17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 67, image: s0083

EVA. MYTHOLOGIA PHILIPpi Melanthonis redacta in Actionem ludicram, per Xystum Betuleium Augustanum.

EX EPISTOLA PHILIPPI MElanthonis ad generosum Comitem Ioannem de Weda.

Sed quoniam in hanc commonefactionem ingressus sum, facere non potui, quin adycerem narratiunculam, quae in quodam poemate exstat, non illam quidem historicam, sed venustam, et erudite confictam, admonendae adolescentiae causa: ut cogitet, et discrimina ordinum divinitus instituta esse, et unicuique laborandum esse, ut virtute suam personam tueatur. Quod si Platonem decuit gravissimis disputationibus inserere interdum
[Gap desc: greek text]
, concedatur et nobis in epistola, quae non multum est absimilis familiari colloquio, figura aliqua uti. Fertur autem haec narratio. Longo intervallo post conditionem Adae et Euae, cum primi parentes iam haberent familiam, visum est Deo semel prodire, ac se illis patefacere, ut in illa mundi solitudine quottidianis conflictantes aerumnis consolaretur. Forte igitur e fenestra prospiciens Eua, vidit venientem Deum conditorem cum comitatu angelorum: et quoniam postridie festus dies futurus erat, liberos coeperat lavare, affuturos patris sacrificio, et contioni. sed nondum omnes laverat. Verita igitur squalentes ac sordidos producere in conspectum Dei, iussit


page 68, image: s0084

ut hi se in foeno et straminibus occultarent, quae ad usum pecudum proxime congesta erant. Ceteris comptis mandat, ut stent ordine, exspectantes Deum in atrio. Cumque fuerit ingressus, et a matre salutatus, accedant ipsi, porrigant dextras paululum flexo poplite: et dicta salutatione, postea taciti suo loco atque ordi ne consistant. Haec cum imperasset, ingreditur Deus in atrium, procedit obviam pulcherrima mater, pudorem ac pavorem vultu significans, et venientem reverenter excipit amplexu. Deus comiter eam affatur, ac iubet bono animo esse, se patrem miseris esse, et non defuturum ipsis, quibus et vitam, et mentem, imaginem divinitatis, impertivisset. Postea accedunt pueri ordine, ut iussi erant: porrigunt dextras, salutant, deinde taciti ingrediuntur. Laudat Deus matris diligentiam, quod non modo ornasset liberos, sed etiam ad morum elegantiam assuefaceret. Sed hi gestus (inquit) elementa sunt disciplinae. Alia gravior doctrina accedere debet, ut sciant se praecipue nasci ad agnitionem Dei, ad propagandam eius notit iam, ad conservanda promissionem vobis traditam, ad exercendam oboedientiam erga Deum. iubet doceri eos de immortalitate, de poenis impiorum aeternis. Mater respondet, sedulo haec inculcari ipsis ab utroque parente. Et addit illachrymans: Memini miserandi lapsus nostri, et quanta benignitate nos receperis: eoque omni contentione annitimur, ut soboles nostra sit in officio, ne gravius te offendamus. Prospicimus quantae poenae impendeant posteritati nostrae, si te deseruerit. Haec igitur praecipua nostra cura est, ut te conditorem ipsis monstremus, et doceamus ipsos quae officia requiras, et quam


page 69, image: s0085

proposueris nobis spem salutis. Sed ipse velim eos audias: ut si quid non recte didicerunt, tua voce emendetur. Iubet igitur stantem Abelum primo loco recitare parentum dictata, et iubet clare ac praesenti animo pronuntiare'. Puer incipit: Credo unum esse Deum omnipotentem, sapientem, iustum, ac bonum, conditorem totius mundi, qui in hac rerum mole admirandam varietatem operum proposuit, certissimum ordinem caelestium motuum, temporum vices, leges ac vires nascentium, ut haec omnia testarentur mundum non casu exstitisse, sed ab aliqua aeterna mente conditum esse. Nobis vero hominibus mentem indidit, in qua tamquam imagine lucere divinitatis notitiam voluit. Addidit et intellectum, quae officia requirat, quae improbet, ut ipsi oboediamus. Addidit et mandatum parentibus, quo ostenderent se conditori suo libenter parere, et debere oboedientiam. Quod si paruissent, sine peccato, sine morte vixisset genus humanum. Et in hac vita fulsisset multo illustrior notitia Dei, arsisset in pectoribus nostris ingens amor Dei, et sine pravis cupiditatibus Deo fuissemus morigeri. Sed odio Dei diabolus, ut de formaret opus divinum, circumvenit nostros parentes, et obiectis falsis opinionibus, caliginem mentibus corum offudit, ne cogitarent quantum Deo deberent, quantopere requirat Deus, ne a suo verbo discedamus. Ita impulsos perdidit, quia violata lege Deum offenderunt. Quare cum omnia divinitus condita, bona essent, peccatum non a Deo, sed a diaboli et hominum voluntate ortum est. Hinc mors secuta est, et tyrannis serpentis, qui adversus genus humanum hostiliter grassatur,


