17 August 2005 Katharina Meiszus (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page , image: s0017

PROTOPLASTUS. DRAMA COMICOTRAGIcum, Hieronymo Zieglero auctore.

PERSONAE DRAMATIS.

Deus, Adam, Eua,
Raphael, Gabriel, Michael, angeli.
Lucifer, Satan, Belial, daemones.
Serpens, Cherub custos paradysi.

PROLOGUS.

SI quid vetustati sacrae debebitis
Unquam, viri spectatores, decernite
Ludo novo, cui Protoplasto nomen est:
Quod hic priores actionis continet
Partes Adam, unicus parens nostrum omnium.
Veterem, atque rem antiquam, novam ad vos profero.
Animum ad id huc quod ego loquor convertite.
Res digna visu maxime, quamquam antea
Periculo proprio fuit notissima.
In hoc sumus cuncti quidem proscenio,
Et ludimus hodie, atque longo tempore
Tractavimus, fere illius satias tenet:
Nec huic quis insit finis novimus.
Quanto magis praesenti luditur statu,
Tanto minus molestiae dissolvitur.
Augescit indies Adami crimine,


page 2, image: s0018

Qui nos suo lapsu gravis fecit reos
Noxae, dolis Serpentis atque daemonis
Seductus, horti possessor tam splendidi.
Qui posteros secum trahens misere adfligit.
Nec spes fuit, nisi Dei per filium
Venisset in mundum salus. qui conterens
Mali caput Serpentis, almo sanguine
Lavit, tulitque originis peccamina:
Salutis auctor omnium fidelium.
Sicut prophetarum ore dictum est antea,
Quam ventre nasci dignaretur Virginis:
[Note: Gen. 49.] Non auferetur sceptrum de Iuda tribu,
Donec veniat huc, qui suis mittendus est,
Et ipse gentium exspectatio fuerit.
[Note: Gen. 28.] Post haec sub illo benedicentur semine,
Omnes tribus terrae sacrato numine.
[Note: Agg. 2.] En commovebo caelum, ac terram, et omnia,
Desideratus veniet unus gentibus.
[Note: Mich. 1.] Exibit e sancto loco Dominus suo,
Descendet, et calcabit terram gressibus.
[Note: Esa. 35.] Deus veniet, et salvabit nos protinus.
Propter Sion tacebo nullo tempore,
Quieveroque numquam donec omnium
Salvator, ut splendor veniat eius mihi:
Iustum videbunt, gentesque inclitum tuum.
[Note: Psal. 131.] Iuravit ipse verum, et non
frustrabitur:
[Note: Psal. 88.] Eiusque semen permanet per saecula.
Hic ille qui Serpentis contudit caput,


page 3, image: s0019

Adamque restituit suis splendoribus,
Et nos sequentes posteros salvos facit.
Non fabulam damus, rem aeque cognoscite.
Arbitrium vestrum, vestraque existimatio
Valebit, an sit digna res tractarier.
Quod argumentum spectat, est sane breve,
Et omnibus vobis diu notum satis.
Quare pii sitis futuri iudices,
In re bona, ac probabili, dubio sine.
Quae res mihi atque vobis vertat optime.

PERIOCHA.

Postquam creatus est homo primus, Dei
Manu, sacri pomarii custodiae
Praeponitur, quem summa rerum erat penes.
Dominatur omnibus super viventibus
Terram. beata iungitur coniunx Eua.
Et unica sub lege viverent, Deus
Sancivit arboris ne fructus caperent
Scientiae. Sed legis obliti statim,
Mulier ex astu Daemonis subducitur:
Malum rapit, gustavit, et porgit viro.
Hinc lapsus est Adam, suo periculo:
Secumque damnavit sequentes posteros.
Quare miserrimi sub orbe vivimus.


page 4, image: s0020

SCENA PRIMA.

Deus.

COELI plagas postquam vagi creaveram,
Terram rudem mox fluminis cavi sinu
Circumdedi, et lucem produxi protinus,
Quae coepit e caelo statim lucescere,
Et terra claro cernitur sub lumine.
Quod cum bonum vidisse laetabar, diem
A nocte certo dividens discrimine,
Caeloque terras, et solo undas abscidi,
Vernare coepit odore, et in medio nemus
Herbas virentes prata per concrescier,
Fructusque terra fertili de germine,
Et arbores iussi darent fructum suum.
Post haec olympo clara fixi lumina
Quae lucidam cunctis hanc mundi machinam
Facerent: diei Sol, et Luna noctibus
Praeesset. statim fit unico verbo sacro,
Quod iusseram brevi momento temporis.
Cunctis aquis tum piscium dedi genus,
Et bestias terrae, simul cum reptili,
Surgunt volatilia levi sub aethere.
Atque universa quae forent viventia
Moventur: astrorum diem cursus facit.
Mirantur Angeli caelorum spiritus,


page 5, image: s0021

Et me creatorem unicum esse praedicant.
Nec ulla stat regio suis animalibus
Orbata. spiritus tenent caeli gradus,
Et unda piscibus suo cedit loco,
Solum feras capit, uloucrium aer capax
Est factus, et sacro reguntur numine
Elementa quatuor suo sub ordine.
His expeditis, singulis animantibus:
Replete terram plurimo cum foenore,
Dixique, Crescite, multiplicamini super
Eam, creator omnium vestrum sum ego.
Et factum ita est, suaque natura duce.
Hinc tu suturus quisquis es, cognoscere
Facile potes factum manu Dei mea,
Et qua regantur firmiter per saecula
Potentia divina, et sacro numine,
Quaecumque caelum, pontus, terra sustinent:
Nec fit sub orbe quippiam temere cavo.
Ego fide tangam quaevis viventia
Tanta, ut per unum me, ex me, a me, in meque omnia
Fieri, creari, permanere, et insuper
Mori, interire, in nihilumque redigi probe
Intelligant: soli mihi vivant volo.
Veruntamen nec mundus per sapientiam
Suam, Deum cognoscet autocratora.
Quare necessum est, sola intelligant fide,
Quae facta sunt opere Dei mirabili,
In quo potens divinitas cognoscitur,


page 6, image: s0022

Quod ex nihilo sint universa condita.
Quod non erat, feci aliquid esset protinus.
Nec usus ullo sum instrumento, nec manu,
Sed unico verbo, quod ore protuli,
Quod ante principium fuit, nec praeterit,
Et tam potens verbum, quod ex nihilo creet.
Dixisse nanque, fit simul facere, meum.
Igitur manu forti regam, custodiam,
Et cuncta conservabo sacro spiritu.
Sed quis rudes plantabit hos nobis agros?
Hic sanctius deest animal, et capacius
Mentis, quod et dominari posset ceteris,
Scilicet homo, simile cui nil factum antea.
Faciamus ergo hominem ad nostram hanc imaginem.
De terra eum sumemus, et formabimus,
Ut discat unde ceperit vitae suae
Status, quid esset antea, et quid postea
Futurus, ex quo vel sit factus primitus:
Et quam nihil sit sine divino spiritu.
Nam quid superbiat pulvis, lutum et cinis?
Nunc Deus facta ex luto figura hominis parva,
proiectaque ea, ex fovea praeparata educit
hominem, et in faciem eius inspirans,
dicit:
En spiritum tuum vitalem percipe,
Ex quo sacrae rationis fias particeps.
Te fecimus puro quidem sumpto luto,
Ex pulveris globo. nunc vivere incipe,
Prodi, pedes figas tuos, rectusque sta.


page 7, image: s0023

Cunctis creaturis praeficiam te novis:
His ipse solus omnibus dominaberis,
Oboedientque tibi, cum propter te modo
Creata sint, hic quae sub sole vixerint.
Cetera creavi sine te, et ante te quoque,
Ad gloriam maiorem nominis tui.
In belluis vestigium mei datur,
Sed in te imago vere noscitur Dei.
In hoc triumphabo opere, et gaudeo nimis:
Igitur
[Gap desc: greek text]
post diceris mihi.
Sed interim terrae memento te levem
Fuisse massam spiritu tractabilem,
Quem de ore sufflavi modo in vultus tuos:
Vitam innocentem, puram ab omni macula
Post vive felix, summa cum sapientia,
Cumque reverentia cognitionis Dei.
Non vestibus, vel ornatu alio quopiam
Opus tibi est, cui cuncta serviunt quidem.
Angelicus et beatorum grex inclitus
Obambulabit una tecum sedulo,
Et collocutor ego tuus semper Deus.
Nihil tamen superbias in hoc velim,
Quia te ex levi terra membris coniunxerim.
Ego artifex, mundique rerum originis
Opifex: vide, cum terram spectent cetera
Animantia, os tibi dedi sublimius,
Caelumque cernere, erectos usque ad sidera
Iussi, timore nullo, vultus tollere.


page 8, image: s0024

Haec si probe consideras, tuum statum
Ter nobilem prae bestiis, at interim
Fragilem esse multum, protinus cognoveris.
Sequere: quid amplius velim, dicam tibi.

SCENA II.

Raphael, Michael, Gabriel, angeli tres.

RA. Mirabilia sunt quae facit Dominus Deus:
Quod cogitavit, hoc simul fecit sine
Mora, diebus sex, quies cui parva fit.
Caelum paravit ceu tectum cultissimum,
Et pavimentum terra facta splendidum,
Possessio et opes eius sunt animalia,
Cum omni apparatu nobili terrae et maris.
Quorum omnium unus est homo dominus, Deo
Cretus, per eius unius potentiam,
Cui deest nihil, creata abundantissime
Omnia: diem dixit Sabbatum septimum,
Ex quo laborum finis, et quies data est
Homini, creatur aeter nobilissimae.
MI. O qui dedisti fructum terrae, et imbrium
Creator omnem copiam, et posthac dabis,
Ex unico fecisti verbo exurgere
Herbas, et arborum fructus suavissimos,
Vitae necessaria, quibusque homo indiget
Nunc plurimum. Quis enarrabit omnia?
Quis facta comprendet Deus per singula?


page 9, image: s0025

Bonus es, bonum facis, nihil quicquam mali
Operaris, ab quid amplius dicam tibi?
Auctor bonorum, non malorum, maximus.
Quaeso quis illum corriget? cui displicet
Quod fecit? aut quis porro prave conditae
Dicturus est, haec qui videbit proxime?
GA. Nemo omnium viventium, quotquot erunt.
His insuper pius creaturis Deus
(Ne forte dicerent caremus principe)
Hominem dedit, ad imaginem creatum suam,
Multo creatur arum nobilissimam.
Namque haec imago quid aliud? quam lumine
Sacro Dei perfusa sapientia, boni
Iustitia, gloria exornata maximi.
Cui lepra peccati nullatenus fuit
Innata, nec rationis sensus pravior,
Purissimus rerum intellectus, optima
Memoria, voluntas omnium sincerior,
Mortis metus nullus, morumque puritas.
Sublimitatem spectemus sancti Dei
Auctoris, et quo pacto talem fecerit.
Nam non potest leve esse, quod Dei manus
Confinxerit, flatusque caelestis regit,
Animavit in substantiamque mobilem.
Quem cum faceret imaginis similem suae,
Plenum atque perfectum absque fecit crimine,
Et dignitatem valde habentem in se sacram:
Qua ceteris praestans regit animalia.


