Manue, pater Samsonis. Thamnateus pater sponsae
Æ cara, mater Samsonis Thamnatis sponsa Samsonis
Samson, iudex Israel. Palestinus exercitus
Eleasar [(reading uncertain: layout problem)] Israelitae Dalila
Heber Abra famula
Ioachim Laomor tonsor
Iacob Philistiim, qui Samsonem
Nuntius apud Daliam capiunt
Agrypnus [(reading uncertain: layout problem)] principes Philistiim
Iabis Talion carnifex
Micha Puer.
Grex triginta sodalium
GENEROSO AC ILLV.
stri viro et Domino, D. Ioanni Iacobo Baroni a Mer
sperg, et Beffort, etc. domino suo observan
dissimo, Hieronymus Zieglerus S. D.
Generose o Baro, quibus te laudibus
Feram satis, vel nescio,
Vel me Camena deficit: magna virum
Efferre dignum gloria.
Nunc me genus iuvabit antiquissimum
Tuum, parentes, proavi.
Quid stemmatis dicam gradus altissimos?
Antiquitate viceris.
Praeclara rerum accedit his substantia,
Quam tu, beatus termino
Nullo deum donis benignioribus,
Rectoque titulo possides.
Hoc laudis usque contines, quod nec tui
Fortuna mutet ingeni
Mores: nec interim gravis superbia
Divexet unquam pectora.
Verum nihil non fragile sub caelo, nihil
Non per caducum gentibus
Intelligis probe, sapis prudentior,
Spem ponis inque his parvulam.
Sors cuncta versat aeque, et impotens hera
Nutu regit quicquid fuit.
Haec possidet magnos duces, et oppida,
Et nationes nobiles.
Ab usque Bactris, ultimisque Gadibus,
Huic sub iacent soli omnia.
Superba virtutis tamen sub viribus,
Protervior praeceps cadit.
Petuntur arva, divites et insulae,
Virtutis obliviscitur.
Sic stulta gens mortalium sub dispari
Quaerit decoro gloriam:
Decepta spe fallaci credit optima,
Quae vanus orbis continet.
Hunc nobilem atque divitem tantum putat,
Cui sunt renidentes lares:
Vel qui suo quam splendide vult vivere
Censu beatus dicitur.
Mundus quid est? cinis levis, postquam semel
Aufugerit spectaculum.
Felix mihi fiet satis, cui splendeat
Nomen perenni gloria,
Virtutibus, prudentia, vel ingeni
Sit comprobatum dotibus.
Qui rura patris excolit dulcissima,
Solutus omni foenore,
Qui pectoris sui divino munere
Viget, fideque splendeat,
Et interim nihil virtuti comparat,
Nil maius esse cogitat:
Nec fas, piumque denegabit pauperi,
Sed aequitatem consulit.
Hic ter, quaterque felix iusto iudice,
Hominibus, et gratus Deo.
His mancipasti te bonis, ter nobilis
Heros: quid amplius cupis?
Quid te magis dignum invenire queris?
Haec vera sunt insignia,
Hoc stemmatis decus feres, dum vixeris,
Fovebis in tuo sinu:
Quam digna laus genere tuo. Nunc macte, viri
Virtute fiunt nobiles.
Ergo beatus centies, et millies,
Tibi tuisque diceris:
Quitam tuis virtutibus, quam patria
Ex stirpe Baro natus es.
Verum quid ipsae muneris mittant tibi,
Nostrae camenae cogitant.
At quid laboris possiet genus tuum
Maius facere vel clarius?
Nihil: tamen gratissimum arbitror fore,
Quod prodit ex fide intima:
Vel consonum est quidem sacratis literis,
Deique constat munere.
Quare tibi Samsonem heroa scripsimus,
Ex Bibliae sumptum libris
Hunc offero, tibique commendo, simul
Bonique consulas rogo.
Idem rogant Musae, sacro sub omine
Fatis moveri nesciae.
TRagoediam spectatores fero novam,
Quaeso ut benignis accipiatis auribus:
Quae sit licet per severe antiquissima
Tamen sub hac facie quis vidit antea?
Huic argumento hoc elogium quidem fuit,
Quod spiritu factum Dei sit, quicquid est.
Nunc vos velim omnes aequo animo cognoscere,
Indigna res sit repetere quod est antea
Dictum. Mihi videtur esse aequissimum,
Ex Bibliae quod sumitur libris, bene
In alteram formam nunc posseque redigi.
Nam si quis optat profanis incumbere,
Terentii, vel ipsius Plauti legat,
Quas fabulas scripsere moribus suis.
Sed Christianos perdecet primum e sacris
Exempla morum, et vitae normam discere:
Ut imbibant Dei quae sint oracula,
Quid is velit fieri cognoscunt rectius:
Quae sunt vagi mundi sequuntur omnia,
Porro mihi facite rogo audientiam.
Turcas timent omnes per orbis terminos,
Christi fideles, nec quemquam resistere
Vel posse, vel cupere putant: ridiculum.
Quasi Deus nostri non amplius memor,
Iri suos deperditum sina: nihil,
Hoc Israel testatur non uno loco,
Quos unus atque idem Deus poena gravi
Capituitatis punivit longissimae,
Subiecit omni seruituti gentium,
Fame, siti, mulctavit pestilentia,
Sed esse numquam exstinctos permisit tamen?
Quin dextera leuavit fortitudinis.
Quantum fuere Samsonem ante iudicem
Passi Israelitae? reliqua taceam modo.
Nonne est suos ultus tandem rectissime
Samsonis unius sub sacris viribus?
Etsi fuit captus, caecusque redditus,
In morte plus tamen quam vivus, dat neci:
Philistiim quo noscerent Deum Israel,
Quantus, quis, et quam magnus defensor sui
Esset, periculo quorum, nec id levi,
Domus ruina testis est certissima.
Quare bonis sperandum erit viventibus
Victoriam sibi dari, sed cöitus
Contra hostium vires, Turcasque barbaros,
Quando Deo visum est: cuius sententia
Et stant, caduntque res mortalium.
Huius rei tibi fidem historia faciet
Samsonis. hanc si legeris, tum intelliges,
Quid amplius secum ferat Tragoedia.
Intelligatis, dabimus operam sedulo.
Estis benigni: merito amant vos caelites.
Samson patri promissus ante filius,
Adultus, Israelis iudex factus est.
Maioribus votis Philistiim manu
Sua vir omnium vincit fortissimus.
Ob hoc timor fit hostibus, quos et cupit
Non voce tantum, sed factis ulciscier.
Illi tamen referre par pari student.
Victoque turpi amore, amica Dalila
Dat verba, crines aufert intactos prius.
Ex hoc inermis, captus, oculos perdidit.
Is crine post dato, est iniuriae memor,
Rapit domum, vertitque funditus. virum
Electa turba concidit, cum feminis.
REspexit omnipotens Deus me sedulo,
Auxitque dignitatem cum substantia
Ampla, super quod est satis vitae meae,
Per plurimos mihi dedit amicos, sacrum
Connubium fecit, iunxitque coniugem,
(Quod alterum felicitatis aestimant
Gradum esse) qua non est in urbe hac pulchior,
Nam feminas inter centum eminet scio:
Et quae viri sit plus amans, nullam arbitror.
Hanc etiam ego contra foveo, et amo quidem.
Sed hoc mihi molestum erat primum pati,
Sterilem diu absque prole mecum vivere.
Quare rogavi, qui me exaudivit, Deum.
Hic misit Angelum suum, qui diceret,
Enasciturum nobis esse filium,
At optimum, clarumque fortitudine,
Hostes manu nostros sacra qui sterneret
Philistiim. Sed iussit ante singula,
Monuitque, dicens, irrasas gerat comas
Suas, nec illas ferrum tangat: interim
Aquam bibat, studeatque temperantiae.
Et ecce peperit uxor omni gaudio,
Natusque filius, crines irrasus, a
Primo die vitae usque in hodiernum, tenet:
Ergo Nazaraeus dicitur, iussu Dei.
Samson vocavimus: nam robustum sonat
Hoc nomen. et successit effectus quidem
Rei, quod illo nemo vivat fortior.
Procerus est, et staturae longissimae.
Quid tibi Deus faciam contra, quod gratum eat
Tuum ante conspectum? nam sanctitudine
Tua choros superas caelorum maximos,
Cuiusque gloria per terrarum extenditur
Orbem, nec ullus gratiae finis tuae
Futurus est. Dixit [(transcriber); sic: Dixti] , sunt facta protinus
Omnia: nihil falsi sub ore cernitur
Tuo. Deus spem confirma de filio
Nostro, per hunc da liberetur Israel.
Ipsum super constituisti populum tuum,
Et iudicem facis, cuius manum rege,
Ac brachium salutare tuum porrige,
Opere iuva, vias illius protege.
Is filius tuus moritur ipsus tibi.
Respice, quod hostibus fuerimus subditi
Diu, nec ulla spes redemptionis est:
Nisi velis ipse Deus omnium quidem
Protector, in te unum fortis sperantium.
Vide, malum fecit coram facie tua
Populus, ob id dedisti eos sub hostium
Manus quadraginta annis, tandem libera.
Si tibi satis poenae est, per te fieri potest,
Ut eripiat a nobis hoc iugum grave
Samsonis (ipso te sancto duce) dextera.
