17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page , image: s0560


page 3, image: s0561

PRAECLARAE INDOLIS PVERO LUDOVICO HOsero, sibi carissimo, Xystus Betuleius Augustanus S. D.

A Vita virtus, Ludovice candide,
Quae multo retro tempore
Incivitate nostra floruit virens,
In te relucet vivida.
Proavus, avusque sceptra Rei publicae
Gessere cum prudentia,
Cum gloria, suis perchari civibus,
Meriti de quovis optime.
Hosera gens est nobilis virtutibus,
Et aequitate dextera.
Haec ornamenta sunt multo clarissimam
Multisque splendent saeculis,
Ad posteros transmissa magnis laudibus,
Et splendida cum gloria.
Istius es virtutis haeres maximae,
His dignus et natalibus.
Fuerit tuum videre, ut his respondeas,
Neu sis iners, aut degener.
Deus tibi bonus praeclara munera
Mentis dedit, atque indolis.
Documenta sunt virtutis in hoc dramate,
Civilis et prudentiae.
Hinc disce avitis ingredi vestigiis,


page 4, image: s0562

Hoc nostra vult dicatio.
Quae pignus esto amoris integerrimi,
Quo te domi complectimur.

PERSONAE

Dramatis.
Rex Solomon Sadocus sacerdos
Iosaphat cancellarius Zabuthus regis socius
Azarias aulicus Chirami regis Tyri
Achisar praefectus aulae, legatus
sive Atriensis Regina Sabea
Tecnophile meretrix Eunuchus reginae
Tecnophone meretrix Marcolphus
Praeco Satelles.


page 5, image: s0563

SAPIENTIA SOLOMONIS, DRAMA COMICO-tragicum, Xysto Betuleio Augustano auctore.

PROLOGUS.

SCripsere multi multa passim principis
Regisue de iusti bonique munere:
Faciunt probe quidem. nam nil salubrius
Mortalium rebus, quam si princeps siet
Ornatus aequitate, cum prudentia.
Probe docent, qui vinclo non solubili
Partes honesti inter sese revinciunt.
Non iustus est quisquam, ni prudens is siet,
Fortis, modestus: sic prudens nemo tibi,
Sapiensue, ni iustus, fortis, modestus hic
Idem sit. Atque sic in orbem complices
Faciunt honestum principem in Republica.
Sed ni pius sit, et sinceris cultibus,
Pura fide, nec non addicto pectore
Summum Deum colat, fit mera vanitas:
Sterilisque virtus, quae non veri tincta sit
Cultu Dei. Quapropter haec parentibus
Sit prima cura, ut a primis cunabulis
Natos suos magistris tradant optimis,


page 6, image: s0564

Vereque doctis, et Christum sapientibus.
Sed finis his studiorum sit Res publica.
Si natus est, non natus est (credas) tibi,
Sibive tam, quam singulis quibuslibet,
In civitate in universum civibus.
Ut si Deus volet, vel ad munus suae
Ecclesiae, vel ad rem forte publicam
Ipsum vocare, sit is instructus, ut queat
Pro dignitate hoc officio perfungier.
Hoc rectius non ex aliis perdiscitur,
Quam vel sacris, vel non profanis, credito,
Libris. In his est exemplorum copia,
Cuiusmodi vobis acturi nunc sumus,
Ex tertio Regum, Sapientiae piae
Solomonis id, quod vos nunc hic spectabitis.
Favete linguis. Summam paucis dicito.

ARGUMENTUM.

In urbe sacra Rex Davidis filius
Solomon pius, sapiens, cordatus, dives est,
Potensque: cui votum Deus volens dedit.
Optavit is sapientiam, sceptris suis
Idoneam. Voti compos fit Rex statim.
Sapientiam sortitur summam, qua regit.
Dicitque ius longe suis dexterrime.
Mulieribus duabus lis gravissima est,
De filio superstite atque mortuo:
Simulatione expiscatur, quae mortui
Sit mater aut viventis, isthaec ordine.


page 7, image: s0565

Hiram Tyri rex postquam factus certior
De regis unctione, misit ilico
Ad civitatem sanctam oratores suos.
Solomon petit cedros, Tyrius morem gerit,
Surgitque opus templi. Sabaea ventitat
Regina, ut audiat regis sapientiam.
Intelligetis rem cunctam, quem admodum
Peracta sit, sacro et pio isto dramate.

CHORUS, EX CAP. proverbiorum VIII. Sub persona Sapientiae.

Ode tricolos tristrophos, sicut illa Prudentiana, Per quinquennia iam decem.

SIc fatur sapientia,
Celsa vociferans vertice sic tonat,
Et voces foribus grandiloquas dat venerabilis:
Exaudite meam viri
Vocem, et vos pueri, queis sapientia
Non in corde suo est, non animis ullus inest vigor.
Sunt quaecumque loquar bona,
Non est in labiis certe aliud meis,
Quam verum: impietas est procul a gutture noxia.
Sermo iustitiam meus
Optatam sapit, haud est dolus in meis
Perversus labiis, dogmata non falsa meis logis.
Doctrinam accipite hanc meam,
Aurum quae rutilum, quae superat suo
Argentum pretio, quae superat largifluas opes.


page 8, image: s0566

ACTUS PRIMI,

SCENA I. Duo aulici mirantur regis Solomonis sapientiam et divitias.

Achisar praefectus aulae, sive
atriensis. Satelles.
COmpluribus videtur haec ad gloriam,
Laudemque sola et vera commendatio,
Quae bellicis ex rebus evenit viris,
Forti manu praestantibus. quod contigit
Prae ceteris Regis patri, qui gloria
Superavit ipsum Saulem. sic quam plurimi ex
Maioribus nostris. Sed en hoc tempore
Rex noster successor sceptri patrii,
Tantam sibi paravit gloriam et fidem,
Quantam prioribus non quisquam saeculis,
Non rebus id gestis, non fortitudine,
Opinione sed quadam prudentiae,
Qua pollet annis hic iuvenilibus qui dem.
Accedit aequitas dextra prudentiae,
Quaedam pia et morum gravis modestia.
Maturitas est rara: sed serenitas
Vultas amabilis invitat omnium
Mentes, rapitque eas certe violentia
Quadam sua, ut mirentur ipsi plurimum
Virtutis ipsius tantam praestantiam.
Ex arce sed Satelles en celerrime
Descendit. SA. Inveniendus est avae mihi


page 9, image: s0567

Praeses. Sed istic ambulat, ni luminum
Me fallit hebetudo: sed certe ipsus est.
AC. Me vult, et haud dubie me accersit nuntius
A rege missus. En accedit. SA. Regiae
Iussu voco te Maiestatis, splendide
Vir, magna sunt apud regem negotia.
AC. Quid nam? quid est? quid Rex molitur inclitus?
SA. Epulum sacrum instituit quam splendidissime,
Ad hoc tua utetur nimirum industria.
AC. Sed tempus hinc ad aulam me nunc avocat.

SCENA II.

Iosaphat. Azarias.