page 10, image: s0026

Cui serviunt quaecumque sub terra vigent:
At ipse solus nulli, praeterquam Deo,
A quo esse coepit, aeternaliter manens.
Ut imperaret mundo, et seruiret suo
Solum creatori, hunc tantum sincere amet,
Et ceteras creaturas compelleret
Parere soli sibi, nec non intelligat
Oboedientiae tantum debere se
Deo, ipse quantum a ceteris exposceret.
RA. Tanto est homo prae cunctis quoque praestantior,
Quanto magis consilio usus Deus novo.
Nam qui hactenus de singulis paucissimis
Pronuntiasset Fiat, et factum est statim:
Fructumque terra proferat, mox protulit:
Nunc voce mutata, sedens lassus quasi,
Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem,
Et ecce factus est homo beatior.
Repleatur ergo os nostrum laude perpetim.
Et magnitudinem illius tota die
Cantemus una gloriose sedulo.
MI. Et hac necesse erat creatura quidem,
Cum nemo qui terram fecundaret fuit,
Nisi vapor rigavit illam funditus,
Ceu ros super campos sparsus latissimos
Felicius florem producit graminis.
Quare creavit hunc Deus quasi omnium
Rerum magistrum, principiemque fructuum,
Terram super, qui seminaret semina,


page 11, image: s0027

Coleret agros, et imperaret omnibus
Animantibus, siquidem non rationalibus.
Nec hunc creavit frustra, sive simplici
Modo, nec ex quovis limo terrae nigro,
Sed candido, molli, levique pulvere
Formavit, et digitis manus sacris suae,
Fecitque natura fragilem cum corpore,
Possit superbiae fastusque frangere
Stimulos, feroces discat animos ponere.
Modestiamque quaerat, postquam cogitat
Qualis, quis, et quantus primo, unde sumpserit
Initium sibi: plasmatorem Deum
Agnoscat intime, nec se persistere
Credat sua virtute posse, corporis
Pulcherrimis bonis, vel ullis artibus.
RA. Quid vero opus magni Dei beneficia
Referre longius? cum nil fecit male.
Nec nunc tamen quiescit otiosior,
Operatur omni temporis sui gradu.
Nec factus est ab aeterno mundi globus,
Sed cepit esse nutu maximi Dei.
Et ante quid nam fecerit, non nos decet
Scrutarier, nec est necesse scire nos.
Hoc sit satis, quod omnia bene facta sunt,
Et nil melius esset per orbem conditum.
Fungamur officio nostro, nobis dato:
Nec quae supra sunt, anxii scrutabimur.
GA. Bene admones frater quidem, quare ibimus.


page 12, image: s0028

SCENA III.

Deus. Adam.

DE. Ecquid placet mundi tibi ornatus novi,
Adam? quid ipse miraris molis gravem
Tantae, altitudinemque caeli sidera?
Numquid vides quod nolis, aut quod tempseris?
AD. Domine, nihil non optimum quod feceris.
Et ecce me, quem condidisti proxime,
Praeter meum consilium et praescientiam,
Qui certus huius vitae aeternalis siem
Hinc melior est eo status praesens meus,
Quod audiam, sciamque te verum Deum:
Et ita vocatus, et creatus in bonum
Finem, voluntatis nutu vivam tuae,
Hominem quia ex terra creasti me Deus.
DE. Nunc universa subdo denuo tuae
Animalia potestati, et ipsa servient
Soli tibi, nec alteri: dominaberis
Tam piscibus, quam belluis, et reptili,
Caeli volatilibus, idque omni tempore.
Et quia tu Adam quicquam nihil sollicitus es,
Ego rogatus numquam prospexi tibi
In omnibus, quae vita humana postulat,
Feci, dedique in promptu essent nulla mora.
otia rogas, pacem cupis, solus feres.
Quos comedas habes cibos, quid vel bibas.
Igitur mihi quantae sies curae, vide.


page 13, image: s0029

Quid porro opus mihi his, tuo quae nomini
Subiecerim? vel quid vita indigeo tua?
Quam tibi dedi, quamque aufero quando lubet.
Nam gratia uteris mea gratis data.
Nec posse te quicquam tuis ex viribus
Confide, si me amas, manus opus es meae,
Plasma es meum, Deus creator ego tuus.
Tibi meam rem publicam communico.
Sub te domum hanc novam volo disponere.
Habitaculum quoque ordinavi commodum
Ut esset in mundo, vicem geres meam.
Subiecta sunt tibi, quae vivunt, omnia.
AD. Soli tibi subserviam Domino meo,
Quoniam per unum te salus omnis venit.
Meque omnium rerum locasti principem,
Et imperare me viventibus
Animalibus, terramque omniparentem super.
Nunc cuncta serviunt mihi quo quo die:
Solus ego nemini subiectus vixero,
Nisi tibi meo Deo autocratori.
Bis igitur, et crimen duplex incurrerem,
Ubi minus pro dignitate debita
Deo meo seruirem, poena dignior.
Caelum tibi vestitur, et fulgoribus
Solis, dies sua vicissitudine
A noctibus cernuntur, aptis terminis.
Ornantur arbores sub frondeum [(transcriber); sic: frondium] comis,
Et silvae frondescunt omnes, floribus


page 14, image: s0030

Amoenus est campus, virescunt prataque,
Edunt suos nunc iam fetus animantia,
Parent tuo imperio, obsequia praestant sua.
Amnes fluunt, fontes suis scatent locis,
Maria coercenturque, augentur ordine:
Nec fit sub orbe frustra quicquam concavo.
DE. Vide quid amplius boni paraverim.
Hortum elegantem fructuum prae copia,
Locum voluptatis dulcis cultissimum,
Et omnis ignarum tristis molestiae.
Hunc destinavi tibi sedem vitae tuae,
In hoc quasi custos relictus sedulo
Operaberis, quamvis labor nullus tibi
Erit gravis, solatio futurus est.
Et interim fideli ibi custodia
Tueberis, quae culta diligentius
Sunt, his geres curam, coles hortum frequens.
Huc colloco te tamquam in arcem regiam,
Provinciam hanc tibi administrandam dedi:
Vasallus es mihi, dominus feudi sum ego.
Et liberum est hinc egredi quando voles:
Perambulare, ceteras terras licet,
Spatiari in illa, cumque brutis laudere
Tua voluntate, et nihil deerit tibi.
Haec in salutem praeparavimus tuam:
Cuius voluptate frui te concessimus.
Terrenus est quidem locus, sicut vides:
Nec conditus mundi extra terminos procul.


page 15, image: s0031

In quo genus ligni produxi multiplex,
Pulcherrimum, visuque delectabile,
Et insuper vesci multo suavissimum.
Hinc noveris plantantis diligentiam:
Cum deficit nihil, suoque foenore
Passim arbores fructus abunde proferant.
Et hoc tui solius factum est gratia,
Namque angelis caelum, sed paradysum tibi
Debebitur. Nunc unam oboedientiae
Collo tuo legem imponam, quo te mei
Cunctis diebus esse memorem intelligam.
De omni quidem ligno paradisi comedes,
Praeter scientiae lignum, boni et mali:
Quod hic in horti medio collocabitur,
Crescitque suavi semper cum fragrantia
Quocumque enim die de illo gustaveris,
Morte effera morieris aeternaliter
Subito, dolebis inque conspectu meo.
Et hoc tibi signum est, te habere me Deum,
Qui possiem mandare, legem imponere,
Frenare cunctos mentis affectus tuae,
Damnare, conservare, aut prorsus tollere,
Hinc facile nosces, humanae quid possient
Vires, tuum vel unde sumas vivere:
An ex te ego, vel tu de me dependeas.
Nihil boni omnino tuis in viribus
Fateberis fuisse, vel posthac fore.
Nisi quod a me habebis, et gratis datum,


page 16, image: s0032

Praeter tuum meritum: bonitatem conspice
Meam, Deique divitias considera,
Quarum usus est tibi datus legitime [(transcriber); sic: legittime] .
Ego te in secreta consili misi mei,
Una omnium mecum futurus particeps.
Fons largus ortus est tibi salienti aqua,
Ex quo suum ortum lata ducunt flumina
Quatuor, ad irrigandum mundi terminos
Omnes, nec unquam desinunt prolabier.
His ipse fine sine frueris splendide,
Multa voluptate irremissibiliter.
Restabit, ut cunctis animalibus sua
Des nomina: et quo vis vocabis nomine,
Vocentur usque in saeculorum saecula.
Et ecce coram te ambulant pecorum greges.
Abi cito: quod iussi, fiat ordine.
AD. Domine, vide paratum me votis tuis:
Tuus quidem, tuoque vivo munere.
DE. Bene facis, ubi cognoveris qualis sies,
Aut unde vitam sumpseris primus tuam.

SCENA IIII.

Adam.

AD. Ecquis meae finis voluptatis potest
Nunc esse, sub medio deliciarum? vide,
Nihil tibi defit, solus quem diligat
Deus, manuque cuius sic compactus es
Homo, tuis meritis nullis. ex gratia


page 17, image: s0033

Mera, nec hoc contentus, insuper mihi
Hortum paravit elegantem maxime,
Frugumque copia praedivitem nimis.
Custodiamque commisit soli mihi
Huius, quid amplius? dedit legem unicam,
Ne comedam [(transcriber); sic: commedam] de vitae ligni fructibus.
Servabo diligenter, nec necessitas
Urget, sub illa rerum opulentia omnium,
Transgressor ullius mandati sim Dei.
Quid debeam porro patri, et Deo meo,
Agnosco, seruitutis omnis debita:
Denique meam vitam, qua nil est dulcius.
Nec hoc satis futurum pro tantis suis
Beneficiis, quin gratulationibus,
Et laudibus cantabo magnificentiam
Eius, nec unquam desinam, dum vixero.
At tanta beneficiorum multitudo me
Vincit, meosque sensus auferet scio,
Et cogitationes rumpit funditus.
Et si oris obsequia totum tempus tenent,
Praeterque laudes concinent aliud nihil,
Et gratiarum insistat sedula actio,
Numquam recompensabo minimum quod foret.
At hoc agam, quicquid mihi mea fragilitas
Aufert, pia id devotio cum foenore
Reddat, sua mera coniuncta gratia,
Eius Dei in quam, qui dedit mihi vivere.
En solis aestus me premit, lassum facit,


page 18, image: s0034

Hinc iam parum natura dormitorio [(transcriber); sic: dormiturio] .
Igitur lubet viridi paulisper gramine
Dormire, stratis hac sub umbra corporis
Membris, aqua currente dulci proxime
Sono, levem somnum susurrus incutit.

