TRactare res sacras nulli vitio dari
Existimo, facie aliqua fabulae nova,
Quod ante nos boni permulti fecerint.
Quare licere nobis id putavimus,
Illoque iure uti, quo usi sunt ceteri.
Hanc igitur historiam forma Tragoediae
Emittimus. Tamen respondendum arbitror
His, qui frequenter voce turpi clamitant,
Contaminari non decere res sacras.
Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant.
Quam primum ego meum huc animum ad scribendum appuli,
Id mihi negotii credebam nunc dari,
Ne quid religioni aut adversum dicerem,
Aut ore maledico pios ut laederem.
Verum quod aliis Plautus, aut Terentius
Placet, nihil moror. latinum est elegans,
Concedo, nec facile fit aliud purius.
Sed Christianum mage semper duxi fore,
Ex literis sacris, mores discere sacros:
Quod spiritum sanctum testem certissimum
Habeant. Et in profanis turpe luditur
Plerumque, sed in his veritas summi Dei
Ostenditurque sanctiatis symbolum.
Date operam, adeste aequo animo per silentium;
Boni piique spectatores noscite
Rem ipsam. sed interim, haec consule lector boni.
Heli summus sacerdos Theander
Ophni [(reading uncertain: layout problem)] filii Heli Deus
Phinees Samuel
Eleasar Biniamites nuntius
Iacob Nurus ipsius Heli
Puer Obstetrix.
Ioachim.
Duos cum haberet filios Heli senex,
Eos sacerdotes magnos fecit Dei.
Qui compotes voti, vivunt privissime.
Licentia patris luxuriae student
Omni, sacra officia frequentes negligunt.
Quos dum pater mansuetior nil corrigit,
Summi gravem Dei incurrit sententiam.
In proelium pergunt contra Philistiim,
Domi manente patre, filii duo.
Ubi, cum malo pugnaretur fato, occidunt,
Et arca foederis capitur ab hostibus.
Hoc audiens senex, de sella protinus
Retro cadit, cervice in frangit, turpiter
Uno die moritur pater cum filiis:
Quam sibi tulerunt poenam neglegentiae [(transcriber); sic: negligentiae] .
CUr nostri Deus oblitus es omnium.
Avertisque oculos? Respice denuo,
Fac ut vel videam, vel ferar ante te.
Urgent me dolor, hinc hostis et impius,
Qui nec consiliis esse sinant locum.
Quanto vexat iners tempore cor labor,
Hostis quamue diu me miserum tenet.
Festina, auxilium fer Deus optime,
Accendas nivei lumina pectoris.
Da sublimem animum, quo malus occidat.
Applaudatue nihil hostis atrox sibi.
Nec dicat, super hunc praevalui virum.
Cristas atra dies imminuat suas.
In te semper erit spes mihi libera,
Cor gestitque meum cum Domino Deo.
Hinc cantabo tuas, concelebraboque
Laudes, perpetuis dulcibus bis sonis.
Vivo namque tibique, et morior tibi.
Quod spiro, et placeo, si placeo tuum est.
AUdite filii perchara pignora,
Meae senectutisque baculum dulcius,
Rerumque successores, atque nominis:
Quos ego Dei solius habeo munere.
Utinam diu superstites sitis mihi,
Ego senex decrepitus sum, tremulus nimis.
Nec ullus animi, corporisque mihi vigor,
Imago visum dubia iam fallit meum.
Nec non paludi Stygiae morte proximus,
Mortalis aevi cardinem extremum premens.
Nil viribus valens, nil officiis Dei
Ex usu, et ipsius pondus inutile soli.
Ergo mihi succedetis, nunc tramite
Iusto patris sequimini vestigia pii,
Servate sacram patis exemplo fidem.
Fungi meo nuno officio vos postea,
Et sancta sanctorum ingredi solos decet.
Laetamini, gaudete gnati, plurima
Vestra est salus: vestrum firmate spiritum.
Dominus ad hoc elegit vos duos Deus.
Eligere Dominus nescit mala, bona deamat.
Quis tam sinister, qui improbet factum Dei?
Soli super caelorum aras Dei sacras
Sacrificium offeretis, incensum quoque.
Et ipsum Ephot vestimentum portabitis
Magni sacerdotis, coram domino Deo
Nostro, diebus vitae vestris omnibus:
Omnia tamen facite Dei ter maximi
Ad gloriam, cuius ministri fueritis.
Cognoscite Dei iudicio quemuis sui
Sceleris nocentem debitas poenas dare.
Hic iste veri rector, atque aevi arbiter.
Qui cuncta nutu dirigit, regit, tenet,
Conservat, et alit multiplici fructu suos.
Est ipse Dominus, cuius aspectum timet
Peccator omnis, iniustus, cumque improbo.
Ego quia nimis vos amo affectu patris,
Mores tuli vestros mea licentia.
Quicquid placuit unquam facere, copia fuit.
Sumptus dedi, indulgentes ut patres decet.
Amoris in vos maximum regnum fero,
Amoris impatiens vos usque prosequar.
OPH. Cognovimus pater animum mitem tuum,
Tua adeo nunc opera vivemus suaviter,
Qui omnia tibi esse post putaris maxime
Prae commodo nostro: famam, peccataque,
Maledicta, amorem, et si quid aliud maius est,
Id transtulisti in te, nihil supra pote.
O quid pater ego te laudem? quid amplius
Dicam? superet id quin virtus maxima tua.
Ita nos habere praeter alios arbitror
Hanc rem, patrem primarum principem artium
Hic neminem magis. Quare pater diu
Vivas tuis: nam nos nemo alius respicit.
PHI. Et nunc pater, quod officium spectat sacrum,
Non est quod ipsus sollicitus multum sies,
Neque dubites, tradita nobis provincia est,
Spartam sumus nacti munere Dei, et tuo.
Hanc diligenter exornabimus quidem:
Artus perennis dum regit per corpora
Spiritus, et imo pectoris sedet sinu
Mens sana. Nam tibi patri succedere
Nobis datur laudi, ac honori vertitur
Tibi, filios tales tali natos patre.
HE. Recte facitis o filii, pergite modo
Esse ut cupio, et ut iam coepistis antea.
Nullus labor durus, nullum tempus grave
Debet videri, quo beatitudinis
Acquiritur posthaec perennis gloria.
Ite hinc ad officia, nam tempus postulat,
Ne quid videte desit: nam culpa est gravis,
Sum mo minus quo fiat sacrificium Deo,
Abite vos, ego mox intro consequar.
O qui Deus summam omnium rerum tenes.
Sedes volubilis caeli cui machina,
Terraque pedum scabellum speciosa est tuum,
Et qui profundi imperium habes maris magni,
Qui dividis Titan orbi clarum cavo,
Considera mortalium res, actaque
Perpende iustior, nutu dirige tuo,
Tibi sume habenas genitor, et flagrantibus
Loris tribue moderari pectora haec fera
Mortalium, ne nos in infernum trahant
Scelera gravia hominum, est quos omnis res penes.
Defende populum: saevit infelix amor
Numi, superbiae fastus, luxuriae,
Fraudisque, proximi invidia gliscens malum.
Quodcumque numquam pontus aut tulit nefas,
Aut neque videbit Isthmos effera, horrida,
Tremenda caelo pariter, ac terris mala:
Haec nunc ferunt fluidi huius mundi saecula
Furore violento, ius est quod cui placet.
Non est amor tui Deus, gloria valet.
Impia regit passim manus, nihil pudet
Quemquam, voluptas falsa cupientes subit.
O placida quam diu nimis sunt numina,
O quis futurus est finis mortalium?
Sed tu Deus festina, libera metu,
Et subveni tandem tuo erranti gregi.