Salve vir, et quid tacitus hic obambulas
Solus? quid est? quia te diu exspectavimus.
MA. Ego? mea uxor, nescis an ne, quanta nos
Divina circumfulsit demum gratia?
Et filium dedit, animi cui sunt bona,
Nec alius est illi similis. Et nunc vide
Quo dignitatis sit gradu prae ceteris
Positus: super populum Dei iudex erit,
Super Israel primus, per quem spes maxima
Exoritur, et nec nos quicquam fefellerit.
Hic liberabit, duce Deo, gravi iugo:
Aut ultus inimicos quietos reddere
Potest suos, in quo divinus spiritus
Viget. Quis haec fuisset ausus omnium
Optare, quod nostri Dei fit munere?
AEC. Hem mi vir, uxorem demus. spero fore
Nepotibus nostrum genus clarissimum.
Nunc quia tibi sterilis, anusque sum nimis.
Is liberos pariet scio fecundior:
Quod teque passim vicini admonent tui.
MA. Id ipse curabit. habet aetatem suam:
Quid conveniat, is optime sibi consulet.
Fiat maritus, nec deest unde coniugem
Alat: potest, quando volet. nolo tamen
Illi esse causa eius rei, cuius quidem
In posterum paenitet multos, est magna res,
Deliberatione egens permaxima.
Nam quos Deus iunxit, homo numquam segreget.
Et est parentum, liberos cogere nihil:
Praesertim ad hanc rem quod facit. nam vidimus,
Coacta connubia raro felicia.
AEC. Ita est: neque ego porro velim, si denegat.
Rogabimus cuius sit animi, primitus.
Si denuo placet, tum habemus plurimas
Honestioris nominis puellulas,
Et demus illi quae placeat oculis suis.
MA. Nunc ibimus. sed si quid ipsa intelliges,
Me diligenter admonebis proxime.
Festus dies futurus est in Thamnata,
Cras illo iter faciemus, una filius
Ibit, regressi plura consultabimus:
Bene cogitata fortunet ter maximus.
Nunc exeo, virum optimum Heber, et meum
Cupio alloqui vicinum, pauca conferens.
Et ecce quem volo progressum conspicor.
Quid tam insolens, solusque tam mane in foro?
Praeter tuos mores. HE. Evenit. ELE. Igitur tuam
Huc dextram cedo, salve. HEB. Et tu plurimum.
ELE. Numquid, quod ipse iusseram, egisti diu?
HEB. Quidnam? puto Manue, causamque filii.
ELE. Istud quidem. HEB. Iam dudum aetatem sedulo.
ELE. Quid is? HEB. Probavit, et laudavit omnia,
Tumque insuper vobis peregit gratias:
Et spero confore, ut daturus coniugem
Sit filio suo. nam quod dedimus modo,
Multum placet consilium. ELE. Industriam tuam
Laudo nimis. fiat quaeso quod optimum est.
Pii parentes sunt, bonique nominis,
Rarissimae famae, Dei sub legibus
Studiosiusque educti utrique a parvulis,
Nec est mihi dubium, quin filium pari
Ratione doctum conati sunt reddere.
Spes magna patefit, nec me iam fallet scio.
Est temperans in omnibus rebus suis.
Quis abstinentior cibi, potusque sit,
Nemo est in urbe tota nunc viventium.
Futurus est propheta maximus Dei.
Ex ventre matris benedictus fuit angeli
Verbis. Quis illum vincit fortitudine?
Superstes hic modo siet, spes Israel
Erit: Philistiim odit, quantum vel potest.
HE. Et ego Philistiim audio iam concuti,
Timere nonnihil subque illo iudice:
Quoniam vident eum manu niti Dei,
Et spiritum eius secum in castris vivere.
Indomita virtus colitur eius, concavo
Narratur orbe quoque, nec sat terrae patet
In illius laudes et fortitudinem.
EL. Quis credidisset, ex sterili illa muliere,
Pulchra licet, talem virum unquam nascier?
HE. Idem obtigit Abraae cum Sarai sua.
EL. Evenit utrumque quidem horum divinitus.
HE. Quid igitur esse faciendum censes in hac
Re? differemus'ne, vel maturabimus,
Negotium de uxore ducenda, modo
Quod diximus? quare utile quod est, consulas.
EL. Quid ni iuvabimus, quantum nobis datur.
Pro viribus facturus est, quae volo, scio,
Certe omnia. sed heus tu, profectus est nuper
In Thamnat, ad festum diem, nec est domi,
Parens uterque, et filius abiit simul.
Postquam redierit, alloquamur protinus,
Sententiamque animi illis declarabimus.
HE. Recte mones. fiat igitur. Quid nunc facis?
EL. Eo domum. HE. Sed ego hinc eo ad forum quidem.
Nam me vocarunt arbitrum quidam boni
Viri, quibus de finibus lis est. Dabo
Operam lubens, vicini res tutarier
Decet: quod unum me vicinitas docet,
Quam ego propinqua parte amicitiae puto.
Sunt etenim alendi vicini quam plurimum,
Ubi evenit fame premi miserrima.
EL. Bene dicis. At si quid, domi ero. HE. Teneo, sat est.
AUdio pater te tantopere rebus meis
Consulere, fiam ut tibi maritus proxime
Cupis, quod et mater iubet, cuncti volunt
Cognati, amici, omnes quoque necessarii,
Populusque cunctus Israel. quid ipse ego
Id denegem? votis satis faciam bonis:
Et coniugem cupio mihi, pulchram date.
MA. Multo omnium nunc me fortunatissimum
Factum puto esse, gnate, cum te intelligo
Dignam facere modo tuo rem nomine,
Porroque gratam maxime nostro Deo.
AE. Pol ego tibi dabo elegantem virginem,
Quoniam quidem fili cupis, mihi credito.
SA. Quam mater igitur das? AE. Vicini filiam.
SA. Rufamne [(transcriber); sic: Ruffamne] ? non possum, mea mater optima.
MA. Quamnam cupis tandem Samson fili. SA. Vide,
Cum tecum eram in Thamnat, vidi pulcherrimam
Et elegantem virginem, ut supra nihil,
Forma bona, succi plenam, suavissimi
Sermonis, atque moribus per blandulam.
Mundus puellae serta publice gerit,
Et fronte detecta color rubens micat.
Hanc ego volo, mihi hanc uxorem iungite.
MA. De gente vis aliena ducere coniugem?
Non inter Hebraeos habes, quod sit satis?
Quid? perpetrare flagitii tantum cupis,
Ut sumeres uxorem ex inimicis tuis?
Quasi tuos inter nulla omnino foret,
Quae te deceret virgo, vel quam duceres.
Moisi Deus dixit, ne filiis suis
De gentibus daret uxores prorsus, ne si
Cum diis fuissent fornicati, filios
Suos in alienos deos deducerent.
Facerentque fornicari una secum pios.
SA. Pater hanc volo, nec dabitis aliam modo mihi,
Nec vivit ulla quae magis oculis meis
Placeat. sine igitur ducam eam, optime mi pater.
AE. Ah fili, oportet istuc quaeso facere te?
Numquid tibi deest mulier inter tuos
Fratres? et ex Philistiim vis coniugem
Habere, qui sunt incircumcisi, et mali?
MA. Quod si uxor est ducenda tibi, duc rogo parem,
Genere bono natam, claris parentibus:
Si modo voles nobis consultum esse omnibus.
SA. Hanc expetivi, contigit, servaboque,
Moresque conveniunt: valeat, quisquis velit
Discordiam inter nos. ferox mors auferet,
Alius quidem nemo. per unum quoque Deum
Iuro, hanc eam me deserere nullo modo,
Non si sciam capiundos inimicos mihi
Omnes amicos. accepi, acceptam volo.
Quare pater, si poterit fieri ut des eam
Mihi, placet: sin minus, ego ducam tamen.
MA. Aetatem habes: quid tibi prosit, melius vides
Forsan quam ego. si aedo vis fiat, ducito:
Ne me tamen causam fuisse post putes:
A me procul volo remotam maxime
Culpam hanc. SA. Periculo nullo fiet tuo.
Nescis pater, quid sibi velit connubium
Hoc. Me nihil fallax movet Philistiim
Religio, nec deos illorum percolo:
Tantum volo uxorem, et ducam planissime.
MA. In pace vade gnate mi: quod est bonum,
Videbiturque Deo, is faciat ut sibi placet
Tecum. tamen primum vide, quid ipse agas.
Difficilis est res, qua non est alia magis.
Nam quid calamitosius est, obsecro, viro,
Quam non potiri socia fida coniuge?
Credas quibus res haec forsan male cesserit.
Illi foris, domique sunt numquam boni,
Sed semper infortunati, atque perditi.
Adeoque muliere nullum damnum vir mala
Maius potest habere, moderata nihil
Melius: id o fili ante tecum conputa.
Quando maritus uxorem ducit domum,
Non accipit solum, ut videtur, coniugem,
Sed aut bonam sociam, aut sibi contrariam.
Malum mulieres sunt omnes, et singulae:
Verum sine hoc malo inhabitare non licet
Domum, nec est tutum, nec valde convenit.