ACTUS SECUNDI,

SCENA PRIMA.

Deus. Adam.

DE. Nihil, quod orbi desit, esse cernimus,
Protoque plasto cuncta rite serviunt,
Posthac nec illi quicquam defore arbitror.
Ornatus omnis mundi perfectissimus
Constabit, et virtute sacra firmior
Semper movebitur suis in terminis,
In commodum viventium perenniter:
Cunctis homo dominabitur, tamquam suis
Et subditis, et servitutibus [(transcriber); sic: servitoribus] quidem.
At esse solum hominem in terra non convenit.
Nec est bonum: quid ille nam solus facit?
Iungamus ergo illi suum adiutorium,
Simile sui, rationis atque particeps,
Tamquam vir est, nisi quod inter se siet
Utriusque sexus quaedam differentia.
Hic vir manet, sed illa mulier sit, decus
Viri, suppellexque omnium purissima.
Ex his mihi duobus humanum genus


page 19, image: s0035

Sancta propagetur sobole terram super.
Namque ex viro maritum solitario
Faciam, daboque coniugem legitimam [(transcriber); sic: legittimam] ,
Ut de suo producant prolem semine.
Est etenim homo praestantior substantia,
Quam terra, caelum, vel sub illis quicquid est:
Beatitudinis futurae gloriae,
Et insuper divinitatis particeps.
Quid? belluis perliberaliter data est
Generationis causa, iuncta societas:
Et hac homo carebit solus omnium?
Nihil minus. Quamvis Adam quae sunt opus
Habet, tamen quod optimum est, hunc deficit:
Donum, puta, sibi gignendi liberos,
Amoris et successionis pignora,
Connubiique dulce vinculum sacri.
Nec hoc habebit unquam, si solus manet
Sine socia vitae, quae sola femina est.
Nec illa sit tantum viri adiutorium,
Sed instrumentum, quo vir utitur, sacrum,
Terrae plagas complendi prole gratia,
Turbamque sanctorum repletam reddere.
Quare gravem somnum dedi, quo longius
Dormiret ingratis Adam, nec surgeret.
Quoniam meorum operum, necesse non erit,
Exactam homo rationem intelligat statim:
Quantum ipse vel vigilet, quantumvis expetat.
Haec scire non oportet illum sensibus,


page 20, image: s0036

Qui sunt foris: hinc illos somno clausimus.
Sub mente vigilans noscat ea, sibi est satis:
Posthac id etiam quod nescit, resciverit.
Deus eripit Adamo costam ex
latere, dicens:
Ex osse duro protinus fiat caro,
Et una discernatur in carnem duplam,
Sic, ut tamen duo sub uno mentium
Versentur usque affectu indissolubili
Connubii postquam leges iniverint.
Heus surge, surge tandem, Adam expergiscere:
En hic tui simile, nisi quod femina est.
Haec sit soror, consors perennis gratiae.
Hanc do tibi, propriamque [(transcriber); sic: propiamque] coniugem dico,
Maritus illi sis fide constantior:
Quam procreandi liberos causa dedi.
Sumptam e latere tuo, tuisque ex ossibus,
Firmum [(transcriber); sic: Frimum] tibi adiutorium, solatium
Certissimum feci, ut foret semper tibi.
Quid porro opus costa fuit ad hanc rem mihi,
Quando licebat hanc simili tecum modo
Sub temporis creare nulla instantia?
Verum caro de carne nata gratior
Venit, paritque semper insolubile
Amoris et amicitiae sacrae vinculum.
Denique quid ipse coniugi debes vide.
Et quos ego iunxi, nec quisquam separet.
Benedictio mea provehat connubium


page 21, image: s0037

Vestrum, simulque castior Genius torum
Defendat: insuper multumque crescite,
Replete terram, multiplicamini nimis.
Nec in labore sociam habebis, nil opus
Sudore vestrarum manuum: quin liberis
Operam propagandis dabitis, et mutuo
Amabitis, solum his voluntas mea posita.
Adicientur [(transcriber); sic: Adicientur] affatim quibus opus est.
Ego videbo (nam curare frustra erit
Vos) si datam legem meam servabitis.
AD. Ex ossibus meis hoc es, et mea caro est.
Quare vocabitur virago nomine,
Quod ex viro desumpta, pars virilis est
Carnis mulier, at imperfecta dicitur
Caro viri, quae per sacrum connubium
Perfecta redditur, suoque cum viro
Fit una, quae divisa partibus fuit.
Nam propter hanc relinquit homo matrem et patrem,
Et huic adhaerebit soli carissimae:
Quod sint duo facti sub uno corpore.
Ita nunc fit inter nos inseparabilis
Amoris, atque affectuum coniunctio.
Et bestiis Domine dedisti feminas,
Suum genus quo conservarent longius.
Nunc bene facis, qui nos simul respexeris,
Ut posteros tibi relinquamus Deo,
In testimonium profundae gratiae
Tuae. Mea haec est uxor, et mea permanet.


page 22, image: s0038

SCENA II.

Adam. Eua.

AD. Dilecta coniunx, consolatio mea,
Veni, mihi adiutorium a Deo datum.
Ecce hic voluptuosus est nostrae locus
Habitationis, plena vita gaudii
Futura nobis, quae nec unquam deficit,
Augescit imo (fine nullo) plurimum.
Quid dulcius fructu? quid est pomario
Vel pulchrius, magisve delectabile?
Haec cuncta sunt potestati nostrae data.
Quid nam rogo pote esse gloriosius
Hac sorte nostra? qua beavit nos Deus.
En bestiae terrae, et volucres blandulae
Deserviunt nobis, doctae acquiescere
Tam iussibus nostris, quam nutui Dei.
Quod maximum porro est, tuos hic liberos
Dolore nullo enixa sufferes diu.
Partus levis futurus, educatio
Facilis, et ingens liberorum copia
Nascetur ex te matre fecundissima,
Benedictione maximi sacra Dei.
Tu mihi domus, refugium, mansio mea.
Merumque gaudium, quo saepe conferam
Me, quando natura utriusque postulat.
Parere soli uni Dei legi decet,
Ne nos voluntatis suae promptissimae
Oblitos esse sentiens, ac puniat.


page 23, image: s0039

Hoc cogita, mulierem honestam nunc sui
Fulgere gloria mariti splendide.
At quid mihi est, quod non idem tibi siet?
Quid possides, quod non pariter fiat meum?
Adeo nihil non inter nos commune erit.
Labore nullo eges, cum crescant omnia
Sua quidem sponte, et semper perenniter.
EVA. Hem mi vir, edoce Deus quid iusserit.
Talem me habebis, qualem optas permaxime.
AD. Ergo vide. Ex omni ligno licet edere,
Excepto eo quod in medio pomarii
Crescit, scientiae boni et mali ferens
Pomum, suaque ceteris dulcedine
Suavius, sicut videtur proxime
Spectantibus: plenum tamen periculi.
Hoc est Dei mandatum, serium nimis:
Quod integrum servari a nobis postulat.
Quare mea uxor, sis memor dicti mei.
Nam quo die quicquam ex eo gustaveris,
Morieris atro genere mortis funditus.
Habes amoenas arbores, et fructuum
Plenas, graves, curvasque dulci pondere.
Sume hoc, placebit: gusta, delectabile
Malum est. EVA. Nec ullum credo dulcius fore.
AD. Deambulabimus per horti terminos
Paulisper hic, quas delicias habet vides.
Variis en ornatum solum coloribus
Florum, quid esse amoenius quaeso potest?


page 24, image: s0040

Viride sub ipso pratum ridet gramine,
Multae feraces arbores cum frondibus
Stant, eriguntur altius, pendentibus
Foliisque placidas umbras e purissimo
Aere ministrant suavius recubantibus.
Ex fonte liquido proruunt dulces aquae,
Argenteis vadis, et alveo cavo,
Scaturiginis mirae, tinnitu quopiam,
Facilique flexu prata rigant omnia
Campos inundant rivulis plenissimis:
Nec siccitatem sentiunt, nec in super
Fluidus liquor campis nocet viridantibus.
Audi nemus volucrium canentium
Sonare dulcius melos, altissimo
Gutture, dies noctesque resonant arbores.
Quid est opus multis? habemus sidera
Propinqua nobis semper, et Solem aureum
Sub circulo maiorem visu splendido,
Lunam magisque candidam, numquam vagam.
Splen dentibus puris radiis lucescere
Caelo videmus clara noctis lumina.
Hic est serenitas, ab omni turbine
Quieta, tempestatibus, numquam madens
Aer, gravisque nulla surgit aethere
Pluvia, vel in alto caeli coruscatio [(transcriber); sic: corruscatio] .
Hic nulla regnat cura multum noxia,
Securitas, et otium, tranquillitas
Integra manet, pax sempiterna caelitus


page 25, image: s0041

Demissa vires usque corporis fovet.
Tum collocutor unus est nobis Deus:
Praesentia cuius laetantur omnia.
Nostri ministri spiritus caeli, cohors
Angelica seruit diligentia sua.
Et ne vager per infinita longius,
In comparabilis data est felicitas
Nobis. Quid amplius potest facere Deus?
Quid non dedit duplici suis cum foenore?
EV. Hem mira, mi vir, cernimus nutu Dei.
Hic summa virtus, petitur hac caelum via.
Tanto voluptatis thesauro nos frui?
Studio Dei, summaque diligentia.
O quanta erit beatitudo posteris
Nostris futura, quanta tum possessio
Datur bonorum, quis potest finis precor
Fieri sub his opibus? huc qui deduxeris
Nos gloriae plenos, tibi sit gratia.
Qui nos tuos elegeris, nihilo creans,
Vitamque iocundissimam largitus es.
Quid non tibi debemus omnium patri?
AD. Quid? quo loco morentur vidisti greges
Animalium, vel quo modo per pascua
Errent ferae? sequitur ubi usque masculam
Mas, lege natur ali, amor docet viam.
Hic crescit utriusque proles plurima
Sexus, cavus repletur orbis terminus
Viventibus animalibus varii ordinis.


page 26, image: s0042

Ubi sunt? videre gestio. duc protinus
Me: nulla satias pectoris tenet intima,
Cor mihi salit prae gaudio, quando licet
Videre, tu tamen decus domus tuae,
Et coniugis sacrum columen omni loco.
AD. Veni, videbimus, licet quod postulas
Praestare primum, non erit votis opus.
Aderit creator, qui pedes nostros regat.
Nec fera nocebit ulla, quamvis pessima:
Quibus imperare nostrum erit. EV. Abi prae, sequar.

SCENA III.

Lucifer. Belial. Sathan.

