Gaudent carminibus Theseadum chori,
Et cantare melos instituit prius
Orpheus, Eurydicen quam repetit suam:
Rebus quo melius consulerem meis,
Georgi te pariter Musa petit mea,
In quo dona boni cernimus omnia.
Virtus commeruit sic, pietas tua,
Sollers [(transcriber); sic: Sollers] ingenium, carminibus potens.
Felix ut superes saecula Nestoris,
Votis, ominibusque et precibus rogo:
Gratus nobilibus, divitibus simul,
Gratus pauperibus, spes pia Musulis,
E' quarum gremio doctior advenis.
Res est magna quidem, raraque saeculo,
Uno tot bona sub corpore claudier.
Sic visum superis: quemque vetant mori
Dignum laude virum carmina, nec satis
Ornabunt mea, vis non mihi talium.
Mentis respicies munera, non rei.
In te tanta etiam spes manet omnium
Nostrum. quicquid erit, consulis optime.
Vani nil dedimus. prosequimur Dei
Summi facta, vetus Biblia quae docet.
Illic numen adest, teste quid est opus?
Nullis polluitur lectio vepribus,
Kissdus, atheus, et nil valet, impius,
In quo facta Dei fortia scribimus,
Regis qui tumidas contuderit minas,
Constantique manu per mare duxerit
Horrendum populos, quo voluit Deus.
Bellum qui domuit nutibus hostium,
Eius queritur hic gloria maxime:
Recte qui superos, et regit inferos.
Gratus ludus erit sacra petentibus
Ex desiderio, mentibus intimis.
Te postquam videant quod moveat modo
Verborum pietas, historiae fides,
Viventis pariter laus, honor, et decus,
Et rerum gravitas perpetuo manens.
Illic nulla noto, nulla favonio,
Surgent invidiae tempora, nec loca,
Sed mens aequa, nec unquam revocabilis,
Ex patrocinio non tacito tuo.
Nunc Georgi foveas, quae dedimus tibi.
Hoc vinces animo: quicquid habent Deae,
Ornabunt capitis tempora floribus,
Regum muneribus excipient quidem:
Nam parcent animae fata superstiti.
Hoc ita sunt magnae, paruo sub carmine, leges,
Maiores numquam legeris orbe vago.
Omnia sunt praecepta Dei verissima nostri,
Quae servanda suo iusserit ore piis.
Decretum est etenim, semel omnia discere raptim:
Huc ades, huc propera, perlege, nosce potes.
Deus Raphael, et Gabriel, Moises
Aaron angeli Iosue
Hur Caleph Iudas
Simon Maria Iuditha
Ietro Sephora Demus praeco
Populus Israel Phylax explorator Amalechitae.
MAgna est Dei nostri, ac inaestimabilis
Benignitas, et misericordiae suae
Quis numerus est? cui sedes caeli machina,
Pedum scabellum terra quicquid continet.
Exempla si tibi putabis defore,
Ea Exodus dabit sub omni copia.
Quot signa fecit ante per Moisi manus,
Quam frangeretur regis impetus mali?
Ut se Deum Israel potentem ostenderet.
Quid est maris transgressu vel praeclarius?
Cum fata aquarum concitabat unico
Nutu, rogantia ultro quo secederent.
Quid fonte de radicibus ducto petrae,
Mirabilius? aut pane caeli sanctius?
Quo pavit Israel diu populum suum,
Feliciori semper ducens tramite.
Durae licet cervicis gens, et pessima,
Vicit tamen divina eos benignitas.
Quare tibi manent honores debiti,
Illi Deo inquam, qui novit miserescere
Peccantibus, qui subvenit iacentibus,
Et erigit lapsos, timidis dat gratiam.
Cuius rei Nomothesia exemplo erit,
Sacris libris eruta, decemque continens
Praecepta, scripta de manu Dei optimi.
Haec sunt bonis spes maxima: attamen malis,
Ni corrigant vitam, poena, et gravissimus
Terror futuri saeculi: quo iustior
Viventium Deus suis dat praemia.
Quare pater delicta nostra subleva,
Idem creator omnium nos adiuva.
Idem altor adsis dexter, et precantium
Eo die benignus exaudi preces.
Vestrum silentium spectamus optimi,
Ut quid velimus possitis cognoscere.
Rem fecimus novam, qua vix antiquior
Lectoribus fuerit: tamen spero Dei
Gratissimam spectatori pro gloria.
Facite bonus animus labores comprobet
Actoris, ut meliora post industria
Eius det omnibus piis animo pio.
Novum ducem postquam sequutus Israel,
Omnis populus ad solitudinem, rubro
Mari relicto pervenit, pressus siti
Ob fontium defectum, murmurat. Ex petrae
Tactu, satis Moises bonae profert aquae.
Hinc liberat periculo famis gravi,
Et hostium vim frangit Amelech Deus.
Sacras decem legum tabulas scriptas dedit
Idolatras Mosies neci dat: ceteros
Abducit, officio functus ducis optimi.
NOs esse gratos filii Israel decet,
Nostro Deo soli, ac uni autocratori.
Nam quod maris procellis viret hostium
Prostravit, inque nihilum cunctos reddidit,
Facile est Deo. Quid miramur miraculum?
Quin potius unius celebre beneficium,
Prae ceteris multis quidem laudabile
Extollite pueri, viri, cum feminis:
Canamus illi carmen eucharistio [(transcriber); sic: eucharisticon] ,
Cognoscat omnis populi gratitudinem
Huius, per omnes latos terrae terminos.
AAR. Carmen Deo cultus venit gratissimus,
Non quod per hoc placetur optimus suis,
Sed ut vaego orbi nomen eius cognitum
Reddatur e psalmis, sacrisque canticis:
Miraculorum eius meminisse, sibi placet.
POP. Fiat, bonisque mentibus praecinite vos.
MOISES et AARON simul.
Qui gloriosus est, magnus per omnia,
Equum cum equite deiecit in Rubrum mare:
En fortitudo, et laus mea Dominus Deus,
Qui factus est mihi in salutem maximam.
Hic est Deus, quem glorificet anima mea.
Deus patris quidem mei, exaltabo eum.
Dominus quasi pugnator omnipotens, manu
Fortissima vicitque exercitum hostium.
Benedictum erit per infinita saecula
Hoc nomen eius, nomen ter sanctissimum.
Pharaonis Aegypti regis currus cito
Proiecit in mare. profundissimo vado
Haerent, et eius heroes ac principes
Periere submersi inque volubilibus aquis.
Hostes abyssi operuerunt rubri maris,
Instarque plumbi fundi terminos tenent.
In dextra Domine tua posuisti eos,
Fregisti eorum vim, adversarios male
Tractasti, in omni spiritu frangis. Quis est
Similis tui? manum extendisti fortiter
Eos super, donec voraret eos solum.
Sed tu fuisti dux Deus populi tui,
In misericordia tua portasti eum,
In fortitudine nos, tuosque protegis:
Dominus in aeternum regnabit, et amplius.
Ingressus est Pharaon suis cum curribus,
Equites sequuti sunt eum velociter,
Pedites, cohors armaturae levissimae:
Sed mox reduxit super eos Dominus aquas
Vagas, quibus sunt obruti profunditus.
At nos profecti sumus, omnesque liberi,
Nullo metu, certo gradu, sicco pede,
Periculo procul in vado tutissimo.
Laudabilis Deus, sacros super choros,
Caeli beati: laudate illum omnes viri,
Pueri, senes, puellulae, cum feminis.
Cantate, laudem gloriae dicite suae.
Sanctus Deus per saeculorum saecula.
POP. IS. Amen. MO. Vide Aaron, soror venit tuae
Cum cymbalis cantans praecedit feminas.
MAR. Cantemus o mulieres maximo Deo,
Qui gloriose hostes deiecit in mare,
Equum, suumque ascensorem quam turpiter:
Qui nos sequvit sunt, delevit funditus.
MO. O Israelitae. ex mari rubro sumus
Nunc liberati, viventis Dei manu,
Et omnibus defuncti fratres modo malis,
Nullus relictus commorandi hic est locus.
Quare senes, pueri, et mulieres surgite,
Me sequimini vestrum ducem, datum a Deo. [Note: Praecedit nunc Moises populum Israel, ad alium usque locum proscenii. ac inde sic alloquitur eos.]
Nolite deici carissimi mihi
Animo, quod huc spatio dierum venimus
Trium, viaeque nescii per aspera,
Labore non paruo: quin consolamini
Vos mutuo, lassi sumus, peractum iter.
Rebusque nunc secundis vos servabitis:
In rebus optima spe tristibus est opus.
Hic castra ponemus, fovete corpora
Potu, cibo, requie, et si quidnam aliud erit.
Qui liberavit de manu hostium, potest
In hac necessitate etiam salvare nos.
Nec est mihi dubium, faciet omni die,
Praesertim in illa dura solitudine.
AAR. Et cogitate, fratres natos esse nos,
Nostri laboris unquam paeniteat nihil,
Dabit Deus meliora, meminisse haec iuvat.
P. IS. Quid vos (malum) quid dicitis vanissmis
En tres dies perambulavimus mora
Nulla, nec est finis laboris improbi.
Quod maximum est, aqua dulci caremus hic:
Sitique cogimur perire protinus.
Quid est? aqua haec absynthio est amarior,
Porro ad bibendum idonea quidem nemini.
Et de salute nostra actum esse suspicor.
MO. Quae vestra mentis haec frequens mutatio est,
Animique dubii sedula inconstantia?
Alia est priori oratio haec sententiae
Contraria nimis: quae vestra haec sunt murmura?
Patientia est opus, sub his molestiis.
Aaron et ego necessitatibus probe
Vestris mora sine ulla providebimus.
Animo bono sitis modo, putabitis
Ne, is qui salutis auctor, nosque liberat
Ex regis Aegypti manu, nunc dormiat?
Oblitus omniumue nostrum sit? minus
Nihil. videte si vos per rubrum mare,
Salvosque duxerit, sine dubio sitim
Sedabit optimo quidem potu, et cito.
Probat Deus patientiam vestram, fidem
Lustrat: quid animi habetis, poscit noscere.
