17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s0001

DRAMATA SACRA COMOEDIAE ATQUE TRAgoediae aliquot e Veteri Testamento desumptae, quibus praecipuae ipsius historiae ita eleganter in SCENAm producuntur, ut vix quicquam in hoc argumenti genere, iuventuti Christianae proponi utilius possit: magna parte nunc primum in lucem editae. Earum vero Catalogum statim a Praefatione invenies. BASILEAE.


image: s0002


image: s0003

STUDIOSIS ADOLEscentibus, Antonio et Bartholomeo Saileris, clariss. [Abbr.: clarissimi] viri domini Hieronymi Saileri filiis, Ioan. Oporinus S. D.

ARISTIPPUS interrogatus quo modo differret homo doctus ab indocto, graviter resopondit: Sicut equus domitus ab indomito. Voluit significare vir sapiens, ut quemadmodum homo ineruditus rapitur suis depravatis affectibus, quasi per devia et praecipitia humanae vitae, tamquam equus indomitus ac praefractus: sic etiam qui est liberali doctrina excultus, praeceptisque philosophiae mansuefactus, non modo ut in hac vitae consuetudine cum quadam suavitate ac dignitate


image: s0004

inter homines vivere possit, magis erit accommodatus, sed etiam sibi et toti rei pub. ingentes adferet utilitates. Nam qui gubernacula tenent rei pub. homines ineruditi, quid aliud quaeso [(transcriber); sic: queso] videri possint cum pro tribunali sedent iudicaturi de gravissimis controversiis, quam quod vulgo dici solet, canis in balneo? aut iuxta Aristippi quoque sententiam, lapis super lapidem? Vera profecto eruditio in primis utilis ac necessaria est ad omnem vitae functio nem, quam verum
[Gap desc: greek text]
silvestris ac depravatae naturae queas appellare. Haec una liberalis philosophicae doctrinae institutio vere medetur animi morbis, iuvenibus adfert sobrietatem, senibus solatium, pauperibus divitias,


image: s0005

divitibus ornamentum. In hac igitur una summis ingeniis e- laborandum est, ut quam plurimum crescant eruditione ac doctrina, suamque rem pub. augeant dignitate. Itaque serio cum animis vestris reputare debetis, optimi adolescentes, cum frequenter, tum etiam diligenter, non aliquo casu aut fortuna vos editos esse in hanc lucem, ut in otio aut suavitate vivatis, communi hominum more, servientes voluptatibus: sed certo supremi Numinis consilio vos esse natos, ut pericula Ecclesiae Christi recte intelligatis, et onera rei pub. Christiane, quoad fieri poterit, vestris humeris sustineatis. Nam quo quisque est vel nobiliore loco natus, vel fortunis amplioribus ornatus, eo magis


image: s0006

debet existimare publica pericula Ecclesiae reique pub. ad se ipsum pertinere. Dum in hac mortalitate versamur, utrumque oculum nostrum ad utranque vitae gubernationem intendere debemus. Primum ergo illud nobis proponendum erit in vita, ut aeternam salutaremque doctrinam Ecclesiae Dei accuratissime perdiscamus. Deinde, ut rem publicam ipsam honestis, et iuxta praescriptum verbi divini traditis legibus graviter et sapienter pro viribus nostris gubernari, administrarique curemus. Pro illustranda gloria Dei, pro conservanda doctrina caelesti, eaque ad posteros nostros integra incorruptaque [(transcriber); sic: incoruptaque] trans- mittenda, pro iusta defensione patriae, non modo qui ex animo


image: s0007

Christiani sunt, sed etiam qui inter ethnicos meliores fuerunt, sanguinem suum profundere non miserum, aut pertimescendum, sed gloriosum quoque, aut etiam expetendum sibi putaverunt. Haec vos perpetuo cogitare decet optimi adolescentes, hec sine intermissio ne meditari: et quoties in manus sumitis vestros libellos, toties arma vestra, et quasi divina quaedam instrumenta vos accipere existimate, ex quibus doctrinam verae religionis percipiatis, et omnem praeterea liberalem eruditionem vobis comparetis: quarum cum altera ornabitis olim Ecclesiam Dei vestro exemplo et doctrina, cum altera vero rem pub. etiam prudenter atque utiliter administrabitis cum magna, Deo


