperires] , vita quoque, suavissima.
Sed proh dolor, sic nos fortuna circumagit,
Imperia sic excelsa fortunae subiacent,
Ut nulla spes miseris reliqua nobis siet.
Utcumque tamen evenerit, fatum feram.
Haud est virile terga fortunae dare,
Aut ante tempora extrema animo deici:
Vivis quidem sperandum, dum spirant, erit.
Sed quid ego frustra has rationes hic deputo,
Cum nemo sit cui res cordi vere siet:
Vestro tamen damno, et sero videbitis
Aliquando, stultum opportuna locutum virum.
Obsecro populares auxilium mihi
Ferte, miseroque subvenite inopi statim.
Quisquis ades hic, meas querelas [(transcriber); sic: quaerelas] pendito,
Miserere nostri, et nunc voces placidus pias
Patiensque recipe, mitius lapsum preme.
Misero datur, quodcumque fortunae datur.
Audite maria, tuque terra audi hoc scelus,
Audite quicumque superestis: protinus
Audi domus Dei, gens sanctaque reliqua,
Tibi sum relictus, sola tu miserum vides.
Pro me nihil precabor, sed verum fero.
Israel cecidit, heu flebili leto occubat,
Eversa domus est funditus, regna occidunt.
Milia virorum triginta iam caesa sunt,
Et arca Domini capta sub manu hostium est,
In qua una erat spes constituta militum.
O saeculum infelix, infausta o dies:
O hora maledicta diei, in qua pugna erat.
O nulla longi temporis felicitas.
Etiam ille adhuc me terror attonitum movet,
Vocem dolori lingua luctifica negat.
Quoniam salus uno perit Israel die,
Omne refugium abiit, iacet spes omnium
Nec proloqui datur quae sors quassam domum
Dei aggravet, quibus tristetur luctibus.
Postrema passa fata nunc prosternitur.
Fugiens scelestas hostium evito manus,
Vix quoque manus effugi solus hostium
Philistiiim impiorum, bene pugnantium.
Nam vulnera impresso properans ferro dedi,
Et vulneratus vitam defendi fuga.
Deflenda lacrimis funera, ac populi strues.
Infesta, genti strage tam late edita.
Nulli pepercit aetati vis hostium,
Miserabilis strages facta est populi Dei,
Ululatus ingens, et clamor cadentium
Horrendus, in caelum tristis vox personat.
Manans cruor campos inundat turpiter,
Et membra prosternuntur hic miserrimo
Nihil loci sepulturae relinquitur,
Auium cibus virorum fiunt corpora,
Et ore lacerantur ferarum turpium.
Quid agimus Israelitae, nihil amplius
Spei relinquitur, consilii quit nihil
Consistere in turbato nimium pectore.
Irascitur Deus, nec est finis suae
Irae super nos, augescit sed indies.
Peccavimus, et iniquitatem fecimus
Cum patribus nostris, nec qui miseretur est,
Nisi tu Deus peccata gravia remiseris.
Age paenitentiam quisquis homo vixeris,
Corpus tuum sacco, et cinere caput reple,
Ieiunio trium dierum quoque vaca,
Atque macera carnem pro peccato tuam,
Quis scit an ipse misereatur tibi Deus.
Aliquando tempus veniet, ac felix dies,
Defensor Israel quo descendat Deus,
Et de manus nos inimicorum vindicet,
Si perseverat hostis ita, perimus, et
Iam funditus nostrum nomen delebitur.
Scio quo feratur, quanta moliri paret,
Ideoque timeo, sed vos nihili ducitis.
Pectus mihi meum, magna praesagit mala
Cladis futurae, quasi sit haec non maxima.
Sed tu Deus facile impii belli minas
Avertere unus, tuque vaecordes potes
Inhibere inimicos, civibus pacem dare,
Patriae quietem, victis vitamque miseris.
Quid est, quod omnes passim vel ci gradu
Hinc inde cursitant? non frustra est, quicquid est.
Heus advocate puerum, ut quidnam sit sciam.
Audi obsecro tu mea nurus, tuque obstetrix,
Quis urbis hic clamor, vel quaenam calamitas?
Novum malum timeo, nec aberit longius.
Ululant, tremunt, plorant, clamamque plurimi:
Nihil boni mens mea praesagit certior.
Abi roga quid sit, redi velociter.
NV. Hem mi pater, sursum deorsumque omnia
Verti video, vae miserae feminae mihi.
Pol non sum apud me, curriculo curre obstetrix.
Vide quid hoc siet. OB. Puer adest tibi statim
NV. Hem quis dolor, tremor manuum, quis mihi timor
Incessit animum, vel quis horror me mihi
Aufert, ut omnino animi vix compos siem.
Ita hoc misera sollicita sum nimis die,
Aut vir meus mortuus est, aut exercitus
Omnis fugatus est. PV. Venit vir advena
Modo, caput nudus, scissisque vestibus,
Sanguine nimis misere conspersus undique,
Afflictus alto per caput vulnere suum.
Is nescio quid clamitet. nam omnes timent
Sibi, futurum aliquod horrent magnum malum.