EN Azarias, en Regi carissimus,
Meusque amicus singularis: quid precor,
Ecquid deambulans hic tanta gaudia
Et voce clara, et gestibus laetissimis
Effundit? Atqui accedam, et haec intelligam.
Hem frater atque amice mi carissime,
Quid istud est quod gestis, oro, gaudiis
Tantis? quid est, rogo dic. AZ. Nihil est promptius,
Tuto mihi credas, quam cum bono viro,
Qualem diu atque saepe iam te comperi,
Conferre de rebus, statuque publico.
IO. Nemo bonus, nisi summus atque maximus
Deus. interim delector et ipse talibus
Sermonibus de bono, honesto, et inclitis
Sum mi Dei sacrati saepe legibus.
AZ. Quid arbitraris quaeso, an fatis aemulis,


page 10, image: s0568

An ordini rerum, vicibusue temporum,
An providentiae divinae regium
Tribuis statum florentem? dic precor mihi
Sententiam tuam, quam semper plurimi
Feci. IO. Deum testor, dum temporum vices
Mecum revoluo, dumque expendo singula
Exactius, Divina providentia
Fieri, regique cor regis Dei manu.
AZ. Dubio procul, Hebraea nunc monarchia
Quidam typus futuri exsistit temporis.
IO. Sic censeo. AZ. Gentes habent paroemiam,
Veram quidem nimis, sed isto tempore
Falsam tamen. IO. Quod nam, quale est? dic obsecro.
AZ. Necesse principem nasci, sive fatuum.
Sed rege nostro nil habet sapientius
Hic orbis, atque praesens nostrum saeculum.
IO. Ergo licet, imo decet nos gratias
Semper Deo, laudemque largam dicere.
AZ. Sed ecce Rex solus progressus ambulat,
Meditationibus plenis sapientia.
IO. Cedemus ergo spectaturi in angulum
Aliquo. AZ. Probe mones. En hic spectabimus,
Quod nam futurum sit pulchrum spectaculum.

SCENA III: Rex Solomon solus exponit somnium in excelsis Gibeon, sive ut Iosephus habet in Chebrone sibi factum.

Solomon solus.


page 11, image: s0569

CUm nuper admodum regni fundamine
Posito, atque pace firma iam celsissimo
Deo patrum nostrorum in summitatibus
In Gabaone rite sacra pinguia
Facerem (sacri dum celsa templi culmina
Surgunt) Deus mihi visus nocte, cum sopor
Quiete in alta membra presserat mea,
Dat optionem, quidnam vellem poscerem.
Non vana visa nobis haec oracula.
Votis meis petebam non fluxas opes,
Sed hoc, quod esset tam dignum danti Deo,
Quam commodum mihi mortali, et utile.
Recordor (inquam) mi Deis quam splendide
Cum patre David, cum regnaret, egeris.
Patris mei, iussu tuo, teneo thronum.
Parum quidem sum dignus tanto munere,
Qui sum puer vix dum regendis gressibus
Idoneus. Sapientiam et prudentiam
Idoneam regundo tanto muneri,
Divinitus peto. Datur: danturque opes
Quantum satis, superque, plures, splendidae.
Et insuper tantis sum constitutus in
Honoribus, quantis monarcha nullus est
In orbe terrarum, post orbem conditum.
Promisit insuper potens mihi Deus,
Si patris in vestigiis perrexero,
Macte beatam vitam in multa tempora
Daturum. et hinc reversus in Hierusalem


page 12, image: s0570

Ad foederis cibotum, ad aram maximi
Dei, sacra atque holocauma feci splendide,
Pacis sacrum peregi, nunc epulum sacrum
Celebrabo in arce, ut morsi est, sollenniter.

SCENA IIII. Azarias et Iosaphat rursus conferunt sermones de flore regni.

Azarias. Iosaphat.

SAtis superque iam spectata Regis est
Prudentia, et pietas, et sancta pectoris
Iustitia. IO. Hac totus beatus Israel.
Beatus est etenim Rex ille, qui Deum
Timet. AZ. Beatus ergo est et populus Dei,
Cui contigit rex talis. IO. Heu quanti interest,
Rex an tyrannus imperet. AZ. Saulis docent
Hoc regna. nam si conferas tyrannidem
Saulis, pia cum regis hac clementia,
Facile patebit causa. Saul quidem bonus
Ab initio fuit, pius, prophetico
Correptus inter ceteros divinitus
Enthusiasmo: sed Davidis aemulus,
Livore ductus nigro. tunc favor Dei
Deseruit ipsum, post vaesanus, percitus
Stimulis et oestro insanae conscientiae,
David pium insectatur. IO. Ast ego arbitror
Prae destinatione et providentia
Fieri Dei. AZ. Verum dicis: sed sic tamen,
Ut providentia ista pro mortalium


page 13, image: s0571

Mutata moribus, mutetur. IO. Sed vide
Quis ille sit, qui prodit. AZ. Praeco regis est.

SCENA V. Praeco indicit regium convivium:

Praeco solus.

Epulum sacrum Rex comparavit splendide,
Huc confluant omnes ministri regii,
Rebus sacris praefecti, principes boni,
Scribae, duces, aulae magistri, praesides,
Et duodecem viri, tribuni clari in Israel,
Comites et officiales cum quaestoribus:
Adeste cuncti mox Solomoniis aulici,
Epulum sacrum laeti regis nunc sumite.

CHORUS, EX EODEM Proverbiorum cap. versu Choriambico.

COnstanter redamo, qui me adamant, pios:
Et qui me studiis quaeritat, invenit.
Nec non divitiae sunt mihi maximae,
Virtutis decor, et gloria splendida.
Divinis opibus non pereuntibus
Praesto, iustitia fulcio pectora.
Et fructus meus est amplior, et magis
Pollens divitiis splendidioribus.
Hic fructus superat, quae pretiosa sunt,
Obrizum rutilans. est pretiosior
Argento nitido, vincit et omnia
Quae praestant pretiis irradiantibus.


page 14, image: s0572

ACTUS SECUNDI,

SCENA I. Altera ex mulieribus conqueritur de atroci suae contubernalis iniuria.

Tecnophila

NOn est meus puer hic, non est meus puer,
O facinus audax, o scelus nepharium.
Maligna mortuum suum dolo mihi
Supposuit. o facinus crudele ac barbarum.
Ah quid agam? vel quid captabo consili.
Non testis ullus: sola sum, deserta sum.
Sed en scelesta stat domus sub ianua.

SCENA II. Rixantur mulieres inter se.

Tecnophone. Tecnophila.

MEa tu, quid ista tanta vociferatio
Sibi vult? quid est? quid accidit, mea, te precor?
Dic, te rogo, quid ita tu exanimata? quid?
Ecquid tuus puer exhalavit spiritum?
TECNOPHI. Discede mox procul scelesta. TECNOPHO. Siccine
Agis? TECNOPHI. Meum tu redde, quem dolo molo
Mihi sustulisti, cum dormirem, pessuma.
TECNCPHO. Num sana tu satis? mentem recollige.
Mecum meus salvus probe est in aedibus.
Si nunc tuus tibi mortuus, iniquior.
In me tumultuaris, et stomachum tu


page 15, image: s0573

Effundis in me? non decet. TECNOPHI. Hic mortuus.
Quem pigra stertens suffocasti comprimens,
Hic est tuus: sed tu scelesta meum tuis
Uberibus admoves, perinde ac is tuus siet.
TECNOPHO. Audaciam ingentem: mores mortalium.
Vah quid magis temerarium dici potest,
Quam velle mortui tui culpam mihi
Impingere? ecce si non est audacia
Haec summa, quae maior potest dici? Tamen
Suis eam relinquam nunc furoribus,
Quae sum dierum vix trium puerpera:
Ne quid mihi, dulcive infantulo meo
Ex lacte perturbato his turbis accidat.

SCENA III.

Techophila sola.