LV. Livoris atri rumpor impetu miser,
Nec quo diutius modo invidiam pati
Possim invenio, conditionis nostrae memor.
Deperditi, caeloque pulsi funditus,
Nec quo gradu ascensus daretur scibimus.
Quis nam iste, nostri generis exitium, ac lues!
Quis tam potens sua manu casum parat?
Unus creator, generis humani sator,
Et conditor mundi, arbiter mali et boni.
Pudet profecto ob noxiam tam parvulam
Nos ire deiectos, dolor me maximus
Tenet: recordor quando nostrae pristinae,
Et obsoletae gloriae fit mentio,
Nec coeptus [(transcriber); sic: ceptus] unquam cedet ex animis furor.
Ulciscar hanc iniuriam novo dolo.


page 27, image: s0043

Possessor horti regnet? hunc tantae domus
Fortuna sequitur clara, spretis omnibus
Nobis, Homo pulvis, cinis levissimus?
BEL. Nec nos iuvat praeterita verbis plurimis
Memorarier. sententia lata semel,
Superbiae dedimus graves poenas: satis
Contemptui cunctis sumus viventibus.
SAT. Quid tam moleste tulerit, omnes novimus.
Cum dicerem, Ascendam in locum caeli sacrum,
Meumque ponam solium, sede qua lubet,
Super astra maximi, superque nubium
Longe altitudinem, similis altissimo
Ero: sed ipse fregit omnem mentium
Spem, cuncta nutu qui regit suo omnia,
Deiecit usque in Tartarum, tenebras graves,
Et segregavit nos ab angelis suis:
Hominem creaturam novam sibi eligens,
Exaltat illum super omnes choros sacros.
LV. In quem quid ego possim, videbo protinus.
Inveniam, ubi referam parem illi gratiam.
Captare praedam posse me spero quidem,
Industriae vires dolus dabit malus,
Struere docebitque homini iam fallacias.
BEL. Quid ergo faciendum putatis optimi
Socii, quod homo molestius posthac ferat,
Quando videbit ire se deperditum,
Humana gens, intercidatque funditus?
SAT. En quae voluptatis genera homo possidet,


page 28, image: s0044

Animal luto facili creatum primitus,
Et tanta possidere dignum gaudia?
Tot et frui deliciis sine cura decet?
BEL. Haec res, ubi nervos tuos extendere
Possis, data est, excogitataque: accingere.
SAT. O Lucifer, summa ad te solum nunc redit.
Feremus hunc diutius versarier
Inter sacros horti fructus, magno malo
Nostro? nihil minus. vide quid debeas,
In hoc saluti publicae, solus potes
Ulcisci, et illi auferre tantum gloriae.
BEL. Qui si statu praesenti salvus permanet,
Quis omnium nostrum similis illis foret?
LV. Iam cogito. Hem falli quibus habeo potest:
Sola superbia, et maioris gloriae
Spe, si Deum sese futurum crederet.
SA. Heus, non virum tentabimus, mulier erit
His rebus aptior. viri ingenium, scio,
Flecti nequit, frangi potest muliere duce.
Proinde antequam de firmet, aut vires paret,
Mulier petatur plurimis et sedulo
Tentationibus, parta est victoria,
Si quid modo suadebimus tamquam bonum:
Peribit ipsa prorsus, et perdet virum.
BEL. Constantior multo vir est, quam femina,
Quem si nihil movet, tamen mulier movet
Blanditiis, solum hoc quibus capitur genus.
Quid si prior suadebis ipsi feminae,


page 29, image: s0045

Fructum a Deo vetitum, saporis optimi,
Et esui esse ceteris vel dulcius?
Qua lege transgressa Dei, poenas luent
Inobedientiae suae nimium graves:
Deus scio quod nil inultum sufferat.
LV. Recte mones. Et qua via primum aggredi
Hanc debeam, novi. comes Serpens erit:
Qui callidus magis quidem quam cetera
Animalia, quibus solus homo mandare habet.
Eo utar instrumento ad hanc rem quam paro.
Hunc ego subornabo. nam tentandum est nefas
Atrox, nec unquam scelera ulciscimur, nisi
Vincamus. et quid esse tam bonum potest,
Quam si mulieri suadet, utque comedat [(transcriber); sic: commedat]
Ex arbore illa quam Deus fecit sacram,
Et praebeat pomum viro, communicans
Tantum boni, fiatque poenae particeps.
Et quid loquatur edocebo callide,
Subiciens verbumque verbo proxime.
Serpens ad hanc rem maxime fit commodus,
Pulcher, bonus, benedictus est, amabilis
Prae bestiis cunctis super viventibus
Terram, insuper quo cum libenter victitat
Homo. nec est dubium, facit me compotem
Voti. videbitis statim quid possiem
Facere, quod ex usu futurum est omnibus.
Quod si fit, ipse res meas probissime
Constabilisse puto, nec aliquid conquerar.


page 30, image: s0046

At singulari industria est opus tibi.
LV. Quin novimus, mandata quae Deus dedit.
Audivi enim auribus meis cum diceret,
Ex fructibus pomarii cunctis licet
Edere tibi, praeter quod est sub hortuli
Medio: sacrum quoniam mihi lignum illud est,
Et integrum manebit omni tempore.
Sed si tibi legem datam neglexeris,
Morieris, et mors poena sceleris est tui.
Hinc lege fracta, extemplo in exitium ruunt,
Et gloriae summo gradu mox excidunt.
BEL. Ita est: age omnes advocat [(transcriber); sic: advoca] , si deficis.
Nullum scelus putabis, aut fraudis locum:
Nil non licebit tibi, licet ulciscier.
Quicquid potes, nunc perge, nunc aude, incipe:
Et quod minus potes, cito nos invocamus [(transcriber); sic: invoca] .
Struantur omnis generis impii doli.
Fortuna causam, qua volet, nostram premat.
Tibi id negotii datur, praesta virum.
Quod si redieris victor nobis, ecce tum
Laeti triumphabimus, et ingens gratia
Debebitur soli tibi, praeque omnibus.
Abi, futuri seduli tecum sumus
Consilio, et ipsa re, quando usus postulat.
LV. Eo timere non opus vobis erit,
Invidia mihi laetam dabit victoriam.
Forti manu deiciendi [(transcriber); sic: deiciendi] sunt mihi,
Qui gloriosi partibus mundi imperant.


page 31, image: s0047

Id vero est quod mihi puto palmarium,
Numen meum iam fiet implacabile,
Sursum deorsum cupio cuncta subruant,
Modo pares damnatione effecero
Mihi, penes quos summa regnorum est satis.
Et ecce sola nunc venit deambulans:
Hanc alloquatur ipse Serpens protinus.
Vah, quam sibi pulchre placet, mala bestia.
I, quid moraris tardius? Serpens, face
Tuum modo officium, beneque cedet tibi.
Huic obviam procede, quid velim tenes.

SCENA IIII.

Serpens. Eua. Lucifer.

SER. Cur te, mulier, hic conspicio solam, obviam
Fieri mihi? maritus ubi cessat tuus?
Quo te pedes? vel quid dubia circumspicis?
EV. Ego ambulandi gratia foras eo,
Ut qualis esset hic status cognoscerem
Rerum: viri progressus sum venia mei,
Iussitque, mox redeam domum: nocet mora.
SER. Dic quaeso, quid valetis in pomario
Voluptuoso, fructuumque copia
Tanta? placet ne cultor horti tam boni?
EV. Quid ni? per illum enim patet caeli via.
Deest nihil nobis, parata cuncta sunt,
Quibus necesse vita nostra habet: cibi,
Potusque copia est abundantissima.
Cur igitur hic male viveremus cogita.


page 32, image: s0048

Ex arborum fecunditate colligo
Quoscumque fructus optimos: una tamen
Quae stat sub horti medio, interdixit Deus,
Ne vesceremur ex ea, nisi cito
Vellemus omnium mori miserrimi.
SER. Quare Deus priuavit huius arboris
Fructu, creaturam tam nobilem?
Cur non facit participes omnium magis,
Quae sunt in hoc loco (nefas) crescentium?
Spectare concessit, frui vetuit quidem.
Quae porro vobis utilitas, versarier
In copia tanta, nec hac frui dari?
Igitur dolor tum nascitur maior, quia
Oculis videbitis quidem, sed tangere
Nulli licebit omnium viventium.
Putas ne posse perpeti diutius
Vos? credite mihi, ipsum Deum nil serio,
Praesertim in hac re prohibuisse, quod ipse non
Posuerit ad iudicium, in arbitrium quoque
Vestrum. quid ipse curat haec? vel comedas [(transcriber); sic: commedas] .
Vel non? Sed hic uni timet scientiae
Boni malique, si ex eo gustaverit
Ligno vir, aut tute, futuri maximi
Dii, qualis ipsus est, scientes omnia.
EV. Nec nos decet similes Deo esse, fragiles
Cum simus homines, et creatio illius.
SER. Qui posset in Deum cadere tantum mali
Livoris, ut privaret vos sapientiae


page 33, image: s0049

Tanto bono? EV. Nulla in Deum potest, scio,
Invidia cadere tanta: sed quicquid facit,
Id nostri amoris fit causa, ne nos fera
Mors opprimat, vitamque nostram perditam
Reddat. SER. Nequaquam fiet hoc, moriemini
Numquam, sed incipietis multo sanctius
Vivere. quia Deus novit oculos omnium
Protinus apertum iri: quare eius arboris
Fructu quidem interdixit, ore callidus.
Dii iudicabitis bonum, et denique malum
Quid sit, vel unde possit illud nascier.
Confide, gusta, crede mihi, non paenitet
Me tibi dedisse hoc consili, nec te piget
Obtemperasse consultori commodo.
Nec in virum peccabis ipsa plurimum.
Si quando participem boni tanti facis.
EV. Nunc si aquievero, statim legis Dei
Oblita, fecero viro quod displicet.
Nam solus est qui me voluntatis suae
Obtemperantem fecit, atque obnoxiam
Legi sacrae, quam docuit ipsus integre.
SER. Ah stulta, quid legem times, quae nil nocet.
Nescis quod omnes arbores plantaverit
Vestra quidem causa, nec alterius, quia
Nemo est adeo similis Deo. et quo nam modo,
Tam dulcis arboris fructus (quibus nihil
Vel crescit unquam suavius, magisve nil
Salubrius) prohiberet invidus nimis?


page 34, image: s0050

In bestias terrae potestas integra
Vobis data est, et interim ne fructibus
Vesci liceret singulis? quod creditu
Difficile, quin potius apud te cogita,
Quando omnium rerum Deus concesserit
Vobis potestatem, quid nam secluderet
Unius arboris fructus dulcissimos?
Is si dedit pecori, late dominarier,
Et omnium crescentium ius strictius,
Sine dubio usum quoque dedit vobis bonum.
Nec ipse frustra quid, scio, creaverit,
Quin commodo vitae futurae cresceret:
Ita neque pomo vesci delectabili
Prohibuit. igitur hoc a Deo factum nihil
Puta. Quod hic crescit, hominis proprium fuit
Semper, nec eius iuris esse desinet.
Ah stulta, nimis ignara consili Dei
Es. sequere me, Genius tuus bonus sum ego.
Tuae salutis gratia venio, tibi
Utile dabo consilium, nil causa mea:
Verum misertus sum tui, te libero
Omni metu, vera sollicitudine tua.
Quare tibi consilium quod verum dedi,
Animo bono, fortique nunc amplectitor.
Lex illa quam tulit Deus, non hoc modo
Intelligi debet, quasi strictissimam
Voluerit illam servari, nihil minus.
Edite: quid haec arbor nocere querit?