image: s0008

bene fortunante, dignitate. Ut autem utrumque hoc adipiscamini, omnia vobis domi forisque parata sunt, quae ad summam doctrinam cum singulari etiam virtute ac pietate coniungendam videri cuiquam mortalium possunt necessaria. Vestri enim ambo parentes, quorum virtutem ac pietatem quottidie cum ingenti admiratione debetis intueri, duo clarissima lumina sunt, quae ad capessendum alacriter et animose studium virtutis ac pietatis, quasi in sublimi atque illustri quodam loco posita vobis praelucent. Nam pater vester, vir clarissimus, nihil omnino praetermittit, eorum quae ad institutionem vestram putat esse utilia, aut necessaria, ut vos quamplurimum eruditione, virtute, ac pietate ceteris


image: s0009

vestri ordinis adolescentibus praestetis. Mater vero ea excellit pietate, prudentia, et integritate, eamque in omni actione tuetur gravitatem admirabilem, ut vel haec sola saeculi nostri ornamentum videri possit, quae in istis summis virtutibus cum antiquis illis Heroinis conferenda videatur. Vos ipsi testimonium illi praebebitis luculentum, quanta cura et sollicitudine vestram teneram aetatem instituat, quanta pietate illa ipsa precationis formulas vobis quo tidie prescribat, quanta gravitate orationis vos et totam familiam ad amorem religionis, ad studium virtutis soleat cohortari. erit profecto anima istius mirandae atque imitandae heroinae custodita qua si in fasciculo viventium apud Deum,


image: s0010

sicut alloquebatur sancta illa mulier Abigail Davidem regem: cuius mulieris simulacrum haec mater vestra repraesentat evidentissimum. Cum vero tanta virtute procreati sitis adolescentes, nequaquam satisfacere poteritis vestrae, quam de vobis conceperunt boni omnes, exspectationi, nisi pietate ac eruditione reliquos aequales vestros longo intervallo superetis. Nam a talibus parentibus degenerare, vobis sane fuerit turpissimum: eorum autem virtutem superare, cum gloriosum, tum etiam pulcherrimum. Permoveri sane debetis imitatione paternae virtutis, vestraeque digni tatis cogitatione, ne qua contingat, ut sedentes in publica sapientum hominum congregatione.


image: s0011

cum gubernatio rei pub. vestrae industriae permittetur, lapis super lapidem sedere videatur.

Quod si ab hoc exemplo virtutis domestico vestros oculos deflectatis, foris quoque videbitis non paucos eruditione ac virtute prestantes, apud quos certissimam pene opinionem de indole vestra concitastis: quorum aliquos ego novi minime sane vulgares, qui ut vos augere possint omni ornamento virtutis ac doctrinae, sollicite procurant. Pervenietis autem ad istam quam parentes vestriatque omnes boni optant eruditionem, si scientiarum studia, omnesque viros eruditos, non solum amabitis, sed etiam cum admiratione quadam tamquam caelestia numina intuebimini.


image: s0012

Nam ut gravissime docet Socrates apud Platonem,
[Gap desc: greek text]
Ego quoque ut studia vestra promoverem, vos que ad amorem pietatis excitare, istos libellos Dramatum sacrorum nomini vestro inscribere volui: quos propter argumenti varietatem, cum utilitate non vulgari coniunctam, arbitror vobis fore gratissimos. Cum autem legetis argumenta sacra, latina oratione in SCENAm producta, videbitisque non pauca ex illis esse partim a studiosis adolescentibus vestrae civitatis, partim eruditis viris, civibus quoque vestris composita: cogitate in animis vestris, vobis esse a me propositum exemplum, atque etiam


image: s0013

calcar additum, ut vos quoque simili studio incensi, et honestissimo gloriae stimulo concitati, vel haec ipsa, vel ornatiora prestare aliquando contendatis. Valete:

Basilee, Calendis Ianuariis. Anno Domini 1547.