O Religionem ter quater nefariam.
Os impudicum, non Deum ultorem timens,
Suum necavit. Haec neci temeraria
Adiungit ecce nunc plagium trivenefica,
Satis superque acerbum parricidium
Fuerat, sed ista pignus en meum sibi
Furtim rapit, dolosis prava fraudibus.
Sed quidnam agam? sed quid captabo consili?
Sum destituta ope, et favore iudicum.
Contempta sum, quae vulgo quaestum corpore
Contra Dei legem sacratam factito.
Misella sum, nec est mihi quod iudici


page 16, image: s0574

Donem. Sed ipsa eadem est forte praedita.
Sed plus reus favoris in forensibus
Causis habet, quam iustus actor. Iudices
Reo favent, suspecta res actoris est.
Causam Deo commendem, iusto iudici?
Sed huic meae ratio vitae parum placet.
At ista non melior, sed aeque turpis est,
Atque ego. Quid ergo?`Causae vincat aequitas.
Sed quidnam agam? aut inceptem? quemnam
consulam?
Quis deferet causam meam hanc ad iudices?
Non sunt mihi ulla dona, quis iter mihi
Parem ad tribunal iudicis. Sed ecce ibi,
Ex arce regia ad nos huc Iosaphat
Descendit, haud parum laetus, primarius
Vir, atque dexter, Regia commentariis.
Adibo eum, causamque exponam. Nam volet
Audire me, serenitas dum mentis est.

SCENA IIII. Descendit ex convivio Iosaphat cancellarius, laudans secum regem.

Iosaphat solus.

NIl laetius unquam, nihil festivius,
Nihil serenius, quam rex in hoc fuit
Convivio, videre contigit meis
Oculis. iuvat sub hoc tam pulchro principe,
Pulchros dies in pace multa vivere.
Quicquid suis in hoc dixit convivio,
Graves fuere et prudentes sententiae,


page 17, image: s0575

Legis sacrum nomen meretur, quicquid ex
Ipsius ore profluit, proverbia
Sunt omnia illa, quae fluunt ex tempore.
Non triste quam, non trux aut tyrannicum,
Nihil superbius, nihil arrogantius:
Humanitas sed ipsa cum modestia
Mirabili condita: nil tamen leve,
Aut infra dignitatem ipsius regiam.
Festiva in ipso est vel maiestas regia.
Sunt temperata pulchre in rege singula:
Nihil nimis, nihil parum, sed omnia
Consentiunt ceu harmonia musica.
Sed quid sibi muliercula istanam volet?

SCENA V. Mulier exponit Cancellario causam suam, consulit ipsum: pollicetur ipse mulierculae operam.

Tecnophila. Iosaphat.

Occasio nulla amittenda est. Optume
Mihi obviam fit, alloquar. Benignius
Opinor ipse respondebit consulens.
O Domine mi, salveto, o prudentissime
Vir. IO. Hem quid est mulier? quid palles? quid tibi
Pectus tuum molestat, aut cruciat? TEC. Dolor
Summus. IO. Tuam causam mihi dic libere.
Si quid boni possum tuo negotio
Consulere, non gravabor: exponas modo
Mihi tuam causam verbis paucissimis.


page 18, image: s0576

TEC. Trium dierum vix eram puerpera,
Unaque mecum unis mulier in aedibus
Pepererat. Ipsa dum stertit, puerum suum
Ignava suffocat: meum ex ulnis meis,
Dum dormio secura, furtim perfida
Aufert. suum reponit illa mortuum.
Factum negat, incusat parricidii,
Prolis suae necatrix. Quare consule
Mihi misellae. IO. Causa isthaec est ardua.
Ais, negat. Status coniecturalis est.
Non testis ullus, non signum probabile.
Sed ecce Rex, quo nullus est sapientior:
Tribunal ipsus occupabit. iudicis
Munus subibit hoc credas dexterrime.
Non munus, aut personae existimatio
Quicquam valebit. huic tuam causam probe
Expone. TEC. At o te quaeso, vir dexterrime,
Ut ipse causam ad regem iustam deferas.
IO. Adsis modo tua cum ista adversaria,
Utroque cum puero, vivo atque mortuo.
Operam meam tibi praestabo candide,

CHORUS, EX EODEM Proverbiorum capite, versu Sapphico.

Illa ego prudens Sapientia, ecce
Iuncta sum semper rationis almae
Legibus, tectis habitamus unis consociatae.


page 19, image: s0577

Odium pravi domini potentis
Est timor. valde misere superbos
Exsecror sensus animi tumentes, Atque dolosos.
Me penes prudens Sophiae est sagacis
Astus, ac rerum vigor almus in me est:
Me penes fortis, sapiens, potensque, et Vivida virtus.
Regibus per me suus est regendi
Dexter et iustus modus, atque sceptra
Iudices recte subeunt potentes, Imperitantque.

ACTUS TERTII.

SCENA I. Praeco edicit, Regem si quae lites sint, sua dirempturum esse sententia. Fiat buccina signum. populus convolet.

Praeco.

Cives boni, iussu et mandato regio
Edico vobis, si qua sit contentio
Forensis, inter vos Maiestas ipsa iam
Hanc dirimet dextra sua sententia.
Quapropter o populares, cui concordia
Curae est, huc ad tribunal regium volet:
Nihil iustius dictura vel Dice pia.


page 20, image: s0578

SCENA II. Confluit populus ad vocem tubae. Iosaphat Regi prodeunti, et pro tribunali sedenti, mulieris causam indicat, et commendat.

Tecnophila. Iosaphat. Tecnophone. Solomon.

Sed ecce ceu solis clari serenitas
Incedit. o Iosaphat clarissime,
Regi meam causam commenda, ut aequitas
Docet. IO. Tace: id modo probe curavero.
TECNOPHO. Non ambigo, quin Rex multo dexterrimus,
Sententiam secundum me pronuntiet.
REX. Intelligo viri Israel, quid regium
Sceptrum deceat: ut salva sit iustitia,
Ut lex Dei servet vigorem maximi.
Agnosco me summi Dei vicarium.
Non quod libido dictitat, sed lex Dei,
Spectavero, causas vestras diiudicans.
Quapropter hic si cui sit controversia
Adversus alterum fratrem, dicat modo
Causam suam, missis omnino affectibus,
Exordiis longis. Veritatis est
Simplex, caretque fuco omnino oratio.
IO. Mulierculae litem duae, Rex inclite,
Habent: lis est de filiis natis recens.
Alter quidem vivit, sed alter mortuus
Est. At suum vivum esse certat utraque.
Has audias Rex, pro tua clementia.


page 21, image: s0579

SCENA III. Mulieres dicunt causam suam apud Regem.

Rex. Tecnophile. Tecnophone. Achisar atriensis.