Fidum crea pastorem, consilia adiuva.
Et mitte nobis munus aetheriae domus,
Decusque regni, spiritum sanctum tuum.
Ecce hic Heli tuus sacerdos maximus,
Tremulus senex, pedibus, manibus et corpore,
Iam qui Israel quadraginta iudex regit
Annos, satis nunc functus officio suo:
In cuius o Deus locum tibi elige,
Qui nos voluntatem iuste edoceat tuam.
Et qui rite opimas ante aras victimas
Mactetque thuris aras exstruat tibi.
In te Domine speramus solum, tu dabis
Sperantibus sacrum auxilium de alto Syon.
Nunc flecte mentem nostram, pectus advoca
Antiquum, in unum te nostraque opera erige.
Nam iusta sunt tua quae facis per omnia:
Exstingue fortiter nomen peccantium
In te, tuoque nomini da gloriam.
Sed quid adeo tristem vicinum conspicor?
Et murmurantem ire obviam solum mihi?
Huc paululum concedam, ut quid velit sciam
Oratio haec: non frustra est, timeo quid siet.
Heu quo pios deduxit dira calamitas
Hoc saeculo, omniumque perditissimo.
Ita res hominibus commississe perditis
Nostras, quibus sacrum est, nisi sit utile, nihil.
Quae haec caecitas nostra est? quae dirae nos agunt?
Animum feralis aut quae Erinnys occupat,
Furiosa regit et vexat semperque stimulans?
Quo usque genus humanum illudi patitur sibi?
Heu me parum felicem, qui huc vertice nive
Albo magis pervenerim, vitae ted et,
Actum est quidem de re praesenti publica.
Hinc vultur, illinc luctifer bubo gemit,
Omenque triste resonant infaustae stryges:
Nunc mihi sinistra praedicit de quercu avis,
Et alta caelo tacta signant culmina,
Et arborum horrent fronde nigrantes comae.
Quid sit futurum, nam mihi timeo male.
ELE. Hoc quid siet nescio, subveniendum arbitror.
Et nunc peropus est, cum ipso de his aliquid loqui.
Heus heus mane, exspecta Iacob, sistas gradum,
Quid tecum ais? cur clamas? quis frendens dolor,
Quae cura, vel metus sollicitat, dic mihi,
Te? dic, sumus soli, vicinus ego tuus.
IA. Rogas? miser sollicitus ex hoc sum die,
In hunc enim ministri sunt facti Dei
Heli senis perversi filii, malae
Vitae, superbi, avari, mendaces, pigri
Ventres, honesti osores, et pleni mero
Noctes diesque, amatoresque turpium
Mulierum, et ut ludos taceam foedissimos.
Igitur boni nihil sperandum, his regentibus.
rerumque maestus finis, et mundi ultima
Sunt tempora haec. ELE. Siquidem tu vera praedicas,
Hem istosne dicis, quibus haud dissolutius
Ullus quidem vixit, luxu omni perditos?
IA. Ipsos eos, quorum vitam probissime
Nosti. loco peiore res non esse quit.
EL. Quis igitur illos iussit, aut quis auctor est?
IA. Nescio. nisi malus genius nobis male
Voluerit, hoc qui hominum induxit pravum genus.
ELE. Quid? olim erat apud priscum saeclum clericis
Mos alius, etiam consuetudo sanctior
Quam nunc, quibus cordi verbum Dei fuit.
Cuius loco ventosa nunc superbia
Regnat populum qua miserum omnem supprimant.
IA. Rem ipsam tenes. Numquam tamen vim sufferet
Verbum Dei, summique patris veritas.
Sed quod tu ibi speres, profecto nihil erit.
Quos novimus pravos his vitae moribus
Vivere, patris nec unquam verbis corrigi
Audivimus. ELE. Neque a via puer sua
Recedet, ubi senuerit, quia sibi placet.
IA. Patri tamen dolor stultus fit filius.
ELE. Et quis bonus, nisi puer iam ceperit
Esse bonus, aut flagellum quem domat patris?
IA. Cui filii sunt, illos curet parvulos.
Gloria patris probo de filio venit.
ELE. Et neque pater per stultum delectabitur.
IA. Boni parentes generant liberos bonos.
Nam qualis est urbis rector, tales erunt
Qui possident eam, imitatores mali.
Rex stultus omnes perdit subditos cito.
Ve ve parentibus, qui connivent suis.
ELE. Sero nimis perversos corrigi vides,
Et difficile quidem: exemplo sunt mihi duo
Hi filii, quorum delirat et pater
Heli senex, quem commonentem negligunt,
Nec audiunt. rident delirantem senem,
Gaudent iugo a cervice iam excusso suo.
IA. Et crede refert multum, quo puerum modo
Iam parvulum educas annis melioribus.
ELE. Et quando perventum nobis adeo est eo,
Edissere breviter quid sentias in hoc:
Aut qua putes educandos potissimum
Ratione pueros, a primis anniculis.
IA. Etsi mihi longum, iubente te tamen
Faciam brevi compendio, quantum potest.
Paterni ubi animi iacta iam sunt semina,
Instatque partus, non locus, tempus, dies,
Vel astra sunt curanda tibi fatalia:
Necessitant numquam, sed inclinant frequens.
Dein proxima est cura, ut pater natos regat,
Ut esse genitos nemo non ex se sciat.
Porro (quod aiunt) mox ab incunabulis
Est pectus informandum rude pueri optimis,
Quae post suo suppullulant in tempore.
Nam quod semel erit imbutum, diu manet,
Et longum odorem servat testa tibi recens.
Praeceptor insuper gnato quaerendus est
Doctus, pius, non corruptus, sed integer,
Longo gravis rerum usu, cui sinceritas
Vitae faciat auctoritatis non parum.
Nam clavus in navi numquam committitur.
Qui genere claro praestat, aut natalibus,
Sed qui fide, et gubernandi scientia
Superat: ita et iuvenilis mens, est protinus
Tradenda, qui virtutum vincit dotibus.
Nam saepius qui curent eligis canes,
Auem, aut equum: nihil referre deputans,
Cui filium formandum primo mitteres.
Cum pleraque ingenia vergant mortalium
Prona in malum, nec tam felix ullum fuit
Quod non mala educatione perierit.
Nam si puer apud nutritur stultissimos
Scurras, bibones, aleatores malos,
Inter voluptatum architectos optimos,
Quid aliud hic discit,vel audit rogo? nisi
Meras voluptates, luxum, et nugas, quibus
Plenus, scholae eius fit gnarus discipulus.
Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,
Neque commovetur animus in ea re tamen,
Scias posse habere iam ipsum vitae suae modum:
Et scito magnum exemplum continentiae.
Denique satis non est revocare a turpibus
Animos rudes puerorum, immo quod ad bona
Invitet inculcandum menti sedulo.
Omnem insuper movendum lapidem esse arbitror,
Ne se sodalitio iungat pravo puer:
Quoniam voluntas, et iuventus, vana sunt.
ELE. O dii boni quam regia educatio.
IA. Sed heus, mane, quod est potissimum vide:
Ante omnia ac primum infigendum penitus est
Puero, ne male de vero sentiat Deo,
Sed eius omnia legat dogmata diligens,
Et haec in intimos cordis fundat sinus.
Quo nil sibi ducat praestantius fore,
Quam si sacras eius leges ita combibat,
Ut sive dormiat, sive vigilet, nihil
Quam verba cogitet piissimus Dei.
Quod si fit, haud dubium quin vir probissimus
Euadat. et quod aetas posthac postulat
Virilis, id locus, res, tempus commode
Illum docebit, lege non constringitur.