page 70, image: s0086

et omnibus calamitatibus homines opprimit. Sed tamen ut essent in hoc mundo cultores et praecones Dei, noluit Deus prorsus perire genus humanum: ideo admiranda misericordia promisit semen nostrae matri, propter quod velit placatus esse generi humano, nos exaudire et salvare, ac reddere nobis aeternam vitam, lucem, sapientiam, et iustitiam. Praecipue vero immanitas odii in serpente inflammabitur adversus hoc semen, infiget serpens dentes suos calcaneo, et crudelissimo morsu lacerabit omnes ei addictos. Sed interea caput serpentis ab hoc semine conculcabitur: vivet enim in hoc semine divina natura. Ideoque mortem abolebit, et tyrannum serpentem in horribiles cruciatus abiciet. Credo etiam sacrificia, quae a patre fieri video, signa esse sacrificii, quod pro nobis illud semen offeret ad placandum Deum. Sic enim nobis Deus fit propitiius, si credimus non propter nostra sacrificia, sed propter illud semen nobis ignosci, nos exaudiri et salvari. Et quamquam in hac mortali vita haerebunt, peccatum, mors, et ceterae calamitates, tamen inchoatur divinitus nova lux et vita, in his qui haec credunt: qui quidem placent Deo, propter illud semen, ac incipiunt ei obedire, quod veniet etiam ut iudicet mundum, reddat vitam iis qui ipsi credent, et puniat aeternis suppliciis diabolum, et omnes qui semen promissum contemnent. Ad hunc cultum credo vocatos esse omnes homines, ut haec admiranda Dei opera et beneficia praedicent, ut Dei ira et misericordia innotescant, ut Deus timeatur et glorificetur, et multi salui fiant. Nec deterreri homines ullis periculis debent, quo minus hunc cultum praestent.


page 71, image: s0087

Erit enim semper coetus aliquis praeconum Dei, et si serpens et contemptores Dei immanem saevitiam adversus eos exercebunt usque ad iudicium, in quo immortalis gloria piorum patefiet: qui et si erunt imbecilles, tamen in certaminibus suis divinitus adiuvabuntur, ac servabuntur. Hunc igitur Deum conditorem nostrum, qui pollicetur nobis salutem propter promissum semen, timeo, invoco, adoro: huic me commendo: ab hoc peto, ut mihi propter semen promissum propitius sit, gubernet verbo suo, defendat me adversus serpentem tyrannum, inserat mihi suam lucem et pios affectus, ac credo me vere propter promissum semen exaudiri ac respici. Oro item, ut conseruet et augeat inter nos veram notitiam irae et misericordiae suae, ac promissi seminis, nec sinat obrui veros cultus astutia serpentis, ut regat meos mores, ne ipsum offendam, et ne mea exempla ceteris noceant. et quoniam ipse nobis vitam impertit, et ut alat nos terram facit fecundam, rogo ut suppeditet corpori victum, et conseruet valetudinem, seruet etiam parentes nostros, ne desint nobis doctores, et gubernatores; seruet et regat meos fratres et sorores, ut pie et feliciter vivant, et ornent gloriam ipsius. Cum Abel finem dicendi fecisset, interrogati ceteri, Seth, et sorores, recensent eadem. Deus igitur non modo studium eorum, et pietatem laudat, sed etiam orationis et sententiae
[Gap desc: greek text]
et concordiam. ac hortatur eos, ut hanc sententiam constanti pectore amplectantur, ac profiteantur, diligenterque de doctrina parentes audiant, nec opinionibus adulterinis contaminari doctrinam caelestem patiantur. Iubet et in reliqua vita