Actrix suam paucis causam dicat prior.
TECNOPHI. O Rex tuae serenitatis gratia
Confisa dicam, nil mentita, sed probe
Ut res habet, narrabo paucis ordine.
Duae sumus pariter unis in aedibus,
Ego et domestica ista, eodem tempore,
Evenit ut pareremus hos infantulos,
Hunc ista mortuum, sed illum ego meum,
Qui vivit: at die lapso iam tertio,
Cum nemo adesset, praeter nos, in aedibus
Testis, quiescens somno isthaec profundius
Compressa, iam suo cum bentem lectulo
Hunc dum premit stertentis mole corporis
En suffocat, mater haec parricida fit,
Surgit, meis dum dormio ex ulnis rapit
Meum: reponit in locum, istum mortuum.
Post excitata somno, ut lactarem meum,
Sensi meum non esse ex me genitum statim.
Contemplor, ecquid sit meus. sed non erat.
Repeto meum, sed iurgiis haec intonat:
Iurans Deum, Deique sancta numina.
Sed interim, Rex, orba filio meo,
Fraude et dolo malo istius nunc feminae.
Dextram tuam, sceptrumque imploro Regium,


page 22, image: s0580

Nihil peto quam quod iubebit aequitas
Te Rex penes summa est rerum. Tu iudica,
In te sita est iuris dextri prudentia.
REX. Audivimus pro more partem nunc quidem
Unam, sed audiemus etiam alteram.
Dic tu mulier, aisne, an crimen hoc negas?
An excipis? pro more iuris dicito.
TECNOPHO. Maior tua est Rex aequitas, quam ut debeam
De iure sollicita esse religiosius.
Haec multa dicit, quae probare non potest.
Quae dicit isthaec ficta, cuncta pernego.
Non signa sunt, multo minus tec meria,
Non ulla coniectura quod istud fecerim.
Haec ipsa dum neci natum dedit suum,
Hoc crimen in me fingit, ista trans ferens,
De quo foret mulcta isthaec tam nefaria,
Tantum loci potest in ipsa habere: sed
Eiusmodi mores nunc sunt mortalium,
Ut trans ferant in alteros, quod perpetrant.
Ex me puer vivens hic natus est mihi,
Hunc assero meum sed mortuum sibi
Habeat suum calumniatrix pessuma.
Sed quin secura causam Rex dexterrime,
Sententiae tuae relinquo hanc integram.
TECNOPHI. Te merariam viden o Rex audaciam?
Os impudens, num tu meum scelesta vis
Contra tuam tibi vendicare consciam


page 23, image: s0581

Mentem, meum dico, scelesta, sanguinem?
TECNOPHO. Nihil impudentius, Rex o, nil vanius
Oculis meis vidi unquam. Quid temerarium
Dici potest, hoc si non ipsa temeritas,
Aut vanitas dici meretur? Haec meum
Audet suum per numen sanctum dicere?
REX. Est hic sacer locus, nec iurgiis:
Ius, aequitas, aequum bonum, verax Dice
Coluntur hic. a iurgiis facessite.
Tuque Atriensis, tu qui es inter aulicos
Meos amicos, crede, nunc primarius,
Quae pertinent ad hanc rem, tu curaveris.
AC. Curavero id quidem ut decet, Rex maxime,
In me non deprehendatur ulla Rex mora.
Nam nil mihi est magis in votis, credito,
Quam regii sceptri flos, et florens status.
Et nunc potissimum, cum floret maximis
Tuis sub auspiciis nunc florentissimis
Sapientia haec prudens, sapiens prudentia,
promittit amplum quiddam quod potens Deus
Gubernet et secundet pro magna sua
Bonitate. perge, macte sic virtutibus
Populi tui Israel salutem quaerere,
Vestigiis patris David insistere.
In rebus his terrenis nil praeclarius,
Quam rem Dei, statumque salvum publicum
Curare, ob id iussum capesso sedulo.


page 24, image: s0582

SCENA IIII. Haec SCENA continet Regis sententiam.

Rex. Satelles. Tecnophile. Tecnophone. Praeco. Marcolphus.

Utranque partem nos pro iure audivimus.
Perplexa causa est, nec facile quis dixerit,
Utran penes partem maior sit aequitas.
Non signa sunt, multo minus tecmeria,
Non testimonium. nec id tutum arbitror,
Ut deferatur iusiurandum feminis,
Fidei malae. nec certum quaestionibus
Est argumentum, nec usitatae in Israel.
Promptum sed est mihi consilium, ut reor, bonum.
Ponatur huc uterque actutum nunc puer.
Audin satelles, audin huc gladium cito
Acutie probata vagina extrahe.
SA. En domine Rex, fatalis est gladius tibi
Peracutus et politus, splendens et minax.
REX. Puellum utrumque, tam vivum quam mortuum,
Medium seca, atque actrici partes alteras,
Et alteras rursus dato matri reae.
Utrique quo pars eveniat nati sui.
TECNOPHI. Non. Istud absit, o Rex clementissime,
Non dividatur ille vivus, sed magis
Huic alteri cedat vivus. Nam lumina
Facinus abhorrent, ut crudele et barbarum.
Commota sunt mihi ex hoc dicto viscera.
Nati mei conspectu malo perfrui,


page 25, image: s0583

Et matris istius putatae cernere in
Gremio foveri, dum vivat meus modo.
TECNOPHO. Imo probe Rex censuisti maxime.
Secetur, ut dixit [(transcriber); sic: dixti] , medius vivus puer:
Malo videre hic ante oculos natum meum
Secarier, quam falsae matris filium
Existimari. Quin magis Rex inclite,
Haec torta confitebitur, num sit suus.
Nam quaestione, certa fit probatio.
REX. Quo fonte vox prolata sit haec utraque
Adverto, signis profecto certissmis.
Vivum suae matri verae natum dato,
Haec vera mater est: id haec affectibus
Docet, fluentibus materno ex pectore.
SA. Prolem tuam recipe, Regis sententia.
TECNOPHI. Me fortunatam, o Rex tibi gratias ago.
REX. At tu scelesta, quae cupis pueri necem,
Te prodis ipsa: nil materni sanguinis
Habes. Id non fieri potest, ut qua siet
Mater, suae videre quae necem queat
Prolis. tuine tu spectatrix sanguinis,
Dum funditur, temeraria esse tun potes?
Ni maior, heus, nobis ratio clementiae
Esset, tuo te (crede) tractarem modo,
Faceremque ut esses exemplum quam plurimis.
Quid amplius Praeco causarum? PRAE. Nil quidem,
O Rex, scio. REX. Laus sit Deo, quod rege me
Tranquillitas est tanta nunc in Israel,


page 26, image: s0584

Ut regum tribunal istis fabulis
Anilibus vacet. sed haec documenta sint
In posterum. ast in regiam nunc ibimus,
Deliberaturi de publico statu.
MAR. Quanto anteeo regem meum sapientia?
Non novit hanc mulieris rex astutiam:
Quia fundit ista largas flendo stilulas [(transcriber); sic: stillulas] ,
Gemitque amare, credit hic suspiriis,
Et aestimat mulieres ex se, et ex suis
Vah moribus. ridendus rex dignis modis.
Qui nescit hoc, quod non fides sit feminis
Habenda, quae secus dicunt quam sentiunt.

SCENA V. Discedente rege colloquuntur Iosaphat et Azarias, mirantur Regis in ferenda sententia extemporalem prudentiam.

Iosaphat. Azarias.

Iosaphat amice, frater optime,
Nil tale legi. num legisti talia
Saeclis vetustis esse facta in Israel?
IO. Prorsus nihil. AZ. Puerilis haec sententia
Primum videbatur: sed post sagacitas
Sapiens Monarchae nunc satis nobis puto
Spectata. Cunctis nunc innotuit bene,
Qualis siet, quantusue Rex in Israel.
IO. Audivimus iactarier proverbium,
Rex qualis est, talem cito populum fore.
AZ. Sequetur ergo mox populi prudentia.


page 27, image: s0585

IO. Pro me quidem discedo nunc prudentior,
Nec arbitror quemquam istius spectaculi
Fuisse spectatorem, quin cordatior
Discedat hinc, quam paulo accesserit prius.

SCENA VI. Actrix congratulatur sibi de vindicato puero.