Quare melius oportet optimi mei
Sperare. nam Dominus aquam ex petra potest
Dulcissimam, atque in copia producere.
Faciet quidem. Verumtamen spei nihil
In viribus vestris erit. igitur in Deo
Solo erigite spem: languores hic sublevat.
Vah quam levi momento frangitur fides,
Et pectoris nunc de imo prorsus tollitur,
Qui tot Dei miracula oculis cernere
Potuistis in terra Aegypti. Quid in mari
Fecit Deus, numquid memineritis animo
Grato? nec id plures ante annos, proximis
Quidem diebus. Itane despondebitis
Animum, ob aquae parvam dulcis penuriam?
Donec redeo, vos paululum exspectabitis.
Ite potius domesticas curare res.
Mox hic ero, volente maximo duce
Meo Deo, in quo spes mihi omnis ponitur.
PO. IS. Eas modo, nos interim exspectabimus.
At si fefelleris, faba in te cuditur:
Poenas dabis, dignasque tanto principe.
Et insuper quod unus intricaveris,
Tibi exedendum erit, nos in vado ibimus.
MO. Deus meus, mihi in his afflictionibus
Succurre. iudica populum, qui murmurat,
Nec sustinet donec tu ipse venias Deus.
Demitte nobis auxilium ex alto tuum.
Quid facimus, ut reddamur omnes liberi?
Araron et ego serui tui: defende nos
Ab hac, mali populi, molesta iniuria:
Haec est Deus gens cervicis durissimae.
Igitur bonum quod est, in me dium consule.
DE. Lignum quod hic coram iacet te, sumito,
Et id in aquas profundius transmittito,
Potabiles tibi statimque faciet aquas.
MO. Numquam fefellit me Deus, tentantum erit.
Profecto dulcis omnis est facta haec aqua.
Haurite singuli, bibite cuncti viri,
Salubris et dulcis facta est vobis aqua.
Haec non ego, sed qui caelos regnat super,
In gratiam vestram facit quidem omnia.
Quid amplius deest? quid porro quaeritis?
Non haec futura vobis esse diximus?
Nunc vos itineri crastino praecingite,
Sitis parati, cras enim discedimus.
Mox ego adero. SI. Quando voles tecum ibimus.
Tibi Deus soli debetur gratia,
Qui liberasti populum, ne gravi siti
Periret, et me conservasti fortiter.
Nam mortis heu circumdederant pericula,
Nisi dedisses fontibus dulces a quas:
Me sustulissent funditus, turpi nece.
DE. Moises. MO. Domine. DE. Vocem quando meam audies,
Aut feceris quod sit bonum, rectumque me
Coram, meisque mandatis obtemperas,
Custodiesque praeceptum meum sacrum,
Cunctum quem in Aegypto languorem tibi dedi,
Non amplius super te inducam, quin eum
Mox auferam: sanator ego Deus tuus,
Populique medicina tui ero certissima.
MO. En alloquar populum Israel. nam ego nihil
Tibi denego, obsequar tuis domine Deus
Tam legibus, quam mandatis, omni die.
O Israel, vocem Dei tui fero.
Quem si audierimus, atque eius servabimus
Praecepta, languores sanabit omnium.
Quid sit futurum praesentes attendite:
Leges dabit certas, suaque gloria
Dignas, et in salutem rei publicae
Nostrae salubres, quo quis recte possiet
Vitam hanc agere suam, multo cum commodo.
Dabit magistratum in terra loco suo,
Qui sit boni exempli rectique formula.
Huc usque in Aegypto serui omnes viximus,
Nec legibus sacratis unquam subditi.
Ast haec dies alios mores expostulat,
Aliamque vitam adfert, relicta pristina.
Nostram probare cupit oboedientiam
Deus, iugum an possimus imponi pati
Nobis, et illius praeceptis obsequi.
Quare quod ipse dixerit, siet ratum.
Rem publicam geret sub iusto tramite:
Modo voluntati audientes fuerimus.
Nec ipse statuet, quod foret ferri grave,
Nec quod siet aliquando intolerabile.
Sic cogitandum erit, sine regimine nihil
Durare posse salvum, vel persistere
Unum diem: quod ipse novit sanctior,
Prospexit omnibus sua prudentia.
Qui deprimit superbos, erigens tamen
Humiles, suosque numquam iustus deserens.
Audite me, non amplius manebimus
In hoc loco, quin discedemus crastinae
Sub luce prima, quare cuncti surgite,
Sitis parati, facile [(transcriber); sic: facille] : recta enim via ad
Helim, gradu ducam quidem certissimo
Vos: dux ego vobis datus, me sequimini.
Hic mons aquas dulces, purissimas quoque
In copia sua dabit: nam sunt ibi
Numero duodecim fontes potus optimi,
Ibi fovebimus animalia rectius,
Et nostra restituemus corda viribus
Suis, cibo, cunctisque terrae fructibus
Omnis generis. et proxime locabimus
Tentoria quidem castra, cumque exercitu,
Ne forte quid desit, necessum quando erit.
Discedite domum nunc, sol cedens duplicat
Umbras, et hic iam nunc advesperascere
Coepit, gelida phoebe cupit splendescere.
SUrgemus [(transcriber); sic: SUrgamus] , occidamus impios duces:
Me sequimini viri, senes cum feminis.
Hi sunt inopiae causa tantae maxima.
Cur huc loci deduxerunt? o pessimi
Quidem duces, latrones, fures improbi.
Quid? num feremus amplius tales viros?
SI. Cur obsequuti consiliis pravissimis,
Suis suasionibusque pessimis?
Ex copia multorum fructuum bona
Deducerent, in huncque desertum locum,
In solitudinem tantam? quis omnium
Diutius feret? Mox irruimus in eos.
Animam seni primum exstinguemus perdite,
Quo tam impuratum poterimus nostro modo
Ulciscier. ne nos illudat saepius.
Tumque alterum capite in terram volo statuere,
Cerebro viam quo dispergat passim suo.
Placet capere, ruere, rapere, prosternere,
Exempla ceteris sient. Quin sequimini:
Satis mihi supplicii erit: quos si modo
Ulciscar, ex illisque poenas sumpsero.
POP. IS. Perimus ah fame, miserique omnes, fame
Perimus, heu perimus protinus quidem.
AAR. Hem quae sit in castris, vide, seditio ibi.
Clamant, quid hoc sibi vult nescio, vide
Animo malo huc versus nos adfectant viam.
Et vereor ut turba haec placari possiet,
Nisi Deus prospiciat, prorsus actum erit:
Uno impetu veniunt. Quod subitum hoc est malum?
MO. O Israel quid hoc, quaeso? infandos procul
Averte sensus, pectoris sani parum,
Magni tamen. compesce dementem impetum.
Quid hoc? Gigantes arma pestifera movent,
Vos non decet. Turba hac gladiisue quid est opus?
Et quaeso, quo vos caecus invergit furor?
Eversa manibus saxa vestris concidant.
Quod res erit, praesentes animo dicite.
IV. Quo nos duces tandem caeci deducitis?
Quanto melius in Aegypto essemus quidem
Demortui, per sacratas Dei manus:
Quando sedebamus splendentibus focis,
Ad carnium ollas saturi, plena copia,
Cura soluti. viventes quam splendide.
Cur huc volebas in desertum ducere,
Nisi ut simul deleres multitudinem
Omnem, viros cum feminis et liberis?
Antea siti enecasti longo tempore,
Rursus fame excrucias. Quid fiat denique
Nescimus: an vobis ita tandem idonei
Videmur adeo, quos cupitis illudere,
Freti quibus sumus ducibus? o pessimi.
Irruimus in hos, mox sequimini fortes viri.
MO. Heus Israel popule Die, quid illud est?
Sic agitis, o viri, nobiscum? attendite.
SI. Nihil agis, induxisti huc nox omnes, vide,
Illae arbores fructum bonum numquam ferunt.
Quis est cibus? quid autem edemus? nil erit:
Vos estis in causa, triginta nunc dies
Perambulavimus labore maximo:
Et quae fuerunt, consumpta esse cernimus.
Reliquum nihil habemus, fame pereundum erit.
Lapidabimus te mox, hominum nequissime.
AAR. Nolite, nolite viri illud tantum mali
Facere: brevibus audite quid frater velit.
Cum dixerit, facite, quod optime placet:
Frater meus Moises his rebus consulet.
MO. Oblivionis atque ingratitudinis
Quis nam modus futurus est? itane decet
Beneficiorum oblivione vos capi?
Vestri misertus sum, nostra refert nihil.
Duces tamen vestri sumus, quodque optimum
Fuerit, oportet consulere nos sedulo.
Si quid mali evenit, nostris pro viribus
Avertere a vobis, bonumque accersere
Decet: rogo patientiam, silentium
Volo, quod omnibus vobis vertet bene:
Nam corrigemus quod sinistre evenerit.
Nunc quid hodie vobis desit pernovimus:
Sperate melius, quia vivit Dominus Deus.
Hic liberabit ex malis praesentibus.
Et quod per illum differtur, non protinus
Aufertur, hac probantur regula boni.
Patientiam vestram, atque tolerantiam,
Alio modo potuit numquam cognoscere.
Quod si boni obliti fueritis pristini,
Praesentis ob mali tam parui incommo da,
Quid ipse sperabit de vobis postea?
Exoritur aliquid maius, de malo, bonum:
Nondum ruentis Israel fatum venit.
Nullas reperiet, ut velit, clades Deus.
Quem si velitis pessimi contemnere,
Quod non statim ex voto aderit, est iniuria.
Hucusque nil mentitus est vobis per hunc
Aegyptiorum vim effugistis fortiter.
Oppressit hostes vestros non una vice.
Sanguineus aliis fluvius, est potabilis
Factus, salutiferusque vobis singulis,
Ex illius mera et divina gratia,
Nullisque meritis vestris, pertinaciter
Non vultis [(transcriber); sic: vulitis] opera eius modo cognoscere.
Postquam arma non erant, in copia dedit:
Abegit hostes pro vobis, sua manu
Pugnans, ut omnes salvos redderet pius.