page 72, image: s0088

parentibus morigeros esse. Testaturque hos cultus sibi gratos esse, ac pollicetur se ipsis opitulaturum esse in omnibus periculis. Deinde matrem alloquens, parentum diligentiam comprobat. Iubet accersi ceteros liberos, maximum natu Cain, et sorores reliquas. Obiurgat Euam, quod existimarit minus cerni occultatos, quam praesentes. Soror igitur accersit reliquos, prodit et accidit Cain ad fratres, stat rigidus, torvitate vultus contumaciam animi et ferociam prae se ferens. haerebant in crinibus stipulae, et foeni gramina: non gestu, non voce salutabat Deum. Interrogatus ut parentum doctrinam recitet, incipit, et mutilatam ac corruptam
[Gap desc: greek text]
recitat: Credo unum esse Deum, omnipotentem, conditorem totius mundi, quem colendum esse censeo sacrificiis, propter quae fecundat agros nostros. Sed an exaudiat invocantes, an peccata remittat, ambigo. De immortalitate etiam tunc videro, cum ex hac vita discessero. Sentio autem, bonos mores colendos esse. Haec cum ille contumaciter dixisset, obiurgat eum Deus, quod oblitus sit promissionis, quod fidei doctrinam non teneat, ac iubet redire cum in viam, et integram pietatis doctrinam discere. Deinde inquit: Cum vos parentes humani generis futuri sitis, velim vos posteritati etiam praelucere doctrina, pietate, et virtute. Non minus vos oppugnabit serpens tyrannus, quam oppugnavit parentes vestros. Sed his qui meam promissionem conservabunt, opitulabitur adversus serpentem promissus Heros. Et quoniam regi genus humanum verbo Dei, et coheraeri disciplina volo, deligam ex coetu vestro idoneos.


page 73, image: s0089

Tu igitur Abel ad me accedito, ut manus impenens capiti tuo, te consecrem: tibi meum spiritum impertiam, ut sis sacerdos, eritque tuum munus, doctrinam divinitus traditam ceteris omnibus proponere, et sacrificia facere divinitus monstrata, eaque recte interpretari. Nec defugies pericula, quae propter hanc professionem subeunda erunt. Nam agones tui testabuntur, piorum aerumnas esse cultus gratissimos, et significabunt quale sit futurum sacrificium promissi seminis. Te vero Seth, regem ceteris praeficio, sciesque et tuum munus geminum esse. primum, doctrinam, quam frater professus est, omnibus viribus tueberis, et impios qui convicia adversus Deum dicunt, punies ac tolles: punies et ceteros, qui societatem vestram turbabunt. Vobis duobus ventura posteritas obtemperet: et hunc rusticum Cain, qui ut est inculto corpore, ita mores habet agrestes et feros, servum esse volo, et metu legum et poenarum coerceri [(transcriber); sic: coherceri] , ne aut religionem contumelia afficiat, aut conturbet societatem vestram. Ita distributis ordinibus, Euam rursus alloquitur, eique curam liberorum regendorum, et erudiendorum committit. Illa lacrimans, testatur se consumi perpetuo dolore et cruciatu, quem adferebat horrendi lapsus recordatio. Tandem inquit: Re ipsa comperi, caelestes minas non esse irritas, quae mortem nobis irrogarunt. Assiduam enim mortem mecum circumfero. Quoties aspicio liberos, ac praesertim hunc rigidum filium, et prospicio ventura mala, toto corpore perhorresco, et exanimor. Veniam igitur gravissimi errati mei iterum peto, et mitigari calamitates


page 74, image: s0090

oro. Deus affirmat se illi ignoscere: et quamquam genus humanum exerceri calamitatibus velit, tamen rursus admonet eam promissi seminis. Hunc Heroa, inquit, non defuturum esse invocantibus ipsum, et iis olim daturum caelestem vitam, et gloriam. Hac consolatione cum nonnihil levasset luctum eius, discessurus porrigit dextram pueris. Mater abeuntem comitatur. Cumque incensa studio sermonum dulcissimorum, et amore conditoris procul iam a domo progressa esset, amplexus eam iubet Deus ad liberos redire, et pollicetur et ipsi et marito opem suam: docet etiam hos suos comites Angelos, custodes esse familiae, qui gerant perpetuum bellum, et
[Gap desc: greek text]
cum serpente. Quare solitudinem minus moleste ferre iubet. promittit deinde futuram maiorem familiaritatem angelis cum tota familia, ut taedium solitudinis minuant. Haec cum dixisset, nube tectus in caelum rediit.


page 75, image: s0091

IACOBUS CRELLIUS Lectori.


