SAt nota est haec quam sumus acturi fabulam,
Si quidem iam olim sacris est conscripta literis.
Hamanus hostis Iudaeorum pessimus,
Ob denegatum a Mardochaeo uno sibi
Honorem, omnes proscribit Iudaeos simul,
Certoque praecipit die disperdere,
Hinc Mardochei et Iudaeorum maximus
Oritur in Susis luctus et alibi gentium.
Reginae Mardochaeus quaerenti indicat
Luctus causam, atque edicto transmisso rogat
Ingressa ut ad Regem aliquid impetret boni,
Prose, proque populo. Ingreditur regina, et ad
Convivium Regem exorat venire cum
Hamano.Veniunt, convivantur. Tum quoque
Postridie Esthera ad se promittant petit.
Promittunt. Interea Hamanus mire sibi
E reginae favore simulato placens,
Parare Mardochaeo altam iussit crucem,
Quum ignoraret quidem Reginae esse patruum,
Ut eo crucifixo laetus ad convivium
Cum Rege pergeret. At venienti in regiam
Primo mane, ut eum a rege deposcat sibi,
Rex ibi demandat Mardochaeum purpura
Diademateque percultum honoris gratia
Per urbem regio in equo circum ducere.
Facto hoc, pergere iubetur ad convivium.
Ibi a Regina accusatus, suam in crucem
Quam Mardochaeo compararat, actus est
Hanc nos pro arbitrio fabulam tractabimus,
Ut ridiculi et tumultus plus etiam siet,
Non curantes quid malevoli dissentiant,
Ronchosque ciant, carpant, rodantque verbulis,
Hoc nusquam est, hoc aliter est, isthuc non placet
Abeant hi cum iudiciis quo lubet suis,
Aut melius faciant, et sui periculum
Una nobiscum in ipso aedant proscenio.
Adeste, cognoscite quid sibi Hamanus velit.
Hamanus. Philarches.
Artaxerxes Rex. Polytlas.
Esthera Regina. Carcharophon.
Atachus eunuchus Reginae. Mardochaeus.
Harbonas eunuchus. Cyrinus servus.
Charsenas consiliarius. Zares uxor Hamae.
Carphologus. ni.
Physotas. Syrus servus.
SI quis miratus unquam est consilium Dei
In insperatis rerum versionibus,
Eundem iure nunc mirari convenit,
Tot paradoxa videntem atque mirabilia, quae
Numquam quisquam in somnis sperare possiet.
Potentes de suis turbantur sedibus,
Abiecti contra gloriae obtinent thronum.
Ingenui liberique contemnuntur, et
Servilis ad res magnas erigitur status.
Namque hoc tempore regina Vastis [(transcriber); sic: Vasthis] , omnium
Facile quae sunt mulierum forma et genere caput,
Amisit dignitatis honorem regiae,
Et Artaxerxis excidit connubio,
Parere superba quod vocanti noluit.
At illius in locum tot inter virgines
Et nobiles et liberas nulla placuit
Ut succederet, et regis digna esset toro [(transcriber); sic: toro] ,
Praeter quam una Esthera mei fratris filia,
In servitutem quae ducta est cum ceteris,
Qui cum Iechonia rege transtati sumus,
Quis versatilem fortunae haud miretur rotam?
Nisi forte illius ignorant et patriam et genus,
Quae praecepi hominum ut indicaret nemini.
Utcumque sit, nobis certe monstrat Deus,
Quod quamvis genus afflixerit nostrum male,
Non omnino tamen abiecerit, et funditus
Nulla velit dignatum misericordia.
Si quidem ut Dioscuri feruntur prosperum
Nautis signum, sic Iudaeis erit omnibus
Sub Persarum imperio quicumque vivimus,
Hadassa refugium et portus tutissimus.
Recte ego, qui filiam illam adoptarim mihi,
Quam sic in altum divinus extulit favor.
Quippe ex ea si quid cui quam orietur boni,
Acceptum referent mihi, eroque omnis particeps
Beneficii, mihique ab ea prae ceteris
Commoda iure obtingent perpetuo duplicia.
Nihil ambio petove amplius pro me et meis,
Satis erga me et meam adoptatam erga filiam,
Dei se insperate effudit benignitas,
Pro qua immortales decet ut agamus gratias.
Duntaxat precor, ut haec esse velit propria
Mihi filiaeque, et Iudaeis adeo omnibus,
Stabiliaque conservet, genius ne aliquis malus
Perturbet, infortunioque dissipet.
Quam male Satanam habeat bene agere probos,
Et improborum quantum valeat malitia,
Quum diloqui instabilis omnis sit felicitas [(transcriber); sic: felicitas] scio,
Suo pte pondere, et nota ferentium
Iam plus satis imbecillitate virium.
Et quamquam adversos semper casus convenit
Sublimes metuere, et felices, mihi tamen
Reflantem fortunam magis ut metuam, duplex
Obiecta est causa. c. Frustra hercule (quantum reor)
Quidquam metuis, adeo iam res omnis tuae
Constabilitae sunt, simul et gentis totius
Nostrae, ut neque ecnephias, neque turbo nec typhon
Deicere de gradu queat aut convellere.
MAR. Videtur ita quidem, sed ego metuo tamen
Et primum propter Hamanum illum, qui plurimi
Apud Regem potest, quem etiam patris loco
Rex colit et observat, praecepitque omnibus
Eum ut adorent, veluti caeleste quod piam
Numen. CY. Scio. MAR. Et quum omnes honorem hunc ceteri
Praefecti, principes, duces et aulici
Ei exhibeant, et prope Dei colant loco,
Solus ego, paternis plus legibus oboediens,
Regis quam aut hominum constitutionibus,
Nec adoro, nec salva queo consciencia
Dei honorem nostri alicui mortalium dare.
Quod cum animaduorterit ipsus, aut resciverit,
Forte ab aliis hominem habebit scio pessime,
Inque meum aliquod exitium machinabitur.
Adde, quod etiam alioqui infensus est mihi,
Ob delatos affixosque eunuchos cruci,
Regem insidiis voluissent occidere.
Hinc timeo. Potens inimicus ingens est malum:
Neque enim qui places, aut resistas, in manu est.
CY. Vera profecto narras. MAR. Deinde somnium
Quod nuper vidi, etiam hunc timorem auget magis.
Dracones duo capitibus erectis, gravi
Inter si conflictu decertabant, uti
Res componi nisi morte non posset. Hominum
Utrique favebant multae myriades, quasi
Victuri aut interituri cum draconibus.
Aspexi, et ecce vicerat alter, atque mox
Partibus ab eius stans populus, violenter et
Nemine prohibente in hostes irruit suos,
Et gloriosam adeptus est victoriam.
Incertus sum, quid hoc portendat somnium.
Metuoque omnia, tametsi Estherae gratia
Vulgaris haudquaquam mihi lux affulgeat.
Viden, ut nos Dei cultores unius
Idololatras inter, gentesque impias
Agamus tam tuto, quam oves inter lupos?
Viden occasionem ut ad quamvis levem
Amarulenter servitutis iam vetus
Ubique iugum Iudaeis exprobrent, et ut
Haereticos impiosque quosdam iudicent
Quos ipsorum irati dii huc detruserint
Miseriarum? Ita non solum nos, qui meruimus,
Sed una quoque noster contemnitur Deus,
Quasi qui servare nequaquam nos potuerit.
CY. Spero aliquando hanc suam nostramque iniuriam
Deum ulturum. . MAR. Haud dubie. Nisi nil audiat
Videatque. quicquid ipsi peccant, admodum
Leve est, et inter se ignoscunt facile sibi.
Lupus lupinam haud est, neque caninam canis,
Porro si forte quicquam nos delinquimus,
Capitale est, nec delinquentis, sed omnium
Nostrum clamatur expiandum sanguine.
CY. Haec mera sunt captivitatis commoda,
Et fert Iudaici haec odium avitum nominis.
At ego neque te, neque me, nulli hic mortalium
Iudaeos esse dixi. Hinc fiet arbitror
Ut nobis aequiores sini, quasi ethnicis.
MAR. Et ego hactenus celavi, herique primitus
Physotae interroganti, cur prae ceteris
Hamanum solus non adorarem, virum
Excellenti tam digitate praeditum:
Iudaeis, respondi, isthuc non licere, qui
Honorem hunc iussi sint praestare uni Deo.
CY. Hinc hercle aliqua tempestas orietur tibi.
MAR. Quid faciam? Etiam si verbis isthuc nemini
Dixerimus, ex cultu nostro ac ceremoniis,
Nos Iudaeos esse ipsi animadvertent tamen.
At cuncta duntaxat feramus fortiter,
Quaecumque propter legem nobis accidunt.
CY. Quid si hoc forte Physotas Hamano nuntiet?
MAR. Inde ego metuo. CY. Deus bene vortet. MAR. Itidem ego
Quoque spero, precorque. Sed qui sunt illi, viden?
Qui primo huc regiae appropinquant limini.
CY. Unde ego scirem? Babylonios esse hospites
Et vestitu conicio. MAR. Idem mihi quoque
Apparet. Sed videamus, ut accipiat eos
Carcharophon. CY. Non dubito quin pessime, ut solet
Servorum ad limina, bipedumque pessimus.
M. St. CY. Quid? quando huc nuper veni advorsum tibi,
Casuque apertum ostiolum eram transgressus, ex
Tugurio si se suo proripiens, horridumque
Inclamans, cursu est me secutus concito,
Et apprehenso colaphos infregit decem.
Et resupinans me illa eiecit qua veneram,
Subinde humeros cruraque nodosa verberans
Scutica, nihilque non me nuncupans mali.
MAR. Huiusmodi homines ad portas statuuntur, ut
Quicumque huc ob negotium pervenerint,
Perdiscant se ante quiduis malle perpeti,
Ullam quam ob causam aulas adire regias.
Ita levantur multis Reges molestiis
CY. Ego tamen rebar Regum esse atque Principum,
In admittendo et audiendo facilimos
Se ut exhibeant, atque ita sint oppressis patres,
Iniuriam refugiumque patientibus,
Et praecipua spes miseris et fiducia.
MAR. Tace, et concede huc ut sedeamus. Rex, scio,
Ignorat hoc, aliaque multa similia,
Hamani peperit institutio quae nova.
Cui Rex non solum aulam, sed se quoque credidit:
Nempe aliter longe Hamanum, atque est, existimat.
Si mihi mens non laeva est, illos etiam antea
Vidisse videor hospites. Sed iam lubens
Carcharophonta audiam, an esse velit similis sui.
Utinam nostra amborum ocius negotia
Expediantur, ne rerum cum dispendio
Hic haereamus. PO. Nil mallem, quum perparum
Mihi sit viatici. CA. Heus vos, quo tandem (malum)
Tam confidenter itis? aut quem quaeritis?
Esse ante portam vobis nescitis locum?
Egredimini, aio, cito. PH. Custos portae obsecro
Ne saevi tantopere. CA. Ita sum custos quidem.
Si Rex essem, et melius haberent res quam habent,
Fortunaque multo consuluisset rectius.
PH. Fortasse. CA. Sed exite. PH. Licet ne brevibus loqui?
CA. Neque brevibus, neque longis. exite ocius:
Foris licet, si quid me vultis alloqui.
PO. Etiam ne? manus saltem precamur abstine.
Eximus. PHI. Quaeso te, non me nosti? CA. Neque
Novi, neque nosse adeo volo PH. Abhinc tamen dies
Vix sunt novem, quum ingredientibus huc obstitit
Nemo. CA. Quid isthuc mea? Alius hic tum praefuit.
Me praesidente, nemo huc inferet pedem.
Ita enim ab Hamano est mihi mandatum principe.
Quam pridem advenistis? PH. Venimus, ut vides,
Modo. C. vah insulsi homines. vix ingressi oppidum,
Currunt in regiam, quasi nil negotii
Nobis sit praeterea, quam ut e vestigio
Quorumuis vacet examinare iurgia, et
Petitiones varias ac querimonias
Auscultare. PH. Hem, Nobis ais, quasi tu quoque
Numero in aliquo sies. CA. Ego? etiam regiam
Si latrinam lavarem, longe essem tamen
Te, similibusque tui, et melior et dignior.
PH. Hoc est vere (quod aiunt) sandalium Iovis,
Non mihi profecto videris esse sobrius.
CA. Hic operire, donec fiam sobrius,
Qui plus sapiam ebrius quam tu unquam sobrius.
PHI. Fortasse. Sed rogo, nobis atrium ingredi
Permitte, ut circumspiciamus sicubi ferat
Occasio, ut aut Regi, aut Hamano literas
Hasce in manus tradamus, aut sermonibus
Exponamus quamprimum ea quae uterque volumus.
Dilatio omnis, praeter quam irae solius,
Damnosa est. CA. Vobis sit, mea refert nihil.
Non intrabitis huc mendici et profugi homines.
PO. Iussitne Rex haec dicere advenientibus?
CA. Quid mihi vobiscum est? ite in cauponam, quoad
Refrigeremini, et post tertium diem
Redite. PHI. Nimis iracunde. dic mihi rogo,
Hamanus estne intus? CA. Sciens hoc nescio.
PH. Quid hoc aenigmatis est? CA. Nondum mihi placet,
Ut index vobis gratuitus sim. PO. Nempe vis
Aliquid tibi dari in manum? CA. Videlicet.
PO. Ademerint nisi dii sanam mentem mihi,
Hodie a me ne teruncium quidem auferes.
PH. Neque hercle a me. CA. Quin igitur hinc facessitis
Mendici in rem malam? PH. Hic etiam nolente te
Praestolabimur, Hamanus donec exeat.
Sed commode illum per scalarum iam gradus
Illic a longe perspicio descendere.
Abiit. proh deum et hominum fidem, quod hoc genus
Hominum est? superbum, petulans, munerum capax?
Hem qui dat, ut magni fit ubique gentium?
Dantibus amici sunt, dantibus et ferreae
Patent aedes, cuncta obsequuntur dantibus.
Opes qui amant, haudquaquam omnino insaniunt:
Per eas enim licet nancisci quidlibet.
PO. Re ipsa experior, quam incommodum sit nil dare,
Quamque nihil habere res valde sit inefficax.
Emersissem ex iniuriis iam olim omnibus,
Si numerassem, Iam quia non est quod dem, haereo.
PH. Ego vero Hamano centum daricos dedi,
Animi tamen pendeo, quid de re quam volo,
Quaeque mihi a rege est promissa, futurum siet.
SAtisne habes, si praesto quae dixi tibi?
CA. Prorsus. Recordare, ut fuerim tibi intimus
A multis iam annis, quomodote prae ceteris
Coluerim ceu parentem, aut verius deum:
Quoties iucunditati et commodo tibi,
Dede cori contra propter te fuerim mihi:
Eunti et redeunti ut semper fuerim comes,
Et facta tua laudesque in maius vexerim
Semper. Et haec feci omnia, quum dignitatis huc
Potentiaeque ingentis hauddum veneras,
Nunc quoque precor ut memor aliquando sis mei.
HA. Potesne quiescere? Praefecturam aliquam tibi
Opimam et succulentam, quae vacaverit
Prima, ab Rege impetrabo. Quin quandam scio,
Quam hercule non omnino poteris contemnere.
Ea, rogabo Regem, ut commendetur tibi.
CA. Quid ais, rogabo Regem, quum ipse Rex sies?
A'que tuo nutu regnum totum pendeat?
Possisque bene maleque facere quibus libet?
HA. Itares est, quare spem bonam habe. CA. Profecto Dii
Sapientiam eximiasque virtutes tuas
Sine fructu noluerunt delitescere.
Iam Regi, totque sub ditis provinciis,
Nobisque in maiorem prodesse potes modum.
HA. Non erras hercle. Quippe dedi salubre iam
Consilium Regi, unde quoque provinciae
Immortales (scio) habebunt gratias mihi.
Quid aulam quod novis redegi legibus
In ordinem? Suave Rex iam agit otium,
Neque supplicibus toto ut ante libellis, nec novis
Subinde moleste iurgiis obtunditur,
Translatis regni omnibus ad me negotiis.
Hoc est quod dixi, et ubique cunctis praedico,
Regem scire satis ne propriam quidem domum
Regere absque te. Tu regni et cor es et caput,
Fossa et vallum, infractusque rebus scipio.