page 35, image: s0051

EV. Haec lex oboedientiae signum datur.
Nec pomo opus adeo est, nam crescunt plurimae.
Hic arbores, vescique commodissimae.
SER. Bene est, sed interim sub horti terminis
Huic similis arbor nulla crescit omnium:
Nec ulla tantum gratiae sub fructibus
Habet, nec est aliud genus vel suavius
Ligni. Taceo, quis huic color sit exterus.
Intus viget virtutibus, mirabile
Dictu, futuri Dii quam primum paululum
Gustabitis, nec ulla te satias capit
Eius scio. Quid stulta cessas? accipe,
Quod maxime cupis. salva es, si modo voles.
EV. Si commedo, morior cito, certo scio.
Hinc quod cavere possum, stultum admittere est.
SER. Adeo tyrannum esse. atque crudelem Deum
Putas? ut ob pomum gustatum te occidat?
Vah stulta mulier, cur creasset vos, rogo,
Si vellet occidere momento proximo,
Ob noxiamque parvulam? Quin age rape.
Quid ante rem subsidis? audendum est, age,
Gusta, moneo quod optimum vobis erit.
Quid nunc moraris stulta? quid dubitas diu?
Quod est in ipso scelere praecipuum nefas,
Hoc ipse sexus excusat: mulier facit.
EV. Et si licet, quid sentiam, mihi dicere,
Est elegans pomum, atque delectabile
Visu nimis, dulcissimum gustu arbitror.


page 36, image: s0052

SER. Ita est, vide, verum tibi praedicier
Intelliges. EV. credo, et scio: quare statim
Experiar, ubi primum introgressa videro.
SER. Hoc fac, et inde cum viro suavius
Vives, mihique gratias magnas ages.
At quo citius, hoc fiet ipso gratius.
EV. Iam nunc eo, degustatura paululum,
Quis insit huic pomo sapor, properandum erit.
SER. I sane: ego te, ut digna sis, tractavero.
Malis nocebo, quibus opem quaeris tibi,
Tu ne fruaris ibi voluptate optima?
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
Nunc vos, penes quos summa regnorum est, atras
Invisere decet umbras, implacabile
Ditisque numen deprecari perditos.
LV. Exspecto quo pacto meae processerint
Technae: studeo perdere virum, cum muliere.
At at, vide, quis est? bene est. Adam venit.
Habeat quid haec sermonis, auscultavero.

SCENA V:

Eua. Adam.

EV. Vix posse me exspectare, donec venero
Ad arborem scientiae boni et mali,
Credo, quod adeo illexit Serpens hic meam
Mentem mihi, fructus cupio: gustavero,
Et deferam viro. Vah quis nam affectus abstulit
Mihi me? nec ille viribus potest premi.
Ita meus animus tabescit mirabili


page 37, image: s0053

Magis atque mage desiderio gravi. vide
Haec arbor est dulcissimi fructus bona.
Decerpere hoc malum placet, quando licet.
Nescio quid animus sperat, et solito amplius,
Supraque fines cogitatus nunc tumet.
Sed grande quiddam est, ita sic hoc anime incipe.
Heu quam suavis est fructus? quid dulcius
Quam haec poma mitia, et saporis optimi.
Uno hoc iuvabit vescier, nec ceteris
Totius horti fructibus: hanc eligo
Mihi arborem, reliquas facio prorsus nihil.
Quod si antea id scissem, tantam dulcedinene
Inesse malis hic, edissem protinus,
Nec ipse Serpens falsa dixit, ecce me,
Non morior, ergo mox marito impartiam.
AD. Quid agis mulier? heus quam diu cessas mea
Tu? EV. Mi vir, ego tua sum, redeo quod iusseras.
Deambulare vix satis mihi datur.
En arbor illa dulciora ceteris
Fert poma, si scires. Quid amplius tibi
Dicam? boni malique simul una haec habet
Scientiam, reconditam sub fructibus
Suis. Vide quam sit coloris splendidi.
Gusta, rogo, mi vir, nec ipse dulcius
Quid comedes [(transcriber); sic: commedes] . si modo me amas, quin accipis?
AD. Hem quid iubes? insanis: aut nescis Deum
Hac arbore inter dixisse, et gravissime
Ne vesceremur prohibuisse plurimis


page 38, image: s0054

Verbis? et ipsa nunc contra faciam iubes?
Vide quid hic agas, quid fiat denique
EV. Nihil quidem, nec serio prohibet Deus.
Futurus es tamquam Deus, sciens bonum et
Malum, nec ipse plus timebis postea
Ne mors inopinatum supprimat. viden
Me liberam periculis mortis ferae?
Ede, mi vir, haud me paenitet tanti cibi.
AD. Quis haec tibi monstravit, aut dixit prius?
EV. Serpens amabilis, Serpens subblandulus.
AD. Et quando vis faciam, tuique gratia
Gustabo: nam delector illo plurimum.
Dulcissimus, nimisque delectabilis
Est fructus hic. Hem qualis est mutatio
Haec sensuum meorum? externorum quidem,
Oculi reclusi penitus sunt. Vah quid facis
Mulier? quid ascultaverim? o quam dolet,
En perdidisti utrumque nostrum funditus.
Nisi melius aliud Deus dispiciat, ah
Perimus ipsi. nuda cernis corpora?
Ubique pudet nudos (malum) hic incedere.
EV. Quid? AD. Non vides nuda esse nostra corpora?
EV. Video: pudet, quod antea nil advertimus.
AD. Imago mortis errat ob oculos meos,
Et membra pallidus timor mea occupat,
Quod est in isto scelere praecipuum nefas,
Hoc ipsa fecisti: dolo capta es malo.
Diabolus ubi blanditur, captatum venit.


page 39, image: s0055

Nostros dabis perductos in laqueum pedes.
Cui tanta credes? Quis fidem pacis dabit?
Mandata negligis Dei, spe pessima,
Hoc facinus ingens ausa, nunc rapta in scelus:
Hinc omne cladis mutuae fluxit malum.
Per regna maestus exul errabo vagi
Orbis, nec est quo me licet defendere.
Pars nulla nostri tuta ab insidiis vacat.
Vae mihi, Deum timeo nimis quem offenderim.
Decepta coniunx, imperii quassa est fides.
Custodiam amisi hortuli suavissimam,
Ob parvulas voluptates, muliere duce.
Membra aegra, dubius sanguis est, certi nihil:
Nil, quod doloris capiat accepti modum.
Nulla est relicta spes, nec ulla venit salus
Regno meo, pro vita nunc mors imperat.
Hem, qua siem fretus, quae me conieceris
In hunc statum ex re tranquillissima malum.
An non futurum hoc esse praedixi tibi?
Quid merita? sed tempus cavere mihi modo,
Haud te, mulier, ulciscier procax sinit.
En quo redactus sum? tantis nunc excido
Bonis, Deique legis transgressor [(transcriber); sic: trangressor] vocor:
Qui liberaliter fovit me sedulo.
Doloris et laboris expertem dedit
Vitamque longaevam, perenniter bonam:
Pro qua relictus flebilis gemitus mihi.
Quam facile possem, si haec quiesset, vivere.


page 40, image: s0056

Quae iam parata est, scelere linquetur domus.
Tremenda caelo pariter ac terris mala
Conspicio miser, ah gravior exurget [(transcriber); sic: exurgit] dolor.
Eversa spes est funditus, regna occidunt
Haec nostra, nobis nulla restabit fides.
Ah quod nefandas hauseris statim dapes.
Nec hoc satis, quid? fuerat hic animus tibi
Instruere similes inscio viro cibos,
Simileque [(transcriber); sic: Similque] leto sternere. hoc unum potest
Sciri, dedisti mortis hanc causam meae.
Nec effugis tamen, prior tanti mali
Auctor misera. nunc luce non grata fruor,
Trepidante semper corde, non mortis metu,
Sed sceleris. o bone Deus, haec quae fata sunt?
Mori iuvabit, poena nam gravior nece est.
Extrudimur, mentemque deserit quies.
En fraude capta, me capere non desinis.
Nunc huius horti quis per annorum vices,
Totoque in aevo poterit delicias senex
Referre tot, quas unus eripuit dies!
Poenas luemus pro tantis meritis, scio.
Quid ipsa faciendum putas? dic libere.
EV. Hem mi vir, nos pudenda nostra frondibus
Tegamus. AD. Adsunt, faciam subligacula,
Ne nos Deus nudos videat incedere.
EV. Recte mones. et hic ficus folia tibi
Sumas, mihi parabo rite singula.
AD. Ah suasor ille pessimus Serpens tuus


page 41, image: s0057

Consilia suggessit: quid illi obtemperans
Demum malo accepto sapere stulta incipis?
Audire visus sum Dei vocem sacram.
Fugiamus hinc, abscondentes sub vepribus
His paululum, videat ne nudos esse nos.
Nec confitebor, dum latere quero.
Facti pudet quidem: nec id reddi potest,
Factum quod est semel. Sequere tu uxor mea:
Sub haec folia repere libet, quod optimum est:
Si forte quaeret hic, ne inveniat ipse nos.

ACTUS TERTII,

SCENA PRIMA.

Lucifer. Belial. Sathan.