[Gap desc: greek text]


page 76, image: s0092

EVA.

XYSTUS BETULEIUS BARbarae carissimae coniugi suae S.
HUnc ludum tibi rectius quadrare,
O coniux puto, cui Deus benigne
Prolem multiplicem dedit, amoris
Nostri pignora cara, nec maligne
Illis munera pro suo favore
Largitus, tamen ista sunt colenda.
Tu cultrix cole, sicut Eua, recte.
Istuc officium tuum requirit.
Nam situ genitrix voles haberi,
Quae natis sua iura diligenter
Praestet, quod pietas monebit ipsa:
Primum sit pietas, Deique cultus,
Hinc mores doceas eos fideles:
Hoc munus genitricis est fidelis.
Quod munus patris est fidelis, ipse,
Affectus patrius, Deique verbum:
In hoc gloria sola detur ipsi,
Qui prolem dedit elegantiorem.
Huc omnis scopus ecce Christiano
Tendatur, Deus ut solus colatur.
Hic ludo scopus esto semper omni.


page 77, image: s0093

PROLOGUS.

Festiva sunt, nec sunt absurda Dramata,
Res tota sit licet conficta, si modo
Sub fabulae sensu latebit veritas.
In arduis rebus Plato gravissimus
Admiscet istius modi scriptis suis
Festiviores non inepte fabulas.
Non venditamus vera, nec oracula,
Foliisve quod Sibyllae conferri queat
Auctoritate, sed myth
[Gap desc: greek text]
tantum
[Gap desc: greek text]
,
Vim qui suam latentem vel sermonibus,
Vel quaestionibus praebent, loco suo:
Cuiusmodi est quae nunc agetur fabula.
Sub fictione non inepta veritas
Latet, gravis Dei magna sententia.
Est hoc quidem puerile, et valde ludicrum,
Sed moribus formandis certe proderit.
Cum nuper admodum legens Melanthonis,
Melanthonis viri longe doctissimi,
Pervolverem scriptum, occurrebat fabula,
Quae digna visa est actione ludicra:
Hanc offero bonis piisque mentibus,
Catonibus non ista, crede scripta sunt,
Aut Stoicis tam relligiose tetricis,
Quis ista semper magna sunt piacula:
Istos ab actione nostra arcebimus,
Hoc candidis acturi spectatoribus.
Tu fabulae summam paucis osten diot.


page 78, image: s0094

ARGUMENTUM.

Mortalium genus postquam divinitus
Et conditum fuerat annis prioribus,
Et ob scelus paradiso eiecti, Conditor
Adae volebat res domumque visere.
Festus dies erat futurus crastinus:
Quapropter Eua sedulo natos lavat,
Ad sacra patris, quo lauti Deum suum
Purique adorent. Audit haec Iova, et videt.
Haec disciplina arridet optime Deo.
Benedicit his Deus natis ex ordine:
Cain tamen maledicit, ob mores suos.
Servum facit, mulieri mandat cetera.
Horum angelis mandat suis custodiam,
Abitque in auras, seque subducit Deus.

PERSONAE.

Iova. Seth.
Eua. Noaba.
Abel. Cain. Angeli.

DRAMA.

IOVA.
ADibimus visuri quid rerum gerat
Nunc exul illa mundi solitudine,
Adamus ille Protoplastus, omnium
Mortalium parens in terris gentium
Futurus. Ecce coniux e tugurio