ELE. Credo. sed ipse quid de filiis Heli
Sentis? pater quos numquam vere corrigit.
IA. Et corrigit eos quidem: alio tamen modo
Quam se decet. nam non vera est correctio,
Sed mala magis, lenis, licens, remissaque,
Numquam gravis, nihil seria, semper levis.
Ita negligentia corrupti primitus,
Neque quod bonum, neque quod pravum est diiudicant.
ELE. Rogandus est igitur Deus, quo gratia
Sua benignus adsit, iustus protegat
Rem publicam. IA. Nam ex his est sperandum nihil,
Quorum scelus nullum non est tyrannicum,
Non desinit, sed crescit noctes et dies:
Dentes eorum similes sunt leonibus.
Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
Quum subit in animum tanti sceleris memoria.
Maius scelus eorum quam nunc capiat fidem.
ELE. Ipsi videbunt: atqui accipiet praemium
Eductionis aliquando dignum pater.
IA. Negotii mihi paululum restat domi,
Igitur eo, ne quid me exspectent longius.
Vale diu. ELE. Et tu valeas rursus optime.
Qui regis terras, superumque caelum,
Quam est tuum nomen super universo
Orbe mirandum, merito elevatum Aethera supra.
Ore de infantum tua laus profecta,
Conteras hostem manibus potenter,
Nota sit virtus Domini, potestas, Et decus omne.
Ipse si caelos oculis videbo,
Solis et lumen, rutilasque stellas,
Hoc opus mecum, manuum tuarum, Miror in aevum.
Si facis iustus fabricator illa,
Cur memor nostri? quid homo? quid aetas?
Quid tibi curae sinis esse multum Infima rerum?
Qualis est mortalis homo, quod inter
Res tibi caras statuisti, et ipsum
Inde sublimi decoras corona, Sospite cursu?
Insuper mundi dominum creasti.
Cuncta quae vellet sibi subiugando,
Cum bove et capris, pecus omne campi Nomine frenat.
Et maris pisces, volucresque caeli, et
Quicquid in curvo viget orbe vivum,
Hic domat solus, dominusque rerum Factus in aevum.
Qui regis terras, superumque caelum,
Quam est tuum nomen super universo
Orbe mirandum, merito elevatum Aethera supra.
Quam bene patris consilio eveniunt omnia.
Frater. nihil enim nobis unquam defuit
Optantibus, voluptatis fit plurimum.
Benignus est pater, benevolus nos amat:
Ne nos parentis pigeat consili, vide.
Cuius potestas dudum vires suppetat,
Auctoritatis multum geminabit scio.
Si confugimus ad hunc, placatos hic sinus
Expandit affectu patris, nec desinit
Amare nos: talem ad caelum feras patrem
Laudibus, et hunc nobis Deus vetat mori.
PHI. Recte profecto dicis, etiam gratulor
Utrisque, ob eius in nos benevolentiam.
Verum necesse erit principio, ut dicitur,
Rem perfricata fronte audacter aggredi,
Ne nostra nobis obstet pigra tarditas:
Et plus laboris incumbat, quam commodi.
Quare puer subornandus nobis erit,
Qui nostra nutu iussa capessat protinus,
Et quid sibi faciendum siet intelligat.
Heus age puer, quid opus sit facto denota:
Sin negligis quicquam, tergo penas dabis,
Virgis novis caesus pensabis turpiter.
PV. Quid est, mea ars quod vobis efficere potest?
PHI. Tua fide sola nobis in hac re opus
Erit, labore nullo, tantum industria.
Me ergo vide, porro quid cupiam intelligas.
Ad victimas quam primum coctas veneris,
Manu tridentem fuscinulam mittito tuam
In testam, et ollas: hinc quod optimum est leva,
Et tolle tecum deferens, huc in domum
Nostram, mihi fratrique in cenam splendidam.
Sed si quis prohibet, vi quicquid lubet rape,
Nil interim voces cura praesentium.
Haec nostra sunt, haec fieri mandamus tibi.
Nunc advoca astus, nunc fraudes, omnes dolos
Huc tende, nil timeas, hic ingenio est opus.
Fidem alliga mihi iureiurando tuam:
Si peieras, timere quid gravius potes?
PV. Non est opus monitore, scio quid debeam
Vobis meo servitio, nullos hic metus
Animosa mens admittit: audet, cum videt
Gratum esse vobis, contra fas, contra nefas
Spoliare, rapere vi, de victimis Dei.
Quod optimum fuerit carpam, cetera aliis
Arae ministris relinquam nolentibus:
Dummodo placet, rationeque stat sententia,
Et haec fide qua possum curabo optima,
Quo nihil voluntati vestrae desit modo.
Eo. OPH. Ita facito, ne cures quemquam. credito,
Nostra est potestas hic faciendi quidlibet.
Et quando bene successit, hunc hilarem diem
Sumemus, una curantes probe cutem.
Eccum patrem video, quo se nunc proripit?
PHI. Huc obviam nobis venit: maneamus hic,
Ut colloquamur, et salutemus semel.
Hem vos eratis hic, dilecti filii?
Quid fit? quid agitur? PHI. Bene, si tu salvus sies.
OPH. Hem mi pater, numquid tibi, ut dicis, placet
Quod agimus in tuo conspectu, et omnium?
HE. Bene est quod agitis filii, pergite rogo
Esse mihi honori, vobis laudi maximae.
Facite quod ego praemonui, et docui sedulo.
Sacrificiis adeste diligentia
Vestra, Deo seruite per omne saeculum.
Peccata fugite, quasi de ipsis serpentibus.
Et cogitate vos non pueros, sed viros
Esse: haec dies alios mores expostulat.
Nam quicquid ante fecistis, nil me attinet.
Dum tempus ad eam rem tulit, sivi lubens
Ut quisque moribus animum expleret suis.
PHI. Ergo pater te plus quam oculos amo meos.
Tu gaudium, tu spes vitae nostrae unica.
OPH. Domum ibimus, si nil vis amplius pater.
HE. Nil nisi mentem vobis dari optimam.
Age age, probe experior quid ego nunc possiem
Agere benigne, et blande dicere, quia eo
Haec provocat dies: ego quoque a meis
Me cupio amari, et magni pendi postulo.
Si id obsequendo, et dando fit, numquam feram
Partes quidem posteriores. Blandus vocor,
Benignus, et lenis pater. Tum me colunt,
Et praedicant, et usque in caelum subuehunt.
Ibo intro: nam me exspectant iamdudum scio.
Probe aedepol curasti commissum tibi,
Lauteque munus administrasti tuum.
Abi, virum et servum frugi te iudico.
Postquam videbam quod cruor largus pias
Inundat aras sacratis de victimis,
Nihil loci segnitiae, neque socordiae
Vidi dari, quin hac tridente protinus
Partem meam extraxi, non hercle pessimam:
Quam nunc domum mecum dominis feram meis.
Ius postulant suum. Quid id refert meae,
Cum murmurat [(transcriber); sic: mumurat] populus, aut cum querulus fremit?
Illis modo morem geram, mihi erit satis.
Nam nunc meo damno fere inveni viam.
Ne mihi fames molesta sit, res pessima.
Domini mei libenter laute victitant,
Nec unde sit curant, adsit modo, sat est.
Idem ego facio lubens, paro convivium
De ipso die in diem, genio indulgens meo.
Etsi scio me contra ius facere, tamen
Facio coactus. Imperavi quoque mihi
Nunc omnia adsentari, quod et uberrimus
Quaestus apud hoc genus hominum deperditum.
Verum quid ego de dominorum vita loquar
Plurima, vel illorum mores describerem?
