17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 495, image: s01053


page 346, image: s01054

IOANNI ENTOMIO, quod feliciter absolverit Zorobabelem, Matthaeus Philargyrus.

Sunt homines soliti rebus gaudere secundis,
Ex animo nobis prospera cuncta fluant.
Sed tamen inprimis variis procul errat in oris,
Si quis amicorum littora rauca secet.
Huic si contigerit felices tangere portus,
Vel datur optatos cernere quando locos,
Festa dies dicetur, io laetentur amici,
Laudabunt superos, restituisse virum.
Restituisse virum, puppim rexisse per undam
Fluctisonam, ne mors proh patienda foret.
Quare praecipuos inter venerande sodales,
Laetitia exsulto, quod tibi contigerit
Per mare velivolum ventis solvisse secundis,
Optatosque navim quin petiisse locos.
Hoc mihi nil fateor potuit contingere maius,
Quo tamen audieram tempore, laetus eram.
Det tibi caeli potens, omnis [(transcriber); sic: omneis] sic tangere portus,
Navita, qui ventos, qui mare, cuncta regit.
Hic nobis Helice, nobis Cynosura, per altum,
Hoc, si vela dabis tu, duce tutus eris.


page 497, image: s01055

ZOROBABEL, DRAMA SACRUM COmicum, ex Esdrae libro. In quo typus est regni feliciter constituti: unde monarchae discant, virtutibus et prudentiae praemia esse constituenda. Primum vernaculo Rhythmo olim Basileae a Xysto Betuleio scriptum, nunc per Ioannem Entomium Augustanum Latinis numeris redditum.

PERSONAE.

Darius rex Persarum Buccinator
Aulaeus scriba. Onys, tabellarii
Talthybius praeco regius
Dromaeus Cophus, Satellites regii
Tachystus Oenocrates Persiae Satrapes
Colax Mediae
Zorobabel Aethiopiae
Hipparchus Signifer
Cancellarius Phrurarcha
Atriensis Dapifer
Pincerna Nomophylax, principes
Quaestor Caduciferi, sive
Praefectus annonae Caduceator
Diadochus
Thraso Anander, milites gregarii


page 498, image: s01056

PROLOGUS IN Zorobabelem.

NIhil Domini Dei magis quod provehat,
Seu quod fovere possit, almam gloriam,
Quam si magistratus, piique principes,
Intelligant, Deique discant dogmata.
Testantur haec sacrae tibi volumina
Legis, docebit ista frequens lectio.
Tacemus hic locos ubivis obvios.
Iam ponderabimus quid hoc velit sibi,
Quod exhibet, sacrisque dictat literis
Esdras: probabis, displicebit neutiquam.
Ut rex Darius, a parentibus genus
Ducens regalibus, pioque stemmate,
Cultum Dei receperit fideliter,
Spretis diis, quos odit maximus Deus,
Pluris putans princeps bonus prudentiam
Honoribus, venantur isti quos viri.
Sanguine genus metitur haud iam nobile,
Nec opes Darius ipse suspicit suas,
Regni sui miratur haud potentiam.
Praestantiorem ducit, et laudat magis
Famulum suum praestantem intelligentia.
Honore et dignitate cunctis praetulit,


page 499, image: s01057

Solam respexit iste rex prudentiam:
Dei benignitas ob hoc beniginter,
Multas viro largita opes, potentiam:
Prae ceteris regem probavit omnibus,
Deum quod agnovit salutis arbitrum,
Babylonicis populum remisit finibus
Iudaicum, manumisit rex optimus.
Aedem viris reparare permisit sacram,
Illis potestatem colendi fecerat
Deum, piis obsignat illud iussibus.
Sed rem videbimus penitus amabilem.
Breussime caput rei tentabimus.
A calce mox ad fines usque proferam,
Quantum tenera feret labensque aetatula,
Quae non dies vitae suae multos habet,
Nulla est habenda aetatis nunc ratio meae.
Quare rogo, precorque cum silentio
Audite quaeso hoc dramatis notabile
Factum, patebit fructus hic amplissimus.
Intelligetis inde, quam sit ut ile ad
Rerum statum, si princeps in republica
Prudentia divina praeditus siet,
Aut iuxta praescriptum vivant prudentium,
Quando his viros tales Deus concesserit.
Tacete nunc, adeste cum silentio,
Turbas viri cavete praestantissimi.

DIXI.


page 400, image: s01058

ARGUMENTUM.

Celebrans suum Darius natalem diem,
Tunc sumptuoso satrapas convivio
Excepit omnes, et tractavit splendide.
Certamen acre tres parant Satellites.
Primus satelles vina laudat fervida:
Regis secundus evehit potentiam:
Zorobabel autem feminas laudat pius,
Sed veritatem candidam longe magis.
Victoriam quare reportat masculam:
Pro praemio victoriae mox impetrat,
Redire quo possit postliminio domum,
Templum Deo ut suum instauretur inclitum.

ACTUS PRIMI,

SCENA I.

Darius rex solus.

MIhi fideles principes, carissimi,
Hilares meam sententiam perpendite,
Quae causa sit quod vos ad me vocaverim,
Huc regiae iubens subire limina,
Post sumptuosum quod meis convivium
Feci viris: pro more plane regio,
Celebranda natalis dies mihi cum foret,
Pro se ministri quisque ad aulam convolat.
Qui se cupit nostro approbari nutui,
Spectare tum varia solent spectacula,
Varios videre ludos et certamina,
Iactant iocos tunc libere, ac facetias,


page 501, image: s01059

Ludos equestres, curvum certamina,
Victoribus corona praemium datur.
Quidam sagittis corpus exercent suum,
Pro viribus certare tentant quilibet.
Tunc quisque pro se rem gerit fortissime,
Quo gloriam reportet hinc laudabilem,
Meam sibi ut quoquo modo clementiam
Devinciat, mihi se totos approbent.
Regalis hoc modo ecce liberalitas
Ad liberales artes incitat viros,
Tam praemiis quam honoribus propositis.
Regno probe possunt nostro conducere,
Pro temporis successibus, tales viri.
Novum genus videte nunc certaminis,
Nullo prius quod ante visum est tempore.
Non aula nostra, nulla regni portio
Eiusmodi vidit genus certaminis.
Prudentia est huius certaminis typus.
Audite, cum cibo refertus surgerem,
Suaussimo corpus potu cum maduit,
Mox me quieti tradidi placidissimae.
Securus ut diu quievi molliter,
Somnoque postquam expergefactus intimo:
Me convenere tres vires validissimi,
Qui corporis mei gerunt custodiam,
Quod diligenter exsequuntur, et bene,
Hunc offerunt mihi libellum supplicem,
Qui singulis vobis coram recitabitur.


page 502, image: s01060

Quis sensus huius sit, studiose attendite.
Recitato schedam aperte Cancellarie,
Ut principes petita illorum intelligant.

SCENA II.

Aulaeus scriba.