page 79, image: s0095

Prospectat, obviam gressura, liberis
Comitata: mater Eua certe sedula est.
EVA. Nati mei ridete eia dulcissimi,
En nos Iova est visurus, en noster Deus,
Creator ille noster, numen maximum,
Comitatus ecce incedit angelis suis.
Huic obviam compti Deo procedite,
Vos squalidi latete in foeno et stramine.
At vos in atrio exspectantes comptuli,
Postquam Deum salutavit matercula,
Acceditote iuxta aetatis ordinem,
Huic porrigentes quisque dexteram suam
Reverenter, atque flexo pulchre poplite,
Dicta Deo salute cum modestia,
In pristinum sistentes rursus ordinem.
Heu quam pudore vultus nunc suffunditur,
Quam cor salit, hac maiestate territum.
Gratus tuus mihi est adventus conditor,
Parensque noster, semper cultibus piis
Nobis colende: nil nobis est gratius,
Quam quod videmus res nostras clementiae
Tenues tuae esse curae, et providentiae.
IO. Virtutis hunc tuae colorem femina
Laudo. Interim bono mulier animo sies,
Et integro et constanti mecum pectore.
Miseris bonus sum semper: sed bonis quidem
Illis benignus, qui fideliter mihi
Pectus suum patri purum sacraverint.


page 80, image: s0096

Non defuturus illis qui sincerius
Nomen meum piis venerantur cultibus,
Quibus meus character est divinitus
Insculptus, et quibus divinam imaginem,
Tum cum daremus vivendi spiraculum,
Impressimus. EVA. Reverenter nunc puelluli
Dominum Deum excipitote, ut par est, singuli.
AB. Salva Deus pater, rerumque conditor.
SE. Salvato nos creator mi dexterrime.
NO. A te salus nobis contingat, o Iova,
Deus creator. IOVA. Hanc industriam tuam
O Eua neutiquam improbo, quod filios
Tam diligenter comptos educas tuos.
Magis tamen probo, quod moribus bonis
Tuos ab annis istos primis imbuis.
Nam disciplinae sunt elementa isthaec quidem
Non improbae: maior sed his industria
Requiritur, Dei nimirum agnitio.
Ad hanc enim nascuntur, et quae tradita est
Proli tuae promissionem divitem,
Oboedientiamque exerceant Dei,
Iubeto: et edoce quod digna praemia
Sient bonis, aeterna nempe gaudia:
Contra malis ignes inextinguibiles [(transcriber); sic: inextingnibiles] .
EV. Haec o Iova inculcantur istis sedulo,
Memores tuae bonitatis, qua receperas
Miseros, id in nostris posthac nunc liberis
Sarcire visum est, ut colant constantia


page 81, image: s0097

Numen tuum, maneantque in officio suo.
Adam meus, pater, nihil cur at magis.
Reversus ex agro, hoc unum negotium
Sumit sibi, ut natis innotescat suis
Bonitas tua ista, quam praestabas largius.
Idem iubet, laboribus cum se parat,
Ut sit mihi inter prima istud negotium.
Adnitor id quidem, nec succedit male:
Nec displicebit, ut puto, tibi Iova,
Nostra ista tam fidelis institutio.
Sed quin tibi specimen doctrinae praebeant,
Ut si minus quid recte traditum siet,
Id corrigat tua mi Deus emendatio.
Abel, Iovae recitato clare, quae pater
Materque te docuere. dic apertius,
Animoque praesenti, citra formidinem.
AB. Unum Iova Deum te credo maximum,
Te cuncta posse, et aequitate dextera,
Bonitate summa, summa providentia,
Te conditorem mundi sollertissimum [(transcriber); sic: sollertissimum] ,
Et hunc regis ratione non scrutabili.
Rerum vices, vigor terra nascentium
Testantur, et docent tuam potentiam,
Non exstitisse casu mundi machinam,
Sed providentia tua polum regi
Pictum, tuaeque mentis nostras lumine
Mentes, tuique spiritus accendier.
Divinitatis nanque nos imaginem


page 82, image: s0098

Habemus in nobis, honesti legibus,
In corde nostro scriptis omnes utimur.
Tua viva vox Iova nostris parentibus
Deder at quidem praecepta oboedientiae:
Quod sit ibi paruissent, non mors ius suum
Nunc obtineret in genus mortalium,
Essetque maior cultus nominis tui,
Arderet in nostris nunc cordibus magis
Flagrantiusque amor tui. Sed pravitas
Maligna daemonis miseris caliginem et
Opiniones offudit, ne crederent
Verbo tuo, istis artibus nos perdidit.
Illud foret nefandae ingratitudinis,
Si quae bene et prudenter sunt divinitus
Creata, culparemus te rerum sator.
Istud malum est totum ex maligno daemone.
Hinc mors sequuta est, hinc tyrannis, hinc quoque
Mortalium exstitisset interitus miser,
Ni tu Iova pro divina clementia
Tua, salutis instaurator, nominis
Quosdam tui praecones esse maximi,
Piosque cultores voluisses amplius,
Serpentis ut caput diri semen meae
Matris tuo iussu calcabit fortiter.
Et si latens ex insidiis calcaneum
Nostrum petat letali semper vulnere,
Superat tamen bonitas istud malum tua,
Qui spem salutis nobis isto in semine