Te praesidente instaurabuntur diruta,
Deserta habitabuntur, florebunt omnia.
Fortunatum Regem, consiliis qui tuis
Fruitur, regiturque. nam tantum sapientia et
Virtute satrapas reliquos omnes anteis,
Quantum stellas omnis praecellit lucifer.
HA.
[Gap desc: greek text]
CA. Vah, quantum sol dicere
Volui. HA. Nescis tu, quo Regem ex periculo
Exemerim in bello nuper? CA. Ego nesciam,
Qui toties cunctis iam depraedicaverim?
Si quis tuarum quid rerum scire cupit, ad
Me extemplo concurrunt, ad cantum provocant
(Ut aiunt) lusciniam, narro, extollo virum
Te maximum, Virtutem dico ipsam quoque
Partes facile primas tibi concedere.
Mirantur omnes, seque beatos praedicant,
Tuo quod saeculo se nasci contigit.
HA. Iugiter in his si perseveras moribus,
A me, ab aliis quoque magnam inibis gratiam,
Et obtinebis quae voles. Quid tu tibi
Physota postulas ut benefaciam? PHY. Nihil
Equidem princeps, nisi ut tua liceat frui
Amicitia. Video te magnificum virum,
Secundum a Rege: immo hercle magis Regis patrem.
Inde meam omnem felicitatem metior.
Potentiam, honorem, commodaque tua omnia
Mea esse reor. HA. Recte facis. P. Quapropter et
Aucta esse, et desensa velim. H. Quod vis, iam tenes.
P. Magna equidem exparte. Ceterum me hoc habet male,
Quod interdum in malevolos incido viros,
Sermonibus tuo qui honori detrahant,
Nec eam quam debent exhibeant reverentiam.
Iniuriam hanc meam quoque esse censeo,
Et vindicarem, si sat mi esse virium.
HA. Negent honorem, verbulisque detrahant,
Dummodo caveant, ne quo pacto resciscam ego.
Quod si neglexerint, disperiam funditus,
Nisi eiusmodi in illos edidero exempla, quae
Cunctos a similibus homines absterreant.
CA. Quasi vero aliquis sit, qui loqui de te male
Tibique honorem ausit negare debitum, et
Edicto a rege praeceptum. HA. Dic quempiam
Si nosti, ut illi ostendam qualis vir siem.
Et vindicem pro me et te. PH. Omissis ceteris
Compluribus et obscuris, numquid eum, ad fores
Palatii qui residet, nosti? HA. At plurimi
Regis servi illic resident. PH. Peregrinum aio quem
Eo tempore, quo virgines, huc dictitant
Advenisse. eius iam sum oblitus nominis.
HA. Hem, Mardochaeum dicis? P. IS est. H. Qui prodidit
Eunuchos Regi? P. IS ipse est. HA. Audet iste me
Contemnere? PH. Numquam, quantum intellexi ego,
Ingredienti exeuntive assurgit tibi,
Nec adorat, ut omnes Persarum satrapae solent.
HA. Non? PH. Dicit se Iudaeum esse, nec eiusmodi
Ritibus aliquem mortalium posse colere.
HA. Iudaeus est, et facere dedignatur id
Servus, qui Medi et Persae faciunt liberi?
CA. Lucrum putet, quod ego numquam isthuc viderim.
Oculos homini profecto eripuissem statim:
Indigna res est, Princeps, ne patere obsecro.
HA. Egone patiar, ut semissis homo me sibi
Contemptui habeat? Misere mavelim mori.
CA. Rex te colit, magnique facit. Statuas decet
In hoc exemplum, ut animum inducant ceteri,
De te sentire idem quod Rex, et prosequi
Eodem honore. HA. Ni fecero, nolim amplius
Nec Hamanus, nec tanti Regis dici pater.
Sed sequimini, experimentum eius et ipse capiam.
VEnit Hamanus, vultu irato tragicum tuens.
Aggrediar. Salve Princeps. HA. Quid tu vis tibi?
PH. Scis princeps quid velim. dies sunt plus minus
Octo, quum quoque rei eius gratia hic fui,
Hodieque redire sum iussus. Quare obsecro,
Has literas des Regi, et rem quantum potes
Verbis iuves tuis, huius beneficii
Numquam immemorem dices. HA. Regem nihil opus est
Literis obtundere, mihi iam negotia
Regni commissa sunt. quare mihi scribite, et
Ad me reserte, si quis quicquam habet rei.
Quid tu velis, scire videor iam mihi. Mane,
Heus Carphologe. Praefecturam hic petit sibi
In Babylone, satis opulentam. quam, si placet,
Tibi dabo. CA. Obsecro Hamane, mei ut sis memor.
HA. Tace.
Ita est Philarches. rem tuam pro viribus
Apud regem egi et verbis persuasus meis
Magnopere tibi favet. PH. Gratiam habeo. HA. Et cupit
Praefecturam illam tibi potius committere,
Quam alii alicui. sed tu nimium sero venis:
Quippe alius iam antevertit, a quo non decet
Concessam repeti. Quare aliam exspectes, licet,
PH. Qui sero? aut alius potuit qui antevertere,
Quum ego eam vacare huc primus nuntiaverim?
HA. Est ut dixi: ad aliam mea non deerit opera,
Nec ad hanc defuit. At facta insecta reddere,
Regisque placita non licet rescindere.
PH. Promisit eam mihi Rex ante biennium,
Id scriptis quoque possum probare literis.
HA. Oportebat vigilare. nam vigilantibus
Et iura, et omnis res aliae subserviunt.
PH. Hercle equidem vix tantundem per decennium
Vigilavi, quantum pro hac re. Sed opinor, alius
Me vigilantem nimis antevertit dormiens.
HA. Hic ego cuae non possum consulere rei.
PH. Si promissi admoneretur Rex, haud puto
Hasce suas unquam literas rescinderet.
HA. Duobus munus idem concedi non potest:
Nec posteriorem ferre decet, quod iam prior
Iure obtinuit. PH. Qui iure quum promissa sit
Mihi? HA. Quaecumque facit Rex, iure fiunt optimo,
Nec argui possunt. PH. Quid autem pro meis
Centum adipiscor daricis? HA. Mihi negotia
Iam alia sunt. PO. Quaeso Princeps, has cape literas
Regi inscriptas. H. Quid Regi? quasi non sit palam.
Audire regem velle ne muscam quidem
Praesente me. Quin potius dic quid sit rei?
PO. Res ni fallor. tibi nota est, utpote iam diu
Acta, neque peracta. nam quaestor Babylonius
Sine causa me omnibus fortunis exuit,
Mensesque in carcerem compegit quatuor.
Has iam diu miser conqueror iniurias,
Nec ius meum obtinere queo, nec mea mihi
Restituuntur. Quapropter nunc iterum rogo,
Ut e tantis tandem eripiar iniuriis.
HA. Videris mihi homo contentiosius esse, qui
Emas litigium, nec possis quiescere.
PO. O Dii, contentiosus ego, qui ad hunc modum
Malis urgeor, exagitor, trudorque improbe?
Emunt litigium, nec possunt quiescere,
Non qui queruntur, sed faciunt iniuriam,
Si iusto modo res dici debent nomine.
Quiescerem ego vel usque ad extremum halitum,
Audax si vicinorum improbitas, et odium, et
Manifesta malitia me sinerent quiescere.
Nunc adigor in Susa venire, et Regis fores
Maiori rerum adire cum dispendio.
Utinam viaticum liceret liberis,
Uxorique, et aliis reservare usibus.
HA. Tu forsitan arbitraris nos aliud nihil
Agere, vestras quam exspectare querimonias.
Cur rem vos inter non ipsi componitis?
PO. Per me haud stetit quo fieret minus, immo magis
Desideravi nihil. At non est unius,
Causas componere, parte nolente altera.
Quaestor ad iniurias me etiam derisui
Habet, et caute omnem congressum fugit meum.
Quid aliud faciam, quam vobis ut conquerar,
Quibus et in quaestorem potestas est data?
HA. Dicam tibi homo meam breviter sententiam:
Operam da ita res ut decidatur, ne amplius
Huc questum venias. Quaestor ille homo magnus est.
PO. Sentio. Cornix cornici haud elidit oculos.
HA. Quid? num vis et Susorum habitare carcerem
Aliquantisper? Sequimini hac. PO. Hei misero mihi,
Quid nunc agam? quo me vertam? quod refugium aut
Auxilium quaeram? quem homines omnes deserunt?
PH. Ego quoque amice circumducor nequiter,
Simul et promissis frustror, et pecuniis,
Certum est tamen peraurare hic aliquot dies.
Forsitan aliqua spirabit aura mitior.
Manebo una, etiam si me Hamanus devoret.
UBi est ille? PH. Viden illic inter ceteros?
HA. Recte, praeter eamus agentes aliud quasi.
PH. Alii quidem assurgunt omnes, is vero ceu
Lapis truncusue, ne movetur quidem. CA. Etiam
Vultum avertit scelestus. HA. Ut istum Iuppiter
Diique omnes selecti perdant, nihili hominem.
CA. Ego ira maceror. Num vis eam, et caput
Isti comminuam? HA. Age rursus transeamus, ut
Qualis sit, ceu vulnus specio, explorem magis,
PH. Nihil est. Honoris plus statua haberet tibi.
CA. Irruone in hominem, et frustillatim differo?
HA. Facere non possum quin adeam, atque scisciter,
Quid causae sit, quod non faciat quae ceteri.
PH. Tu cognosces magis. HA. Heus tu, quae superbia
Aut contumacia te agitat, ut contemnere
Regis praecepta ausis solus sedentium
Palatii ad fores? MA. Quamobrem isthuc ais?
CA. Vah quasi nesciat. HA. Ignoras edictum meis
De honoribus? MAR. Novi. HA. Nempe ut adorarer ab
Omnibus, et genua mihi reverenter flecterent
Tam cives quam advenae? MAR.. Novi. PH. Ne nunc quidem
Assurgit, aut genua flectit homo perditus,
Tantum alloquens virum. HA. Quid ergo? Non tibi
Videtur dignus Rex, cuius sis audiens
Dicto? neque ego, quem honore honores debito?
MAR. Et Rex et tu mortalium dignissimi.
Ego patriis tamen prohibeor legibus,
Hominum ne adorem quemquam, sed solum Deum,
HA. Quas tu mihi leges, aut quem narras deum?
MAR. Leges, quas nobis per Mosen dedit Deus:
Deus ille, qui rerum est creator omnium.
HA. Noli servus deum tuum, aut leges tuas
Iactare, quando de honoribus agitur meis.
Medi, Persaeque, homines me adorant liberi,
Nullo deorum, nullisque usquam legibus
Obstantibus. Numquid melior est Deus tuus,
Diis Medorum atque Persarum? An leges tuas,
Nostris et Artaxerxis praefers legibus?
MAR. Ut simpliciter quod verum est confitear tibi.
Deus noster terrarum omnes superat deos,
Nostraque lex legum est omnium sanctissima.
HA. Audite rogo hominis impudentem audaciam.
Non solum me et Regem, sed et nostros deos,
Legesque vilipendit. Ego hercule arbitror
Esse haereticum, et a genio agitari pessimo.
PH. Ostende duntaxat Regi, qui viderit
Procul dubio, ne a servis Iudaeisque, Dii
Legesque Persarum habeantur tam nullius
Momenti. HA. Hoc aedepol certum est facere, ut simul
Et honos a Iudaeis defendatur meus.
Quid enim Regis cetera mihi prosunt omnia,
Iste unus fugitivus si me deriserit?
Responde tu, vis Regi parere et mihi?
MAR. In iis, ad rem quae pertinebunt publicam,
Neque Dei labefecerine cultum, lubens
Parebo. si quid autem praeceptum secus
Fuerit, nec possum obtemperare, nec licet.
HA. Non vis igitur me adorare, aut genua mihi
Curvare? MAR. Non licet. HA. Iam surge, si sapis,
Et adora me. M. Nolo. HA. Non vis? Terram velim
Mihi dehiscere, nisi isthaec, Nolo, Non licet,
Excussero tibi. CAR. Vix me princeps cohibeo,
Ne in barbam, inque capillos Iudaeo hinc involem.
Itane contemnat solus te, ac irridat?
HA. Sine. aliud maius, hacque contumelia
Dignius isti parabo (ne vivam) malum.
Ego ad Regem eo vos me sequimini. si placet.
Actum est Cyrine, novit Hamanus iam omnia,
Mentem, religionem, simulque animum meum.
Habet iam, ob quod vires in me exserat suas,
Eunuchosque crucifixos vindicatum eat.
Nec dubito, quin magnum aliquod sit mihi malum
Conflaturus. adeo totus iracundia
Ardet: sermo, vultus, oculi satis indicant
Haec nostra ante veritus sum, ne rescisceret.
Verum hoc Physatas expedivit nuntium,
Malis ex nostris aliquid ambiens boni.
CY. Quid ergo nos sedemus hic totos dies,
Eo toties praetereunte? Ad tempus quidem
Celari nostra posse semper sum ratus,
Non perpetuo, ac multo hic in conspectu minus.
MAR. Nondum religionis me nostrae paenitet,
Pudetque adeo, ut perpetuo celatam velim,
Recte Cyrine faciundum est tam in hostium
Quam in amicorum conspectu. Quisquis angulos
Occultaque quaerit, lucem fugiens, is male
Aut egit, agitue, aut certe omnino acturus est.
Semper mala latere cupit conscientia.
CY. Pulchre quidem dicis. Sed in periculum
Interea nosmet conicimus, quasi sorices.
Quid si iam conveniens Regem, nos impios
Regisque decretis rebelles deferat?
Causaque statim Rex indicta pronuntiet?
MAR. Ferendum erit, quidquid tulerit necessitas.
Vivit Dominus, qui numquam deserit suos.
Et nos vel adversum Hamanos tres potest
Suis, quae nescimus, mediis defendere.
Hadassam non in hoc frustra fastigium
Euexit. Quare ego illi committo omnia.
Suo haud deerit honori, suisque legibus.
Tu iam Cyrine vade curriculo ad forum,
Et contribuli Iosepho verbis meis
Ad me ut veniat dicito. nam est illum quod velim.
EXemplum ab hoc Iudaei sument ceteri,
In cunctis regni quotquot agunt provinciis,
Ut me contemnant, meque habeant pro fabula.
PHY. Nil certius. Principiis obsta, si sapis.
HA. Hunc perdere tam certum est mihi, quam me vivere,
Sed nauci homo tanto meo non est satis
Furori, insigne quiddam gestit facere. Quid
Vos auctores estis mihi? PH. Arripi iube
Hominem, et suffigi in maximam malam crucem.
HA. Consuetum puerile est. Hoc non satur abitur,
Usque adeo in me quae fervet iracundia.
CA. Quin tu totum simul Iudaeorum genus
Ab radicibus evellis imis funditus?
Hoc volo. HA. Recte censes. CA. Eadem opera hercule
Qua Mardochaeum solum, omnes extinxeris
Iudaeos. Quales sint, in hoc specimen habes.
Superbus, contumaxque populus, impiae
Novaeque leges, religio intoler abilis,
Nempe Deum contemptrix atque hominum. HA. Propter haec
Populus quidem perditione est dignissimus.
Sed mihi aliud quoque iam tandem in mentem venit,
Vah, ob quod crucior, quod non ante perierit.
PO. Quis ais? H. Amalechitarum (unde oriundus sum ego,
Iudaei olim exstinxerunt propemodum genus.
CAR. Oh Iudaei tuum genus? Iustissimas
Iam irae, simulque vindictae causas habes.
Si non hunc perdis populum, nolo vivere.
HA. Vives, confide. Ingredior ad Regem. haud reor
Me frustratum iri in re tantilla. sed scies.
Vos opperimini hic me, donec exeo.
HInc nonne videor Charsena regnum meum
confirmasse, et rebus consuluisse omnibus,
Hamanum qui mecum habeam, et dignitatis huc
Constituerim? CH. Mihi quoque videtur Rex, idem.
Hoc duntaxat moneo, ne quid credas nimis,
Neve illius arbitrio permittas omnia,
Et res ad omnes obsecundes ilico.