Nunc vult probare vestram in hoc patientiam.
Sperate melius, providebit optime.
IV. Miserrimum est sperare, cum speres nihil.
MO. Hem sustinete, non abest procul Deus,
Qui scire vult, num ferre fortiter animo
Possitis adversa, an seruire requiritis.
Quid maesta multum turba laceratis comas?
Miseraque tunditis quid. vestra pectora?
Vel quid genas effuso vestras plurimum
Fletu rigatis? levia perpessi sumus.
Ego nihil sollicitus [(transcriber); sic: sollicitus] pro vita mea,
Vestri doleo causa, ne per lapides graves,
Quos hic manu fertis contra me perciti,
Poenas daturi sitis aliquando Deo:
Quem rebus his damnare iudicamini.
Convertimini ad (obsecro vos) paenitentiam,
Scelere relicto tanto: orabitis Deum,
Et ipse vobis haec remittet crimina,
Salvosque reddet unus omni tempore,
In quo salus posita est vestra, et redemptio.
SI. Gratissimus certe aspectus Moisis ducis,
Et sermo suavis illius. Quisnam potest
Illi repugnare? obsequemur paululum,
Redibit, ut opinor, promissionibus
Plenus Dei: quem solus omnium audiet.
MO. Videte, ego revertar ad vos proxime.
Nunc crastinum exspectabitis tantum diem:
Melius habebitis, soli mihi credite.
AUdi fidelis serue Moises, quid tibi
Velim. Ecce ego pluam de caelo panibus,
Omnis populus egrediatur post colligens,
Quae sufficere possunt ad sedandam famem.
Tentabo eum, probabo numquid ambulet
In lege maximi Dei sui sacra.
Verum die sexto dic ut duplum inferant,
Nam septimus sanctus mihi vocabitur:
In quo nihil facient operis. Haec dicito
Populo meo, melius erit sine dubio.
MO. Audite me seniores paucis Israel,
Domini salus apparuit, is vobis dabit
In saturitate panes, colligite modo.
Scitisne quod vos ex Aegypto duxerit
Vespere, videbitis mane eius gloriam,
Domini Dei nostri. Nos vero quid sumus,
Quia mussitastis contra nos? Domino Deo
Iniuria haec facta est, non nobis, credite.
Qui enim resistit obstinate principi,
Domino resistit, is potest retribuere.
Et nunc Deus cognovit vestra murmura,
Sanabit omnes languores sub tempore
Brevi, modo ibitis domu, cras surgite.
Et quid Deus possit, gratis videbitis.
AAR. En vesper est, in castra eundum nunc erit.
Cras mecum enim ibitis sub aurora rubra,
Et nunc magis magisque concussi labant
Convexa caeli, spissior densis coit
Caligo tenebris, noxque se in noctem abdidit.
Omnis dies fugit vos. o fratres precor
Hac unica exspectate nocte, quod parum est.
POP. IS. per Simonem.
Et si iubes, volentes exspectabimus.
Si quid datur praeter spem nostram in crastinum,
Festum diem celebremus consensu pari:
Augere nox istaec voluptatem potest.
Eamus ergo, spectantes quid nox ferat.
HUc spargimus rorem felici nomine
Dei, cibus fiet populo durissimae
Cervicis, omnes terminos terrae expleat,
Per quam populus iste ambulat.posthac sibi
Hinc colligant, quantum volent, erit satis.
Hic panis in saturitatem est illis datus.
GA. Quod si volent ingrati pro beneficio
Tanto esse, dignos quovis dicerem malo.
Nam sufficit semper, numquam corrumpitur
Caeli hic cibus, qui de supernis decidit.
Nos ibimus cum surgent, mane colligent
Quantum placet cunctis, satis relinquitur.
MO. Exeo. Manhu, quid hoc erit? gustabimus.
Cibus sacer de caelo vobis missus est.
O Israel, salus tui Domini Dei
Descendit, atque ros conversus in cibum est.
POP. IS. Manhu Manhu? mirabilia Dei. Manhu?
SI. Gustabimus, quam sanctus hic erit cibus,
Suavissimus, quovisque melle dulcior.
AAR. Nunc colligite viri, quod unicuique erit
In hunc diem satis, deinde singulis
Diebus unum modium, nec quicquam amplius.
Nihil reseruetur etiam superfluum,
Quod vel diebus commendatur [(transcriber); sic: commedatur] proximis:
Nam quicquid est, a vermibus corrumpitur,
Amarus etiam redditur vescentibus.
MO. Vide Israel, tibi Deus quid fecerit,
Hoc te cibo pascet dies per plurimos,
Nihilque vobis deerit. Nam hic panis est
Quem tibi dedit de caelo vescier sacro.
Et hic erit semo Domini ad populum suum:
Sibi quisque colligat Gomor, perque capita
Singula, nec amplius. nam qui plus colligit,
Non interim plus habet: aut qui sumit minus,
Nec is minus reperit, et omnibus satis
Erit, sub hac mensura quovis tempore,
Quicquid requiritur alimenti singulis:
Nec in futurum mane quid servabitis.
Scitis quid hesterno Deus sub vespere,
Et praeter omnem spem, atque vota fecerit?
Venti dabant coctas coturnices vagi,
Nunc mittit e caelo panem per copiam
Magnam, sine ullo termino. sex collige
Dies sequentes, observabis septimum:
Namque est sacer Deo, nihilque operaberis
In eo, nec invenies panes ullos, domi
Intraque castra temet ipsum contine,
Omnisque turba sabbatizet septimum
Diem, quod ipse commendas [(transcriber); sic: commedas] ex proximo est.
Tu sume vas Aaron, Manhuque compleas,
Quantum potest Gomor capere, reponito
Coram Deo, in generationes Israel:
Sicut mihi Dominus quidem praeceperit.
AAr. Ponam reservandum, subque tabernaculo.
MO. Verum ne sit mora illius rei, vide.
Nam cras procul discedimus, tempus vocat
In Raphidim, quo castra ponemus loco:
Satis diu hic fuimus, et longo tempore.
MEa tu soror, Iuditha, quid fit obsecro?
Quis est laborum tandem finis omnium?
Unum malum ex alio malo deducitur.
Quae solitudo haec est? praeter panem nihil
Habemus, aqua nos omnes rursum deficit.
Pereundum erit sane, nisi quid aliud velit
Deus: Sitim quis tantam ferret amplius?
Nisi Deus dignetur auxilium dare.
IV. Ita est Maria, timeo peius omni die.
Haec siccitas nihil boni prorsus feret,
Pessum dabit [(transcriber); sic: Pessundabit] animos fortes viventium.
Decreta mors, et quaeritur fati genus
Per castra: sanitatis est spes parvula.
Prohibere nulla ratio periturum potest,
Ubi quis mori constituit, et debet mori.
MA. Moderare alumna mentis effrenae impetus
Animo coerce, dignam ob hoc vita reor,
Quod esse temet addictam neci putas.
Et si pati hoc malum coacti cernimus,
Nunc cogita perpetuum nil durum fore.
Omnis secundis rebus exsultat nimis,
Fluitque luxu, semper insolita appetens:
At quando vis adversae surgit turbinis,
Despondet animum, quasi non viveret Deus,
Nec quid faciat sedens sancto solio piis
Diiudicant, cernunt tantum praesentia:
Quid sit futurumque optimum nemo videt.
IV. Spes nulla, tantum posse leniri malum
Quis nam putat? fontes aquis carent suis,
Torretur aestu tacita mens animalium.
Ut interim taceam viros cum feminis,
Artus premitque intolerabilis sitis,
Nemo est virorum qui diu hos casus graves
Ferat, soluto labitur moriens gradu
Fortissimus quisque omnium, somni immemor,
Nec se quieti reddit, et si maxime
Cupit, potest: quin semper impatiens sitis,
Quaerit quod ipse bibat ex imis fontibus.
Mutatur habitus, nulla iam cereris subit
Cura, aut salutis, quaerit omnis tantum aquam.
An non misera res est? quid autumas boni
Futurum? ego sperabo nunc prorsus nihil.
MAR. Domini Dei scio potestas maxima est.
Hic subuenti mediis, procul dubio, malis.
Vigilare nostrum nihil erit sine Domino:
A quo salutem plurimam exspectabimus.
Quin ibimus mea tu domum: res postulant
Domesticae. Quid hoc? timeo nobis ne quid
Absentibus nostrae turbatum sit domi.
HEu principes tribuum, quid haec gravis sitis
Mali ferat nescimus: hoc constat tamen,
Perire nos, nobis aquam viri date,
Bibamus, et sitim exstinguamus maximam.
IV. Aquam nisi dederis Moises, male audies.
SI. Et quam diu feremus impios duces?
MO. Proh sancta pictas, proh gubernator poli,
Et qui super terram tenes regnum Deus,
Unde ista venit generis infandi lues?
Est prorsus iste gentis armigerae furor
Innatus: redit ad auctores pravum genus,
Stirpemque primam degener sanguis refert.
Ubi vultus est prior, atque maiestas viri
Decens, scelere tanto placuit ordirier?
Iam iam superno numini grates ago,
Testorque caeli magna sacri sidera,
Me non dedisse causam tanti criminis.
O vita fallax, abditos sensus geris,
Animisque pulchram turbidis faciem induis.
Factum nefandum, quae haec animi mutatio?
Estne Deus aliquis in vobis? aut nullus est?
Quid sic (pudor) iurgamini contra duces
Vestros, Deum sanctum nimis tentabitis.
SI. Sitimus, et perimus insuper siti,
Aquae penuriam quis vestrum solverit?
Curue maceras Moises, si salvos reddere
Cupis tuos? Cur eduxisti pessime
Ex optima Aegypti terra? quid rogitas?
Si modo potes, mox universos suffoca.
Tua esset illa gloria, ac summum decus.
Duc ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus,
Si dux es, illuc ire morituris placet3
MO. Hem sustinete paululum, dum dixero.
SI. Quid perdis ultra verba? cur haec pectora
Mollire tentas precibus? hoc animo sedet,
Effundere potius luctantem animam diu
Cum morte, tenebrasque petere, atque Tartaro
Condi iuvat, quam tantam ferre longius
Sitim. Libet, quod tandem oportet postea,
Furi: quis unquam prohibere hoc quaeso potest?