ATende quae petamus, o rex inclite,
Honos, decus regni tui laudabile:
Humiles preces nostras rogo perpendito
Clementer, et benigne, quod semper facis.
Regem favore prosequuntur qui suum,
Nomenque regis laudibus concelebrant:
Nihil fuit quod comparare gloriam
Possit mage, et regni decus tutarier,
Quam si locus prudentiae relinquitur,
Nutritur, et summis ornatur praemiis.
Quare decet tuam magis clementiam,
Multa benignitate prudentes viros
Fovere, dignitatis his gradus dare,
Honoribusque ornare. Multi en hodie
Retulere dona pro virtute splendida,
Victoriis, quas quisque nactus, acribus.
Melior tamen nulla exstitit victoria,
Prae ceteris, quae sit vehenda laudibus,
Prudentia quam si quis antecellere
Possit viros multis gradibus acerrimos.
Quare preces nostras, rogamus supplices,
Exaudias, parui nec aestimes viros,


page 503, image: s01061

Rex magne, qui tuis decori subditis,
Si nostra nil valet tuis auctoritas,
Tuos ministros esse quod sciant, viris,
Nos rectius ministros intellexeris.
Monumenta prisca multa exempla continent,
Humili gradu viros fuisse praeditos
Prudentia, et praecelluisse divites.
Hic nobilis valde est, qui praeditus probe est
Prae ceteris vera viris prudentia.
Sapientiam non bulla aut vestis arguit.
Humanitatis est tuae rex maxime,
Posthac viris prudentibus proponere,
Praestantius multo, et brabeion dulcius,
Homini ut locus privato, sitque accessio,
Queat bonis honoribus fungi suis.
Problema nostrum quisque habet rex maxime,
Probae quod cupit pro viribus suis,
Et qua valet sua gravi prudentia.
Primus sibi vinum videri dictitat
Donum Dei longe omnium fortissimum.
Alter favorem gratiamque maximi
Regis, contendit fortiorem ceteris.
Sed tertius, quiddam novum iam proferet,
Assignat iste feminis robur valens:
Exceptione sed servata maxima,
Quod veritas palmam teneat victoriae,
Semper manu sua potenti fortiter.
Sed te penes, Rex, sit censura, et principes,


page 504, image: s01062

Cui vestra palmam adiudicant suffragia,
Ille esto victor gloriosus, praemium
Reportet, et coronam cum victoria.
Hoc nomini semper tuo laudabile
O rex erit, si praedicetur undique,
Si fama divulgabitur apud exteras
Gentes, tuae quae ditioni subiacent,
Summum quod hic tenet locum prudentia.
Celebris docet vulgaris haec paroemia,
Artes honos alit, fovetque largiter,
Virtutis nutrimentum est optimum.
Quare preces hae supplices, o sceptriger,
Curae velim forentque consultantibus,
Nostrique voti compotes nos redderent,
Posthac magis magisque quo prudentia
Plantetur, et regnum tuum per saecula
Laudetur, longe celebretur undique,
Operamque nunc summo nostram studio tibi
Trado, bonique consulito quae scripsimus.

SCENA III.

Darius Talthybius.

VOs principes, et regni nostri satrapae,
Populum gubernantes meum fideliter,
Ex supplici libello quid viri petant,
Satis superque vobis nunc est cognitum.
Nunc ocius vocabimus ad nos viros,
Qua sint viri prudentia aestimabimus:
Pro dignitate dein rei sententiis


page 503, image: s01063

Per ordinem collectis, iudicabimus.
Quare viros nobis voca tu Talthybi,
Mox apparere ne morentur impera.
TA. Mandata rex nunc exsequar celerime.

CHORUS PRIMUS.

Ex Psal. XV. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo?

QUis nam cunctipotens incolet, o Deus,
Templum conspicuum laudibus hic tuum?
Quis dignus fuerit, quis poterit rogo
Versari sedulo montis in arcibus?
Vivens innocue, pectore candido,
Quod iustum est operans, veraque dictitans,
Qui non alterius nominis est nocens,
Non damno socium turpiter afficit.
Vicinum opprobrio haud afficiens suum,
Famam non lacerans nomina proximi,
Assuetos homines turpia prodere
Contemnens, mala qui facta volunt sequi.
Observans Domini dogmata qui colunt:
Qui iurans, opus hoc haud facit irritum:
Usura insuper haud auxerit aes suum,
Insontem super haud munera sumpserit.
Hoc quisquis faciet tempore quolibet,
Perpurus manet hic, crimine dum caret,
Hic salvabitur ut supplicio carens,
Aeterno perit haud tempore, sed manet.


page 505, image: s01064

ACTUS SECUNDI,

SCENA I.

Talthybius. Cophus. Darius. Oenocrates.

VOs regis apparere iussu dictito,
Qui literis praetenditis certamina.
CO. Prompti studemus iussa regis exsequi.
DA. Iam vos ministri, quos fideles arbitror,
Prodite voti compotes, fit copia
Vobis ministris nunc dicendi libere.
Aetate qui provectiore, initium
Orationis auspicetur, interim
Vos auscultate summo cum silentio.
OE. Quando quidem nunc copiam fandi dedit
Rex maximus, pro regia clementia,
Omnesque quotquot assident viri boni,
Quid quisque possit pro suo arbitrio loqui,
Proferre quae viro placent cuilibet:
Ex plurimis propositum hoc solum placet,
Prae ceteris vinum puto fortissimum.
Manifesta res cunctis patet mortalibus:
Probatione res puto non indiget.
Nil fortius profecto in rebus omnibus
Exsistit, alta mente si quis reputet [(transcriber); sic: repputet] :
Nil latius vires, quam vina fervida,
Extendit, orbe toto, ubique gentium.
Tyrannidem diram hoc exercet. Non sinit
Mortalium quemquam esse iure liberum,


page 507, image: s01065

Pessum dat [(transcriber); sic: Pessundat] universos viribus suis.
Non ulla vis, non ulla usquam potentia
Quae possit huic vel paululum resistere
Non ipse Rex Medorum, nullus satrapum
Procerumue ab istius liber tyrannide est.
Adusque servum futilem, dominium quidem
Exercet hoc, nullis parens mortalibus.
Nemo fuit tam prudens ullo tempore,
Tam cautus, ut vitaverit tyrannidem,
Potentiamque vini inevitabilem.
Vis quaelibet, sit quanta quanta, sternitur,
Cum vina virtutem atque robur exserunt.
Est magna virtus mentis, ut quae caelitus
Traxit suam (praeclara res) originem:
Succumbit ast magnae vini potentiae.
Sed nulla vis menti potest resistere,
Potest suis vinum sedare viribus
Sensus, caputque deicit loco suo,
Ratio sagax vino captiva ducitur.
Aequaliter vinum universis imperat.
Vinum penes non est respectus divitum.
Fert susque deque principum potentiam:
Nullamque habet rationem ullius pauperis.
Pastorque Rexque idem sunt, seu servus miser,
Seu principis sit constitutus quis gradu.
Privatus atque rector aeque serviunt,
Parentque victi, vini fortitudine.
Non istud est fortassis tam mirabile.