Quicumque nuptias sibi fato malo,
Non destinatas ambiunt, frustra illi agunt.
Res sunt duae ducturo uxorem maxime
Considerandae: facies, et mores boni.
Namque haec duo inter sese benevolentiam
Alunt profecto mutuam, servantque eam.
Adhuc iuvenis es, et forsan succi optimi
Aetatis illa: convenietis igitur in hoc,
Quonam potest modo melius vobis quidem
Fieri, voluntas si par vobis iungitur?
Inimica res mulieri prorsus est senex.
Incommoda quoque uxor iuvenis viro seni.
Et filias nunc elocare virgines
Aetate convenit, matres prudentia.
Haec est tuae vitae futura particeps,
Dum vivitis superstites feliciter.
At gloriantes divitiis, genereque viros,
Mulier domi stulta infames omnes facit.
Magnum satis regnum est marito, liberi,
Et uxor optimorum morum cognita.
Virtutis est penu, generosa femina.
Primum ad salutem est, quando uxor numquam a viro
Dissentit: optimus consensus denique,
Si uterque coniunx servat temperantiam.
Melius, bene educatam uxorem ducere
Sine dote: quam vel cum pecuniis, male.
Virtutibus, non forma, oblectantur viri.
Haec omnia prius fili mi considera,
Quam vel tibi ducas uxorem, suadeo,
De gente praesertim aliena. grave est iugum,
Quod non facile collo excuties posthac tuo.
SA. Faciam pater mi, et spero mihi comitem Deum.
MA. Deus quod in coeptas, fortunet optimus.
SA. Abeo, valete pariter, mater et pater.
LUcescit [(transcriber); sic: LUcessit] , hic iam cesso pultare ostium,
Manue mei vicini, et optimi viri?
Nam video miserum hunc tam excruciarier nimis
Ex filii discessu, consolarier
Oportet: et senex quod potero, iuvo senem.
Ut ceteros amicis atque aequalibus
Suis video seruire sub negotiis,
Ita et senes est aequum senibus obsequi.
MA. Aut ego profecto ingenio valde ad miseriam
Sum natus, aut illud falsum est quod audio
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus.
Nam mihi quidem quottidie augescit nunc magis
De filio aegritudo: et quanto diutius
Abest, magis tanto timeo, en quid mali
Fiat. quid animus mihi meus praesagiat
Iam, nescio: nam nuptias istas nimis
Horreo, fugio, deuoveo miris modis.
EL. Et hunc foras egressum video, colloquar.
Manue, salutis plurimum tibi precor.
MA. Bona tibi salus Eleasar, tam mane quid?
EL. Nihil, nisi quod te conventum voluerim.
Quaeso, quid aut quaeris tibi, quidue maceras
Vitam tuam, quoniam nihil te respicis,
Nihil remittis quoque laboris, iam senex:
Haec non voluptati esse, satis certo scio,
Omnia facisque praeter aetatem tuam.
Si quid laboris, nolim: si quid est mali,
Dic obsecro, consilio ego, aut re iuvero.
MA. Hem, filium unicum mihi adolescentulum
Scis esse? nunc habeam, necne, incertum est quidem,
EL. Quid istud est? ego non intelligo. MA. Scies,
Quem iudicem constituistis populi Israel,
Nosti, regitque iam diu feliciter,
Rebusque gestis optime vivit, sine
Uxore longo caelebs, ut scis, tempore.
Nunc quia opus esset uxore, ut dem cogito:
Et quam darem elegi, is sibi aliam quaeritat
Ex gente peregrina, incircumcisa quidem,
De filiabus illorum Philistiim.
Dolet, quasi nulla hic in Israel foret
Quae nuberet sibi. imo forsan pulchrior
Fuisset inventa. at quid tibi dicam? hoc ita est.
EL. Non est viri fortis, tam ferre duriter
Adversa quae sunt aliquando. quin cogita
Potius Dei voluntate fieri. vides
Nos iam Philistiim captivos subici,
Iugum ferentes illorum gravissimum.
Quaerit igitur Deus, quo pacto ulciscier
Eos queat tandem quod nunc per filium
Poterit tuum facere quam commodissime.
Nescio quid animus maius, et solito amplius
Sperat, magistratum sub filii tui.
Facis, quasi id non factum sit quoque antea.
Quod si ita Deo visum fuit quid mussitas?
Quum tu, neque ille eius quicquam sententiam
Mutare possitis, melius sperabitis.
Deo datus tibi est, rerumque temperans,
Virtutis unicum decus, quo nullus est
Magis hominum modo qui vivunt fortior.
Deus comes futurus illi est, credito:
Quicquid aget, ipse diriget manu sua.
MA. Bene dicis. at quaerebam primum coniugem
De gente nostra sancta, quam coniugerem.
Narravi amicis consilium multis meum,
Quid animi erat, dixi laudarunt hi quidem
Uno ore filium: beatumque esse me
Duxere singuli, qui haberem filium
Hoc praeditum ingenio, quo sibimet consulat.
A filio sapienter factum praedicant:
Nisi stultus ego sum, vel Deo fidens minus.
EL. Manue rogo, audisti dic mihi unquam antea,
Opulentiores pauperiorum filias
Ducere domum, vel indotatas maxime,
Et saepius felicius procedere?
Quid si modo hanc ducit quam filius cupit,
Maior data est occasio contra suos
Hostes Philistiim. faciet ut rem malam
Metuant, minore nos vivemus postea
Timore, iudex dum nostram ille iniuriam
Ulciscier potest sacra sub dextera.
Hac subdet inimicos, nobis ut serviant,
Quemadmodum nos illis longo tempore.
Bono iubeo sis animo, quoniam nunc venit
Optata forsan plurimis bonis dies.
Posthac id etiam quod nescis, resciveris.
MA. Bene me mones, igitur facere certum est ita.
EL. Heus tu, forum qui frustra circuis modo,
Iubere melius prandium dari decet,
Fortasse enim iam filius tuus advenit.
MA. Ita faciam. Salutigerulus obviam
Prodit puer, quid sit spectabis paululum.
PV. Here mi domum redi, venit tibi filius,
Diluculo cras summo discessurus est.
MA. Quid filius redit? PV. Sic est. MA. Hui tam cito?
Nimis videre cupio. quid tu nunc agis?
EL. Oportet hunc rogare vicinum meum
Sit advocatus mihi: quamquam dudum domi
Praesto esse apud me cogito, visam tamen.
QUid? enecant, dum sanctas nuptias nimis
Student facere, mater paterque. iam diem
In apparando consumpsere protinus:
Nec dumque eunt, quando isse dudum oportuit.
In crastinum dictae diem sunt nuptiae:
Non hic, sed in Thamnata fiant postulo.
Venio vocare saltem amicos proximos,
Festum diem sua celebrent praesentia.
Et ire cras uterque promisit parens
Mecum, licet senes ambo sunt, tamen eunt.
O me quis omnium vivit felicior,
Cui tam secundae res sient? de nuptiis
Nihil pater mutat, nec ipsa mater est
Irata mihi: salvus sum, nemo hercle magis.
Porro pater descendet, et convivium
Faciet me ae sponsae, sicut mos iusserit.
Quid nunc novi dicam? mirabilia nimis.
Et ecce cum primum descendi comitibus
Parentibus meis, occurrit mihi leo
Rugiens aperto, furibundusque gutture,
Animosus, audax, et rabidus omni modo.
Hunc ubi video, quid ego inermis? stans quid velit
Exspecto, mox in me iratus, frendens ruit.
Quem ego manu arripio, statimque suffoco.
Non hic opus erat armis, nec gladio quidem:
Armatus armaturae vir multum gravis,
Est servus armorum, quae fert, et alteri.
Sic ille mortuus leo manibus meis
Iacet: nec id cuiquam dico, taceo quidem.
Nam nec mihi tribuo, sed uncio Deo:
Cuius potentia magna feci omnia.
Postquam redeo, videre accedo gestiens
Cadaver hoc, ibi mellis dulcissimi
Favum sub ore eius, quem fecerunt apes,
Invenio, tres favos mihi capio statim,
Meae puellae detuli, dono dedi,
Cum ceteris sponsaliciis [(transcriber); sic: sponsalitiis] donis novis:
Quae cuncta suscepit, summeque diligit
Me. Denuo quis vivit fortunatior?
Deus potestatem suam ostendit sacram
In me, quod haec subito congruerint commoda.
Nunc in vado omnis res erit, una fit domus,
Uxor patri se commendabit unice.
Hoc gaudium perpetuum sit, faxit Deus.
Sed ne mihi ipsi sim mora, intro nunc eo:
Quo sese itineri accingant, curabo probe.
SCitis futuras hic Sampsonis nuptias
Cras, iudicis super Israel fortissimi:
Quare timendum, ne nos possit fallere,
Et turpiter nect det fallacissimus.
Igitur quid hic agendum sit, vos dicite.
IA. Recte mones: nam scimus omnes Israel
Populos graviter infensos nobis omnibus,
Quod tam diu nostrum iugum ferunt grave:
Hocque duce forsan quo se pacto liberent,
Quaerunt. malus animus quidem, mala quoque mens.
MI. Verum est quod hic dicit, quid fiet nescio.
Is nunc apud nos semper permansurus est,
Propter novam sponsam, simulque coniugem
Suam: profecto si potest, dabit malum.