MO. Si dixero, quid tum placet, faciundum erit.
IV. Quid ista tandem verba proficient tua?
Iuvat mori, te modo neci dabimus prius.
MO. Pauca audienda tantum, magnanimi, precor.
Non te ut reducam veteris ad specimen domus
O Israel peto, sed in terram optimam.
Et hoc decebat, roboris tanti viros
Non esse sub dolore, nec victos malis.
Meliora polliceor, dabit finem Deus.
Hic sustinete paululum, viri optimi.
Revertar proxime, feram quod est bonum
Vobis, boni cuius vos numquam paenitet.
IV. et PO. IS. Quo velit eat, nisi statim dederit aquam,
Malum feret. Qui simus, ipse viderit.
MO. Domine Deus, populo quid huic faciam? rogo
Dicas. adhuc est paululum, ac me interficit.
Lapidabit, irruens ira nimis fremit
Contra tuum servum, Domine Deus adiuva.
Quemadmodum panem dedisti proxime,
Sic praebeas potum suum sitientibus:
Et liberes siti, quando volunt ita.
Quod si negas, cibi peribit gratia
Suavissimi, causam sibi dari mali
Omnis putabunt, peccandi promptissimi.
DE. Ergo tibi quid sit agendum, paucis nota.
Tecum senes, qui sunt in populo, sumito:
Praeibis illos, Israel sequente te.
Fustem manu tolles tua, quo nam antea
Percusseras fluvium, animo fortissimo, et
Vi percute petram: ego super montemque Oreb
Stans, te iuvabo meo sacrato numine:
Exibit aqua statim cum multitudine.
Unde bibat omnis populus, et largissime.
Hoc fac, et ipse vives, et populus tuus.
MO. Faciam Deus quaecumque iusseris omnia.
Audite seniores viri, atque sequimini.
Promisit ex petra Deus vobis aquam:
Si fuste tantum praesenti percussero,
Manabit. Ecce magnus exit rivulus
Aquae, bibite quantum quisque omnium volet,
Non deficit. Quid amplius cupitis viri?
Nonne satis facit omnibus, qui de petra,
Ex virgulae tactu, tantum dederit aquae?
SI. Miramur hoc repente tantum commodum.
Haec est aquae dulcissimus fons. Gratia
Sit tibi Deus noster, et unus ter maximus.
Nihil amplius conquerimur: beneficii satis
In nos tulit, qui regnabit per saecula.
IV. Quantum boni confert Moisi nostro duci:
Vir est Dei, atque nos populus eius sumus.
MO. Memento quantum in te boni transfuderit
Deus, nec ingratus sies in posterum.
Vide, tibi praesentem habebis perpetim,
Si te modo memorem esse beneficii videt,
Quod si satis bibistis omnes, ibimus
Quo nos dies vocat, et hoc tempus postulat.
Huc Amalech totus misit me exercitus,
Quid Israel faciat, cognoscam certior.
Bellum movebunt contra perciti nimis,
Neci dabunt (peregrinus est populus) eos,
Suisque profligabunt finibus procul.
MO. Adeste fratres; quid sibi nam vult homo
Is quem nova forma, sub istis vestibus
Video? habitus alienum esse indicat virum:
Quid fiat hic, videndum prorsus, advenit.
AAR. Quantum licet coniectura capere mea,
Nihil boni futurum ab illo suspicor.
IO. Quare rogabimus quid habeat rei.
Vel quo velit, cur hic, examinabimus,
Qui sit, quis huc vel miserit. Quod si negat
Verum loqui, capiendus est: sub vinculis
Narrabit omnem rem. vos illic interim,
Hur, et tibi coniunctus Urion, simul
Post hostis illius tergum latebitis
Aliquantulum ex insidiis, ut quando opus erit
Adsitis ex improviso tamen mihi:
Nam ego volo succenturiatos esse vos,
Cum deficio, ne frustra nos lacesserit.
Heus quis quis es, quid hic rei, dic mihi, tibi?
PHY. Mihin'? tibine dicerem? Scias, nihil.
IO. Nil sic ages, aut dices, aut male habueris.
Quem quaeris, hic? aut quis misit mastigia?
Dicturus es, vel non etiam: meus igitur es
Captivus, huc reddas fidem certissimam.
Adeste vos socii, rerumque conscii:
Habemus hominem captivum, deducite.
PHY. Heu quid agitis, parcite mihi miserrimo.
IO. Huc huc eas, et quidnam veneris edoce.
PHY. Si vixero, dicam. viri miseremini
Mei. date veniam vitae: si quid dixero
Falso, occidite. IO. Salvus eris, ubi vera loqueris.
Heus frater, heus Moises, habemus en virum,
Ut arbitramur, exploratorem hostium.
Ex hoc licebit quid fit hic cognoscere,
Quid porro agendum, quidue fugiendum siet.
MO. Hem dic aperte, quid vel cur huc veneris,
Timore nullo, incolumi vita dixeris,
PHY. Huc Amalechitae primum misere me,
Quid hic agatur explorem studiosius.
Nam exercitum collectum, tum fortissimum
Habent in armis, adversus vos. Israel
Circumdabunt in crastinum, forti manu
Haec castra primum oppugnabunt, et postea
Omnes dabunt internecionibus, ne quis
Vestrum supersit omnium. MO. Quid amplius?
PH. Sunt congregati omnes inhabitantes Gaboth,
Petramque, conturati quinque regibus
Veniunt ducibus: hi pugnatores gentium
Sunt maximi, simul cum re fortissimi.
AAR. Si ita est, ut hic dicit, res non feret moram.
MO. Abducite hunc intro viri, atque vinculis
Custodiatur cautius. Tu Iosue
Paucis adesdum, te volo, res postulat.
IO. Quid est quod ars mea efficere possit tibi?
Mandare, non rogare servos, est tuum.
MO. Nunc maxime tua fide est nobis opus,
Virtutibusque bellicis quidem.
Instat gravissimum bellum, populi impii,
Quantum modo intelleximus: quare tibi
Hinc optimos bellatores fortis animi
Selige viros, qui fortiter norunt manus
Conserere, pugna contra hostes,nos libera.
Quin ipse populus arma comitatus tua
Tibi militabit. vade, et id bellum gere,
In quo patres matresque pugnanti tibi
Favere possint, frange mox belli mala.
Ego comitibus his duobus protinus
Hunc proximum ascendam montem, orabo Deum,
Victoriam dabit sua praesentia.
Licet nec armis ad bellum ornati sumus,
Nec rebus aliis: attamen semper piis
In spe Dei, auxilioque constant omnia.
Vincemus in Deo facile, qui noster est
Protector: et quis omnium contra potest
Facere? Duce hoc super abimus sine dubio.
Habemus illum, qui manu fortissima,
Ex hostium vi liberavit saepius.
Et cogitate quod solus succurrerit
In plurima fame, sitique maxima,
Cur non adesset, e periculo gravi
Nos liberaret, hostium frangeret
Vim, quem penes stabit potestas omnium?
Adeste tribuum principes, audite quid
Velim: parantur bella nobis maxima,
Defendere patres nostros et matres decet
Cum liberis. pugnate fortiter viri.
Invictus acie, gentium domitor, Deus,
Quot interemit nobiles, iuvenes, senes,
Sparsos mari rubro, scelere pressos suo?
Sic ille gentium feros harum impetus
Domabit unus. Quicquid est, fratres, precor,
Haec cogitate. Martis incertae vices.
Licebit omne tecum orbis vagi robur trahas,
Licet arma longe miles, ac late explicet,
Fortuna belli semper ancipiti loco est.
Primum tuis favisse fac votis Deum,
Victoriam tandem dabit cum gloria,
Tradetque gentes in manus statim tuas.
Dux vester est Iosue, ex tribu Ephraim,
Robustus, et laboris patientissimus.
Vos o viri audite hunc, et sequimini:
Ego rogabo pro victoria Deum.
Non est morae dilatio, fratres viri:
Simon, Caleph, Iudas, tribuni, principes,
Vos eligo populi duces, me sequimini.
Hoc ordine instituo, bonis avibus ego
Praeibo: tu cum vecti, si quid est opus,
In agmen hoc, ut hostium vim frangere
Possis: sed isthoc ceteri in cornu probe
Dextrum locabuntur, sinistrum vos habet.
Hoc cogitate, sultis esse modo viri,
Quod iste honoris gloriam veri petat,
Qui animo magis quam voce laudari volet:
Laus vera, et humili saepe contingit viro.
CA. Audite buccinam hostium, clarum tuba
Sonat: nihil cunctandum, quantum iudico,
Pugnaeque tempus, tota undatis venit
Acies in armis, aera iam bellum cient,
Signoque pugnam signifer moto vocat:
Et quinque reges bella dispositi parant.
SI. Adsunt, repugnemus duces pro viribus.
IO. Pro me nihil iam metuo, vos facitis viri
Spem proximae, volente Deo, victoriae.
Estote fortes animo, nil timendum erit,
Dux est Deus noster. supremus omnium.
Quis contra eum? quis audet? vel quis cogitat?
Vestrum esse credo, quicquid est, fratres mei
Meum: quis hac potiri gloria vetat?
Hoc est Dei bellum, haec et est acies Dei.
Quae vos molestat pessimos dementia?
Huc, si lubet. Quis armorum furor malus?
Quis iste mentes agitat attonitus nequam?
Aut vos Erinnys quaenam vexet dicite.
AM. De finibus nostris statim discedite,
Aut morte pessima simul peribitis
Hic quotquot estis, destinatas victimas
Superis dabimus, armorum vi clarissima.
IO. Absit. Deus noster vos in nostras dabit
Hodie manus, vim vi licet repellere.
Prodatur omnis ira, et ex animo timor
Erasus abeat. perimite hos o milites.
En subiacent, fugiunt. se quim ini, sequimini.
MO. O qui fide dignos servas. sperantium
Protector omnium Deus, nos libera.