In omnium ore est, quo modo vivant: colunt
Ventrem, Dei res negligunt planissime:
Curios foris simulant, Bacchanalia domi
Vivunt: magis promos quam condos diceres.
Attamen ubi ventum est in publicum semel,
Nihil putares sanctius, nec castius
Illis: ita didicerunt populo imponere.
Sed cur ego anxius isthaec mecum deputo:
Ibo domum, ac me ibi curabo molliter,
Et hunc diem cyathos sorbillans conteram.
Haec in cenam coquenda dominis sunt cito,
Igni fovendus est focus largissimo.
Omnia vide coquantur haec probissime
Nobis in hanc cenam. Piscem sed interim
Istum lupum prius pura sinito in aqua
Ludere Parum: si venero, exossabitur.
PHI. Quid vult sibi pater suis cum moribus,
Qui nos (quasi necessum siet) usque admonet
Vitae piae, officii, conditionis sacrae?
Et hoc quidem dum vivet, ad aurem obganniet.
Sera est nimisque, et frustra castigatio,
Quae post pubertatis tenerae fit tempora.
Si is illius animi fuit, cur distulit
In hos dies: nam verba parietibus facit,
Et mortuis loquitur, delirus est senex.
Nunc singulari studio noctes et dies
Gaudentium interturbat nostra gaudia.
OPH. Facit ut senes omnes solent, stulti nimis,
Qui nos putant statim a pueris nasci senes:
Errant mea quidem longe sententia.
Satis mihi fuerit senectae incommoda
Sensisse, sub Charontis cymba pallidi:
Post aliquot annos sapere sufficit mihi.
Iuvenes sumus, et aetas in prospero statu est,
Viresque florent, sorte felici vigent.
Si fata cogunt, ante tamen veniunt diem.
Nam si quis ultro se malis offert volens,
Hic omnia bona perdere est dignissimus:
Quia nescit uti. Ergo annorum vivam memor:
Mentem relaxabo, dum per tempus datur.
Curas mihi Bacchus pellat dulcis graves:
Qui bene potest, laetitiae maximus dator.
Aetate mobili fruar: nam labitur
Cito pede, nec exspectat reges inclitos:
Corrumpit omnem mundi machinam vagi,
Nihilque stabili gressu permanet suo.
Satis mihi est cana sapientia frui.
Nunc facile pectus est, mens nullis obruta
Curis, seniles nondum sentio gradus.
Hos optimos vitae dies perdere sinam
Tristi mea vita? numquam faciam quidem.
Nam ut saepe dicitur, decet tristis senem
Frons, laetitia iuvenem, et fovet rectam indolem.
Quid me coercerem rerum molestia?
Quid porro patri auscultarem exsangui seni?
PH. Sine ut haec dies veniat, quo moriatur pater,
Tum liberior erit potestas omnium.
OP. Utinam quidem, quod cum salute eius tamen
Fiat, ut ita modo decumbat lecto suo,
Ut surgere triduo hoc prorsus numquam queat.
PH. Ita fiat, et si quid possit nunc rectius.
Namque hos dies, ut coepimus, cupio nimis
In gaudio perpetuos dulci degere.
Quando senuerimus, tunc paenitebimus.
OP. Sine evenire quod volo, videbimus
Quid alter alteri inseruire possiet.
Nunc est domum nobis eundum, tempus est
Cenae: ne corrumpatur illa, cautio est.
Sum nactus ex sententia pisces, vide
Vini optimi copia. PH. Bene est, eamus hinc.
PV. At at mihi sunt verba data. nam quod bibi
Vinum, pedes vicit, luctator pessimus.
Et lingua faucibus pendet. Quid ominis?
Et me bibere plus vini memini saepius,
Tamen videbar semper pulchre sobrius.
Hoc nisi sit, ego quod suspicor, aliud genus
Vini fuit: nam vix sex cyathos ebibi.
Dominos video meos, dissimulandum est mihi.
Domini, domi vos exspectat sodalium
Cohors, et ipsa cena iam corrumpitur:
Parata sunt omnia, properandum est. OP. Ibimus.
QUanto magis magisque mecum cogito,
Heli profecto filii magnum malum
Dabunt religionique, et vitae publicae.
Quemadmodum partim stans hinc procul, auribus
Audivi, et oculis his partim vidi meis.
Nam quae haec amentia est? puerum plenum mero,
Dominos adhuc madidos hesterna crapula:
Eos modo quos hinc abire vidimus.
Sunt hii Dei Christi quaeso? O bone Deus,
Hanccine vitam, hoscine mores, hanc dementiam?
Actum esse plane divinare nunc licet
De his omnibus, solum quibus privata res
Cordi est magis (dicere pudet) quam publica,
Nec omnia minus pessimi prae studio agunt,
Quam si esset ingens laus, et vera gloria,
Perdere gregem quem sibi Deus concrederet.
Ecce similia sunt omnia, omnes congruunt:
Omnes quidem noris, si unum cognoveris.
Omnes magistro ab uno docti daemone,
Et ex eodem ludo, eiusdem quoque gregis.
Est sumptuosa domus, et luxu perditi
Sunt filii, serui sequunturque dominos:
Senex delirans. ipsa si cupiat Salus,
Servare prorsus non potest hanc familiam.
O scelera, o hominum mores et pectora,
O maria, o caelum, genera sacrilegaque,
Hi sunt sacerdotes, quibus hic omnis salus
Committitur, rei praesentis publicae?
Adeste, adeste sceleris ultrices deae,
Comam solutis squalidae serpentibus,
Atram cruentis manibus amplexae facem:
Adeste protinus, perdite pravum genus
Radicitus, fundite, rumpite, prosternite
Quicquid relictum erit, procul hinc reicite deae.
Sua quemque tantum, me omnium pestis premit.
Ut qui aedificat urbem foedato sanguine,
Et praeparat in iniquitatibus suis,
Circumdabit eum calix Domini dexterae,
Et vomitus ignominiae eius per gloriam.
Nam iustum et impium Deus diiudicat,
Et impios vidi sepultos funditus,
Qui etiam cum adhuc hic viverent sancto loco
Erant, et ibi laudabantur quasi optimi, et
Operum bonorum effectores sanctissimi.
Verum quid ego plura anxius dicam? penes
Heli patrem est omnis culpa haec: ipse videat.
Hic ille qui corrupit liberos suos,
Conixit [(transcriber); sic: Connixit] omnibus factis turpissime,
Sumptus dedit frequens, materiam omnis mali:
Et negligens correxit, si correxerit
Tamen: quia id raro factum esse novimus.
Vae vae sibi, quod liberis pepercerit.
Nam visitabit peccatum Deus patris,
In tertium et quartum generis sui gradum.
In his, Dei nullus, vel iustitiae est amor:
Auidi lucri, imperii, superbiae, doli,
Fraudis, breviter ut dicam, omnis pariter mali.
Certant in omne facinus, et pensi nihil
Ducunt, ubi illos animus praecipites agit:
Nefasque nullum, per nefas nati, putant.
Illos suae patriae nullus tangit pudor.
Nec ulla ratio subditorum civium est:
Quos laniant misere, rapaces sunt lupi.
Idque adeo patris mansueto animo factitant:
Cuius licentia deteriores nimis
Facti, reduci nullis viribus queunt.
Ita fit, ubi (malum) non vere vivitur.
Igitur ne peccent filii, curet pater,
Et victimas pro illis sacras Deo offerat:
Sed ipse neglexit. Quamvis mea nihil
Refert, adeoque nihil curo: doleo tamen
Nostras eo res venisse, ut si omnes sua
Consilia conferant, atque huic tanto malo
Quaerant salutem, auxilii nil quicquam adferant.
Ibo domum, ut quid facto opus sit consulam.