Homo est, humanis agitur passionibus,
Quibus vix reperias, qui non peccet, hominem.
Quapropter arbitror esse, Rex, consultius,
Credere quibusuis hactenus atque fidere,
Quatenus homines eos meminerimus esse, qui
Hodie hoc cras vero aliud diversum sentiant.
AR. Recte hoc quidem. Mihi vero Hamanus iam satis
Perspectus est, vir cui quiduis recte queat
Credi, committique, patris merito quem loco
Observo, ut faciam quae velit modo omnia.
CH. Utinam Dii fortunent, quae tu, quaeque is facit.
Sed nimio amore ne pecces quaeso, vide.
AR. Nihil opus est. sed ingreditur. HA. Te perpetim
Rex, regnumque tuum, sospitet et servet salus.
AR. Dii dent tibi quae velis. Quid noster vult sibi
Hamanus? H. Parum equidem. Est qui in regni ac tuum,
O Rex, consulere commodum volo, si licet.
AR. Dic optime Hamane. nam te deditum scio
Nostris semper, adeoque regni commodis.
HA. Dabo operam Rex, hoc magis etiam ut appareat.
Est autem populus omnes per provincias
Regni tui dispersus, et a se mutuo
Disiunctus. is legibus atque ceremoniis
Aliis prae cunctis populis, utitur novis,
Dissidia ex quibus oriuntur et turbatio
Populos inter vicinos, nec non oppida.
Insuper et Regis scita contemnit, neque
Satrapae ullius praefectique est dicto audiens.
Nec tamen hominum imperia sprevisse habet satis,
Sed cultum quoque nostrorum contemnit deum,
Unum (nescio quem) solum confingens sibi.
Rebus ut in divinis humanisque pariter
Sint noxii, impiique et refractarii.
Hominum hoc genus tua novit prudentia,
Satis superque. regno nequaquam tuo
Prodesset, ut invalescat per licentiam.
Si lubet igitur cunctis praestare subditis
Non vulgare ali quod beneficium, si omnibus
Pacem et tranquillitatem vis provinciis
Statuere perpetuam, si cordi est denique
Te decretaque tua, satrapas simul et deos
Aliquando vindicare a contemptu, et tuae
Facere ut leges serventur ubique et ab omnibus
Decerne, populus ut ilico radicitus
Cumque ramento simul dispereat, et semel.
Nec tanti fac tributa quae ab illis accipis,
Propterea ut malis omnes seditionibus
Fervere, lateque misceri provincias.
Aut omnino tributa si te commovent,
Ipse meis cuncta dependam pecuniis,
Talentum nempe magnorum milia decem.
Neque ea mihi pensio videbitur gravis,
Modo leges decretaque conserventur tua,
Et pax provinciarum constet omnium.
AR. Probe facis, optime Hamane, qui semper id agas,
Quo pacto mihi regnoque prosis maxime,
Ac vel tuis pacem emere velis pecuniis.
Sed argentum quod polliceris, sit tuum,
Maneatque tibi. de populo autem age, quod collibet.
Ecce meum habes literis signandis annulum,
Sub nomine uti meo annuloque omnes tibi
Ad id satrapae provinciarum pareant.
HA. Gratiam habeo o Rex. Studiose omnia exsequar,
Ut laeteris tu, regnumque tuum floreat.
Numquid aliud vis? AR. Ut maneas similis tui.
HA. Nihil hoc quidem certius est. AR. Etiam ad prandium
Volo venias. HA. Libenter. AR. Hinc quoque, Charsena,
Qualis vir, quantusque sit Hamanus, perspici,
Ut regni emolumenta semper cogitet,
Et dormiamus ut nos altum, ipse vigilet.
SH. Intelligo, Ceterum (venia loquor tua)
Credulitatem facilitatemque tuam oppido
Miror, qui non quaesieris primum ex aliquibus
Aliis, quis populus sit, quantarum virium,
Quibus legibus et quibus agat ceremoniis,
Et an peccarit ea quae Hamanus indicat.
Denique an aliis prorsus nullis queat viis
Ad debitam perduci oboedientiam,
Aut corrigi. Praeterea nequaquam absonum
Fuisset aequitati, partem etiam alteram
Audire, ne fors, causa et sanguis innocens
Inimicitiis cuiusquam vel libidini
Temere donaretur. AR. Ego Hamanum, Charsena,
Eum esse virum iudico, qui ad me falsi nihil,
Iniustive ferat, quique errare non queat.
CH. Exitus hoc Rex probabit. Hoc mihi firmiter
Persuasum exploratumque est, nil mendacius
Esse homine, et inconstantius. Sed cuncta Dii
Secundent precor.
EXit Hamanus. HA. Nunc tu quidem
Vives Carphologe. Car. Verum? HA. Immo verissimum.
Exterminandi sunt Iudaei funditus,
Ut ut mihi placuerit. Hunc annulum vides?
CAR. Video hercle. ita Dii faxint. discent tum ceteri
Quale sit, Hamanum irritare et contemnere.
PH. Gaudeo plane tibi vindicandi copiam
Esse datam. HA. Recte facis. Sed agite ocius
In sinum coram me iam sortes mittite,
Quo mense anni quove die gens interfici
Debeat. CA. Ego recte mecum chartas attuli.
PH. Signa notis. CA. Huius ego sum rei artifex.
Age nunc, permisce. Sine me quoque. Tu verte te.
Iam clausis oculis chartularum unam excipe.
HA. Quid est? CA. Hem mensis exiit duodecimus.
HA. Nimis longum est. Sed quid faciam? diem quoque
Sortibus investiga. PH. In triginta chartulas
Partes scinde, suisque notis singulas nota.
CAR. Scio, mox fecero. Iam nunc lege qua prius,
Unam accipe. HA. Quid nunc? CA. Quartus et decimus dies
Obtigit. HA. Obtempero, quamvis longum sit nimis.
Vos summas ex Iudaeorum, iubeo, nece
Sperare opes. Occisorum siquidem bona
Decernam diripi. CA. Euge. Me regem fore
Video. HA. Sed cesso adire scribas regios,
Ut omnes quamprimum expediantur literae,
Inque universas mittantur provincias,
Et hinc praesertim iamiam edictum pendeat,
Ut Iudaeorum mox ubique gentium
Scelesta recte turbentur myrmecia.
Sedeo: vos prima me operimini domi.
ESt homo pernicies homini, vicinaque pestis,
Scorpius et serpens, est lupus atque leo.
Est homini quoque rursus homo lux, vita, salusque:
Id quod et ipsae res dictaque multa probant.
Verum haec utrinque augentur, quum forte potestas
Rexerit aut irae, sive favoris equos.
Perdidit immerito permultos ira potentum,
Ceu ignis silvam, aut saevus ovile lupus.
Et favor e regione ad res promovit opimas,
Profuit et multis saepe potentis amor.
Recte hoc: namque ideo est omnis collata potestas,
Prosit ut, humanum promoveatque bonum.
At satanas homicida ex Orco protulit illud,
Ut sit pene potens natus in exitium.
Bella movent, caedes faciunt, utcumque libido est,
Aque illis fuso sanguine squalet [(transcriber); sic: squalet] humus.
Omniaque insano gaudent miscere furore,
Causam ob nullam: aut, si suppetit ulla, levem.
Ut iam homini exitium non sit praesentius ullum,
Atque homo, praesertim dives et ampla potens.
Aspides inter ages longe securius aevum,
Dipsades in tantum nec nocuisse volent,
Atque homo, quum rabies illum praeceperit irae,
Et morem genio gesserit indomito.
LUbetne Polytla, postquam iam pransi sumus,
Revisere ad aulam? PO. Maxime. Periculum
Faciundum est, importunitate utrum queat
Aliquid adipisci potius, quam iure omnibus
Communi. PH. Immo favore puto ac pecuniis
Plus expugnaretur. Sed tamen tentanda sunt
Omnia. post horam Hamanus aliud forsitan
Sentiet, et mitius. Id spero. haud in tempore [Note: PO,]
Convenimus eum opportuno [(transcriber); sic: oportuno] , siquidem mihi
Videbatur non leviter commotus. PH. Itidem
Mihi quoque visum est, idque apparuit magis,
Relictis quod nobis in quendam fortiter
Palatii ante fores sedentem invectus est.
Paulo post animo defecato, aequior erit.
PO. Opinor. Sed quid pando cheus noster tibi
Placet? ceteraque in Susis diversoria?
PH. Sic sunt. Ferendum est. PO. Itane repellant hospites
Peregrinos, qui praeter tectum, cetera quidem
Utcumque circumferre possunt? An timent
Ne non simus solvendo? PH. In nobis haud puto.
Sed delectum duntaxat suscipiunt genus,
Neque praeter id alios. PO. Atqui putaveram
Publica cunctis patere diversoria
Debere, ut apud nos in Babylone moris est.
Totum fere oppidum, hospitium lustravimus
Quaerentes, alius porro excusavit aliud.
Si ita semper commentis eludunt hospites,
Oportet eos nequam esse homines, et nullius
Civilitatis. Denique pandocheus, is ad
Quem postremo divortimus, praedo potius
Censendus est, quam hospes. Ita pretium quadruplex
Pro prandio exegit, praestolabar diu
Ut iniquis contradiceres rationibus.
Dedisti quod poposcit, et ne gry quidem.
Te dante primum, me quoque dare oportuit.
PH. Dandum est Polytla quidquid tandem postulant.
Magnae quoque sunt insuper agendae gratiae,
Si modo cupias homo videri sobrius.
Reclamando efficis ac recusando nihil,
Nec plus quam si in catasta sis vinctus pedes.
Aut truculenti sub tortoris dominio agas.
Si quid mutis, vultum cauponis aspicis,
Quasi interfecturi te, aut certe in carcerem
Ducturi. Quare si homo vis esse commodus,
Si aliquod tibi vis patere diversorium,
Da quod posceris. Ut non omnia pateant vides
(Quantumvis etiam publica sint) quibus libet,
In aliud soli aurigae admittuntur, aliud
Soli equites possident. Rarus caupo pedites
Amat, nisi vel mercatores sint, vel fimum
Oleant equinum, vel bene numatam ferant
Turgentemque crumenam. Siquidem cauponibus
Praeter lucrum praedamque est carum nihil.
Ex vultu, ex vestitu, ex incessu iudicant,
An aliquid tibi praeter iustum abradi queat.
Si displicueris, mercatores dictitant,
Aut equites venturos, ut nil tibi loci:
Aut aliud comminiscuntur aliquid, ut foras
Trudare, per omnes quamvis obsecres deos.
PO. Id dicis, quod revera hodie experti sumus.
Sed illos Dii perdant homines famelicos,
Erga peregrinos quotquot sunt eiusmodi, et
Praeter satrapas tecto dignantur neminem.
PH. Hem mira solitudo circa regiam est.
Age accedamus illum qui sedet ad fores,
Et sciscitemur an Hamanum viderit.
Miror quid sit, Cyrinus quod nondum a foro,
Quo miseram, redit. Iosephus forsitan
Nequit inveniri, aut involutus arduo est
Negotio, ut maneat Cyrinus, donec id
Absolvatur. PH. Salve hospes. MAR. Salve tu quoque.
PH. Quaeso hospes, habesne nobis dicere ubi siet
Hamanus? MAR. Intus opinor, nec enim egressus est
Meridie. PH. Huc ad te nisi grave est, sedebimus.
Quousque egrediatur. MAR. Sedete, haud est grave.
Unde estis amici? PH. E Babylone. MAR. Quid illic agunt
Iudaei? PH. Suaviter, quod ego quidem sciam.
M. Estne illis pax cum civibus indigenis? PH. Bonae
Quamquam sunt quidam, qui illis male loquantur et
Velint. facerentque fortassis, si copia
Fieret faciundi. MAR. Perfacile id credo quidem.
Nemo vel unus cunctis satis facere potest,
Nec sine amicis, neque sine inimicis vivere
Possumus: aliis videmur probi, aliis secus.
Ut libera, ita varia sunt iudicia hominum.
PO. Verum dicis. MAR. Quid attulistis huc boni?
PH. Nihil. Est utrique parvulum negotium.
MAR. Convenistis Hamanum? PH. Convenimus quidem,
Sed nostrarum impetravimus rerum nihil.
Aliud agit, quam ut nobis consultum velit.
MAR. Hoc sane, amici, iam queruntur plurimi.
PH. Sunt mihi literae super re quadam Regiae,
Nec eam tamen licet adipisci. Hoc antea
In hac aula non sum expertus. MAR. nec mirum. Novam
Hamanus institutionem ab integro
Condidit. In cunctis illi rex obtemperat.
Leges figit, refigitque, ut libido fert.
Decreta regis literasque servat, aut
Non servat, sibi prout vi detur commodum.
Negotium aliquod habentes cogit in suam
Verbis invitos asperis sententiam.
Contemnit inferiores atque subditos,
Oneribus et multis gravans iniuriis,
Oppressis ius dicit nullum, atque neminem
A'vi libidineque superiorum eripit.
PO. Haec tu hercle mihi experta refers ac verissima.
Truci aspectu, rufa barba, horrorem incutit
Atque timorem cunctis, rei qui quidpiam
Quae illi non placeat, habent. Insuper et carceres,
Vincula, turres, confestim crepat, ubi forte quis
Quod ad eius non faciat stomachum locutus est.
PH. Nae tu non regnum nobis, sed tyrannidem
Pingis. MAR. Sic est. Habet et alias in hunc modum
Virtutes multas, quas dicere longum foret.
PH. Scitne haec Rex, et patitur. MAR. An sciat, ego nescio:
In Susis est profecto nemo, quin sciat.
Sciunt et illi, quotquot ob negotium
Huc venerunt. PO. Experti nos scimus quoque.
PH. Quid homines? numquid faciunt ut Rex omnia
Resciscat? MA. Ille vero omnes obstruxit et
Seps it aditus ad regem, mirumque in modum
Cavet, ne qua actiones permanent suae
Illo. Ad regem alio qui nemo audet ingredi,
Nisi vocatus: nullae redduntur literae,
Quantumvis ad manus inscriptae regias:
Resignat Hamanus omnes, perlegit, ad suam
Dein commoditatem decernit omnia.
Querentem contra illum, exitium certissimum
Susciperet. Est timori igitur et aulicis,
Et aliis, haud secus ac frendens agnis lupus.
Ad regem soli semper ingredi licet,
Vocato et invocato, solus omnia
Apud Regem potest, dicens et innuens.
PH. Magnum virum, et magnum nebulonem praedicas.
Et, ut audio, nos quoque vix quidquam obtinebimus.
MAR. Non ausim polliceri, facite periculum.
O Rem miseram et inauditam. o nos perditos.
MAR. Vix tandem curriculo Cyrinus advenit.
Cur tam sero? ubi relinquis Iosephum? CY. Sine
Respirem. MA. Vah, quid tu tam palles et tremis?
CY. Ut here breviter dicam tibi: exstincti sumus.
MAR. Deus meliora Cyrine. cur isthuc ais?
CY. Proscripti sumus, et destinati ad inferos.
M. A quo cedo? C. Haud dubium quin ab Hamano hoste, sub
Regis signo et nomine. M. Proscripti vero qui?
CY. Ego, tuque, et omnes Iudaei cum liberis,
Uxoribusque. MAR. Heu heu Cyrine, rem malam et
Lacrimis doloribusque plenam nuntias.
Sed unde scis? CY. Post quam hinc adiens veni ad forum,
Iosephum domi conveni, cui tua
Exposui mandata, rogans ut mecum simul
Ad te iret. is facturum dixit statim
Ut, quas scribebat, absolvisset literas.
Sto paululum exspectans, mox clamor in foro,
Concursus, eiulatus. nos conterriti,
Stuporeque pleni ad homines exilivimus,
Rogantes quid sit. nemo verbum, sed cito
Ad tabulam currere, nos sequi. Crudele ibi
Edictum pendebat, prae multitudine
Quod vix legere licuit. O quantus pectora
Nostra dolor perculit, invasitque. Concidit
Exanimis ante tabulam Iosephus. quem ego
Vix tandem recreatum rogo, det qui queam
Edictum describere, id ut adferrem tibi.