page 508, image: s01066

Nam quolibet retro fuit id tempore,
Ut si quis esset vel rex, vel dominus potens,
Mitis, benignus, liberalis maxime,
Huic promptius servire quilibet volet:
Isto modo fit regnum multo firmius.
Similis inest vino natura, et indoles,
Est mite, dulce, forte, ad haec bibentibus
haud parva praestat cum virtute munera,
Hoc plura, quo quis haurit istud largius.
Melius enim sermo fluit post pocula,
Diserta multo lingua redditur magis,
Omnem procul profligat maestitudinem,
Fert gaudium, multam laetitiam merum.
Animosiores reddit largum pectore:
Parui facit putare divitias, opes,
Curare nil de debitis, inopia,
Omnes dolores abici atque negligi.
An credas esse, terra quod ferax alat,
Virtute vino conferendum quod siet?
Ubi enim locum tenet vinum dignissimum,
Ibi est honos, decus, remota turpia.
Quid? quod solet magnam regis potentiam
Domare? quid, quod principum tyrannicos
Animos facit, fiant ut mansuetissimi.
Imo facit quo dignitatis regiae
Non sit memor, decori oblitus turpiter.
Non sceptra, non coronam, non diademata,
Non purpuram curat temulentus amplius.


page 509, image: s01067

Contra suas merum virtutes exserit,
In pauperis fortunas mirabiliter.
Virum prius qui vixerat pauperrimus,
Ut moribus superbis sit, reddit merum:
Inflatque mentem, vana ut arrogantia
Tumescat, oblitus sortis pauper suae,
Ut iactet amplas divitias felix suas,
Cui non domi suae fuit teruncium:
Et verba profert surgens sesquipedalia,
Qui mutus ante, conscius miser sibi.
Vis quanta sit vini, observabis amplius:
Coniuncta rumpit vincla amicitiae cito.
Non foedus est, non hospitalis tessera
Tam firma, tam suffulta iustis legibus,
Quam non refringat aut rumpat virtus meri.
Amor nihil, faterna nilque charitas
Illi valet, vinum ista cuncta despicit.
Vinosus ecce ferrum stringit, non habens
Rationem amici, quemlibet virum petit.
Invadit omnes non servato discrimine,
Numerum nihil curat, nullam frequentiam,
Discurrit et confert manus cum milibus.
Sed per quietem si vinum edormierit,
Statim vanescit omne quod voluit prius
Vino gravatus exsequi suavissimo.
Vestris viri perpenditote mentibus,
Num iure vino debeatis optimo
Victoriam, et num cunctis fortius siet.


page 510, image: s01068

SCENA II. EX CAPITE QUARTO,

Darius rex. Colax satelles.

VIdere dic tuum Colax suavissime,
Cunctis tuam declara nunc prudentiam.
CO. O rex tui regni decus laudabile,
O principes regi Dario qui favent,
Pro dignitate ut quisque compellandus est,
Dicturus hic quae sim brevi cognoscite,
Ex universis vobis atque singulis
Problema quoddam propositum quaesiverim.
Ullo ne percepistis ante tempore
Mortalis ullius viri potentiam,
Terra, mari, per cuncta mundi climata,
Quae conferenda sit.
Non tanta creditote ullis temporibus
Fuit potestas, quae sit ausa Mediae
Sceptro et coronae, maiestati Regiae,
Temerarie quoquo modo se opponere.
Parere et obsequi paratus quilibet.
Ad bella si suos iubet rex subditos,
Capessit arma quilibet crepantia,
Montes iugis quae celsa tangunt sidera,
Turres, poli ferire stellas quae solent,
Nituntur isti viribus convellere.
Montes suis movere sedibus volunt,
Direptioni quisque civium studet
Urbis, soletque in hac sudare strenue.


page 511, image: s01069

Mandata regis tam pie colunt viri,
Ut turpe ducant in duello gnaviter
Rem gerere, sed certatim pro se quilibet
Forti manu cupit cum perduellibus
Vel cominus vel eminus iam congredi.
Non ultimus, sed primus esse quilibet
In hostium castris, in muro, in aggere
Contendit, idque tantum regis nomine.
Iactura vitae ducitur parui brevis.
Haec omnibus semper viris sententia,
Nullo modo regis mandata linquere.
Luetque bello parta praeda uberrima,
Quae sita et armis gloria ex victoria
Debetur omnis Regi longe maxima.
Quid, quod suis laboribus terram colens,
Ut sospes atque salvus esse rex queat,
Aulam suis laboribus regis fovet,
Satis superque sit vini atque tritici,
Ut commeatus toti regno suppetat,
Retinere quo suam possit potentiam,
Tributa fisco principis reddenda sunt.
Sunt verba regis optimi lex vivida,
Auferre vox regis potest vitam omnibus.
Praescribit ille quo modo se quilibet,
Moresque debeat suos componere.
Recte facit, regis praecepta qui colit.
Solus potest rex, quae placebunt, optime,
Et quae videntur usui esse, perse qui.


page 512, image: s01070

Cibum capit, indulget vino largius,
Carpit levem somnum, vigil rex excubat,
Nulli tamen facti rationem reddere
Tenetur, arbitrio gerit suo omnia.
Satellites fidi curam fideliter
Vitae gerunt, et corporis custodiam,
A quo recedunt ne latum digitum quidem,
Huius tuentur maiestatem fortiter.
Orationi nunc meae finem viri
Impono: vos hanc nostram controversiam
Nunc aequitatis lance recte expendite,
Maior ne veritas penes virum siet
Qui iam prior dixit, vel me penes modo.

SCENA III.

Darius. Zorobabel.

MInister heus fidelis, te vices habent,
Problema nunc tuum paucis edissere.
ZO. Quoniam quidem mihi rex loquendi copiam
Fecit, sine omni dicam contumelia,
Orationis nunc meae telam ordiar.
Testabor hoc vos omnes incliti viri,
Verissima esse quae nos dicturi sumus.
Rationibus vos edocebo liquidis,
Quod nec potens rex sit, nec vina fortia,
Si conferantur his quae nos probabimus.
Nam si meam quis percipiet sententiam,
Muliebris antecellit haec sexus sagax.
Potentior censenda causa effectibus:


page 513, image: s01071

Rex ipse natus est potens de femina,
Hinc quidquid est hominum, genus traxit suum,
Seu sit colonus, rex, pastor, dux, artifex,
Originem de feminis trahit suam.
Mortalium totum genus est ex femina.
Immensa si quis possidebit pondera
Auri nitentis, aut talenta argentea,
Hinc si puella arriserit venustior,
Opes nihil quam umbra illi levis.
In hac vigil, somnoque pressus mentem habet
Defixius, cogitatione sedula
Placere quo possit puellae amabili.
Illi magis vultus puellae lacteus
Arridet, auri gaza quam ditissima.
Nati parentes deserunt carissimos,
Et patriam relinquunt en dulcissimam,
Qua nil potest antiquius contingere,
Causa elegantis atque amatae feminae.
Mulierculis plerique affectant obsequi,
Parere, nil recusant ne vilissimum
Servitium quidem detrectant exsequi:
Tam caeco amore amant mulieres plurimi,
Vento ut levi vitam audeant committere.
Haud ulla sunt tam dira illis pericula,
Quae non amoris causa perferant viri,
In universum cuncti. Namque bellicos
Motus amoris causa saepe concitant,
Et saxa, et ignes, et maris discrimina