AG. Iungamus illi triginta iuvenes bonos,
Fortesque, sermonis comites, ut interim
Hi diligenter obseruent sponsum, ne quid
Iniquius vel tentet, vel committere
Praesumat: est enim mentis non fractae homo.
MI. Sed advocandus est, prius quam fiat hoc,
Ne quid mali forsan putet fieri sibi,
Iramque factum permoveat ei nimis,
Et inde se ulcisci pro tanta iniuria
Volet: scio quod ira pietatem fugat.
Homo est malorum contemptor, cui nil nocet
Adversitas: virtus eius quiduis premit.
Mortis metus nullus ei inest: fortis animus
Dominatur omni fortunae, etsi pessimae.
Praecogitatis finis felicissimus.
Proin quid est? nunc tempus et spatium date:
Quod ratio nequiit, saepe sanavit mora.
AG. Nulla mora est opus, ubi vult necessitas.
Adibimus, quid dicat audiendum erit.
Iuvenes volo custodes esse corporis
Nostri, simul populi tanti Philistiim.
Abi Micha, illos convoca, redi cito,
Adducito: nam tempus instans postulat.
Sed ecce pergit huc Samson, qui nunc redit.
SA. Vos o viri salvete plurimum: quid est?
In nuptiis mihi hospites eritis meis?
AG. Quid ni? sed heus Samson, vides omnes senes
Nos esse, nec te illa oblectarier scio
Aetate: quare triginta iuvenes tibi
Socios dabimus, hi cunctorum vices gerent,
Tecumque erunt omni loco, omni tempore,
Sub nuptiis: his finitis, si vis, quoque.
SA. Placet viri. ubi'nam sunt illi? huc mihi date.
AG. Adsunt, viden quos secum deducit Micha?
MI. Hi sunt tuarum nuptiarum seduli
Socii, tibique servient quantum voles.
PV. Parata iam sunt omnia intus, sponse duc
Intro viros. nam vos exspectant singuli.
SA. Praeite vos: statim sequemur ordine.
VEnite iucundissimi socii mei,
Vobis ego, si modo placent, aenigmata
Propono. primum si diebus maximis
Septem mihi solveritis,vobis syndones
Triginta, et itidem tunicas tot dabo bonas:
Sed si minus solveritis, dabitis mihi.
Intelligam saltem vestram sapientiam,
Cum gloria prudentiae, lucrum grave,
Et possidebitis simul victoriam.
PRIMUS SODALIUM. Propone problema
tuum, quid est novi? [(reading uncertain: layout problem)]
SA. Qui cuncta devorat, suavem genuit cibum,
Licet nimis sit ipse insuavis omnibus.
Hoc si mihi dies per septem solvitis
Convivii, dabo quod promissum fuit.
Quare quid omnes possitis, vigilabitis.
PRIMUS SODALUM. Tentabimus pro viribus,
quamquam grave est: [(reading uncertain: layout problem)]
Tamen adeo difficile nil, quin facile sit
Quaerendo, quiduis vincit improbus labor.
Nullus etiam socors, celebris quidem vir est.
Labore saepius parta est generositas.
2. Omnes laborantem pariter Dei adiuvant,
Quaesita quoque tandem invenimus omnia probe.
3. Industria et labore prenduntur bona.
Dicunt enim Sophi, cura sapientiam
Ut plurimum indigere, tamquam maximo.
4. Quod quaeritur, comprehendi facile potest:
Effugiet autem, quod tantum non quaeritur.
5. Quae pulchra sunt, infinitis laboribus
Possunt parari, sordescunt ex otio.
6. Labore praecedente vendunt omnia
Bona dii, nec ulli quicquam denegant boni.
7. Subiecta mundi cuncta diligentiae.
8. Stillante gutta desuper, durus lapis
Cavatur in scissuram altissimam qui dem.
9. Plus diligens viro tribuit industria,
Quam vel bonum ingenium, aut fortunae aequalitas.
IO. Fit sedulus labor per consuetudinem
Se levior ipso, et circa finem dulcior.
11. Eas voluptates venari nos decet,
Quae vel labore consequuntur optimae.
12. Exercitatione plures sunt boni,
Quam reddit aliquando naturae puritas.
13. Iuvenem labores effugere, res est mala,
Imo omnium rerum quidem turpissima.
14. Res nulla magna sine labore provenit.
15. Necessum erit laboret, qui felix cupit
Fieri, nihil stertenti collocabitur.
16. Qui gloriosam laudem consequi velit,
Oportet illum esse deditum laboribus.
17. Nulla ratio effecti prorsus laboris est:
Namque est suimet certum virtus praemium.
18. Iucunda praeteriti laboris memoria.
19. Quid haesitamus? quia laboranti nihil
Negatur: et quicquid cupit, statim evenit.
20. Virtutis omnis laus sub actione stat.
21. Labore, non verbis, opus fuerit quidem,
Aenigma quisquis recte nostrum solverit.
22. Iocundus est labor, quem quis lubens facit.
23. Nec sollicitus [(transcriber); sic: sollicitus] ero solvendo aenigmate,
Si modo laboris nil taedebit, nec piget.
SA. Tentate, propositum victori est praemium:
Et maius hoc, laudis perennis gloria.
24. Industriam durus vincet nostram labor.
25. Iustus labor dignus cunctis honoribus,
Et praemiis decoratur ornatissime.
26. Nil sine labore maximo mortalibus
Natura sollers, vitaeque ratio dedit.
27. Laboribus nihil parcamus, dummodo
Solvi queat, ne nos deceptos iudicet.
28. Nullum laborem vincet cogitatio,
Problema donec veritate solvimus.
29. Graviora passi quondam, dii solvent scio.
30. Igitur sodales cogitate singuli,
Usque in diem, qui dictus nobis, septimum:
Nam parva res, parum deliber abimus.
SA. Vel tu quidem solus divinabis proba
Porro tibique factu facile hoc est, quia
Deo volente navigas vel vimine.
Quid vultis o adolescenies mei intimi,
Quod me vocastis, serium est quiddam, foras?
ISO. Audi, tuum nunc officium age, respice
Tuos amicos, libera gravi metu.
Problema nosti, vir quod solvendum dedit,
Id quia modo nullo detur dissolvere.
Et sexta nunc dies, unus tantum est super.
Blandire molliter viro, ut nosti, tuo,
Ut is tibi dicat certum, quale hoc siet:
Porro id statim subindica nobis tuis.
Quod si recusas, continuo teque et domum
Prorsus tuam incendemus igni torrido.
At si per unam te rei sit veritas
Patefacta, gratiam parabis tibi bonam:
Quoniam potes facile. tuum audere est nefas.
THA. Novi probe, quo pacto tractandus siet.
Hac nocte cum dormire mecum advenerit,
Rogabo primum amoris signum aenigmate
Ostendat. ille vix, scio, mihi denegat:
Et si me amabit, hoc dicturus est statim.
ISO. Eas igitur, fortuna te comitabitur.
Non est mihi dubium, quin vincat callide
Mentem viri. nam mulierum blanditias
Nostis, quod imperitae in rebus sint bonis,
Verum omnium malorum opifices optimae.
Quae parum causae ad dicendum invenerint
Addunt alia: quoniam nihil sani loqui,
Mulieribus voluptas est ter maxima.
2. So. Omnia scio tentabit: astuta est nimis.
Cur non faceret? ex nostri generis semine
Prognata circumcisum cur amet virum?
3. So. Cras liberabit illa nos, certo scio.
Nihil profecto vidi unquam mage splendidum,
Omnia voluptatis sunt hic plenissima.
Tum sponsus Hebraeus virum fortissimus,
Vitae gravis, morum integerque, temperans,
Qui nec cibi, nec vini multum est appetens,
Modestus omni re, loquitur parcissime.
Quare timeo, ne nobis victor sufferat
Super Israel iuris quod iam diu fuit.
Nisi ex amore sponsae victus de sinat:
Non vincitur nec viribus, nec artibus.
Et is triumphat serio pro aenigmate,
Quod non sibi solvi putat certissimus.
Quanta elocutione nostris praevalet:
Quicquid semel coepit, sapienter dicitur:
Prudens animus eius, sermo constans quidem.
Astutus est, catus, quantivis pretii.
Imo nihil supra, quid dicam nescio.
Sed ipsa sponsa nova venit. miror quid est.
Verum videbo, et huc parum concessero.
Heus heus puer, sponsi voca comites mei.
Nebulo quid hic cessas? mox perge, cas. PV. Eo.
Novi quid hoc? quid est boni? bonum adfero
Sine dubio. sed cesso pultare has fores?
SO. Quis hic? PV. Vocat vos Samsonis coniunx nova.
Venite mecum, exspectat illic sedula.
SO. Imus. Quid ipsa vult, nisi iam problema scit?
THA. Audite amici, quid velim. vici virum
Lacrimis meis, quamquam negaret saepius:
Victus tamen, solvit nodum problematis
Sui, mihique dixit illud quale sit,
Amoris ergo: quod vobis dicam modo.
1. SO. Hem mea, quid est? dic verum, bene facis optima.
THA. Primum videte Samson quid nam fecerit.