Tecnophile. Praeco.

Affulsit hic dies mihi festiviter,
Peperi prius natum doloribus meum,
Peperit sed ipse magna matri gaudia.
Notandus est dies hic albo calculo,
Semper mihi celebrandus, atque filio,
Qui vindicatus est suis natalibus,
Sollenniter per sceptrum hoc regium die.
PRAE. Quantum Dei donum magistratus bonus
Sit, hoc docet vos (o viri) spectaculum.
Valete nunc, demum laudantes plaudite.

ACTUS QUARTI,

SCENA I. Continet historiam de Chirami regis Tyrii oratoribus, et legatis Solomonis ad Chiramum de petendis ad aedificium templi architectis.

Sadocus sacerdos. Zabuthus Regis socius.

[Note: Hi duo colloquuntur de multiiuga Regis sapientia.] [(reading uncertain: layout problem)]
Ecquid placet tibi isthaec consultatio,


page 28, image: s0586

De structione templi, de Dei domo?
Et de sacris rite instituendis maximo
Deo? ZA. Quid autem isthaec Regis prudentia?
SA. Spectata iam regalis sanctimonia est.
ZA. Spectata iam satis regis sapientia.
SA. Multi fuere clari ubique gentium
Sapientiae titulo, praesertim Aegyptii.
ZA. Longe sed hos superat: relinquit, qui modo
Sapientia praestant, hebraeos, plurima,
Post se. videlicet si nominarier
Quosdam tibi voles, Gaethanum et A manum,
Et Chalceum, et Dodanum, Haemaonis filios.
SA. Ain? ZA. Ego ipse testis haud vanus tibi:
Rebus gerendis, inquam, saepe interfui,
Cum contulit sermones cum prudentibus
Viris, ad ipsum regem qui nunc confluunt.
Manibus meis evolui commentarium,
Qui continet odarum multa milia.
Quid? quod ego ex ipsius ore plura, quam
Ter mille collegi in librum proverbia,
A Rege dicta in ipsius sermonibus
Prudenter et cordate, vel ex tempore.
Cum disserit de rebus naturalibus,
Polyhistor est, disertus et vere sophus:
De stirpibus, de gemmis atque plantulis,
Animantiumque formis dicit omnibus.
Nihil fugit solidam Regis scientiam:
Ex singulis aenigma, vel diverbium


page 29, image: s0587

Fingit. SA. Ferunt de Rege, quod vim daemonas
Habeat fugandi, quod morbis mederier
Variis queat manu sollerti [(transcriber); sic: sollerti] . ZA. Sic ferunt?
Ferunt probe. his oculis hoc vidi saepius.
SA. Sed ecce qui sunt isti, quos video procul
Venire? me si non oculi fefellerint,
Videntur oratores. ZA. Sunt Tyrii viri.
Hoc indicat vestis. SA. Miror quidnam velint.
ZA. Spectabimus ecquid velint, ut regiae
Denuntiemus maiestati. SA. Consulis
Probe. viden? equis iam desiliunt viri.

SCENA II. Sacerdos et Regius consiliarius legatum excipiunt, Legatus petit ad Regem aditum. datur.

Legatus Chirami. Sadocus. Zabuthus.

Salvete vos viri, salvete plurimum.
SA. Vos maximus salvos Deus custodiat.
ZA. Vos rector ille mundi in Israel Deus,
Pro maxima vos salvet hic clementia.
Vestrum, viri, unde iter? quo quaeso tenditis
Gressus citos? SA. Quae causa vos huc appulit?
Ecquid, rogo, est vobis viri hic negotii?
Si vos iuvare o hospites, nos possumus,
Faciemus id libenter et promptissime:
Modo indicate nobis. nulla erit mora.
ZA. Videmini praeferre quid negotii


page 30, image: s0588

Vobis apud Regem nostrum esse. Si quid est,
Aditus patebit per nos huc ad regiam.
LE. Nos adsumus Tyrii legati principis,
Hiramus huc nos ad Solomonta missitat,
Ut ipsius maiestati atque honoribus
Sua vice gratulemur. ZA. Ecce rex venit
E regia progressus cum satellite
Raro, atque amicis omnium fidissimis.

SCENA III. Legatus exponit regi causam sui adventus. Gratulatur illi vice Hirami Tyrii regis, de regio ad quod nuper fuerat enectus fastigio.

Zabuthus. Rex. Legatus. Achisar oeconomus regius.

Huc ventitarunt Oratores, maxime
Rex, principis Tyrii, qui celsitudinem
Tuam salutaturi Hirami nomine.
REX. Vobis viri vestrum licet negotium
Coram exsequi, quod est commissum, libere.
LE. Serenitatem rex tuam nos servuli
Huc venimus salutatum, regis vice
Nostri, Tyrum qui divitem dextre regit,
Gratusque Davidi tuo magno patri.
Simulatque rumor est delatus ad Tirum,
Hic unctione inauguratum regia,
Solomonta amici gnatum, sceptra in Israel
Patris loco administrantem dexterrime,


page 31, image: s0589

Sapientiaque summa instructum, gaudiis
Perfusus est (nobis credas) quam maximis.
Congratulatus est populo, ex animo pio,
Tuo, et tibi o Rex comprecatur omnia,
Salutis almae dona orat divinitus
Tibi dari, quae regni vera munera
Dici merentur. Officium suum insuper
Offert tibi, Solomon rex potentissime,
Offertque amicitiam suam integerrimam,
Qua semper est veneratus et coluit patrem
David tuum, virum secundum cor Dei.
Regni tui vigorem hic aestimat fore,
Regni sui salutem constantissimam.
Mittit simul tibi o Rex hasce literas.
REX. Mihi vestra comprecatio est gratissima,
Et liberalis ista significatio
Per vos amicitiae cum patre candidae.
Referte regi vestro magnas gratias,
Referte nostrum et officium vicarium.
Nec ambigo, quin ipsius fides siet
Erga domum meam nunc constantissima,
Nec haud minus quam quondam cum meo patre,
Fuit per annos plures integerrima.
Missurus ipse eram ad Tyri regem meos
Famulos meis instructos ecce litteris,
Ultro petitum amicitiam tanti viri,
Qui posset instituto morem nunc meo
Gerere in cedrinis lignis et cupressinis,


page 32, image: s0590

Ad templa summo construenda, quae pater
Vovit Deo quondam: sed ipse bellicis
Rebus fuit semper multo implicatior,
Quam qui suum coeptum ad finem perducere
Potuerit, ast rebus nunc tranquillissmis,
Occasionem nactus aedem construam
Sacram Deo, quam vovit ille splendidam:
Non sumptibus parcam magnificentissimis.
Sed Achisar curato nostros hospites,
Tractato eos pro dignitate splendide.
Abduc eos in aulam. ACH. O Rex, curavero.

SCENA IIII. Rex Cancellario scribendarum ad Tyrium Regem literarum negotium, Zabutho legationem mandat.

Rex. Iosaphat. Zabuthus.