page 514, image: s01072

Subire nil recusant isti mancipes,
Ut mos geratur imperiosae feminae.
Uxorios videas viros quam plurimos,
Qui non habent rationem honesti, turpiter
Res perpetrant, modo obsequantur feminis.
Negatis hoc? nemo negat, certo scio,
Nec principum quisquam, nec rex ipsus negat.
Rapina, furta, caedes, insidiae, doli
Fiunt, modo ut mulieris imperio satis
Fiat, libido ut expleatur insolens.
Discrimen haud ullum fuerit tam flebile,
Tam dira nulla sunt, inquam, pericula,
Uxorius quae non subire pervelit,
Dum coniugis servare gratiam queat,
Et expleat luxuriam insatiabilem.
Unius amplexus noctis pecuniae
Summa gravi, turpis gynaeocratumenus
Emit, sibi favorem ignavus comparans.
Dignam rei siquis fidem desiderat,
Exempla sunt eius rei quam plurima,
Quod feminarum amoris causa plurimi
Aequum bonum, atque honesta qui reliquerint,
Charaque libertate et vita turpiter
Miseri privati sint. Id evidentius
Fiet, magisque exemplo nunc probabile.
Quis quaeso vestrum est, qui negare id audeat,
Quin rex siet fortis, potens prae ceteris?
Huic comparandus nullus usquam gentium est:


page 515, image: s01073

Vidi tamen meis istud oculis, viri,
Quod concubina regis gnata Bartaci,
Primarii viri, sedebat Apame
A dextra regis monarchae maximi,
Diadema regi detrahebat regium,
Regis decus: suo imponentem vertici
Regemque verberat haec laeva manu.
Ad haec bonus rex contuetur pellicem.
Et ore aperto arridens, non gry mussitat,
Hanc contumeliam vorans acerrimam.
Si rideat ista, ridet ille rex miser.
Sed cum tuetur illo toruo lumine,
Blanditur illi ceu captator gratiae,
Tantisper illi conciliata haec annuit.
Quare viri, nemo negabit ut puto,
Mulierculis potestatem esse maximam,
Quibus parere pro se quisque virum studet.
Quid, o viri, in me sic vos intuemini?
Quid murmuratis? quidue haec mussitatio
Sibi vult? Sunt vestra isthaec suffragia?
Sunt ludus atque iocus, quae iam diximus.
Quid porro sim dicturus, hic attendite.
Fortes quidem mulieres, nemo istud negat.
Immensa terrae magnitudo, ad haec polus
Opinione celsior, mundum tamen
Radiis vagans sol ambit vinco die,
Solus potest haec efficere verus Deus.
Mortalibus stupenda haec sunt miracula:


page 516, image: s01074

Sed maius hoc, praestantiusque est omnibus,
Quae manat ex eodem veritas Deo.
Nil veritate fortius mortalium
In rebus. Hanc orbis sinuosus laudibus
Ad astra fert, caelorum hanc concelebrant throni,
Elementa rerum veritatem maximam
Merito timent, tremiscunt, horrent singula.
Non error ullus est in ista lubricus.
Si conferas cum veritate fortia
Ex vite nata vina, iniqua maxime:
Iniustus ipse rex est saepiuscule,
Plenae dolo fallaci sunt mulierculae.
In universum, tota gens mortalium
In vanitate mersa oberrat perditissime,
Non veritas inest rebus mortalium
Corrupta sunt sed vanitate singula.
Mendacio peribit gens mortalium,
At veritas aeterna durat saecula.
Non hanc penes respectus est mortalium.
Nam pauperem et potentem iuxta haec aestimat.
Haec aequitate quae facit, statuit bona.
Iniquitati non tamen locum dat veritas:
Cunctis benignam se exhibet. mitissima
Hinc innotescit illius potentia,
In orbe terrarum, per regna et oppida.
Aequum bonumque quod bene servat iudicans.
Illam penes robur, maiestas regia,
Et dignitas potens in multa saecula,


page 517, image: s01075

Huic veritatis sit Deo laus maximo.

CHORUS SECUNDUS, In laudem veritatis.

SEmper laudibus est vehenda magnis,
Quam laudat bene, veritas, satelles.
Hanc palmam tribuisse veritati
Dicemus, merito vehenda laude.
Dixit Pythagoras, deus colendus
Quod sit, post tamen ipsa veritasque:
Non hac qui fruitur, beatiorem
Contingit fieri, daturue cuiquam:
Ullusue est animo cibus repertus,
Qui sit dulcior ipsa veritate,
Durat saecula veritas, manetque
Conflans plurima: sed peribit ille,
Mendax qui fuerit, loquensque falsa,
Ceu fumus periit leves in auras.
Christum vos celebrate veritatis
Auctorem, bona qui rependit omni.
Vocem tollite vos, movete cantus,
Quorum pectore veritas resedit.

ACTUS TERTII,

SCENA I.

Rex cum principibus suis consultat, quo quisque satellitum praemio dignus sit. Darius, Satrapas Persiae, Satrapas Mediae, et reliqui principes.


page 518, image: s01076

Ex tribus istis, principes carissimi,
Quis ceteris videtur hic prudentior?
Docete, quisque proferens sententiam.
Tuum videre expone praeses Persidis.
PE. Quoniam fateri veritatem maximus
Rex iussit, ecce veritas palmam sibi,
Sententia mea, nam victrix, vendicet.
DA. Quid sentias, palam dic princeps Mediae.
SA. ME. Animo placent viri meo isti singuli:
Longe tamen videtur hic praestantior,
Qui veritati gloriam tribuit suam,
Huic candido nunc suffragabor calculo.
DA. Hipparche mi, cui tu palmam tribuis rogo?
HI: Zorobabel esse dico vere nobilem
Virtute, fortitudine, et sapientia:
Quae vera, non famosa tibi est nobilitas,
Distabit a bonis nihil virtutibus,
Bona fide rex magne tuto hoc credito,
Palmam cuiquam hac in re nolle obtrudere,
Vel auribus cuiusquam hoc blanditiis dare,
Zorobabel arridet quod prae ceteris.
Quis non putaverit, quod omnipotens Deus
In gratiam Regem receperit suam:
Quin te corona regia donaverit,
At tot bonis, potentia et virtutibus:
Idem sed ipse te donavit hoc viro,
Regni tui decus qui praestantissimum 'st
Cuiusmodi dabit tibi posthac plurimos.


page 519, image: s01077

Honore quovis dignus est ivenis bonus,
Reverentia summa colendus omnibus.
Quotquot, velim, sunt principes regni tui,
Ad hunc modum sint praediti prudentia,
Ut praeditus satelles hic novissimus.
Hoc si queam votis effectum reddere,
Non dubitarem id iactura substantiae.
En tantum abest, ut hoc iniquo animo feram,
Si principies inter posthac numerabitur.
Hic evidens virtutis exemplum meis
Oculis erit, semper tueri quod lubet.
Gens ipsius gaudebit hoc merito viro,
Cui sum futurus ego posthac faventior.
Saepissime mirabar, o rex inclite,
Quae causa sit quod Cyrus huic adeo favit,
Regnum bonis cum retineret legibus.
Sed iam videre me causam istius puto.
Pietate rex erat plenus, prudentia,
Quae provenit divinitus mortalibus.
Haec serio, quaecumque sunt rex, dissero
Ut me movet simplicitas, quod res docet
Suadere nunc velim postliminio [(transcriber); sic: postlimino] virum hunc
Reduceres, Cyrus sicut fecit prius,
Qui pristinam dedit potestatem suam.
Nunc ceteri quid hac de re pronuntient,
Quae singulis probentur, ex his quaerito,
DA. Ecquid fidelis legum custos, dic tua
Mihi pro fide, et legum vigore: quis tibi