Manu leonem discerpsit. post haec abit:
Deinde mox rediens, sub ore eius novum
Favum invenit, mellis plenum dulcissimi.
Hic est cibus suavis, quem protulit leo
Ferus, animalium omnium insuavissimus.
Nunc vos potestis hoc problema solvere.
Verum ne me dixisse quisquam proferat,
Cavendum erit. dixi, facite quod iusseram.
1. SO. Adest dies hic septimus, tempus iubet
Aen gma [(reading uncertain: letters unclear)] solvi Samsonis, vocabimus
Ei, foras. Abi, dic praesto nos fore.
3. SOD. Heus Samson, huc prodi, tibi si modo vacat.
SAM. Quis me cupit? vos nunc aenigma solvitis?
3. SOD. Volumus quidem. SAM. Dicite. 4. SO.
Dic tu, nosti optime. [(reading uncertain: layout problem)]
SOD. Neque est Leone quicquam insuavius fero,
Nec dulcius aliud melle est utentibus.
SAM. Nec quicquam aliud est muliere hac dolosius:
Quae nunc meum exposuit verbum, et sensum meum.
Mulier, dedit natura cui pronum malo
Animum, ad nocendum pectus instruxit dolis:
Solvam tamen promissa crastina die.
Vos ite modo domum, cras siquidem habebitis.
Si non arassetis cumque hac vitula mea,
Non invenire potuissetis (credite)
Aenigma magnum, et insolubile nimium.
Vos facinus ingens ausos? assumpta in scelus
Consorte nostri perfidi facti tori.
Gravissimum fit coniugis nefas meae,
Iusque omne pereat: non sit a vestris malis
Immune caelum, cum micant stellae polo,
Phoebusque servat debitum mundo decus.
Nox atra fiat, excidat caelo dies:
Misceo penates, odia, caedes, funera.
Excede pietas, si modo in nostra domo
Unquam fuisti dira furiarum cohors,
Discorsque Erinnys veniat, et geminas faces
Megaera quatiens. non satis magno meum
Ardet furore pectus, impleri iuvat
Graviore monstro, neque id inultum perferent.
Nullum relinquam facinus, et nullum est satis
Ferrum, nec ignis, mille scelera cogito,
Numquam meus cessabit in poenas furor,
Crescetque semper vindictae studium mihi:
Nec cura iuris, sanctitas, pietas, fides
Nulla mihi erit, facere licebit omnia.
Odi mulieres, te vero nunc maxime:
Quae quando cogitas malum, quodque loqueris
Blande mihi, scelesta te quae nam magis
Vivit? miser, nunc demum sentio scelus.
Metuenda mulier est vehementer, et statim
Verbis benignis si utitur: nam decipit
Virum, nec ullius manet fidei memor.
Nunc quanta mens insit mulierum pectori,
Novi, atque sum probe expertus damno meo.
Quis quis mulieribus credit, is et furibus
Credit, vel impostoribus pravissimis.
Non impudentius animal muliere fit.
Rarum est beneficium mulieris improbae.
Ex hac facio coniecturam, miser, mea.
Quam blanda finxit ore mendacissimo,
Donec quod aenigma esset, perdi dicit probe.
Serum est cavendi tempus in me diis malis.
Abibo mox Ascalonem, quos opprimam
Novi viros. feram tunicas, et syndones,
Quibus satisfaciam, atque promissis stabo.
Sed non abibunt odia, vivaces aget
Violentus iras animus, et saevus dolor
Aeterna bella pace sublata geret.
Quid bella? quicquid horrendum tellus creat,
Quicquid vel ipse pontus, aut aer tulit
Terribile, dirum, pestilens, atrox, ferum,
Huic inferam domui quidem Philistiim.
Quid sit futurum, nonne dudum diximus?
Samson viros triginta iam neci dedit,
Tunicasque syndones illorum sustulit.
Illis eas, quibus nam debuit, dedit.
Quid porro fiat nescio: non desinet
Ulciscier suos inimicos, quam diu
Vivit. Sed ecce portans haedum huc advenit.
Hinc ego procul discedam, me hoc in tempore
Nolo videat, animus dum irritatus [(transcriber); sic: irriratus] nimis
Est eius. optime quidem discessero.
SAM. Heus heus quis huc prodit? nemon? quis hic erit?
Ubi est mea uxor? quis nam respondet mihi?
THAM. Quid est? redire te numquam putavimus.
Quare dedi cognato coniugem suo.
At si sororem illius vis, dabo tibi.
SAM. Nolo. Quia hoc fecistis, et contemnitis
Me simul, ab hac die nulla in me culpa erit.
Quantum potest, odio tantum te prosequar.
Mulier fefellisti fidem, dico, meam.
Nunc ecce tibi renuntio, divortii
Mittam libellum, nec te dicam coniugem
Meam, nec ipsa me tuum volo nomines.
Vix tempero animo, vix dolor frenos capit:
Ulciscar omne scelus, et incestam domum
Vertam, et penates impio Marte obteram,
Ne post superba ferat caput fastu gravi,
Contra Philistiim quod possum fecero,
Cunctis mala inferam: atque donec vixero,
Ero memor contra vos tantae iniuriae.
Posthac videbitis Samson quid possiet.
Nescitis o viri, quod Samson fecerit
Contra Philistiim? qui nobis imperant,
Quorumque sub diti sumus. nec cogitat
Quid inde fiat Israel periculi,
Saltem suae faciat satis libidini:
Rectum, bonum, pravumue sit, nihil putat.
Quid nam videtur subsequi vobis boni?
IO. Timeo misere. nam nuntium audio malum,
Omnes in armis esse praedicant palam.
HE. Libet ire contra. fortuna ignavos premit:
Numquam potest non esse virtuti locus.
IO. Quid dicat hic prius audiamus nuntius.
Huc pergit, ille est quem dixi vobis modo.
NV. Audite patres, quid nam designaverit
Samson, scelere novo fecit se nobilem.
Vulpes feras cepit trecentas pessimus,
Et lampades ardentes caudis singulis
Affixit, et binas coniunxit firmiter,
Quas postea immisit sub messes hostium
Philistiim: depopulatusque omnes agros,
Exussit omnium fructus, inque nihilum
Redegit arva: quare nunc armati eunt
Contra Israel, vindictam pro tanto malo
Cupiunt. Quis est qui liberet, nemo potest.
En castra ponunt sub Lechi modo sua,
Vestrum quidem oppugnantes urbem prodeunt.
Quid vos? nihil potestis prorsus: actum erit.
Quando suum praeconem huc ad vos miserint,
Consulite quid respondendum hostibus siet,
Velitis aut pugnare, aut illis cedere.
Vestra est salus posita in magno periculo:
Ipsi sibi vide pepercerunt nihil.
Nam qui dedit causam mali, Thamnateum
Socerum eius, atque filiam, simul domum
Illius igni combussere funditus.
Quid fiat hinc de nobis, divinabitis.
IO. Ubi est, ubi Samson latet? dic optime.
NV. Sub Ethen (hoc est saxum valde altissimum)
Habitat, locus munitus, et tutissimus,
Nec vincitur vi, robore expenso tumet,
Et posse caelum viribus vinci docet
Suis, agendo subdet et cunctos sibi:
Nec flexit humeros molis immensae labor,
His viribus quaesivit ad superos viam.
Quod cum viderem, me quoque invasit timor.
HE. Audin procul clangentium belli tubam?
Praeconis hoc signum est, portas mox claudite,
Huic obviam ibimus. quia nam, dicat, velit.
PRAE. O vos ubi estis Israelitae viri?
EL. Quare venitis huc deperdendum pios?
Numquid sumus serui Philistiim antea?
Quid nunc mali peccavimus? quin parcite.
PRAE. Ligare Samsonem hostem nostrum venimus.
Reddamus illi quaeque in nos operatus est,
Professa quaerunt odia vindictae locum.
EL. Culpa est, viri, Samsonis tota iudicis,
Samson petatur, solus is poenas luat
Quas debet, a nobis levate iniuriam.
PRAE. Date ergo Samsonem in nostras captum manus.
EL. Ibi sumus, faciemus hoc. dic modo tuis
Ut paululum exspectent, nec quicquam ausi sient
Agere, priusquam verbis praestetur fides.
Captum dabimus illum vobis: quid amplius
Fieri potest, voti dum sitis compotes?
PRAE. Satis quidem. namque hoc pacto servabitis
Et liberos vestros, vos atque coniuges.
Hoc nuntiatum defero militibus.
EL. Levis est dolor, qui capere consilium potest.
Abi igitur hinc tu Ioachim cum militum
Forti manu, captumque Samsonem statim
Philistiim potestati traducito:
Ex quo sibi poenam sumant, quam modo velint.
Neque est ne cessum, ob unius culpam luant
Et ceteri poenas: videat quid fecerit.
Prodi tuorum civium, Samson, mala
Reique publicae pernicies. ubi lates?
SAM. Quid est, mei cives? quid his armis opus?
IO. Nescis Palestinos habere in Israel
Ius imperi? SAM. Scio. IO. Cur ergo male memor,
Segetes eorum incendis? SAM. Par retuli pari.
IO. Vinctum modo te demus illis, venimus.
SAM. Siquidem mihi violentas non fertis manus,
Vivumque traditis, ligate, abducite.