Zabuthe amice longe mi carissime,
Fideque summa inter proceres nunc aulicos:
Et tu fidelis o Iosaphat mihi,
Semperque ob id prae ceteris carissime:
Vos scitis institutum quid nuper siet,
De structione templi: fundamenta iam
Locantur, atque orbis circum describitur,
Opusque coeptum surgit iam quodam modo.
Lapides tamen quadrati, et dura marmora,
Cedri, cupressi, desunt duro robore
Trabes. et architecti non idonei
Ad hoc opus nobis sunt, qui fastigia


page 33, image: s0591

Templi sacri caelo queant subducere.
Libanus abundat hisce, abundat et Tyrus
Artifice docto. Et affabre Sidonii
Secare ligna, et saxa norunt scindere.
Istis opus nobis erit. Quare bone
Zabuthe, in hac re opus tua quam maxime
Opera et fide, credas, habeo. ZA. Quicquid mea
Industria o Rex efficere poterit, lubens
Onus subibo in re longe sanctissima.
REX. Adibis ergo regem mox Sidonium,
Istis comes instructus ipse pluribus
Ex aulicis nostris, equestri ex ordine
Viris, salutem et officium dicas meum
Tyrio tyranno, amico patris unico,
Et singulari. ob idque nostro nomine,
Doctos fabros pete ut nobis communicet,
Hi ligna norunt affabre secare, quae
Libanus abunde fert, et cedros maxime.
Mons noster est, viri sed desunt, qui sciant
Cedros secare, aut saxa recte fodere,
Non gratis hos petimus, sed certis legibus,
Et pensione certa in annos singulos,
Quicquid dabit, dabit haec nostris pro sumptibus.
Possunt cedri rates percommode mari
Committier, ratibusque saxa imponier.
Cum rege foedus antiquum patris mei
Renova: novumue, si videtur, concipe.
Et tu meo perchare cordi Iosaphat,


page 34, image: s0592

Haec literis ad regem scribe nomine
Nostro, atque literas nostro signavero
Hoc annulo. IO. Negotium hoc cur abimus
Pro fide nostra, Rex o clementissime.
REX. Eamus intro nunc in aulam ad hospites,
Ut exsequamur, quae rebus praesentibus
Sunt usui futura ad hoc iter tuum.

SCENA V.

Marcolphus solus.

PEriculum nuper cautus suspendii,
Astu meo deceptis servis regiis,
Euasimus. tentanda sed fors, num queam
Me rursus insinuare in regis gratiam.
Captanda sed rei cuiusque occasio et,
Venabor ecquid fors benigna quid mihi
Datura sit, quod esse possit usui.
Pars contigit mihi de corde vulturis,
Hinc conferendus regi sum prudentia.
Si contigisset totum, forte regia
Haec contigisset Marcolpho potentia:
Fortuna sed vincenda erit mihi dolo.

CHORUS. Ex Cap Proverb. 9. eo genere, quo est Horatianum illud, Solvitur acris hiems.

En sapientia pendens aedificat domum politam
Nitentibus septem arduam columnis,
Nunc cadit ante sacras huic victima rite pinguis aras,
Coronat auro, vina sacra miscens.


page 35, image: s0593

Instruit alma suas mensas epulis decore largis,
Et ornat hoc convivium celebre.
Et comites famulas mittit celeres ad urbis altos
Locos, ut invitet, sonante voce:
Huc agite o iuvenes, qui estis fatui, venite cuncti,
Venite vaecordes, opem rogate.
Ad mea certatim convivia lauta commeate,
Cibo salubri vos replebo cunctos.
Nectar et ambrosiam miscere volo suavitatis
Scientiae, daps mentis en opima.
Vescimini iuvenes fructu sapientiae beatae,
In hac voluptas est pia atque sancta.
Stultitiae potius tetrae semitam iube valere,
Agesque vitam ter quater beatam.
Dirige per calles sophiae gradiens tuos meatus,
Inambula recti vias decori.

ACTUS QUINTI,

SCENA I. Sacerdos religionem et templum Solomonis miratur Consiliarius sapientiam: qui commemorat Solomonem cum Hiramo, sive ut Iosephus nominat, Eromo proposui [(transcriber); sic: proposi] is aenigmatibus sponsione disputasse. quod Iosephus ex Dio historico refert. [Note: Continet historiam de Regina Sabaea.]

Sadocus sacerdos, Zabuthus orator.

Zabuthe mi carissime, ut tibi placet
Solomonis ista relligio atque sanctitas?
Heu quam Deo patrum delubra ditia,


page 36, image: s0594

Et splendido polita condit marmore?
Ditavit hoc auro atque argento splendido.
Quid sacra commemorabo, tam sollennia
Holocausta, crebra, et omne victimae genus?
De more rite mactat hic bidentium
Greges, Deoque litat hic creberrime,
Perlitat autem semper. Hoc nos edocet
Successus iste felix, quem foris habet,
Domique. Nam duella certe nulla sunt
Adversa, semper victor est ex hostibus.
Tributa pendent perduelles undique,
Cum regibus vicinis figit foedera.
Quid multa? Tute nosti, quis regni siet
Status, magisque quam nunc nemo principum,
Qui pars earum tute rerum maxima es,
Qui functus es claris legationibus.
ZA. Sunt vera, quae dicis sacerdos optime,
Sunt magna, sunt (mihi crede) isthaec miracula.
Maiora sed sunt illa, quae sapientia,
Nulli satis mortalium percognita,
Designat. Hanc admiror saepe cum meis
Aequalibus: sed quo magis miror, magis
Animo fatigor. cuius exemplum tibi
Referam, quod ex meis legationibus
Habeo, satis dignum quod multis saeculis
Memoretur, et cantetur olim posteris
Nostris. SA. Ain? ZA. Aio. SA. Quid est? dic obsecro.
ZA. Hiramus ad Solomonta nostrum missitat


page 37, image: s0595

Scirpos, et implicata quaedam aenigmata,
Tentans eum num possit illa solvere.
Sed noster ut sapientia mirabili
Semper valet, facile haec resolvit, et cito,
Rex noster. at mihi in mandatis hoc dedit,
Cum mitteret me ad Hiramum regem Tyri,
Iniunxit inquam et istud inter cetera,
Proponerem ut Regi nonnulla aenigmata,
Se velle secum sponsione maximae
Summae pecuniae prompte contendere.
Hiramus at nequibat haec sophismata
Dissolvere: at Tyrius puer cui nomen est
Abdemonus, mirabili scientia
Problematum solvendi praeditus, probe.
Hunc rex subornat, hic dissolvit omnia.
Proponit is rursum puer problemata
Solomonti nostro, qui paruo negotio
Solvebat ista. SA. Credo. non ego ambigo
Mirabili de regia prudentia.
Non nostra in hoc versatur ista quaestio,
Sapientiae sed fons est summae maxime
Dei timor, quod inter eius apophtegmata
Audivimus persaepe commemorarier.
Et propter hoc, quod ipsum tale quicquid est,
Fiet magis, puto, ergo tale. ZA. Non nego.
SA. Ad haec Dei cultus Deo fit gratior,
Quo simplici magis modo fiat. ZA. Scio
Illud quidem, credoque. Sed non pugnat, ut


page 38, image: s0596

Opinor, hoc quod simplex est, sapientiae:
Prudensque simplicitas est virtus maxima,
Deoque valde grata: verum astutia
Versuta, vafra, callida et excessio
Sapientiae verae. Sa Sed ecce regios
Currus procul video venire. ZA. Quisquis est,
Valde potens est. SA Hoc comitatus indicat.
ZA. Age nos eis eamus obsecor obviam.
SA. Eamus ergo, et excipiemus ut decet.

SCENA II. Sacerdos et legatus excipiunt Reginam Sabaeam.

Sadocus. zabuthus. Regina.