page 520, image: s01078

Videtur optime dixisse. NO. Maxime
Rex, libere quidem fateor, sed imprudentior
Tamen, meam. Putavi, sed stultissime,
Non posse quemquam quicquam de virtutibus
Prudenter aut cordate veris dicere,
Ni sit prius titulo tenus Doctor: sed hic
Videmus hoc, cordata quod prudentia
Satelliti data est talis divinitus,
Qualem sibi vero vel Rex, vel principum
Quisquam suis rebus gerendis pervolet
Dari. DA. Tuam sententiam doctissime,
In quaestione isthac, mi Cancellarie
Aperi. CAN. Lubens quidem istud o Rex fecero.
Semper putavi cordatam prudentiam
Cum maxima potestate esse vinculo
Vinctam insolubili copulatam: sed modo
Video secus, in hoc vili satellite:
Non annuli, non vestis rubens murice.
Satellites sapienter pro se singuli
Dixere, sed prae ceteris hic Zorobabel,
Sapientia divina et eloquentia
Instructus haud vulgari, dignum praemio
Pronuntio, victorem praestantissimum.
DA. Tuque Atriensis, tu fidelis regiae
Custos meae, dic quid de controversia
Satellitum disertorum tu sentias.
AT. Hipparchus hoc, o Rex, dixit, quod sentio.
Est laude digna istorum concertatio:


page 521, image: s01079

Palmam tamen Philalethes iste retinet [(transcriber); sic: rettinet] :
Ornandus est profecto insigni munere
Et evehendus ad quoddam fastigium,,
Et principes inter numerandus maximos.
SI. Nolo amplius posthac, sicut consueveram
Nullius aestimationis spernere
Prae me viros, parui putare proximos.
Fatebor, illi do locum, cedo procul.
Si militaribus licet decernere
Decursibus, praestare me virum queo,
Sensus fugit prorsus meos prudentia.
PH. De commeatu providere possumus:
Si verba sunt facienda de prudentia,
Satelliti palmam promptus concesserim.
DA. Non credidissem tantam inesse satelliti
Prudentiam, quem nullus observaverit.
PI. Ego hactenus vinum, ut munus quoque postulat,
Operam dedi quo nil cuiquam desit meri.
Cui debeatur, qui quidem prudentiam
Parum curavi: sed tamen satellitem
Laudavero, qui intelligit sapientiam.
QU. Isthiccine est Zorobabel, qui non dudum
Tribunus exstitit? sed nescio tamen
Quibus modis favore regis maximi
Exciderat. estne restitutus gratiae?
Hic auferet iure palmam victoriae,
Aliis quibuslibet longe praestantior.
Iudaeus hic quamvis sit, attamen potest


page 522, image: s01080

Ornare dignis veritatem laudibus.
Tecmiriis certis patet, Iudaicum
Populum, Deum verum coluisse cum fide.
PRAE. AN. Si quis fidem verbis meis incredulus
Hic derogaverit, videat, documenta sunt,
Non est iocus, sunt vera quae is nunc praedicat.
Ex pectoris Dei sinu haec prudentia
Dubio procul fluit profuse et largiter.

SCENA II.

Zorobabeli offert votum, defert honorem, ad dignitatem evehit. Zorobabel admonet promissi, petit postliminium. voti sit compos. Darius. Zorobabel.

Spectata nobis est satis, o mi Zorobabel,
Diserta iam prudensque dexteritas tua.
Maioribus rebus minister natus es,
Quam qui satelles noster esse debeas.
Quare minister o mihi Carissime,
Votis locus iam sit tuis liberrimus.
Tu iure compos ecce votis, si petas,
Fieri potes. Ne sis petendo segnior.
Locus tibi a me consecretur proximus,
Propinquus appellaberis semper meus,
Quod exstitisti ceteris prudentior.
ZO. Quoniam mihi data est per te Rex maxime,
Pro praemio evicto petendi copia,
Paucis adverte quid velim rex inclite.
Meministi adhuc opinor anno proximo,


page 523, image: s01081

Babylonici cum sceptra regni sumeres,
Votum Deo vovisse, si respexerit
Benignius, teque ut maiores auxerit,
Te velle mox gentem postliminio piam
Reducere, et suis donare finibus,
Quam rex Babel Nabuchadnezer maximus
Gravi prius captivitate presserat:
Urbem sacram instaurare, et genti reddere
Nostrae: atque vasa sacra, quae Cyrus prius
Decreverat Babylonico discrimine.
Tu voveras o Rex templum Deo sacrum,
Summo prius vastatum a gente barbara,
Incendio ab Edom nefaria manu.
Huius memor voti tui rex inclite
Sis, ne sequantur te nefanda incommoda.
Edicta per regna et per territoria,
Ne gentium quis quam impediat votum tuum,
Affixa curato, ut Maiestas salva sit
Dei, salusque rerum regni rex tui.
Hae sunt preces, heac vota Rex sunt maxime,
Quae pro mea abs te nunc peto victoria.
DA. Quaecumque fide corporis custos mei
Petis tibi ista spondeo per dexteram
Fidemque nostram, per caput iuro meum,
Et per coronam, et per sceptrum hoc eburneum,
Voti tui tu victor compos factus es.
Id osculo hoc amico testatum volo,
Amplexibusque amicis, Nunc tu principum


page 524, image: s01082

Fulgebis ornamentis clarus ordine.
En purpuratus esto nunc, et annulo
Decorus. Ecce te ducem pronuntio,
Populi ducem tui, quem liberum volo.
Vos principes multo mihi carissimi,
Testes adestis istius negotii.
Vos interim facite moras hic paululum,
Negotium istud dum scribae mandavero:
Heus scriba, nos sequere intro. SC. O Rex promptus sequor.

CHORUS III. Ex Psalmo CXIII. Laudate pueri Dominum.

LAudibus tollant pueri tenentem
Regna terrarum, nitidumque caelum,
Nomen aeterni celebrent Tonantis
Carmine dulci. [(reading uncertain: layout problem)]
Duret haec cunctos speciosa in annos
Gloria, et soli Domino ferendus
Est honos, vivo simul, et potenti,
Non simulacris. [(reading uncertain: layout problem)]
Solis ex ortu rutilantis, atque
Qua cadit noctu regione caeli
Lumen hoc clarum, celebrentur almi
Nomina regis. [(reading uncertain: layout problem)]
Haec super celsi volitare caeli
Cardines flexos, super astra picta
Aetheris magni videas potentis
Nomina regis. [(reading uncertain: layout problem)]
Ecquis est nostro similis benigno


page 525, image: s01083

Atque praecelso Domino, polo qui
Despicit terras, humilisque summum Spectat Olympum. [(reading uncertain: layout problem)]
Adiuvat cunctos miseros, egenos
Pulvere ex foedo misere iacentes
Sublevat clemens, domat et superbos, Terque potentes. [(reading uncertain: layout problem)]
Principes inter medium potentes,
Hic locat fidum populi patronum,
Ut regat dextra pietate gentem, Iustitiaque. [(reading uncertain: layout problem)]
Hic facit laeta steriles parentes
Prole fecundos, generationis
Inditur summi dominantis almo Robore virtus. [(reading uncertain: layout problem)]

ACTUS QUARTI,

SCENA I.