Dedit, descripsi. Inter scribendum vero (quid
Ego tibi dicam?) Iudaei clamoribus,
Fletu, ploratu, ululatuque insolito forum
Replere: irridere inimici, atque plaudere.
Ea fere mihi perfregit cor acerbitas.
Tremulis scripsi manibus, ut te vix arbitrer
Legere posse. En habes. MAR. Heu totus horreo.
Nil video, caecutiuntque oculi prae angustia.
Lege tu. CY. Faciam. Rex Artaxerxes maximus,
Et cetera. Quum imperarem multis gentibus,
Et universum orbem misissem sub iugum,
Volui abuti tanta haudquaquam potentia,
Sed lenitate cunctos ac clementia
Regere, ut vitam absque timore ullo silentio
Agentes, optata omnibus mortalibus
Pace fruerentur. MAR. Non mala sunt prooemia.
CY. Me autem quaerente meis a consiliariis,
Quo pacto hoc posset impleri, unus qui fide
Sapientiaque praecellebat ceteros,
Eratque post Regem secundus, nomine
Hamanus. MAR. Ecce autem huius choragus fabulae,
Hamanus. CY. Indicavit per provincias
Regni omnes Iudaicum dispersum esse populum,
Qui nostris non pareret unquam legibus,
Sed contra aliarum gentium suetudinem
Faciens, regum decreta vilipenderet,
Et subiecti nobis populi concordiam et
Pacem dissensione violaret sua.
Quod quum referente Hamano (qui provinciis
Praepositus cunctis, atque alter meus et pater)
Didicissemus, iussimus ut populus ille cum
Coniugibus, liberisque exstirpetur, et
Nulla ad vitam fruatur misericordia,
Eiusque ab inimicis diripiantur bona
Quarta decima die mensis duodecimi.
Die ut una descendentes ad inferos
Nefarii homines, reddant nostro concordiam
Pacemque imperio, quam turbarunt hactenus.
Ah here quid hoc? Suppetias cito ferte obsecro,
Exanimatur homo, Mardochaee animum rogo
Resume. Spes aliqua restat adhuc in Deo.
Cedo manum. PH. Surge, nec animum despondeas.
MAR. O interiturm, o calamitates semper sibi
Succedentes nostras. Heu ut semper malum
Aliud ex alio in nostrum voluitur caput.
Invita etiam nos terra (videtur) sustinet.
Quid agimus? quo fugimus? quare periculum
Euadimus? Quod refugium aut auxilium mali
Quaerimus, et invenimus? Actum est, viximus.
CY. Heu Mardochaee quid agis? Vos altrinsecus
Tenete. PO. Ah ne desperes pater, animo face
Sis forti. aliquis deorum aut hominum opem tibi
Feret. Multa fieri possunt duodecimum
Anni huius ante mensem. MAR. Heu interivimus.
Hamanus haec nobis paravit, hospites.
Hinc conicito qualis vir siet. Utinam forem
Numquam natus, ne calamitates has mei
Aspicerem populi. Haec sunt quae timui, et meum
Fodicabant agitabantque animum. PO. Multa hercle
Amice rerum est varietas, aequanimiter
Quae hominibus est ferenda, numquam tam bonae
Res sunt, quin aliquid obrepere queat mali:
Nec tam desperatae, quin lux affulgeat
Alicunde. Est quoque miseros qui respiciat Deus.
Et ego gravia sum passus, patiorque hactenus.
Post tempestatem hanc vehementem spero tamen
Oriturum aliquando et fulsurum solem mihi.
Te quoque decet in bona esse spe, nec abicere
Animum. MAR. Consoletur te quoque Deus meus,
Afflictiones tuas misericordia
Dignetur. Sed nostrum eheu maius est malum
Et certius, quam consolatione quod
Levari queat. O dolor, o gemitus. has age
Cyrine abiciamus [(transcriber); sic: abiciamus] vestes, et lugubres
Atrasque sumamus: sic fert rerum status.
Pulvere meum tuumque conspergito caput,
Ut miserias has defleamus maximas,
Luctuque nos inefficaci quidpiam
Solemur ante, quam casus rapiat gravis.
PRaeteriit prima, Hamanus tamen ut dixerat
Nullus venit. Reviso in aulam, uti quid agat sciam.
Referamque bonum ei ex Iudaeorum luctibus
Nuntium. At ohe etiam Mardochaeus contumax
Hamam contemptor nostri, ab animo excidit
Priori, ut video. Iam puto adoraret lubens,
Genuque flecteret, si fieret copia
Literas retractandi. Euge nefarii homines,
Ubi nunc leges, illeque vester magnus Deus?
Parere Hamano diisque nostris discite.
Iacete in sordibus, donec veniat dies
Quo doleamini. Euge: sed ad Hamanum eo.
O Deus acerbam rem, illudi etiam ab hostibus,
Aliosque nostris gaudere calamitatibus.
Itane semper nostris addis maeroribus,
O hostis Hamane, itane tibi visum est parum
Furoreque indignum tuo me perdere
Solum, nisi et Iudaici generis quidquid est,
Exstinctum velles. O me infaustum hominem nimis,
Perire solum cui non licet. Odium mei
Populum omnem nostrum conficit miserrime.
CY. O nos miseros, huc unquam qui intulimus pedem.
Escam secuti ceu in tectam foveam lupus.
MAR. Quibus pereundum est, universae iis eo
Proficiunt res, nec se ratione queunt sua
Tueri: quaerunt bona, sed inveniunt malae.
CY. Mirum, suae homines quod fidant prudentiae,
Quum humana etiam, sicut volumus, nolint regi.
MAR. O Deus Israel, ita ne populum illum tuum
Quem elegisti, et nominis in gloriam tui
Creasti, iam tandem in finem usque proicis?
Itane tibi placet ut conculcent impii
Se iustiores? ut adoretur scilicet
Hamanus, tot hominum perire milia
Iustum est? O mi Cyrine, quam sum ego nocens.
O mater mea, quid genuisti? Non filium,
Sed exitium, dolorum, et pestem totius
Gentis. CY. Non est gens ulla credo tot malis
Et calamitatibus usquam, quot nos subdita.
AT. Heus Mardochaee. MAR. Ah, quie ego solem tot reus
Animarum, aspicio? At. Mardochaee audin? MAR. Quid est?
AT. Rescivit Regina dolorem et planctum tuum,
Misit me quaerere, quid sibi mutatio
Vestis velit, et prorsus quid acciderit mali.
Iussit quoque animo te bono esse, induereque
Has vestes cultiores. MAR. Inimici induant
Atache nostri, quibus ex vindicta gaudium
Nascitur, anthracina fortunam nostram decent.
AT. Mihi quidem haec aenigmata loqueris. non sum Oedipus.
Dic, Reginae ut possim referre, quicquid est.
MAR. Habere magnas me Reginae gratias
Dic primum, quod luctum non contempsit meum.
Deinde, tam ipsam quam nos omnes traditos
In mortem Iudaeos, Hamani pessimi
Iniusto odio atque machinationibus.
Esseque delendos cum uxoribus et liberis,
In mense duodecimo, quarta et decima die.
Quare merito luctu lugemus maximo,
Pro tam immani tamque immerita nostra nece.
In cuius testimonium hoc edictum habes,
Quod illi defer. Dic me orare velut patrem,
Ut ingrediens ad Regem, vitam liberet
Et omnium nostrum, et suam ipsius quoque
Ipsam pro cunctis aliquid posse, ne bonam hanc
Bene promerendi occasionem negligat.
Me hoc dignitatis a Deo arbitrarier
Ideo obtigisse, ut sit Iudaeis omnibus
Una adversus Hamanum salutis anchora.
AT. Exponam haec Mardochaee diligenter. MAR. Ah,
Nec contemnat miserias has miserrimas.
Tametsi speret fore se ab hisce liberam.
AT. Dicam sedulo. MAR. Utinam Cyrine negotium
Regina suscipiat. Si nolet, o Deus,
Interitus nobis imminet certissimus.
CY. Miror, quid animi habeat Hamanus, adeo qui
Nostrorum multorum nihili pendit sanguinem.
MAR. Rogas? Id quod potentes omnes impii,
Qui quoniam contemnunt Deum, et mortalium
Interitum nauci faciunt. Mundus corruat,
Caedibus et bellis misceantur omnia,
Sanguine sudet humus, dummodo ipsi floreant,
Proque libidine votisque faciant omnia,
Rem nullius omnino arbitrantur ponderis.
C. Ita fit profecto. MAR. Heu quam peccata nos gravant.
Quam faciem a nobis avertit Deus suam,
Datque in direptionem praedamque omnibus.
Nos in captivitatem abductos esse, non
Satis est me aspexisse, nisi extremae necis
Non solum testis, sed causa quoque auctorque sim?
Vae mihi. CY. Me hoc peius ista habet proscriptio,
Quod innocentes et falso sub nomine
Damnamur. Ubi enim nos populi concordiam
Pacemque turbavimus? Ubi regis sprevimus
Edicta, nisi quod ad religionem attinet?
In qua Rex edictis magis peccat suis,
Quam nos inobedientia. Non possumus
Religionis nostrae leges non omnibus
Regum anteferre edictis. Iure Deo homines
Cedunt. Sed magna ubique hominum est insania.
Et montes et maria et terras, ipsum quoque
Deum cedere sibi volunt, et legibus
Constringere. MAR. Verum dicis. Sic insania
Furoreque Hamani, non merito proscribimur
Nostro. Numquam probi bono sub nomine
Perierunt: nec quaerit mundus quo nomine
Damnet, sed ut damnet. Ad hos facilius nihil,
Quam nomen falsum quodlibet confingere.
Sed redit Atachus. Utinam aliquid spei adferat.
AT. Exposui Mardochaee sermones tuos,
Edictumque dedi Reginae, quae plurimum
Sane, ut res fert, est inde conturbata, nec
SE scire (inquit) quo pacto consulat rei,
Tametsi maxime et cupiat, et opus siet:
Neque enim audet non accersita ad Regem ingredi,
Nisi velit iuxta legem continuo mori.
Et hoc minus, quod per triginta ima dies
Non est vocata. Decrevit mortis tamen
Potius periculum subire, quam tuum
Mandatum, populique salutem negligere. Vos
Interea iussit summum suppliciter Deum
Precari, ingressa ut contra legem, regis et
Clementem animum et mitem experiatur, et queat
Virgae contactu vitae habere copiam.
MAR. O Atache, vix queo prae lacrimis dicere,
Fortis quam iste animus Reginae placeat mihi:
Nec fortis solum, sed etiam populo bene
Volens. Confortet in hoc illam Deus meus.
Dic ita pergat, nec auxilium metuat Dei
Defore, quem nos quoque supplices precabimur,
Suam a nobis avertat iracundiam,
Magnamque det illi coram Rege gratiam.
AT. Ita facite, et valete. MAR. Utinam Atache liceat.
Reuocavit animum Regina meum paululum
Cyrine. CY. Aderit Deus populo, et verbo suo.
MAR. Age vade, et expone haec Iudaeis omnibus,
Deumque ut orent dic quam possunt maxime.
CY. Faciam. MAR. O Deus noster, multum peccavimus,
Quare iusta in nos est tua iracundia.
Sed nostri Domine miserere, et placabilis
Servis esto tuis, propter nomen tuum:
Ne nos in Hamani et inimicorum des manus,
Consilia illorum adversum nos frange o Deus.
Ne dicant, nostra manus excelsa prout lubet,
Vertit potenter, et revertit omnia:
Nec ullus est Deus, qui servet aut tegat,
Quos nos insontes destinamus perdere:
Praevaleat gloria et nomen sanctum tuum,
Credentibus in te crescat ut fiducia,
Quandoquidem propter te et verbum et cultum tuum
Nobis irati sunt, et anent disperdere,
Quos tu in nominis elegisti laudem tui
Hadassam sublimasti, omnem Domine Deus
Supra nostram spem, da nunc illi gratiam
Ingredienti ad Regem quaeso, ne turpiter
Et illa e sublimi cadat, et in sibilum et
Derisum spes nostra in te veniat, et salus.
HVius profecto me miseret miseri senis,
Iudaicique populi, in tantas repente qui
Calamitates incidit. PH. Et me. sed ita status
Rerum est humanarum. Nullum tantum est malum,
Quod homini non sit exspectandum. Plus mali
In vita quam boni experimur: aut bona
Certe multa, insigni aliquo complentur malo.
Demiror quando tandem Hamanus egredi
Velit. Sed ecce illinc ebrius incaespitat [(transcriber); sic: incespitat] .
PO. Profecto ebrius est. O egregium columen et
Anchora regni. Hodie iam nihil impetrabimus.
PH. Quid ab ebrio impetres, nisi in te ut corruat?
HA. Ain tu vestem mutasse Iudaeos, male et
Afflictos et tlistes sedele in pulvele?
Tene ne cadam. CA. Aio, et Mardochaeum illum quoque
Tuum contemptorem. HA. Lecte pel pessicum
Ignem. Sic Mardochaeus haeleticus sciet
Quid sit adolale Hamanum. PH. Adsumus, adhuc bonum
Princeps sperantes responsum. HA. Aliud non licet
A me impetlale lesponsum, quam quod dedi
Baba, ite domum consulo. PH. Proh deum et hominum fidem,
Quales nonnumquam homines magnis negotiis
Praeficiuntur. mane furiosi, vesperi
Vino probe madidi: ut quandocumque venias,
Nihil agas. PO. Ego fere rumpor prae ira miser.
Ita ne non obtinere posse ius meum?
O Quam diis ille fruitur facilioribus,
Iniuriam qui facit, et conturbat homines,
Quam qui patitur, et rectis ingreditur viis.
Eamus ad praedonem nostrum, ut is quoque
Si quid adhuc reliquum est ambobus, auferat.
HEi nobis o Deus, nos lamentamur et
In summa spiritus agimus angustia.
An contra hostes nostri, et Hamanus pessimus,
Salse derident nos, vino et conviviis
Indulgent. Respice nos tandem Deus meus.
Mundi iustitiam laudibus efferunt
Qui nunc imnodicis, an quoque nescio
Digni laudibus ullis,
Possint iure viderier.
Quid laudant etenim tantopere? an placent
Confictae species, vanaque somnia
Rerum? Nomina forsan
Mirari sine re solent.
Quo tandem in populo, vel quibus in locis
Rectis corde bene est, atque malis male?
Rectores ubi curant,
Iusta ac aequa dare omnibus?
Regnant improbitas atque doli mali,
Vulgo certa hominum regnat iniquitas.
Fures omnia complent,
Regum aulas, fora, compita.
Praedonum insidiis non via publica
Solum audit male, sed tecta habet urbium
Cauponarius hospes,
Praedones superans viae.
Conturbans homines, aut male verberans,
Affligensue malis artibus improbe,
Iusti nec faciens, nec
Quidquam perpetuo volens,
Is vir cum reliquis dicitur optimus
Mundi iudicio, per forum honoribus
Ornatus spatiatur,
Contemnens digitis probos.
Divexantur oves, pax bona viperis,
Et nemo temere laeserit aspides,
A serpentibus unus
Longe quisque tenet manus.
Sic pax nulla probis. sed nebulonibus,
Impostoribus et prava gerentibus,
Ad votum (malum) ubique
Succedunt facile omnia.
Sub regno Satanae non aliter licet
Sperare, hoc Salomon atque Prophetici
Vates saepe queruntur,
Ipsae res quoque concinunt.
Quare quisque probus quaerere desinat
Mundi iustitiam, dignaque praemia
A regno Satanae. sed
Speret iustitiam Dei.
DOmine Deus noster, quem solum novimus,
Assiste nunc ingredienti ad Regem mihi,
Adiutor Israelis in omni tempore.
Sine te in mundo magnum mihi est periculum,
Morsque ipsa iam oculos ante obversatur meos.
Sed ah Deus noster me miseram protege,
Daque mihi immiti coram Rege gratiam.
Iustus tu quidem es, in inimicorum quod manus
Nos tradideris, nam multum tibi peccavimus:
At Domine misericors et clemens, sit satis
Aliquando afflictionum nostrarum o Deus.