LV. Euge bone, rem numquid bene expedivimus
Ex instituto animi, nostra sententia?
BE. O optime, nec pote quidem melius fore.
SA. Abi, virum te iudico, functus tuo
(Uti decet fortes) officio sedulo.
LV. Hac unica causa debetur gratia
Soli mihi a vobis, quod impetraverim
Quae nullus ausus aggredi, vel peragere.
Quod angeli, Deusque maxime dolent,
Sibi molestum quoque futurum perpetim.
En habet Adam: quid gloriabitur sua
Felicitate, prae nostro infortunio?
Cecidit, uterque morte damnati iacent.
Inobedientes sunt Deo facti, rei


page 42, image: s0058

Praevaricationis. Et satis quidem
Videbitis poenae sequi, nulla mora.
SA. Heus tu fatere quo modo seduxeris,
Dic inquio: mirum nisi per callido
Consilio opus erat. Quid? solus congressus es?
Vel lubrici serpentis usus es opera?
Rem ipsam dolo nobis nullo effare ordine.
LV. Illuc reverti certum, et conata eloquar.
Rerum malarum facilis est persuasio.
Principio ut ipsam egressam conspicio foras
Solam mulierem, absente longius viro,
Suborno Serpentem: statim sequitur meum
Consilium. abit, doctus fuit quid diceret.
Coepit [(transcriber); sic: Caepit] mulieri illud voluptatis genus
Laudare, quod placebat unum maxime:
Et increpat utriusque somnolentiam,
Cur non suis rebus prospicere consulant:
Cum dis facile fieri possent, si modo velint.
Monet arboris vetitae vim tantam fructibus
Inesse, quo ligno nil unquam suavius,
Aut dulcius, per omnes horti terminos
Crescat. iubet malum gustare, et carpere,
Monente me, qui cuncta praesens subdidi.
Et hac superbia persuasa, protinus
Gustavit e ligno sacro, vetito sibi:
Et obtulit malum viro, qui comedit [(transcriber); sic: commedit] .
Deus volebat esse vir cum femina,
Bonum et malum scientes praeter ceteros.


page 43, image: s0059

Successit ille mihi dolus feliciter,
Obnoxius maritus est cum coniuge
Factus sua, poenaeque subiacent gravi.
Ipsus miser nunc deflet tristes exitus
Frustra, nec unquam deprecarier licet
Culpam, stat animi rata Dei sententia,
Poenas luent temerariae superbiae.
Illis tremunt ira Dei praecordia,
Instat metus, tristisque membra dolor ferit.
SA. Et ecce dii sunt facti Adam, atque uxor sua,
Norunt bonum malumque probe cernere.
Ubi morantur nunc, dei clarissimi?
LV. Nudi iacent absconditi sub vepribus,
Foliisque contecti arborum, Deum timent.
Fugiunt, sui pudetque facti turpiter.
BE. O bene quidem factum, beasti me tuo
Tam nuntio laeto. mihi melius erit
Nunc, quod habeam socios gravis poenae meae,
Et posterorum maximum numerum, nec hoc
Facile abolebitur, triumpho splendide.
Scio, dolebit hunc genus hominum diu
Casum. sed actum aget: quisquis causam dedit,
Hic ora frenis domita substrictis ligat:
Stimulus gravis peccati, nescit quiescere.
BE. Ilicet, Adamque gloriare si lubet,
Quae sint tuae voluptatis genera refer,
Quibus nec integro die datum est frui.
Ingressus es vix, egredi nunc incipis.


page 44, image: s0060

Me me puderet parvulae tam gloriae,
Si non frui daretur amplius mihi.
LV. Ridebimus, parta est nobis victoria:
Triumphus insuper ducendus agmine
Armis decorato, quod vicimus genus
Hominum. quid est, solidum si non hoc gaudium est?

SCENA II.

Raphael. Michael. Gabriel.

RA. Ah quid querar? scelere doleo fratre novo.
Tam neglegenter [(transcriber); sic: negligenter] agere, tantam ne decet
Rem? Vah pudet me criminis, Adami loco:
Ipsum virum auscultasse stultae mulieri.
Quem sibi Deus similem primo creaverat.
Fastigio cecidisse tanto gloriae.
Qui fuerat immortalis homo perenniter
Formatus ex sola divina gratia.
MICH. Miris, vide, diabolus hunc circumdedit
Suis dolis: fallaciis imponere
Non destitit, postquam semel id inceperit,
Donec sub illa spe maioris praemii
Abduxerit captivam. allexit subdole,
Suggessit ut mulier sapere deposceret,
Quae dignitatem vincerent longe suam.
Inflata tandem spe fallacii perdidit,
Quod erat potestatis suae. Namque antea
Aeternam habebat vitam, illa nunc excidit,
Pomum boni malique postquam comedit [(transcriber); sic: commedit] :
Unde oculi aperti sunt, quibus praesentia


page 45, image: s0061

Cernunt, vagantur: et cum se nudos vident,
Fugiunt, quasi quicquam latere possiet
Deum, qui habet iustum oculum cuncta cernere
Absconditum cui nihil fit orbis circulo.
GAB. Nec ipsa contenta fuit, et viro dedit
Malum: quid o mulier fecisti pessima?
Quare doloso accepto consilio, sacram
Legem Dei pedibus conculcasti tuis?
Unde tibi tanta intemperantia venit?
Quo luxus insuper tuos sensus tulit?
Nonne satis hac fruitione splendida
Frui, bonorumque omnium pomarii
Dominam esse te? quid amplius? nil defuit
Ad commo dum vitae tuae, temeraria
Etiam ausa contrectare interdictos cibos?
Quanto satius erat fame tabescere,
Quam noxiam hanc admittere imprudentia?
Habita fide verbis, tibi quae dicta sunt
A callido serpente suasu daemonis,
Decepta permanes, serpens immunis est.
Cuius fideliora consilia putas,
Quam sint Dei mandata, commodo tuo
Sancita. Nunc decepta cum sies sciens,
Nulla quidem venia digna es. Quid cogitas?
Qui consuluit haec Serpens, tibi subditus
Erat, neque eiusdem naturae ut credere
Oportuisset illi tanta: denique
Suberat potestati tuae, tuum fuit


page 46, image: s0062

Mandare Serpenti, iugumque imponere:
A' quo tibi iam tanta constructa est lues:
Quare perire maluisti funditus,
Te ipsamque penitus o misera confundere.
Quare relicto illo cuius facta uxor es,
Ad cuius auxilium producta primitus,
Cuiusque dignitatum semper particeps
Fores, et eiusdem cum quo es substantiae:
His singulis spretis, societatem eligis
Serpentis, hostis nescii miserescere:
Ut a Diabolo per illam bestiam
Persuasa, sequeris Deo contraria.
Nec si es aversata consilium illius,
Ut de cibo vetito ausa sies edere, mali
Causam dedisti, ducta spe vanissima.
RA. Si se modo solam duxisset perditam,
Honore maximoque privasset suo,
Parum esset. at quod perdidit secum virum,
Tantae ruinaeque socium fecit sibi,
Miserandum erit, semperque abominabile:
Cuius saluti adiutrix esse debuit,
Eius fit inimicissima omnium quidem,
Et reddit infensum divinae gratiae.
Quae insania hanc induxit, ut tantum ausa erat
Facinus facere? quamvis vicem doleo viri
Tantum: ipsa namque pretium ob stultitiam serat.
MICH. Non sat fuit forsan, beatam degere
Vitam, omnibusque in paradiso crescentibus


page 47, image: s0063

Frui, nisi maioris etiam gloriae
Fastigium pertingeret, mulier nequam.
Sed hoc scelus poena gravi novit Deus
Ulciscier, virum ne impune luserit.
GA. Quare suam vitam vocant in exitus
Dubios, vir et mulier, nimis quorum dolor
Serus futurus est, et paenitentia
Nulla iuvat. malus quin hostis interim
Ridebit affatim, quando illos prospicit
Lapsos. nefanda fraude turpiter sua.
MICH. Ergo vide a quanta deiecti gloria,
Ad vilitatem miseri sint turpissimam,
Antea qui erant vita terrestres angeli:
Quorum potestati fuerunt omnia
Subiecta, quorum imperii fines clauserat
Orbis cavus late reges per omnium
Circumferentias, quas mundus continet.
Quid? imperabant ceteris qui bestiis,
Uni creatori suo et Deo negant
Seruire. dominatum exercebant inferum,
Tamen recusant Dominum rerum agnoscere,
Cuius manu facti fuerunt, negligunt
Eius subesse mandatis, vel vivere
Iuxta voluntatem Dei ter maximi.
Dominum time, patientem, quamdiu datur,
Ne sentias severum posthac iudicem.
At quem iuvat peccare turpiter semel,
Hunc propia segnities [(transcriber); sic: segnicies] subagitat mentis, aut


page 48, image: s0064

Temerarii actus, aut vitaeque vanitas
Sic mancipat viciis, ut iam sit omnium
Materia peccatorum, et servus impudens
Iniquitatum, falsorumque criminum
Minister, omnis culpae seminarium.
Quare suo pro merito exspectet praemium:
RA. Et ecce progreditur Deus, quid nescio
Circumspiciat, exspectandum hic est paululum.
Quid fit videbimus: peccato irascitur.
O homo, quid ipse fecisti? iudex tuus
Venit, tibi magnum daturus est malum.

SCENA III.

Deus. Adam Eua.

DE. Heus heus Adame, ubi es? quid agis? ubi es? veni.
Tacent, et ora pallor albus inficit,
Mentesque perculsae stupent, arguit timor.
Putasne quod latitantem te non viderim?
Prodi. AD. Domine, post quam tuam vocem audio,
Exterritus, me abscondi sub pomarii
His frondibus, quia nudus incedo miser.
DE. At nuditas tua haec creaturae est mea,
Numquid tu eam ut rem turpem damnare ausus es?
AD. Non. DE. At scio quod nuditas confuderit
Te, non mea haec vox terruit. Quid denegas?
Et conscientiae stimulus hoc arguit.
Quid te ipse lacerans tam meum aspectum fugis?
Mens tua scelestum facere, non casus solet.
Haec est fuga tua, hinc lacrimae illae fluunt tibi,


page 49, image: s0065

Ille est pudor tuus, geris quem pectore.
Dic unde didicisti, esse nudum? Quid hoc?
Nescio quid est, tibi times, membraque tremunt.
Nihil gravius est, crede conscientia
Ex lege territa Dei, male conscia
Sibi. Quid? arborisne fructus comedis [(transcriber); sic: commedis]
Vetitae? ego qua interdixi sola serio
Ne sumeres tibi? numquid haec lex est mea,
Quam tu procax transgressus es? quoniam pavor
Ille tuus ostendit, reumque te iudicat.
AD. Domine, fateor, edi fructus ex arbore
Vetita. DE. Scio legis inobediens meae
Transgessor es. Num effugere manus putas
Meas? fugit semper perversus impius
Culpa sua, atque persequente nemine:
Et pessimus fervet sicut tumidum mare.
Nec est amica pax, nec est tranquillitas
Commoda. Malum qui fecerit, lucem statim
Odit, nec audet progredi, se surripit.
Ita tu fugis oculos meos, tenebras amas,
Et irrepis sub umbras frondium nigras.
Haec est enim peccati natura, ut statim
Cupiat in occulto [(transcriber); sic: oculto] manere proxime,
Nec innitentem lucem quoque ferrier.
Cur hinc fugis duris contectus inguina
Perizomatis? Quare fugam, dic mihi, paras?
An te putas tutum sub frondibus fore?
Quem ferrei montes, nec ulla ianua