Dum haec intus transiguntur, principes conferunt inter se sermones varios. Nomophylax. Atriensis. Satrapes. Mediae. Hipparchus. Dapifer. Signifer. Quaestor. Praefectus annonae. Satrapes Aethiopiae.

QUonam modo vobis placet contentio,
Inter satellites quae commissa est modo,
Ridiculi nihil hic est, principes boni.
Orationes has equidem probaverim:
Verum tamen res ista, ut stultus, omnino


page 526, image: s01084

Nobis malum portendet haud dubie exitum.
AT. Sic ipse, (nescio quid mens praesagiat,
Animo) licet paulo ante diu indissimulaverim.
Hebraeus at captivus iste homo mancipi
Euectus in tantum princeps fastigium,
Magnum dabit nobis (vereor) potens malum.
Nobis peribit fastus et potentia.
SAME. Periculi nihil fuerit nobis puto,
Ad arduos honores si quis advena
Pervenerit virtutibus, laudabile
Nomen sibi paraverit, non artibus
Malis, dolo, aut mala fraudulentia.
Nihil nobis nascetur hinc incommodi.
NO. Iniqua tantum est, credite, invidentia,
Parvam viri quod hinc reportant gratiam,
Odisse virtutes solemus exterum.
Livoris istius haec causa est unica.
Quin hoc magis summo labore incumbere
Cunctos decet, virtutibus laudem bonis
Nobis parare, gloriam, vitae decus.
HI. Saepissime mirabar infortunium,
Quod advenas vexat: spernuntur undique.
Tantum veremur, nostra ne superbia
Minuatur, et fastus premant nostros viri
Sapientia praestantes. haud opinor hic
Tam pertinacis nulla causa odii subest.
DA. Obtestor hoc summi Dei atque maximi
(Verbis meis procul invidia tamen)


page 527, image: s01085

Babylonicas res non floruisse tempore
Alio magis, nec ipsas inquam Persicas,
Quam cum generosus iste Daniel
Ex Israel captivus in Babylonico
Praecelluit regno, clarus prudentia,
In regis aula gessit rem dexterrime.
SI. Miror quid hac in re tu Quaestor sentias:
Quid sentiant illi, nos intelleximus.
QU. Feliciter regi Dario quaelibet
Tum contigere, cum vates Daniel pius,
Babyloniae terris virentis advena,
Zorobabel ut posthac erit semper bonus.
SI. Mecum facis profecto. Nam sic sentio:
Historias veteres si quis domesticas
Non neglegenter [(transcriber); sic: negligenter] lectitans excusserit.
Satis superque exemplorum producere
Poterit, quibus res ista fuat probabilis.
Cum fertilem Iosephus Aegyptum pius
Penetraret, et locum teneret proximum
Regi, decus, summam et nactus potentiam,
Magis viri semper, magisque gloria
Accrevit, auctus non honoribus minus,
Quam dignis ipse antehac fuerat virtutibus.
Quae causa sit, praefectus annonae mihi
Hic explicet velim, mihique suggerat.
PR. AN. Si quaeris ex me causam, chare signifer,
Dicam tibi verum, ut res poscit, ordine.
Israelitae verum noverunt Deum,


page 528, image: s01086

Hoc libere pronuntiabo iugiter.
Designat hic in pluribus miracula,
Sed maxime per hos quos iustos et pios
Novit, licet statu servili serviant,
Per hos tamen suam potentiam exserit.
HI. Ego nil moror, quod quidem parum candide
De gente Iudaeorum hinc inde sentiunt.
Zorobabel hic, mihi probatus admodum
Est nobilis, totus licet natalibus
Obscurioribus plane provenerit.
Multo tamen conducit hic regi magis
Virtutibus, prudentia atque industria,
Quam plurium Chaldaei vel autochthones.
Et quid, parentibus bonis prosapiam,
Genus meum quod duxerim virtutibus
Sunt aestimandi, nobiles qui sunt viri.
Virtute qui praecellit, ille est nobilis.
SA. Ae. Est vera sane, quam profers, sententia:
Generositas non sumitur a parentibus.
Claro genere natus si quis, sed negligit
Artes bonas, parentes dedecorat suos,
Generi suo labem affert turpidinis.
SA. ME. Res disputatione certe haud indiget.
Thesaurus est longe optimus prudentia,
Auferre quem nullus vel fraude vel dolo
Poterit: viro qualem videmus inditam.
Hunc nobilem dico, atque dignum principis
Gradu, probatur indoles,


page 529, image: s01087

Ac nescio, an possit certare maximis
Qui claruerunt ullo saeculo viris.

SCENA II.

Miles quidam ambit succedere in locum Zorobabelis. Diadochus. Phrurarcha.

PHrurarcha, quid miles petat gregarius,
Auderto, quaeso amotis hinc ambagibus.
Non te latet, quod cesset istud temporis
Nunc militaris functio. Quare rogo,
Pro me precator maiestatem regiam,
Seu tempus id, sue postulet necessitas:
Quod militem bonum fortemque convenit,
Id sedulus curabo semper credito.
PH. Miles tui rationem mi fortissime,
Ut par erit, habebo sedulo,
Meritis tuis debetur istud strenuis
Ut tu satellitis fungaris munere,
In hunc viri locum succedes arbitror.

CHORUS QUARTUS. Ex Psal. XLVII. Omnes gentes plaudite manibus.

PLausibus crebris populi frequentes,
Voce festiva resonate laeti,
Grata gaudentes Domino potenti
Iubila ferte. [(reading uncertain: layout problem)]
Imperat celsus etiam potenter,
Territans rerum Dominus caducae
Incolas terrae, spatiosa mundi
Climata rector. [(reading uncertain: layout problem)]


page 530, image: s01088

Subdidit verbo populos potenti
Christus a cultu fidei remotos,
Regna subiecit pedibus maligna
Plurima nostris. [(reading uncertain: layout problem)]
Fecit heredes, statuitque regni
Nos sui charam sobolem Abrahami,
Quos pio sanctos adamavit almus
Pectore Christus. [(reading uncertain: layout problem)]
Iubilo vectus Deus est ad astra
Celsa, quem clara tuba voce tollit
Aetheris summa ad rutilantis usque
Climata caeli. [(reading uncertain: layout problem)]
Nunc Deum psalmis celebrate sacris,
Et melo dulces canitote laudes,
Cuncta regnanti cithara sonante
Ludite regi. [(reading uncertain: layout problem)]
Rex enim terrae Deus universae,
Iussa quae Christus iubet imperator,
Factitent cuncti studio fideles
Omnia prompto. [(reading uncertain: layout problem)]
Qui regit gentes, populos gubernat
Extimos, sanctus Deus ille rerum
Rector, in sancta sedet en honoris
Sede benignus. [(reading uncertain: layout problem)]
Principes ultro et populi venere,
Qui Deo subdant sua colla terrae,
Quem ferunt multum coluisse semper

[Gap desc: greek text]
[(reading uncertain: layout problem)]


page 531, image: s01089

Nam super reges proceresque terrae
Altior, magnum et celebre gerentes
Nomen, haud ulli gerit ipse sceptra
Rite gerenda. [(reading uncertain: layout problem)]

ACTUS QUINTI,

SCENA I.