Noli penitus hereditatem omnem tuam
Delere, oraque claudere te confitentium,
Ne gentes Idolorum fortitudinem
Et impietates contra te laudent suas.
Memento quid patribus nostris promiseris,
Memento quid deceat nomen sanctum tuum,
Nunc et in afflictione nobis subveni, et
Loquendi magnam da mihi fiduciam,
Ab interitu uti liberemur, et tua
Etiam inter gentes innotescat gloria.
NOn est desperandum Polytla. forsitan
Nostra importunitate motus, denique
Faciet quae volumus. PO. Aut irritatus magis,
Et dicet nobis omnino aut faciet male.
PH. Non arbitror. PO. A tam truculento aspectu boni
Vix quidquam obtineas. PH. Vade rogo tu ad regiam, et
Ubi sit inquire, ego cauponem absolvam interim
PO. Ita facito, omne meum tibi reddidero domi.
IN magnum o Atache memet iam periculum
Conicio [(transcriber); sic: Conicio] , magnum et horrendum molior opus,
Quod vel virile cor formidet aggredi.
AT. Confide Regina, aderit tibi Deus tuus,
Remque bene vortet. ES. Et nisi ille quidem ferat
Suppetias, et numine dextro iam adsit mihi,
Actum est. Hominum is solus consilia dissipat,
Inque sua regum corda continet manu,
Potestque cito quocumque vult convertere.
Adversus quem callida nil consilia valent,
Omnisque frustra intenditur prudentia.
AT. Is quoque te liberabit, et populum tuum,
Quod ego quidem et certa concepi spe, et precor.
ES. Pro hac spe et votis is quoque benefaciat tibi.
Certum est illius me fidei committere,
In hunc immeritam quoque qui me posuit statum.
Grave erit Regi suam iugulare coniugem.
AT. Gravissimum. nec committet. multum quoque
Regalis hic ornatus addet gratiae,
Ut iunctis ceteris Regi placeas magis.
Et quamvis monitore haud egeas, moneo tamen,
Tristitiam ut omnem in imo condas pectore.
Oculi sint hilares, ac renidentes: status
Et qui maiestatem deceat, et gratiam:
Vultus iucundum quid totus prae se ferat.
Homines tristes tetricosque nec reges amant,
Neque dii, nec quisquis recta sapit mortalium.
ES. Scio Atache, et consilio in his parebo tuo.
Quamquam sane perdifficile est, tantum premi
Corde dolorem posse, et coniunctum maxime
Mortis timori praesentis: faciam tamen.
Tu age interea convivium instrue, ut decet,
Mensamque adorna. nanque Deus si faverit,
Regem huc me ducturam spero ad convivium,
Ut inter pocula illi exponam, quid velim.
AT Recte feceris. ego mea curabo probe.
ES. Sequimini hac me puellae. adesto mihi o Deus.
HAmano nostro tu profecto plurimum
Advorsaris, nec animum inducis idem de eo
Sentire quod ego. o dii, dic causa quae siet?
CH. Nil ille vero me laesit, nec quod loquor
Ullo ex odio proficiscitur: sed inde, quod
Plus te, regnumque tuum, quam Hamanum diligam:
Tibique potius, et regno, quam illi bene velim.
AR. Hoc tu quidem recte facis. sed hoc quoque
Vellem, diligeres quoscumque ego diligo.
CH. Facio et hoc Rex, mea quatenus dilectio
In te concedit. numquid adversarios
Me vis tuos diligere? AR. Nequaquam hoc quidem
Sed num tu Hamanum dicis adversarium?
CH. Non dicam, si non fuerit. te latet, scio.
Siquidem eius actiones nemo tibi refert.
Ego sane Rex (credas velim) te maximum ut
Regem esse cupio, ita et clementem et beneficum,
Iustumque et subiectorum amant em lubens
Audirem dici. istis etenim virtutibus
Regni stabilimenta acquiruntur, et favor.
Es tu quidem talis per te, sed omnia
Tuo sub nomine regit Hamnus, non satis
Pro virtutibus et recta natura tua.
Acerbe multa, multa quoque crudeliter
Et inique consulit et decernit. aliquibus
Adimit sua vi, suisque donat asseclis.
Iudicia exercet neque iure neque legibus,
Sed pro arbitrio determinat suo omnia.
Ex his aliisque odium populi conflat sibi:
Nec soli sibi, sed etiam tibi. quippe populus
Illius omnia abs te proficisci autumat:
Teque fieri quae fiunt, iussisse omnia.
Neque errat omnino populus, quod regibus
Tam bona praefectorum quam mala opera imputat.
Etenim regum est, non solum ut ipsi sint boni,
Sed etiam praefectos ut praeficiant bonos.
Nihil enim regum populo integritas proderit,
Si satrapis omnis permissa sit iniquitas,
Qui regis nomine administrant omnia.
Hamanus igitur gloriae haud servit tuae,
Nec nomini, nec honori: sed magis tibi
Usquam ullus quam alius adversarius nocet,
Odium pupuli in te iniquitate concitans,
Ut multae ubique declarant querimoniae.
Sed regina foris. AR. Ubi ingredere coniunx mea.
Ne timeas. carior mihi es, quam ut te quoque
Lege alios propter lata constrictam velim.
Accede, et tange sceptrum. quid narras mea
Esthera carissima? quae est tua petitio?
Etiam regni si partem dimidiam petas,
Non patieris repulsam. ES. Si quam gratiam
Coram te domine mi Rex inveni, et tibi
Placet, venias cum Hamano ad me hodie obsecro, ad
Convivium quod praeparavi. AR. Hoc tu quidem
Mea Esthera facile impetras. Heus Harbona,
Accerse cito Hamanum, ut Reginae oboediat
Voluntati. simul ac Hamanus venerit,
Regina, ad te simul ibimus e vestigio.
Tu interea nos paratis exspecta omnibus.
ES. Gratiam habeo domine mi Rex. nulla erit mora
In apparatu. veniat Rex quando velit.
Quid ais? PO. Illum venisse hodie in aulam negant.
Domi esse aiunt. PH. Eamus ergo, et ad fores
Illic exspectemus. PO. Placet. HAM. Regina me
Ergo convivam cum Rege expetit sibi?
MAR. Prorsus. HA. Et id nominatim ais? AR. Vix. verbulum
Ad regem, extemplo mentionem illic tui.
HAM. Quod tanto habear in pretio, gaudeo hercule,
Ut me Regina convivam prae ceteris
Velit. HAR. Neque vero quisquam est inter aulicos
Honoratior uno te, neque potentior.
HAM. Verum dicis. eamus, ne simus in mora.
PO. Ecce tibi ille obviam. PH. Festinat, nescio
Quo, tamen alloquar. Oro princeps verbis tribus
Nos audi. HAM. Neque tribus, neque quatuor. mihi
In aulam iam properandum est ad convivium.
Cur non itis domum? dixi vobis semel
Nihil impetraturos. PH. At nos melius adhuc
Speramus. HA. Inanem spem fovetis hercule.
PH. Ah princeps non ad hunc agas modum obsecro.
Si saltem redderentur Darici mihi,
Utcumque repulsam ferrem. HA. Iterum atque iterum aio, ne
Sitis odiosi, quamprimum discedite.
Maioribus occupamur iam negotiis,
Quam quicquam nugas vestras audire ut vacet.
PH. Dii immortales, quid futurum est denique
Polytla? Et hodie iam nil praeterea agimus.
Vereor enim ut Hamanum nobis convivium
Iterum ebrium reddat. Ego quoque despero rem
Propemodum, toties frustra compellans. PO. Mihi
Stat sententia prae ira et animi aegritudine,
Ut pensilem me faciam. PH. Isthuc faxis cave,
Ne fiat quod tuus cupit adversarius.
Tueamur nos quibus tandem quimus modis.
Spe quamvis falsa, et animi magnitudine,
Nondum nos soli tristamur et affligimur,
Nec solis res non cedunt ex sententia.
Per tecta ex alto in omnes si inspiceres domos,
Paucas videres vacuas a maeroribus.
Forsitan et in ipsa regia, non omnia
Secunda sunt: adeo mala sunt communia
Summis et infimis. PO. Utinam in convivio
Quod primum biberit Hamanus, fiat toxicum.
EN Charsena et Regina Hamanum diligit,
Magni facit, et invitat ad convivium.
Tu solus adversus illum multa congeris.
Nonne mihi et Reginae, qui tanti pendimus
Hamanum, te quam multis contra queri?
Utiliusque tibi, quam multis contra queri?
CH. Fateor Rex, si mea in his solius quaererem,
Et non tua potius regnique commoda.
Porro quum ita se gerat Hamanus, uti sit tibi
In dedecus, in suspirium provinciis,
Quid faciam aliud, nisi amicus ut sim tibi magis,
Et regno, quam illi? AR. Quid multa loqueris? cave
Verbum posthac adversus Hamanum proferas.
Aliud quam ego et Regina, noli, si sapis,
Sapere. CH. Quaeso Rex ne irascare. ego fidem
Apud te liberare meam in his debui.
Vivat Hamanus, consiliis teque beet suis.
AR. Ita dic potius. CH. Necesse est. AR. En lupum tibi
In fabula. HA. Salve Rex perpetuum. AR. Venis
Hamane. te regina convivam cupit.
Age eamus, iam diu nos exspectat scio.
VOs quicumque mali iustitiae vias
Et praecepta Dei spernitis impie,
Viventes hominum in perniciem omnium,
Fiat nefario ut vestro animo satis.
Vos inquam moneo, ne nimium bonis
Fortunis temere decipiamini: et
Quod votis melius singula prospere
Vobis eveniant, et nihil omnium
Adversae incutiat sollicitudinem
Fortunae, quasi ob id vestra Deus probet,
Et poenas scelerum reddere deneget,
Nec curare velit quisque quo agat modo.
Is vero vigilans annotat in librum
Quicquid nefarie, quicquid et impie,
Quicquid vel scelerate atque tyrannice
A vobis agitur, quo meritas quo
Poenas tempore det tardigrado licet.
Certe dum bibitur, luditur, estur et
Cantatur, bene dum vivitur, et mali
Dum fervet studium, perpetuae interim
Pravos certum et atrox iudicium manet
Mortis, quae ante chori saepius exitum,
Securos rapit, et trudit ad inferos,
Irae exempla Dei constituens malis.
A edepol equos per quam elegantes. sat placent [(reading uncertain: last letter unclear)]
Physota. Sed mancipia tibi cuiusmodi
Videntur? PH. Eximia. hoc sane pecuniae
In equos mancipiaque collocasti perbene.
Sed quid tibi vis his emptis? CA. Ridicule rogas.
Babyloniensis praefectura postulat.
Mutatur ordo vitae, mutanda est quoque
Vitae ratio: eundum in equis, servi plusculi
Ducendi, persona alia gerenda, sumptibus
Minus parcendum: ut quandoquidem illic nomine
Sum Regis praefuturus, in me regiae
Etiam maiestatis nonnihil appareat.
PHY. Haec tu quidem belle. sed Regis litteras
Numquid habes? C. Nondum: nec magnopere illas moror.
PHY. Quamobrem? CA. Hamani solae sunt satis mihi.
PHY. Illius ergo habes? CA. Nec illius quidem.
PHY. Tuam profecto demiror fiduciam,
Qui rem quasi ad certam mancipia et equos emas.
CAR. Quasi ad certam ais? Ego vero reor certissimam.
PHY. Tametsi nullus dicas; emptio indicat.
CAR. Phy. Promisit Hamanus. num mendacem putas?
PHY. Non. ceterum multa inter offam et os ferunt
Intervenire posse, non semper homines
Stant promissis, tametsi maxime velint.
Namque duo ad veritatem facti pertinent,
Primum voluntas prompta, dein potentia:
Alterutrum si defuerit, efficis nihil.
CAR. Times forsitan Hamanus ut possit nihil.
PHY. Nonnihil o bone, sed non omnia. C. Non omnia?
Tantundem omnino quantum vel Rex maximus.
PHY. Fortasse. CA. Apage sis. Me (video) dubium animi
Libenter velles facere. sed frustra hoc agis.
Mihi est Sibyllae folium quicquid dixerit
Hamanus, hominum qui vivunt longe optimus.
Pro literis tamen illum conveniam modo,
Ne oblivioni tradat, et ego risui
Sim. Quo tu nunc is? habeo gratiam tibi,
Quod in emptione fideliter me iuveris.
PHY. Benigne factum CA. Quin tu mecum una venis,
Visisque quid agat? PH. Neque sane est quod agam prius. Recte mones.
CUr non advorsum omnes mihi
Venistis. Furciferi, vacerrae, stipites.
An officium quodnam vostrum, vos fugit?
Age commonefaciam pulchre, loreos
Cum reddidero. non unam rem dici semel
Satis est, nisi eandem millies obganniam.
Rapite hos inquam lorarii, adque sanguinis
Loris operite usque profluvium. ZA. Ah rogo
Mi vir. ne adeo impotenter his succenseas,
Ego detinui ne irent datis negotiis.
HA. Audio. quid tu autem servos detines meos,
Quo minus eant quo volo? ZA. Nunc quidem ita res tulit.
Noli temulentiam vel iracundiam
Si quam foris concepisti, in servos domi
Effundere. HA. Et tibi os pugnis tundam probe,
Nisi taces, et abis, et res componis tuas.
ZA. Au mi vir, abiero potius. HA. Sapies magis.
Abducite, quid statis? ZA. Magna hercle miseria est,
Non satis esse viris bene foris agere, bibere,
Convivari, ludere, nisi et ebrii domum
Cum venerint, in sobrios insaniant:
Omnemque, si qua est obiecta, aegritudinem
In servos, ancillas, et uxorem evomant.
HA. Prope iam hercle murmur istud comprimam tibi.
HEm clamat Hamanus intus, iracundia
Quasi commotus. HA. Docebo servos, te quoque
Nisi compescis linguam imperium quanti meum
Sit faciundum. Si non foris domique pro
Imperio omnes meo ut faciant, perfecero,
Male dispeream. CAR. Salve princeps. HA. Ex perfidae
Proscriptione gentis exemplum petat,
Quicumque fuerit ausus me contemnere.
C. Salve princeps. HA. Gens tota propter me perit,
Et me mei haud recte curabunt servuli?
Agite sultis. PH. Princeps salve. HA. Et ne adhuc quidem
Homo Mardochaeus nihili flectit mihi genu.
Proh pudor. Ego quid sit faciundum videro.
CAR. Mitte iram, et ad amicos tuos iam respice.
HA. Ehem, adestis vos. nil vidi prae iracundia,
Adeo sum incensus. CAR. Quas ob causas? HA. Et graves,
Et multas. CA. Credo equidem. nam non nisi maximis
Soles moveri. at illis dii faciant male,
Sicuti certe faciunt, irarum qui tibi
Materiam suppeditant, verum scirene licet
Quid sit? HA. Quidni? Cupiebam Hercle rediens domum,
Aut vos aut alium aliquem cui narrarem dari.
Quippe ferunt animi conceptam aegritudinem
Levius ferri, si quis amicis eam, ut oneris
Partem totius aliquam, communicaverit.
Sedete ergo, ut vobis denarrem singula.
Ades dum uxor, et ausculta quid sit rei.
Vah prae ira vix narrationis initium
Reperio [(transcriber); sic: Repperio] . PH. Quid si divinem quis te usserit?
HA. Divina si potes. PH. Num Mardochaeus est?
Nam illum ante nominasti. HA. Recte. Teneo iam
Principium. C. ILlene maledictus adhuc molestus
est? [(reading uncertain: writing unclear)]
MA. Scies. hodie Regina me ad convivium
Cum Rege vocavit. CAR. Regina ad convivium?
HA. Ita inquam. Sed porro, audi. accubuimus simul
Ego, Rex et Regina soli. Splendidum
Opiparumque nimis erat convivium, utpote
Magnifice et apparatu instructum regio.
Regina intentis me intuebatur oculis,
Subridens nonnihil; ita tamen, astantium
Ut nemo neque Rex illud posset cernere.
At satis erga me animum declaravit suum,
Quod mihi secundum Regem summe bene velit.
CAR. Nec immerito hercle. es enim vir longe maximus.