TIbi confitebor Domine, quoniam iratus es
Mihi furor tamen tuus
Conversus est: et consolatus me es Deus.
Igitur agam bono omine
Fiducialiter nihil quicquam timens,
Quia fortitudo, meaque laus
Es, et in salutem factus maximam mihi:
Meumque solus gaudium.
De fonte salvatoris cum laetitia aquas
Exhaurietis funditus.
Illaque dicetis die, qui vivitis:
Inventiones maximi
Dei, facite notas cunctis mortalibus,
Et confitemini Deo,
Quoniam bonus, iustus, multumque misericors,
Et invocate eius sacrum
Nomen, quod est excelsum super omnia nimis.
Cantate, quia magnifica sunt
Quae fecit, et mirabilia sancti Dei
Annuntiate pluribus.
Lauda, Sionque exsulta: nam in medio tui,
Magnus regit rex Israel.
LUcescit [(transcriber); sic: LUcessit] , hoc iam cesso pultare ostium
Pontificis, ut ex me, quo pacto filii
Vivant, sciat. quamvis adolescentes quidem
Hoc nolle satis intelligo, et patrem quoque.
Vicinitas tamen, et mea conversatio,
(Quod ego in propinqua parte amicitiae puto)
Facit, ut audacter moneam, et familiariter.
Quia mihi videntur praeter aetatem suam
Facere, et honesti rationem, foedissime:
Diutius ferri profecto non potest.
Ipsum foras egressum video, et alloquar.
Heli sacerdotum princeps, et maxime,
Salvus sis. HE. Et tu, sed quid tam mane insolens?
IO. Ita me dii amabunt, ut tuarum miseritum est
Permaxime fortunarum, quare exeo.
HE. Credo hercle te gaudere, si quid mihi boni est.
IO. Verum sacerdotem Dei te maximum,
Virumque grandaevum, verbis monere me,
Est turpe: qui domi consilia habes bona.
Sed quicquid ego facio, tuorum causa sit.
Nam me tuam vicem dolere credito.
Omnibus amicis, mihi quod est, cupio esse idem.
HE. Sunt quos sciam esse animos, sunt quos suspicor:
Sunt quorum ingenia atque amicos non possum satis
Cognoscere, inimici, an amici veniant boni,
Ad me. sed ipse mihi ex amicis optimis
Certissimus venis. Quare si me improbe
Fecisse deputans, nil accusaveris,
Tute ipse eris mihi obiurgandus plurimum.
IO. Numquam licebit obiurgare te mihi,
Cui subditus sim, tu dominus unus meus,
Magnus sacerdos. Admonere me tamen,
Si nesciente te quid fit mali, decet.
Denique tuum est bene corrigere, quod fit male.
Nam proh deum atque hominum fidem, quid vis tibi? aut
Quid quaeris? annos nonaginta natus es,
Aut plus eo, ut conicio, dives et opum,
Servos habes complures, filios duos
Tamen male eductos, (ut pace mihi tua
Liceat loqui) quos corrigere tuum foret.
Nam liberos habere nihil est plurimos:
Sed institutos bene, laudi patri datur.
Nec est satis genuisse, nisi reddas bonos.
Igitur ob hoc maiorem curam habeat pater
In filiorum animis alendis, dum licet,
Quam corporibus ipsis (quoniam mens corpori
Praestat) quod est officium patris optimi.
Hominis enim laus ex honore patris sui:
Et dedecus, sine honore, filii pater.
Numquam placebit impius Deo suo,
Et gloriam sapientes possident pii:
Stulti sed exsultatio vanus pudor.
Verum quod ex tam claro genere natus es,
Et filios degeneres tibi produxeris,
Vitio datur tibi, quorum tusis pater.
Et nunc rogabis forsan me, quid fecerint,
Nequeo tacere enimuero, quos neque pudet
Quicquam, neque metuunt quemquam, neque legem putant
Tenere se ullam. Nam illa quae antehac facta sunt
Omitto, modo quidnam designarint, vide.
Primum quod est, sacrificio homines detrahunt
Dei, malum ferendum nullique penitus:
Hei nescientes officium quam sit grave
Dei sacerdotum. Exemplo quibus forent
Chore, Dathan, Abiron, quos ignis perdidit.
Cur elevantur populum super eius Dei,
Cuius genus sunt electum, regaleque
Gens sancta, verbique sui praecones sacri?
Cum mulieribus, quae templi observant ostium,
Hi dormiunt: quas est nefas vel tangere.
Nam propter mulieris speciem mens frangitur,
Et plurimi pereunt. et ex illis quasi
Ignis rutilus, exardescit animus viri.
Vitam quis hanc dissolutam ferre poterit?
Numquam tam mane egredior, neque tam vesperi
Domum revertor, hos quin plenos conspicer.
Quod mihi dedit tum existimandi copiam,
Quottidianae vitae consuetudinem:
Quae cuiusque ingenium, ut sit, declarat maxime.
Quid te futurum censes, quem assidue exedent?
Qui diligit epulas, in egestate erit.
Qui vinum amat, numquam vere ditabitur.
Melior igitur est pauper, et sapiens puer,
Rege sene, stulto quoque, qui nil quicquam sibi
In posterum cavere melius possiet.
Homini bono inconspectu Deus ipsus dedit
Sapientiam, et scientiam superfluam:
Afflictionem contra peccatoribus.
HE. Non me sciente fiunt haec, neque iusseram
Adeo, sed hac dere conveniam illos statim.
IO. Satis vehemens causa ad obiurgandum tibi est.
Ea primum ab illis nunc animadvertenda erit
Iniuria, ipseque id operam cito dabis:
Hoc est tuum [(transcriber); sic: tuvum] officium, te spectant omnia.
Quin restituis eos, ad frugem corrigis,
Ei rei operam dare fuerat multo aequius,
Si qui probiores facere possis. non quod in
Similem, et eandem accederes infamiam,
Malumque eorum misceres tuo malo.
HE. Curabo sedulo. IO. Felix sit quod cupis.
Lachrumas mihi excussit, miseretque eius nimis.
HE. Nec nil, neque omnia haec sunt, quae dicit, tamen
Molesta sunt dici mihi. sed ostendere
Me aegre pati illi nolui, quamvis bene
Monet. profecto iniuriam faciunt mihi
Hanc filii: taedere credebam omnium.
Sperabam iam deferuisse adolescentiam.
Gaudebam. Ecce autem de integro, nisi quicquid est
Volo scire protinus. Sed quos, video, volo.
Et aperiuntur aedes quo ibam commode.
QUid audio mali o filii mei?
Quid agitis? usque quo quaesonam infantiam
Diligitis, et sequimini quae sunt noxia
Vobis, mihi, totique nostrae familiae?
Nolite filii, convertimini ad meam
Correptionem, vobis ipse ego proferam
Huc spiritum meumque ostendam oris mei
Verba, patris affectu: solumque audite me.
O filii observate tempus, a malo
Ceu peste devitetis longius procul.
Ne differatis converti ad Dominum Deum.
Subito venit, et opinantes nil opprimit.
Namque ira praeceps illius, taciti gradus:
Et vos brevi vindictae perdet tempore.
Nam si in virum vir quid gravius peccaverit,
Placare ei Deus potest, veniae dator:
Si autem in Deum peccaverit, quis ibi rogat
Veniam viro? nisi detur sola gratia.
OP. Quid igitur est pater? quid tandem fecimus?
HE. Rogas? Dei populum mandata transgredi
Facitis, et ipsis mulieribus operam datis
Turpem: mero pleni omnem vitam vivitis.
Erratis, animi si me ignarum dicitis
Vestri. nec est quod me lateat, palam quod est.