SAtellites nigri videntur, et comis
Crispantibus, uncti Sabaei sunt, sive
Arabes odorati. ZA. Sed ecce Regii
Iam nos ministri observarunt, iam curruum
Stat pompa. SA. Sed REgina curru desilit,
Mitrata, et auro picta, ea nobis obviam
Venire praefert. Alloquemur, ecquid huc
Veniat, et ipsius quae sint negotia.
RE. Salvete plurimum, viri clarissimi.
SA. Tibi salus regina praeclarissima,
Divinitus contingat, et sospes sies.
ZA. Vobis Dei benignitas Regina det
Quod sit tibi et tuis salubre maxima.
Quid hac Sionis urbe sacra, dic rogo,
Negotii est apud Regem ter maximum?
RE.
[Gap desc: greek text]
profecto rex Solomon mihi


page 39, image: s0597

Celebrandus est, qui ter beatus undique
Celebratur. Hic sapiens, piusque, et praepotens.
Haec fama fertur nunc ubique gentium.
Sapientiae mirabilis fama excita,
Ingressa iter, quod fecimus longissimum,
Et longius quam conditio muliebris haec
Ferat: tamen me vicit admiratio,
Solomontis ista nobilis sapientia.
Vos arbitror regni viros primarios,
Regique caros, atque in aula plurimum
Valere. Quare ad arcem nunc vos o viri,
Pateat iter rogo, ad regis triclinium.
SA. Nos et libenter, et parati Regiae
Faciemus indicium maiestati, tuae
Praesentiae, Regina praeclarissima.
SA. Sed ecce Rex pro more nunc deambulans,
Propressus huc propinquat, et fidelibus
Stipatus en ministris, en gressus suos
Huc dirigit. ZA. Vel rem nescivit antea,
Vel conspicatus ipse ex arce Regia
Progressus huc pro more vobis obviam.

SCENA III. Sabaea a Solomone excipitur.

Zabuthus. Sadocus. Regina. Solomon. Anchisar oeconomus regius.

ADibo regem: tu sacer dos optime
Maneto cum Regina, dum renuntio


page 40, image: s0598

Regis serenitati, de praesentia
Reginae, ut ipse per me fiat certior.
I tu modo, manebo dum resciverit.
SA. Noli gravari ex hac mora, castissima
Regina, nunc pro more te Rex inclitus,
Pro dignitate regia excipiet modo.
RE. Nihil est mihi molestum, o vir sanctissime.
ZA. Regina, Rex, terrae Sabeae huc appulit,
Ut alloquatur te de rebus arduis,
Sapientiae nimirum, qua te praedicat
Hic orbis. SO. Hanc ex arce nunc prospeximus,
Huic obviam procedo, ut excipiam meo
Pro more eam. RE. Rex nunc adest. o maxime
Rex, te Deus caeli atque terrae maximus,
Regni et tui servet vigorem pro sua
Clementia benigna. SO. Salve tu quoque
Sabaea, reginarum orbis clarum decus.
Quae causa ad hoc iter te quaeso compulit?
Non leve sit necesse est, quod te feminam
Ad hoc iter tam durum et insuperabile
Coegit. RE. O Rex, sunt profecto maximae
Causae mihi, veruntamen periculis
Negotium meum est procul. Sed inclitus
Sapientiae rumor tuae me feminam,
Crede, impulit famulam tuam ad mirandum
Tantum videndum, et audiendum. SO. Plus mihi
Tribuis, et amplius de rebus praedicas
Meis opinione quadam splendida,


page 41, image: s0599

Quam vel fiet, vel quam mihi esse sentiam.
Sellae duae curules atque regiae
Huc afferantur interim, tuque Achisar
Curato pro fide tua impedimenta, et hos
Vastos in arce elephantos Indicos probe,
Mulos, camelos, atque equos cum currubus.
Et pabuli satis. Cura pararier
Convivium regale nobis splendide.
Nos interim hoc in porticu fabulabimur
Paulisper, et sermones hic miscebimus
Dulces. AC. Probe, o Rex, pro fide curavero,
Regina regio modo tractabitur.

SCENA IIII. Sabaea donat regi munera, miratur eius aedificia, famulatum. Et hinc colligit, sapientiam eius opinione maiorem esse. Itur postea ad convivium.

Solomon. Regina. Eunuchus Reginae. Praeco.

SAbaea reginarum felicissima,
Sedem capesse: colloquemur paululum.
RE. Non addecet, o rex, ut ulla femina
Viro prior locum capessat, nedum ego
Femella, maiestate tanta territa.
Disuadet hoc sexus virilis dignitas,
Prohibet id amplitudo certe regia.
SO. Hoc si domi fiat, tibi concesserim,
Si quid tibi iubeat venusta urbanitas,
Parum sed hoc civile (crede) fecero.


page 42, image: s0600

Veruntamen ne totus hoc abeat modo
Dies, geram morem tibi: pulchrumque erit
Fortassis, ut vincatur mas a femina.
RE. Festiviter ludos agis, sed candide,
O Rex serene. Verum eunuche nunc tuum
Fac munus: affer haec, ego quae tradidi.
EV. Auri talenta sunt hic, hic aromata.
RE. Solomon tyranne longe felicissime,
Scio receptum passim more gentium,
Ne quis salutet regium temere caput,
Quin hoc prius placet venusto munere.
Quare serena fronte quicquid istud est,
Capias rogo: coronarium hoc boni obsecro
Pro more consulas, et mansuetudine,
Sabaea tellus ista fert domestica,
Haec mente prompta ancilla fert, o Rex, tua.
SO. Mos est quidem, sed nescio an probabilis,
Ut qui minus habent, divitioribus
Addant: sed interim quiesce paululum.
RE. Quia id iubes, mones, et instas sedulo,
Parebo. SO. Munus istud plane regium,
Gratissimum quidem est: et isthoc nomine
Primum, quod est grato profectum pectore:
Sed deinde, quod monumenta exsistunt regia
Terrae Sabaeae, et fama et re ditissimae.
RE. Pretiosa sunt foris, domi quae vilia
Habentur. At miror magis sapientiam
Istam tuam. nolim putes id auribus


page 43, image: s0601

Tuis dari, Rex omnium celsissime.
Contemplor ecce diligenter omnia,
Has aedium structuras splendidissimas,
Templique ex opposito praecelsa culmina,
Et ordines virum tibi hic astantium.
Ex his tuam sapientiam sic colligo,
Aequalis ut nullus tibi sit uspiam
Terrarum. et hoc magis magisque intelligo,
Opinione maius est quod conspicor
Praesens meis en clare ocellis. Te Deus,
Dator bonorum te beavit plurimis
Modis: dedit sapientiam tantam tibi,
Quantam prius non uspiam cuiquam viro.
Stupenda rumor praedicabat in Saba:
Dives Arabs, Aegyptius laudes tuas
Celebrat tuum nomen sonat Nilus ferax:
Meroe canit Solomonta. quicquid Candaces
Dictamini patet, notique climata:
Et Aethiops, et Persa, et Indi flumina,
Eous et Ganges, rapax Tygris, vagus
Et flexuosus Euphrates. En transuolat
Utranque zonam fama nominis tui, et
Pertingit haec adusque machinae polos.
SO. Plusquam satis, Regina, laudibus meis
Diserta bucinatrix es. RE. Non assequor
Verbis meis, o rex, quod de te sentio.
De me vicissim quam benigne sentiam,
Patientibus, te obtestor, ausculta auribus.