In te Domine speravi, ne confundar in
Aeternum, et erigas, nostramque spem fove.
Eripe tuos. facias salvos, defende nos:
Et ex manu peccantium Domine rape.
Hac de manu quae contra agit legem tuam,
Iniquitati ne locum des obsecro:
Neu me sub hoc proiciasque tempore,
Cum deficit virtus mea: ne decesseris
Modo, ne longius patiaris impetus.
Dimitte pugnas, libera populum metu.
Luctu parentes feminas, cum parvulis,
Tandem Deus in axilium nostrum respice.
Deus meus, ne elongeris de me rogo.
Defessus artubus totius corporis.
AM. Nolite fugere, terga vertunt: sistite
Gradus. fugatus Israel, victoria
Sumus potiti milites fortissimi
IO. Haec quae fuga est? o Israel, resistere
Hosti decet, quin pectus antiquum advoca,
Victasque magno pectore aerumnas doma,
Resiste tantis in malis: vinci malum est.
Si moreris, antecedo: si vivis, sequor.
In hos ruamus, dum prior quovis eo:
Perire sine me non potes, mecum potes.
MO. Domine, vide hostis clamat, Ubi Deus Israel
Moratur, aut cessat? victi sumus quidem,
Nisi tu Deus venias, praesens opem ferens.
Quis eripiet illorum nos de faucibus?
Ne deseras tuos, in quo spem ponimus
Firmissimam. Laudabo iustitiam tuam,
Tota die cantabo nomini tuo.
AM. En denuo fugiunt, sequamur proxime
SI. Perimus omnes heu, devictis subveni
Deus, malorum consilia mox reprime.
MO. Accedite Aaron, Hur, simul fratres mei,
Defessus omni parte corporis male,
Manus suum officium negant, levate eas,
In altitudinemque prorsus tollite,
Ut invocem Domini Dei nomen sacrum.
Si lassus ero manibus, mox hosti subiacent:
At quando eas levabo, vincunt fortiter.
HUR. Ecce hic lapis praesens, quem supponam tibi:
Huic inside, ne lapsus causam es mali.
IO. Nemo hostium in nostra manu vivat, Deus
Nobiscum erit, cuius fit haec victoria.
Non vos decebit roboris tanti viros
Hoc esse sub dolore, nec victos malis
Dare terga: non est, ut putatis forsitan,
Virtus, timere vitam quam debes Deo,
Sed viribus primum malis ingentibus
Obstare, nec se vertere, ac retro dare.
Qui nos cupis salvos, sequere cursu incito:
Non haesitabit gressibus fortissimus.
Ubi debuisti, redde supplicium vetus
Cum occidis, et cum parcis: olim iam tuum
Est hoc cadaver, perage mandatum ducis,
Iamque et Dei: animus gestit antiqua exsequi
Supplicia. Stringe gladios, ac in sanguine
Madidos recipe: tandem timorem omnem exue,
Ut te videat hostis victorem postea,
Quando cadit gladio parvus cum maximo.
Ruat ira in omnes: hostis est, quisquis mihi
Non monstrat hostem: ulciscier malos iuvat.
MO. Oblite nostri vindica forti manu
Deus inimicos, clade qui tanta obruunt
Populum tuum. eripe nos saevis ab hostibus,
Et libera, consilia mala mox destrue:
Qui nescio quae damna nobis comparant.
Nec noceat hostis fuso gaudens sanguine,
Tantumque cui semel bonum esse displicet.
Et ecce contra nos pravi pugnant viri,
Quos laesimus nihil: nec quid peccavimus.
Saltem vacent quod nostra culpa pectora,
Hinc invident, atque in nostram concurrere
Student gravem perniciem. in occursum veni,
Surge Deus, aspice quantis et quot molibus
Nostram petant vitam, insidiisque perdere
Volunt. Deus tu exercituum invictissime,
Vires tui populi firma potentior,
Ne his sis pius qui nil queunt, quam quod malum est
Probare, fugiant fac retro sub vespere,
Et more blaterent mutua canum murmura.
Per urbis ambulent vicos, et moenia:
In urbe nec profugis locus detur aliquis.
Quod si meis fit maior hostis viribus,
Tu tu mihi praesidium es et ductor meus.
Disperge rector maxime vagos, quo duce
Nullius hostis terror ullus terreat.
Docent iniqua, nectunt nil praeter dolos,
Maledicta iactant crebra proximis suis,
Ergo tui reprobos feruoris in manu
Perde age, ne digna, fax [(transcriber); sic: faex] mala, sit aliquo loco:
Ut te Deum videat terrae, et magni poli.
Tunc se ferent vacui ventres ieiunia
Digna, et serent loco cibi sua murmura.
At carmen est mihi tuae potentiae,
Dicamque virtutis sacrae vel nomina
Vel factaque canam, quam diu me spiritus
Regit per artus, laudes non tacebimus:
Tu nostra siquidem pietas, tu tota es salus.
Spes optima est in te posita viventium.
AAR. Omnes vide vertere terga, pessimi
Fugiunt, potiti nostri sunt victoria.
Et adhuc calentes viscerum venas motant.
MO. Delebit omnem memoriam Amalech Deus,
Nil amplius sub caelo sit generis super
Huius. Nec interim tegat caesos humus,
Nec solvat ignis, avibus epulandi licet
Ferisque triste pabulum saevis sient.
Votum est sub hoc quod esse supplicium solet,
Quisque insepulta spectet horum corpora.
In hoc loco aedificabimus Domino Deo
Altare, cuius tanta sit victoria.
Dominus mea exaltatio, salus mea.
Descendimus triumphaturi proxime.
IO. O ter quaterque prospero fato dati,
Sistite pedes, advesper ascit, sit satis.
Intro eamus castra. quae iam cepimus,
Praedam licebit dividat vobis viris
Quando redibit Moises. Ecce ipsus venit,
Penes quem erit rerum potestas omnium.
Vos arma colligite, spolia sunt fortium
Haec militum, inque castra nostra ponite.
Ad Sinai montem cras mane pergimus.
Quanto meum generum non vidi tempore,
Moisen? lubens igitur venio, videam modo
Quid valeat: aut quid fit, cupio cognoscere.
SE. Et ego, ita me Deus amet, cupio meum virum
Videre, pater, antequam contingat mori.
CA. Ietron video, socerum Moisis? certe ipsus est.
Quid tu insolens in desertum Ietro venis?
IO. Evenit. CA. Equidem miror adventum tuum.
IE. Sed est ne salvus Moises? quid dicis? gener
Meus? CA. Valet, cupis videre? IE. Cupio quidem.
Ubi obsecro est? CA. In castris forsan ambulat.
Huc evocabo: paululum spectabitis.
IE Recte quidem facis, modo venisse dic,
Et convenire cupere tandem sedulo.
Quantum audio, canunt ob hanc victoriam,
Feliciter nactam praedamque dividunt.
Nec paenitet venisse me, quando pedem
Huc auspicato contuli. SE. Nec me pater
Piget. Sed ecce quisnam ille est qui huc advenit.
IE. Is est gener meus. profecto gaudeo.
Venio socer tuus, o gener suavissime,
Cum liberis legitimis [(transcriber); sic: legittimis] videre te.
MO. Salvus sis o socer, tuus gratissimus
Adventus est. o uxor, o et filii,
Felicitatis omnis equidem pignora.
Felix dies illa est, quo coram contigit
Videre singulos, post tot pericula.
Nam vos latere eiusmodi non arbitror,
Quaenam sumus perpessi in seruitutibus
Pharaonis Aegyptii regis: donec Deus
Nos liberaret ex malis his omnibus,
Et denuo victoriae eius gloriam
Contra Amalechitas dedit sanctissimus.
IE. Audivimus quidem, atque scimus omnia:
Et hoc profecto gaudium pro te fuit,
Gener optime. benedictus est in saecula
dominus Deus, qui vos tantis et tot malis
Dignatus eripere: Dominus magnus super
Omnes deos, quia fortiter tecum egerit.
MO. Quare Deo pacificas offeram hostias
Hodie: sed ipse tu mecum sub crastinum
Ibis, iuvabis me modo praesentia
Tua socer, coniunx, et o carissimi
Nati mei. IE. Quo cras ibis? dic serio:
Aut quid negotii est gravis sub vespere?
MO. Iudex sedebo pro tribunali meo,
Et iudicabo populi lites Israel.
IE. Quid? sunt tibi curae quaeso Res publicae?
Aut quid facis sub plebis huius ordine?
MO. Ad me venit plebs universa, iudicent
Causas super suas graves, sententiam
Meam feram, ius postulant omnes suum.
Si aliqua suboritur vel iuris quaestio,
Meis stat omnis res, caditque legibus.
Praecepta confero, legesque sancio:
Meque audiunt, soli mihi omnia deferunt.
Fani simulque profani ius est meum.
IE. Malam facis rem, inquam, labore futili
Consummeris, stulto ne dicam: intelligis?
Vitra tuas vires hoc est negotii.
Quid vis tibi, vel quae cogit necessitas?
Numquam potes solus facere cunctis satis.
Quin audias consilia mea, Dominus erit
Tecum: quod est res ipsa proloquar, tenes?
In his Dei quae sunt, ministrabis tuo
Populo, doce quae sit voluntas maximi,
Quaeque iubeat, quae non velit fieri sibi.
Ritum, ceremoniasque constitue bonas,
Reice malas. Viros prudentes selige
Ex plebe cuncta, rebus his qui praesident,
Et iudicent populum. bonos sumes tamen,
Quos non avara mens vexat, superbia
Nulla insit, atque veritatem diligant.
Prudentiores inquam sumito tibi,
Iustos, fide bona, qui ament concordiam.
Ex his tui populi constitues iudices.
si casus aliquis incidit nimis gravis,
Huc deferant, et iudicandum tibi dabunt.
Hoc fac, et omni salvus vives tempore,
Tu, et populus ille, cuius es dux inclitus.
Quod si facis, complebis imperium Dei
Domini tui, et praecepta servabis sacra,
Quae tibi dabit Deus tuus: quo etiam modo
Omnis populus ad sua revertetur loca,
Cum pace fortunatus terram possidens,
Quam se daturum promisit vobis Deus.