IO. Fidem damus: nam sic volunt, sic convenit
Inter tuos inimicos, et populum Israel.
PA. Adducitur capitalis hostis Samson huc,
Numquam effugiet, ulciscendi tempus datur.
Venite, sumamus vindictam de viro.
Irruimus in eum, quid mora facit haec viri?
Nunc nunc tibi finis vitae instabit tuae.
SAM. Si quid animi est, agite, vinctum me aggredimini.
PA. Perimus, abrumpit laqueos, et vincula.
SAM. Disrumpite laquei, comites discedite
Procul. nihil mihi est opus praesentia
Vestra, impios hostes Dei mox conteram.
Perge ira, perge, et magna me ditantes preme.
Congredere, manibus ipse iam lacera tuis.
Domini Dei in me spiritus fortis viget.
Nil arma moror, hac maxilla pugnavero.
Huc si quid, huc venite, detestabilis
Cohors, et impios tuos animos age.
Certetur omni vi, nunc altera vice
Stringantur enses, nec sit irarum modus,
Pudorue, mentes caecus instiget furor.
En fortitudo sub manu Domini Dei.
Vos ipse conteret. Iacet pars maxima.
Et signifer cecidit, dux ipse exercitus
Periit. Viri cecidere mille, et amplius.
Domine Deus, qui in maxilla asini tot viros
Percusseris Palestinos, dextrae tuae
Opus fuit, quod in manu victoriam
Serui tui dedisti, tibi sit gratia.
En nunc siti morior. sitio praeter modum,
In intimis mihi incensum flagrat siti
Cor, et perustis flamma visceribus micat.
Nunc in Palestinorum devenio manus,
Quod me nec amplius possim defendere,
Nisi bibere des, et restinguas modo sitim.
Sed ecce de maxilla surgit fons aquae,
Bibam. bona est, heus quam dulcis potus aqua.
Domini est opus, iam spiritus redit mihi,
In me vigent vires totius corporis.
Huic sit loco ex maxilla nomen inditum
Perenniter. Sed ego modo discessero.
Pate facta forti mihi manu retro via est,
Et membra dirae mortis in aperto iacent
Campo. quis haec terrae mandet, curo nihil.
Ego triumphabo superbifica manu:
Sed in Dei mei viventis gloriam.
Cum forte fortuna nuper fecissem iter,
Gazam usque perveni, oppidum perelegans,
Ubi puellam vidi forma non mala,
Vultu modesto, quae iam coeperat oculis
Placere nimis. accessi, dormivique ibi.
Sed principes Gazae edocti praesentiam
Meam, urbis omnes clauserunt portas suae,
Ne quo liceret vel discedere clanculum.
Custodibus mandarunt, servarent vias,
Et exeuntem vinculis me traderent.
Hoc ego tamen praesentiens, portae fores
Vi sustuli, totoque solvi cardine,
Sub noctis intempestae tacito tempore
Exivi, et id prorsus sciente nemine.
Has nunc in Hebron montem mecum deferam,
Quo me mali incircumcisi pernoscere
Possint, quis et quantus sim gratia Dei.
Quod si fit, in vallem Soreth quam proxime
Ad Dalilam ibo, amatam candide mihi.
Haec etenim erit quae nunc oculis placeat meis,
Mulier diserta, moribus blandissimis,
Et plena succi, flos aetatis optimae.
Exspecto Samsonem meum, qui se quidem
Promiserat venturum praesenti die,
Hodie. quid ergo cesset tantum, nescio,
Prodire sub forum lubet, num conspicer
Venientem eum: nusquam est, nec quem rogem scio.
Quare domum redeo recta, quod optimum est.
Ibi mihi exspectandus est amasius
Meus. nam amore victus, non mor abitur
Diu, virum quotquot vivunt fortissimus.
PRI. Heus Dalila, exspecta, est quod dicamus tibi.
DA. O principes viri quid est? dicite mihi,
Facite sciam. votis vestris non deero.
PRI. Taciturnitate, tuaque nobis est fide
Ad hanc rem opus, quam nunc omnes paravimus:
Nec paenitet nostris seruisse commodis
Te serium est, ausculta paucis quid velim.
DA. Quin dicitis quid sit? quod iusseritis, ego
Faciam, nec ulla me tenet excusatio.
PRI. Habes ne Samsonem tuis in aedibus,
Istum Israelis iudicem? nosti bene.
DA. Non o viri, sed ipsum exspecto hoc vesperi:
Quoniam sub hac se nocte venturum mihi
Promisit. et veniet, non me fallit scio.
PRIN. Si venerit, primum tibi dicat, roga,
Quae fortitudinis suae sit maxima
Causa, aut ubi potissimum tantum gerat:
Et quo modo vinci queat, quibus artibus
Frangantur eius vires tantae corporis.
Quod si facis, docesque nos illud tuos,
Argenteos tibi mille centum solvimus.
DAL. Ne mihi tamen fraudi fiat, curabitis.
PRIN. Tu sine metu vives, procul periculo.
Hoc expedi modo, quod postulavimus:
Et non negabit ille, tui carissimus:
Si te quidem unquam amaverit recte et bene.
DA. Amat, scio, me non solum, sed deperit,
Quare negare nil mihi quicquam potest.
Verum volo statim vos animadvertere,
Clam sub meo tecto noctu vigilabitis
Cum dormit, ipsa quando vos vocavero
Adsitis armati, capite, et abducite.
Pecuniae summam tamen numerabitis.
PRIN. Bona fide promittimus, si nos tamen
Nihil fefelleris: quod est dictum, siet.
DAL. Ego? nisi mihi Samson (quod numquam quidem
Credo) daturus verba sit, quin firmiter
Stabo quidem promissis omnibus meis.
NUnc forsitan mea Dalila male cogitat,
Me odisse se, quod absim longius parum,
Ultraque promissum tempus, data fide.
Sed gaudeo redisse me tandem bene
Et prospere valentem, animoque corpore.
Quare in sinu requiescam dilectae meae.
Quam volo, video. quam opportune obviam venis,
Salve mi Dalila mea dilectissima.
DA. Salve anime mi, o mi Samson salve, ut vales?
Salvum venire gaudeo. SAM. Teneone te
O Dalila, animo maxime optata meo?
DA. Cur non? quid hoc rogas, Samson carissime?
Iam nunc ego desperassem adventum tuum,
Nec te redire posthac ausa credere.
SAM. Adeon putas me ingratum, difficilem quoque,
Ut te, mihi dilectam, tam cito deseram.
DA. Audivimus mi Samson, facta fortia
De te frequenter fieri, nec quis fortior
Te vivit unquam, dictu mihi mirabile.
Licet ne Samson orare, ut dicas mihi,
In quo tibi sit fortitudo corporis
Tam firma, vel quibus ligatus nemini
Nocere possis, ulli nec resistere?
SAM. Si funibus septem novis ligaveris
Me, fio sicut ceteri sunt, debilis,
Infirmus, et tantis privatus viribus.
DA. Mirabile est, anime mi, creditu, modo
Sunt vera quae coram praesens ex te audio.
SA. Ita est, fidem astringo tibi firmissimam.
Profecto dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] , mea Dalila.
DA. Ergo in sinum meum recumbe paululum,
Dormique nam iam vesperascere coepit,
Tandem probe cenati intrabimus torum:
Nunc lassus es. SA. Faciam quod ipsa iusseris.
DA. Hem dormit: heus famula, novos laqueos feras
Septem, videbo numquid vera dixerit.
AB. Adsunt, cape. DA. Mea tu, liga, quantum potes.
Discede nunc, ligatus est tutissime.
Philistiim Samson super te, quin fuge.
SA. Ehem mulier ubi sunt? frangantur protinus
Funes, quibus ligaveris manus meas.
DA. Ita decipis me Samson? hem credam tibi?
Quid misera credam? non me post deluseris.
SA. Non amplius te fallam, sic se res habet.
Quando mei capitis crines septem accipis,
Eosque circum clavum ferreum ligas,
Terraeque fixeris clavum, infirmus quidem
Futurus ipse sum. Sed ne molesta sis
Quaeso mihi, sine dormiam parum modo.
DA. En denuo dormit, tentabo et alterum
Quod dixit. evellam crines septem sibi,
Circumligatos hinc clavo, figam solo.
Et ecce iam cessit probe. Samson cave,
Philistiim super te, surge mox, fuge.
SA. Ubi nam? Quid mihi molesta multum mulier es?
Et neminem video, nugaris pessima.
DA. Sic digna visa sum tibi, quam saepius
Ludas dolis Samson, quod numquam credidi.
Hic est amor tuus, quem fingis sedulo.
Discede, quaeras aliam, me missam face.
SA. Non sic, anime mi, non sic te facere decet:
Iocatus equidem dixi, vera proloquar,
Si me modo audies, irata ne sies.
Ferrum caput meum ascendit numquam, quia
Nazaraeus ipse sum, quod est sacer Deo,
Id quod sub utero matris promissum est meae.
Nunc si caput fuerit abrasum forcipe,
Recedet a me fortitudo protinus,
Deficiam, et ero sicut mortales ceteri.
Verum tibi dixi, mihi illud credere
Oportet, ibimus cenatum [(transcriber); sic: caenatum] intro: mea
Dalila, tuus sum, porro volo dicar tuus.