page 44, image: s0602

Studiosa sum sapientiae a primordiis
Aui mei, admirorque, honore prosequor.
Amoque, quos sapientes esse intelligo.
Meroe licet mihi sit subiecta feminae,
Regitur tamen per me, puto, dexterrime.
Sapientiam colo in ditione sic mea,
Ut tam puellae quam puelli litteras
Tractent, et artes discant non inutiles.
Ut discerem, me huc compulit flagrans amor
Sapientiae verae, te quaestionibus
Adoriar perplexis, quas dissolvier
Mihi velim per te, Rex prudentissime.
SO. Quod literas et sceptra pro colo geris,
Supra tuum sexum facis, virtutibus
Adsueta. Si quid est in quo tu doctior
Fieri cupis, fontes meos lubens foras
Derivo. Dic, quae sint tibi problemata.
RE. Sunt plura, quam brevi queant memorarier.
SO. Servemus ergo isthaec in commodum locum.
De rebus his loquemur in convivio:
Et cum vacabit, his diebus plusculis.
In arcis altae tecta nunc intrabimus,
Ut te quieti des, defessa. RE. Perlubens
Quo duxeris, sequar: lubens spectavero
Miraculum mundi hoc longe celeberrimum.
SO. Tu praeco nostris aulicis indixeris,
Ut hospites nostros tractent humaniter.
PR. Curabo Rex quae me iubes, dexterrime.


page 45, image: s0603

SCENA V. Praeco exsequitur mandatum Regis.

Marcolphus. Praeco.

HAec reddit ex stultis insanos: pro fidem?
PR. Tu morio, quid garris hic pro moribus?
Aufer cavillum, ni tu longa littera
Fieri voles. MAR. Quid hoc, rogo, est aenigmatis?
PR. Da signa buxinator, ut nunc praedicem,
Quod Rex iubet, mandatum propter hospites.
TARATANTARA.
PR. Vos aulici Solomontos regis Israel,
Edicit hoc vobis maiestas regia,
Ut hospites Sabaeos non iniuria
Laedatis ulla, sed pro mansuetudine
Tractate quisque quenque. Nam ius xenium
Suo vigore salvum vult Rex maximus.
Mulctabit hunc, qui legem contumaciter
Neglexit, pro dignitate criminis.
Valete nunc, in arce agentur cetera.

CHORUS, Ex nono cap. Proverb. ut illud Horatianum Sic te diva potens Cypri.

DIuinae Sapientiae
Firmum principium fit Domini timor.
summum scire Deum tuum,
Est vere sapere, et summa scientia.
Per me via tibi tua,


page 46, image: s0604

Longaevoque dies multiplices erunt.
Fili, si sapies bene,
Multis utilitas eveniet tua:
Sin risor fueris malus,
Fructum percipies pro merito tuo.

EPILOGUS.

Vidistis in spectaculo hoc, viri optimi,
Matronae honestae, nec non castae virgines,
Regis typum sapientis, et iusti et pii.
Quae causa sit sapientiae, percepimus.
Pius fuit, Deoque totus deditus.
Cui cum fideliter serviret, et sacrum
Faceret pium, dictante sancto pectore,
Gratum fuit, fragransque naribus Dei,
Voto suo divinitus potitus est,
Sapientiam Solomon petivit unice,
Talis data est: cui sunt coniunctae ceterae
Virtutis almae partes. Nam dexterrima
In rege nostro floruit quondam aequitas.
Non defuit clarum modestiae decus,
Miscere iustum novit cum clementia.
Animus fuit celsus, vereque regius.
Hinc discimus, pueri, quae sint divinitus
Petenda, quisque finis esse debeat
Studiis piis et praefixus, nempe gloria
Non nostra, sed Dei potentis et boni.
Huc dirigantur actiones singulae,


page 47, image: s0605

Dubio procul voti fiemus compotes,
Continget ut felicius studiis bonis
Studeamus, atque amplis progressionibus.
Pergamus, ut prosimus cuique proximo.
Nam non sumus nobis nati, sed patriae,
Ut doctus ille Plato recte censuit.
Vocationem dein nostri, Deo integram
Mandabimus, securi. nam quid utile
Nobis siet, pernovit ipse, qui dedit
Quod nos sumus, dabit quo simus et boni.
Hoc consequemur, si votis ardentibus
Petamus a Deo optimo atque maximo.
Cui laus, honor, cui cedat omnis gloria.

CHORUS. Ex Psalmo LXXII.

Quo veri Solomonis, Christi nimi-
rum, sapientia et iust cia describitur: in quo absolute
felicis regni status, quasi typo quodam de-
pingitur versu Choriambico.
Qui virtute regis magnifice tua
Rex, qui sceptra tuae iustitiae quatis,
Da regi imperium, da moderamina
Rerum, et iustitiam non violabilem.
Aequis ut populo legibus imperet,
Vindex eripiat iustitia bonos,
Pressos exilio, et rebus egentibus,
Adflictis misere praestet opem piam.
Montes celsi iugi dulcia proferant


page 48, image: s0606

Pacis per populos foedera candidae,
Colles iustitiae dona piae ferant,
Dextri et arbitrii iudicium bonis.
Ille aequus miseris arbiter indigis,
Iudex pauperibus dexter egentibus,
Censor iura piis exulibus dabit,
Haud ullus locus hoc rege calumniae.
Omnes te metuent, dum spatium suum
Phoebus flexi vagum conficit igneus.
Cuncti te recolent, cornua menstruae
Lunae dum redeunt, evariantia.
Adventus domini gratus erit magis,
Quam si imber tenuis caelitus irriget,
Ut vellus tenerum germina graminis,
Tellurisue sinus, quae sitit, aridae.
Huius sceptrigeri temporibus vigor,
Celso iustitiae huc adveniet polo.
Pacis tempora tunc florida tam diu,
Quam Phoebes redeunt cornua, floreant.
Iunget littoribus littora Rex pio
Sceptro, et imperium proferet amplius,
Quam sacri a medio flumine Iordanis,
Ad vasti Oceani lati fluum mare.
Hunc regem Aethiopes lativagi colent,
Huic solvent celebri sacra piamine.
Prostratus genibus figere pulveri
Hostis munificus tunc volet oscula.
Reges Tarsigenae muneribus piis


page 49, image: s0607

Hunc regem excipient largifluis suum.
Huic dites Arabum sceptrigeri, et Sabae
Felicis referent debita munera.
Hunc orbis domini muneribus suis,
Hunc orbis populi cultibus undique
Terrarum variis excipient ducem,
Hunc gentes dominum rite colent suum.
Causa est: Eripiet mox inopem suo
Praesenti auxilio, si querulus petat,
Succurret misero. Percipiet preces
Clamantis patiens aure pia viri.
Hic promptus redimet fraudibus et dolo
Vexatorum animas, foenore liberos
Reddens, innocui corpore sanguinis.
Effusi pretium coram oculis erit.
Vivent tunc inopes, atque Arabum sacris
Thesauris capient aurea munera:
Gazae participes se fore regiae
Iactantes, hilari laude Deum ferent.
Et tunc provenient germina fructuum,
Messis dives erit montibus arduis,
Ut fructus Libani copia diffluet,
Cives ut viridi gramen erunt solo.
Uncti nomen erit sole celebrius,
Aeterni spatio nobile sae culi,
Gentes omnigenae nomine sub tuo
Felices, recolent Rex tua numina.
Israelis erit laus et honos Deo,


page 50, image: s0608

Et quae digna tuo gloria nomine,
Qui quaecumque facis, mirificas facis
Res, virtute tua tam memorabili.

FINIS.