MO. Recte mones, faciam quod ipse iusseris.
Tu modo socer, meaque coniunx, cum filiis
In castra proxima ibitis, mox ego sequar.
Habeo negotii parum: necessum erit
Agere prius quam neglegentiae [(transcriber); sic: negligentiae] arguar.
Probe admonet, nec frustra est quod dicit socer.
Quantum queo, sequar eius consilia senis.
Curabo divinum: quae civiles erunt
Res, iudicandas aliis prorsus liquero:
Et optimum est, levique fit molestia.
DE. Audi meam vocem Moises, Dei tui,
Dicesque domui haec Iacob, et toti Israel:
Quod viderint permulta quae feci sibi,
Portaverimque eos superque alas sacras
Aquilarum, et insuper mihi assumpsi quidem
Eos, nec alios. si ergo audiverint meam
Vocem, meumque pactum conservaverint,
Custodientque quodcumque sibi dixero,
Mihi in peculium, et populus erit meus.
Haec est mea omnis terra, omnis provincia
Mihi subiacet. vos eritis perfectissimum
Regnum sacerdotale, et gens sanctissima.
Haec verba filiis vide dic Israel.
Quid amplius porro tibi velim audies,
Cum veneris sub montem sanctum Sinai.
Ubi moratur praeco? festinans abi.
DE. Quid est domine, quod me facere velis modos
HO. Abi velociter per castra singula,
Annuntia, signumque buccina dato,
Ut protinus veniat huc omnis Israel,
Mandata quae Dei sunt coram edisseram.
DEM. Quicumque subditi Domino autocratori
nt, protinus sequantur huc mesine mora,
Ad castra Moseos ducis populi Dei.
Is quid Deus velit, edocebit ordine.
AAR. Omnis venit plebs advolans, Moises viden:
MO. Silentium rogo plebs paululum date,
Quid ego velim probe possitis noscere.
Haec dicit unus omnium Deus Israel,
Vos non latere quae pro vobis fecerit,
Quonam modo Pharaonis ex tyrannide
Eduxerit, per mare, per desertum quoque,
Sitim famemque sed avit saepissime,
Hostes graves vobis extinxit proxime.
Nunc si audieritis vocem eius, vocem Dei,
Faciet sacerdotale regnum vos sibi,
Peculium eritis eius, atque sancta gens.
POP. IS. Quaecumque Dominus est loquutus, omnis
Faciemus unanimes diebus singulis.
MO. Placet voluntas haec, studium vestrum probo.
Annuntiabo proxime, atque aequum arbitror,
Quum gratia bona quae vult Deus impetrat.
Nec is potest vobis hoc pacto irascier,
Quando facitis id quod voluit, et iusserit.
LAudabo populum obtemperantem perpetim,
Et tam benignum. Quare respice Domine
Populi voluntatem tui, sinu fove
Amplissimae simul divinae gratiae,
Quo te Deum protectorem fidissimum
Et unicum, et verum possit cognoscere.
DE. Quid est? Renuntiasti Moises omnia
Quae iusseram populo cervicis pessimae?
MO. Renuntiavi Domine mi. DE. Quid hi tibi?
MO. Quaecumque iusseris, ea facient sine mora:
Grati quidem, dubio procul, nulla prece.
DE. Nunc denuo vade ad meum populum cito,
Eosque sanctifica cras, et hodie prius
Suas lavent vestes iube purissime,
Ut in diem parati tertium sient.
In hoc enim descendet omnipotens Deus,
Ad Sinai montis stans supra verticem
Altissimum. Verum cave ne quis velit
Ex plebe montis verticem transcendere:
Nam quisquis illum tetigerit, moriatur, et
Lapidibus obruatur duris proxime:
Sive fuerit iumentum, non iuvat quidem.
Haec ipse dicas populo, et ut fiat vide.
MO. Dicam Domine mi, diligenter omnia.
P. ISR. Descendit istic Moses, quid nunc adferat
Novi videbimus: forsan multum boni.
MO. Audi Israel, sanctifica temet mutuo
Per tres dies, vestes laventur omnium:
Quo Domino ab omni macula puri sient.
Paratus omnis dico in tertium diem
adsit, tonitrua audietis maximo
Quodam sono, clangorem buccinae quoque
Nullo periculo ego educam vos cautius,
Et sistam, ubi debetis omnes ordine,
Quid vos velit Deus, exspectare commode.
Nunc ibitis domum viri, facite omnia haec:
Ne forte vobis irascatur maximus,
Cuius potentiae universa subiacent.
AUdite me: dies haec nunc est tertia,
Estisque purgati satis, quantum arbitror.
Vitae integrae nullis malis obnoxii.
Venite, sequimini ad radices montium:
Nec terminos ultra hos quisquam transcenderit.
POP. IS. Et ecce mons fumat, clangorque buccinae
Ingens, quasi tonitruum, caelo furit.
MO. Descendit ipse Dominus e solio sacro,
In montis ipsius stabit cacumine.
Vos hic manete, ego ascendam paulo altius.
DE. Descende protinus, mandaque serius,
Ne forte transcendere velint hos terminos,
Ad me videndum, ne pereant omnes cito.
MO. Nemo Domine poterit quidem transcendere
Quos terminos feci, atque iusseras diu.
DE. Descende, vade cura quod dixi tibi,
Tum rursus ascendas, una frater tuus
Tecum Aaron. Sacerdotum nullus tamen,
Nec populus huc ascenderit videre me,
Ne forte Dominus illos perdat funditus.
MO. Audi Israel, Dominus quae dixerit tuus,
Ne terminos quisquam transcendat omnium,
Quos hic ego praescripsi diligentia,
Immunis etenim is numquam erit. Veruntamen
Aaron veni me cum, ascendas, Dominus iubet.
DE. Ego sum tuus Dominus Deus, Deus tuus,
Quite manu ex aegypto duxerim mea:
Nullos habebis peregrinos unquam deos
Prae me, nec etiam coram me: nec sculptile
Facies tibi, nullamque similitudinem,
Quae sit sub ipso caeli magni sidere,
Vel quae sit in terra deorsum maxime,
Vel quas aquae fluentes aliquando dabunt:
Nec ea coles, nec ea adorabis perpetim.
Ego sum Deus tuus zelotes fortior,
Nullam feram quicumque facit imaginem.
Ego quidem inquam zelotes ter maximus
Sum, visitans iniquitatem omnem patrum
In tertia et quarta generationibus:
Et facio misericordiam his qui diligunt,
Custodiuntque mandatum meum sacrum.
Nomen Dei non assumes in os tuum
Frustra, vel in vanum: quoniam sanctissimum est.
Memento sabbatum sanctifices mihi meum:
Namque ego diei benedixi olim septimo.
Tuos parentes afficies honoribus,
Timorque maiorum versetur ob oculos:
Si vis modo in terra longaevus vivere,
Quam ibi Deus sanctus dabit feliciter.
Non sint manus armatae, nullumque perimas.
Nec ipse adulterabis, nec moechaberis.
Non fur malus sis: aut iniquus proximum
Contra tuum testis. Domum fratris tui,
Servum, nec aliquid quod tibi forsan placet,
Nec concupisces coniugem, ancillam, bovem:
Aut quicquid illius fuerit, ne tetigeris.
POP. IS. Nobis loquere, o Moises, dux fortissime,
Non Dominus, ah ne forte moriamur, quasi
Dolore contremiscunt nostra corpora:
Invasit omnes nos tremor mirabilis,
Perterriti sumus, atque concussi nimis.
MO. Nolite o viri timere: nam Deus
Voluit probare vos, quo terror illius
Inesset omnibus vobis, ne postea.
Peccare cogitaretis per saecula.
DE. Populo meo dic Moises, quod audiverint
Me iam loquentem de caelo sancto tibi:
Idola ne faciant sibi, quin in Deum
Et unicum credant, quamque diu vixerint.
Quod si impotenti pertinax animo abnuet,
Stat tollere omnem penitus Israel domum.
Porro quid ego velim nosti, atque intelliges
Cum proxime loquar tibi, et fiet cito.
AUdi Israel, Dominus quaecumque dixerit,
Et ea tibi per me iussit proponere,
Unum Deum credas, neque eius nomine
Iurabis. Omnem solis sanctifica diem.
Parentibus honorem tribue, ac maioribus.
Ne sis latro. non fur, moechus. falsum neque
Dicas. Nec ullius uxorem sumas. Domum
Desideres nullam, vel quicquid aliud est,
Quod non tuum est, nec iure possides bono.
POP. IS. Id quod locutus est Deus, Faciemus, et
Erimus oboedientes illi plurimum:
Cuius rei testis nobis futurus es.
MO. Igitur ego aspergo vos isthoc sanguine.
Qui sanguis est sacri concussi foederis:
Quod ipse pepigit vobiscum Deus super
Cunctis meis sermonibus, quos habuerim.
Nunc sequimini me, Aaron, Nadab, atque Abiu,
Vosque seniores Israel, videtis hinc
Deum Israel? pedibus sub illius quasi
Saphiri lapidis opus, quasique splendidum
Caelum, vel ubi serenum ac rubrum est desuper.
DE. Ascende Moises ad me in montem hunc altius,
Et esto ibi, daboque tabulas tibi novas
Duas lapideas, continentes omnia
Praecepta, quae docebis Israel meum:
Digito meo sunt scripta, mirabile opus est.
MO. Heus Iosue, ascendamus. hic vos interim
Donec revertamur, parum spectabitis.
Habetis Aaron, et Hur, vobiscum viros,
Et principes, et sapientes, et denique
Pios, bonae fidei, rerumque consules.
Si quaestionis quid tum nascitur gravis,
Referatis ad eos tamquam vestros iudices.
Ego redibo, quam primum me absolvero.
VEnite, me sequimini quid faciemus hic
Nunc per quadraginta noctes, et tot dies?
Moises abest: nec descendit. Quae est haec mora?
IV. Quin eligamus alterum novum ducem,
Quis huius exspectabit adventum diu?