Zorobabel solus obambulat secum, ac Deo gratias agit. Zorobabel.

BEnedictus o noster Deus celsi throne,
Prudentia qui nunc me ornasti plurima,
Servum tuum, beas tantis virtutibus.
Vehendus es semper mihi summis laudibus,
Dedisti quod servo tuo prudentiam,
Per hancque dignitatem longe maximam,
Nomen tuum multis iactabo laudibus.
Beneficii tanti non obliviscar o
Deus benigne, donec hosce rexerit
Vitalis artus atque membra spiritus.
Sit nomini laus et perennis gloria
Semper tuo, et vitae diebus omnibus:
Quoniam tuis largiris dona plurima,
Nomen tuum per nostrum praedicabitur
Os semper posthac, in cuncta saecula.
Sed ecce Rex ipse, Darius ipse nunc venit.

SCENA II.

Rex dat Caduceatori publicandi decreti negotium. Darius. Caducifer.


page 532, image: s01090

Heus tu Caducifer, legito bullam viris,
Auro nitentem fulgido, verissimam
Mentis meae testem recense clarius,
Ut universi singulique intelligant,
Zorobabelem propter hanc victoriam,
Factum ducem postliminii Iudaici,
Sicut prius Rex Cyrus destinaverat
Abire liberos, et urbis inclitae
Solymae instaurare mandans ille moenia,
Fierique sacra summo ac maximo Deo.
Sed morte rex et fatis interceptus est,
Opus istud impeditum est fraudibus, dolo malo.
Verum Dei nunc nactus ipse gratiam, ut
Successerim regno ipsius tam florido,
Prognatus ex obscurae gentis stemmate,
Domum Israel ego manumissam volo,
Zorobabel nunc eius rei volo ducem:
Id esse firmum, publice pronuntia.
CA. Quod me iubes curavero rex maxime,
Negotium non est quod me morabitur.

SCENA III.

Caduceator publicat regis edictum de Israeliticae domus manumissione, datur Prius signum tuba. Caducifer. Buccinator.

HEus buccinator, fac tubae clangor sonet.
BV. Fungar meo probe, ut vide bis, munere.
Nunc tuba datur signum. [(reading uncertain: layout problem)]
Silentium populares atque principes


page 533, image: s01091

Praestate, dum decreta regis dixero.
Favete linguis universi et singuli,
Audite quae regis voluntas dictitat.
Darius ipse Rex vester Babyloniae,
Et Mediae, atque Persiae, atque Syriae,
Phoeniciaeque, quae ad Libanum celsum sita est,
Et Indiae, Aethiopumque, summi maximi
Dei minister, universis singulisque
Optamus et precamur vobis principes,
Populique nostro passim sceptro subditi,
Et gratiam et favorem Regis maximi,
Qui cuncta nutu maiestatis concutit.
Postquam mei regni satelles aulicus,
Zorobabel, Israelis ex tribu suum
Referens genus, summa virtute praeditus,
Meruit suis virtutibus dexterrimis,
Locum secundum post thronum istum regium,
Efflagitavit ut suae gentis gravem
Captivitatem, qua tenetur, solverem,
Liceat domum postliminio reducier.
Edicimus ergo, si quis Clementiae
Nostrae favorem salvum et integrum volet,
Nullo modo faciat viris negotium,
Aut impedire tentet his iter suum,
Solymorum ad urbem, at territorium
Suum, ut colant agros suos, Deo suo
Queant sacram domum instaurare, et moenia,
Vastata ab Idumaeis, atque diruta,


page 534, image: s01092

Faciantque sacra patrio ritu et modo,
Vero Deo. Verum deum fatebimur,
Quem cultibus piis veneratur Israel.
Qui in re belli possederunt praedia,
Agrosque, villas, casas, seu tuguria,
Cedunto eis locum, et colant novalia
In finibus patriis longo post tempore.
Nunc annuo sumptu dabuntur aurei
Bis sex viris sic mille, donec optime
Structura templi consummatur incliti.
Peragantur insuper Deo libamina
Boum, satis palantum quoque ipsis de grege
Dentur volumus haud gravatim regio.
Et dignitatem Antistes servet pristinam
Salvam sibi suam, et honores integros,
Praestetur illis victus omni tempore,
Ad rem sacram peragendam dentur aurei
Sex mille in annos pensione singulos.
Et exstruentibus pensetur praemium,
Quod maximum est, libertas grata et aurea:
Mercesque digna singulis laboribus,
Communicatio laboris aequa sit,
Et militi qui missus in praesidium,
Ex aere nostro habeat suum stipendium.
Thesaurus autem templi qui Babyloniae diu
Servatus est illaesus retro tempore
Salvusque longo, quem Nabuchadnezer is
Qui duxerat captivos hos gravissime,


page 535, image: s01093

Ad impios simulacrum cultus transtulit,
Aurum micans, argentum seu solide nitens,
Seu gemma candens, sive ebur sit Indicum,
Sive ornamenta, vasa seu fulgentia,
Reddantur istis cuncta nunc, procul mora
Sit, stat meae mentis constans sententia.
Non esse fas agnosco, gaza regia
Quicquam sacrae rei teneri. Ob id volo,
Quemadmodum prius Crus decreverat,
Reddantur haec Domino suo aeterno Deo:
Quod hactenus neglectum fraude perfida
Septem tyrannorum dolo regnantium.
Sed me Deus postquam respexit optimus,
Faciam satis voto potentis, quod prius
Zorobabel hic contendit a me sedulo.
Edicta nostra haec servet, qui clementiae
Nostrae sibi favorem affectat integrum.

SCENA IIII.

Datur nuntiis negotium, ut edictum per regna divulgent. Darius. Scriba. Ocys, Dramaeus, Tachistus, nuntii.

NUnc archigrammateus quae sunt fidei tuae
Commissa, non mireris: exsequere ocius.
SCR. aut ARTI. Huc nuntii cursum volantes tendite,
Audite quid regis velit clementia,
Hinc aufer Ocys litteras, te proripe


page 536, image: s01094

Babylonicas revise terras ocius.
Tu, literae tradantur omnes, perfice.
OK. O scriba, nunc iter paratus ingredi,
Recte, optime curabitur quod praecipis.
SC. Nec tu moreris o Dromaee longius,
Fac commodo pergas abire tempore.
De monte tu iubeto nunc Libani cedros
Omnes secare, et conere bipennibus
Structura templi ut consummetur incliti.
Ne causa praetendatur ulla dicito.
DR. Pro viribus conor meis discedere,
Mandata quae sunt ocius nunc exsequar.
SC. Terram Palaestinam Diactor ocius
Perambula Tachiste, istud diploma da
Populis, Idumaeam terram incolentibus.
De pace namque publica est haec actio,
Ex parte sunt mandata, quae praelecta sunt.
TA. In me futura nulla discessus mora,
Pervius hinc volabo more Pegasi.

SCENA V.

Phrurarcha intercedit apud regem pro milite, ut in locum Zorobabelis subrogetur. Phrurarcha. Darius. Scriba. Diadochus. Thraso. Anander.