HA. Ita opinor. Epulavimus inde Sybaritice:
Graeco more bibimus, propinante mihi
Regina. PH. Non Regi primum? HA. Primum quidem
Regi, sed nihil illud commemorare est opus.
PHY. Scio, perge. HA. Quid iam vobis dicam ceteras
Iucunditate et laetitia convivium
Finivimus. Regina post magnas mihi,
Quod esse sibi conviva dignatus forem,
Agebat gratias. PH. Haud dubium, quin diu
Vultum desideraverit aspicere tuum.
HA. Videtur. Sed mane, nondum audisti omnia.
Subiecit Rex, post quam vino incaluit satis,
Pete iam Regina quidquid vis. nam dabo tibi,
Tametsi regni partem dimidiam petas.
CAR. Satis munifice. Exspecto quid petierit.
O si huiusmodi mihi daretur optio
Quiduis petendi vel semel, facerem, mihi
Petitione unquam ne esset opus altera.
Quid illa? HA. Dicam. Vultu ad gratiam
Composito atque sereno pro munificentia,
Regi primum egit gratias: deinde, si
Placet,inquit, o Rex venias oro cras quoque
Ad me cum Hamano, ad (quod parabo) prandium.
CAR. Quid ais? Mirum quin iam tandem cognoverit
Qui vir sis, in rebus quod ducit maximis,
Te esse sibi convivam, et tuo aspectu frui.
Audit videtque te ad Regem ingredi et egredi
Solum, tuoque solius nutu omnia
Gubernari, inque tua vitam et mortem manu
Consistere. quid faceret aliud? Et ipsa te
Propius nosse et amicitiam percupit tuam.
HA. Eadem et ego auguror, et inde magis ac magis
Mihi placeo. PH. Neque isthuc iniuria hercule.
Quid postea? HA. Tantum addidit, cras, inquiens,
Porro voluntatem aperiam, Regi meam.
CAR. Scio, petitura etiam quid sit perendie.
HA. Quidnam? CAR. Ut postridie quoque venias ad prandium.
HA. Vereor ut possim. CAR. Cur? Morem consulo geras.
HA. Eo sane die in Babylonem ire statui.
CAR. Ohe in Babylonem? Propter me fortassis, ut
Illic me satrapam facias? HA. Non ob id quidem,
Quamvis eadem fieri tum possit opera.
CAR. Ego equos modo, et. HA. Sine perorem, post dicito.
A Regina igitur bene poti ita discessimus.
Multa ibi ego mecum animo versans, Regis animum
Et reginae erga me benevolentissimum
Non potui non magni aestimare: tum quoque,
Quod praeterea opibus possum, et potentia.
Mei in magnam perduxit me fiduciam,
Fortunae quoque porrectas video et identidem
Porrectiores gloriam ad meam manus,
Ut me hominem censeam iure beatissimum.
At si quid forte de me sentio nimis,
Si quid me gero magnificentius ac addecet,
Docete, ut intra me meos contineam terminos.
Atqui scitis quanta mea sit possessio,
Quot qualiaque praedia, quot armenta et greges,
Quot oppida populique serviant mihi,
Quanta sit auri puri argentique copia,
Quam domus hic mea parum differat a regia.
Hiis adicite fecunditatem uxoris, et
Felicem liberorum numerum, qui domus
Vel soli sunt felicitatisque anchora.
Meam nec stirpem quisquam contemnere potest,
Cuius maiores gesserunt diademata,
Ut nobilitate etiam antecellam ceteros,
Quoscumque Rex habuit aut nunc satrapas habet.
His omnibus addite, quantis Rex honoribus
Me illustret, ut carum atque patris me habeat loco,
Ut omne regnum commendaverit mihi,
Ut faciat quae me cognoscit velle, omnia,
Ut ingressum mihi liberum permiserit,
Etiam invocato, quod sane alii nemini.
Accessit iam huc quoque Reginae immensus favor,
Quod me hodie solum cum Rege ad convivium
Vocavit, et in summis habet beneficiis,
Ut cras quoque veniam. Qualia vos omnia haec
Putatis esse? Quid ais uxor? ZA. Sat bonae
Sunt res nostrae, Dii faxint perpetuae ut siem.
Placere Regi et Reginae, non ultimum
Rerum esse nostrarum videtur commodum.
HA. Quid tu Physota? PH. Magnifica sunt omnia
Quae narrasti, nihilque est quod tuis queat
Fortunis addi, nisi etiam in Regis locum
Aliquando succedas: quod dii faciant precor.
HA. Carphologe quid putas? CAR. Beatitudinis
Omnem merito solus numerum assecutus es.
Et ad deorum solus vitam proxime
Accedis: quin te reor agere felicius,
Quam in caelis unquam supremus agit Iuppiter.
Si saperet Rex, velletque dignum quidpiam
Pro meritis facere tuis, aram atque victimas
Tibi dicaret, numenque tuum aeque ac Persicum
Coleret ignem. quod enim sol est in aethere,
In regno tu Persarum id es cumulatius.
HA. Recte dicis. Rex solo etiam me nomine
Praecellit: cetera in me augustiora sunt.
CAR. Prorsus. Rex sine te umbra esset picta in pariete
Minus etiam. Atque hoc scitur publice ab omnibus.
HA. Ecce autem ego hic beatus, et diis similior
Quam hominibus, Regis et Reginae amicus, et
Pater hodie descendens e palatio.
Non sat magnifice comitatu instructus fui.
Nam duo soli sunt me secuti servuli,
Alios haec bona mea uxor detinuit domi.
Quod postquam animadverti, haud equidem vulgariter
Comotus sum. At missum hoc faciam. Posthac mihi
Si factum fuerit. nolo plura dicere.
Deinde progredienti omnes quum assurgerent.
Genuaque mihi satis reverenter flecterent [(transcriber); sic: flecternt] ,
Solus iterum iste scelestus Iudaeus sua
In pristina permansit pertinacia.
Non solum non surrexit, sed neque de loco
Me praetereunte se, quicquam movit: sed ex
Sacco limis fronte rugata aspiciens scelus,
Meam nec dignitatem maximam, neque
Calamitates in quibus est, perpendit suas.
Quid mihi divitiae, quid opes, quid potentia,
Quid maiestas et honos, quid Reginae favor
Regisque prodest? aut quid omnis denique
Me satraparum nobiliumque reverentia
Iuvat, Iudaeus iste si turpissimus
In contumeliam atque contemptum mei
Affectatum, diutius ad palatii
Fores sederit? Ante mihi terram mavelim
Dehiscere, quam contemptum tantum perpeti.
PH. Veniat sine duntaxat mensis duodecimus,
Cum ceteris et isthuc vindicabitur.
HA. Ego ne in hoc mensem maneam duodecimum?
Sudemue hanc tantisper feram in oculis ita
Quottidie? Haud possum. Nec potus nec cibus
Iucundus erit, donec Iudaeum videro
Sedentem illic. Quid cras Reginae prandium
Quamvis opiparum me delectare poterit,
Si istum ingrediens aut egrediens offendero?
Nolo illuc ad convivium ubi me mordeat
Ingredientem exeuntemque in limine sedens
Canis. Cramben recoctam atque cicutam domi
Absynthiumque malo. Dii male faciant
Illis maledictis quae obvenire [(transcriber); sic: obvenere] sortibus,
Quae vindictam usque morantur in anni terminum.
Iudaeis sane prosint illae reliquis [(transcriber); sic: relliquis] ,
Sed impuro isti nequaquam. Sententiam
Vestram quid facto sit opus, dicite. Dic Zares.
ZA. Edicto praecipe, ne ille vel alius aliquis
Ante fores sedeat Iudaeus. transgressus id,
Confestim se sciat occidendum. PH. Quin iubes
Illum permissu Regis in turrim abripi,
Aut in tenebrosum foetidumque carcerem,
Ubi malam malus aetatem exigat, oculos neque
Tuos, neque amicorum offendat cuiuspiam.
HA. Quid dicis Carphologe. CAR. Dictum est satis quidem.
Tamen si mea ageretur res, ut nunc tua,
Iuberem cubitos quinquaginta altam crucem
Parari, et mane cras primo Regi statim
Suggererem, si me vellet convivam sibi,
Praeterea si Reginae vellet obsequi
Me conviva adducto, e medio ante tolleret
Iudaeum, praeciperetque suffigi in crucem.
Tum sane laetus pergerem ad convivium,
Et exemplum edidissem contemptus probum.
HA. Dispeream, si non consulis rectissime,
Tuumque hoc consilium sequar, simul ac dies
Crastinus illuxerit. Heus servi, curate crux
Cubitos excelsa quinquaginta in crastinum
Parata ut sit. Nihil faciliori est loco,
Quam turpissimum hominem in crucem subigere, ne
Cor dolium ad Regem eunti sit quottidie.
CAR. Recte proque iracundia isthuc feceris.
Sed quaeso, cras ad Regem si perveneris,
Eadem opera negotium meum expedi.
HA. Quodnam? CAR. De praefectura (scis) Babyloniae.
HA. Scio, cras habebis literas. CAR. Ita fac rogo.
HA. Faciam. Sed ubi tu hodie, quod patronum tuum
Non es comitatus? CAR. Nempe equos, quod dicere
Volebam, et servos comparavi hodie mihi
Ad praefecturam. Quare te maiorem in modum
Oro, des operam ne frustra emisse videar.
HA. Ille ex Babylone adhuc exspectat ut impetret,
Urgetque nimis daricos centum quos dedit.
CAR. Ah daricos illi potius redde obsecro.
HA. Nequaquam. Non reddere, sed accipere aulicum est.
CAR. Discedat hinc fac rogo quovis modo. Sine
Suis nummis mihi tuam operam redemerit.
HA. Quiesce, curabitur CAR. In te mea spes sita est.
HA. Iuste. Me eunte in Babylone, ibis tu quoque.
Sublimis nempe in equis. Placet. Nunc ergo nos
(Noctescit enim) domus nostras imus, nisi
Quid vis? HA. Nihil iam. Cras ad me revisite.
CAR. Faciemus. Bene valeas Princeps in crastinum.
HAc nocte Physota iam securus dormiam.
PH. Licet. CAR. Num tu quoque nobis in Babylonem eris,
Comes? PH. Siquidem aliud nihil fuerit in manu
Potius quid agam. SY. Carphologe audi. Verbis tribus
Te volo. CAR. Quid est? SY. Obsecro mi Carphologe. Crucis
Nos servulos conturbat sermo, quis herus
Succenset ob nullum nostrum facinus malum,
Numquid scis quem nostrum velit agere in cruce!
CAR. Nihil vero ad vos sermo pertinet crucis
Syre. Mardochaeo, Regis qui sedet ad fores,
Paranda est. SY. Gratias habemus maximas.
Revocasti a morte omnes nos. ita nobis male
Timuimus. CA. Nihil est, mihi credite. SY. Vale optime.
MOrtales miseros vocant poetae
Haud quaquam temere, vocabulique,
Videre innumeras gravesque causas.
Morbis mitte novis subinde tangi,
Funesto quoque bellico tumultu
Exstingui innumeros, opum lucrique
Insanum studium quid angat omnes.
Quid fervens amor, et cupido dira,
Quid prava ambitio, fames, geluque,
Quid terrae maris et viae pericla,
Conturbent homines, referre noli.
Sed nec commemores quid aestus irae,
Vel quid triste odium, sagaxque propter
Vicinum invidia adferant malorum,
Nos sane miseri satis superque
Ob mentis tenebras videmur omnes,
Quod sortis mala nos latent futurae,
Nec ventura bona in malis videmus.
Ceu quis noctis inambulat tenebris,
Inscite omnia palpitans tremensque,
Nec lamas videt ante se profundas,
Nec fossas neque plana novit agri,
Nec declivia, nec trahens in imum
Saxum praecipitandus ante vitat.
Sic densis tenebris tenemur omnes.
Et mentes valida occupat caligo,
In praesentibus ad futura numquam
Respectus licet obtinere certos.
Quapropter male fallimur miselli
Luctu, tristitiaque gaudiisque.
Et spe fallimur ac timore nostro.
Ira fallimur ac amore capti.
Fallit venditio, emptioque fallit.
Fallit ditio, fallit et potestas,
Fallit propositum et simul voluntas.
Stulti utrinque sumus, futura semper
Si certo adfore vel secus putamus,
Aut praesentia si tenent utrinque
Constrictas odio aut amore mentes.
Nil cautus, nimis expetit, nec odit,
Nec sperat nimium, nec extimescit,
Sed se ad rem medium coaptat omnem.
DIi immortales, quam afflictis hominibus et
Noctes diesque, quamvis contracti et breves,
Longi videntur, apud alienos maxime,
Et in harpyias huiusmodi si quis incidit.
Annum me hic perpetuum fuisse puto. adeo
Somnus abit, meque meum excruciat negotium,
Sollicitumque habet. Ad haec caupo, ad quem nos mala
Aliqua tulit fortuna, suis rationibus,
Nobis cum nummis demum et vestes detrahet.
Ita ut lubet nos inter ungues macerat,
Ut pulchre deplumatos dimittat domum,
Ego sufficiens non sum pecuniariam
Eius satiare ingluviem. Quare tu, ut placet.
Ego domum cogito vel solus, nec volo
Spem magno cum damno infinitam persequi.
Die scit, et ad iter invitat serenitas.
PH. Hunc duntaxat diem apud me quaeso permane.
Si nihil ostensum fuerit melioris spei,
Nullum alium neque ego post hic haerebo diem.
PO. Nihil est profecto quod speremus, aut diu
Hic haereamus. Hamani ego sententia
Omnem abieci animum. PH. Efficere vult isthuc quidem:
Sed mihi consultum non est, id pecuniae
Quod incaute dedi, desperare. Hunc diem
Solum mane. unus non multum dispendii
Dare poterit dies. PO. Tua hercle gratia.
Propter me Hamanum possum ne aspicere quidem:
Adeo mihi cuncta eius videntur fellea.
PH. Age eamus, ut quamprimum illius copia
Nobis conveniundi fiat. PO. Nondum arbitror
Hesternam illum edormisse crapulam, ut tibi
Necesse sit tam mane properare. PH. Neque ego.
Negotium quis tamen est, mane et vesperi
Curare oportet, et vigilare. Nil sine
Magno fere labore datur mortalibus,
Non raro quoque vel magnus frustratur labos.
PO. Ita est. PH. Eamus ergo expertum omnia.
Animo hercle defecato vos esse iubeo.
Increduli estis homines. Sed quid sit scio.
Quibus res sunt malae, semper aliquid etiam
Porro mali suspicantur. Sed mihi credite,
Qui diligenter sum expiscatus omnia.
Nihil crux ad quemquam nostrum pertinet:
Satis alioqui heri vos furor exercuit.
HA. Lucescit. Heus servi. SY. Quid est? HA. Parata ne est
Crux qualem iussi? SY. Est. HA. Monstrate ut videam. SY. Vide.
HA. Bene est. Hem exemplum statuam contemptoribus
Quid exspectent, quamque adeo eos sim molliter
Curaturus. SY. Ubi autem nos te contempsimus!
HA. Non de vobis agitur. Sequimini in regiam.
PH. Hamanus ecce autem illic graditur, quem tu adhuc
Dormire putabas. PO. Actus est insomniis,
Opinor. PH. Magnis hercle graditur passibus.
Age properemus et nos, ante in regiam
Quam perveniat, ut assequamur. PO. Hoc quidem
Fieri nequit, quum iam appropinquet foribus. Et
Ego festinando illius causa ramices
Non sum rupturus. HA. Vah, tam mane iam ad fores
Piaculum sedet. Miror quid quaeritet
Hic sibi. SY. Quis? HA. Faxo equidem magnum inveniat malum
Pro sessione hac, proque contemptu mei.
SY. Quis? HA. Sordidatus iste, flagitium hominis.
Lucrum putet has aliquot horas. Curavero
Postremum hodie ut ingredientem videat. SY. Probe.
HA. Videte ut rigeat frende atque dentibus,
Sed sequimini. Crucem cumulate commeret.
PO. Quid nunc agimus? Ingressus est. PH. Nil iam quidem,
Nisi hic ut praestolemur donec exeat.
QUid esse dicam, quod adhuc has fores sera
Cohibet? An Rex nondum surrexit Harbona?