Adeamus Aaron, quae sit sententia
Nunc nostra declarabimus, viri probe:
Sic ambulare longius, nec vivere
Consultum erit: spes omnis eius concidit.
Nam si secundae res de adventu essent suo,
Dudum profecto venisset moises, scio.
Vereor tamen ne quid adversi illis accidit:
Quia multa concurrunt, occasio, locus,
Tempusque tantum non exspectandum puto.
SI. Heus Aaron, totus grex, et populus Dei
Ad te venit, non est praeter causam, cupit
Necessitas idem, quod ipse forsitan
Nil cogitas, aut quid fiat minus vides,
Dum tu in quiete, et semper in tuto ambulas.
Quin surge, fac nobis deos alios novos,
Qui nos pedum praecedant recto tramite.
Nescimus etenim Moisi quid nam contigit,
Huic viro qui nos ex Aegypto antea
Deduxerit. Nolumus eum diutius
In hoc loco exspectare. nec venturus est
Unquam: dies sunt nunc quadraginta, aut eo
Plus, redde quod praediximus novos deos,
Novos duces. veteres nihil curabimus.
AAR. Ah quid facitis? haec vestra pertinacia est.
Vel dura cervix. non potestis amplius,
Donec veniat, exspectare? ah audite me,
Nolite tantum perpetrare rogo scelus.
IV. Ah volumus. Quid? aut quem exspectandum putas?
Quae dicta sint tibi, audisti modo satis.
Fac quod volumus, et vives: sin non feceris,
Ipsi duces nobis erimus, et optimi.
HUR. Audite, ne peccetis in nostrum Deum.
Redibit omnino Moises, mihi credite.
SI. Nihil agitis, facite novos nobis deos:
Qui nos viros praecedant, ubicumque hic siet.
AAR. Et si adeo vultis, fiat. ego sine noxia
Ero, scelus vestrum est, nec me tangi velim.
Idcirco viri, inaures quotquot sunt tollite
De filiarum et coniugum statim auribus,
Adferte proxime huc ad me, quid possiem
Videbo, quo fiat voluntas omnium.
POP. IS. Faciemus id quidem nulla mora quoque.
HUR. Aaron, vide quid sis facturus hic mali.
AAr. Nolim mea culpa quid huius perfici.
Nam si hic mali est quicquam, hem illi huius rei caput.
Horum periculo fit: ego in portu abiero.
SI. En hic habes omnia quaecumque tibi cupis.
Quicquid facis, fiat vide quam proxime.
AAR. Fac ignis ardeat, ea in hunc proice statim:
Et quicquid inde natum est, sit vester Deus.
Adferte ligna, ut ignis ardeat probe.
Nunc quicquid huius est, inice Simon prior.
Sine ardeat, dii proruent vobis novi.
Cantate laudis canticum vos interim,
Per circulum saltantes gaudio simul.
POP. ISRAEL cantat saltans.
Israel specta, tibi mox redibunt
Huc duces sancti, bene fortiores
Quam fuit Moises patriarcha quondam:
Mortuus ille est. [(reading uncertain: layout problem)]
Cur eum speres adeo morantem?
Quaere quo possis duce salvus esse,
Te inque promissam deitate possit Ducere terram. [(reading uncertain: layout problem)]
AAR. Ecce vitulus, novus deus, forma nova
Prodit. Deum vestrum psalmis laudabitis.
Huic erigite, facite, columnam ponite,
Statuam Deo vestro dicate splendidam.
Hic est enim, vos quem exspectastis sedulo,
Hic ducet in terram pinguissimam cito,
Modo sequimini tam fortissimum ducem.
Cantate plura: cantus illum nam iuvat.
POP. IS. Vos rogo audis, iuvenes, senesque,
Feminae castae, pueri, puellae:
Aiis, quibus vivit nihil orbe maius, Dicite carmen.
Hi per Aegyptum potuere solum
Israel sanctis manibus tueri,
In maris rubri timidos vado per Ducere tutos.
Palma caelestis vitulo relicta est,
Non semel dicemus io triumphe,
Vota per plebis dabimusque divis Tura benignis.
Te decem tauri, totidemque vaccae
Inloco caesae, celebrare sancto
Postea debent: merito decebit Te decus omne.
AAR. Altare iuxta aedificetur sollenniter,
Ad gloriam vestri dei, vituli novi.
Sollennitas cras eius est, omnis aderit
Homo, vocatus signo buccinae dato.
POP. IS. Io bibamus et edamus, celebrabimus
Festum diem, novos deos habebimus,
Qui nos malorum expertes possunt reddere.
Salui sumus, si nil praesenti gaudio
Intercidat mali: quis fortunatior
Nobis? At hoc dii conservate gaudium.
AAR. Ite hostias vestras parate in crastinum.
Adferte, si quid diis offerre placuerit.
MOises abi, descende iam. populus tuus
Peccavit, et depravatus factus nimis,
Deflexit a via recta, quam docueram.
Iste populus, quem ex Aegypto tu duxeris.
Fecere sibi de auro vitulum loco Dei,
Dicuntque verum esse Deum, a quo sunt liberi
Facti per Aegyptum, et rubrum cuncti mare,
periculo salui, proculque aufugerint.
Quare sine me, ut irascatur furor meus,
Conficiam eos, ducamque ex te gentem mihi
Magnam, video cervicis esse perditae, et
Durissimae. delebo omnes igitur eos.
MO. O Domine, cur irascitur furor tuus,
Praesertim in illos quos ex Aegypto manu
Fortissima, et vi singulari eduxeris?
An ut aliquando iactent post Aegyptii,
Huc esse ductos fraude per te callida, ut
In montibus perimeres, atque tolleres
E medio? id absit, rogo Deus quin hanc tuam
Iram reprime, decet, remitte noxiam
Populo gravem: parum quia supplicii satis
Pro maximo peccato tibi Deo, ac patri est.
Memineris Abram et Isac, et Iacob, quibus
Iuraveris, multiplicaturum semina
Sua, ad vagi sidera caeli, ac ad pulveris
Numerum soli, atque arenas maximi maris:
Et insuper daturum te terram bonam,
Quam possídeat horum semen perenniter.
DE. Recedat igitur ira mea: sed tu statim
Descende, tabulas tecum sumito has duas
Legum, tibi quas fecerim manu mea.
Digito meo scripsi, populi pro commodo.
Hoc ipsi opus Domini Dei servabitis.
PRAE. Signum damus vobis sonora buccina,
Quod haec dies sollennitatis sit Dei.
Omnes ad offerendas hostias voco,
Adsitis una mox viri cum feminis.
POP. IS. Hoc die sacrum celebrate nomen
Omnibus votis vituli, coronas
Floribus gratae variis rosarum Nectite matres.
IO. Pugnatur in castris, nam clamorem audio.
MO. Nullus videtur clamor, et adhortantium
Pugnare, terga vel vertentium sua.
POP. IS. Hostias largas cape, vota sume,
Qui Dei functus vice nos tueris,
Protinus gratam potes unus omni Reddere terram.
MO. Quid tibi videtur? audio cantantium
Vocem: nisi me animus meus fefellerit.
POP. IS. Nos per Aegyptum simul a Pharone,
In mari tutos voluisse scimus
Semper: hinc cultus dabis, ut precamur, Omnia salva.
MO. Cantum audio laetantium, accedamus hinc.
Hei mihi, quid hoc, quod ego video miser, scelus?
Idolatrae facti patres, cum matribus.
Totus ego, totus iracundia ardeo.
Valeant sacrae tabulae: quid ego me plurimum
Amentia illorum macero? quid hae mihi?
Frangatur ipsae penitus, et pedibus lubet
Calcare, frustra scriptae sint. Sequere statim.
Ah frater, ah frater, quid hic populus tibi
Fecit, scelere tanto obligares perdite?
Male imperatur, cum regit vulgus duces.
HUR. Moises venit, quem Iosue sequitur, fremunt
Ira, quid hic fiat timeo. Nihil boni
Sperandum erit. dudum tibi praediximus.
MO. Quae est haec frequens animi mali mutatio?
Isti dei qui sunt. sine modo ulciscier.
Quis hic honor in idolo fit turpissimo?
Fac protinus novus focus mihi ardeat,
In pulverem idolum foedum dissolvam,
Donec cinis fiat. bene est, inicite mox:
Cinerem statim nefandum misceas aquae,
Ut ebibant: bibite vos filii Israel,
Haec una merces idolatriae est malae.
Quid fecit hic populus tibi, utque induceres
Illud malum, frater, super eum maximum?
AAR. Noli mihi irasci, qui noveris probe,
Quam sit populus hic perversus, quam denique
Durissimae cervicis, ad quaevis mala
Pronus. sibi facerem deos non destitit
Efflagitare, donec ipse fecerim.
Quid contigit, dicebant, Moisi, nos latet:
Aliis opus diis, qui nos praecedant. ita
Vi victus, aurum quod habebant iussi dare,
Hoc posteaquam combussi igni, vitulus hic
Est ortus illis, colere quem iam coeperint.
Itaque vides nudatos esse singulos
Suis quidem ornamentis, ignominiae
Causam dedi inter hostes belli tempore.
MO. Nudum video populum, et ulciscier iuvat.
Si quis Dei Dominiest, iungatur proxime.
Mihi: bene est, omnes Levitae mecum erunt.
Agite viri fortes, acommodate mox
Ensem suum quisque lateri, perimite simul
Fratrem atque amicum: parcite prorsus nemini:
Iramque nostram sanguine exstinguant suo.
Haec tibi Deus Dominus tuus dicit, nota,
Ite et redite de porta, usque ad alteram
Portam, per omnia castra nunc viventium,
Occidite viros, nulli cuiquam parcite:
Pueros, puellulas, senes, et feminas,
Donec Deus satis sit ultus Israel
Idolatras turpissimos et postea
Tali modo perdet, quicumque coeperint
Idola colere, Deumque verum temnere.
Plebs temeritate fertur in praeceps sua,
Malis domanda est, et gravi semper iugo
Premenda, ne quid simile tentare audeat.
POP. IS. Peccavimus, peccavimus contra Deum
Quis liberabit de manu Domini Dei,
Punire quando praesumit: quid fecimus?