page 50, image: s0066

Servare possent immunem: quid cogitas?
AD. Angustior mundus erit, quam ut tutus siem.
DE. Crede mihi, qui timet, non pude fieri potest:
Iustusque quasi leo fit ipse confidens:
Rectaque conscientia vivit pius.
Non effugit Deum, diu qui latuerit:
Absconditus nec est Deo, qui effugerit.
Cur tam bonus videbaris, quando tibi
Praeceperam, ne fructus eius arboris
Ederes? quis haec putasset omnium? nihil
Veritus meam vocem, ut dicis: quumque antea
Audire me dignatus es cum gaudio,
Quis iussit ut pomum tibi decerperes?
AD. Haec ea mihi quam iunxisti, pomum dedit,
Et prima come dere iubet dulcissimum
Malum quidem. Nec ego, sed ipsa corruit
Prius: sequutus mitior carissimam
Sum coniugem: et nisi dedisses, non erat
Factum: tum amorem coniugalem praetuli.
Edi, quid videbam nocere illi nihil,
Nec esse mortiferum putavi maxime,
Nullamque culpam subsequi, certus fui.
Ergo quod hic peccatum est, imprudentia
Peccatum erat mea: mulier causam dedit.
Hoc est penes te: si placet, damna ream.
DE. Ubi est ea? AD. Ecce Domine ibi est. DE. Ehem bona,
Quare mulier hoc fecisti? quid'nam taces?
EV. Decepta sum a Serpente, comedi [(transcriber); sic: commedi] , impio,


page 51, image: s0067

DE. Quoniam istuc ipse Serpens feceris, modo
Maledictus eris inter animantia omnia,
Terraeque bestias, super pectus tuum
Vitae diebus omnibus gradieris, et
Cibus tuus pulvis futurus turpis est.
Et insuper tantas inimicitias tibi
Cum muliere excitabo perpetuum graves,
Interque semen eius et semen tuum:
Id conteret tibi caput, tuque atteres
Calcaneum illius, gravi odio simul.
Quaecumque tibi fuere communia prius
Cum homine, statim nunc eiectus consortio
Eius, quasi ex mensa, propter crimen tuum:
Adeo ut ne pomo, vel dulci pyro tibi
Vesci liceat, immo rudem terram cibum
Habebis. In te tua multum mutabitur
Natura, nec retinebit illam pristinam
Vim, qua creatus eras statu sub altero.
Audi mulier, et quid posthac faciam tibi.
Tuum dolorem multiplicabo plurimum,
Si quando gravida eris, feresque liberos,
Paries eos omnes dolore maximo:
Et sub viri potestate es posita tui,
Ipse dominabitur tibi omni tempore.
Dominus tuus erit, tu illi contra subdita
Vives: viri iugum feres, nil mussitans.
Ast liberos illi dabis carissima,
Benedictione divina facies patrem.


page 52, image: s0068

Sed interim partus gravis, periculo
Plenus suturus omnis est, culpa tua
Retinebis attamen viri sexum tui.
Hoc te quidem dum vives consolabit,
Quia ex tuo nascetur olim semine
Semen, quod huic Serpenti conterat caput,
Qui tibi dedit causam infortunii illius.
Tibi porro Adam, quid ego velim, paucissimis
Dicam. Quia tuae uxoris audisti lubens
Vocem, obsecutus [(transcriber); sic: obsequvius] insuperque es iussibus
Eius, licet praeciperam [(transcriber); sic: praeceperam] tibi antea,
Non commedes (dicens) fructus scientiae,
Qui sunt sub ipsius medio pomarii:
Hoc negligens sumpsisti, quod placuit tibi
Edisti, et in nihilum putas haec me loqui:
Maledicta terra propter hoc facinus tuum.
Nam proferet spinas, dabitque tribulos,
Et germinabit zizania cunctis locis,
Dolore commedes diebus omnibus
Cibos tuos, herbasque campi devorans,
Errabis incertis locorum sedibus,
Sudore vultus pane vesceris tui:
Donec sub illam, de qua primo sumptus es,
Terram revertaris. quia levis pulvis es,
In quem reverteris vicissim postea.
Terra ex sui natura fecundissima
Est, innocensque ferret omni copia
Quod optimum foret: sed impeditur hac


page 53, image: s0069

Maledictione, quae scelera propter tua
Mala est, agri incipient statim sterilescere,
Tuique criminis campi poenas luent.
Cum nulla pars terrae sterilis antea fuit,
Fecunda quin, et fertilia passim omnia:
Nunc nil minus, meatuum clausa est via.
Panem tibi lassa tua quaeres manu:
Sudoribus cibos parabis corporis:
Labore vitam transiges gravissimo.
Nullus calamitatum finis tibi datur,
Praeter ferocis terminos mortis tuae.
Namque est futurum, utque resolvaris denuo in
Glebam, tuisque meritis sumas praemium.
Sic est tuus lapsus de vita in pallidae
Mortis graves poenas, in morbos plurimos
A'sanitate, soliusque iniuria
Tua: feras, culpare quod numquam potes.
Fit vita nulli mancipi, sed omnibus
Nunc usui conceditur, nec amplius.
Haec vestimenta pellicea feci nova,
Induite vos, ornati pulchra chlamyde.
Ecce unus ex nobis Adam ille factus est,
Sciens bonum et malum. Elegantes dii: vide.
Nunc ergo, post hac forte ne suam manum
Mittat, sibique sumat ex illa arbore
Vitae, ac edatque vivat aeternaliter,
Abi Raphael, et quod volo fieri face.
Expelle protinus virum cum femina


page 54, image: s0070

Ex hoc voluptatis loco, iube exeant
Nulla mora paradisi sacros terminos.
Abite, terram colite, de qua estis prius
Sumpti, periculis subiecti plurimis
Eritis, ego videbitis quid possiem.
Quid feceritis, ibi docebimini probe.
Illis prohibui ne fructus attingerent
Mortis: sed haec frustra sunt dicta singula,
Nec abstinebant a proprio suo malo.
Quare profecto curandum est, ne postea
Etiam arborem vitae tentent consumere,
Ut fata praeter viverent longissime.
Abite, dixi satis, haud ulli in posterum
Licebit hos paradisi fructus tangere.
Multo minus gustare: stat sententia.

SCENA IIII.

Raphael Eua. Adam.

RA. Exi hinc Adam, quae sit Dei sententia
Intelligis: quin coniugem una ducito
Tecum. Mora nocet, exite hinc: nullus locus
Hic diutius vobis manendi linquitur.
Quo vos pedes ferant, vide sub tempore.
Nobis nihil curae amplius, quo commode
Vivere tibi detur loco: merito tuo
Tam splendidae ius sedis amisti sacrum.
AD. Hem, mihi quis est finis miseriae? perditi
Quid fecimus? vel quo ibimus? nullus mihi est
Notus locus totius orbis, insuper


page 55, image: s0071

Nec quid sub illo scimus fiat tramite.
RA. Heus nihil agis, cunctationem quid petis?
Frustra est, eas, advesperascit proxime.
Tempusque postulat, claudendus hortus est,
Post cautius, sultis, mercari discite.
Verum memoriam praeteritorum amittere
Cave, ne quod de gratia Dei datur,
Temere aliquando amittas, curandum tibi.
AD. At quo ibimus? duc nos parumper, optime.
Vel redde comitem. fugere cur solos iubes?
RA. Quasi locus desit sub orbe maximo.
Abi. Veni Cherub tuo cum flammeo
Gladio, viam ligni vitae custodias.
Ne quis subintret, diligenter videris,
Remove procul quisquis propius accesserit.
Ne quando Adami quaesituri patriam
Posteri, sequantur huc vetera vestigia.
Haec est Dei voluntas nostri sanctior.
AD. Quando redibimus, reduc quaeso cito.
RA. Tace modo tu. de istoc cum usus venerit
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
AD. Peccata coniugis num ego dissolvam?
RA. Doceat maritus coniugem, non est meum.
Iam exisse decuit, quid seris fando moras?
AD. Supplex recedens illud extremum precor,
Ne culpa natos matris insontes trahat.
RA. Originis peccata sufferent tui
Tam liberi, quam successores [(transcriber); sic: sucessores] omnium.


page 56, image: s0072

Quandoquidem ambo exibitis pomario.a
Posthac cavete plurimum, vigilabitis
Multum, qui horam qua venturus est Deus
Nescibitis: praedictum sit vobis volo.
AD. Abeamus ergo, quando visum ita est Deo
Nostro, quis illi unquam resistet omnium?
EV. Hem mi vir, haec quae vita nostra dic mihi
Futura sub rerum tanta ignorantia?
Periculosa quidem videtur maxime.
AD.Exul fugio, me quippe iam poenae expetunt.
Quis iste, celerem concitus fugam facit
Sathan doli magister, et vanissimus.
Stat ecce Titan dubius emerito die,
Miratur hanc fugam: nec ulla pax dari
Potest, aegestas turpis est, magnum scelus
Commisimus nostra perversa audacia.
EV. Unum est tamen quod consoletur exulem
Me, scilicet successio per posteros,
Quorum data est utrique nostrum firma spes.
Quid tibi timendum est? pone iam trepidos metus.
AD. Ponam. Sed haec vita interim plenissima
Curarum erit, laboribus circumdata.
Terram colemus fructuum causa rudem,
Sterilemque factam ob nostra solum crimina.
Porro mihi deinceps uxor unica
Futura, quare sacro semper nomine
Euaque vocaberis, ceu mater omnium
Viventium. Serus quid hesperus ferat,


page 57, image: s0073

Nescimus. Omnis terra forti patria est.
Vale, locorum Paradise amoenissime.
EV. Ego necis, vitaeque consors ero tibi:
Quocumque abibis, te sequar comes unica.
AD. Sequere. Facis quod te decet, coniunx mea.

SCENA V.

Cherub.