HAR. Immo vero noctem hanc perpetuam pervigil
Traduxit. HA. Quid causae? Aegrotat? HAR. Non arbitror.
HA. Quid agit ergo obseratis foribus? HAR. Temporum
Iussit proferri annales historiasque, quas
Auscultaret, ne frustra (opinor) somnii
Abiret tempus, cuius est parcissimus.
Mane est, post paulum credo aperire iusserit.
HA. Exspectabo paulisper. Aliud forsitan
Aliquid habet negotii cui neminem
Intervenire velit. HAR. Nescio aliud. Hoc scio.
Hamanus.
NOn frustra etiam noctem hanc traduxi Charsena.
Libenter audivi, quae legisti omnia,
Ita multorum refricata memoria est mihi.
Utilius est profecto nec iucundius
Historiis nihil, ad hanc quantum vitam attinet.
Instituitur his animus, simulque pascitur.
Magnarum plurimarumque sine periculo
Rerum et sub tecto quaeritur prudentia.
Diluculavit iam, et alia ad negotia
Tempus vocat. Age vero eam in qua es, paginam
Legendo totam absolve. CH. Regni tertio
Deinde anno, Mithridates in Persepoli
Seditionem et defectionem maximam,
Rebus studens novis, conflavit. quam cito
Araspes Medus indicavit, et operam
In comprendendo Mithridate bonam dedit.
Quo seditio quievit, et defectio
Soluta est. Mithridates ille quidem cute
Vivo detracta, obiectus est leonibus,
At Araspi pro fide ducenta iugera
Data sunt. AR. Perfidus homo Mithridates, et nimis
Ingratus, digna perfidiae habet praemia.
CH. Anno sequenti, quum in venatione Rex
In grandi esset periculo cum equo cadens,
Silvarum distractis aliis indagine,
Ante omnes primus subvenit Regi Orphias,
Regemque leuavit casu turbatum oppido.
Pro qua fide et opera illi Rex iussit dari
Talentum auri magnum. AR. Memini hercle, et horreo
Casum illum adhuc. CH. Nec mirum. quippe gravis erat.
CH. Anno deinceps octavo. Eunuchi duo
Bagathas, et Thares, coniurarunt in necem
Regis, certoque die statuto surgere
Volebant in Regem. Quod facinus comperit,
Ad Regem detulitque Mardochaeus, ad
Palatii fores hoc tempore qui sedet.
Illique examinati, et confessi, in crucem
Acti sunt. AR. Magna audacia et periculum
Insigne Charsena. Ex multis iam illud mihi
In mentem venit, insidias et pericula,
Casusque magnos. multosque esse principum
Regumque a: deo ut nisi eos divinum texerit
Servaveritque numen, impossibile sit
Humanis consiliis diu subsistere.
Tum certe Mardochaeus nos certissima ex
Nec praesenti, aliquo eripuit consilio Dei.
Ecquid ei scis a noc is pro fide datum?
CH. Nihil est hic annotatum, nec quidquam arbitror.
AR. Aliquid omnino a nobis condecet dari,
Ut magis etiam ad fidem invitemus ceteros,
Et is fructum fidei in nos dignum ferat.
HA. Nimis longum erit ut aperias, et res quam fero
Nullam patitur moram. Pulsabo ianuam.
AR. Sat iam lectum est. Reclude, et quis foris siet
Vide. CH. Hamanus est. AR. Ingrediatur. HA. Te plurima
Exortus hic dies salute o Rex beet.
AR. Te Iuppiter amet. Nil iam te opportunius
Veniret: quippe est quod te consultum volo.
HA. Mihi hercle etiam est, quod Regi suggestum volo.
AR. Me primum audi, post rem quoque tuam dicito.
Est ur, quem Rex honorare cupit ampliter,
Dic quem in modum tandem is honorari debeat?
Te hoc pro tua scire arbitror prudentia.
HA. Et quis vir ille sit, et honoris scio modum
Vir, quem Rex ampliter honorare percupit,
Vestibus et purpura induatur regia,
Et torque Regis pariterque diademate
Ornatus, in equum quem Rex equitare assolet,
Imponatur, eumque satrapes primarius
Pedester praecedat, equum loro continens,
Atque per omnem urbem circumducens clamitet:
Honori pari honorabitur omnis, qui fide
Recteque factis Regi se probaverit.
AR. Pulchre dixti. Vestes ergo hic et torquem habes
Cum diademate, equumque meum assume celeriter,
Et Mardochaeo qui palatii [(transcriber); sic: pallatii] ad fores
Sedet, fac omnia ad hunc tuam sententiam.
Aliquid omittas de his quae dixisti, cave.
HA. Obsecro vero Rex, alii hoc committe potius.
AR. Tibi mando, nec alius est satrapes mihi te prior.
Age, vade, ut tempori redeas ad prandium.
HA. O mihi iam terra dehiscat. Quid negotii
Hoc est futurum? Quid facto hoc Rex vult sibi?
In latomias hinc recta abire mavelim.
Sed faciundum est. Agite servi, ornamenta vos
Haec capite, vos duo Regis equum producite,
Meque sequimini.
OPtime senex, quid tu in sordibus
Ita iaces? Me quidem hercule miseret tui.
Quamvis ego sum ipse miser plusquam credat aliquis,
Resque mea plane restim mihi quaesitum eat.
Ecquam salutis spem tibi habes promittere?
MAR. Actum est amice. Nulla est spes nisi in Deo.
Ab hominibus tantum sperare non licet
Ut aut misereantur nostri, aut pericula
Suscipiant et labores pro nobis. Fugit
Etiam imminente ruina ab amicis quisque, nec
Facile invenitur qui fortunae destinet
Ita etiam adversae esse ut secundae particeps.
PO. Verum profecto dicis. PH. Hoc vellem tamen
Amice facere, tametsi nil esset spei,
(Quandoquidem nil luctu diuturno, neque
Istis vel perpetuis acquiras sordibus)
Affligendo me ut non augerem gaudium
Inimicis. Iam facis quod te facere volunt.
MAR. Recte quidem mones. Sed est solatium
Atque levamen quoddam afflictis luctus. Et est
Spes una Deum adfore immerito lugentibus.
Quid vos autem? Quid consecuti estis? PH. Nihil
Adhuc, iussit domum ire negatis omnibus.
PO. Ut illum dii perdant caelestes et inferi.
MAR. Sic est ut dixi vobis. Hoc specimen viri.
Suos ut honores stabiliat, et suam augeat
Rem familiarem, gentis nostrae sanguinem
Opesque nostras expetivit. quid aliis
Sit exspectandum, hinc facile conici potest.
Sed ecce egreditur nostri thesaurus mali.
PH. Is hercle vero ad nos (video) affectat viam.
Alloquere iam: paratam eius habes copiam.
PH. Sine audiam prius quid dicturus siet.
HA. Age Mardochaee, istas cito vestes exue,
Ut induam te his quas fero, atque impositum equo
Per civitatem circumducam. Quid teris
Pedem? Quid ita torvum aspicis, et mordes labrum?
Ita praecepit Rex qui te honorare statuit.
Quin surgis? MAR. Omnium pessime, non satis habes
Nos certo morti destinatos tempore,
Nisi etiam derisum advenias? HA. Non hercule
Derisus venio gratia, sed ita mihi
Praecepit Rex. MAR. Nempe ut nobis illuderes?
HA. Non, sed te ut honoraret. MAR. Honoraret pessime,
Quem te calumniante proscriptum scio?
HA. Est ut dico. Tu obtemperabis, si sapis.
Nec aliquam Regis iussui inferes moram.
Exue te inquam. MAR. Quamobrem Rex honoris hoc
Habere vult mihi? HA. Haud scio. Ita vult, ita iubet.
MAR. Nunc intelligo, tua est haec machinatio,
Qui nobis sub praetextu etiam honoris, malum
Struis. Quin abis in rem malam teterrime.
HA. Quin tu (malum) tandem istas sordes exuis,
Meque ocius imperium Regis sinis exsequi?
PO. Obtempera amice. Aliquid orietur hinc tibi
Fortasse boni. Honorem haud convenit exculdere,
Sat lento alioqui ad integros pergit gradu.
MAR. Si ita est necessum, obtemperabo, et exuam haec.
Accipe iam has vestes, et diadema regium.
MAR. Mirum: quin aliquid moliatur his Deus
Novi in salutem. Non reluctabor, vocet
Ad ignominiam: aut mage si placet, ad gloriam.
PH. Quo haec sunt Polytla evasura videbo hercule
Lubens. Mirifica rerum haec est conversio.
QUin demiror si somnum hac nocte cepit, ut
Mihi quidem incensus contra Mardochaeum heri
Est visus. Ante lucem (opinor) regiam
Petivit [(transcriber); sic: Pelivit] , iamque Mardochaeum habet in manu,
Ut quamprimum in paratam suffigat crucem.
PHY. Verisimile aedepol. Sed sequere, ut exitum
Rei videamus. CAR. Ego vero volens ac lubens.
PHY. Nondum vidisset tantum contemptum sui,
Neque tu, qui in ceteris esse attentus soles,
Nisi indicassem ego. Quid praemii putas
Me habiturum? CAR. Quid? Scelesti hominis et totius
Ex interitu gentis ditesces affatim:
Quin ego quoque mihi inde auguror immensas opes.
Perpulchrum aedepol intrivisti negotium,
Magnam a diis hominibusque quo inibis gratiam.
PHY. Sic soleo Carphologe, et praeripui istuc tibi.
CAR. Facile fero, dum fructuum sum particeps.
HA. Iam nunc equum inscende, sta pedes (puto) sat tibi
Sunt demissi. Teneo, inscende, et pone sequere.
PHY. Quid illic agitur Carphologe ante regiam?
Quo Rex solus? CAR. Miror quid sit? Vestes quidem
Et diadema et equum regis agnosco satis,
Sed esse Regem solitudo denegat.
Quid si est Hamanus? PH. Est ne is Hamanus, qui tenet
Et praecedit equum? CAR. Is est profecto. Quid rei?
Propius age accedamus. Quisquis est eques,
Egregium esse virum oportet, quem comitatur et
Ducit Hamanus pedes. PH. Sciemus iam, papae.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:
Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
PHY. Audin quid loquitur? Bene aliquid promeritus est
De Rege. Quis sit curo. CAR. Non potest tamen
Diu celari quisquis est. Iam regius
Personam cognosci ille ornatus haud sinit.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:
Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
PHY. Reducet opinor ad aulam, rursumque exuet,
Tum noscemus hominem. CAR. Scilicet. Huc ergo iam
Adeamus ad fores, si quidem et Hamanus huc
Gressum dirigit. PH. Hem Iudaeus nusquam hic adest,
Iam dudum suspensum arbitror. CAR. Nil certius.
Prae rebus omnibus eum e medio sustulit
Hodie, mirorque servum cur reliquerit,
Quem adhuc alios inter sedere conspicor.
HA. Silete, meisque dictis animum advortite:
Hunc ad modum eos honorabit Rex, qui fide
Recteque factis Regi se probaverint.
CAR. Facies ignota hominis, et mire lurida.
PHY. Gestio scire hercle quis sit, quidque fecerit,
Ob quod eum hoc REx honore dignum censuit.
HA. Peractum est, quod de te Rex mandavit mihi.
Descende nunc, vestesque rursus regias
Exue. Tuas resumas per Regem licet.
MAR. Auspicium non malum salutis hoc mihi
Interpretor, Deusque confirmet precor.
CAR. Proh, dii immortales, hic vero (quid loquar)
Iudaeus est. PH. Stupeo, et quid dicam nescio.
HA. Heus uso referte vestes cum diademate
Ad Regem intro, tu vero equum reducito,
Deinde domum omnes. Vos me sequimini ceteri.
CAR. Hui quid agis Hamane? Quid est? Quis te vertit Deus
Ita repente in tristem hanc rema consilio bono?
HA. Heu genius aliquis pestifer occurrit [(transcriber); sic: ocurrit] mihi.
Sed sequimini cito. Reliquum vobis domi.
Is vero domum properat. Cur non alloqueris, et
Occasionem oblatam mordicus tenes?
PHY. Quin tu recte mones, sequere. Sed quid sibi
Capite vult involuto? PO. Forsitan timet
Ne tegulae e tectis sibi comminuant caput,
Ita mala est plena timoris conscientia.
PHY. Tace et sequere. Salve princeps. HA Quid vis tibi?
PHA. Nos tandem quaesumus princeps absolvito.
Scis iam quid uterque nostrum consequi velit.
HA. Ita absolvam vos, si mihi posthac vel semel
Fueritis odiosi, ambos (ne vivam) in crucem
Agam. PH. Ego sane istuc non emam pecuniis.
HA. Audisti iam. Cute salva abite dum licet.
PO. Habes responsum pro daricis optimum.
Fruere. Vah ardebant oculi, iracundia
Ex vultu erumpebat. Age nunc, si quid lubet,
Vel paulum huius nasum ursi tentes amplius.
PH. Non desinam tamen. PO. Ne me comite modo.
PH. Vel Mardochaeum illum allegabo, quem puto
Iam aliquid apud eum posse. PO. Nil hercle egeris.
PH. Omnem movebo lapidem, etiamsi scorpius
Sub unoquoque dormiat. Redeamus huc.
QUid ego vobis dicam? Praeter spem adeo nihil.
Dissilio prae ira, et ad usque mortem maceror.
Ex hoc quid sit futurum, non etiam scio.
CAR. Ego maluissem urbanas purgare foricas.
HA. Iussit Rex ante quam dere verbum mea
Locutus sum. PH. Quapropter? HA. Prorsus nescio.
Inauspicato hodie domo extuli pedem,
Ut ludeo [(transcriber); sic: ludaeo] isti impio anteambulo forem.
ZA. Certe mi vir, Iudaeus me sollicitam habet,
Ne his factis aliquod pariat tibi magnum malum,
Neu tu illi nequeas, verum ille resistat tibi.
HA. Non arbitror, quamquam mala sunt praesagia.
CAR. Quid Regi tantum profuit? Miraculum est
Ignobili homini tantum honoris haberier.
HA. Quiescam hodie, cras autem nisi eum iusserit
Rex in crucem tolli, ante coruos pascere
Velim, de cetero esse quam Regis pater.
PH. Vereor ut difficulter istud impetes,
Quum eum Rex tanti faciat. CAR. At tu desipis.
Ego non dubito, quin certo si Rex viderit
Alterutro esse carendum, istum malit perdere,
Quam hunc amittere qui gubernat omnia.
HA. Rem tangis. CAR. Sed quid actum est de litteris? HA. Nihil
Meam rem non licuit dicere, nedum tuam.
A prandio de te cum Rege colloquar.
HEm Syre, quid agitur? SY. Statur. HAR. Video. sed ubi herus?
SY. In consilio intus. HAR. Oh cui vestrum tam alta crux
Hic stat parata? SY. Nostrum nemini Harbona,
Sed mardochaeo, cui tantum hodie contigit
Honoris. HAR. Mardochaeo? SY. Ita inqui. HAR. eum ne vos
Crucifigetis, qui Regi tantopere placet?
sY. Ita audivi. HAR. Videte etiam. Sed intro eo.
C. Obsecro. Equos scis. Sed Harbonas. HAR. Rex ocius
Hamane, Reginae ad convivium iubet
Venire te. Quare iam mecum consulo.
CAR. I, exporrige [(transcriber); sic: exporige] frontem vino et hilaritudine.
HA. Exporrigerem melius, si Iudaeus manus
Hodie exporrexisset. HAR. Hem quae haec est fabula?
HA. Nihil est. Tecum eo. Vos me secunda ad regiam
Egredientem opperimini. Est, quod vos velim.
HAmanus extrema nos iam sententia
Reiecit Mardochaee, minatur crucem
Si nostra de re posthac verbum fuerimus
Locuti. MAR. Nempe iam est affectus pessime,
Quod tantum mihi honoris habere debuit.
PH. Credo profecto. Certus [(transcriber); sic: Ceritus] mihi visus est.
MAR. Urit hominem mihi inimicissimum honor meus,
Cuius eum haud spectatorem solum oportuit,
Sed etiam actorem esse. PO. Ego profecto gaudeo
Amice, propter honorem habitum tibi, et precor
Ut hinc iam contingant prosperiora indies.