O liberi fugite. Innocentibus viri
Parcite, viri fratres, vitam defendite.
IO. Haec vox nihil iuvat, perimite viri malos
Idolatras, occidite omnes impios.
Nex finis hic cruoris, aut caedis siet,
Donec per amplum viderint campum mala,
Stillante sanie, liberorum vulnera,
Matres, patres misere orbati carissimis.
Omnes in unam contulit Deus necem,
Talemque nasci fata voluerunt diem.
Nos quoque manebunt castra, si saevo prior
Ense occupo [(transcriber); sic: occuparo] quicquid infensum est mihi.
Nobis quietem, ac Israel pacem dabo.
Haec summa virtus, petitur hac caelum via.
Admissa quamvis morte puniri parum est,
Graviora meruit impium plebis scelus.
Veruntamen finem faciam, sit quoque satis.
Heus sustinete viri gradus, consistite:
Sic satis erit. poenam qui meriti sunt, iacent.
Servate cives principi, et patriae bonos.
Factum est quod ipse iusseras Moises probe,
Milia viginti tria cecidere hodie virum.
MO. Hem consecrastis optimi vestras manus
Domino Deo: benedictio ter maxima
Vobis dabitur, eo quod idololatriam
Ulti estis in pravis hominibus et impiis.
Peccastis omnes peccatum permaximum.
At nunc ego ascendam ad Dominum nostrum Deum,
Videbo quomodo quero prece
Mea precari pro scelere vestro gravi.
Vos hic quiescite, revertar post paululum:
In castra recipite vos. donec me absolvero.
Obsecro Domine Deus, populus tuus
Peccavit omnium peccatum maximum.
Ignosce, fecerunt sibi aureos deos:
Dimitte eis hanc noxiam vel unicam.
Quod si minus facis, simul me deleas
Ex hoc libro tuo sancto viventium,
Quemque ipse manibus scripseris Deus tuis.
DE. Quisquis mihi peccaverit, delebo eum
Meo ex libro. Tu vade modo, quam tibi viam
Monstraverim, aut quo sum loquutus antea,
Et angelus sanctus praecedet te meus:
Ego in die ultionis visitaboque,
Et corrigam hoc peccatum contra me grave.
Nunc ex loco isto vade cum populo tuo,
In terram eam, quam iuravi me Patribus
Velle dare, Abram, Isac, Iacob, multo optima,
Et lacte melleque fluentem perenniter.
Non tamen ego tecum ascendam, durissimae
Cervicis est populus, ne te perdam in via.
Haec nuntia illis, convoca. tecum loquar,
Ut audiant omnes meam vocem sacram.
ADeste cuncti vos viri, cum feminis,
Deponite ornatum vanae superbiae,
Dominus hodie appropinquabit: videbitis
Eum, sua loquentem voce mihi quidem.
HUR. Atat columna nubis hinc altissimae
Descendit, usque ad hostium Moisi ducis.
Flexis genibus adoremus Dominum Deum,
Ipse venit omnipotens, magni caeli arbitrer.
DE. Quid vis tibi, quid vel spectas Moises diu?
HUR. Audi Dei vocem, loquentem proxime
Moisi, quasi a facie ad faciem. mirabile:
Amicus ita amico loquitur, et vir viro.
DE. Quid vis? loquere. MO. Domine Deus, tu praecipis
Educere populum: nec interim indicas,
Quem'nam velis comitem mecum una mittere,
Quare Deus, si gratiam inveni tuam,
Et in tuo conspectu salvus vixero,
Ostende mihi faciem tuam, quo te sciam.
Respice tuum populum, gentem piissimam.
DE. Quid tibi? mea facies praecedet te, atque ego
Requiem dabo tibi sub omni tempore.
MO. Nisi ipse praecedas, locum hunc non auferes.
Quo'nam modo nos invenisse gratiam
Scimus? nisi una nobiscum ambulaveris.
DE. Id quod loquutus es, lubens faciam tibi:
Quia gratiam invenisti coram me bonam,
Novique te, tuo iamdudum ex nomine.
MO. Ostende gloriam tuam Domine mihi.
DE. Omne ego bonum ostendam tibi. insuper quoque
Miserebor ubi, vel quando, vel cui voluero:
Clemensque ero, in quem'nam mihi posthac placet.
Verum meam faciem videre non potes,
Non enim homo me videbit, et vivet. tace.
Praecide tibi tabulas duas, novas volo,
Instar priorum lapideas, super quibus
Scribamque quod tabulis prioribus inerat,
Quas tu nimis commotus ira fregeris:
Esto paratus mane, quo ascendas statim
In Sinai montem, nam te exspectavero:
Stabisque montis verticem mecum super.
At nullus ascendat prorsus tecum virum,
Neque videatur aliquis ambulans ibi:
Boves, ovesque non pascantur eo die.
Si diligis me, fiat protinus, vide.
Quam mitis est cordis sanctus Dominus Deus:
Saivi sumus, siquidem comes et dux erit
Noster viae: quid amplius facere potest?
Audi Israel, quae sit voluntas maximi
Dei tui, ipse nos praecedet ordine,
Ad usque terram promissam ante saecula
Nostris patribus. Hoc salui imus quidem duce.
Vos hic parum exspectabitis me denuo.
Nam me redire iussit una cum novis
Tabulis duabus, in quas scribet omnia
Praecepta, quae servarier recte cupit.
Ego abeo, quam primum tabulas paravero.
Nemo alius ascendat montem, neque pecora
Pascantur interim ibi, prohibuit quia Deus,
Servate vosmet prosperis rebus, rogo.
POP. IS. Fiat probe, fiat optime, atque sedulo.
Nunc exeo, tabulas novas mecum ferens:
Ut iussit, ad montem recta porrexero.
Sed ecce per nubem Deus descendit huc:
Nunc alloquar. Dominator omnium Deus,
Patiens, misericors multum, clementissime,
Qui in multa milia ostendisti gratiam
Tuam, atque iniquitatem aufers, scelera tegis:
Nullus tamen per se quidem viventium
Est innocens coram te, nisi tute dederis.
[Note: Prostratus in terram dicit.] Si gratiam invenio
sub conspectu tuo,
Domine, obsecro gradiaris nobiscum Deus.
Populus enim cervicis est durissimae,
Iugumque non feret, recusabit meum,
Et auferas peccata, nosque possidens
Ducas via recta: nam te duce vivimus.
DE. Cunctis videntibus pactum inibo sacrum,
Faciamque signa, quae ante numquam facta sunt
Terram super, multo minus sub gentibus
Ullis. novum videbitis miraculum:
Ut cernat iste populus, in cuius sies
Medio, Dei terribile opus faciamque ego.
At cuncta quae mandavi, observabis, tibi.
Cave ne cum habitatoribus terrae illius
Commercium sis habiturus: nam sunt tibi
Ruina, pestis, perditio planissime.
Porro Deum noli alienum venerarier:
Dominus mihi zelotes est nomen meum,
Deus aemulator maximus magis ac magis.
Per sex dies operaberis, sed septimo
Cessabis a laboribus cunctis tuis.
Haec scribe verba, quibus ego tecum egerim.
Et quomodo pepigi meum cumque Israel
Foedus: decem praecepta populo quae dedi,
Expone protinus post descensum tuum.
At ubi mihi aedificabis aram, et insuper
Templum, satis dictum est tibi, ut fiat vide,
Nunc vade, tecum ero diebus omnibus,
Hac in via populi tui. quid amplius?
Solidamque pacis alligo certae fidem.
Fui quadraginta dies in montibus,
Cumque Domino loquutus sum, nil commedens:
Nec erat cibus, panis nullus, nec ulla aqua:
Ieiunio consumpsi tota tempora.
Sed verba scripsi foederis sacri decem,
Perque tabulas illas digessi ex ordine.
Nunc ergo descendens, ut his annuntiem,
Nos esse ituros crastino statim die,
Quo destinavit omnium nostrum viam
Dominus, fruique gaudeo tali duce.
POP. IS. Et ecce Moisi facies cornuta est, quid hoc
Sibi velit nescio: procul fugiamus hinc.
Hem monstrum alit, turpis forma est tanti viri.
MO. Heus quo fugis, revertere Israel, gradus
Cohibe tuos: quid tibi velim, mox audies:
Ex re quod est, et commodo tuo quoque.
AAR. O principes populi, manete paululum,
Audite quid dicat boni. mandatum habet:
Silentium vestrum loquendi copiam
Illi dabit. non vos decet sugere ducem,
Quem iam sequi necessitas expostulat.
Vestra est salus, illumque audire convenit.
MO. Quid Israel feci tibi ut fugeres modo,
In gratiam cuius dies tot abfui?
Vobis nihil pericli ex indicio meo
Fiet quidem. nam nuntium porto bonum,
Cuius volo omnes participes fieri bonos.
AAR. Adventui Moises tuo quotquot sumus,
Congratulamur omni benevolentia.
Nihil timet populus, praeterquam ne tua
Antiqua nimium etiam illa duritia aucta sit.
MO. Nihil minus: severus esse desino.
Audite me: praecepta sunt decem data,
Tabulis novis conscripta, sicut cernitis:
Quae si pie servabitis, melius erit
Vobis diebus vitae vestrae singulis:
Terramque possidebitis perenniter,
Quam iam diu promisit patribus Deus
Nostris. daturus est etiam quam proxime
Cum liberis, tum posteris nepotibus.
Nunc iam sacras ponam leges reconditas,
In intimum templi quoque tabernaculi:
Has diligenter cordibus tenebitis,
Ne negligentes nos Deus circa sua
Praecepta cognoscat, quod non bene verteret.
Porro quid insuper tenendum praecipit
Hoc audietis crastino quidem die.
Haec hora discedendum vos omnes vocat.
Quare parate cuncta quae paranda sunt,
Praecedet auctor et dux omnium Deus.
Confidite, ille vobiscum est. cras ibimus:
Signum dabo per buccinam. Vos o viri
Dormite sub castris hac nocte suaviter,
Donec sub auroram vos omnes convoco.
Vos plaudite viri, spectatores incliti.