NV. Ah advoca pater hominem, quo protinus
In rebus afflictis, salutem quaerere
Liceat, priusquam pereamus morte miseri.
HE. Serum est cavendi tempus in mediis malis:
Miserrimumque timere est, cum speres nihil.
Nam magna lacrimis pars adhuc nostris abest.
Eatur, atque convocetur huc statim.
Bene cogitata respiciat summus Deus.
Perge puer, illumque huc celeri deduc gradu.
Quis mihi sacerdotis demonstrat maximi
Aedes Heli, ut de me primus casum sciat
Israel gravem? PV. Hospes ego te quaerito frequens.
BI. Quid est? PV. Senex Heli te conventum expetit.
BI. bi sum puer, duc me. P. Sequere. B. permaxime.
HE. Huc mihi feras sellam, sedebo paululum:
Nam stare donec veniat hospes, mihi taedium est.
NV. En mi pater, adest illic. horresco intuens.
HB. Videre prorsus nequeo, visus deficit
Me, huc advoca. PV. Hic est quem quaesisti sedulo.
BI. Ego sum ille qui de acie fugi celerrime
Ex praelio. HE. Quid actum est, dic fili mihi:
Clades ne metuas fortiter fari asperas,
Non imparatum pectus aerumnis fero.
Dic mihi quid actum sit, veri nihil nega.
BI. Fugatus Israel, coram Philistiim
Cecidit gravi pugna, ruinaque maxima
Facta est, et insuper duo filii tui
Sunt mortui, pugnantes fortiter prius.
Primo cecidit Ophni: Phinees tardior,
Conversus ad pugnam truci vultu ferox,
Stat intrepidus, et neque tulit retro gradum.
Ferrum ut latere dextro eius, hostis abdidit.
Subitus recepta morte prorupit cruor
Per vulnus ingens. Nec tamen moriens adhuc
Deponit animum: cecidit, arcam continens
Forti manu premit, sed frustra: fortior
Hostis, Dei arcam morienti sibi abstulit.
Sic arca capta est cito malis ab hostibus.
HE. De filiis, et me prophetavit quidem
Theander, ut moriamur simul uno die.
De arca nihil dictum tamen fuit, quid hic
Possum? ecce periit Israel, quoniam ab eo
Ablata iustitia. vae misero mihi seni.
BI. Quid tibi pater? cervicem fregit, tollite.
NV. Ah differor doloribus, iuva, iuva.
O obstetrix iuva, morior doloribus.
Summe Deus o pater, caelorumque arbiter
Serva, mei miserere, opem fer obsecro.
OB. Ah mea feras patienter, nam tibi natus est
En filius. melius igitur spera fore.
NV. Ah quid misera dicam? morimur nunc quattor
Una pro anima, socer, levir, maritus, et
Ego mulier. vae mihi, spiritus ah deficit.
OB. O sors acerba et dura, famulatus gravis,
Cur te ad nefandos nuntium casus vocat?
Cur huc venire optasti, causa omnis mali?
En mortui senex, nurusque eius, iacent:
Quos tu peremisti hoc infausto nuntio.
O dira fata numinum, o saevus furor.
Sic ad patrem gnatorum mors voto redit.
Bellum peractum est. Quo meas lacrimas feram?
Nurum, an senem, duos vel filios fleam?
An omnia? an me? sola mors votum meum.
Et hanc anilis expuam leti moram.
Vitae meae taedet, video stabile nihil.
Iacent perempti turpiter, quos anteae
Exim ia dignitas, alto sub limite
Tulit, rigida nimis vicissim mors premit
Inglorios, pedibus subiecit hostium.
Haec superbae dubia fortunae alea:
Cui quisquis aut fidit, stultus vel credidit,
Dignus malo quovis, et infortunio.
Huc exanime corpus vehite mecum viri,
Patefacite acerba caede funestam domum,
Quo mortuorum corpora ferantur statim.
Nam quid boni speremus, non est amplius,
Heu quam gravis res est mori mortalibus,
Memoriaque mortis pallidae
Amara, pacifice viventibus viris,
Rebus quietis omnibus:
Et qui valent sani suos capere cibos,
Quibusque deficit nihil.
Contra bonum iudicium, o mors, est tuum
Homini indigenti pluribus,
Et viribus languenti, tremulo corpore,
In ultima aetateque sua,
Nihilque credenti, vel qui spem perdidit,
Nec quid futurum prospicit.
Noli timere mortis iudicium grave,
Aequo regit pede omnia.
Sed et priorum, quos nunc tartarus premit,
Et ultimorum memineris.
Quia hoc erit iudicium aequum carni tuae,
Quod protulit iustus Deus.
Et quid recusas in beneplacito Dei
Altissimi, cui debeas,
Sive tibi sint decem, sive anni centum erunt,
Aut mille, vel quam plurimi:
Nil nisi cinis es, et umbra terrae futilis,
Et terminus vitae brevis.
Nec est in inferno vitae accusatio.
Vivas igitur mortis memor:
Et sic in aeternum non peccabis quidem,
Dum cogitas novissima.
FINIS.