page 83, image: s0099

Reliquam pia fecisti summam gratia.
Porro sacra ista quae pater tibi facit,
Credo esse signa perfecti et veri sacri,
Placare quod numen tuum solum queat.
Peccata nanqvenon propter nostrum sacrum,
Sed propter illud semen condonarier
Intelligo, credoque. Deinde quamlibet
Peccata, mors, vigent mortali corpore,
Vita tamen nova et lux est credentibus,
Illis videlicet qui complacent tibi,
Illis videlicet qui matris semini
Habent fidem, quod iudicabit saeculum.
In hac fide cunctos credo salvos fore.
Quare Iova ex tuo isto totus nomine
Ego pendeo, te solum adoro et invoco.
Timeo te solum, et soli supplicans tibi,
Commendo me soli tibi, ut faveas mihi,
Tuearis a serpentis diri morsibus,
Et inseras lucem mihi et mentem piam.
Nec ambigo quin propter nomen seminis
Exauditurus me sis, et notitiam
Veri augeas, nec obrui verum sinas
Serpentis astu cultu, et ut mores meos
Tuo regas divino spiritu, malis
Ne quem meis offendam moribus: quia
Nobis Iova vitam dedisti, nos alas.
Fecunda nobis terra fructus proferat,
Nos et parentes nostros serva sospites.


page 84, image: s0100

Da qui regant, ecclesiam mortalium:
Feliciter quo vita agatur undique,
Quaeratur ut nil praeter gloriam tuam,
Ut nunc, ita et per multa deinde saecula.
IO. Mihi satis probatur indoles tua:
Probatur et vestra, Eua, isthaec industria:
Probatur et praeclara isthaec confessio.
EV. Nunc ceteri recitate vos quoque ordine.

RECITANT SETH ET ceteri eadem.

IO. Haec institutio probatur optime.
Studium pium laudo, placet symphonia,
Concors tenor, modus, mores castissimi,
Macte piis deinceps studete moribus,
Sententiamque istam constanti pectore
Servate, vestris et posthac parentibus
Parete semper, nec opinionibus
Adulterinis hanc doctrinam admittite
Vitiarier, hortor, dilecti sedulo.
Hic verus est cultus, qui maxime placet.
Hunc propter ipse opem vobis semper feram.
Teque Eua nunc compello (namque industria
Vestra haec placet) vos laudo, vestrum comprobo
Studium pium. Sed quin producis ceteros,
Illum Cain praesertim natu maximum?
An tu putasti me latere quippiam?
Cui cuncta nota sunt, priusquam mente vel
Concepta, vel meditata sunt cuiuslibet.


page 85, image: s0101

EVA. Ignosce quaeso, si quid hac re mi Deus
Parum satis prudenter factum est: candide
Muliebris istius meae imprudentiae
Rationem habere digneris. Sententia
Mihi fuit, meliores huc producere:
Ineptiores istos atque torpidos,
Et moribus qui sunt agrestioribus,
In stramine et stipulis illic abscondere.
IO. Produc eos. EVA No aba vade, accerse eos.
NO. Eo, quemadmodum iubes matercula.
Cain veni, venite vosque ceteri,
Iova iubet. CAIN. Venio quidem, sed non libens.
Abhorreo maiestatem. Quid nam mihi
Cum rebus istis arduis? BV. Viden' Iova,
Viden' Deus benigne, quam torvus siet,
Viden' quae luminum sit ista torvitas?
IO. Frons ipsa prae se fert quid contumaciae.
Quis vultus iste? quaeve est haec ferocia?
Quis hic rigor mentis? non isti flectere
Norunt genu? non signa sunt reverentiae.
Ecquid sibi stipulae istae in crinibus volunt?
Cur non eos docuistis ut hosce parvulos?
EV. Non est in illis neglecta institutio.
IO. Recense tu Cain, natu qui maior es,
Quibus tuis edoctus sis parentibus.
CA. Credo Deum, Deum quendam potentia
Valentiorem singulis mortalibus,
Qui condidit mundum vasta amplitudine.