MAR. Gratiam habeo. Tibi quoque benefaciat Deus.
Quid porro facturi estis? PH. Hic ad vesperum
Usque sedebimus hodie, cras mane statim domum
Ituri. Nihil enim amplius superest spei,
Nisi tu patronus nobis fueris. MAR. Si quidem
Voluntati meae facultas adforet:
Sed sub Hamano quis sit rerum status, vides.
PO. Hamanus redit, et opinor, ad convivium.
Nos ringimur interim bona eius gratia.
TArdus ades. Non mihi esurire videris, aut
Domi gustasse aliquid. HA. Non equidem. Sed mihi
Exulceravit stomachum circumductio.
AR. Quapropter? HA. Cras exponam Regi. AR. ut vis, age
Eamus. Charsena, Harbonaque sequimini.
Salve Regina. ES. Te perpetuum sospitet
Salus, domine Rex. AR. Veniunt convivae, ut vides.
IS. Gratum est, habeoque gratiam. Discumbite
AR. Ascende Hamane, dextrum tibi claudam latus,
Ita sedebit Regina ex advorsum mihi.
ES. Adfer iam escas Atache, vinumque ceteri
Apponite. AR. Non Regina Esthera erat satis
Heri nos convivas fuisse tuos, nisi
Hodie sumptum faceres quoque nostri gratia?
ES. Libenter o Rex aspectu et praesentia
Fruor tua. Sed his iam apponat Rex manus.
AR. Faciam, Esthera. Sequere Hamane. HA. In me non erit mora.
AR. Haec tuus Esthera bene hercle condivit coquus.
ES. Utinam palatum domine Rex, iuvent tuum.
Propino hoc tibi Rex dimidiatum, si placet.
AR. Accipio abs te libenter. Prosit plurimum.
Hamane tibi hoc totum. Respondeas volo.
HA. Haud illibenter. Haec mihi responsio
Perfacilis est. AR. Ambrosia nos et nectare
Regina accipis. Et quamquam hodie somnus mihi
Fuit iratus, nec tempora nec oculos meos
Fovere voluit, et inde non nihil caput
Grauavit, ut cibi potusque nulla mi
Ad hoc usque diei fuerit cupiditas:
Convivium hoc tamen memet mihi reddidit,
Et hilaritate iam perfudit affatim.
Et quia scio ac intelligo convivium hoc
Petitionis ergo alicuius habere te,
Dic demum Esthera mea, quid tibi velis dari.
Confirmo enim, sancteque promitto, omne me
Usque ad regni daturum dimidiam tibi
Partem. Quid est? Ne lacrima, nec catastrophen
Convivio adde inconvenientem. Quin ego
Hoc totum iam ut hilarescas praebibo tibi.
ES. Non possum o Rex, nec licet in tantis quos gero
Maeroribus. AR. Dii meliora. Non intelligo
Quid isthuc ist mea Esthera. Fac me quidquid est,
Uti sciam. ES. Pro benignitate domine Rex
Qua te mihi daturum promisti omnia,
Immortales et ago habeoque gratias.
Ego vero non regnum nec opes ullas peto,
Ob quae spectantur homines suntque incliti:
Sed donet mihi quaeso Rex misericorditer
Meam populique vitam atque salutem mei.
Quare petis quod ante cumulate obtines,
Nec petere necessum est. ES. necessum (Proh dolor)
O' Rex. AR. Ah ne fleas. Exspecto quid siet.
ES. Nam venditi sumus, et in mortem dediti,
Tam ego quam populus meae radix propaginis,
Ob nullum nostrum facinus impium et malum.
Exemplo nullo, nullo iure omnes sumus
Simul delendi, ut hostem nostrum sanguine
Placemus nostro. Utinam autem venderemur in
Servos et ancillas, si quid peccavimus,
Et maiestatem offendimus si quid tuam:
Ferremus id mali, gravemque infamiam,
Aequo animo: et ego ipsa servitutis sufferens
Incommoda tacerem, nec auribus tuis
Opplorarem. Iam vero nulla calamitas,
Nec rerum aut capitis diminutio potest
Hostem placare nostrum, sed simul et semel
In universum nos cogitat eradere,
Quem tamen unquam nec re nec verbo lessimus [(transcriber); sic: laesimus] ,
Nec contra te o Rex inventi sumus mali.
Supplico igitur pro me, proque populo meo,
Ne dedas nos inimico nostro, tu quoque
Tot innocentum animarum ne fias reus,
Nosterque sanguis nostri hostis libidini,
Odio, maliciae, avaritiaeque serviat.
AR. Quis iste autem? et quantae est auctoritatis et
Potentiae, ut haec facere ausit? ES. Hostis noster est,
Pessimus Hamanas iste, qui nostrum cupit
Vastissima ingluvie exorbere sanguinem.
AR. Quid? Tune is es, qui in consortem nostram manu
Mittere velis? Hoc a te sperem pessime?
Hui scelera, o insidias. Vos mecum.
O Maximam
Repertam in aulicis ingratitudinem.
O' temerariam meam facilitatem. Ut mihi
Nullis fideles queo parare honoribus?
Mihi inter scorpiones habitare videor,
Quandoquidem meus insidiatur mihi intimus,
Hem tot honoribus impertitis nihil effici?
Iam tibi de Hamano quae dixisti Charsena,
Credo. Iam me deceptum ab eo esse conspicor.
Vah quam fidelem, quam iustum, quam denique
Amantem se mei simulavit perfidus?
Quam diligentem in regni atque meis commodis
Tuendis atque promovendis se mihi
Finxit? Nunc intelligo, permagno examine, et
Multo difficilique inspiciendos tempore,
Quis te credas, quos fidos semper censeas.
Humano corde pariter est et peius nihil,
Nec abstrusius. Haud dubito quidem iam Charsena,
Quin et alia multa clam contra me et subditos
Sit machinatus. CH. Ut dixi Rex. Si scias,
Mirabere, teque ipse reprehendes, qui patrem
Aliquando tam malevolum appellaris virum.
AR. Non feret inultum, si quidem hoc vivet caput.
Redeamus intro.
OBsecro vero Regina, ne
Ob hanc rem irascare mihi. Dii (qui omnia) sciunt,
Tuum mihi hactenus esse ignoratum genus,
Nec Iudaeos ad te attinere sum ratus.
IS. Nescieris sane. Quid tu autem hominum pessime
Populum innocentem, quite nulla laeserit
Iniuria, falsis defers calumniis,
Et crudeli facis ut damnes sententia?
HA. Ah da veniam obsecro. ES. Quin abis a me. Haud feram
Ut sanguinolentis manibus me attingas tuis.
AR. O' scelus et furiae, quidnam aspicio. Me in domo
Etiam praesente vult Reginam perdere.
Comprendite, vincite, adque mortem ducite.
O' Charsena mi, recte rediti [(transcriber); sic: redii] in tempore,
O' audax facinus. Heus lorarii, hunc virum
Abducite actutum. Sed annulum prius
Meum ei diripite de manu. iam nunc meo e
Cospectu abducite, et asservate cautius, (in domum
Donec praeterea quid iussero. HAR. Quum hodie
Hamani (domine Rex) venissem, forte ibi
Cubitos altam ad quinquaginta vidi crucem,
Quam Mardochaeo illi, qui pro Rege optima
Semper sensit, parasse servi dictitant.
AR. Quid? Mardochaeo, cui honos est habitus, crucem?
O' scelera, ut mihi caros omnes disperderet.
Faxo, pararit insciens illam sibi.
ES. Hei mihi. Patruum etiam voluit suspendere,
Ut expeditam inde ad me sibi strueret viam.
AR. Num est Mardochaeus Esthera patruus tuus?
ES. Est, o Rex, meque sibi adpotavit filiam.
AR. Cur tu non istuc olim dixisti mihi?
I, mardochaeum mox huc accerse Harbona
Tonsum cultumque purpura. Quid audio?
Tam prope consanguineos Regina Esthera habes,
Nec indicasti? omnem illi gratia tui
Honorem contulissem, mihique proximus
Fuisset. ES. Ne palam facerem, interdixerat.
AR. Male hercle interdictum. MAR. Rogare mittite,
Loquar pro vobis, si qua fuerit copia.
AR. Sed advenit. MAR. Salve Rex perpetuum, et meum
Huc adventum clementer quaeso suscipe.
AR. At surge, ne timeas. Venit hodie mihi
In mentem beneficii tui in nos Mardochaee,
Eunuchorum insidias quod propalaveris,
Vitamque nobis opera servaris tua,
Et ea propter honoris id hodie habitum est tibi.
Et quamquam ex hoc magis etiam benefacere
Propensus fuerim, hodie tamen percommode
Cecidit, quod Hamani infanda scelera, ac perfida
In nos molimina compererim, simulque quod
Praecelsam tibi (cuius adhuc opera vivimus,
Quemque hodie primum nobis affinem audio,
Reginaeque patruum nostrae) paraverit
Crucem. unde statui in Hamani perfidi locum
Te fidum nobis sufficere. Hic ergo annulum
Accipe meum, sisque meorum primus principum.
Operamque da, tantis meis beneficiis
Et dignitati collatae ut respondeas.
Et talem erga nos in cunctis animum geras,
Qualem iam nostrum in te manifesto perspicis.
MAR. Immortales tibi ago habeoque gratias,
O Rex, meisque summis nitar viribus,
Ne in stupidum vel in ingratum dignitatis hoc
Videaris collocasse. ES. Ego quoque Rex tibi
Magnas ago gratias, non solum plurimi
Quod me abs te fieri, et charam haberi sentiam,
Sed patruum etiam meum quod tanta gloria,
Tantoque dignitatis ornaris gradu.
AR. Merito factum mea Esthera, quid ultra petis?
Si certo Rex coram te inveni gratiam,
Hamani hostis nostri literas, quas in tui
Omnes regni misit provincias mei
Ad perditionem populi, fac quaeso irritas
Fieri, utque aliis novis revocentur epistolis.
Quomodo enim aspiciam populi exterminium mei,
Qui nil peccavit, sed odio proscriptus est?
MAR. Itidem ego quoque precor. Sis innocentiae
Rex nostrae tutor. AR. Bono animo este. Scribite
Pro Iudaeis ut lubet, meum habetis annulum.
Quid praeterea vultis? ES Dic Mardochaee, scis
Quid fieri conveniat. MAR. Hoc Rex quoque si placet,
Permitte Iudaeis, ut vice versa suos
Ulciscantur inimicos, ut salutis et duos
Simul ultionis gaudium obtineant duplex.
AR. Fiat. MAR. Habuit ad facinora sua Hamanus
Instigatores, nebulones deterrimos,
Physotan et Carphologum, quos negotii
Adversum nos esse auctores certo scio,
Nec dubium et in aliis eos similes sui
Fuisse. Carcharophonta quoque qui ad regiae
Portam est, famae tuae o Rex consulere parum
In admittendis pro suare hominibus, et
Literis accipiendis, est manifestum omnibus.
Idque se Hamani institutione facere ait.
Hos igitur puniri, et mali exempla studii
Edere, ad existimationem pertinet
Regis. Sunt praeterea ex Babylone duo hospites,
Iam triduum hic exspectantes pro rebus suis
Ab Hamano responsum. Ille vero repulit
Eos duriter, et comminatus est crucem,
Sires suas ad ipsum ferrent amplius.
Omnia ego haec ad fores dum sedi, comperi.
Non autem iustum et aequum, in rebus homines
Iustis audire nolle, sed repellere.
Quum afflicti omnes, et qui quid habent negotii,
Tamquam oraculum et asylum adeant Regis fores,
Ut maxime secundum qui Deum hominibus
Prodesse queat, et ab iniquis defendere.
Non hos autem solos Hamanus reppulit,
Sed et alios complures, ut querimoniis
Omnium ubique aures caleant, et Regi imputent
Quidquid Hamanus vel eius consectanei
Inique agunt. Quare precor, huic rei quoque
Rex consulat. AR. Credo iam hercle tibi Charsena,
Qui mihi de Hamano similia prope dixeris.
O dii qualem fovi in sinu pestem meo?
Sumus ne nos infortunati homines, quibus
Falsa intimorum imponitur fiducia?
Vade Harbona, Carphologum atque Physotam cito,
Carcharophonta quoque comprehendi praecipe,
Ad meque perduci. tum illos Babylonios
Etiam accerse huc. MAR. Omnes ante fores Harbona
Invenies. HA. Recte. AR. Ex hisce Mardochaee iam
Mihi disce subesse, ac praeesse ceteris.
Sis honus ipse, mihi fidus, aequus omnibus,
Ab omni iniquitate quamvis abdita
Abstine. Deus est enim qui terram iudicat,
Nec operum pravitatem impunitam sinit.
Non possumus per nos Reges facere omnia,
Nec famulorum nobis corda licet fingere.
Quapropter nisi famuli nostri metuant Deum,
Et nobis consulunt sibique pessime,
Ut e quamvis alto deiciantur gradu.
Haec Mardochaee memento. Nemo carior,
Nemo mihi visus magis ex sententia
Vir esse, nemo denique apud me honoribus
Auctior Hamano fuit: insidiis quia tamen
Vos et me adortus est, voluitque perdere:
Et quia (quod est malorum radix omnium)
Suis in actionibus haud metuit Deum,
In cruce tibi parata erit exemplum omnibus.
Sed advenit Hamani sodalitium. MAR. Dabo
Operam o Rex summam, ut me invenias qualem velis.
AR. Fac Mardochaee. Nihil certe est longaevius
Utiliusque integritate: quamvis improbi
Aliter existiment.
DIi superi et inferi,
Quid hoc ese potest, quod captivi ducimur,
Nil nobis conscii? CAR. Demiror ubi siet
Hamanus. Certe scit quod iter restet mihi.
AR. Quid est? Hamam vos socios esse audio?
PHY. Sumus. AR. Satis tu hercle ad crucem confessus es.
Malefactoris socius non est sine crimine.
Quid tu? Male accepisse diceris hospites,
Si qui ob negotia ad nos venerunt sua.
CARC. Feci nempe id quod Hamanus praecepit mihi.
AR. Intelligo. Qualis praeceptor, talis etiam
Discipulus. Hamanum heus rursus huc adducite,
Ut curtem [(transcriber); sic: cortem] et socios postremum videat suos.
PHY. Hei mihi quid video? Hamanum vinctum. O tempora.
AR. Abducite nunc omnes, atque crucifigite.
Hamanus curate in eam figatur, sibi
Non Mardochaeo, quam paravit insciens.
Et filios Hamani una crucifigite,
Progenies haec ut deleatur funditus,
Ut Iudaeos dececrevit ipse perdere.
Curate ut ante occasum solis pendeant.
AR. O mancipia et equi quos frustra emi mihi.
AR. Faxo, purgetur aula a Carcharophontibus,
Carphologis et Physotis, atque horum patre
Hamano. Mardochaee duc Babylonios
Ad te, rebusque examinatis quas volunt,
Decerne, iustum quod et aequum videbitur.
MAR. Faciam, AR. Sequimini hac. MAR. Vos mecum Babylonii.
Nolite spectatores exspectare ut huc
Redeamus. Nemo redibit. Vos valete nunc.
Iustitiam colite, Deumque timere discite.
CUr mali pacem requiemque vobis
Pollicetis? Quid studiis malignis
Quaeritis, mortem nisi sempiternam et
Dedecus omne?
Impiis nullam literae profanae,
Et minus multo sacra scripta verbi
Praedicant pacem, sed acerba semper
Multa minantur.
Iam docent casus hominum stupendi,
Fabulae tradunt veteres hebrae
[Gap desc: greek text]
Quod Deus factis probet ipsa semper
Verba minarum.
Vos licet falsam veniatis in spem,
Non fidem verbo fore praedicato,
Viderit Iudex tamen ille digna
Reddat ut olim.
Quin et incertum nimis ante mortem
Quid vehat vesper, stabilisque numquam
Temporum cursus. Duplices malorum
Sunt quoque poenae.
Non opes possunt, neque vis, genusue,
Sed solet vitae probitas, fidesque
Sola praesentem simul et futuram
Reddere pacem.
FINIS.