Sumptus in his rebus, quos fecistis, tuli:
Et tempus esse dixi, lusum quoque satis.
Quae tum, obsecuti mihi, fecistis ut decet.
Nunc vos eandem in vitam rediistis scio.
Quin dirigite vestras vias in optima,
Et ambulate per vias rectas Dei,
Sic permanebunt actus vestri perpetim:
Sin volueritis, et permanseritis, ego
Immunis ero, vos ambo perietis tamen,
Et facitis adeo mihi, et omnibus iniuriam.
OP. Nil esse pater istorum, quae nunc dixeris,
Dabimus quidem ius iurandum [(transcriber); sic: iusiurandum] : et quid amplius?
HE. Gaudeo ita me dii ament: nam vos pariter amo.
PH. Cui est pater tantum otii de re sua,
Ut curet aliena, nihil quae ad eum pertinent?
Tu quoque pater (quod hic dicendum sit tamen)
Es credulus nimium, non laudo, nec oportet.
Iam bis puer, pedem in Charontis cymba habens,
Moveris his dictis pravis mortalium,
Et nos habes propter paucos contemptui.
OP. Namque hoc student, scio, paternum animum tuum,
Ut transmovere possint a nobis quidem:
Quod si futurum est, iam perimus funditus.
HE. Non filii, non sic fiet, credite mihi:
Sed haec facere vos sedulo tantum velim,
Quae essent honori vobis, et laudi Deo,
PH. Nihil pater sit tibi curae. namque omnia
Quae curque fiunt, recto fiunt ordine.
Nec iure quisquam possit unquam conqueri.
Facimus, ad extremum usque vitae spiritum.
Quid vis aliud? HE. Ut curetis vestram fidem.
PH. Fit sedulo pater. HE. Valete filii.
HEus heus Heli, siste gradum, sta, respice.
HE. Quid est? loquere domine, quid vis? ego audio.
TH. Haec dicit unus cuncta qui regit Deus,
Numquid locutus sum patris domui tui?
Cumque esset in dementi Aegypto captus, in
Regis domo Pharaonis? illo tempore
Elegi eum ex omni tribu sacra Israel
Mihi in sacerdotem meum, ut ascenderet
Ad sancta sanctorum, sacra munera offerrens.
Cur calce victimam abiecistis pessimi,
Et munera mea, quae offerri praeceperam?
Et magis honorasti ipse, quam me filios
Tuos, ut omnis primitias sacrificii
Ederent mei populi. Quare Dominus Deus
Ait, locutus sum loquens, ut tua domus,
Tuique patris mihi ministraret Deo
In sempiternum, in conspectu sancto meo.
Nunc dicit ipse Dominus, absit hoc procul:
Sed qui me honorificat, glorificabo illum ego.
Ecce venient dies, ut brachium tuum
Sic praecidam, ut non sit senex tua in domo.
Hoc signum erit tibi, quod ve uturum est tuis
His filiis duobus, Ophni et Phinees:
Uno die morientur ambo turpiter.
Et suscitabo mihi sacerdotem novum,
Pium et fidelem, servum iuxta animam meam.
Hic ambulabit mihi coram Christo meo,
Cunctis diebus felix omni tempore.
Ne dixeris, peccavi, et quid mihi accidit
Nunc tristius? Deus patiens altissimus
Est redditor: sed in peccatores gravis
Ira illius, duplicique poena respicit.
Sapientiae est radix, timere modo Deum,
Et illius rami longaevi maxime.
AUdi Samuel, audi. SA. Loquere domine Deus.
DE. Opera vides Heli sacerdotis, quem ego
Diu vocavi, et extendi meam manum,
Sed ipse renuit caecus consilium meum,
Denique meas correctiones respuit:
Ecce ego facio verbum meum hoc in Israel
Ut quisquis audierit, illi aures tinniant.
Illa in die, contra sacerdotem senem
Heli, malum omne suscitabo percite.
Quodcumque sum locutus super eius domum,
Fiet sine mora, et complebo, ut dixi antea:
Quod ego suam essem iudicaturus domum,
Propter scelera et iniquitatem eius nimis:
Eo quod ipse noverat male filios
Agere, nec illos serio correxerat.
Idcirco iuravi domui, in ira mea,
Suae, nec expietur illa iniquitas
Ullo sacro munere, nec ullis victimis.
Qui scelere partus est, scelere pereat gradus:
Sic ego Deus faciam cunctis parentibus,
Qui filiis indulgent, et nil corrigunt.
Peccata eorum de manibus quaeram patrum;
Aut hic inopia, aut illic aeternaliter.
Abominatio mihi est lenis pater,
Et negligentem proprios circa liberos
Ulciscar hac mea manu gravissime.
Maledictus erit in civitate sua quidem,
Et horreum suum cumque domo corruet.
Maledictus et fructus fiet sui soli,
Omnique tempore sustineat calumniam,
Et opprimatur hostium violentia.
Caelum quod est supra illum, fiat aeneum:
Et terra quam pedibus calcabit, ferrea.
Vita mala parvulorum interficiet eum,
Illumque prosperitas stultorum perditum
Faciet, timorem qui non suspicit Dei.
SA. Domine Deus quis tibi quaeso resisteret?
Novi quod es iustus, quaecumque dixeris
Facis. Ego me commendo tibi deus meus.
Heu mihi, quis horror incessit animum meum?
Numquam Dei sententiam ulli dicerem,
Multo minus seni patri: ni me mala
Premerent gravia, quae sunt futura protinus
Heli super, domumque eiusque liberos.
ME. Samuel veni meorum dilectissime,
Dic quid locutus est Dominus tecum Deus?
Oro ne me celes quicquam, quae dicta sunt.
Sed si mihi ex illis aliquid absconderis,
Faciat tibi Deus ea, et addat plurima.
SA. Irascitur Dominus in te graviter Heli.
Neque auferetur de domo tua malum,
Tecum furentes sceleribus poenas dabit
Uterque filius, adest mortis terminus,
HE. Quod est bonum in oculis suis, faciat Deus
Ego sub potestate eius sum, ipse Dominus est.
Fatum sequar, quo me cumque ire iusserit.
Spes nulla monstrat rebus afflictis viam.
SI casus metuis graves, videsque
Sub vita dubia, timore plenus.
Quid possis melius? precesque vota
Summo funde Deo, iuvabit ipse
Exclusis procul omnibus molestis.
Te aegrum sancta sui umbra sublevabit,
Mittens auxilium sacrato olympo:
Decertaque Sionis aede, iustus
Te forti digito tuebiturque.
Cui sunt munera grata, quae dedisti,
Tenebit memorique mente cuncta
Et quicquid petis ipse subministrat,
Cordis consiliumque complet omne.
Exsultabimus in salute multa,
Ponentesque Deo tropaea sancta.
Nam pondus faciet preces habere
Nostras, nomine sub suo potente.
Certus denique sum, quod unus ipse
Conseruet, foveat pius suum unctum.
Nam caelo residens, vocantis audit
Clamorem, unde salus venit ad imum.
Confidunt in equis, rotisque multi:
Nostra autem in Domino Deo manet spes.
Hi victi siquidem cadent sub armis,
Cum nos pectora celsa stare cernas.
Nobis auxilium Deus fer, audi
Vocem, solliciti cum opem petemus.
Proh sancta pietas, proh gubernator poli,
Unde ista rerum subita venit calamitas?
O filii, victores sunt Philistiim,
Hominum genus pravum, quo non aliud magis.
Idolatrae, cultores vani daemonum,
Quibus tamen cadunt omnia feliciter.
Fortuna fallax abditos sensus gerit,
Animisque pulchram turbidis faciem induit.