DA. I prae, sequar. nam paululum negotii
Restat. vide parata sine, mox ibi adero,
Omnia, morabor nusquam, Samson anime mi.
ECce ipsa prodit omnium astutissima,
Quae saepius decepit exspectantium
Animos. rogabimus, cur isthaec fecerit.
DA. Hem o viri, opportune adestis principes.
PR. Quid tu tibi mulier? sic nos circumvenis,
Et verba saepe das, non uno nomine.
Quid porro credendum tibi putas plurima?
DA. Non fit mea culpa, delusit me ioco.
At iam loquutus serio, verum mihi
Confessus est: quare praesentes vespere hoc
Adsitis armati volo, non frustra erit.
Operam dabo, ne nos deludat saepius.
Illum in manus vestras tradam, dubio procul.
Nam quo modo fieri posset, perdocta sum
Probe, nec ultra me fallet, certo scio.
Ego ad virum aliquam fabricam finxi novam.
Quod vera dixerit, vici fortem licet.
PR. Vide ne denuo nos fallas Dalila.
Hoc si fit, ipsa poenam pro scelere lues
Tanto, nec unquam facile excusabis quidem.
DA. Nihil minus. vos interim conducite
Qui me domi obseruent, vocatique adsient.
PR. Non negligemus, imo iam fortissimos
Viros tibi triginta mittemus domum.
Hos instrue, doce quid fieri velis, iube.
Ne praeda nostris elabatur faucibus,
Quam nunc sequuti tandem fere prendimus.
Eamus hinc, ne quid nobis noceat mora.
HEm Dalila mea quo nunc, dicas, ibimus?
Saturi quidem cibo et potu, quantum sua
Cuiusque naturae necessitas cupit:
Advesperascit. caelo fulgent sidera.
DA. Deambulabimus domus per porticum.
Et si placet, totam noctem hic requie scimus
Una. vide, quid aere illo salubrius?
SA. Ita eat. Ego quidem sub hac cupio domo
Dormire, postquam paululum ambulavimus.
DA. Quicquid iubes, fiat. tua unica fuero,
In te me oblecto, et solum id est carum mihi.
SA. Quin tu vicissim spes mea, atque gaudium,
Et corculum, mea lux, meum suavium es:
Quo non erit aliud vel elegantius,
Vel dulcius, socia meae vitae manes.
DA. Numquid fefellisti, quod ipse dixeris
De fortitudine crinibus sita in tuis?
SA. Qui credis hoc, me posse mentiri tibi?
Nemo (mihi credas) me vincet perpetim,
Dum irrasus usque vixero meas comas.
Videbis: exspecta, et dices in posterum.
DA. Hoc Samson ambo pernoctabimus loco.
SA. Placet, tibi me dedo Dalila maxime.
Quiduis iube: faciam quaecumque iusseris.
DA. Caput tuum pone in sinum Samson meum,
Et dormiemus una suaviter diu,
Tu famula, si quid est opus, curam gere,
Sub serviasque diligenter nutui
Meo. Quid hoc Samson, quam nunc dormis cito?
SA. Nondum, sed usque dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] nimis.
DA. Iam colloqui decet. SA. Oculi somno graves
Sunt, paululum sine dormiam: tu idem face,
Quod postulat tempus. Vale, iam dormio.
DA. Sinam te anime mi, quam eum [(transcriber); sic: quaneum] dormias cupis.
He famula, dormit: tonsorem mox advoca.
AB. Adest domina tonsor. TON. Quid est quod me vocas?
DA. Ecce hosce crines Samsonis cum forcipe
Abrade penitus, hoc volo, hoc iubeo quoque,
Nulla mora fac, et priusquam edormiat,
Surgatue de somno, et quid fiat, sentiat.
Septem comas scindes [(transcriber); sic: scindas] , nec his plures, nota.
LA. Quid amplius vis? hoc factum est probissime.
DA. Sat est, abi modo, procul discedite.
Heus tu, Philistiim propere veniant iube.
Philistiim Samson super te, quin fuge.
SA. Hem mulier, o quid fecisti in me pessima?
Recessit omnis fortitudo corporis,
Roburque membrorum, crines quia perdidi.
Fragilis nimis fractus sum ego miserrimus,
Libet experiri viribus fractus meis,
An cedat animis temere conceptus furor-
Nihil facio, succumbo prorsus hostibus.
PH. Quid hic agis? quin ambula, captus sies.
SA. Quo me viri, quo ducitis? sic ne decet?
PH. Satis diu lusisti nos, o inclite
Iudex, virum qui vel vivunt fortissime.
Quae te, viden, vicit mulier est. Omnium
Iniurias solves, modo si vivimus.
QUid est? habent hominem, tumultuarier
Hinc audio. Captum ducunt ad nos virum.
PH. Habetis inimicum Samsonem principes
Vestrum, facite quae digna sunt fieri. mali
Quem sensimus primum auctorem, poenas luat
Tandem, ne quis post ausit agere huiusmodi.
PR. Putas ne te impune in nos semper ludere
Samson? quid ais? ubi est tui nunc corporis
Robur, tuaque nam fortitudo virium?
Nostri dei vicere te, in nostras manus
Dedere captum te, quid amplius putas
Superesse vitae? dic. poenam nobis dabis.
SA. Non dii quidem vestri, sed peccati mei
Poena est, neglexi patrias leges, senum
Statuta contempsi, moresque gentium
Imitatus, haec merui: quod fuerit initium
Omnis mali: si quid patior, hinc mihi venit.
Non sunt dei ultores vestri, mihi credite:
Qui nec vident, nec audiunt, nihil valent.
Sed quid tamen nunc plura mecum deputo?
Fortuna opes auferre, non animum potest.
Compesco verba, parco iam captus minis,
Casusque semper tempori aptari decet.
PR. Abducite hinc in carcerem teterrimum,
Ubi fores occlusae sint videbitis.
Quid vos rogo sententiam, nunc dicite.
ALTER EX PRIN. Dignus gravi poena, tamen non arbitror
Prorsus necandum, quin vitae aerumnas ferat,
Oculos ei eruendos esse censeo,
Caecumque molere faciemus Gazae quidem,
Ubi molestus nemini, laboribus
Datus luet poenas malorum, maximas.
PR. Placet tuum consilium, convocetur huc.
Samson, super te audi latam sententiam:
Vita tua donavimus te, sed oculum
Eruimus utrumque tibi, caecus ambules.
Tu carnifex cape hunc, satis sententiae
Fac principum Philistiim, sed publice.
CA. Quod est meum officium, facio, nec amplius.
SA. O luna, et o sol, te numquam video, vale.
Hau quo redactus sum? ve ve misero mihi.
CA. Numnam satisfeci, cives, sententiae?
PR. Satis. per urbis vicos caecum ducito,
Ut hunc suum cernant inimicum singuli,
Pueri, senes, mulieres cum puellulis,
Quibus molestus nil futurus amplius.
Devicimus sola hunc deorum gratia.
At nunc pecuniam numerabo Dalilae:
Fidei satisfecit, quare aequum iudico.
SA. O quid mali in me peccas Dalila,
Vah omnium quidem mulierum pessima,
Culpa tua nunc caecus ambulo miser,
Omnis mihi vita est gravis, cupio mori.
Qua nam fui fretus, cuique animum credidi
Omnem meum mulieri prorsus impiae?
Pretium fero iustum pro stultitia mea.
Nec tu puto auferes inultum longius,
Quae me pecunia sumpta prodere cupis:
Et perdidisti amatorem planissime.
Nunc si dolis meram liceret querere
Victoriam, mulieres imperent viris.
Dira est quidem vis fluctuum, magni maris,
Vehemensque fluvii, ignis ferventis impetus
Intolerabilis, paupertas pessima
Res est, aliaque sunt mala innumera quoque,
Immanius tamen nullum muliere malum,
Si iram capit magnam, atque meditatur dolos.
Nam non potest scribi nec verbis exprimi,
Quas aegritudines viris solent dare.
O res nimis passim miserae mortalium,
O perditi muliebres insuper animi:
Quanta aegritudine affecistis plurimos.
Amarulenta mulier natur aliter,
Effrenis etiam, et disciplinae negligens.
Ego hoc mulieri unum credam, non amplius,
A morte quod numquam reuivat mortua:
In ceteris licet omnibus diffidere.
Mulier in optimis fit imperitior
Rebus, malarum mirus est tamen artifex.
Te Daliam valde probam concredidi,
Sed me fefellisti. Haec amantis est fides?
Hoc foedus, haec est gratia? et tantum nefas
Quis vidit antea? sceleris quis est modus.
Ne des mulieri animae potestatem tuae,
Nec in tua virtute sustineat gradus.
Quod si facis, confunderis: sicut mihi
Factum est. Cave quisquis sapis, tutus meo
Exemplo eris: certant in omne facinus, et
Pensi nihil dicunt, si praecipites agit
Iratus animus, nec nefas aliquid putant
Scio quo ferantur, quanta moliri parent.
Propter mulieris speciem perierunt boni
Quam plurimi. Quisquis fueris, audi meam
Vocem, ne credas meretrici quod dixerit.
Meretricis etenim labia distillans erunt
Favus, nitidius guttur oleo eius stabit.