page 86, image: s0102

Illum sacris ob id colendum censeo:
Ob haec enim fecundat agros fertiles.
Sed an vocantes audiat, nunc ambigo:
Veniamve det peccatis, prorsus nescio.
IO. Post hos dies credis ne vitam tum fore
Quandam? CA. Nihil certum statuo, sed ut puto
Fortassis est quoddam vitae consortium,
Sed inter istos caelites. Mortalibus
Quid sit futurum, nescio. Sed videro
Id forte, quando ex hac vita migrandum erit.
IO. Sed quem Deum tandem putas, quem tu colis?
CA. Soror mihi iam te Iovam esse dixerat.
IO. De moribus vero quid censes? CA. Censeo
Non negligendos esse. IO. Tu quidem
Pulchre, probeque (scilicet) responsitas.
Qui sunt tui mores compti, quos excolis?
Ecquid sibi isthaec contumax responsio
Praefert? tuo sic contumaciter Deo
Responsitas? Quid de promissionibus?
Quid de fide? deque hisce nullum verbulum.
Viden? silet prorsus, nequam prorsus stupet.
Culpa vacant parentes, qui fideliter
Pro viribus fidei tibi negotium.
Sicut tuis vere piis fraterculis
His, tradiderunt. Omnis negligentia
In te redundat. si quid negligentius
En hactenus commissum est a te, tempore
Dein sequenti sarcias. hoc ceteros


page 87, image: s0103

Vos admonebo, si vestro vultis Deo
Frui, loquor vobis cunctis, adtendite
Quoniam quidem parentes estis singuli
Deinceps futuri, et progenitores gentium,
Hoc par erit, vos anteire ceteris,
Et luce quadam praefulgere splendida
Virtutis et doctrinae et officii pii.
Nec vos minus serpens vetus crudeliter
Invadet, atque vestris his parentibus
Infestus exstitit. sed quis promissio
Servata erit, promissus hos servaverit
Heros, nihil serpens nocebit invidus.
Sed sic habet profectores: verbi volo
Vos disciplina in officio tenerier.
Quapropter ex coetu nunc vestro deligam
Quosdam gerendis rebus hic idoneos:
Prae ceteris Abel mihi indoles tua
Probatur, huc ad me puelle accedito,
Capitio tuo imponam manus, quo consecrem
Te principem sacrorum: hinc spiritum meum
Imperitam tibi, ut sacerdos sis sacer.
Munus tuum fuerit docere, quae meum
Numen monebit et dictabit, quae sacra
Mihi placebunt, et quae sint divinitus
Rite indicata, eorum agas interpretem
Dexterrimum atque longe fidelissimum
Haec per manus ad posteros transmittito:
Animo interim forti sis, ne te terreant


page 88, image: s0104

Si quae tibi ingruant ob hoc pericula.
Luctandum erit tibi sacro certamine,
Paradigma eris piis per cuncta saecula,
Testaberis gratissimos cultus mihi
Fore istiusmodi semper certamina.
Sacrificiumque tale erit promissi seminis
Olim futurum longe perfectissimum.
Accede Seth, propius accede, quo tibi
Benedictionem impertiam. Tu rex eris
Futurus, et penes te sit potentia:
Munus tuum geminum esto. Nam gladio tuo
Tueberis doctrinam, quam frater tuus
Confessus est Abel sacerdos. Haec tibi
Sit cura prima: et impii convicia
Coherceas: et qui Deo blasphemias
Dicunt, luant poenas meritas, te iudice:
Et punies eos qui pacem publicam
Turbare sunt conati pravis ausibus.
Vobis duobus omnis tunc posteritas
Obtemperet, vos esse agnoscant principes
Populi, per orbis cuncta passim climata.
Cain sed ille torvus atque rusticus,
Stipulas olet, olet foenum atque stramina,
Qui moribus feris est atque agrestibus,
Hunc legibus vestris multo dexterrimis
Volo parere servum, et hunc legum metu,
Pavore poenarum, subiectum vivere:
Ne turbet inter vos vitae concordiam,