CHER. O quanta calamitas sequitur Adam scelus
Inobedientiae, miser andum saeculum
Eius, quis enarrabit hunc lapsum gravem?
Quantum periculi miser sibi colligit,
Deprensa culpa eius? Quis omnium potest
Tantum expiare sceleris? o silvae, o ferae,
O caelum, et o mare, et quicquid'nam illic erit
Vivum, dolete fatum hoc omni tempore.
Quanto fuisset satius, hoc operam dare
Ut viveres Deo, quam intemperantiae
Tete dares? Proh dolor, Adam manu sacra
Compositus, et rerum dominus unus quidem,
Praeterea homo immortalis ab ipso Deo
Cretus, Deoque familiaris, incola
Sanctissimus paradisi, cultor omnium
Crescentium, soli datus custodiae
Horti sacri, tam graviter poenas incidit?
Ob noxiam, ut videtur forsan, parvulam:
Crimen inobedientiae peius dolet
Ipsi Deo, quam quod erit unquam maximum.
Verum nec is solus qui peccavit, luit


page 58, image: s0074

Poenas: sed etiam terra quae nihil nocens
Fecit, gravi maledictioni subiacet.
Domine Deus, quam admirabile nomen tuum est
In universa terra, et in caelo supra.
Qui cuncta regis, solus tenes, dominaris et
Orbi, et quod ipsa terra sub se continet.
Hostem tuum verbo necas, et conteris
Dolos, ut hostibus tuis virtus tua
Sit nota. dextrae omnipotentis vires tuae
Cognovimus, mundi spatiosa ubi volumina,
Aut vidimus rutili caeli flammantia
Sidera, tuis manibus sub orbe condita:
Sensus subit nostros statim admiratio,
Quae'nam manus faciat haec? ergo talia
Cum facias, homo quid inanis est curae tibi?
Quem dotibus dignum putasti talibus?
Locasti Adam dilectas interres tibi.
Nec id satis fuit, corona ornasti eum,
Dominumque super opera instituis hunc omnia
Manus tuae, qui cuncta possedit simul.
Paulo minus minuisti eumque ab angelis,
Imo tui similem, post te quoque feceris
Ipsum secundum, quod nec nobis contigit.
Armenta, pisces, volucres, bestiae, ferae,
Omnia pedibus eius fuere subdita.
Quam gratus ille possessor fuit, vide.
Legem recusans unicam, posuit iugum.
Quantum boni tulisset homo, sinon Adam


page 59, image: s0075

Lapsus fuisset Protoplastus perdite?
Infausta certe nimium erit, lacrimabilis
Mortaliumque conditio. Quae filiis
Adam quies futura? quae est securitas?
Maerore, luctu, gemitu, voceque lugubri
Peragent dies suos, veteris umbram vident
Vitae: nec hoc integrum illis conceditur,
Hostis generis humani numquam desinet
Circumvenire posteros per callide
Astu, dolisque fraude novit optime,
Nunc a sinistris, nunc adest a dexteris.
Donec capiat, oppugnet, prosternat suis
Fallaciis quam plurimos Quis illius
Dolos, furorem, machinas, artes novas
Depinxerit? mille artifex, omnia probat.
Quis se putabit a tot, atque incursibus
Tantis, fore omni tutum puncto temporis?
Nemo est. Adamum suasu mendacissimo
Mortalium primum expulit tanto loco.
Cui vita nondum criminis fuit rea.
Quid de suis fore successoribus putas?
Quorum caro infecta est Adami crimine.
Propter quod omnis terra noxium feret
Loliumque avenas steriles, urticas rudes.
Etiam venena, noxiasque bestias,
Quae propter illius peccata invecta sunt
In universos mundi late terminos.
O quam fuisset vita felix, antea


page 60, image: s0076

Quam lapsus erat Adamus, omnium malo.
Possessor horti splendidi, solus fuit.
Ubi aura spirans salubrior, mali insciens
Odoris, aqua fecundior, fructiferaque
Mage terra, neminique noxiae ferae
Vivunt bonorum commodo, robore vigent.
Nunc saevus Auster cuncta disturbat freta,
Placidumque pelagus tumida tempestas agit,
Tremuere terrae, fugit attonitum pecus
Passim per agros, domini Adam non amplius
Memor, latet nunc omnis in saltu fera.
Imperia solvit, seque luctatur iugo
Eripere: cecidit quoniam Adam, praesentiunt.
Sensere facinus hoc caelum, et magnum mare:
Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
Si abominanda casus optata efficit.
En improbo labore terra arabitur,
Et vix sudore maximo fructus dabit,
Si modo boni quid proferat homini usui.
Omnia Dei ira deformata sunt nimis.
Ubi prius recubabat, et amoenissimas
Adam inter arbores, pratorum gramine,
Campique floribus, fragrantibus rosis,
Herbisque passim dulcibus perambulans:
Illic rudes herbae, sentesque pullulant
Hodie, molestum crescit urticae genus
In copia tanta, ut si quid boni venit,
Fere obruatur hominis cum dispendio.


page 61, image: s0077

Hoc tu malorum machinatrix facinorum
Eua efficis, donec virum seduxeris.
Cui feminea nequitia ad audendum omnia
Innata, nulla famae memoria est bonae.
Hoc dedecus numquam, vel vix absterseris,
Nec ipsa perpetuo impunita iam manes,
Poenam feres tuo peccati in corpore.
Labore magno cum viro panem tuum
Quaeres, eoque vesceris sudoribus.
Quae causa tanti criminis vos implicat?
Ambo novi tam mundo, quam loco hospites,
Et incolae cura soluti obambulant,
Gaudent, nihil malique suspicarier
Visi, fruuntur fructibus cum gaudio:
Amoenitate tanta vir cum feminae
Sperant in aeternum frui, mox concidunt.
Namque adfuit commotus invidia malus
Hostis, status hominum tam felicissimi,
Suggestione falsa primo mulieris
Illexit animum in ardorem legis Dei
Superandae, at illa suasit haec eadem viro:
Sic fit, quod ambo vetitos fructus ederint.
Ut omnibus caecus vitiis inest amor:
Ita quoque futurum despicitur omni modo,
Et in brevem suadent fructum praesentia.
Damni libido semper in vetitum ruit,
Secura poenae, dum mora est lucro, utile
Putatur instans, serum creditur malum:


page 62, image: s0078

Donec futurum damno praesens obruat.
Sic Eua boni praesentis ex dulcedine,
Nihil videt quid sit venturum proxime,
Rapit, viro porgit malum, qui comedit [(transcriber); sic: commedit] .
O caeca rerum, stulta quoque cupiditas.
Hi sunt, quibus Deo volente dominium
Mundi fuit datum, regnique aeternitas.
Et dum putant se per inobedientiam
Unam, Deo similes (volent modo) effici
Miseri esse sic cepere mortales statim:
Qui mortis imperium timebant antea
Nihil, metu nullo victuri perpetim.
His esus unus detestabilis, mali
Radix, et humani generis exitium erat.
Per hunc, quasi reseratis terrae postibus,
Vitia subintrant victricia mundum simul:
In posteros ruent Adami, quos cito
Sternent, agent, vertentque, mox pessum dabunt [(transcriber); sic: pessundabunt] .
Quorum malorum nunc est copia undique.
Hinc nuda paupertas venit, morbi genus
Varium, febris, cephalea, pestilentia,
Et lepra, lethargus, dirusque hydrops,
Eiusmodique multa alia. Gravissima
Peccata surgent indies mundo novo,
Caedes, adulterium, furtum, rapina, fraus,
Et pauperum despectio, cupiditas
Regni, libido turpis, et luxus cibi,
Potusque, bellum, pax rursus, doli mali.


page 63, image: s0079

Ludus frequens, ebrietas res turpissima,
Usura proximi, superbiae gradus,
Alterius insuper rerum invidia tetra.
Ingens pecuniae sitis, avaraque
Manus, calumniae studium, amor impii
Cultus, deorum relligio vanissima.
Praeterea et anxiae curae, tum seruitus,
Nec non suo gravis senectus pondere,
Manuum labor non deficiens, fastidium
Vitae. Sed ut multa in fasces recolligam,
Ludibrium fortunae, quae mundum regit,
Et occupabit iura per fas et nefas.
Haec sunt nihil, nisi sequeretur maximum,
Heu mors ferox, parcens omnino nemini:
Quae qua veniat hora, nescitur ab omnibus.
Incauta prorumpit multo ante tempora,
Hominem opprimens, inque nihilum cuncta redigens.
Quid haec tamen numerarier necesse erat?
Tremo, horreoque, post quam tanta dixerim.
Usus docebit, rerumque experientia.
Atqui his Adam si solus subiectus foret
Cum femina, parum esset hoc: sed noxiam
Fecit suo posteritatem omnem crimine.
Qui perpetrato peccato, atque lumine
Abeunte, quo fuere tum circumdati,
Intelligentes propriam ignominiam suam,
Quaerunt sibi latebras quo se contruderent,
Fugerentque praesentem Dei iracundiam,


page 64, image: s0080

Verum nihil iuvabat illos cognitos
Latuisse, iam Deus vocatos corrigit,
Et splendida patria expulit miserrimos,
Primos parentes omnium mortalium,
Qui nascituri sunt olim per ordinem.
Hi virgines paradisum egressi, liberos
Sub lege parient sacrati connubii.
Nec hoc quiete, sine fiet molestia:
Nam saepe sentient famem laboribus
Iunctam suis. Immite caelum algoribus,
Nunc frigore, aut aridum aestu intolerabili
Solum, videbunt nunc pruinas aethere,
Nives cadent, glacie constabunt flumina,
Crebrasque coruscationes [(transcriber); sic: corruscationes] perferent,
Et impetus ventorum, saepe fulmina
Ignita cernent, audientque tonitrua.
Serpentium morsus, ferarum incommoda,
Fugientque, liberos ab his custodient.
Quid porro opus multis? rerum pericula
Mille, sibique ultro quaesitam expavescere
Mortem incipere satagent: tamen frustra omnia
Fient. nihil lacrimae prosunt, queruli dies,
Noctesque nil iuvant:'est paenitentia
Sera, omnis et frustra lacrima cadet oculis.
Cupido denique pacis inanis, quies
Nulla est, loco laetitiae primas continent
Curae anxiae: tum miseriae eorum regunt
Mentes. Quibus potuissent omnibus quidem


page 65, image: s0081

Facile carere, si quiesset haec modo.
Quos' nam dolores ante, quas lacrimas sibi
Incognitas usque huc, timere intelligent?
Quanto igitur est res nova magis, tanto etiam erit
Amarior, illisque semper durior
Post toleratu. Urgent gravius incognita.
Vide, boni quantum Deus Adamo facit:
Ne solus esset, sociam iunxit coniugem,
Et virginem de carne transsumptam sua:
Ex qua sibi sobolem quaesisset plurimam,
Nihilo minus sub paradisi ipsis terminis.
Denique sibi crescebant sponte singuli
Fructus, laborare nihil opus illis fuit.
Verum volebant aliud esse sanctius,
Similes Deo fieri. quod ille intelligens,
Divinitatem morte punit acriter.
Adeo nihil relinquit et inultum Deus,
Ut nec suis etiam parcat carissimis.
Miror quid hic praesens illorum vita sit
Aliud, respectu praeteritae, quam mors ferox,
Cui subiacent, incipiuntque omni hora mori.
Nec ulla spes salutis his relinquitur,
Nisi sua agnoscant utrique crimina.
Ac paenitentia gravi pectus premant,
Donec misericors Deus illos respexit,
Et hoc quod ex illis futurum semen est
Serpentis illius caput fallax terat,
His qui dedit causam malis. Hac spe viget


page 66, image: s0082

Animus eorum, membra languent sedulo.
Conclusus hortus est, pedes nemo huc suos
Feret. Beatis hic locus fit angelis:
Excluso homine primo, propria culpa sua.
Felix ubi, ni peccasset, quiesceret,
Quam gloriam lapsus malus sibi abstulit.
Estote mihi caelum, arbores, montes, mare,
Flumina, ferae, testes rei certissimi,
Quam male Deo creatus homo Adam fecerit,
Intemperantia sua cum perderet,
Quod vix in aeternum requiritur bene,
Quamvis nihil nobis curae, illi luditur.
Quem penitebit serius facti tamen:
Et posterorum vox damnabit publica.
Haec est dies signandus atro calculo,
Quo generis humani periit misere salus.

FINIS.


page 67, image: s0083