Novissima autem amara illius sunt, quasi
Absynthium: gladio lingua est acutior.
Ad inferos gressus eius penetrant. vagi
Sunt quoque gradus, investigabiles pedes.
Fovea profunda meretrix est, fomes mali,
Quae per viam insidiatur omnem latro quasi,
Ut devoret quos incautos deprehenderit [(transcriber); sic: deprenderit] .
Quisquis nutrit scortum, perdit substantiam.
Ego vero, et oculos cum substantia meos:
Cuius rei causa est iniqua Dalila.
Captivus insuper, futurus risui
Cunctis Philisteis ex iudice Israel.
Quid est mulier. amicitiae hostis sedula,
Ineffugiabilis [(transcriber); sic: Ineffugabilis] poena, atque calamitas,
Malum quoque necessarium, tentatio,
Domesticum periculum, fraudis comes.
Cur ego miser sum passus haec fieri? dolis
Deceptus: ah nimis sero me paenitet,
Obtemperasse Dalilae verbis malae.
Non cessit animus, vim licet corpus tulit.
Blandum malum mulier, et ante cognitum
Paucissimis, quam expertum sit: semper nocent,
Et profuere numquam. exempla me docent.
Quid concupiscit mulier, quod non ausa sit
Tentare? quid vult, quod etiam non possiet?
Quaenam ingeni vires, artes, laquei, quibus
Vigent, valent, queunt struere fallacias?
Quot, quanta nefaria, etiam horrenda pessimis
Teguntur oris picti sub pellicula,
Sub vestibus, gemmis, anulis, et purpura?
Utinam intueri animo liceret libere,
Quam sit libidinosum, et infidum, procax
Animal mulier, iracundum, superbiae
Natum, studens vano, sed vero rarius.
Si mentiar, quaecumque fecerint patent.
Euae cupido mali cunctos perdidit:
Derisit ipsa Sarai nuntium angeli:
Quid filiae Loth perpetrarint, novimus.
Illae in patrem tantum ausae sunt facinus suum.
Rachel parentem delusit, dum quaereret
Idola: Iosephum accusat Zephira viro.
Nec non Moabitae mulieres filios
Israel dolo deceperunt. Idem Raab
Meretrix facit: dumque exploratores malos
Quondam fefellit arte quadam industriae,
Iahel fit obviam dolose Sisarae,
Atque in suas aedes ducit, et interficit.
Quid contigit mihi, quando problemate
Uxor soluto inimicis prodidit meis?
His omnibus monitus nihil cavi tamen.
Quid me iuvat tot enumerare incommoda?
Quae ego satis sensi sub Dalilae fide.
Ornata vitiis mulier fuit, ab hostibus
Instructa dormienti crines abscidit,
Effeminatum reddidit, vinctum dedit.
Amantis haec pietas? crudelitas
Fuit mulieris. sic fides agit inclita?
Quem nullus hominum potuit unquam vincere,
Non vincula, aut ferrum captivum stringere,
(O nulli longi temporis felicitas)
Nunc a mulieribus vincor, latrunculis
Fortuna agente: ubi hostibus meis fui
Quondam gravi terrori, nunc versa vice
Conversus in ludum, caecus vivo miser.
O bone Deus, deceptus heu sum a coniuge,
Dudumque, et iterum in fictas lacrimas Dalilae
Meretriculae memet dedi, culpa mea.
O ultor omnium Deus, me vindica.
CA. Hem desinas, frustra est expostulatio.
Nam quod semel factum est, infectum non potest
Fieri, feras quod vitari numquam licet.
SA. Duc ergo quo me vis, sequar, suades bene.
Ego tamen cunctis ero exemplum viris,
Ne facile credant feminis, cauti meo
Damno, cavebunt sermones blandos nimis.
CA. Sies licet, mihi nihil est huiusmodi.
Malo capere de te exemplum, quam tibi dare.
PRIN. PRIMUS. Iam liberi facti sumus gravi metu,
Hostem tenemus vinculis tutissimis,
Et id dei Dagonis solum gratia:
Is in manus nostras Samsonem tradidit,
Qui fructuum nostros agros exusserit,
Multosque percussit manu fortissima.
At nunc iocus factus, nec non et fabula,
Caecus, miser servusque noster mancipi.
Celebrandus est festus dies hic annuus
In urbe tota, perque fundi terminos
Nostri: virique munus offerant Deo
Nostro quidem Dagoni ter sanctissimo.
SECUNDUS PRIN. Convivium parabimus iam publicum,
Ornentur omnia templa pulchris floribus,
Solumque repleatur passim gramine,
Frontem virensque nobis viola protegat.
Laetamini pueri, senes cum feminis,
Haec est dies festus Dagonis. altius
Ascendite aedes, una ibi cantabimus.
TERTIUS PRIN. Heus tu, iube Samsonem adduci proxime,
Ut saltet hic. Fiat, cura centurio.
Saties dapis nos, nec minus vini tenet,
Augere Samson hanc voluptatem potest.
Ipsus venit, profer sonoras fistulas,
Adeste musici pariter omnes ibi.
Saltabit Israelis iudex inclitus.
Crescunt comae, crinisque factus densior,
Manus recenti sanguine etiamnum madent,
Vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
Oculos furoris cerno, dii fallant metum.
Bibat prius, Centurio da poculum.
Bide Samson, hoc modo poculum infusum cape
Gentile vino, vina libentur deis.
Post haec honorabis saltu festum diem.
QUid ego miser, caecusque gaudii feram
Saltando vobis hic, utroque sum pede
Lassus, nec usquam visus dirigit viam.
PR. Nil hic agis, salta pro consuetudine
Tua, secundum Hebraeorum mores quoque.
Cantate cithara musici, quin ludite,
Videbimus quid iudex possit Israel.
Et ecce quam salta probe Samson, bene est,
Perge hoc modo, saltus placet: discedite,
Viam date, viro saltanti. namque hoc deo
Nostro facit Dagoni, qui vivum cupit.
SA. Sinite rogo miserum parum requiescere.
PR. Quiesce paululum, redibis denuo.
Nos interim bibamus. huc o principes
Philistiim venite, meque sequimini.
SA. Heu quam gravis calor. defessus sum nimis,
Sudor per artus spumat, et gelidus fluit.
Nequeo amplius, saltu disrumpunt pectora.
Heus tu puer, dimitte me, tangam modo
Illas columnas, in quibus fixa est domus,
Et tota moles eius incumbit, volo
Requiescere illic. tu discedas longius
A me: quid in quam nunc agunt Philistiim?
PV. Edunt, bibuntque, circiter tria milia.
SA. Satis est, tace: tu abi, vocatus adsies.
Domine Deus meus, memento iam mei,
Et fortitudinem mihi da pristinam,
Deus meus, ut ulciscar hostes impios,
Et pro duorum amissione luminum
Unam ultionem sumere liceat mihi.
Haec celsa pollens daemonis domus mali
Ruat, vel in me, dummodo inque hostes ruat.
Age anime fac, quod nulla posteritas dolet,
Sed nulla taceat, ulciscendum erit nefas
Atrox, cruentum, quod Philistiim mihi
Dedere magnum: quare respiciat Deus
Modo cogitata, pergo non dubio animo.
Ruat domus, ruant omnes, pereant viri
Cum feminis, hic quotquot adsunt perdite.
Moriatur anima mea nunc cum Philistiim.
Mors innocentem sola fortunae eripit.
O Dira fata numinum, o caeci furor.
Heu facta saeva, miseranda, horridaque nimis,
O triste casus illius magni malum.
Ah corruit templum, ruina maxima.
Heu civitatis calamitas, o respice
Dagon, quid hic caecus mali tibi dedit.
Pereunt viri quotquot sunt, feminae simul,
Puerique, nec salva est una ex illis caro.
En hic iacent, pes, et digiti, ibi brachium,
Caput amputatum parte sub vulnere stupet:
Ex corpore hinc manat turpis trunco cruor,
Exundat, illinc ora cum fremitu iacent.
Iuncta est cruenta coniunx et viro suo,
Et uberi iunguntur hic parentibus,
Ac signa caedis veste maculata gerunt.
Videte acerba caede funestam domum.
Eversa domus est funditus, tecta occidunt.
Quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest.
Hinc hinc reliquias vehite cives corporum:
Nam densa terra cuivis incubat viro.
Periere cuncta, concidit noster status.
Nam principes hic lapide permisto iacent.
Urbi timetur, ne nos Israel opprimat,
Et qui solebant viventes defendere
Rem publicam, demortui misere ruunt.
Quoscumque luctus flevero, flebo meos.
Sua quemque tantum, me omnium clades premit.
Damnum quod ingens deerat, hoc Samson dedit.
En cumulus est templum, sunt et pariter viri.
Agedum, quid? an patres, vel coniuges fleam?
An vel iuventam? an me, vel nostram patriam?
Haec est viri hostis Samsonis captivitas?
Haec ultio sui damni conquiritur?
Qui mortuus plures, quam vivus, enecat.
Quid nunc futurum est? quid porro sperabimus?
Nulla est salutis spes: quaeram exilio locum,
Ultroque vulneri gravi opponam caput,
Ne mihi videndi siet occasio mali:
Fugere libet procul, patriamque deseram.
FINIS.