page 89, image: s0105

Ista sua ferina contumacia:
Aut ne profanus relligionis dogmata
Qua contumelia volet contemnere.
Nunc Eva te de rebus istis alloquor.
Non parva rei publicae ista portio est,
Si liberi domi tenelli rectius
Tibi educantur, inde ab incunabulis.
Quapropter inter primas haec tibi cura sit,
Ut moribus regundis esse sedula
Pergas, ut incepisti: macte gnaviter.
EV. O mi Deus, tua maior est benignitas,
O mi Iova, tua maior est clementia,
Quam cui satis faciant conatus quamlibet
Magni. Dolore virque egoque maxime
Consumimur. cruciatus conscientiae
Animum meum consternit, perdite
Lacrimis meis genas semper rigo meas,
Quoties recordor nos peccasse turpiter.
Legem tuam sanctissimam negleximus,
Quae res dolorem adfert nobis tristissimum.
Ad haec, Iova, re comperi minas tuas,
Non irritas nobis fuisse. sentio
Quod mortis irrogarunt poenas maximas.
Diras enim mortis poenas circumfero
Mecum in sinu, quoties contemplor liberos:
Prae ceteris rigidum istum filium tamen,
Artus meos trementes horror occupat:
Quoties recordor quanta me sequuta sunt,


page 90, image: s0106

Et orta posteritati ex me nostrae mala,
Et ingemisco, et tota languens palleo.
Quare Iova, in maior sit benignitas
Tua, quam meum delictum longe maximum.
De spe salutis iam suerit actum meae.
Immensa sed Iova tua haec clementia,
Animum meum spe fulcit atque sustinet
Quare Iova veniam rogo mitissime
Et calamitatem nostram pro clementia
Tua levato nam licet digni sumus.
Parum, quibus salus contingat: sed tamen
Tu dignus es, qui nobis praestes maxime
Tuum favorem per clementem gratiam.
IO. Quamquam volo, ut miserum genus mortalium
Exerceatur aerumnis graussimis,
Dono tamen latam vobis culpam, sed hoc
Tui istius respectu tantum seminis.
Heros enim futurus ille maximus,
Non deerit ipsum ex pectore invocantibus,
Olim piis caelestem gloriam dabit.
Valete nunc spe firmiore, quam prius
Fueratis, hinc discedam. EV. Nunc puelluli
Hem dexteras Domino vestras nunc tendite.
Dulcis mihi Domine fuit sermo tuus,
Adeoque me illexit virtute vivida,
Ut te relinquere nunc gravissimum siet.
Quapropter o Iova boni istud consule,
Si paululum progressa te comitata sum.


page 91, image: s0107

IO. Ad liberos tuos redito femina,
Et gratia mea valeas cum coniuge.
Opem meam vobis praestabo singulis,
Quibusque temporibus per angelos meos.
His cura vestri mandate est divinitus,
Noctu diuque pro vobis custodiam
Gerunt fidelem, contra Serpentem malum
Bellum gerunt
[Gap desc: greek text]
. Quare ponite
Curas, et hancce vestram solitudinem
Animo integro debetis ferre, et angeli
Frequentius post sunt visuri, et taedium
Vestrum levaturi. Vobis mandaverim
O spiritus caelestes nuntii mei,
Redibimus nunc ad suprema climata.
AN. Faciemus o Iova, quae mandas, sedulo.
CAL. Abite quisque, et laeti cuncti plaudite.


page 92, image: s0108

EPILOGUS.

Istius actionis summam, pauculis
Audite. Christus est ecclesiae caput.
Non vero est, ut Petrus clare disserit,
In quo salus sit, quam solo isto nomine.
In hoc Adam, sobolesque eius, salvatus est,
Alio quin ipsa gens antiqua funditus
Periisset in peccatis, in semen foret
Promissionis, quod caput nequissimi
Serpentis illius quassaret fortiter.
Certamen illud hic habemus splendidum,
Et gloria plenum victrici. Regna sunt
Duo videlicet, Christi atque Daemonis.
Tyrannis est mera istud regnum Satanae,
Cuius typus Cain homo est nefarius,
Qui Christianis semper est iniquior,
Affligit ipsos. ast Abel Christi gerit
Clare typum, sacerdos nempe regius.
Seth obtinet magistratus dexterrimi
Claram figuram. sic habes mysterium
Tam sacrosanctae fictionis splendidum.
Hic fructus est huius sacri spectaculi.

FINIS.


page 93, image: s0109