Quid fiet amplius? mei non sum potens.
Et ipsa nostrae fata cognosco domus.
Nam caesa sunt quatuor virorum milia,
Statimque totus Israel reversus est
Ad castra sua, relictis spoliis optimis.
Natuque maiores dixere ad invicem,
Huc afferamus de Silo arcam foederis
Domini Dei nostri, ut salvet nos de manu
Philistiim. Levemus arcam, forsitan
Pugnabit illa nobiscum, quoniam in ea
Sunt sancta testimonia domini Dei,
Quae patribus praescripsit nostris, sancto
In monte Oreb, post Aegypti longam fugam.
Igitur voluntati patrum resistere
Non licet. et ipsa res agitur hic publica.
Quare sacra mittamus arcam proxime
In castra nostrorum quidem popularium,
Quo de manu salui fiamus hostium.
Vos ite filii, itinerique accingite,
Vestram est opus, munusque sacerdotum pium.
Parate cuncta quae necessaria fore
Putatis, ut quam primum fiant liberi.
Pervos, metuque solvantur nulla mora.
OPH. Tuum pater mandare, nostrum est exsequi
Mandata, quod probos decet nos filios.
Ibimus, et hanc divinam rem iuvabimus,
Pro viribusque fortiter pugnabimus
Ad gloriam Dei: is victoriam dabit
Populo suo Israel. cuius sunt in manu
Mortalium consilia, quo vult dirigit.
PHI. Ergo pater tu solus hic manes domi?
HE. Maneo, vir exsanguisque bello inutilis.
PHI. Igitur Deum precare. namque illum tibi,
Certo scio, quo vir melior multo es quidem
Quam nos sumus, ita obtemperaturum magis:
Ut omnia ex sententia nostra cadant,
Saluique tibi redeamus ambo propediem.
HE. Utinam cito, sed cum vestra victoriae.
Huc huc pias et duplices palmas tendite
O Israelitae, in caelum, pro gratia.
Nam barbari has segetes habebunt milites,
Agros quibus miseri nostros consevimus.
En huc malorum nos duxit discordia:
Armatus accedit miserescere nescius
Hostis, timendus quo non est alius magis.
Haec nostra franget victor, haec spolia auferet,
Victosque ducet cum pueris, ipsos senes:
Matres ab ipso coniugum raptas sinu
Saevus catena miseras imposita trahet.
Nos, nostraque bona Martiis telis petet,
Flammisque tecta, et exiguo trudet lare:
Nisi veniat e sublimi victoria
Caelo, suumque populum respiciat Deus.
Quin hostibus virtute vestra obsistite,
Reicite iugum, libertatem defendite:
In seruitutem cadere de regno grave est.
Nec interim timendus multitudine
Hostis sua, ad disperdendas leges patrum,
Qui nunc venit: verum fortes pugnabimus:
Dominus Deus sub nostris manibus conteret
Eos, et in facie eorum nos liberat.
Adsunt manu fortissima, dudum stetit
Acies in armis: aera iam bellum cient,
Diramque pugnam signifer motus vocat.
Accingimini, et estote viribus viri.
Quoniam melius est infausto bello mori
Nos, quam videre gentis Israel mala.
Clamemus in caelum, et nostri miserebitur
Deus, memorque fiet foederis sui,
Sanctique testamenti, quod cum patribus
Nostris prius fecit. Dabit pacem omnibus
Sperantibus. fidelis est Dominus Deus,
Nec derelinquet electum populum suum.
Sed ecce prodeunt cumque arca filii:
Laudate Dominum omnes gentes, psallite Deo,
Quoniam super nos eius misericordia.
Pergite viri, nec ulla vos frangat mora.
Dominus manus ducat vestras ad proelium,
Pugnetque pro vobis Deus, dux sanctior.
Heu quid mali futurum miseri cernimus.
O terque quaterque beati, quis contigit
Ante ora patrum oppetere, Mose sub duce,
In invio deferto, aestu gravissimo.
O Israel, tui appropinquat saeculi
Finis. Quid autem magne regnator deum
Tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
Ecquando saeva fulmen emittes manu?
Aut quando peccatum contra te erit satis?
Nemo tui curam gerit planissime.
Illi, penes quos omnis est auctoritas,
Cunctis mala imitandi vitae exempla exhibent.
Nunc quum foret pugnandum adversum vim hostium,
Commissa ratio est belli perditis viris,
His qui tui arcam foederis secum ferunt,
Homines quibus sacri nihil quicquam placet,
Contemptui quibus populi tui est salus.
Te te creator caelitum testem invoco,
Qui cordium scrutator es mortalium,
Actum est, periit omnis res nostra publica.
Videor videre illum diem, quonam simul
Labem hanc pudoris eluet noster cruor.
Hinc me paternis laribus expellit timor.
Quae posse fieri non putem, metuam tamen.
Cuncta expavesco, meque non credo mihi.
In nos aliquid iam fata moliri parant.
Nam quid rear, quod generi isti deperdito
Commissa sit, non bene, res omnis bellica.
Omnes gravi quidem reservamur malo.
Proh misera pietas, eloqui fatum pudet.
Nos tandem eo devenisse miseriae dolet,
Ut sit periculum vitae: res nil moror,
Si modo liceret aliquo pacto vivere.
Est pauperies [(transcriber); sic: pauperires] , vita quoque, suavissima.
Sed proh dolor, sic nos fortuna circumagit,
Imperia sic excelsa fortunae subiacent,
Ut nulla spes miseris reliqua nobis siet.
Utcumque tamen evenerit, fatum feram.
Haud est virile terga fortunae dare,
Aut ante tempora extrema animo deici:
Vivis quidem sperandum, dum spirant, erit.
Sed quid ego frustra has rationes hic deputo,
Cum nemo sit cui res cordi vere siet:
Vestro tamen damno, et sero videbitis
Aliquando, stultum opportuna locutum virum.
Obsecro populares auxilium mihi
Ferte, miseroque subvenite inopi statim.
Quisquis ades hic, meas querelas [(transcriber); sic: quaerelas] pendito,
Miserere nostri, et nunc voces placidus pias
Patiensque recipe, mitius lapsum preme.
Misero datur, quodcumque fortunae datur.
Audite maria, tuque terra audi hoc scelus,
Audite quicumque superestis: protinus
Audi domus Dei, gens sanctaque reliqua,
Tibi sum relictus, sola tu miserum vides.
Pro me nihil precabor, sed verum fero.
Israel cecidit, heu flebili leto occubat,
Eversa domus est funditus, regna occidunt.
Milia virorum triginta iam caesa sunt,
Et arca Domini capta sub manu hostium est,
In qua una erat spes constituta militum.
O saeculum infelix, infausta o dies:
O hora maledicta diei, in qua pugna erat.
O nulla longi temporis felicitas.
Etiam ille adhuc me terror attonitum movet,
Vocem dolori lingua luctifica negat.
Quoniam salus uno perit Israel die,
Omne refugium abiit, iacet spes omnium
Nec proloqui datur quae sors quassam domum
Dei aggravet, quibus tristetur luctibus.
Postrema passa fata nunc prosternitur.
Fugiens scelestas hostium evito manus,
Vix quoque manus effugi solus hostium
Philistiiim impiorum, bene pugnantium.
Nam vulnera impresso properans ferro dedi,
Et vulneratus vitam defendi fuga.
Deflenda lacrimis funera, ac populi strues.
Infesta, genti strage tam late edita.
Nulli pepercit aetati vis hostium,
Miserabilis strages facta est populi Dei,
Ululatus ingens, et clamor cadentium
Horrendus, in caelum tristis vox personat.