ESt quod petam a te Rex, pro nostro munere.
Creandus est novus satelles, corporis
Custos tui, qui fidus atque martius
Sit: en virum fortissimum in re bellica,


page 537, image: s01095

Cuius fides spectata nunc penitus mihi.
Comperta ni sit vita militis probe,
Numquam tuam rex fallerem clementiam
Existimatione falsa credito.
Sicut decet, se gessit hic viriliter,
Et militis probe perfunctus munere.
Quare mei me rex voti fac compotem,
Non paenitebit hoc tuam clementiam.
DA. Hic integer cum sit, fortis, cumque impiger,
Edoctus ut primum, mihi nunc spondeat,
Suo probe velit quod fungi munere.
Heus scriba, verba huic dictita sollennia,
Ut quid boni poscat munus satellitis,
Sciat, suo et probe fungatur munere.
SC. Adeptus est a rege si quis gratiam,
Ut fecerit regni sui satellitem,
Hic audiat quid munus eius postulet.
Haec illius praescripta est norma et regula:
Iurabit hic se velle summa iugiter
Vigilantia observare regem, neutiquam
A rege ne latum digitum discedere,
Summa fide corpus regis tutarier,
Forti manu a domesticis et exteris
Arcere damnis, et malis periculis:
Subeat prius vitae suae discrimina,
Quam rex malum seu damna noxia sentiat.
Subesse perfidam fidem si senserit,
Mox incidet manus hic carnificis rudis,


page 538, image: s01096

Rex ut prius decrevit hoc mitissimus.
PH. Heus nunc manu forti bipennes arripe,
Ne deseras quod ius iurandum te movet.
DI. Certe meo rite perfungar munere,
Putare quod velim, mihi et confidere.
THR. Fortunet omne quod facis deus potens,
Laetor secunda quod fortuna affulserit.
AN. Fortuna saepe commodum fert alteri:
Apparet illud hoc praesenti tempore.
Quae laetior fortuna nuper contigit
Zorobabel, haec nunc commodo tibi quoque.
DI. Semper locus bonis datur virtutibus.
Thesaurus ingens virtus est olympica.
Virtutibus nihil exstitit praestantius.
Virtus prudentiae coniuncta est optima,
Satellitis nacto munus. Vos plaudite,
Valete spectatores festivissimi.
DRAMATIS FINIS.

CHORUS V. Ex Psalmo CXXXVIII. Super flumina Babylonis, etc.

Zorobabel.

QUum sederemus rapidos ad amnes,
Terra quos nutrit Babylonis altae,
Flevimus, planctus miseri edebamus, Illachrymantes.
Nam Sion mentem quoties subibat,
Fudimus semper lacrimas amaras,
Saepe nos tristes madido rigamus


page 539, image: s01097

Flumine vultus. [(reading uncertain: layout problem)]
Musicas illic citharas dolore
Fiximus ramis salicis amarae,
Quas alit ripae gelidis aquosas
Humor in uluis. [(reading uncertain: layout problem)]
Sorte qui dura tenuere captos,
Festa poscebant citharae sonantis
Signa, quaerebant caneremus ore
Carmina tristi. [(reading uncertain: layout problem)]
Inter et nostros gemitus iubebant,
More nos nostro ut patrio canamus,
Exigunt cantus hilares Sionis
Edere avitae. [(reading uncertain: layout problem)]
Quomodo cantus aliis in aruis
Possumus laetos canere, hic alacre
Quis diis quaeso melos insonabit
Carmine vanis? [(reading uncertain: layout problem)]
Cum tui numquam meminisse possum.
Civitas magnis opulenta donis,
Amplius cum non poteris amari
Patria dulcis, [(reading uncertain: layout problem)]
Tunc meet Musae taceat sonorum
Carmen, ac nostrae sileant Camenae
Non Deo deinceps citharae potenti
Plectra sonanti. [(reading uncertain: layout problem)]
Intus haerescat stupido palato
Lingua, si vivens meminisse cesso,
Gaudeo si quid magis est futurum


page 540, image: s01098

Urbe beata. [(reading uncertain: layout problem)]
Sis memor gentis genitor Idumes,
Quam tuum tractent populum maligne.
Saevior cunctis fuit illa nuper
Hostibus urbis. [(reading uncertain: layout problem)]
Funditus mandat sacra civitatis
Erui sanctae loca, iniquiores
Ne qua pars possit superesse fundi
Iussa iterabunt. [(reading uncertain: layout problem)]
Tu manu forti Babylon peribis.
Lege qui reddat tibi cuncta eadem,
Quique mensura metietur aequa,
Dico beatum. [(reading uncertain: layout problem)]
Qui tuam prolem teneram secabit,
Conteret saxis teneras puellas,
Iste dicatur magis esse felix.
Tempore quovis. [(reading uncertain: layout problem)]

EPILOGUS.

AUdisse vos opinor omnes optime,
Viri virtute quavis praestantissimi,
Plantanda quod cunctis modis prudentia:
Quam nationibus cunctis id conferat,
Bonis si magistratus esset artibus
Instructus, atque intelligeret cultum Dei,
Non paenitenda res in urbibus foret,
Quod proh dolor fit rarius. Sed quo brevis
Oratio sit, multa praeteribimus.
Iam quae vidistis, sunt opinor cognita.


page 541, image: s01099

Hic, auditores, facta templi mentio.
Sed forsitan sunt qui non intellexerint,
Erroris hinc causam mali rapiunt sibi.
Nam scripta Petri qui revoluit altius,
Procul labore intelligit mysterium
Venerabilis templi, domusque fulgidae.
Non haec domus saxis quadriangularibus [(transcriber); sic: quadrangularibus]
Constructa, templi signat hoc mysterium.
Nunc Christianos innocentes, et pios,
Per saxa tu quadrata imaginabere,
Generata per baptismum sancta pectora.
Sed in locatione tum fundaminis
In primis observandum erit (sic arbitror)
Ne sumptibus parcatur ullis, aut bonis.
Nam pendet ex illo totum negotium.
Fundamen illud virtus est heroica:
Dico fidem, qua consummantur omnia.
Numquid, domus ni fundamenta iacta sint,
Non tecta, non paries ponuntur solide.
Quare patres vos nunc rogamus optimi,
Res sita nunc vestram penes est custodiam:
Vos publicarum nunc rerum estis praesides,
Existimate vestros ecce liberos,
Nos, postmodum in vestros locos succedere,
Sic ut Deus commiserit quibuslibet,
Nos liberos putate praestantissimi
Vestros viri: nos non sues, nos non canes,
Nos publicae rei sed seminarium,


page 542, image: s01100

Animosa gentis totius spes, credite-
Quare pii si vultis esse praesides,
Hoc aestimate lucrum praestantissimum,
Ut collocetis optime fundamina,
Quae sustinere possint structuram bene.
Huc destinata quondam erant ecclesiae
Piae facultates nostris maioribus,
Alimentum ut senes primum, dein literis
Iuvenes piis enutrirentur liberi.
Non est satis, honos divini numinis
Si duret tam diu, quam vita permanet:
Doctis viris est consulendum in posterum.
Rem publicam considerate rectius,
Hoc diligenter vos monemus, o viri.
In pace nunc abite, et hinc discedite.
Multas, viri, vobis habemus gratias,
Quod nos dignati estis vestra praesentia.

DIXI.

ERRATUM.

Pagina 528. vers. ultimo lege, probatur liberalis indoles. DRAMATUM SACRORUM TOMI SECUNDI FINIS.