Manans cruor campos inundat turpiter,
Et membra prosternuntur hic miserrimo
Nihil loci sepulturae relinquitur,
Auium cibus virorum fiunt corpora,
Et ore lacerantur ferarum turpium.
Quid agimus Israelitae, nihil amplius
Spei relinquitur, consilii quit nihil
Consistere in turbato nimium pectore.
Irascitur Deus, nec est finis suae
Irae super nos, augescit sed indies.
Peccavimus, et iniquitatem fecimus
Cum patribus nostris, nec qui miseretur est,
Nisi tu Deus peccata gravia remiseris.
Age paenitentiam quisquis homo vixeris,
Corpus tuum sacco, et cinere caput reple,
Ieiunio trium dierum quoque vaca,
Atque macera carnem pro peccato tuam,
Quis scit an ipse misereatur tibi Deus.
Aliquando tempus veniet, ac felix dies,
Defensor Israel quo descendat Deus,
Et de manus nos inimicorum vindicet,
Si perseverat hostis ita, perimus, et
Iam funditus nostrum nomen delebitur.
Scio quo feratur, quanta moliri paret,
Ideoque timeo, sed vos nihili ducitis.
Pectus mihi meum, magna praesagit mala
Cladis futurae, quasi sit haec non maxima.
Sed tu Deus facile impii belli minas
Avertere unus, tuque vaecordes potes
Inhibere inimicos, civibus pacem dare,
Patriae quietem, victis vitamque miseris.
Quid est, quod omnes passim vel ci gradu
Hinc inde cursitant? non frustra est, quicquid est.
Heus advocate puerum, ut quidnam sit sciam.
Audi obsecro tu mea nurus, tuque obstetrix,
Quis urbis hic clamor, vel quaenam calamitas?
Novum malum timeo, nec aberit longius.
Ululant, tremunt, plorant, clamamque plurimi:
Nihil boni mens mea praesagit certior.
Abi roga quid sit, redi velociter.
NV. Hem mi pater, sursum deorsumque omnia
Verti video, vae miserae feminae mihi.
Pol non sum apud me, curriculo curre obstetrix.
Vide quid hoc siet. OB. Puer adest tibi statim
NV. Hem quis dolor, tremor manuum, quis mihi timor
Incessit animum, vel quis horror me mihi
Aufert, ut omnino animi vix compos siem.
Ita hoc misera sollicita sum nimis die,
Aut vir meus mortuus est, aut exercitus
Omnis fugatus est. PV. Venit vir advena
Modo, caput nudus, scissisque vestibus,
Sanguine nimis misere conspersus undique,
Afflictus alto per caput vulnere suum.
Is nescio quid clamitet. nam omnes timent
Sibi, futurum aliquod horrent magnum malum.
NV. Ah advoca pater hominem, quo protinus
In rebus afflictis, salutem quaerere
Liceat, priusquam pereamus morte miseri.
HE. Serum est cavendi tempus in mediis malis:
Miserrimumque timere est, cum speres nihil.
Nam magna lacrimis pars adhuc nostris abest.
Eatur, atque convocetur huc statim.
Bene cogitata respiciat summus Deus.
Perge puer, illumque huc celeri deduc gradu.
Quis mihi sacerdotis demonstrat maximi
Aedes Heli, ut de me primus casum sciat
Israel gravem? PV. Hospes ego te quaerito frequens.
BI. Quid est? PV. Senex Heli te conventum expetit.
BI. bi sum puer, duc me. P. Sequere. B. permaxime.
HE. Huc mihi feras sellam, sedebo paululum:
Nam stare donec veniat hospes, mihi taedium est.
NV. En mi pater, adest illic. horresco intuens.
HB. Videre prorsus nequeo, visus deficit
Me, huc advoca. PV. Hic est quem quaesisti sedulo.
BI. Ego sum ille qui de acie fugi celerrime
Ex praelio. HE. Quid actum est, dic fili mihi:
Clades ne metuas fortiter fari asperas,
Non imparatum pectus aerumnis fero.
Dic mihi quid actum sit, veri nihil nega.
BI. Fugatus Israel, coram Philistiim
Cecidit gravi pugna, ruinaque maxima
Facta est, et insuper duo filii tui
Sunt mortui, pugnantes fortiter prius.
Primo cecidit Ophni: Phinees tardior,
Conversus ad pugnam truci vultu ferox,
Stat intrepidus, et neque tulit retro gradum.
Ferrum ut latere dextro eius, hostis abdidit.
Subitus recepta morte prorupit cruor
Per vulnus ingens. Nec tamen moriens adhuc
Deponit animum: cecidit, arcam continens
Forti manu premit, sed frustra: fortior
Hostis, Dei arcam morienti sibi abstulit.
Sic arca capta est cito malis ab hostibus.
HE. De filiis, et me prophetavit quidem
Theander, ut moriamur simul uno die.
De arca nihil dictum tamen fuit, quid hic
Possum? ecce periit Israel, quoniam ab eo
Ablata iustitia. vae misero mihi seni.
BI. Quid tibi pater? cervicem fregit, tollite.
NV. Ah differor doloribus, iuva, iuva.
O obstetrix iuva, morior doloribus.
Summe Deus o pater, caelorumque arbiter
Serva, mei miserere, opem fer obsecro.
OB. Ah mea feras patienter, nam tibi natus est
En filius. melius igitur spera fore.
NV. Ah quid misera dicam? morimur nunc quattor
Una pro anima, socer, levir, maritus, et
Ego mulier. vae mihi, spiritus ah deficit.
OB. O sors acerba et dura, famulatus gravis,
Cur te ad nefandos nuntium casus vocat?
Cur huc venire optasti, causa omnis mali?
En mortui senex, nurusque eius, iacent:
Quos tu peremisti hoc infausto nuntio.
O dira fata numinum, o saevus furor.
Sic ad patrem gnatorum mors voto redit.
Bellum peractum est. Quo meas lacrimas feram?
Nurum, an senem, duos vel filios fleam?
An omnia? an me? sola mors votum meum.
Et hanc anilis expuam leti moram.
Vitae meae taedet, video stabile nihil.
Iacent perempti turpiter, quos anteae
Exim ia dignitas, alto sub limite
Tulit, rigida nimis vicissim mors premit
Inglorios, pedibus subiecit hostium.
Haec superbae dubia fortunae alea:
Cui quisquis aut fidit, stultus vel credidit,
Dignus malo quovis, et infortunio.
Huc exanime corpus vehite mecum viri,
Patefacite acerba caede funestam domum,
Quo mortuorum corpora ferantur statim.
Nam quid boni speremus, non est amplius,
Heu quam gravis res est mori mortalibus,
Memoriaque mortis pallidae
Amara, pacifice viventibus viris,
Rebus quietis omnibus:
Et qui valent sani suos capere cibos,
Quibusque deficit nihil.
Contra bonum iudicium, o mors, est tuum
Homini indigenti pluribus,
Et viribus languenti, tremulo corpore,
In ultima aetateque sua,
Nihilque credenti, vel qui spem perdidit,
Nec quid futurum prospicit.
Noli timere mortis iudicium grave,
Aequo regit pede omnia.
Sed et priorum, quos nunc tartarus premit,
Et ultimorum memineris.
Quia hoc erit iudicium aequum carni tuae,
Quod protulit iustus Deus.
Et quid recusas in beneplacito Dei
Altissimi, cui debeas,
Sive tibi sint decem, sive anni centum erunt,
Aut mille, vel quam plurimi:
Nil nisi cinis es, et umbra terrae futilis,
Et terminus vitae brevis.
Nec est in inferno vitae accusatio.
Vivas igitur mortis memor:
Et sic in aeternum non peccabis quidem,
Dum cogitas novissima.
FINIS.